Progymnasmata Latinitatis/98

E Wikisource
Progymnasma nonagesimum octavum
1588

 Progymnasma nonagesimum septimum Progymnasma nonagesimum nonum 

Solutae pedestrisque scriptionis varietas.

Personae:

Constans, Apollinaris.

Constans
Dies non ita multi effluxerunt, cum te in quodam conventu literato mira, nec pauca sane de exercitatione iactantem, eiusque laudes plena manu in astra tollentem laetus ac lubens audivi: quorum summa quaedam est haec: Ab ea naturae vitia emendari, longeque plus diligentia, assiduitate, labore, consuetudine cum mediocri ingenio, quam sine his etiam cum summo effici: corrumpi enim ingeniorum bonitatem ignavia atque socordia: et cum negligens etiam facilia non consequatur, studioso ac diligenti nihil esse difficile. Adducebas quoque Periandri verbum, ἡ μελέτη πάντα δύναται, quo significatur, nihil esse tam arduum, laboriosum atque magnum, quod cura, industria, contentione, sedulitate non superetur. Hac Aristotelem tantum philosophum, Ciceronem et Demosthenem tantos oratores, Archimedem et Euclidem tantos mathematicos, Virgilium et Horatium tantos poetas, Apellem et Parrhasium tantos pictores, Phidiam et Polycletum tam excellentes statuarios evasisse. Commendabas autem nobis scriptionis usum et exercitationem praesertim, quandoquidem hoc** saeculo, et istis hominibus, neque in scholis aliud maius quaeritur, neque extra scholam maiori gloriae ducitur, quam Latina lingua. Hanc nos puram, elegantem, propriam et copiosam assecuturos, si quamplurimum scribere in animum induceremus: stylum enim optimum esse, et praestantissimum huius rei effectorem atque magistrum. Et cum Cicero ipse, fons latinitatis uberrimus, unusque omnium post hominum memoriam disertissimus et eloquentissimus, libro 9. ad Paetum scribens de se dicat: Ipsa illa, si qua fuit in me facultas orationis, nisi me ad has exercitationes retulissem, exaruisset: quid de nobis miseris cogitandum est, aiebas, qui tantos orationis thesauros etiam creberrimis exercitationibus vix aliqua ex parte corrademus? Ego tum illa disputatione tua ita animatus discessi, ut statuerem, simul ac in te rursus incidissem, quaerere, quaenam quasi genera putares esse scriptionis, non solutae tantum, verumetiam ligatae, in quibus nos adolescentiores versaremur, qui in utraque orationis facultate praestare cuperemus. Itaque te valde pro amicitia nostra rogo, uti me tanquam discipulum instituas, quaeque scribenda sint, monere ne detrectes.

Apollinaris
Quid tibi, quaeso, opera mea in istoc negotio opus est? Lege Aphthonium, lege alios recentiores, qui istud argumentum docte integrisque voluminibus persecuti sunt.

Constans
Tua volo, tuis ero contentus: ne fuge tantillum laborem caussa mea.

Apollinaris
Haud expeditum est ex tempore satisfacere votis tuis. Sed quoniam finem orandi urgendique non videris esse facturus, exponam tibi quae requiris vel ex tempore, et breviter.

Constans
Nullum est periculum, ne quid tibi excidat, quod mihi non prosit audivisse.

Apollinaris
Principio id do consilium, ut scriptites epistolas, frequenter quidem ex praeceptis, quae a Rocho Perusino accuratissime traduntur, aliquando tamen liberas omnino, nullis quasi vinculis praeceptionum alligatas. Nec mihi non placent, qui sine argumento scribunt, et hanc solam habent epistolae sententiam: non habeo quod scribam: quales ad se mitti epistolas ab Attico etiam M. Tullius voluit, et est hoc genus inter doctos frequentatum. Solent praeterea magistri diligentes argumentum, sine rem totam epistolae cuiuspiam docti viri sumere, Corradi, verbi gratia, Sadoleti, Manutii, Longolii, eamque dictare discipulis. Postea illorum epistolas cum his conferentes docent eos quid agere, et quonam modo scribere debuissent, ut essent viris illis non dissimiles; laudant si quid bene, si alicubi persimiles, si opera et labore haud parci fuerunt.

Constans
Iucunda exercitationis ratio. Est enim suave per se epistolas facere, quamvis eas nusquam sis missurus: et posterior modus Praeceptorem in argumentis inveniendis non mediocriter adiuvat. Dic iam de alio genere.

Apollinaris
Ex Aesopo, aut ex poetis lepidam fabellam depromas licet, eamque nunc brevissime ac simplicissime, nunc copiose, cum auctoris commendatione, cum affabulatione, cum interpositis aliorum nominibus et colloquiis tracta. Item narratiunculas e Theatro vitae humanae, e Valerio Maximo, et exemplorum libris novas, antiquas, veras, commentitias (nihil enim interest) nonnunquam petes, quas similiter aut paucis verbis, sineque ornamentis, aut pluribus et ornatioribus, affectibus quoque admistis expones.

Constans
Quam vellem hic mihi tuum exemplum proponeres aliquod: adolescentes enim milites cum ducum et imperatorum suorum strenue facta coram intuentur, longe perfectius bellicam artem, quam solis praeceptis audiendis discunt. Sed video id fieri iam minime posse.

Apollinaris
Cum poterit, et in hoc, et in aliis quae recensebo, aut conscribam ipse exempla tibi, aut conscripta iam pridem ostendam.

Constans
Docebis me igitur quae ipse experiundo cognovisti: non ut quidam, qui caecis volunt praeire, cum ipsi propemodum talpae sint.

Apollinaris
Exercitationem amavi et complexus sum a pusillo puero, cui maxime debeo si quid sum. Non parvam insuper copiam ad scribendum suppeditabunt apophthegmata, quae ubi breviter comprehensa fuerint, argumentis excogitatis aut confirmari, aut refutari, aut laudari, aut vituperari poterunt. Commendentur item aut reprehendantur auctores eorundem, similia et dissimilia adducantur, quibus illa magis illustrentur. Idem statuendum de proverbiis et sententiis, sive sacris, sive profanis, quae etiam παραφραστικῶς dilatabuntur, et tanquam communes loci tractabuntur.

Constans
Tam multi extant sententiarum libelli in utroque genere, auctorum, inquam, sacrorum, non sacrorum, poetarum quoque, ut si quando est animus aliquem eorum legere, nesciam quem prae aliis legam.

Apollinaris
Utilem praestitit studiosis operam Andreas Eborensis Lusitanus: hunc eme. Praeterea Stobaeum, sententias Ciceronis, gemmas Platonis, flores poetarum tibi commendo: nec sperno quae seorsim ex Seneca Neronis magistro, et Plutarcho collectae sunt.

Constans
Meminero horum.

Apollinaris
Non ad stylum modo exercendum, verum etiam ad inventionem iudiciumque, ad decori quoque discendam rationem (quod tamen est iudicii) proderit dialogos breves et varios conficere, materia saepe ex quavis occasione sumpta, nec non ex poetis, historicis, oratoribus, quos vel legimus ipsi, vel explicari audimus. In hac ipsa exercitatione non modica inest delectatio, quam tum rerum, tum personarum vicissitudo conciliat.

Constans
Modo ne iubeas me dialecticum, et rhetoricum in iis artificium observare, ac nescio quae alia, quae nuper ex commentario quodam in dialogis observanda esse cognovi.

Apollinaris
Ille commentarius de dialogis maioribus, gravioribus, et grandioribus loquitur, quos componere debent, qui ad magistrum itare, manumque ferulae subiicere iam desierunt.

Constans
Amabo, quid sentis de conversionibus? Estne utendum ea exercitatione adolescentibus?

Apollinaris
Non aliter, quam ut solent in scholis, cum Praeceptor argumentum vel a se conscriptum, vel ex aliquo Latino Germanicum factum discipulis convertendum proponit. Verum in emendatione accuratum esse conveniet, ut linguae utriusque idiotismi, elegantiaeque ostendantur, et moneantur pueri, quid sequi, quid vitare, quid melius facere debuerint. Qui robustiores sunt in literis, interdum ad conversionem aliquot paginarum aggrediantur. Laudat hoc genus Cic. 1. de Orat. et habet cum magnas, tum non paucas utilitates. Addam hoc appendicis loco. Componenda exempla illustrium figurarum, ut distributionis, subiectionis, frequentationis, similitudinum, comparationum. Aliquid breviter laudandum, aut reprehendendum, eadem sententia variatis verbis ac figuris efferenda saepius, eadem graece ac latine, metro et soluta oratione varianda. Nunc de ligata disseram, si attendas.

Constans
Attendo.

Notae


1 SOLUTAE PEDESTRISQUE: Tribus potissimum modis appellatur oratorum oratio. Soluta, non quod pedibus et numeris careat, sed quod iis tam astricta non sit, ut carmen, Prosa, seu prorsa, quasi profusa. Pedestris, graece πεζὸς λόγος, quod quasi pedibus incedat, cum carmen quodammodo equo ferri videatur. Itaque Horat. historias soluta oratione compositas pedestres vocavit, Ode 12. libr. 2.

2 POST HOMINUM MEMORIAM: Sic saepe Cicero. Nec raro, post homines natos, quae formulae ad amplificandum valent. Demosthenes de ementita legat. Dixit: ἀφ᾽οὗ γεγόνασιν ἄνθρωποι, ex quo homines esse coeperunt. Lege Victor. cap. 12. libr, 17. Quod quidam sic loquuntur, ab orbe, a mundo condito, non est vituperandum. Pro illis autem, nostro tempore, patrum nostrorum tempore, melius dicemus, nostra, patrum, maiorum memoria. Quod Caesar habet libr. 3. de bell. Gall. Nec adhuc hominum memoria repertus est, etc. videtur id velle, quod Germani, bey Manns gedencken.