Progymnasmata Latinitatis/93

E Wikisource
Progymnasma nonagesimum tertium
1588

 Progymnasma nonagesimum secundum Progymnasma nonagesimum quartum 

Philosophica M. Tullii.

Personae:

Chrysostomus, Glaphyrus.

Glaphyrus
Testatus est ipse in 1. Tuscul. hanc se perfectam philosophiam semper iudicasse, quae de maximis quaestionibus copiose posset ornateque dicere: et in 1. de Off. ait: Quis est enim qui nullis officii praeceptis tradendis philosophum se audeat dicere? Neutra laus in eius libris desideratur. Nam cum ad variorum philosophorum decreta, ad locos tenebricosos atque difficiles, ad res abstrusas et magnas explicandas lucem orationis, et disserendi elegantiam sibi adhibendam putaverit, tum praeceptor morum atque virtutis tantus est, quantus potest aut Seneca, aut Plutarchus, aut Aristoteles, aut Plato iudicari.

Chrysostomus
Cur orator ipse de philosophia scribere voluit? Cur non, quod Aristoxeno Musico praecepit, cum in enumerandis de natura animi philosophorum sententiis eius harmoniam reprehendit: ipsemet fecit? Haec philosophis, inquit, relinquat: canere ipse doceat. Bene enim illo Graecorum proverbio praecipitur: Quam quisque norit artem, in ea se exerceat.

Glaphyrus
Voluit suis civibus hac quoque in parte prodesse, eosque beneficio novo cumulare: quoniam turpe ducebat gentem illam, quae per totum orbem victricia arma circumtulisset, populum, inquam, late regem, vitam ac mores suos sine Graecis magistris excolere, ac regere non posse, et servire quodammodo illis, quibus iura legesque daret. Philosophia, inquit, iacuit, usque ad hanc aetatem, nec ullum habuit lumen literarum latinarum: quae illustranda et excitanda nobis est, ut si occupati profuimus aliquid civibus nostris, prosimus etiam, si possumus, otiosi.

Chrysostomus
Stoicam philosophiam non parum videtur admiratus, propter gravitatem ac seueritatem doctrinae fortassis. Principio quidem Off. se ex illorum fontibus haurire solitum ipsemet confirmat, verbisque eam quam honorificentissimis passim prosequitur.

Glaphyrus
Prorsus, ut dicis. Delectatus est tamen singulariter ratione scribendi Platonica, dialogo videlicet, et eius philosophi placita quam maxime complexus est, quem Deum suum alicubi vocavit.

Chrysostomus
Recordor illa: Quem ego auctorem vehementer sequor. Errare me hercule malo cum Platone, quam cum caeteris vera sentire. Ut rationem nullam afferret (vide quid homini tribuam) ipsa auctoritate me frangeret. Quem tu admiraris, quem omnibus anteponis, quem maxime diligis. Divinus ille vir, quem quadam admiratione commotus, saepius fortasse laudo, quam necesse est. Et locis aliis praeterea sexcentis.

Glaphyrus
Quin si vera fateri volumus, eius scripta totam ferme et veterum Academicorum, et novorum, et Peripateticorum, et Stoicorum, et Epicureorum aliorumque sententiam continent.

Chrysostomus
A quibus magistris haec didicit?

Glaphyrus
A Diodoto, et Posidonio Stoicam, a Phaedro, et Zenone Epicuream, a Philone, et Antiocho Academiam, a Cratippo, Stasea, et Pisone Peripateticam. Omnes paene qui tum erant in philosophia clari ac nobiles, audivit, philosophorum libros innumerabiles legit, ex iisque multa latinis vocibus, libere tamen, et suo more expressit.

Chrysostomus
De Deo quid sensit?

Glaphyrus
Tot locis tam pie de Deo, tamque sacris Christianorum consentanea locutus est, ut admirabile videatur tam liquidas eum tantae maiestatis, ab humanis sensibus remotissimae intelligentias habuisse. Eum unum huius mundi effectorem statuit, mentem solutam, et ab omni concretione mortali segregatam, omnia sentientem et moventem, in omnes beneficum et liberalem, omnibus animantibus commoda quibus utuntur, lucem qua fruuntur, spiritum quem ducunt dantem, atque impertientem, bonis praemia persolventem, improbos poenis afficientem sempiternis. Dici non potest, quanta in libris istis veterum ac recentium historiarum cognitio, quanta optimorum exemplorum copia, quam denique multa lectio, quam ingens sanctissimorum praeceptorum multitudo. Quem iracundia obfirmatum Ciceronis oratio non flecteret? Quem durum non leniret? Quem adeo maestum non consolaretur? Libros de officiis Plinius non modo de manibus nunquam deponendos, sedediscendos etiam censet. Alexander Severus Imp. eosdem, et de Repub. libros praecipue legebat, et ex iis tantum admirabatur Tullium, ut eius imaginem in larario, sive sacello domestico cum praestantissimorum virorum statuis et imaginibus collocaret. De quibus libris, ut item de Tusculanis, et de Finibus, verissime quispiam Horatianas illas voces usurpaverit:

Fervet avaritia, miseroque cupidine pectus?
Sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem
Possis, et magnam morbi deponere partem.
Laudis amore tumes? Sunt certa piacula quae te
Ter pure lecto poterunt recreare libello.
Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator:
Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,
Simodo culturae patientem commodet aurem.

Quotusquisque versat haec scripta, quin contrahi appetitus, et sedari turbidas animi sui commotiones, seque indies probiorem fieri experiatur? Queritur D. Augustinus, omnes mirari linguam Ciceronis, pectus non item. Se autem fatetur etiamnum Manichaeum incidisse in eius Hortensium, in quo ille laudavit et defendit philosophiam, quam accusarat et vituperarat Hortensius: hic plane affectum Augustini mutavit.‘Et ad te ipsum Domine’, inquit, ‘mutavit preces meas, et vota ac desideria mea fecit alia. Uiluit mihi repente omnis vana spes, et immortalitatem sapientiae concupiscebam aestu cordis incredibili, et surgere iam coeperam ut ad te redirem. Non ad acuendam linguam referebam illum librum: neque mihi locutionem, sed quod loquebatur persuaserat.’

Chrysostomus
At enim de natura, in qua evolvenda versatur pars philosophiae altera, nihil ab ipso habemus

Glaphyrus
Secus est ac dicis. Habemus multa passim, et totos libros de natura Deorum, quae est res occulta admodum, explicatuque difficilis: Platonis item librum περὶ φύσεως latine convertit. Quod si ipsi diutius per Antonii scelus, crudelitatemque aetatem propagare licuisset, plura scripturus erat. Nec idcirco tamen existimandum est, illum ea nescivisse, quia non scripsit. Quid, quaeso, scriptum reliquit Socrates? Hic tamen princeps philosophorum, et parens philosophiae ab omnibus et dicitur et habetur. Quid alii complures quorum tamen non est inauditum nomen inter philosophos?

Chrysostomus
Temperare mihi non possum quin exclamem: O ineptos, et ab omni iudicio derelictos mortales: o bardos, qui nihil nisi verborum lenocinia, nihil nisi res leves merasque nugas in Cicerone reperiti improbissime mentiuntur. Inanis rerum est, qui Augustinum, (pro quale ingenium?) humi repentem, et obscoenas avidissime consectantem voluptates, ad vitae integritatem, caelestemque sapientiam excitare potuit? Solane verba habet, quem Plinius lucem doctrinarum, Lactantius Firmianus modo perfectum et summum philosophum, modo Romanae philosophiae principem appellat?

Glaphyrus
Quidam doctus vir, cum fuisset aliquando satis alienus a Cicerone, tandem senex in gratiam cum eo rediens, inter alia quae gloriose de eo scribit: Quid aliis accidat, inquit, nescio: me legentem sic afficere solet M. Tullius, praesertim ubi de bene vivendo disserit, ut non dubitem quin illud pectus, unde ista prodierunt, aliqua divinitas occuparit.

Chrysostomus
At illius pectus, unde non pauca ad lacerandam fidem orthodoxam prodierunt, contemptio, et arrogantia occuparunt

Glaphyrus
Non potest seiungi a sapientia eloquentia. Proinde si eloquentissimum fatemur Ciceronem sapientissimum quoque statuamus necesse est: sin aliter sapimus, nihil sapimus, et elleboro indigemus

Chrysostomus
Nunquam ex ullius sermone tantum percepi fructum, quantum hodie ex tuo. Quasi de caelo isthaec huius disputationis occasio decidit. Summo me gaudio delibutum reddidisti.

Notae


1 A DIODOTO: De hoc ita in Lucullo. Diodoto quid faciam Stoico, quem a puero audivi? Qui mecum vivit tot annos? Qui habitat apud me? Quem et admiror, et diligo?

2 UT EIUS IMAGINEM IN LARARIO: Sic appellat Lampridius sacrarium illud Imp. Domesticum. Sed is cum in interiore, seu maiore larario etiam Christi Servator is nostri statuam inter principes divos et animas sanctiores haberet, in eodem habebat Apollonium Thianeum, Abrahamum, et Orpheum, in minore Achillem, aliosque duces clarissimos, et cum Ciceronis simulachro etiam Virgilii. Crinitus libr. 10. cap. 5.

3 FERVET AVARITIA MISEROQUE: Hunc locum Horatii confert cum versibus Euripideis ex Hippolyto Muret. lib. 1. cap. 4.