Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/86

Unchecked
E Wikisource
Progymnasma octogesimum sextum
1588

 Progymnasma octogesimum quintum Progymnasma octogesimum septimum 

Litera Pythagorae, seu bivium Herculis.

Personae:

Sophia, Palatina, Adolescens fluctuans.

Sophia
Iam dudum te, quisquis es, et undecunque tandem veneris, chare iuvenis (certe autem ex hominum vulgo, et alicuius baiuli, aut operarii filius non es) in hoc secessu, sub ista quercu ad bivium sedentem intuita, vultum moestitia suffusum, et aliquam animi aegritudinem, ancipitisve cogitationis distractionem, aut taedium ac satietatem cuiuspiam negotii declarantem observavi. Vidi quemadmodum modo ungues roderes, modo caput scaberes, modo brachia dissipares, modo librum abiiceres: quocirca tui conveniendi, consolandi, et instituendi voluntas me subiit. Ibo advorsum, inquam, et electabo quidquid est molestiae. Quod est hoc intestinum malum quod te cruciat? Ne clausum tene in pectore.

Palatina
Et ego, lectissime ornatissimeque adolescens, viam ad te flexi, ut allocutione mea prodessem tibi: quare idem te interrogo. At imprimis nosse te interest quae simus.

Adolescens
Deas quispiam vos ambas suspicari posset: adeo et augustus est utriusque habitus, et plus quam humana species ac pulchritudo: ut omnibus unae omnes munditias, et elegantias surripuisse videamini: vox vero ipsa divinum quiddam ac caeleste sonat. O quaenam tandem? Unde? Quo gressus dirigitis?

Sophia
Tibi generis mei claritatem uno verbo pandam. Pater mihi est Deus, matre careo, quam nunquam habui: Sapientiam Latini, Graeci σοφίαν vocitant.

Adolescens
Papae, coniecturam ex re ipsa capio. Tu illa es, quam patrimam, et e capite caelicolum regis ortam poetae canunt.

Sophia
Nequaquam: nihil mihi cum commentitiis antiquorum numinibus. Minervam nescio, Iovem non adoro. Ab uno illo soloque rerum effectore ac principe Deo me procreatam, et cum genere humano, quod ipse admodum vehementerque diligit communicatam omni asseveratione tibi affirmo. Ille est omnis sapientiae fons et origo.

Palatina
Mihi Palatina nomen est: sum praeses ac domina eorum, qui vitam colunt aulicam, potentissimisque Imperatoribus ac Monarchis, opulentissimis regibus, nobilissimis dynastis ad nutum inserviunt. Ecquid te capit species mea?

Adolescens
Quo magis aspicio, hoc magis utraque placetis: sed egomet mihi summopere displiceo, meique me valde poenitet.

Sophia
Quamobrem?

Adolescens
Quia confusus atque incertus mentis statuere non possum, quid posthac incipiendum sit: procederene debeam in colendis literarum studiis, an ad aliquod plebeium artificium appellere animum.

Palatina
Quid istuc verbi ex ore tuo profluxit? Tam eximia facie, tam egregio corpore adolescentem cogitare opificium? Non discedam hinc, nisi te mecum abduxero, feceroque unum e domesticis potentissimi alicuius Regis, eumque vel a cubiculis, vela poculis, vel ab epistolis.

Sophia
Vel a stabulis, vel a tergendis calceis, vel a canibus.

Palatina
Oh, quid tu?

Sophia
Nonne hi quoque sunt aulici? Sed tu mihi istum bolum hodie e faucibus, ut spero, non eripies. Frangam sententiam tuam, frangam impetus. O adolescens optime, tune fastidio teneris literarum?

Adolescens
Maximo.

Palatina
Nec primum hunc esse scito, nec postremum fore, qui spreto ac deserto ignavissimo clientum tuorum otio in gremium se meum recipiat.

Sophia
Non me latet, in aulis excellentia evanuisse, et quasi in nihilum occidisse ingenia, quae a me rebus amplissimis atque honorificentissimis ornari potuissent, quibusque civitatum salus, et incolumitas niti debuisset. Quid vero creavit tibi istuc tam delicatum fastidium?

Adolescens
Quod neque ullam necessitatem, neque tam admiranda commoda, neque tam incredibiles suavitates inesse in his occupationibus atque laboribus animadverto: quin contra molestias innumerabiles, et incommoda nec pauca, nec mediocria.

Palatina
Facete, lepide, laute, nihil supra. Si quid verum est, hoc est.

Sophia
Deprehendo manifestius, te non ita longe provectum a primo littore, nec delatum adhuc foelicibus Euris in ipsum eruditionis vastissimum altissimumque pelagus: nunquam tu has coram me voces emisisses. Sic autem iudico magis bona voluntatem ac diligentiam, quam bonum ingenium hactenus tibi defuisse.

Adolescens
In tua penetralia nondum me penetrasse confiteor: quod si tamen aures patefacere mihi parumper volueris, non plane fatuum cognosces: nec sine iusta caussa rem in deliberationem adducere, et curas animum meum haud immerito diverse trahere, pergamne hoc vitae genus agitare: an vel artem aliquam sedentariam addiscam, vel in militiam proficiscar, vel etiam aulicas elegantias amplectar, quo me isthaec: adversaria tua pellicere videtur.

Palatina
Pelliciam profecto, teque adversus istam disserentem enixe adiuvabo.

Sophia
Aquila non captat muscas, et testudo non sentit culices. Dicite quae fert animus.

Adolescens
Cum necessarium id definiatur, sine quo res aliqua finem et propositum suum aut nullo modo, aut non satis commode assequatur, neutrum necessitatis genus in literas cadit. Finis quippe hominis est felicitas, quam si quis in artibus istis quas honestas, ingenuas, liberales appellitant, quaerendam putat, verendum est magnopere, ne pro thesauro carbones effodiat. De ipsa autem felicitate opiniones trecentae inter doctos: et adhuc sub iudice lis est.

Palatina
Istuc vero bene.

Sophia
Multo facilius et commodius auxilio doctrinae ad beatitudinem pervenitur.

Palatina
Erit ergo quisque hoc sanior, formosior, copiosior, quo doctior: sine istis enim non est consummata felicitas: tametsi eam in virtute potissimum Peripatetici tui constitutam esse philosophantur.

Sophia
Non ego philosophicam potius quam Christianam beatitatem intelligi volo: quam is facilius consequitur, qui Deum ardentius amat: amabit ardentius, qui clarius cognoscet: cognitio siquidem amorem parit: nemo autem cognoscere potest Deum, nisi qui res ab eo conditas intelligentia percepit. Invisibilia enim Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque eius virtus et divinitas. Et quamvis non ita sentirem, tua tamen argumentatio nihil efficeret: non enim quoniam aliquid ad aliud consequendum vim et momentum affert, idcirco illud dat, tantoque amplius dat, quanto plus ad acquirendum prodest. Sine vehiculo potest quis pedibus suis in locum remotum pervenire: facilius autem atque celerius vehiculo: non ideo totum est situm in vehiculo: commoditas tantum illius est, quae nulla erit, nisi ascendis, nisi equos adiungis, nisi eos flagello increpas, ut procedant alacriter.

Adolescens
Veruntamen ut a genere summo descendamus, possum dicere quare necessaria fuerit calcearia, quare necessaria sutrina, fabrica ferraria, architectonica, textoria, et similes: quid opus sit Grammatica, Musica, Geometria, caeterisque non video.

Palatina
Nec ego.

Sophia
Nec ego viderem sane, si vestros haberem oculos: et vos perspicue videretis, si meos haberetis.

Palatina
Coeci ergo tibi videmur?

Sophia
Coeci: ut ille qui Platoni dicebat, videre se cyathum, videre mensam, at cyathitatem, et menseitatem non videre.

Palatina
Nisi tu fortasse dicas, disciplinas istas liberales, ut vocas, animo esse necessarias, quem ornent atque perficiant.

Sophia
Dico.

Palatina
Hinc est quod docti isti hominem illiteratum nihil nisi forma a bestiis, et tanquam equum indomitum a domito differre clamant.

Sophia
Haud falso.

Palatina
Omnes ergo qui literas nesciunt, bestiae: vos soli homines. Estote Dii si vultis.

Sophia
Non soli homines, sed excellentiores homines, seu magis homines. Est enim hominum propria veri inquisitio et mentis agitatio, quae in rudibus permodica est, in doctis multa et assidua. Proinde persapienter Aristippus: satius esse fieri mendicum quam indoctum: quod ille tantum eget pecunia, hic humanitate. Cui deest pecunia, est ille quidem homo: at homo non est (hoc est, hominis nomine dignus non est) cui deest eruditio. Cur igitur qui pecunia caret, a viatoribus petit: qui eget sapientia, neminem eius adipiscendae caussa sollicitat?

Palatina
Qui est animal rationis et consilii compos, is mihi homo perfectus videtur. Omnes tales sunt.

Sophia
Stultine etiam perfecti? Si dixeris: tum iudicio tuo inter stultum et sapientem nihil intererit. Hoccine erit purpuram iuxta purpuram diiudicare? Si negaveris, queram, cur? An quia rationis compos non est? Imo est: an quia ratione parum utitur? Ita, dices. Perfectio igitur hominis a perfectiore usu rationis est, qua perfectissime utuntur, qui sunt literarum doctrinis quam maxime imbuti. At non perfectissimi homines qui sapientissimi?

Palatina
Esto.

Sophia
Nonne eruditissimi sunt sapientissimi?

Palatina
Prius ut confitear me cogis istis punctis interrogationis tuae, quam ut assentiar. Accipe reliqua velut uno cumulo. Aut privatis aut publicis rebus sunt necessariae literae. Si privatis: paterfamilias uxorem, liberos, servos male gubernabit, nisi linguam Graecam et Latinam noverit: nihil vendi, nihil emi, nihil negotii inter vicinos conferri sine Rhetorica, Dialectica, Astronomia poterit. Quod ad publica attinet, saepe illud Platonis audivi: Tum demum beatas fore Respub. cum aut Philosophi eas regere incipient, aut qui regunt, philosophabuntur. Quare igitur ipse, ut Athenarum gubernacula susciperet, se adduci non est passus? Quare scripsit, Philosophos non accessuros ad Rempub. nisi coactos? Populi mores ferre non possunt, quietem nimis amant. Non ergo commodo est Philosophia civitatibus, si Philosophi se a studiorum contemplatione ad negotiorum tractationem avocari nolunt. Quamdiu literae a Romanis repudiatae fuerunt, virtus et disciplina militaris apud eos in honore fuit: cum primum otium vestrum inertissimum illud clarissimum imperii domicilium, illam arcem omnium gentium occupavit, neque tam boni, neque tam fortes et generosi postea cives extiterunt. Quae doctrina fuit Romuli? Quae Numae Pompilii? Quae Tarquinii Prisci? Quae Servii Tullii? quae multorum Imperatorum, in quibus etiam Iustinianus ἀναλφάβητος, qui tamen sapienter, moderate et clementer imperaverunt? Si necessariae sunt artes, omnesne, an aliquae? De Grammatica vanitatis sit affirmare. Mathematicae otiosam habent delectationem, et obscuritatibus refertae sunt. Dialecticorum sermones ipsimet Philosophi aranearum telis similes confitentur: utpote subtiles quidem, sed inutiles. Rhetorica non minimam partem incommodorum urbibus et provinciis saepe importavit, estque instrumentum seditionum et tumultuum. Iureconsulti ex aequo et bono iudicant praecipue: quod facere possemus etiam nos, qui Iureconsultorum nomen atque personam non gerimus. Medici non nisi coniecturis fere nituntur. Philosophia est plena incertis opinionibus. Theologia non ad Rempub. temperandam, sed ad salutem animarum procurandam est utilis, quam apud monachos et sacerdotes reperias, ab Imperatoribus frustra desideres. Ostendi non esse literas necessarias, putoque simul ostensum parum esse utiles: tum enim valde commodas iudicare licuisset, si vita humana iis carere minime potuisset. Quibus autem angoribus implicitus, quibus molestiis cinctus, quibus malis obrutus fueris tu bone adolescens, dum incumberes in literas, rectius ipsemet explicabis.

Adolescens
Quo pacto iucundum esse queat, a quo nihil utilitatis speres? Laetari et exultare gaudio fortasse potest, qui iam in doctrinarum est possessione collocatus: at cui, quaeso, id ante obitum contigit? Cum sapere incipimus, tum a nobis debitum natura exigit, et colligere vasa, ac de vita recedere: volentes iubet, nolentes compellit. Atque ut delectarent, non est tamen sapientis, sequi potius quod delectat, quam quod commodat. Ego porro non alias literarum delectationes cerno, quam frequentem capitis dolorem, qui existit, cum intendere cogitationem velut arcum continenter urgemur, et in altissimo puteo Democriti latentem veritatem perscrutando indagare cogimur: crebram tussim, epiphoras, multas cruditates, insomniam, nauseam, phtisin, variosque morbos. Pro miraculo est, deditum studiis paulo vehementius, retinere bonam corporis habitudinem. Noctes et dies requirunt libri, societates et colloquia amicorum excludunt, patrimonia exsorbent. Haeccine possunt esse voluptati? Haeccine expetenda?

Palatina
Ito iam Sophia, praedica te nectar et ambrosiam praebere alumnis tuis. Quin e vestigio mecum vadis?

Adolescens
Quonam?

Palatina
In regiam.

Sophia
Per Deum immortalem noli adolescens huic auscultare, quae te suae temeritatis implet et insaniae: noli cantionibus huius veneficae delinitus, animum ad malas partes adducere: nondum audisti responsum meum, quo disturbabo huius machinas.

Palatina
Ito mecum: honores, potentiam, divitias, voluptates tibi polliceor.

Adolescens
Accendis me pollicitationibus tuis: sed explicatius pollicere.

Palatina
Tune ignoras inter ministros Principum quanta varietas, quantum nominis, auctoritatis, loci, munerisque discrimen? Nonne complures honorum gradus?

Adolescens
Non ignoro ista.

Palatina
Nonne ab uno ad alium, ab inferiore ad superiorem, ab infimo ad summum ascendi solet?

Adolescens
Etiam, solet.

Palatina
Pro quanta aulicorum gloria? Incedunt per urbem, homines passim nudant caput, assurgunt, genua incurvant: Si ad mutuum sermonem veniatur, si salutentur, singularis adhibetur caerimonia, manibus figuntur oscula, delecta verba, pudorisque ac reverentiae plena usurpantur. Nonne ipsorum opem ac gratiam mortales plurimi exposeunt? Nonne ipsos sibi propitios inprimis facere laborant? Nonne ipsorum apud se habere imagines, iisque domum illustrare percupiunt? Possunt illi et nocere et prodesse multis: nec pluris propemodum refert, utrum apud aulicos domino suo charos, an apud dominum ipsum in offensa sis. Licebit praeterea tibi ex aerario Principis magnificentissimas aedes construere: quin ultro nec rogatus nunc mille, nunc duo aut tria aureorum millia donabit: nunc torquem, nunc pateram, nunc inauratum ensem, nunc aliud quippiam magni pretii. Longa famulorum caterva comitatus, auro et ostro conspicuus prodibis. Si vehi cupies, paratus currus te dignus: si equitare, e Turcia aut Hispania praesto erit elegantia mira caballus. Frueris insuper quotidianis, iisque suavissimis oculorum, aurium, odoratus, gustatus, tactionisque voluptatibus. Videbis ludos apparatissimos, spectacula sumptuosissima, hominum utriusque sexus et forma insignium, et vestibus non tantum mundissimis, verumetiam rarissimis indutorum coetus: quos choreas identidem ducentes aspicere quam erit iucundum? Ibi perelegantes picturae pascent animum, morabunturque oculos belluata, et auro argentoque intexta vela, quibus parietes convestiuntur: supellex denique omnis visetur ibi tam lauta, tam copiosa, tam artificiosa, ut quidquam optari melius non possit. Aedificia ipsa e solido marmore, mirabili et exquisito opere fontes, amoenissimi horti, praestantes ferae, lectissimi canes: catuli etiam Melitaei, simiae, psittaci. Infinita memorare possim praeterea ibidem oculorum oblectamenta, Quid aures? Illae vero dulcissimis musicorum cantibus assiduo recreabuntur, miscebis colloquia optatissima cum illustribus viris, et de magnis viris, qui ad gloriam virtutis via grassati sunt: nihil acciderit in Germania, nihil in Italia, nihil in Gallia, nihil in Hispania, nihil in Perside, nihil in Turcia, nihil in toto terrarum orbe, quod tibi non etiam narrabitur. Mensa conditissimis optimisque et diversissimis dapibus constructa, quantam pariet voluptatem? Quod enim Principi apponetur, tibi quoque appositum iri ne dubites. Quid vina dulcissima, generosissima, e peregrinis terris allata memorem, quae poculis gemmatis et cristallinis ministrantur? Quae porro in aulis unguenta, qui flores, qui odores desiderantur? Omnia perfecta, quibus et corpora et animi reficiuntur: multoque plura reperies, quam a me brevi sermone possit exponi. Quocirca dubitationem quae te habet prorsus excute: me hac via ad quam sedes ingredientem hilari passu sequere: nunquam te suscepti consilii poenitebit. Plures dixerunt salutem istis ignavissimis literis, quos ego ex ignotis notos, ex egentibus beatos, ex infimis summos reddidi: tu noli sapere nimium, et laureolam in mustaceis quaerere.

Adolescens
Acres mihi stimulos admovisti: parum omnino abest, quin te sequar.

Sophia
Faciam ego tu idem aliter praedices. Adolescens, unum rogare te volo.

Adolescens
Quid vis? Roga.

Sophia
Ut auscultes et discas a me, quos tibi fumos indocta huius garrulitas vendiderit.

Palatina
Eia fumos!

Sophia
Etiam: meros fumos, et si quid est fumo inanius. Honores aulicos iactas? Heu quam illi saepe non virtuti non meritis tribuuntur. In speciem te multi venerabuntur: ubi praeterieris, medium extendent digitum, male dictitabunt tibi, tua vitia in ore habebunt. Quis explicabit sollicitudines, quis ratione consequetur metus, quibus isti aulici noctes et dies suspenduntur, cum se negligi, alios efferri, aut sibi praeferri aspiciunt? cum honorem quiddam lubricum esse, quod parva offensione interposita amitti, et ignominia etiam multa compensari possit, considerant? Potentiam vero diuturnam obtinere quempiam, invidorum obtrectatorumque insidiae, et multorum odia non sinunt. Quisque primus esse nititur: et quo quis Principi gratior fuerit, quo apud illum plus poterit, eo a pluribus oppugnabitur, et tandem ruet: gravissime autem ruunt, qui ex tam alto dignitatis gradu praecipitantur, et inimicis suis fiunt ludibrium, sibi dolorem, amicis dedecus ferunt. Quam autem indignum, et risu prosequendum, ut divitias assequare, libertatem vendere? Quo enim pluribus beneficiis te cumulaverit Princeps, eo amplius observare nutus eius, et ad omnia inservire te ipsi oportebit: militare, navigare, iusta, iniusta imperia exsequi: ridere si rideat, flere si fleat, laudare si quem laudet, vituperare si vituperet. Novi ego nonnullos, qui cum maiorum virtute essent divites satis, in aula fortunarum naufragium fecerunt: multique cum tot annos exegissent vitam illam, nec ad ullum honorem, nec ad opes pervenire quantascunque potuerunt. Iam si extremum bonum situm esset in voluptate, recte eam sibi proponerent, qui aulam cogitant, ut dediti corporis gaudiis, per otium, luxum, somnum et ignaviam aevum suum exigerent. Caeterum alibi vera bona, et homine digna sunt reposita. Quam multa nihilominus iucunda et admiranda non videre eos necesse est, qui latera Principum stipare coguntur? Nec tantum hauriunt in aula voluptatis oculi, quantum doloris: audiuntur autem plura quae displiceant, quam quae placeant. Obscoenas voluptates omitto, quibus fruendis quo quis est beatior, tanto est infelicior: atque in ea ipsa re quot timores, et incommoda insint, nemo facile dixerit. Gustus et odoratus voluptates sectari pecudum est, quas natura pabuli tantum studiosas finxit: ac saepe muscas potius, quam istos videbis epulas regales attingere. Quoties, donec plerumque noctis processerit, exspectanda coena? Quoties prandendum, coenandumque simul? Male cocta, frigida, insulsa, et aliquando ante lucem ortam compelleris esitare, nisi velis nimium diu esurire. Cum in meridie pranderis, post horam iubeberis coenare: nihil enim propemodum certo ac suo tempore fit in aula: hinc vomitus, calculus, intestinorum dolores, variaque morborum cruciamenta. Vinum bibes saepe corruptum: nec quantumvis sitiens bibere audebis, nisi maiores coeperint, transibitque poculum per multorum manus priusquam ad te veniat, et in fundo fex plurima haerebit: carnes edes frigidas, immundas, foetentes, legumina semicocta, pisces paratos ante quatriduum. Taedet plura enumerare incommoda, quae non perpendunt, qui ad pauca quaedam foris magnifica, et in speciem consectanda respiciunt. Agricolam, privatum aliquem civem, opificem denique aulico feliciorem arbitror. Nunc, mi iuvenis, meliora capesse consilia, et deserta Palatina ad meam te voluntatem nutumque conforma, ad meas te rationes adiunge, ac scito, me ea expectare abs te, quae a summa virtute summoque ingenio expectanda sunt.

Adolescens
Tua oratio, Sophia, ad veritatem visa est propensior. Quare tametsi aulam non cogito, tamen nisi mihi studia literarum insigniter collaudaveris, et flammam inpectore meo alescere incipientem confoveris, atque in immensum adauxeris, etiam te non potero sequi.

Palatina
O stultum: littori et undis concionata sum: prae iracundia nequeo animum ad cogitandum instituere. Abi in crucem cum tua muliercula.

Sophia
I hinc quo digna es cum tuis tam lepidis conclusiunculis.

Notae


1 LITERAE PYTHAGORAE: Cursum vitae humanae Samius ille senex literae Y comparavit, cuius basis pueritia, summum autem basis, ubi videlicet duo cornua oriri incipiunt, limen seu initium adolescentiae, quod quisque hominum cum attigerit, haereat, ac nesciat in utram sese partem det, dextramne an laevam vitae agendae viam teneat. Illam esse virtutis bonarumque artium, asperam quidem, sed exitu iucundam et amoenam: hanc luxuriae, inertiae et ignaviae, gratam et suavem in speciem, fine ipso plenam miseriae. Qua de re Lactant. lib. 6. cap. 3. et 4. Fertur etiam carmen inter caetera Virgilianae Appendicis, Littera Pythagorae discrimine secta bicorni, etc. Sic Prodicus Sophista Herculi etiamnum puero in solitudine ad bivium sedenti Virtutem et Voluptatem apparuisse, et utramque ad se Herculem perducere conatam finxit. Meminerunt Xenophon lib. 2. ἀπομνημον**. Quintil. libr. 9. cap. 2. Cic. 1. Offic. Silius Italicus figmentum hoc ad Scipionem sub lauro sedentem, et de bello cogitantem transtulit. Talis deliberatio est Lysitelis adolescentis in Trinum. Plaut. Huc referatur somnium Luciani de statuaria et Paedia. Huc angusta porta et lata via, de qua apud Matth.

2 MODO UNGUES RODERES: Sic facere consueverunt, qui aut de mutanda re, cuius poenitere coeptum est, serio multumque cogitant: aut in aliqua attentissima cura defixum habent et immersum animum: praecipue autem, qui maiorem ponunt in scribendo attentionem ac diligentiam. Hinc Persius negligentiam Poetarum reprehendens: nec demorsos sapit ungues. Et Horat. de Lucilio Sat. 10. lib. 1.

Si foret hoc nostrum fato delatus in aevum,
Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
Perfectum traheretur, et in versu faciendo
Saepe caput scaberet, vivos et roderet ungues.

3 QUAM PATRIMAM E CAPITE: De ortu Minervae e capite Iovis exstat festivus apud Lucianum dialogus. Quorum uterque parens in vivis esset, patrimi matrimi dicebantur. Quibus pater mortuus, matrimi: quibus mater, patrimi. Catull. epig. 1. Minervam vocavit patrimam virginem (sic enim quidam recte legunt pro patrona virgo) quod matre carens, tantum haberet patrem.

4 TE NON ITA LONGE PROVECTUM: Vulgo dicitur: Scientiam neminem habere hostem, nisi ignorantem. Qui enim in adyta disciplinarum semel introierunt, ii demum experiuntur, quam sit verum illud Aristoteleum: radices literarum amaras esse, fructus vero dulces. Ac potest sane quod de dialectica scripsit Gellius lib. 16. cap. 8. ad quamlibet doctrinam liberalem, atque ad chorum totum Musarum aeque referri. Huius disciplinae studium atque cognitio, inquit, in principiis quidem tetra et aspernabilis, insuavisque esse, et incivilis videri solet: sed ubi aliquantum processeris, tum denique et emolumentum in animo dilucebit tuo, et sequetur quaedam discendi voluptas insatiabilis. Cui sane si modum non feceris, periculum non mediocre erit, ne ut plerique alii, tu quoque in illis dialecticae gyris atque maeandris, tanquam apud Sirenios scopulos consenescas.

5 ARTEM SEDENTARIAM: Sedentarii et sellularii opifices sunt, textores, sutores, sartores, et omnes denique, qui sedendo opus faciunt, eaeque artes sellulariae, et sedentariae dicuntur, suntque in contemptu propemodum.

6 QUI PLATONI DICEBAT: Laert. in Diogene rem his verbis exponit. Platone de Ideis disserente, et nominante mensalitatem et cyathitatem: equidem, ait Diogenes, o Plato, mensam et cyathum video, mensalitatem vero et cyathitatem non video. Recte (inquit Plato:) quibus enim cyathus mensaque conspicitur oculos habes: quo autem mensalitas, et cyathitas intelligitur, animum non habes. Hac historia melius se tuebuntur, qui ob rerum obscuritatem voces coguntur inauditas procudere, et illo Lucretii:

Multa novis verbis praesertim cum sit agendum
Propter egestatem linguae et rerum novitatem,

melius, inquam, ita sese defendent, quam eo, quod Cicero Lentulitas et Appietas dixerit.

7 ESTOTE DII SI VULTIS: Messeniorum legati, aut alius civitatis, legati certe, philippo Regi narrarunt, decrevisse Rempub. propter rerum ab eo gestarum gloriam et magnitudinem in deos ipsum referre. Tum Rex ita quaesivit: Habetne vestra Respub. potestatem faciendi deos? Illi, habet, inquiunt. Et Rex: Facite ergo primum vos ipsos deos. Non ita filius Alexander, qui Dario superato spiritus ingentes, immoderatosque concipiens, Graecis scripsit: ut se deorum numero ducerent. Aliis igitur aliud statuentibus. Lacedaemonii decretum tale fecerunt. Quoniam Alexander deus esse vult, esto deus. Laconice et patrio more hominis stuporem, et vecordiam redarguerunt. Aelian. lib. 2. ca. 19. Idem aegrotus se in Euphratem deiicere cogitavit, ut cum non appareret, ad deos abiisse crederetur. Rhodig. libr. 3. ca. 5. In eodem de iis qui aut seipsos fecerunt deos, aut relati sunt in deos.

8 EST ENIM HOMINUM PROPRIA: Cic. 1. Offic. Inprimisque hominis est propria veri inquisitio atque investigatio. Itaque cum sumus necessariis negotiis curisque vacui, tum avemus aliquid videre, audire, addiscere, cognitionemque rerum aut occultarum aut admirabilium ad bene beateque vivendum necessariam ducimus. Et infra non longe: Omnes enim trahimur et ducimur ad cognitionis et scientiae cupiditatem, et quae sequuntur. Quae sententia est etiam Aristotelis lib. 1. de Sapientia.

9 QUI EGET SAPIENTIA, NEMINEM: Laert. Percontanti Dionysio, quamobrem Philosophi divitum limina tererent, divites vero philosophorum non item. Quod illi, inquit Aristippus, sciunt quibus indigeant: at hi nesciunt. Duae sunt praeclarae sententiae Isocratis, oratione ad Demonicum, quae quidem refertae est praeceptionibus saluberrimis: eas attulisse, videtur ex usu futurum, spectant enim ad rem propositam. Audivisse multa, praestare puta, quam pecuniae multum coegisse. Nam haec facile amittitur, illa perpetuo durant. Solius enim sapientiae possessio est immortalis. Altera continenter sequens haec est. Ne te pigeat longam ire viam, ad eos, qui se aliquid utile docturos profitentur: Cum enim mercatores rei familiaris augendae gratia tanta maria transmittant, turpe fuerit adolescentes excolendi ingenii caussa nec terrestre iter velle suscipere.

10 ANIMAL RATIONIS ET CONSILII COMPOS: Cicer. 1. de legib. hominem describit his verbis. Animal hoc providum, sagax, multiplex, acutum, memor, plenum rationis et consilii, quem vocamus hominem, praeclara quadam conditione generatum esse a supremo Deo. Solum est enim ex tot animantium generibus, atque naturis particeps rationis et cogitationis, cum caetera sint omnia expertia. Idem 4. de finibus. Hoc solum animal natum est pudoris et verecundia particeps, appetensque coniunctionem hominum ac societatem, animadvertensque in omnibus rebus, ne quid ab eo fieret, nisi honeste et decore.

11 PUNCTIS INTERROGATIONIS TUAE: Fuit hic mos Stoicorum, quorum omnis cura in dialecticis consumebatur, quique disputationum suarum veluti laqueis alios irretiebant. In Tuscul. Stoicorum more agamus, qui breviter astringere solent argumenta. Et praefat. Paradox. Cato autem perfectus (mea sententia) Stoicus, et ea sentit, quae non plane probantur in vulgus, et in ea est haeresi, quae nullum sequitur florem orationis, neque dilatat argumentum: sed minutis interrogatiunculis, et quasi punctis, quod proposuit efficit.

12 CUM AUT PHILOSOPHI EAS REGERE: Est apud Platonem in V. de Rep. loquens Socrates in hunc modum: ἒαν μὴ οἱ φιλόσοφοι βασιλεύσωσιν, etc, id est. Nisi vel philosophi civitatibus imperitent, vel ii, qui nunc reges et dynastae appellantur, legitime, et quodsatis est philosophentur, atque in idem civilis facultas et philosophia concurrant, et contra, quam hoc tempore in utroque fit, ingenia multa necessario diversa in studia distrahantur, nunquam malorum finis reperietur. Cic. ep. 1. lib. 1. ad Q. F. paucis totius sententiae summam est complexus: Atque ille quidem princeps ingenii et doctrinae Plato, tum denique fore beatas Respub. putavit, si aut docti et sapientes homines eas regere coepissent, aut qui regerent, omne suum studium in doctrina ac sapientia collocassent.

13 UT ATHENARUM GUBERNACULA: In 1. Off. Itaque eos (philosophos) ne ad Remp. quidem accessuros putat, nisi coactos. Aequius autem erat id voluntate fieri. Vide locum. Praeterea epist. 9. ad Lentulum, cur ipsemet Remp. attingere noluerit, caussam quandam affert: nempe quod cum offendisset populum Atheniensem prope iam desipientem senectute, cumque eum nec persuadendo, nec cogendo regi posse vidisset, cum persuaderi posse diffideret, cogi fas esse non arbitraretur. Aelian. lib. 3. ca. 17. plurimos philosophos recenset, qui Resp. gubernaverint, easque instituerint, et emendaverint.

14 QUAM DIU LITERAE A ROMANIS: Anno ab U. C. CCCCX. seu ut alii numerant D X. C. Claudio Coeci filio. et M. Tuditano Coss. Livius Andronicus Romae primus dedit fabulam, anno uno ante natum Ennium, qui fuit maior natu, quam Plautus et Naevius. Sero igitur Romani poeticam acceperunt. At contra Oratorem celeriter complexi sunt, nec eum primo eruditum, aptum tamen ad dicendum. Vide initium 1. Tuscul. Quin edicto prohibiti sunt docere, et ut putabant, ignavia corrumpere iuventutem Rhetores. Id habes apud Gell. lib. 15. cap. 11. Meminit etiam Sueton. libello de claris Rhetor. duoque censoria edicta subiicit. At postea, quam imperio omnium gentium constituto, diuturnitas pacis otium confirmavit, ut est in 1. de Orat. existimarunt Romani sibi quoque ad literarum et sapientiae laudem enitendum, qua Gracis non multum cederent, qui ipsos eo usque vicissent non repugnantes.

15 NON MINIMAM PARTEM INCOMMODORUM: Lege prooemium 1. de Invent. et librorum de Orat.

16 COLLIGERE VASA: Locutio militaris. Vasa quippe, hoc est, impedimenta colligunt milites et sarcinas, quoties castra metaturi sunt. Allegoria quadam et cum lepore Cic. Verrina. 4. cum Diodorum e Sicilia ante discessisse vellet significare, quam a Verre, cuius rapiendi libidines non solum oculis, sed etiam auribus excitabantur, scyphis et supellectile argentea spoliaretur: conquiri, inquit, Diodorum tota provincia iubet. Ille ex Sicilia castra iam moverat, et vasa collegerat. Convasare, ait Nonius, est furto omnia colligere. Hoc est in sarcinam constringere et componere, quae tecum asportare et auferre velis. Terent. Phorm. Aliquid convasassem, atque hinc me coniicerem protinam in pedes.