Progymnasmata Latinitatis/92

E Wikisource
Progymnasma nonagesimum secundum
1588

 Progymnasma nonagesimum primum Progymnasma nonagesimum tertium 

Orationes M. Tullii.

Personae:

Chrysostomus, Glaphyrus.

Glaphyrus
Unde convenientius exordiar disputationem hanc, quam ab ipsius confessione Tullii, non video. Nulla est, inquit, ullo in genere laus oratoria, cuius in nostris orationibus non sit aliqua, si non perfectio, at conatus tamen atque adumbratio. Iudicavit hoc poeta, qui fuit illius aequalis, cum disertissimum Romuli nepotum, quot sunt, quot fuerunt, quotque post aliis erunt in annis epigrammate nobili appellavit. Iudicavit etiam Quintilianus, qui eum cuique Graecorum fortiter posse opponi: et cum se totum ad Graecorum imitationem contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis affirmat.

Chrysostomus
Praeclarissima laus, similem trium illorum evasisse, quos universa Graecia suspexit, et omnes gentes omnibus saeculis admiratae sunt. De Octavio Augusto Plutarchus libro de Fortuna Romanorum: Cum quartum et quinquagesimum annum aetatis ageret, eum tria a Diis precatum: Scipionis fortitudinem, benevolentiam Pompei, fortunam Caesaris. Ego si quid magnum a Deo precari velim, illa tria velim, imo vero unicum tantum: nimirum similem esse Ciceronis unius, qui omnes omnium oratorum laudes unus est complexus.

Glaphyrus
Votum maximum. Sed si lubet, audiamus quid adiungat Fabius, et quemadmodum plenis buccis virum celebret.

Chrysostomus
Lubet.

Glaphyrus
Nec vero quod in quoque optimum fuit, studio consecutus est tantum, sed plurimas, vel potius omnes ex seipso virtutes extulit immortalis ingenii beatissima ubertas. Non enim pluvias (ut aitPindarus) aquas colligit, sed uno gurgite exundat, don** quodam providentiae genitus, in quo totas vires suas eloquentia experiretur. Nam quis docere diligentius, movere vehementius potest? Cui tanta unquam iucunditas affuit? Ut illa ipsa quae extorquet, impetrare eum credas: et cum transversum vi sua iudicem ferat, tamen ille non rapi videatur, sed sequi. Iam in omnibus quae dicit, tanta auctoritas inest, ut dissentire pudeat: nec advocati studium, sed testis aut iudicis afferat fidem: cum interim haec omnia, quae vix singula quisque intentissima curae consequi potest, fluunt illaborata: et illa quae nihil pulchrius auditu est, oratio, per se fert tamen foelicissimam facilitatem. Quare non immerito ab hominibus aetatis suae regnare in iudiciis dictus est: apud posteros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis, sed eloquentiae nomen habeatur. Hunc igitur spectemus: hoc propositum nobis sit exemplum. Ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit.

Chrysostomus
Quoniam cum Demosthene frequenter componi solet Cicero, velim mihi una opera comparationes illas, si plures sint repraesentes.

Glaphyrus
Difficile est ex tempore: conabor tamen, ne aut noluisse me, aut nescisse, aut laborem vitavisse suspicere. Duos hosce oratores Deus ab initio veluti nummos duos eadem materia, eodem signo percussit, cum natura similem ipsis indidit. Uterque honoris et gloriae cupientissimus, libertatis Reip. amantissimus, in periculis et armis timidus, fortunae dominationi multum subiectus. Vix enim duos reperias oratores, qui, ut hi, ex obscuris et mediocribus potentes et magni evaserint, qui regibus et tyrannis se obiecerint, filias uterque unam habuerint, et ante obitum suum amiserint, in patriam post exilium publica omnium laetitia et gratulatione reverterint, iterum profugere coacti sint, et in manus hostium inciderint, a quibus communi luce privati, una cum vita patriae libertatem posuerint, eadem propemodum aetate. Nam Demosthenes quidem secundum et sexagesimum: Cicero tertium supra sexagesimum vidit. Virtutes in ambobus pleraeque similes: consilium item, ordo, dividendi, praeparandi, probandi ratio, omnia demum quae inventioni subiiciuntur. In elocutione diversitas est aliqua. Ille densior, hic copiosior: ille concludit astrictius, hic latius pugnat: ille acumine semper, hic frequenter pondere: illi nihil detrahi potest, huic nihil addi: curae plus in illo, in hoc naturae. Salibus et commiseratione (qui duo affectus plurimum valent) vincimus: cedendum vero in hoc quidem, quod ille et prior fuit, et ex magna parte Ciceronem, quantus est, fecit.

Chrysostomus
Periucunda mihi fuit haec collatio. Quod nisi labor memoria, in parallelis Plutarchi, et nescio quo loco apud Fabium vel eadem, vel horum similia diu est cum legi, quae tu compendio quodam retulisti, et ex utriusque sententiis unum quoddam parvumque corpus effecisti.

Glaphyrus
Num aut acutiores, aut doctiores sumus duobus illis, ut aut videre nos, quod ipsi non viderint, aut intelligere, quod ipsi non intellexerint putare debeamus?

Chrysostomus
Μὴ γένοιτο.

Glaphyrus
Cur itaque illorum iudicio verbisque non utamur, praesertim cum nos per eos profecisse haud negemus?

Chrysostomus
Si quis in eodem Cicerone simul omnia eluxisse assereret, quae in caeteris seorsim emicuerunt, fortasse nihil erraret: id quod ante dixi.

Glaphyrus
Nihil prorsus. Est in eo Lysiae subtilitas, acumen Hyperidis, Aeschinis sonus, lenitas Laelii, gravitas Africani.

Chrysostomus
Quid Periclis habet?

Glaphyrus
Hunc a caelesti quadam eloquentia Olympium cognominatum aiunt: quem Aristophanes fulgurare, tonare, permiscere Graeciam dixit: in eiusdem labris Suadam sessitasse, illumque sic auditores permulcere solitum, ut aculeum in ipsorum animis relinqueret, scripsit Eupolis Comicus. Haec omnia iure de Cicerone affirmaveris.

Chrysostomus
Audio etiam T. Livium illustre testimonium ei dedisse.

Glaphyrus
Fragmentum quoddam Livianum ex amissis libris ad nostram aetatem permansit. Illic narrans caput eius praecisum, atque in rostris inter duas manus positum, addit: ubi ille consul, ubi saepe consularis, ubi eo ipso anno adversus Antonium quanta nulla unquam vox humana, cum admiratione eloquentiae auditus fuerat. Quoties ei acclamatum est a populo Quiritium: Bene, recte M. Tulli, praeclare, non potuit melius? Simul atque pro Sex. Roscio dixit, quae oratio publica prima fuit, quam iuvenis habuit, annum ingressus sextum et vicesimum, adeo suspici eius eloquentia coepta est, ut iam tum nulla maior caussa non digna eius patrocinio videretur. Pericles quia Anaxogoram** physicum audierat, ideo ab ipso Tullio in percellendis animis tantum valuisse existimatur. Cur ergo ipsemet, qui ad Diodotum, Philonem, Antiochum, Posidonium, viros doctissimos, clarissimosque philosophos audiendos sese applicaverat, non fuerit parem in dicendo facultatem consecutus? Duo sunt, ait in Orat. quae bene tractata ab oratore, admirabilem eloquentiam faciunt, quorum alterum est quod Graeci ἠθικὸν vocant, ad naturas, ad mores, et ad omnem vitae consuetudinem accommodatum: alterum quod παθητικὸν nominant, quo perturbantur animi, et concitantur. In superiore illo quantum praestiterit, qui nondum cognovit, exordia orationum eius percurrat, quibus nihil iucundius, moderatius, mitius, ad suaviter movendum aptius: nihilominus in mediis quoque orationibus mirabiliter saepe audientium mentes sibi conciliat, et ad se amandum allectat. In posteriore, quod totum est incitatum, et torrentis instar rapidissime fertur, nec illum quisquam unquam superavit, nec par ei unquam fuit. Cum Verrem propter vexatam et expilatam Siciliam accusaret, non ausus est respondere Hortensius patronus disertissimus, cuique summam copiam, facultatemque dicendi natura tribuerat. Ab eodem in senatu homo audacissimus Catilina accusatus obmutuit. In privata caussa, quam pro Ticinia dixit, cum coepisset Curio pater respondere, subito assedit, ac repente totam caussam oblitus, veneficiis Ticiniae sibi memoriam ereptam vociferatus est. Quod ad miserationem attinet, qui affectus ad victoriam, atque ad iudicem plane expugnandum ac subvertendum valet inprimis, in eo commovendo omnibus antecelluit: quamobrem cum plures eandem caussam agerent, per orationem ipsi semper relinquebant.

Chrysostomus
Legi illam pro Quintio, et illam pro Milone: vix lachrymas cohibui. Autumo tum in affectibus gravioribus, tum in miseratione concitanda multum profecisse ex Euripide, cuius singulos versus singula testimonia putat.

Glaphyrus
Non in hoc tantum affectu concitando, in quo tragicus ille facile praecipuus est, verum etiam in tota ratione oratoria: quandoquidem eruditus et ingeniosus magister eloquentiae Fabius eundem in dicendo et respondendo cuilibet eorum, qui fuerunt in foro diserti, comparandum, pronunciat.

Chrysostomus
Memini item cuiusdam loci, ubi de semetipso his verbis praedicat: Qua nos (miseratione, videlicet) ita dolenter uti solemus, ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus: ut alia in caussa, excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione compleremus forum.

Glaphyrus
Officium boni oratoris est docere, delectare, et permovere: quo tria genera dicendi pertinent: subtile ad docendum, temperatum ad delectandum, grave ad impellendum. Si quis in uno horum excelluerit, in magnis: si in omnibus, in maximis oratoribus numerari poterit, et potuit semper. Ut de Graecis taceam, quis ex Latinis praeter unum Ciceronem nominari potest, in quo ista perfectio fuerit? Hoc nemo in parvis subtilior, in modicis temperatior, in magnis gravior: non alius iudicem docuit acutius, delectavit iucundius, incitavit ardentius.

Chrysostomus
Arbitror praeter alias laudes orationum eius innumeras ne hanc quidem deesse, locos, inquam, Philosophicos.

Glaphyrus
Et hos quidem gravissime ornatissimeque tractatos, quod ipse in 1. de natura Deorum testatur, ubi eas Philosophorum sententiis refertas affirmat. Quam porro eleganter, quam venuste, quam veluti ad perpendiculum orationem construit! Quam studiosus et observans est numerorum, ut quod Antonius in secundo de Oratore, cum eloquentiam laudaret, inter caetera dixit, hoc potissimum de Tulliana oratione dictum accipi posse videatur. Quis enim cantus, inquit, moderatae orationis pronunciatione dulcior inveniri potest? Quod carmen artificiosa verborum conclusione aptius? Addam quae sequuntur, nihilominus in Ciceronem, si in alium quempiam, convenientissima: Quid autem subtilius quam acutae crebraeque sententiae? Quid admirabilius quam res splendore illustratae verborum? Quid plenius, quam omni rerum genere cumulata oratio? Quae schemata sententiarum! Quae figurae verborum! Quae suavitas, quae vehementia! Hac, arma de sceleratissimorum manibus excussa persaepe ceciderunt: haec, Catilinam pestem patriae molientem oppressit: haec, Vatinium et Pisonem sempiternis maculis inustos, et ad omnem posteritatis memoriam ignominia notatos reliquit: haec P. Clodium amentia, et furore exultantem domuit, et Antonii crudelissimis consiliis incitatos impetus retardavit: haec populum Romanum victorem gentium non semel vicit. Neque potuisset illa lux orbis terrarum Roma extingui, illud pulcherrimum, et post homines natos amplissimum imperium funditus deleri, nisi prius illud divinum os Tullii conticuisset, caputque a cervicibus avulsum fuisset, per quod tot civium capita servata erant. Quid de copia memorem? Quae cum in toto Cicerone, tum in orationibus est admirabilis. Quanta varietas! Quis Oceanus! Quam dissimiliter omnia similia et rursum quam similiter omnia dissimilia! Reliqui scriptores quantumvis copiosi, cum hoc uno, si comparentur, verborum inopes existimari profecto possint: non fontes, non rivos, sed flumina fundit, et flumina aurea. Ut absolvam: si quis ex me quaerat, quae sit optima Ciceronis oratio, respondebo quod ipse de Demosthenis: quae longissima.

Chrysostomus
Ego idem respondero, quamvis ut tu, in Cicerone nondum habitaverim: saepius tamen ad eum diverti, et hospitio acceptus sum perhumaniter, dimissusque peramanter.

Glaphyrus
Posthac igitur me duce tabernaculum tibi in eo colloces.

Chrysostomus
Faciam quae suades, et faciam quam primum, nisi meis consiliis mors importuna intercurrerit. Unum nomen restat, hoc etiam rogo ut dissolvas, deque libris Philosophicis aliquid in medium afferas

Glaphyrus
Respondebo.

Notae


1 QUOTSUNT, QUOT FUERUNT: Epigramma Catulli in Ciceronem, nescio ob quod beneficium, quod videtur ab eo accepisse, agit enim gratias: hoc est:

Disertissime Romuli nepotum,
Quot sunt, quotque fuere Marce Tulli.
Quotque post aliis erunt in annis?
Gratias tibi maximas Catullus
Agit pessimus omnium poeta.
Tanto pessimus omnium poeta,
Quanto tu optimus omnium patronus.

Utitur autem idem poeta saepius isto amplificandi modo, iisdem verbis, aut paene iisdem. Cic. etiam Orat. post reditum ad Quirit. Cn. Pompeius vir omnium qui sunt, fuerunt, erunt, virtute, sapientia, et gloria princeps. Et epist. 21. lib. 11. Dii isti Segulio malefaciant, homini nequissimo omnium, qui sunt, qui fuerunt, qui futuri sunt, Plaut. Persa. Qui sunt, qui fuerunt, quique futuri sunt posthac, ego solus omnibus antideo facile, miserrimus hominum ut vivam.

2 QUEM ARISTOPHANES FULGURARE: Versiculum Aristophanis graecum, itemque alios Eupolidis de eodem Pericle invenies apud Plin. epist. 20. lib. 1.

3 CAPUT EIUS PRAECISUM: Quanta constantia mortem exceperit Tullius, in illo fragmento Livii, cuius supra facta est mentio, luculentissime exponitur. Nimirum vivere diutius potuisset, si patriam tantopere non dilexisset. Nunc illi mors non ignominiae, sed honori sempiterno est. Occurrit illud ex Arnobii lib. 1. Nemo unquam innocens male interemptus infamis est: nec turpitudinis alicuius commaculatus nota, qui non suo merito poenas graves, sed cruciator is perpetitur saevitatem. Caput abscissum Antonius ad se afferri, et in mensa apponi iussit, tamdiuque per diem aspexit, donec animum explevisset. Fulvia porro Antonii uxor, cum caput illud in manus sumpsissent, primo maledictis et diris execrationibus est prosecuta: deinde consputans atque in gremio reponens, torvissimeque inspectans linguam eius extraxit, et in eam saepius aciculam infixit, ut ad crudelitatem nihil faceret reliquum. Suidas. Crinit. lib. 1. cap. 8. Xiphilin. in August. Eandem immanitatem in caputD. Ioan. Baptistae adultera mulier Herodias exercuit. Testis Hieronymus, apud quem ita est in apologia adversus Rufinum. Ne magnopere glorieris, si feceris quod faciunt scorpiones atque cantharides fecerint. Haec et Fulvia in Ciceronem, et Herodias in Ioannem: quia veritatem non poterant audire, linguam veriloquam discriminali acu confoderunt. Caedem Tullianam multi luculentis versibus deploraverunt. E quibus carmen suum quidam ἐνεργητικῶς hoc disticho conclusit.

Vulnere nempe uno Ciceronem conficis, at te
Tullius aeternis vulneribus lacerat.

Vide append. Virgilianam.

4 SUBLATO ETIAM FILIO PARVO: Suos parvos liberos, consanguineos, et amicos Graeci in iudicium adducebant secum, misericordiae commovendae caussa, quam consuetudinem tetigit in apologia Socratis Plato. Fuit et Romanis hic mos, ut intelligitur cum ex hoc loco, tum ex illo in Bruto de Galba. Cum suos pueros, tum C. Galli etiam filium flens commendabat: cuius orbitas et fletus mire miser ab ilis fuit, propter recentem memoriam clarissimi patris: isque se tum eripuit flamma, propter pueros misericordia populi commota. Forsitan et Hebraei idem solebant. Susanna quidem venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis, Daniel. 13.

5 QUAE LONGISSIMA: Ita sentit de epist. Attici. Tullius. Nam lib. 6. ad eundem epist. 11. Quod vereris, ne ἀδόλεσχος: mihi tu? Quis minus? Cui ut Aristophani, Archilochi iambus, sic epistola tua longissima quaeque optima videtur. De Cicerone autem ita Pliniusepist. 20. lib. 1. cuius oratio optima fertur esse quae maxima. Addit: et hercule, ut aliae bonae res, ita bonus liber melior est quisque quo maior.

6 RESPONDEBO: ut appellari dicitur debitor a creditore, cum flagitatur ut solvat, ita cum solvit aut solvere se dicit, respondere dicitur, Observavit Manut. Cic. ad Att. lib. 16. Fit saepe, ut ii, qui debent, non respondeant ad tempus.