Jump to content

Progymnasmata Latinitatis/97

Unchecked
E Wikisource
Progymnasma nonagesimum septimum
1588

 Progymnasma nonagesimum sextum Progymnasma nonagesimum octavum 

Latina lingua.

Personae:

Aelius, Maximinus.

Aelius
In huius laudatione caput est: quod universas propemodum linguarum omnium laudes in se cohibet. Dulcis est Gallica: dulcior Latina. Virilis est Hispanica: virilior Latina. Tenera quodammodo Italica: tenerior Latina. Gravissima putatur Germanica, numerosa Hebraea: haec quoque in Latina cumulate reperiuntur. Et quia Graecae partus ac filia est, quis negabit eam maternis dotatam laudibus? Quis haereditatem pulcherimam atque amplissimam ipsi relictam ibit inficias?

Maximinus
Pop. Rom. caeteras gentes non modo imperii magnitudine, verumetiam linguae suae propagatione vicisse certum est. Persae, Medi, Assyrii, Graeci late quidem suos fines protulerunt, attamen cum imperio linguam proferre non potuerunt ut Romani, qui non corporis, sed animi suavissimum quendam conditissimumque cibum cum innumerabilibus nationibus sibi communem fecerunt. Nec summos, et amplissimis in Repub, perfunctos honoribus viros puduit huic linguae commentariis explicandae et illustrandae operam tempusque tribuere. Num fuit quisquam M. Tullio honoratior? Num C. Caesare potentior? Num Varrone variarum artium scientia eruditior? Num quovis istorum publicis negotiis domi, foris tractandis occupatior? Nihilominus in mediis belli tumultibus, inter armorum fremitus de analogia Caesar, de lingua latina Varro, uterque ad Ciceronem scripsit. Cicero autem Grammaticum studium in libris suis saepe indicavit, et Grammatici officio saepe functus est.

Aelius
Haec ad veram sapientiam nos instituit hac sanctissimae religionis mysteria custodiuntur: hac per omnia templa Deo Opt. Max. et beatis caelitibus diu noctuque sacra carmina concinuntur: cumque reliquae duae scholarum parietibus includantur, haec etiam ad coetus, consultationes, convivia, familiaresque congressus admittitur. Quo magis dignum est miseratione, adeo superiore saeculo neglectam contemptamque iacuisse. Nemo ferme quid esset latine loqui sciebat: quilibet verborum monstra et prodigia invehebat: quod ita fieri necesse erat, cum bonos libros ne de nomine quidem quisquam nosset.

Maximinus
O saeclum insipiens, et inficetum.

Aelius
Insigne etiam vulnus latinae linguae inflixit quorundam temeritas, qui tam multa ex ea in alias linguas converterunt, ut paucissimi deinde ad eam discendam mentes appellere voluerint. Quare quod principio in sacris Bibliorum voluminibus evenit, unde huius mali factum est initium, ut quisque putaret se arcana illa capere, atque inde nova et horribilia opinionum inter se pugnantium commenta nascerentur: hoc idem in disciplinis literariis usu veniet aliquando, cum textor aliquis, aut lanius, cetarius Aristotelem et Platonem pro sua inscitia interpretabitur.

Maximinus
In Aristotelem tamen, et Platonem peccaretur tolerabilius.

Aelius
Sed absurde utrobique. Gratia vero habenda Victoriis, Manutiis, Sigoniis, Lambinis, Muretis, qui tanquam luciferi quidam nostra memoria exorti, quantum in ipsis fuit, sua luce barbariei caliginem ab oculis nostris discusserunt, scribendique perfectione ad antiquorum praestantiam proxime accesserunt: quorum libri ab omnibus et Humanitatis, et latinitatis studiosis quam accuratissime legendi sunt.

Maximinus
Qua de me, Lydum provocas in planiciem.

Notae


1 Quanti suam linguam fecerint Romani, multis indiciis potest cognosci. Tiberium narrat Suetonius, cap. 71. quanquam alias graeco sermone promptum et facilem, non usquequaque usum, abstinuisseque maxime in senatu adeo quidem, ut monopolium nominaturus veniam postularit, quod sibi verbo peregrino utendum esset. Et in quodam decreto Patrum cum ἔμβλημα recitaretur, commutandam vocem censuit, et pro peregrina nostratem requirendam, aut si non reperiretur, vel pluribus, et per ambitum verborum rem enuntiandam. Militem quoque graece testimonium interrogatum, nisi latine respondere vetuit. Eadem Xiphilinus in Tiberio. Vide quid idem Sueton. de Claudio memoret. cap. 16. et Cic. de Lucullo ad Attic. lib. 1. epist. 16. Valerius libr. 2. cap. 2. Magistratus vero prisci quantopere suam populique Romani maiestatem retinentes se gesserint, hinc cognosci potest: quod inter caetera obtinendae gravitatis indicia, illud quoque magna cum perseverantia custodiebant, ne Graecis unquam nisi latine responsa darent. Et quae sequuntur, nolo enim esse longior.