Jump to content

Quinquaginta parabolae (1510–1517), versio electronica/Quinquaginta parabulae incipiunt

Checked
E Wikisource
1510

editio: Marulić, Marko Quinquaginta parabole Venetiis industria Francisci Lucensis sacerdotis optimi : in edibus Petri Liechtenstein

impressorum diligentissimi 1517, die xviii mensis Februarii 31, [1] c. ; 8° Bibliothèque nationale de France, microfilm, 62

imagines
 epistula DE ILLO QVI DE FIDE DVBITAT Parabola II 

MARCI MARVLI QVINQVAGINTA PARABOLAE INCIPIVNT

[recensere]

De fide Christiana. Parabola I

[recensere]

Erant puellae tres, quarum nomina haec: Veritas, Dubietas, Falsitas. His occurrens homo quaesiuit uti sibi iter ostenderent Hierosolymam uersus pergere uolenti, ne ignarus erraret. Veritas uiam, quae rectissima certissimaque erat, monstrauit, monens ut neque ad dexteram neque ad sinistram declinaret si deuiare nollet. Dubietas uero fronte paululum suspensa musitantibusque labellis ambigere se dixit an ita esset ut Veritas affirmabat. Falsitas autem ita esse omnino negauit aliumque longe diuersum tramitem indicabat. Homo nescius cui de tribus tam uarie sentientibus crederet, postquam rogando singularum nomina didicit, prudenter profecto soli Veritati fidem adhibendam esse iudicauit. Igitur iter ingressus eo, quo uolebat, peruenit.

Haec parabola fidei est. Qui Christo credunt, non errant, quia Christus ueritas est. Dubitare autem philosophorum est, qui nihil certi affirmant. Contraria uero sentire gentilium fuit, non unum deum sed plurimos confitentium atque colentium. Solus itaque recti uiam tenet qui ueritati, quae Christus est, credit. In Christum credendo ad caelestem Hierosolymam, quo ille ascendit, peruenitur. "Ubi sum ego," inquit ille, "et minister meus erit." Quomodo autem minister eius est qui uel dubitat uel non credit? Talis profecto infidelitatis minister est, non Christi.

 epistula DE ILLO QVI DE FIDE DVBITAT Parabola II