Jump to content

Regesta sive epistolae 1/IA

Checked
E Wikisource
 Regesta sive epistolae 1 LIBER I B 

LIBER PRIMUS

[recensere]

PONTIFICATUS ANNO I, CHRISTI 1198. I. De legitima sui electione, quae ut fausta reipublicaeque salutaris existat, omnes Deum orare jubet. (Laterani, V Id. Jan.) Ineffabilis sapientia Conditoris sic omnia quae alto consilio simul ab aeterno providit, per labentium temporum vices mirabili quadam dispositione dispensat, ut nec error in ordine nec in opere sit defectus; cum, divina Scriptura testante, cuncta fecerit in numero, pondere et mensura. Licet ergo nihil in terra sine certa causa propriaque ratione disponat, imperfectum tamen conditionis humanae non solum in causis operum deficit perscrutandis, verum etiam in ipsis causarum operibus vix sufficit admirari. Quod utique considerans Apostolus exclamabat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! (Rom. XI, 33.) Quamvis enim universae viae Domini misericordia et veritas et omnia opera ejus judicia sunt, testante Propheta; usque adeo tamen successus hominum, humiliationem et exaltationem eorum dextera Domini, licet justa, occulta tamen ratione procurat, ut causa nobis non modici stuporis existat quod in regimine potestatis juniores quandoque senioribus anteponit; ut juxta Prophetam, filii nascantur pro patribus, qui super omnem terram principes constituti, Dominici nominis recordentur, sicut de nobis ipsis a Domino factum est et est mirabile in oculis nostris. Sane felicis memoriae Celestino patre ac praedecessore nostro VI Id. Jan. viam universae carnis ingresso et in Lateran. basilica, sicut moris est, honorifice tumulato, fratres nostri, videlicet episcopi, presbyteri et diaconi cardinales et nos ipsi cum eis, simul in unum secessimus, ut tanto licentius et tutius de substitutione pontificis tractaremus, quanto tractatus ipse majorem deliberandi copiam et amplioris circumspectionis consilium requirebat. Cumque missarum solemnibus in honorem sancti Spiritus celebratis requisitae fuissent omnium voluntates, ad insufficientiam nostram oculos extenderunt (humano forsan aestimantes arbitrio, in sacculo Benjamin scyphum argenteum invenire), licet plures ex ipsis aetatis, ordinis et meriti ratione potuissent ad tantae dignitatis apicem dignius evocari. Cujus siquidem dignitatis onus cum insufficientia nostra penitus recusaret, utpote nostris debilibus humeris importabile, sub illius tamen confidentia et exemplo qui infirmitatem beati Petri trina prius negatione probatam, post trinae confessionis vocem, in gubernatione suarum ovium confirmavit, quod personae nostrae multiplex imperfectio denegabat, in ipsius contulimus voluntatem, fratrum nostrorum acquiescentes instantiae, ne reluctatio diuturna dissidii pareret detrimentum aut dispositioni divinae videretur aliquatenus obviare; sperantes quod ille qui dat omnibus affluenter et non improperat, qui novissimum fratrem, virum utique secundum cor suum in regem de post fetantes assumpsit, de lapidibus suscitabit filium Abrahae, vocans ea quae non sunt tanquam ea quae sunt, ut infirma eligens, fortia quaeque confundat. Nos igitur ecclesiasticae provisionis sollicitudinem assumentes et non modicum confidentes de vobis, quos nobis Dominus ad tantae difficultatis onus levius perferendum sollicitudinis nostrae voluit esse participes, universitatem vestram rogamus, monemus et exhortamur in Domino quatenus insufficientiam nostram vestris orationibus apud Dominum adjuvetis; et circa commissam nobis et vobis Dominici gregis custodiam diligenter et utiliter vigilantes, defectum nostrum humiliter supplere velitis, et injunctam nobis ecclesiastici oneris gravitatem vigilanti studio comportare. Nos enim vos tanquam principalia membra Ecclesiae honorare intendimus et in necessitatibus vestris, quantum Dominus permiserit, adjuvare.

Datum Laterani, quinto Id. Januarii.

II. REGI FRANCORUM. Ut in religione catholica et Romanae Ecclesiae observantia permaneat. In cumdem modum illustri Francorum regi, usque ad verbum illud, assumentes ac considerantes quantum regnum Franciae in Ecclesiae semper permanserit unitate, tibi tanquam speciali Ecclesiae Romanae filio litterarum nostrarum primitias duximus destinandas; serenitatem regiam rogantes, monentes et exhortantes in Domino, et in remissionem tibi peccaminum injungentes quatenus sanctam Rom. Ecclesiam matrem tuam taliter revereri et honorare procures, ut inclitae recordationis L. patris tui vestigia in ipsius devotione sequaris et nobis ad apostolicae sedis gubernationem, Domino disponente, assumptis humiliter et devote, sicut decet principem Christianum, assistas. Nos enim in his quae ad honorem tuum spectant, quantum cum Domino possumus, libenter intendimus, et circa personam regiam paternae gerimus charitatis affectum.

III. ABBATIBUS, PRIORIBUS ET ALIIS RELIGIOSIS IN REGNO FRANCIAE CONSTITUTIS. Ut pro recens electo pontifice Deum orent. In eumdem modum abbatibus, prioribus, et aliis religiosis in regno Franciae constitutis, usque ad verbum illud ac considerantes nos ex propria infirmitate deficere, nisi suffragiis vestris et piis precibus apud Dominum adjuvemur, universitatem vestram rogamus, monemus et exhortamur in Domino quatenus apud eum a quo speramus dirigi gressus nostros assiduis orationibus vestris instetis, ut nos ad laudem nominis sui et Ecclesiae incrementum, commissam nobis sollicitudinem taliter implere concedat ut et nos retributionis aeternae praemium mereamur et populus nostrae gubernationi commissus in lege mandatorum ejus per nos verbo proficiat et exemplo. Nos enim vos tanquam speciales Ecclesiae filios, per quos nomen Domini dignius et excellentius praedicatur, tanto amplius intendimus in vestris necessitatibus adjuvare, quanto in majorem Ecclesiae redundaret injuriam, si jura vestra quorumlibet [temeritate] pateremur occupari.

IV. PARISIENSI EPISCOPO. Ut illustrem Francorum regem moneat et inducat ad recipiendam reginam uxorem suam, quam ejecerat. (Laterani.) Cum omnia orta occidant et aucta senescant, ne operum Domini primitiae penitus deperirent, posuit Deus sementem juxta species suas in aliquibus creatorum; ut quae secundum cursum temporis deficerent, in seipsis in sua semente proficerent et in reparatione sui generis uberius prosilirent. Sic etiam, ne homo ad imaginem Dei factus et tam volucribus coeli quam piscibus maris et universis animantibus quae moventur super terram munere divino praelatus, in sterilem cinerem sterilis ipse rediret, formata muliere in auxilium ejus de latere dormientis, audivit: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28). Cum ergo ex tunc Adae posteritas sibi invicem jungi consueverit foedere nuptiali, usque adeo in hoc ipsi cooperata est et post lapsum parentis dextera Conditoris, ut juxta illud evangelicum: Quod Deus conjunxit homo non separet (Matth. XIX, 6), non humanae adinventioni sed divinae auctoritati potius ascribatur matrimonii sacramentum. Per quod, licet inter homines contrahatur, significatur tamen in Christo conjunctio Ecclesiae ac animae fidelis ad ipsum juxta illud Apostoli: Hoc autem dico magnum sacramentum in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32). Unde, quantum in nobis est, Ecclesiae filiis debemus summo studio praecavere, ne, si quis impie agens in seipsum partem sui corporis, quia scindere omnino non potest, a se forsan avellere attentarit, animam suam a divinae bonitatis amplexibus efficiat alienam et propter hoc totam Ecclesiam tanto amplius sibi reddat offensam, quanto minus provide figuram desponsationis ejus ad Christum, quantum in ipso fuerat, maculavit. Haec autem non ad instructionem tuam, quem divinae legis notitiam plenius novimus obtinere, sed ut intentionis nostrae vehementiam exprimamus, praesentibus litteris duximus explicanda. Qui quanto charissimum in Christo filium nostrum Philippum Francorum regem illustrem purius diligimus et speciali quodam privilegio intendimus amplius honorare, tanto infra nos ipsos fortius contristamur quod charissimam in Christo filiam nostram Francorum reginam illustrem, quantum in eo fuit, a se minus licite nixus est amovere. Ad cumulum praeterea nostri doloris accedit quod, cum universi progenitores ejus veri fuerint religionis Christianae cultores (inter quos illustris memoriae L. quondam rex Franciae, pater ejus, prae caeteris sui temporis praecipuus divinae fuit legis amator), regia serenitas, quam ipsi vellemus non minus in observantia mandatorum Domini quam regni haereditate succedere, contra salutem et famam suam dictam reginam a consortio tori remotam in remotis partibus regni Francorum, licet inter religiosas privatas tamen personas, vitae suae cursum implere compellit. Licet autem felicis recordationis Celestinus papa praedecessor noster apud eum non potuerit obtinere ut reginam ipsam in gratiam et benevolentiam suam receptam ad regni consortium revocaret, nos tamen non de meritis nostris, sed divina potius miseratione sperantes et de puritatis tuae sollicitudine confidentes, quem litteraturae, honestatis et consanguinitatis intuitu esse credimus in ejusdem regis oculis gratiosum, precum nostrarum primitias, per te ipsi ex parte nostra porrectas, ab ipso confidimus tanto libentius admittendas, quanto amplius de ipsius sumus salute solliciti, et per hujus apostolicae petitionis effectum non tam nostris commodis quam integritati sui nominis consuletur. Rogamus igitur fraternitatem tuam, monemus et exhortamur in Domino, ac per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus eumdem regem ex parte nostra diligentius moneas et inducas, et in remissionem ei peccatorum injungas ut praedictam reginam in plenitudinem gratiae regalis admissam maritali studeat affectione tractare; ut ad mentem reversus, in laudem Domini cum Petro decantet: Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et tulit me de manu Herodis (Act. XII, 11), illius scilicet, qui sicut olim animam pueri, ejus hactenus sanguinem sitiebat. Verendum siquidem ei credimus, ne, praeter offensam divinam et humanam infamiam, irreparabilem etiam jacturam incurrat. Cum enim ex ea quam contra interdictum Ecclesiae superduxit, legitimam nequeat sobolem procreare, si forte (quod absit!) unicus ejus filius rebus eximeretur humanis, regnum ejus ad extraneos deveniret. Qui quoniam eidem reginae sui negavit corporis potestatem, ipsius promerentibus culpis, multis angustiis irruentibus, nunquam optata potuit felicitate gaudere, sed praeter alias afflictiones tota Gallicana provincia famis fuit sterilitate percussa, et nisi quantocius resipiscat, flagellum Dei contra se potest gravius formidare. Quod si forsan (quod absit!) salubribus monitis tuis, quae saepius iterari volumus apud ipsum, acquiescere non curarit, quantumcunque nobis molestum existat eum in aliquo molestare, id non poterimus sicut nec debemus sub dissimulatione transire. Huic autem studio tanto diligentius debes insistere et intentione omnimoda imminere, quanto Creatori amplius tua in hac parte sollicitudo placebit, et gloriosius etiam tibi erit, si per tuam instantiam fuerit Domino faciente completum quod non potuit per aliquorum prudentiam seu diligentiam hactenus adimpleri.

Datum Laterani.

V. STRIGONIENSI ARCHIEPISCOPO. De dilatione voti sui pro negotio regni Hungariae. (Laterani.) Non est dicendus voti transgressor, qui quod vovit de auctoritate sedis apost. justa tamen ex causa distulerit adimplere. Sane significavit nobis chariss. in Christo filius noster Henricus Ungariae rex illustris quod, cum in regni turbatione consilium et auxilium tuum sibi senserit hactenus profuisse, utilitati ejus non modicum derogaret, si Hierosolymam (sicut ex voto teneris), regno pergeres impacato. Cum igitur nobis immineat de honore ipsius regis et statu regni Ungariae sollicite cogitare, fraternitati tuae per apost. scripta mandamus quatenus non prius iter arripias Hierusalem adeundi quam regnum ipsum fuerit tranquillitati pristinae faciente Domino restitutum, vel super hoc receperis ab apost. sede mandatum.

Datum Laterani.

VI. EIDEM. De reformatione monasterii de Telequi. (Laterani.) Circa reformationem monasteriorum et augmentum eorum tanto potius tenemur esse solliciti et ipsorum gravaminibus praecavere, quanto ad nos specialius pertinet et plantare religionem in Dei Ecclesiis et fovere plantatam. Verum ad audientiam nostram noveris pervenisse quod monasterium de Telequi ad tantam dissolutionem ordinis et temporalium rerum exinanitionem per praelatorum est incuriam devolutum, ut nec statutus in eo regularis ordo servetur, nec fratres ibidem ad Dei servitium deputati congrue possint de ipsius redditibus sustentari. Volentes igitur ut idem monasterium in statum pristinum tuo studio reformetur, illud sollicitudini tuae quandiu nobis et successoribus placuerit duximus committendum: per apostolica tibi scripta mandantes quatenus taliter ipsius reparationi studeas imminere, ut divini nominis cultus in eo de die in diem potius augeatur et fratrum necessitatibus vitae necessaria congrue ministrentur.

Datum Laterani.

VII. ABBATI SANCTI MARTINI. De conspiratione facta contra Henricum regem Hungariae. (Laterani.) Ex litteris, quas charissimus in Christo filius noster Henricus Ungariae rex illustris ad sedem apostolicam destinavit, nobis innotuit quod contra serenitatem regiam cum nobili viro A. duce fratre ipsius, temere conspirasti, cui etiam adhuc diceris inhaerere. Cum igitur felicis memoriae Celestinus papa praedecessor noster sub poena excommunicationis universis in Ungaria constitutis curaverit inhibere ne dicto duci contra salutem regiam consilium darent aliquod vel juvamen: nos tibi, quem publica fama contra ipsius praedecessoris nostri prohibitionem, sicut dicitur, venisse demonstrat, salutationis alloquium denegantes ad nostram duximus praesentiam evocandum, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus usque ad festum Exaltationis sanctae crucis proxime venturum nostro te conspectui repraesentes, ad objecta sufficienter et rationabiliter responsurus. Datum Laterani.

VIII. FERRARIENSI EPISCOPO. De observatione constitutionum factarum ab ipso in monasterio de Nonantula. (Laterani, III Non. Febr.) Cum Ecclesiae per orbem usquequaque diffusae ab apostolica sede tanquam a suo capite magisterium recipiant et doctrinam et stabilitatis debitae munimine roborentur, expedit nobis, qui ad ipsius regimen sumus, licet insufficientes, Domino disponente vocati, ut sic ad universas Ecclesias nostrae considerationis aciem extendamus earumque commodis et profectibus imminere curemus, quod, illo auxiliante qui est omnium bonorum largitor, debitus illarum status per aliquorum insolentiam perturbari non possit nec contrariis casibus subjacere, sed tam temporalibus quam spiritualibus semper proficiant institutis. Audientes sane, sicut tuarum nobis tenor aperuit litterarum, studium et diligentiam quam circa revelationem Nonantulanensis monasterii, quod multorum asseritur debitorum onere praegravatum et tam in temporalibus quam in spiritualibus non modicum imminutum, impendere procurasti, multa fuimus exsultatione repleti; sollicitudinem tuam magnis in Domino laudibus commendantes, quam et ipsius abbatis nuntius in praesentia dilectorum filiorum P. tituli sanctae Ceciliae presbyteri et G. sanctorum Cosmae et Damiani diaconi cardinalium, quos ei concessimus auditores, laudabiliter commendabat: asserens tamen quod idem abbas contra ordinationem tuam in nullo venerat, aut venire volebat. Nos igitur ratum habentes et firmum quod circa quasi desperatam curationem supradicti monasterii a te laudabiliter statutum esse dignoscitur, praesentium tibi auctoritate mandamus quatenus constitutionem in eodem monasterio per tuam prudentiam factam irrefragabiliter facias observari, contradictores, sicut expedire videris, ecclesiastica censura compescens. Verum quia praefatum monasterium de negligentia et gravi culpa praesidentis abbatis ad horribilem diminutionem et inopiam asseritur devolutum: ut omnis occasio scandalorum tollatur de medio, et locus ille recepto peroptato reformationis solatio valeat aliquando respirare, volumus atque mandamus ut si praedictus abbas, sicut tuis litteris intimasti, ordinationem tuam impedivit aliquatenus vel turbavit, praesertim cum manifeste sit de dilapidatione suspectus ac etiam diffamatus, eum usque ad persolutionem debiti a monasterio ipso localiter et ab ipsius administratione amoveas et in cella quae est Paduae facias in necessitatibus provideri. Quod utique si ipse adimplere forte contempserit, eum ad id, omni contradictione, appellatione et excusatione cessante, per censuram ecclesiasticam auctoritate nostra compellas: dextrariis autem et aliis equis quos idem abbas habere dignoscitur in manibus tuis receptis et venalitati suppositis, ut de illorum pretio pars debiti, prout expedit, persolvatur. Praeterea noveris ad nostram audientiam pervenisse postquam N. Monachus praesentium lator ad Romanam Ecclesiam iter arripuit veniendi, praetaxatus abbas in contemptum apostolicae sedis et nostrum, eum officio beneficioque pro sua voluntate suspendit et administratione quam habebat in cella quae est apud Ferrariam, eumdem sua temeritate privavit. Quod utique grave admodum et molestum ferentes, fraternitati tuae per praesentia scripta mandamus quatenus, si verum est quod asseritur, officium et beneficium, necnon et administrationem quam idem monachus prius noscitur habuisse, illi auctoritate nostra restituas et facias pacifica possessione gaudere. In expensis etiam moderatis quas veniendo ad Romanam Ecclesiam fecisse perpenditur, de bonis monasterii eidem facias provideri.

Datum Laterani, III Nonas Februarii.

IX. ILLUSTRI REGI HUNGARIAE. De transferendo monasterio quod B. quondam comes de Bichor aedificare incepit, ad loca tutiora. Eam de serenitate regia fiduciam obtinemus, ut quae a nobis postulat juste posse credamus et honeste compleri. Eapropter, charissime in Christo fili, tuis precibus annuentes, monasterium illud, quod B. quondam comes de Bichor aedificare incepit et morte praeventus consummare non potuit, in locum tutiorem et magis idoneum transferendi, si de assensu dioecesani episcopi fieri poterit, liberam tibi concedimus auctoritate apostolica facultatem. Nulli, etc.

X. NOBILI VIRO A. DUCI. De prosecutione voti regis Hungariae patris sui defuncti. (Laterani, IV Kal. Febr.) Licet universis liberum sit arbitrium in vovendo nec necessitas in votis locum habeat, sed voluntas; usque adeo tamen solutio necessaria est post votum, ut sine propriae salutis dispendio alicui resilire non liceat ab his quae sponte ac solemniter repromisit. Accepimus siquidem quod cum inclytae recordationis B. quondam rex Ungariae, pater tuus, ageret in extremis et de sua penitus convalescentia desperaret, votum quo voverat Domino Hierosolymitanam provinciam in forti manu et brachio extento, corde tamen humili, et humiliato spiritu, visitare, sub interminatione maledictionis paternae commisit tuae fidei exsequendum; et tu intellecta pia voluntate parentis, assumpto crucis signaculo, te id impleturum sine dilatione qualibet promisisti. Verum eodem patre tuo sublato de medio, cum Hierosolymitanum iter te accipere simulasses, assumptae peregrinationis oblitus quam contra inimicos crucis dirigere debueras, in fratrem tuum et regnum Hungariae convertisti aciem bellatorum, et multa contra serenitatem regiam malignorum usus consilio commisisti. Nos autem, quos diebus istis ad pontificatus officium, licet immeritos, Dominus evocavit, tam paci regni Hungariae quam tuae volentes saluti consulere, nobilitatem tuam rogamus, monemus et exhortamur in Domino, ac per apostolica tibi scripta praecipiendo mandamus quatenus, postpositis caeteris sollicitudinibus, usque ad festum Exaltationis sanctae crucis proxime venturum, debitum acceptae crucis exsolvens, propositum iter arripias et humiliter prosequaris; ne si onus tibi a patre injunctum et a te sponte susceptum occasione qualibet detrectaris, paterna te reddas successione indignum et haereditatis emolumento priveris cujus recusaveris onera supportare. Sciturus ex tunc anathematis te vinculo subjacere, et jure quod tibi, si dictus rex sine prole decederet, in regno ungariae competebat ordine geniturae, privandum, et regnum ipsum ad minorem fratrem tuum appellatione postposita devolvendum.

Datum Laterani, IV Kal. Februarii.

XI. HIEROSOLYMITANO PATRIARCHAE ET SUFFRAGANEIS EJUS. De promotione Domini nostri papae, et negotio terrae sanctae. (Laterani.) Rex regum et Dominus dominantium qui prodigia facit in coelo sursum et in terra deorsum, omnipotentiae suae jugiter operatur indicia, Ecclesiam suam per varias substitutiones pontificum mirabiliter innovans et nova semper prole fecundans; et sic senium ejus sua virtute consumens, ut his qui fideliter in ipsius regimine militaverant, ad aeternae felicitatis bravium evocatis, filios suscitet in parentes, et in novam infantiam rubiginem transferat vetustatis. Inter caetera siquidem incomprehensibilia divinae dispositionis judicia et investigabiles vias ejus magnae miserationes esse credimus argumentum, quod sic a taedio sollicitudinum et curarum momentaneae mortis compendio praedecessores pro meritis repensurus absolvit, ut egenum de pulvere suscitatum et pauperem erectum de stercore sedere faciat cum principibus et solium Petri, quo nihil est inter homines gloriosius, obtinere; ut post vespertinos fletus laetitia matutina succedat et Ecclesia super parentis obitu de substitutione filii consoletur; sicut diebus istis de nobis a Domino factum est et est mirabile in oculis nostris. Sane felicis memoriae Celestino patre ac praedecessore nostro VI Idus Januarii viam universae carnis ingresso et in Lateran. basilica honorifice tumulato, tanta fuit inter fratres nostros super pontificis substitutione concordia, ut eo coelitus ipsorum desideriis aspirante qui facit utraque unum et concurrentes parietes in se angulari lapide copulavit, omnes universaliter unum saperent et idem singulariter postularent, nos in summum pontificem ipso die depositionis ejusdem praedecessoris nostri unanimiter assumentes. Nos autem in eo ponentes spem nostram qui beatum Petrum in gubernatione suarum ovium confirmavit et apostolis repromisit, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20), ecclesiasticae sollicitudinis onus, licet insufficientes, assumpsimus, non de nostris meritis, sed divina potius miseratione sperantes, quae vocat ea quae non sunt tanquam ea quae sunt, et perficit laudem ex ore infantium et lactentium. Attendentes igitur quam alto divinitatis consilio Deus Rex noster ante saecula salutem in medio terrae dignatus est operari, solvens in ea septem libri signacula, quem nemo potuit aperire, nisi Leo de tribu Juda, vos, qui terram ipsam suscepistis ab eo spiritualiter gubernandam, specialiter per litterarum nostrarum primitias duximus visitandos; monentes attentius et exhortantes in Domino, ut flagellum, quo vos et in vobis totam Ecclesiam Dominus visitavit, patienter et humiliter supportantes, id nostris et humiliter supportantes, id nostris et vestris meritis imputetis qui peccatorum nostrorum clamoribus indignationem ejus nunquam desistimus provocare. Certos enim nos prophetica reddit auctoritas quod si ambulassemus in lege Domini et veram spei nostrae fiduciam posuissemus in eo qui respicit terram et facit eam tremere, tangit montes et fumigant, unus nostrum mille et duodena millia hostium effugasset. Ut igitur dolor noster et vester in laetitiam et tristitia in gaudium convertatur, immolemus Domino super aram cordis intentionem et super altare corporis opera nostra: quae sua sunt, non quae nostra quaerentes. Nisi enim piis orationibus et nostris et vestris actibus indignatio fuerit divina placata, nec residuum terrae nativitatis ejus tueri poterimus nec insultus hostium sustinere; quinimo residuum locustae brucus assumet et fient novissima deteriora prioribus. In jejunio igitur et fletu, et planctu, in operibus pietatis, in charitate non ficta, in corde contrito et humiliato spiritu revertamur ad Dominum Deum nostrum qui pius est et misericors, et praestabilis super malitia: commissos nobis populos verbo pariter et exemplo ad poenitentiam invitantes, ut nostris operibus et intentione placatus, non det haereditatem suam in opprobrium et in dominium nationum; ne forte consentiant adversarii nostri et dicant: Manus nostra excelsa, et non Deus, fecit haec omnia. Nos enim propositum gerimus et habemus in votis, quantum ille permiserit a quo speramus dirigi gressus nostros, ad subventionem vestram efficacius laborare et liberationi Hierosolymitanae provinciae, si datum fuerit desuper, sollicitius imminere.

Datum Laterani.

XII. AD MAGUNTINUM ARCHIEPISCOPUM, etc. (Laterani.) In eumdem fere modum Maguntin. archiepiscopo, et episcopis de regno Alemanniae in ultramarinis pertibus constitutis, usque in finem. Rogamus insuper et fraternitatem vestram monemus et exhortamur in Domino, ac per apostolica scripta mandamus et in remissionem vobis injungimus peccatorum quatenus scutum fidei et salutis galeam assumentes, praelium Domini studeatis viriliter et efficaciter praeliari, de coelo auxilium et nostrum etiam subsidium exspectantes. Credimus etenim et pro certo tenemus quod si corda vestra poenitentiae fuerint medicina purgata et non in multitudine ac fortitudine vestra spem posueritis, sed in Deo, Philisthaeos Israelitae fugabunt et in loricatum Goliam David inermis in funda et lapide praevalebit.

Datum Laterani.

XIII. DUCI LAVANNIAE, LANTGRAVIO DURINGIAE, ET ALIIS DE REGNO ALEMANNIAE IN ULTRAMARINIS PARTIBUS CONSTITUTIS. (Laterani.) Ut sint ferventes in servitio Jesu Christi. Quanta sit circa genus humanum benignitas Conditoris, primae creationis opera et recreationis miracula quae in fine saeculorum dextera Domini voluit operari, imo etiam universa quae in coelo sunt et in terra testantur; cum hominem, ad imaginem suam creatum, divinitatis suae voluerit esse participem, omnia subjiciens sub pedibus ejus, oves et boves universos, insuper et pecora campi, et tandem, ut ruinam nostram repararet, post lapsum proprio Filio suo non pepercerit, sed pro nobis omnibus tradiderit illum in crucis altario immolandum et cum iniquis eum permiserit reputari. Unigenitus siquidem Dei Filius, ut hominem perditum ad regna coelestia revocaret, a dextra Patris in inferiores partes terrae descendens, exinanivit semetipsum, formam servi accipiens et se usque ad mortem humilians, pro nobis crucis non dubitavit subire tormentum. Quid igitur retribuemus Domino pro omnibus quae retribuit nobis? Sane nec tribulatio, nec angustia, nec fames, nec nuditas aut gladius ab ipsius nos debebit aut poterit charitate divellere, si exuberantiam beneficiorum ejus circa nos misericorditer habitam internae considerationis oculis attendamus. Quinimo secundum Prophetam calicem salutaris servus accipiet et nomen Domini invocabit. Hoc vos diligentius attendentes, ut illud evangelicum impleretis: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24), assumpto crucis signaculo ad vindicandam injuriam Jesu Christi, Hierosolymam petivistis, ad nationes illas inhumanas et barbaras in digito Dei fortius edomandas, quae illorum etiam saevitiam (quod peccatis nostris ascribimus) sunt in nos saeviendo transgressae quibus Propheta imprecando declamat: Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam (Psal. LXXVIII, 1), etc. usque sepeliret. Rogamus igitur discretionem vestram, monemus attentius et hortamur in Domino, et in remissionem vobis injungimus peccatorum quatenus assumpti laboris gravitatem studeatis taliter adimplere, praelium Domini praeliantes, ut, vestris exigentibus meritis, de coelo vobis auxilium ministretur. Cum enim, abnegatis desideriis carnis, Domino proposueritis in puritate cordis et corporis militare, cavendum vobis existit ne contra votum a vobis in terra vestrae nativitatis emissum, in terra peregrinationis vestrae, ubi steterunt pedes Domini, per immissionem malorum angelorum consensu pravi operis veniatis et per hoc modicum fermenti totam massam corrumpens, eum vobis reddat offensum sine quo nec residuum terrae nativitatis Domini tueri poteritis, nec incursus hostium sustinere. In eo igitur et non in vestra multitudine confidentes qui docet manus vestras ad praelium et digitos vestros ad bellum, qui conterit bella, qui currum et exercitum Pharaonis projecit in mare, state in fide, viriliter agite, Philistinorum aciem expugnantes. Nos enim etc. ut supra.

Datum Laterani.

XIV. ELECTO ET DECAN. ET MAG. NICOLAO DE LEVENNES CAN. CAMERACEN. Super cognitione causae quae inter Praemonstratensem et Prumiensem Ecclesias vertitur super possessionibus de Hanapia. (Laterani, II Non Febr.) In nostra praesentia constituti dilecti filii magistri Jac. et N, Atrebaten, procurtores Prumiensis Ecclesiae, ex parte abbatis et conventus de rato litteras exhibentes, contra Praemonstratensem Ecclesiam proposuere querelam, asserentes quod cum causa quae inter ipsas Ecclesias super possessionibus de Hanapia vertebatur, dilectis filiis G. praeposito S. Gereonis, R. et S. magistris Coloniens. ab apostolica sede commissa fuisset; ipsi in possessionem rerum de quibus vertebatur quaestio, Prumiensem Ecclesiam induxerunt, Praemonstraten. vero appellatione interposita recedentes, ipsam non fuerunt infra biennium prosecuti. Propter quod Prumienses circa finem biennii confirmationem possessionis suae a sede apostolica impetrarunt. Elapso vero biennio, ad I. quondam Cameracensem episcopum et dilectum filium abbatem sancti Bartholomaei, pro Praemonstratensi Ecclesia fuit commissio impetrata. Sed memorato episcopo viam universae carnis ingresso, per ipsos non fuit quaestio terminata. Praedicti autem Prumienses subsequenter a felicis recordationis Celestino praedecessore nostro ad dilectum filium abbatem sancti Victoris et bonae memoriae P. cantorem Parisien. litteras impetrarunt, in quibus continebatur expressum, quod ipsi factum Coloniensium judicum facerent observari. Sed quia praedictus cantor tunc temporis sedem apostolicam personaliter visitabat, in illius mandati non fuit exsecutione processum. Tandem vero Praemonstratenses causam eamdem venerabili fratri nostro episcopo et dilectis filiis cantori Atrebaten. et abbati sancti Bartholomaei Noviomen. obtinuere committi; qui post inhibitionem praedictorum abbatis sancti Victoris et cantoris Parisiensis et post appellationem a procuratore Prumien. Ecclesiae legitime interpositam, dictos Praemonstraten, causa rei servandae in possessionem rerum de quibus erat controversia induxerunt. Caeterum dilecti filii abbas Calmoltensis, Gervasius et Robertus canonici et nuntii Praemonstratensis Ecclesiae, ex parte abbatis et conventus Praemonstratensis, litteris de ratihabitione exhibitis, e contra pro sua Ecclesia proponere curaverunt, quod antequam supradicti judices Colonien. sententiam pro Ecclesia Prumien. proferrent eo quod, propter quasdam minas in praesentia judicum factas et eorum officio non repressas, advocatum coram ipsis habere non poterant; et quia ad extraprovinciales judices trahebantur, ad sedem apostolicam appellarunt. Cujus appellationis suffragio illam dictam dicunt sententiam non tenere: tum quia iidem judices, lite nondum contestata coram eis, absente parte adversa, de proprietate dederunt sententiam: tum quia Praemonstraten. ad prosecutionem appellationis infra biennium specialem nuntium direxerunt. Praeterea praefati Cameracensis episcopus et abbas sancti Bartholomaei quibus causa fuerat delegata, partibus legitime citatis praesentibusque earum procuratoribus legaliter ordinatis, ab eisdem Praemonstraten. testes ad infirmandam dictam sententiam receperunt. Quorum attestationem episcopus et cantor Atrebaten. et abbas sancti Bartholomaei Noviomen. auctoritate suffulti, de mandato apostolico sententiam Colonien. judicum revocantes, judicaverunt Praemonstratenses possessionem rerum de quibus fuerat litigatum debere, sicut ante litem possederant, quiete et pacifice possidere. Nolentes igitur ut ejusdem causae decisio ulterius prorogetur, praedictorum omnium inquisitionem et decisionem canonicam vestrae duximus experientiae committendam; per apostolica vobis scripta districte praecipiendo mandantes quatenus, partibus ad vestram praesentiam convocatis, et inquisita super praemissis et aliis omnibus quae inter se super eodem negotio duxerint proponenda diligentius veritate, tam principalem quam incidentes quaestiones, sublato appellationis obstaculo, sine canonico terminetis, facientes quod exinde duxeritis statuendum per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari. Si qua vero partium legitime citata praesentiam vestram adire vel judicio parere contempserit, vos nihilominus, quantum de jure poteritis, et probationes praesentis partis recipere et in causae cognitione ac decisione procedere non tardetis. Nullis litteris obstantibus, si quae apparuerint praeter assensum partium a sede apost. impetratae. Quod si omnes, etc.

Datum Lateran. II Nonas Feb.

XV. P. BASILICAE XII APOSTOLORUM ET B. TITULI SANCTI PETRI AD VINCULA PRESBYTERIS CARD. AP. SEDIS LEGATIS. Super colligationibus factis cum episcopis et consulibus civitatum Tusciae. (Laterani.) Cum apostolica sedes quasi lucerna super candelabrum sit disposita nec civitas possit abscondi quae supra montem est constituta, nos qui ei, licet immeriti, praesidemus, diligenti debemus cura satagere quatenus luceat lux nostra coram hominibus, ut videntes opera nostra bona glorificent Patrem luminum a quo bona cuncta procedunt. Nos enim debemus esse sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut foras emissum, ab hominibus conculcetur. Absit igitur a sedis apostolicae puritate ut, cum Deus virgam peccatoris non dereliquerit super sortem justorum, ad colligationes illicitas cum operantibus iniquitatem declinet: quin potius dissolvat colligationes impietatis, solvat fasciculos deprimentes. Sane cum dilectus filius prior sancti Fridiani nobis et fratribus nostris tractatum illum quem cum episcopis et consulibus civitatum Tusciae habuistis et verbis exposuisset et ostendisset in scriptis, non modica sumus admiratione commoti; cum forma colligationis hujusmodi in plerisque capitibus nec utilitatem contineat, nec sapiat honestatem. Imo cum ducatus Tusciae ad jus et dominium Ecclesiae Rom. pertineat, sicut in privilegiis Ecclesiae Rom. oculata fide perspeximus contineri, nullam inter se sub nomine societatis colligationem facere debuissent, nisi salvo per omnia jure pariter et auctoritate sacrosanctae Rom. sedis, quae disponente Domino cunctorum fidelium mater est et magistra. Cum et illud debuissent attendere quod infirmum erit penitus aedificium quod super hoc fundamentum non fuerit stabilitum. Quo circa discretionem vestram rogamus attentius et exhortamur in Domino quatenus, sicut viri prudentes et providi, ad profectum et honorem tam Ecclesiae Rom. quam Tusciae sollicitius intendatis. Et ut vobis nostrae voluntatis propositum elucescat, dilecto filio N. latori praesentium super his quae vobis ex parte nostra duxerit proponenda, indubitata fide credatis. Nos enim firmum gerimus in voto propositum, a quo nec mors nec vita nos poterit separare, fideles et devotos Ecclesiae de corde puro, conscientia bona et fide non ficta diligere et contra malignas opprimentium insolentias apostolicae protectionis clypeo defensare.

Datum Lateran.

XVI. CAPITULO S. ANASTASIAE. Ut electus per potentiam laicalem intrusus cassetur, et alius de licentia apostolica deligatur. (Laterani, VIII Id. Febr.) Ex illo singularis excellentiae Privilegio quod unigenitus Dei Filius Jesus Christus apostolorum Principi Petro concessit, sanctorum patrum postmodum instituta manarunt, ut majores causae ad sedem apostolicam perferrentur; quatenus quod super eis deberet statui, circumspecta ipsius responsio declararet. Cum igitur in Ecclesia vestra, quae sub obedientia sedis apostolicae perseverans, Graecorum hactenus et ritum servavit et linguam, per laicalem potentiam praeter nostram auctoritatem et electionem vestram non tam Latinus quam barbarus sit intrusus: nos de fratrum nostrorum consilio intrusionem ipsam irritam decernentes, ne diutius pastoris solatio vestra careret Ecclesia, vobis humiliter postulantibus secundum statuta canonum et antiquam ejusdem Ecclesiae consuetudinem liberam concedimus licentiam eligendi; per apostolica vobis scripta mandantes quatenus talem vobis in pastorem electione canonica praeferatis, qui non minus prodesse desideret et noverit quam praeesse. Datum Lateran. VIII Id. Februarii.

XVII. CAPUANO, REGINENSI, ET PANORMITANO ARCHIEPISCOPIS. (Laterani, V Id. Febr.) His scriptum est in eumdem fere modum ut supra, usque ad verbum illud eligendi. Unde fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus ad hoc diligenti sollicitudine laboretis, ut dictus intrusus a memorata removeatur Ecclesia, et ab ipsius capitulo electio possit in ea canonica libere celebrari. Datum Laterani, V Id. Februarii.

XVIII. ILLUSTRI ROMANORUM IMPERATRICI SEMPER AUGUSTAE. Ut in ipsa electione impedimentum non praestet. (Laterani, V Id. Febr.) Si creditas tibi regendorum populorum habenas landabiliter moderari desideras et concessam tibi a Domino terrenae jurisdictionis potentiam benignius exercere, ei necesse habes ut servias, cui servire regnare est, et per quem gressus tui semper in melius dirigentur. Verum si eum tota intentione dilexeris, eam te oportet sollicite venerari et conservare in statum debitae libertatis, sub cujus capite laeva ejus, et quam dextera ejus, sicut in Canticis legitur, amplexatur; cujus zelus comedit eum et injuria non modicum provocat et vindictam. Cum autem ex illo singularis excellentiae privilegio etc. fere in eumdem modum ut supra usque ad verbum eligendi. Ideoque serenitatem tuam rogamus, monemus et exhortamur in Domino, ac in remissionem tibi injungimus peccatorum quatenus nullius impedimenti obstaculum interponas, quo minus electionem possint canonicam celebrare, cum ad eum solum haberi debeat in electione respectus, cujus ministerio qui assumitur, alligatur. Datum Laterani, V Idus Februarii.

XIX. PARISIENSI EPISCOPO. Ut liceat Presbytero Michaeli in sacerdotii officio ministrare, non obstan. quod ad evitandum leprae periculum, virilia sibi fecit abscindi. (Laterani, IV Id. Febr.) Ex parte dilecti filii Michaelis presbyteri fuit in audientia nostra propositum, quod cum sibi sentiret leprae periculum imminere, de consilio medici virilia sibi fecit abscindi, ut posset a tam gravis infirmitatis vitio liberari; et ut provideremus ei super executione sui officii, a nobis humiliter postulavit. Quoniam igitur canones sanctorum Patrum hujusmodi a sacri altaris administratione non prohibent, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, si rei veritas ita se habet et memoratus Michael alias idoneus est, ut sui officii ministerium exsequatur, nullius contradictione vel appellatione obstante, auctoritate fretus apostolica liberam ei tribuas facultatem.

Datum Laterani, IV Idus Februarii.

XX. EPISCOPO ET ABBATI S. LUPI TRECENSIS. Ut recepta a G. presbyt. canonica purgatione de crimine homicidii sibi objecto, ipsum absolvat, si legitimus accusator non comparuerit, et crimen notorium non existit. (Laterani, IV Non. Febr.) Accedens ad praesentiam nostram G. presbyter lator praesentium tam relatione sua quam litteris quorumdam abbatum, nostro apostolatui demonstravit, quod cum inter ipsum et quemdam alium clericum quaestio verteretur, et idem clericus adversarius suus ad diem assignatam sibi ad praesentiam judicum properaret et fuisset in itinere interemptus, venerabilis frater noster Senonen. archiepiscopus habens eumdem Presbyterum inspectum super occisione clerici memorati, licet contra illum nullus apparuerit legitimus accusator et ipse paratus esset canonice suam innocentiam demonstrare, in eum tamen suspensionis officii sententiam promulgavit. Quoniam igitur, sicut justum non est ut culpabiles absolvantur, sic esset a juris tramite alienum, si puniret judicii severitas innocentes, discretioni vestrae praesentium auctoritate mandamus quatenus si contra praedictum presbyterum super homicidio legitimus non comparuerit accusator et crimen notorium non existit, vos ab eo canonica purgatione recepta, latam in eum suspensionis sententiam de auctoritate sedis apostolicae relaxetis nec permittatis eum super praedicto homicidio ulterius indebite molestari. Si vero de homicidio confessus fuerit legitime vel convictus, vos ei, sublato contradictionis et appellationis obstaculo, poenam canonicam infligatis. Quod si ambo, tu frater episcope, etc.

Datum Laterani, IV Non. Februarii.

XXI. ARCHIEPISCOPO ET ARCHID. TRANENSI. Super transactione habita inter episcopum et canonicos Vestanenses, de quadam episcopali capella et rebus aliis. (Laterani.) Significantibus dilectis filiis Vestanen. canonicis, nostris est auribus intimatum quod cum Vestanen. episcopus fuisset olim ab ipsis in praesentia Celestini, bonae memoriae praedecessoris nostri, super ecclesiastica dilapidatione conventus et de causa ipsa exstitisset plurimum disceptatum, ad transactionem de utriusque partis assensu postmodum venientes, promisit dictus episcopus thesaurum Ecclesiae, videlicet capellam episcopalem quinquaginta uncias auri et amplius valentem, et pannos sericos octo, cum privilegio ecclesiasticae libertitatis restituere et quaedam alia adimplere, sicut in authentico scripto in praesentia praedicti praedecessoris nostri exinde confecto et auctoritate sedis apostolicae confirmato plenius continetur. Quam transactionem non curavit praedictus episcopus postmodum observare nec praefatum thesaurum, sicut promiserat, restituere; imo deteriora prioribus agens, duas ecclesias sancti Joannis et sancti Jacobi, quas dilectus filius Petrus Vestanensis archidiaconus diu in pace possederat, contra tenorem praedictae transactionis, monasterio Trimitan. dicitur concessisse et clericos suos officiis et beneficiis, praetermisso juris ordine, spoliasse, manibus in eos saepe violenter injectis. Cumque haec et alia a praedicto archidiacono coram dilecto filio P. Sanctae Mariae in via lata diacono cardinale, tunc apostolicae sedis legato, proposita fuissent contra episcopum memoratum, et in ejus praesentia utraque parte praesente causa diutius agitata, ad hanc transactionem voluntarie devenerunt, ut Vestan. Episcopus ante omnia primam transactionem apud sedem apostolicam factam studeret modis omnibus observare et thesaurum memoratum ecclesiae suae restituere non differret praedictasque ecclesias Trimitanensibus injuste concessas vel ipse revocaret vel archidiacono praedicto ad eas daret consilium et auxilium revocandas. Res etiam sancti Nicolai idem episcopus B. primicerio et L. sacerdoti dimitteret de caetero procurare, et quartam decimationum fabricis Ecclesiae deputatam suis usibus de caetero minime applicaret. Quae si non faceret, foret dictus episcopus divino officio alienus, prout in instrumento coram eodem cardinale confecto apertius continetur. Cum autem nec primam nec secundam transactionem minime praefatum episcopum observare memorato praedecessori nostro ipsi canonici intimassent, addentes etiam quod in coena Domini Ecclesia Vestanen. dimissa ad Sipontinensem Ecclesiam se ad conficiendum chrisma transtulerat, et ibidem illud existente secum in altari Lavellen. episcopo tunc excommunicato confecerat, eum antedictus praedecessor noster pontificali officio et ecclesiastica administratione suspendit, dans ei firmiter in mandatis ut in festo sancti Lucae praeteriti anni se suspensum suo conspectui praesentaret, super praedictis criminibus plenarie responsurum. Quod si non faceret sciret in se perpetuae depositionis sententiam proculdubio proferendam. Episcopus siquidem mandatum apostolicum vilipendens, nec venit nec pro se curavit mittere responsalem, suspensionem apostolicam et praedicti cardinalis interdictum contemnens penitus observare. Proponitur insuper episcopus memoratus de clericis in curia imperiali deposuisse querelas et contra saepedictum archidiaconum falsas litteras confinxisse, occasione quarum ipsum archidiaconatus beneficio et loco nequiter multo tempore spoliavit. Quoniam igitur haec non sunt a nobis clausis oculis transeunda, praedictorum inquisitionem vestrae discretionis examini duximus committendam: per apostolica vobis scripta mandantes quatenus, vocatis ad praesentiam vestram qui fuerint evocandi, inquiratis de praemissis diligentius veritatem, et omnia in scriptis fideliter redigentes, nobis eadem vestris signata sigillis mittere non tardetis.

Datum Laterani

XXII. MEDIOLANENSI ARCHIEPISCOPO. Ut liceat ei illos in ecclesia sua ad diaconatum et sacerdotium promovere, qui a summo pontifice ordinem susceperunt. (Laterani, XII Kal. Martii.) Pastoralis officii debitum nos invitat, et ipse rationis ordo deposcit, ut ea sollicitudine utilitatibus Ecclesiarum intendere debeamus, quod ipsis Ecclesiis ordo debitus conservetur et clerici earum ministerio deputati, sicut ab eis stipendia militiae clericalis accipiunt, ita eis obsequia militiae clericalis impendant. Inde est quod, sicut ex tenore tuarum litterarum accepimus, Mediolanensis Ecclesia tam in capite quam in membris, occasione clericorum illorum qui ab ipso Romano pontifice ordinem receperunt, adeo est ministrorum solatio destituta, ut paucos clericos in eadem Ecclesia valeas invenire, quos ad diaconatus et presbyteratus possis officium promovere. Verum quia fraternitas tua suppliciter a nobis expetiit ut ipsius Ecclesiae necessitatem sollicitudine paterna pensantes, tibi de heremus licentiam indulgere manus posse illis ordinationis imponere, super hoc tuae fraternitati taliter duximus respondendum quod ipsius Ecclesiae necessitate pensata, si aliqui fuerint de supradictis clericis, qui ad hoc videantur idonei et spontanea voluntate per tuum ministerium voluerint ad sacros ordines promoveri, eos auctoritate nostra tibi liceat ordinare. Alioquin illos quos ad officium illud magis idoneos ac necessarios fore cognoveris, nobis per tuas litteras significare curabis. Nos enim deliberato consilio respondebimus quid tibi super hoc fuerit faciendum.

Datum Laterani, XII Kal. Martii.

XXIII. Juramentum fidelitatis exhibitum domino Innocentio, successoribus ejus, et Romanae Ecclesiae, a Petro praefecto Urbis, Oddone de Palumbaria, Oddone de Monticillo. Altera die post consecrationem Domini Innocentii Papae III, Petrus Urbis praefectus in consistorio Lateranensis palatii publice juravit ei et successoribus suis atque Romanae Ecclesiae fidelitatem contra omnem hominem et recepit ab eo investituram praefecturae permantum; ac deinde fecit ei ligium hominium inter manus ipsius, qui donavit ei cuppam argenteam in signum gratiae. Consecratus est autem idem dominus Innocentius Papa III eadem die solemniter in apostolica sede, qua beatus Petrus apostolus in episcopali fuit cathedra collocatus. Eadem die fecerunt ei fidelitatem Oddo de Palumbaria, et Oddo de Monticillo.

XXIV. SPIRENSI, ARGENTINENSI ET WORMATIENSI EPISCOPIS. Pro liberatione Salernitani archiepiscopi. Quantae praesumptionis et temeritatis existat in rectores Ecclesiae manus injicere violentas in Evangelio Dominus protestatur, qui se in ministris suis affligi asseruit et in apostolorum Principe alibi se perhibuit iterum crucifigi. Hoc etiam poenae qualitas manifeste declarat, cum excommunicationis sententia in ipso actu feriat delinquentes, si non solum in fratres et coepiscopos nostros, sed etiam in minoris ordinis clericos violentiam praesumpserint operari. Ne autem solos violentiae hujus auctores aliquorum praesumptio crederet esse punitos, facientes et consentientes pari poena plectendos canonica censura condemnat: eos etiam delinquentibus favere interpretans, qui cum possint, manifesto facinori desinunt obviare. Quod bonae memoriae C. papa praedecessor noster hactenus diligenter attendens, auctores et fautores captionis et detentionis venerabilis fratris nostri Salernitani archiepiscopi excommunicationis nuntiasset vinculo innodatos, nisi per imperiales nuntios saepe fuisset ei ac firmiter repromissum quod idem archiepiscopus sine dilatione qualibet libertati pristinae redderetur. Ne autem detentio ejus nobis de caetero imputetur, si circa liberationem ejus inventi fuerimus negligentes, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus nobilem virum Wicel. de Berc. ex parte nostra diligentius moneatis ut eumdem archiepiscopum a detentionis suae carcere absolutum ad nos cum honore remittat; nobilitatem ejus gratiarum actionibus prosequentes, quod circa eum spiritum compassionis exhibuit, et quantum licuit, solatium ei humanitatis impendit. Quod si, quod non credimus, ad monitionem vestram et venerabilis fratris nostri Sutrini episcopi, et dilecti filii abbatis sancti Anastasii, quos ad hoc specialiter destinamus, eum dimittere forte noluerit, excommunicatum ipsum publice nuntietis; et si qua forsan ab aliquibus Ecclesiis beneficia possidet, ea ipsi per censuram ecclesiasticam auferri mandantes, totam terram ejus, imo totam dioecesim, in qua idem archiepiscopus detinetur vel ad quam translatus fuerit detinendus, supponatis sententiae interdicti. Nos enim dilectis filiis capitulo Maguntin. dedimus in mandatis ut sententiam vestram faciant inviolabiliter observari. Volumus autem nihilominus et mandamus ut universis Alemanniae principibus in remissionem suorum criminum iujungatis ut sollicitudinis suae studium efficaciter interponant, quod eis mediantibus archiepiscopus ipse libere ad nos quantocius revertatur; significantes eis quod si id, quod absit, impletum non fuerit, in totam Alemanniam interdicti cogemur sententiam promulgare. Quod si omnes, etc.

XXV. SUTRINENSI EPISCOPO ET ABBATI S. ANASTASII. Pro reconciliatione Philippi ducis Sueviae et liberatione archiepiscopi Salernitani. Cum ei simus divina providentia in Ecclesiae Romanae regimine substituti, qui a Domino, ut delinquentibus non solum septies, sed et septuagies septies indulgeret audivit, et majus gaudium esse noverimus angelis Dei super conversione peccattoris unius, quam supra nonaginta novem justos, qui non indigent poenitentia, Evangelio protestante, eos qui a se anathematis jugum excutere cupiunt, ut ad ecclesiasticam redeant unitatem, ex pastoralis officii, ad quod vocati sumus, debito recipere benigne tenemur et receptos misericordiae gremio confovere. Intelleximus siquidem tam per te, frater episcope, quam per alios quorum relationibus fidem non modicam adhibemus, quod nobilis vir Philippus dux Sueviae, qui propter invasionem ac detentionem patrimonii beati Petri et nostri excommunicationis fuerat vinculo innodatus, Ecclesiae reconciliari desiderat et restitui ad ecclesiastica sacramenta, ac super his pro quibus notatus fuerat, satisfactionem omnimodam exhibere. Licet autem superioris sententiam minor relaxare non possit et propter hoc dux ipse ad sedem esset apostolicam destinandus, ut ab ea quae ipsum vinculis excommunicationis involvit absolutionis beneficium obtineret, sperantes tamen quod per ipsius studium venerabilis frater noster Salernitan. archiepiscopus de longaevae detentionis ergastulis liberetur, laborem itineris ipsi sub ea conditione duximus remittendum, si nostram super hoc, sicut bonae memoriae Celestino papae praedecessori nostro per te, frater episcope, obtulit, impleverit voluntatem. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus eodem archiepiscopo libertati pristinae restituto et recepto a duce juxta formam Ecclesiae juramento quod super omnibus pro quibus ab Ecclesiae fuit communione amotus, mandatis apostolicis, omni dolo et excusatione postpositis, debeat obedire, munus absolutionis ipsi auctoritate freti apostolica impendatis. Quod si forsitan eumdem archiepiscopum vel non potuerit vel noluerit absolvere, seu etiam forte distulerit, ad Ecclesiam Romanam accedat, a nobis juxta Ecclesiae consuetudinem absolvendus.

XXVI. EISDEM. Pro liberatione nobilis mulieris Sibiliae, filii et filiarum ejus, et aliorum captivorum regni Siciliae detentorum in Teutonia. Inter caetera quae Dominus in nobis mirabiliter et misericorditer operatur, magnae reputandum est miserationis indicium, cum eis poenam accelerat temporalem, quibus ultio debebatur aeterna, sicut in regno Siciliae diebus nostris intelligimus accidisse. Cum enim Siciliae populus et caeteri de eodem regno effeminati, otio et pace nimia dissoluti, de suis divitiis gloriantes, sese in voluptatibus corporis lascivius exercerent, ascendit in altum fetor eorum, et traditi sunt ob multitudinem peccatorum suorum in manibus persequentium. Usque adeo autem in eos, quod dolentes dicimus, furor exarsit hostilis, ut quidam eorum turpi morte damnati, in tribulatione cordis et corporis animas exhalarent, quidam membrorum mutilatione deformes fierent, abjectio plebis et ludibrium populorum; majores vero ipsorum compedibus et nobiles manicis ferreis alligati, captivi et exsules in Teutonia macerentur, reliquis haereditates suas in extraneis transferri videntibus, et domos suas subjici alienis. Verum ne compassionis nostrae solatium, qui patientibus ex susceptae administrationis debito compati volumus et tenemur, penitus subtrahatur, quibus ipse Dominus jam videtur ex parte placatus, venerabilibus fratribus nostris universis archiepiscopis et dilectis filiis nobilibus viris marchionibus, ducibus, baronibus, et aliis Alemanniae principibus dedimus in mandatis ut dilectam in Christo filiam nostram nobilem mulierem Sibiliam, filium ac filias ejus, et caeteros de regno Siciliae, qui in Teutonia detinentur, a detentionis suae vinculis absolutos, ad nos liberos, excusatione et dilatione cessante, remittant. Inde est quod discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus, si mandatum nostrum forte non fuerit adimpletum, vos in detentores eorum excommunicationis sententiam proferatis et terras eorum, imo totam dioecesim, in qua nobiles ipsi tenentur vel ad quam fuerint forte translati, interdicto subdatis, neutram relaxaturi sententiam, donec ipsi libertati fuerint pristinae restituti. Dilectis etiam filiis capitulo Magunt. per apostolica scripta praecipiendo mandamus, ut sententiam quam vos propter hoc contigerit promulgare ratam habeant, et faciant inviolabiliter observari.

XXVII. RAVENNATI ARCHIEPISCOPO ET SUFFRAGANEIS EJUS. Ut Carsendino subdiacono domini papae legato in Exarchatu Raven. et comitatu Brittinorii diligenter assistant. Nusquam melius ecclesiasticae consulitur libertati quam ubi Ecclesia Rom. tam in temporalibus quam spiritualibus plenam obtinet potestatem. Cum enim apostolica sedes mater sit Ecclesiarum omnium et magistra, tanto fortius subjectos suae temporali jurisdictioni populos ab Ecclesiarum et ecclesiasticorum injuriis cohibet, quanto amplius in ejus injuriam et Ecclesiarum omnium praejudicium redundaret, si Ecclesias in ejus patrimonio constitutas non servaret in statu debitae libertatis. Cum igitur inter caetera quae nos et fratres nostros inducunt ut Exarchatum Ravennae, Marchiam et Thusciam ad dominium nostrum, ad quod pertinent, revocemus, secuturam exinde immunitatem Ecclesiarum vestrarum non modicum attendamus; vos negotium ipsum tanquam speciale ac honori vestro plurimum profuturum deberetis assumere, et ad implendum nostrae beneplacitum voluntatis efficaciter laborare. Cum ergo dilecto filio Carsendino subdiac. nostro in Exarchatu Ravennae et comitatu Brittinorii hujusmodi specialiter injunxerimus legationis officium, sperantes quod ad illud utiliter adimplendum vestro non modicum studio adjuvetur, fraternitati vestrae per apost. scripta mandamus atque praecipimus quatenus ei taliter in his quae vobis ex parte nostra proposuerit, adesse curetis, ut honori apost. sedis et nostro deferre, et Ecclesiarum vestrarum libertatem videamini utiliter procurare; scituri quod sicut gratum habebimus et acceptum, si studium et diligentiam vestram operis experientia in instanti articulo commendarit, sic moleste feremus, si sollicitudo vestra in hac necessitate reperta fuerit defecisse.

XXVIII. REMEN. SANCTAE SABINAE CARDIN. ET SENONEN. ARCHIEPISCOPIS, ET EPISCOPO MELDENSI. Super consolatione comitissae Campaniae de morte filii sui. (Laterani, V Kal. Mart.) Compati patientibus et dolentibus pium est condolere; ut qui ex diversis rerum eventibus solam habent dolendi materiam, in fraterna compassione remedium consolationis inveniant et saltem ex humanitatis solatio valeant recreari, dum in eorum restauratione, quae doloris fomitem subministrant, spes nulla videtur eis penitus superesse. Illis vero praecipue compassionis oportet spiritum adhiberi, quae pro sexus muliebris fragilitate in adversis facilius emerguntur et difficiles ad consolationem prae spiritus infirmitate resurgere majori videntur in his et aliis auxilio et consilio indigere. Cum igitur dilecta in Christo filia, nobilis mulier M. comitissa Campaniae in morte filii sui bonae memoriae comitis Henrici dolorem, nec immerito, cum interna spiritus commotione conceperit et vehementius affligatur, nos mentis afflictione non ficta compatientes eidem, cum mortis hujus dispendium non solum in ejus damnum converti debeat et dolorem, verumetiam in multiplex totius Christianitatis incommodum ex praesenti periculo imminente redundet, fraternitati vestrae per ap. scripta mandamus quatenus dolorem ipsius piae consolationis verbis et commonitionibus lenientes, ipsam et possessiones ejus, tanquam dati ei tutores a nobis, ab incursu molestantium auctoritate apostolica defendatis, nullatenus permittentes ut in his quae ad dotem ejus noveritis pertinere injuria seu violentia ei ab aliquo inferatur, sed possessionem ejusdem dotis ipsi contra quoslibet temerarios praesumptores pacificam conservetis. Si qui vero jamdictae comitissae aliquam super his injuriam inferre praesumpserint vel gravamen, vos eos, si necesse fuerit, ut a sua praesumptione desistant, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellatis. Quod si omnes, etc.

Datum Lateran. V Kal Martii, pont. nostri anno 1.

XXIX. FERENTINATI EPISCOPI. Consultatio super causa matrimonii inter L. virum et P. mulierem, quam primo juraverat, et aliam postmodum desponsavit. (Laterani, V Kal. Mart.) Sicut ex litteris tuae fraternitatis accepimus, cum L. parochianus tuus P. mulierem se ducturum in conjugem in manu patris ejusdem P. jurantis quod eam ipsi traderet in uxorem, proprio juramento firmarit nec per virum steterit, sed per mulierem potius quo minus matrimonialis inter eos solemnitas sit secuta, quatuor postmodum vel quinque annis elapsis idem L. G. mulierem per verba de praesenti, ut ejus consanguinei asserunt, desponsavit; propter quod frater praedictae P. suam deposuit in tua praesentia quaestionem. Quia vero quid super his agendum sit nostro postulas responso edoceri, fraternitati tuae taliter respondemus, quod si tibi constiterit quod idem L. P. mulierem per verba de futuro, G. vero per verba desponsaverit de praesenti, imposita ei poenitentia competenti, quia primam fidem irritam fecit, nisi forsan in juramento suo certum terminum, infra quem dictam P. duceret in uxorem, praefixerit, nec per eum steterit quin ad statutum terminum matrimonium consummarit, secundum contractum legitimum judices, et ad illud servandum eum, si opus fuerit, ecclesiastica districtione compellas; nisi forsan aliud quid obstiterit quod ipsum debeat impedire. Quod si forte per verba sponsalitia de futuro cum utraque contraxit, juramentum primum, sicut licite factum est, ipsum servare compellas, de secundo ei poenitentiam injuncturus. Quod si de his tibi non constat ad plenum, tandiu adhuc cognoscas de causa, donec super his sufficientius instruaris. Quod enim in attestationibus, quas ad sedem apostolicam destinasti, de compaternitate habetur, non facit ad causam; cum neuter contrahentium sit illa persona, qua mediante inter parentes eorum compaternitas est contracta. Datum Lateran. V Kal. Martii, pontificatus nostri anno primo.

XXX. CANONICIS ARGENTINEN. Super quaestione cujusdam praebendae, quae inter Arnulfum et F. sancti Thomae praepositum vertitur. (Laterani, VI Non. Mart.) Cum partes inter se super mota quaestione conveniunt, vel altera renuntiat quaestioni, ad hoc solum exigitur officium judicis, ut quod a partibus fit, faciat inviolabiliter, observari, ne cui contra compositionem aut cessionem per se factam liceat ulterius prosilire. Sane cum dilecti filii Arnoldus nuntius et concanonicus vester, et F. praepositus sancti Thomae, ad nostram praesentiam accessissent, super praebenda, de qua per dilectum filium P. tt. sanctae Caeciliae presbyterum Car. tunc apostolicae sedis legatum idem praepositus fuerat investitus, in nostra et fratrum nostrorum audientia disceptarunt. Cumque nos, auditis quae hinc inde proposita fuerant, de communi consilio fratrum nostrorum sententiam formare ac ferre vellemus, dictus praepositus ad nos humiliter et devote accessit, et jus, si quod sibi competeret in eadem praebenda, in manibus nostris spontaneus resignavit. Nos igitur Ecclesiae vestrae volentes in posterum paci et tranquillitati consulere, recepta resignatione ipsius, ei super eadem praebenda perpetuum silentium imposuimus, et vos et Ecclesiam vestram ab impetitione ipsius super eam praesentium auctoritate reddimus absolutos. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae absolutionis infringere etc. Datum Laterani, VI Nonas Martii, pontificatus nostri anno primo.

XXXI. TERRACONEN. ARCHIEP. ET SACRISTAE VICENSI. De confirmatione R. electi sancti Benedicti de Bages, et irritatione intrusi per potentiam laicalem. (Laterani, VI Non. Mart.) Ad universalis Ecclesiae sollicitudinem, licet insufficientes, Domino disponente vocati, de grege nobis commisso sollicitam curam debemus gerere, et tanquam pastores seduli, faciente Domino, providere ne ovis morbo infecta incurabili, oves caeteras suo cogat contagio morbo simili laborare. Nostris siquidem auribus ex multorum relatione ac plurium litteris innotuit praelatorum, quod bonae memoriae. quondam abbate sancti Benedicti de Bages de carnis ergastulo sicut Domino placuit, ad meliora vocato, conventus ejusdem monasterii pars major et sanior vota in dilectum filium R. nunc abbatem ejusdem monasterii transtulerunt. Verum suadente illo cujus est proprium pacem turbare, duo ejusdem loci monachi a caeterorum fratrum voluntate unanimi secedentes accersitis sibi saecularibus viris, B. ipsius monasterii monachum in abbatem non sunt veriti nominare; qui laicali et ipsorum potentia fretus, praedictum R. ad audientiam dilecti filii G. sancti Angeli diaconi cardinalis, qui tunc in partibus illis legationis fungebatur officio, appellavit. Et cum idem cardinalis quae utraque pars coram ipso proposuit diligentius audivisset et super eisdem inquisisset diligentius veritatem, praedictam electionem saepenominati R. ratam habuit et eam auctoritate qua fungebatur apostolica confirmavit. Idem quoque cardinalis tranquillitati ejusdem monasterii desiderans providere ac inter fratres materiam exstinguere jurgiorum, pro pacis bono praeposituram ejusdem monasterii supradicto intruso contulit et eam ab eodem abbate ipsi, quoad viveret, concedi praecepit et juramentum fecit impendi, ne ipsum ab eadem praepositura ullo tempore sine causa rationabili amoveret. Dictus autem praepositus unde humiliari debuerat in elationem erectus, obedientiam, quam abbati ex praecepto cardinalis debebat impendere, ipsi exhibere contempsit; imo domos, homines, et caetera bona ejusdem monasterii occupans, ea in usus proprios et illicitos transfundere non veretur, a monastica etiam professione ac fratrum consortio se reddens penitus alienum; nullis quoque beati Benedicti obtemperans institutis, non se tantum, verum etiam totum monasterium dissolutione ac enormitate suae vitae gravi compellit infamia laborare. Quia igitur timendum est ne pars corrupta sinceram contaminet, nisi falce fuerit apostolica resecata, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, si praedicta veritate nituntur, praedictum praepositum ab administratione praepositurae remotum, ut abbati suo existat obediens, sicut debet, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellatis. Nullis litteris obstantibus harum mentione non habita a sede apostolica impetratis.

Datum Laterani, VI Nonas Martii.

XXXII. COLOCEN. ARCHIEPISCOPO. Confirmatio super quibusdam Ecclesiis praepositurae Colocen. Ecclesiae de capituli consensu collatis. (Laterani.) Justis petentium etc. usque ad verbum illud assensu Ecclesias sancta Mariae de Joth, sancti Mauritii de Both, et Ecclesiam de Unta, quas praepositurae Colocen. Ecclesiae de consilio et assensu tui capituli contulisti, sicut provide factum est, et praepositus Colocen. easdem juste possidet et quiete, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Decernimus ergo etc.

Datum Laterani.

XXXIII. HUG. COMITI ET MARSUCTO PISANIS CANONICIS. Super quaestione cujusdam pignoris, quae inter R. et Gallicianum Pisanos vertitur. (Laterani.) Significante dilecto filio Rubeo cive Pisano, ad nostram noveritis audientiam pervenisse, quod cum domum suam cum horto Galliciano Pisano civi pro ducentis quinquaginta duabus libris pignori obligasset et promisisset, cautione praestita juramenti quod nisi domum ipsam statuto inter eos termino recolligeret, eumdem creditorem ulterius super ea minime molestaret, infra statutum tempus per certum et fidelem nuntium, prout ei videbatur, creditori mutuatam pecuniam remisit: quam idem nuntius, infideliter agens, sicut ei injunctum fuerat, non persolvit. Cumque postmodum praedictus R. ab imperatore captus pariter et detentus, multa pericula sustinuerit et labores, nec dicto G. satisfacere potuerit, ut debebat, nunc per Dei gratiam libertati pristinae restitutus, paratus est pecuniam reddere creditori; licet ipse prorsus eam recusaret recipere, quia ei non fuit statuto termino persoluta. Cum igitur pactum legis commissoriae sit in pignoribus improbatum et, quantum in eo fuit, praedictus Rubeus juramenti debitum adimpleverit, cum per eum quem certum et fidelem nuntium sperabat, pecuniam remiserit termino constituto et dum in imperiali fuit captione detentus, satisfacere non potuerit creditori; devotioni vestrae praesentium auctoritate mandamus quatenus, si praemissis veritas suffragatur, praedictum creditorem, ut sorte sua contentus existat, pensionibus praefati pignoris computatis in sortem, et domum ipsam et hortum praefato Rubeo omni postposita dilatione resignet, per censuram ecclesiasticam pacto vel tali juramento nequaquam obstante, admonitione praemissa, sublato contradictionis et appellationis obstaculo, compellatis.

Datum Laterani.

XXXIV. POTESTATI ET CONSILIARIIS VITERBIENSIBUS. Quod in tractatu habito inter ipsos, Perusinos, et rectores Tusciae sine mandato apostolico non procedant. (Laterani.) Dilectis fiiis consulibus Perusin. qui nos super tractatu illo consuluerant quem ipsi vobiscum cum rectoribus Thusciae habuerunt, litteris nostris dedimus in responsis, ut quia tractatus ille, quem rectores inter se inierant, minus debite ad honorem, utilitatem et profectum Ecclesiae pertinebat, et nos dilectis filiis B. Basilicae duodecim Apostolorum et P. tituli sancti Petri ad vincula presbyteris cardinalibus, qui tractatum illum nobis plenius expresserunt, nostrum et fratrum nostrorum significaveramus beneplacitum voluntatis, tamdiu ipsi consules Perusini supersederent his quae disposita fuerant consummandis, donec litteras nostras reciperent mandatum super hoc apostolicum plenius continentes. Ideoque sicut Perusinis ipsis per litteras significavimus, ita nunc discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus super tractatu illo nullatenus procedatis prius quam super hoc litteras receperitis speciales nostrae intentionis et propositi expressivas; cum et vos nostrum super hoc debuissetis consulere beneplacitum voluntatis.

Datum Laterani.

XXXV. P. BASILICAE XII, APOSTOL. ET B. SANCTI PETRI AD VINCULA PRESBYTERIS CARDINALIBUS, APOSTOLICAE SEDIS LEGATIS. Super eodem. (Laterani.) Super negotio societatis Thusciae per dilectum filium priorem sancti Fridiani nostram et fratrum nostrorum vobis aperuimus voluntatem; ad cujus exsecutionem negotii vos dare credimus operam efficacem. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus si rectores Tusciae ad id exsequendum, quod per dictum priorem vobis significavimus, induxistis, ut Pisani id ipsum pariter recipiant et observent moneatis attentius; et nisi vobis paruerint, interdictum minime relaxetis. Si vero praedicti rectores adhuc non sunt voluntatem nostram, quam per saepefatum priorem significamus, exsecuti; quia satis videretur austerum, si Pisan. civitas occasione societatis illius quam nos, sicut nostis, conduximus totaliter approbandam, tandiu interdicto ecclesiastico subjaceret, volumus et mandamus ut ab ejusdem civitatis civibus cautione recepta quod quae pro honore et exaltatione Ecclesiae et libertate eorum ordinaverimus suscipiant et observent, interdictum sine dilatione qualibet relaxetis. Si autem super his debitam habere non poteritis cautionem, quia civitas ipsa, sicut dicitur, nunc temporis quasi videtur rectore carere, qui plenam in ea exercere valeat potestatem, spe bonae promissionis quam nobis ejusdem civitatis nuntii fecerunt quod nostro Pisani cives debeant parere mandato, honesta sicut videritis occasione concepta, in eadem civitate divina officia appellatione remota detis licentiam celebrandi. Ita tamen quod, si postmodum rectores Thusciae mandatum nostrum susceperint et servaverint, civitas ipsa interdicto subjaceat, nisi et ipsa celeriter suscipere curavit et servare.

Datum Laterani.

XXXVI. EPISCOPO ET CAPITULO TRAGURIEN. Quod B. presbyter non teneatur ad observantiam habitus monachalis, ex eo quod cum gravi aegritudine laboraret, a quodam monacho indutus est habitu monachali. (Laterani.) Sicut tenor vestrarum litterarum nobis aperuit, cum P. lator praesentium in sacerdotali esset officio constitutus et tanta rerum temporalium indigentia laboraret, quod nec sibi nec suis progenitoribus seu fratribus in necessitatibus proprii posset aliquatenus providere, proprii corporis laboribus et maris periculis multis se non dubitavit exponere, ut de suo labore et acquisitione honesta suam et suorum posset indigentiam relevare. Contigit autem post haec quod ipse longe a vestra civitate consistens, tam gravi coepit aegritudine laborare, quod extra se positus desperaret de vita praesenti; et dum in tali esset articulo constitutus, a quodam simplici monacho indutus fuit habitu monachali et ad monasterium deportatus. Deinde paucis diebus elapsis, cum jam esset in principio suae convalescentiae, deposuit habitum et de licentia ejusdem loci abbatis monasterium dereliquit; et cupiens progenitorum suorum indigentiis subvenire, a vobis suppliciter postulavit, ut posset, sicut prius, in sacerdotali officio ministrare et vobiscum pariter conversari. Quid autem super his vobis fuerit faciendum sacro apostolicae sedis oraculo humiliter petitis edoceri. Nos igitur vestrae consultationi taliter duximus respondendum quod licet ista duo inter se repugnantia videantur, ut scilicet quisquam sit extra se positus, et de praesenti vita desperet, si tamen eo tempore quo positus extra mentem asseritur, indutus fuit habitu monachali, cum alienatus non sentiat ac per hoc nor valeat consentire, praefatum presbyterum denuntietis ab observatione monastici ordinis absolutum, nisi postquam mentis suae factus est compos, voluntate spontanea professionem fecerit monachalem.

Datum Laterani.

XXXVII. MEDIOLAN. ARCHIEPISCOPO. Super quaestione quae inter ipsum et monasterium sancti Donati de Scozula. (Laterani, VI Non. Mart.) Ad hoc unxit nos Deus oleo laetitiae prae consortibus nostris, ut diligamus justitiam et odiamus iniquitatem: quod tunc laudabiliter adimplemus, cum via regia incedentes non declinamus ad dexteram neque ad sinistram aliquatenus deviamus, sed juste quod justum est persequentes, nec pauperis personam attendimus, nec honoramus vultum potentis quia non est personarum acceptio apud Dominum; dum etiam merita subtili examinatione discutimus et precum attendimus qualitatem, ut cuilibet reddamus jus suum et preces quae rationi non consonant rationabiliter repellamus. Veniens siquidem ad apostolicam sedem dilectus filius abbas de Scozula nobis et fratribus nostris exposuit quod cum M. quondam Mediolanensis archiepiscopus praedecessor tuus super causa quae inter ipsum et monasterium sancti Donati de Scozula diutius fuerat agitata, post multas commissiones tandem obtinuisset venerabili fratri nostro Veronensi episcopo Romanae Ecclesiae card. litteras destinari, et ipse judex delegatus partibus in sua praesentia constitutis super judicio possessorio, partim pro monasterio, partim pro archiepiscopo sententiam protulisset, procuratore ipsius monasterii quaestionem de proprietate postmodum intentare volente, pars archiepiscopi dilationes et inducias saepius postulavit. Cumque saepenumero idem archiepiscopus praefato Veron. per litteras direxisset quod ipsius judicium nullatenus declinaret, utraque parte apud Novariam coram nuntio ipsius episcopi, qui ad hoc missus fuerat, existente, archiepiscopus jurisdictionem delegati judicis opposuit exspirasse: asserens causam possessionis tantum et non proprietatis fuisse commissam; et quia super possessione pronuntiaverat, semel functus suo officio, super quaestione proprietatis deinceps cognoscere non valebat. Et his allegatis, praedictus archiepiscopus appellavit. Ad haec pars monasterii contra proposuit quod causa quae inter archiepiscopum et monasterium vertebatur, fuerat memorato episcopo absolute et indistinete commissa, et sic continentiam causae dividi non debere dicebat. Adjecit etiam quod cum archiepiscopus toties postulaverit dilationem et locum a judice, in quo ante illum super illa proprietatis quaestione respondere deberet, eum postea recusare nequivit, vel aliquatenus appellare; praesertim quia absente parte adversa, sicut est praelibatum, ipsemet eumdem judicem postulaverat et in rescripto apostolico fecerat appellationis remedium adhiberi. Has nimirum rationes cum judex plenius advertisset, actorem legitima citatione praemissa in possessionem; quae fuerat per ipsum episcopum eidem archiepiscopo adjudicata, usus consilio virorum prudentium, mitti decrevit; a qua tamen archiepiscopus monasterium postmodum violenter ejecit. Cumque dilectus filius G. tunc prior, nunc vero abbas ejusdem monasterii, et G. nuntius adversae partis, super hoc ad sedem apostolicam accessisent, bonae memoriae C. papa, praedecessor noster, supradictis omnibus per dilectos filios nostros Hug. tt. sancti Martini presbyterum et G. Sanctae Mariae in Aquiro diacon. cardinales, quos eis auditores concesserat, plenius intellectis, per bonae memoriae Al. Albanen. episcop. sic suum interpretatus fuit rescriptum, quod tam causa possessionis quam proprietatis fuerat judici delegato commissa, et quod idem judex ob dictas rationes ab archiepiscopo non potuisset etiam per appellationis obstaculum recusari. Volens igitur idem praedecessor archiepiscopo et abbati sine justitiae laesione deferre, praelibatam possessionem apud venerabilem fratrem nostrum Vercellen. et bonae memoriae Novarien. episcopos pro suae voluntatis arbitrio sequestrari praecepit; venerabili fratri nostro Regin. et felicis recordationis tunc Mutinen. Episcopis per apostolica scripta praecipiens ut partes ad suam praesentiam convocarent et nullius contradictione vel appellatione tam super principali quam super incidenti obstante, de causa proprietatis infra duos menses plenius cognoscentes, eam debito fine deciderent, et possessionem ei parti postmodum resignarent quae obtineret de proprietate triumphum. Cumque litterae ipsae ad dictos Mutinen. et Regin. episcopos pervenissent, partibus in ipsorum praesentia constitutis, procurator archiepiscopi cautionem obtulit, ut contumaciam, si qua praecesserat, expurgaret: quam procurator monasterii recipere noluit, nisi possessionis sequestratione praemissa, et salvo jure quod ei ex commissione hujusmodi competebat, ut a se tanquam a possessore peteret in judicio. Cumque procurator archiepiscopi e contrario responderet quod ab eo peti velut a possessore deberet, disceptatione protracta in longum terminus exspiravit, infra quem episcopi memorati de proprietate cognoscere debuissent. Caeterum nuntius monasterii iterum ad Ecclesiam Romanam accedens, per archiepiscopum stetisse asseruit quod nec possessio sequestrata fuerat, nec super proprietate processum in causa. Propter quod dictus praedecessor noster venerabili fratri nostro Bobien. Episcopo per apostolica scripta mandavit ut possessione cum fructibus perceptis ex ipsa monasterio restituta, audirent postmodum si quid haberent partes inter se invicem quaestionis. Qui cum abbatem juxta tenorem mandati apostolici in possessionem, quam Veronen. adjudicaverat, per suum nuntium mandasset induci, Hugo de Camerario ipsum abbatem ex ea violenter ejecit: qui cum suis complicibus tam nuntium episcopi, quam abbatem et monachos armata manu fugavit et navi cujus vehiculo illuc accesserant igne combusta, cellas monasterii depraedatus, conversis pluribus verberatis, domos extra claustri ambitum constitutas cum quibusdam animalibus et quodam homine non erubuit concremare. Quod postquam ad ejusdem praedecessoris nostri audientiam nuntio ipsius abbatis referente pervenit, venerabili fratri nostro Ferrarien. episcopo districte praecipiendo mandavit quatenus partibus convocatis et possessione cum fructibus a tempore sententiae per dictum Veronen. prolatae perceptis ex ipsa monasterio restituta, de proprietate cognoscerent, et eo in adjudicata sibi possessione indemni servato, quod justum esset statueret et faceret auctoritate apostolica, sublato appellationis obstaculo, firmiter observari. Eos autem qui se apostolicis mandatis opponerent vel monasterium super possessione alterius molestarent, per sententiam excommunicationis appellatione remota compescerent et dictum Hugonem et ejus complices, donec monasterio de ablatis omnibus et illatis injuriis satisfacerent competenter et cum litteris ejus apostolico se conspectui praesentarent, nuntiaret excommunicatos et faceret ab omnibus evitari; nisi tu, frater archiepiscope, hanc in ipsos districtionem, prout tibi mandatum fuerat, exerceres. Dictus vero Ferrarien. receptis super hoc litteris apostolicae sedis, sicut ex litteris ejus accepimus, admonitione praemissa, in Hugonem de Camerario et complices ejus, te infra statutum terminum eum excommunicare nolente, excommunicationis sententiam promulgavit; et cum tu legitime citatus ab ipso, nec accederes nec sufficientem mitteres responsalem, sed absentiam tuam verbis et litteris excusares, salva quaestione proprietatis, possessionem monasterio restituendam pronuntiavit; et cum abbatem in eam per nuntium suum fecisset induci, idem abbas ab ea dejectus fuit te, frater archiepiscope, Hugo de Camerario, et dilectis filiis consulibus Mediolanen. mandantibus per violentiam armatorum. Propter quod idem abbas postulabat a nobis ut sententiam restitutionis toties latam pro eo deberemus auctoritate apostolica confirmare et possessione sibi cum fructibus restituta, faceremus eum absque molestatione gaudere. Verum dilectus filius Passaguerra procurator tuus et socii ejus petitionem abbatis non esse admittendam ea praesertim ratione dicebant, quod abbas ipse in litteris quas ad Bobien. et Ferrarien. episcopos a sede apostolica impetravit, veritatem suppresserat et expresserat falsitatem. Suggesserat enim Veronensem episcopum salva quaestione proprietatis super possessione promulgasse sententiam, cum non nisi causa rei servandae abbatem decrevisset in possessionem induci. Tacuit etiam veritatem, cum de satisdatione coram dictis Reginen. et Mutinen. episcopis oblata per archiepiscopum nullam fecit apud sedem apostolicam mentionem. Nos igitur super his et aliis quaecunque fuerunt hinc inde proposita, cum fratribus nostris archiepiscopis et episcopis apud sedem apostolicam constitutis consilio maturo, intelligentes quod dictus Veronen. abbatem in possessionem causa rei servandae solummodo decrevisset induci, sicut erat consentaneum rationi, utpote coram quo super proprietate lis non fuerat contestata, et quod per eumdem M. quondam archiepiscopum non stetisset quin satisdationem infra annum oblatam praestiterit et contumaciam, si qua praecesserat, expurgarit; attendentes etiam abbatem ipsum per suppressionem veritatis et falsitatis expressionem litteras ad Bobien. et Ferrarien. episcopos impetrasse; non sententiantes quia lis coram nobis contestata non fuit, sed respondentes abbati, petitionem ejus juxta formam praescriptam non esse admittendam respondimus et ipsum scriptis carere mandavimus quae per mendacium impetravit; in eum statum causae continentiam reducentes, in quo fuerat, cum dictus praedecessor noster causam proprietatis Mutinen. et Regin. commisit, mandato sequestrationis penitus revocato. Sententiam tamen excommunicationis in Hugonem de Camerario et complices ejus prolatam volumus et mandamus usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari; non tam quia fuit a delegato prolata quam quod per delegatum exstitit postmodum confirmata. Ne autem monasterio in suo videamur jure deesse, moderatas expensas, ex quo Veronen. ipsum in possessionem induci decrevit usque ad tempus satisfactionis oblatae propter hoc factas ipsi restituendas esse censemus et a te sufficientem praeberi standi judicio cautionem. Sententiam autem a dicto Veronen. ex majori parte pro Mediolanen. Ecclesia, partim pro monasterio promulgatam, quae rationabiliter lata est et ab utraque parte recepta, ratam habemus; et si quid ex his quae monasterio adjudicata fuerunt ipsi non sunt hactenus resignata, ipsi restitui cum perceptorum fructuum integritate mandamus. Nulli ergo omnino hominum liceat hujus nostrae diffinitionis paginam infringere, etc.

Datum Laterani, VI Nonas Martii.

XXXVIII. UNIVERSIS EPISCOPIS PER MARCHIAM CONSTITUTIS. De confirmatione sententiae latae per legatos Ro. curiae contra Marcovaldum. Et zizania non avellere ante messem evangelica doctrina praecipimur, et malos usque ad sententiam tolerare canonica institutione monemur. Verum et zizania in manipulos colligata comburere debemus post messem, et iniquos post sententiam evitare. Hoc siquidem attendentes, licet Marcovaldus multa contra libertatem ecclesiasticam et Ecclesiae patrimonium praesumpsisset, eum tamen excommunicare distulimus; ne, si admonitio non praecederet, ad proferendam sententiam non zelo rectitudinis, sed ex odio moveri potius videremur. Caeterum cum dilecti filii nostri C. tituli sancti Laurentii in Lucina et I. tituli sanctae Priscae presbyteri Card. apost. sedis legati de mandato nostro Marchiam fuissent ingressi, et dictum Marcovaldum per suas litteras attentius monuissent ut ab Ecclesiarum incendio, villarum et castrorum devastatione, quae in eorum oculis perpetrabat, desisteret, et exercitum dimitteret, cujus occasione tota fere Marchia vastabatur, nec ipse eorumdem legatorum monitis paruisset, in eum propter contumaciam excommunicationis sententiam protulerunt. Nos igitur, quod ab eisdem card. factum est ratum habentes ac volentes inviolabiliter observari, praesertim cum plura subsint quare fuerit excommunicationis sententia feriendus, utpote qui fidem Ecclesiae multoties praestitam violavit, qui patrimonium Ecclesiae invadere ac detinere praesumpsit et illud saepe commonitus restituere non curavit, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus tam eum quam complices ejus excommunicatos publice nuntietis et faciatis per vestras dioeceses nuntiari. Nos enim praedecessorum nostrorum statuta sequentes ac attendentes quod magis oporteat Deo servire quam hominibus, omnes qui eidem Marcovaldo fidelitate sunt vel sacramento astricti, apostolica auctoritate a sacramento absolvimus; et ne ipsi fidelitatem observent modis omnibus prohibemus; cum fidelitatem, quam aliqui Christiano principi juraverunt Deo ejusque sanctis adversanti et eorum praecepta calcanti, nulla mandentur auctoritate servare. Omnes autem qui et post denuntiationem ipsam divina praesumpserint officia celebrare, usque ad mandatum nostrum suspensionis praecipimus sententiae subjacere. Ideoque praesentium vobis auctoritate mandamus quatenus omnes qui ei juramenti vel fidei tenebantur religione astricti, denuntietis et denuntiari faciatis per sedem apostolicam absolutos.

XXXIX. LAUDEN. EPISCOPO. Super quaestione cujusdam praebendae quae inter Novariense capitulum et Jacobum clericum vertitur. (Laterani, V Non. Mart.) Cum ecclesiasticae provisionis officium ad quod sumus licet immeriti, Domino disponente, vocati, nos juxta verbum Apostoli sapientibus et insipientibus constituerit debitores, sic nos convenit perlatas ad apostolatus nostri notitiam quaestiones subtili indagatione discutere et eas judicio vel rationabili mediante concordia terminare, et quas per nos non possumus, aliis de auctoritate nostra committere diffiniendas, quod nullus in conspectu sedis apostolicae sui juris se conqueri valeat sustinuisse defectum, et nos, sicut ex cura tenemur sollicitudinis pastoralis, justa judicare et justitiam diligere videamur. Pro quaestione siquidem quae inter-dilectos filios Novarien. Capitulum et Jacobum clericum super praebenda Novariensis Ecclesiae vertebatur, tam nuntii capituli quam idem Jacobus ad sedem apostolicam accesserunt; et dum in nostra et fratrum praesentia foret utraque partium constituta, pro ipso Jac. taliter fuit in nostro auditorio allegatum, quod cum olim de mandato bonae memoriae F. tt. Sancti Marcelli presbyteri card. tunc apostolicae sedis legati de primo tunc vacatura in Novariensi Ecclesia praebenda fuerit investitus, eidem stallo chori et loco capituli assignatis, et ad eamdem postmodum filius dilecti filii Saxonis Vulgamini nobilis civis Romani de auctoritate apostolicae sedis admissus, qui super possessione et fructibus praebendae ipsius a consanguineis praedicti Jacobi molestias sustinuit et pressuras, de quibus fructibus inter ipsum Jac. et praefatum nobilem amicabilis tandem compositio intervenit, quia super praebenda ipsa eidem Jac. silentium fuerat impositum, ut de ea movere non posset ulterius quaestionem, placuit tandem bonae memoriae C. praedecessori nostro, praefati Jacobi consideratis laboribus et expensis, praebendam Novariensis Ecclesiae, quae fuerat magistri B. de Suno, ad preces quorumdam cardinalium eidem conferre et ipsum de eadem manu propria per annulum investire; Novarien. capitulo districte praecipiendo quatenus ipsum Jac. electione, quam de pluribus personis in Novariensi Ecclesia in canonicos assumendis, et constitutione, quam de fructibus fecerant praebendarum, quae omnia idem praedecessor noster de fratrum consilio irritaverat, alienatione etiam, obligatione, vel assignatione ejusdem praebendae nequaquam obstantibus, in fratrem et canonicum nomine dictae praebendae sine qualibet difficultate postposita appellatione reciperent et eumdem in ipsius praebendae possessionem inducerent corporalem; stallum ei in choro et locum in capitulo assignantes. Alioquin scirent dilecto praeposito sancti Gaudentii Novariensis subdiacon. nostro et B. canonico de Gorgozula ab ipso praedecessore nostro datum firmiter in mandatis, ut ipsi ea exsequi per districtionem canonicam appellatione postposita non tardarent. Quae omnia in ejusdem praedecessoris nostri litteris manifeste perspeximus contineri. Cumque dicti canonici mandata apostolica et praecepta surdis auribus pertransirent, praefati exsecutores auditis quaecunque ex parte canonicorum fuere proposita et in scriptis redacta, receptis, post multas admonitiones et dilationes postulatas ab eis, habito prudentium virorum consilio, exceptiones canonicorum non esse admittendas decernentes, juxta tenorem mandati apostolici stallum ipsi Jac. in choro et locum in capitulo assignarunt; et unus exsecutorum, R. scilicet de Gorgozula, de mandato et voluntate alterius eum in corporalem praebendae possessionem induxit, et supradictos canonicos post admonitiones plurimas, nisi mandato apostolico infra dies quindecim obedirent, vinculo excommunicationis astrinxit; sicut in instrumentis, quae nobis exhibuit, continetur. E contrario vero Novarien. canonici respondentes, exceptiones quamplurimas allegabant, quibus ipsum Jac. a perceptione praebendae repellere omnimodis intendebant, dicentes quod per litteras, quas a praedicto cardinali F. impetraverat ipse Jac. de praebenda post appellationem legitime interpositam fuerat investitus; et praefatus praedecessor noster quod de eo per cardin. factum fuerat irritavit et quod post cassationem factam contra prohibitionem apostolicam fructus praebendae auctoritate propria invadere non expavit. Insuper etiam investituram praebendae et exsecutionis litteras a praedecessore nostro per falsam suggestionem obtinuit, quia se beneficiatum in alia Ecclesia non exposuit, nec dixit quod ad illas duas praebendas, quae in Novariensi vacabant Ecclesia, quarum una fuerat magistri R. et alia magistri P. nunc Novariensis episcopi, tunc canonici, unus sacerdos, et alius qui proximo deberet in presbyterum ordinari, concesso duobus arbitrio ante generalem illam ordinationem factam, in Novariensi Ecclesia electi fuerant concorditer, et admissi. Utrinque praeterea multa alia fuere proposita, quae litteris praesentibus non jussimus admisceri. Volentes igitur cuique suam justitiam conservare illaesam, quia de praemissis nobis certitudo dari non poterat, ut decebat, factum ipsum fraternitati tuae de fratrum nostrorum consilio duximus committendum: per apostolica tibi scripta mandantes quatenus partibus ad tuam praesentiam convocatis, nisi infra duos menses legitime tibi constiterit praedictos sacerdotem et alium qui proximo debebat in presbyterum ordinari, ante ordinationem illam generalem de sedis apostolicae auctoritate cassatam, ad illas duas praebendas electos canonice et admissos, auctoritate nostra, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, caeteris exceptionibus non obstantibus, ipsum Jac. faciatis praebendae illius, de qua per praefatum praedecessorem nostrum noscitur investitus, pacifica possessione gaudere; praesertim cum exceptionem illam, quod praefatus Jac. in alia Ecclesia beneficium possideret, ei non possent opponere, qui varia beneficia in diversis Ecclesiis obtinebant. Illos autem censura ecclesiastica appellatione postposita compescatis qui mandatis nostris in hac parte se duxerint temeritate qualibet opponendos. Quod si legitime vobis constiterit praebendam illam, de qua proponitur investitus, alii prius, sicut dictum est, canonice collatam fuisse, vos ei super eadem praebenda omni contradictione et appellatione cessante perpetuum silentium imponatis; attentius provisuri quod taliter hac vice mandatum apostolicum exsequamini, quod ad nos ulterius quarela eadem non feratur. Testes autem qui nominati fuerint, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, quo minus testimonium perhibeant veritati, tum ad id per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas. Nullis litteris obstantibus praeter assensum partium a sede apostolica impetratis.

Datum Laterani V Non. Martii.

XL. LAUDEN. EPISCOPO. De quaestione cujusdam praebendae quae inter Novariense capitulum et Albertum Siccum vertitur. (Laterani, III Non. Mart.) Cum illius vicem, licet non suffragantibus meritis, geramus in terris de cujus vultu prodit judicium, et vident oculi aequitatem, si delatas ad nos controversias judicio justo dirimimus vel mediante concordia terminamus, officii nostri debitam prosequimur actionem, et gratum Deo exhibere dignoscimur famulatum. In praesentia siquidem nostra tam dilecti filii nuntii Novarien. capituli quam Jacobus Siccus pro fratre suo Alberto Sicco, super controversia quae inter ipsos vertebatur de praebenda Novariensis Ecclesiae, constituti, suas in nostro et fratrum nostrorum proposuerunt auditorio quaestiones. Et primo fuit pro ipso Alberto Sicco taliter allegatum quod cum olim praefatus Jacobus pro fratre suo ad Romanam Ecclesiam accessisset, felicis recordationis Celestino papae praedecessori nostro humiliter supplicavit ut bonae memoriae tunc Novarien. episcopo daret suis litteris in mandatis, ut si majorem partem canonicorum in Albertum fratrem suum cognosceret consentire, ipsum in fratrem et canonicum ab eis omni contradictione vel appellatione postposita recipi faceret et haberi et praebendam ei, cum se offerret opportunitas, assignaret. Cujus petitioni praefatus praedecessor noster annuit et episcopo, juxta quod postulaverat, suas litteras destinavit; qui visis litteris, et convocato capitulo, cognoscens majorem partem canonicorum in praenominatum Albertum unanimiter consentire, eidem Alb. stallum in choro et locum in capitulo assignavit; qui Alb. in eadem Ecclesia stetit, cantavit et legit, et cum aliis divina officia celebravit. Super electione et institutione cujus taliter facta dilectus filius Obizo de Castello subdiaconus noster Novarien. canonicus ad curiam Romanam accedens, ab eodem praedecessore nostro confirmationem obtinuit; sicut in litteris ejus manifeste perspeximus contineri. Cumque magister Hugo de Racaneto ejusdem Ecclesiae tunc canonicus, in Calabria factus fuisset episcopus tempore procedenti, ipso Jac. et fratre suo promotionem suam penitus ignorantibus, dilectus filius Jo. Torniellus subdiaconus noster fuit de praebenda praefati Hugonis per praedictum praedecessorem nostrum ad preces imperiales et quorumdam cardinalium investitus. Postmodum vero Novariensi episcopo viam universae carnis ingresso, cum venerabilis frater noster P. Novariensis episcopus, tunc canonicus, in ejusdem Ecclesiae pontificem fuisset assumptus, possessionem praebendae ipsius praefatus Jacobus credens fratri suo de jure competere, de voluntate et assensu ipsius episcopi et quorumdam canonicorum cum quibusdam aliis introivit et anseres et pullos de proventibus ipsius praebendae acceptos deportavit ad propria, et cum amicis suis sine cujuslibet contradictione comedit. Cum autem praefatus Joannes Torniellus reversus ad propria, super investitura sibi facta praebendae jam dictae a sede apostolica litteras reportasset, idem Jacobus pro fratre suo, quia praebenda ipsa primo vacaverat, cum ipso Joan. litigare incoepit; et sic ambo pro facto ipso ad sedem apostolicam accesserunt. Cumque postmodum haec omnia praefato praedecessori nostro per quosdam cardinales intimata fuissent, ipse deliberato consilio ipsum Jacobum nomine fratris sui de praebenda quae fuerat magistri P. nunc Novarien. episcopi, tunc canonici, ad majorem ejus quod factum fuerat firmitatem per annulum investivit et litteras super hoc concessit eidem, praesentibus quibusdam Novarien. qui factum ejus conabantur omnimodis impedire; Novariensi capitulo districte praecipiens, ut quod ipse fecerat non praesumerent ratione qualibet immutare. Praeterea dilectis filiis Ricardo Hyporien. et magistro Marescotto canonice Gualteri praepositis Romanae Ecclesiae subdiacon. dedit ipse praedecessor noster firmiter in mandatis. ut Novarien. canonicos ad exsecutionem mandati nostri per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellerent. Qui partibus convocatis et rationibus hinc inde auditis, ut investitura ejusdem praedecessoris nostri rata haberetur et firma et inviolabiliter servaretur sententialiter praeceperunt; licet praefati canonici illi sententiae obedire noluerint, et parere. E contra vero nuntii Novarien. Ecclesiae allegationes praedictas suis allegationibus modis quibus poterant repellebant, dicentes ipsum Alb. post appellationem interpositam ad ipso episcopo institutum et litteras apostolicas veritate tacita impetratas et quod ad suggestionem falsi investituram et exsecutionem ab ipso praedecessore nostro praebendae obtinuerat memoratae; quia se habere aliud beneficium in honorabili Ecclesia non exposuit, nec quod esset alius ad eamdem praebendam admissus canonice intimavit. Dicebant enim ipsi nuntii quod cum in Novarien. Ecclesia duo tantum essent presbyteri et duae tantum praebendae vacarent, quarum una fuerat magistri B. de Suno et altera magistri P. nunc Novarien. episcopi, tunc canonici, unus sacerdos et alius qui proximo deberet in presbyterum ordinari, concesso duobus arbitrio in Novarien. Canonicos electi sunt ad illas duas praebendas concorditer et admissi. Allegationes etiam aliae fuerunt ad utraque partium recitatae, quas litteris praesentibus non duximus inserendas. Volentes igitur, prout tenemur, cuique suam justitiam conservare, discretioni tuae de fratrum nostrorum consilio factum ipsum duximus committendum, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus, convocatis ad praesentiam tuam partibus, si infra duos menses legitime praefatus Alb. in vestra poterit praesentia comprobare se possessionem nominatae praebendae, de qua fratrem suum Jac. nomine suo praedecessor noster per annulum postmodum investivit, de assensu praedicti episcopi et quorumdam canonicorum ante institutionem praefatorum presbyteri et alterius qui proximo debebat in presbyterum ordinari accepisse, vel hoc etiam non probato nisi praelibati canonici legitime demonstraverint institutionem duorum illorum, sacerdotis videlicet et alterius, in praefatis praebendis canonice factam ante generalem illam odinationem quam praedictus praedecessor irritam censuit et inanem, tu ipsum Alb. aliis exceptionibus non obstantibus facias praebendam eamdem sublato contradictionis et appellationis obstaculo pacifice possidere: praesertim cum exceptionem illam, quod dictus Alb. beneficium in alia honorabili Ecclesia possideret, ei non possent opponere qui varia beneficia in diversis Ecclesiis obtinebant. Illos autem censura ecclesiastica sublato appellationis impedimento compescas qui se mandato nostro in hac parte duxerint temeritate qualibet opponendos. Si vero praefatus Alb. legitime non probaverit se possessionem illius praebendae qualem praescripsimus accepisse et memorati canonici electionem sacerdotis et alterius ad illas praebendas generalem ordinationem canonice probaverint praecessisse, tu ei super eadem praebenda perpetuum silentium contradictione et appellatione cessante imponas; attentius provisurus quod taliter hac vice mandatum apostolicum exsequaris, quod ulterius ad nos querela eadem non feratur. Testes autem qui nominati fuerint, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, quod minus testimonium perhibeant veritati, ad id per districtionem ecclesiasticam appellatione remota compellas.

Datum Laterani III Nonas Martii.

XLI. G. LUNEN. EPISCOPO EJUSQUE SUCCESSORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. Super concessione et confirmatione Abolen. monasterii, ad Romanam Ecclesiam pertinentis. (Laterani, XVII Kal. April.) Ampla divino munere manus apostolicae sedis hos humiliat, hos exaltat; his superflua subtrahit, aliis necessaria subministrat. Ipsa etenim, tanquam mater omnium generalis, cum personarum merita et temporis et loci qualitatem attendat, hos onerat, hos honorat; imo saepius honorem oneribus et onus honore compensans et onerat honoratos et oneratos honorat. Hac siquidem ratione inducti specialem gratiam quam ad personam tuam tuis exigentibus meritis et Lunen. Ecclesiam propter te gerimus attendentes ac volentes ipsius Ecclesiae utilitati consulere, de communi fratrum nostrorum consilio monasterium Abolense, quod ad jurisdictionem sedis apostolicae pertinebat, cum pertinentiis suis tibi et per te ipsi Ecclesiae concedimus, confirmamus et praesentis scripti privilegio communimus, tam te ipsi prodesse quam praeesse volentes; ut honorem quem super hoc tibi exhibemus attendens, onus et provisionem ipsius monasterii taliter exsequaris, quod in temporalibus et spiritualibus per tuum studium, actore Domino, reformetur; nec tu aut successores tui privilegium amittere debeatis, si concessa vobis abusi fueritis potestate. Decernimus ergo, etc. Salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum, etc.

Datum per manum Rainaldi Domini PP. notarii, cancellarii vicem agentis, XVII Kalend. Aprilis, Indict. prima, incarnationis Dominicae anno 1198, pont. domini Innocentii PP. III anno I.

XLII. ABBATI ET CONVENTUI MONASTERII ABOLEN. Ut episcopo Lunen. debeant obedientiam et reverentiam exhibere. (Laterani.) Ampla divino munere manus, etc., ut supra fere in eumdem modum usque ad verbum reformetur. Quocirca universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus ipsi tanquam episcopo vestro reverentiam et obedientiam de caetero exhibentes, salubria monita et praecepta ipsius irrefragabiliter ac sine qualibet contradictione servetis.

Datum Laterani.

XLIII. KNESNEN. ARCHIEPISCOPO ET SUFFRAGANEIS EJUS. Ut impugnatores B. ducis Poloniae, nisi ab ipsius molestatione destiterint, ecclesiastica censura percellant. (Laterani, VIII Id. Mart.) Apostolicae sedis benignitas, sicut ex debito pastoralis officii ad omnes fideles generaliter affectum charitatis extendit, sic eos, quos circa servitium suum et Christianitatis honorem devotiores invenerit speciali tenetur patrocinio confovere. Unde fidem et devotionem dilecti filii nobilis viri Bolezlai ducis Poloniae sancta Romana Ecclesia, cujus sumus regimini, sicut Domino placuit, deputati, manifestis jamdudum experta indiciis, merito ipsum brachiis specialis dilectionis amplectitur et in justis petitionibus ejus inveniri gaudet facilis et benigna. Sane cum pluries, sicut accepimus, apostolicum receperit fraternitas vestra mandatum ut memoratum ducem, quem sicut catholicum principem et Ecclesiae Romanae filium specialem quadam dilectionis praerogativa complectimur, ab impugnatoribus suis auctoritate curaretis apostolica defensare sibique contra hostium suorum violentos insultus ecclesiasticae defensionis clypeum indulgere, nondum tamen, sicut nobis intimatum est, commodum aliquod de litteris apostolicis reportavit, nec praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum jussiones quae super hoc saepius emanasse noscuntur effectus est debitus subsecutus. Quare merito de inobedientia potestis et negligentia reprehendi. Quia igitur in eo loco nos clementia divina constituit ut suam cuilibet debeamus justitiam conservare, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus universis Poloniae ducibus ex parte nostra curetis districtius inhibere ne praefatum ducem in persona vel rebus offendere praesumant quomodolibet vel turbare, aut ei super his quae in praesentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum justis modis poterit, Deo propitio, adipisci, molestiam inferre audeant indebite vel gravamen. Quod si commonitionibus vestris acquiescere forte noluerint, vos eos ad hoc per excommunicationis sententiam auctoritate nostra sine appellationis obstaculo compellatis. Nos enim sententiam, quam in ipsos propter hoc ratione praevia tuleritis, ratam habebimus ipsamque faciemus, auctore Domino, usque ad satisfactionem congruam firmiter observari. Provideatis autem ut quilibet vestrum tandiu faciat eamdem sententiam per suam dioecesim observari, donec mandatum nostrum celeri fuerit exsecutione completum.

Datum Laterani VIII Idus Martii.

XLIV. WORMATIEN. EPISCOPO. Ut festum Conversionis beati Pauli celebret et faciat per suam dioecesim solemniter celebrari. (Laterani, Non. Mart.) Cum post evangelicam veritatem Ecclesia Dei apostolica praecipue doctrina resplendeat et beatus Paulus ad instructionem gentium et fidem catholicam propagandam prae caeteris apostolis laborarit, miramur non modicum et movemur, quod, sicut nostris est auribus intimatum, festum Conversionis ejus in dioecesi tua non colitur, licet passionis anniversarium ibi solemniter recolatur; cum non minus conversio ejus, quam passio, sit christicolis omnibus veneranda. In conversione siquidem Saulum ab impugnatione fidelium revocavit dispensatio Jesu Christi; in passione vero Paulum ob praedicationis officium Neronis crudelitas interfecit. Ibi dextera Domini fecit virtutem; hic tyranni gladius intulit passionem. Ibi Dominus animam persecutoris salvavit et corpus; hic servus nequam Apostoli praedicantis corpus sine animae laesione peremit. Praeterea non paucioribus ejus conversio contulit quam passio profuisset; cum plures sint, ad quos praedicationis ejus sonus exiverit quam qui ejus exemplo subierint passionem. Nobis enim vivendo profuit, sibi contulit patiendo. Nobis etiam jam conversus ut similes ejus essemus, exceptis vinculis, cupiebat. Sibi autem dissolvi et esse cum Christo affectabat ardentius moriturus. Nec ipsius fuisset passio gloriosa, nisi sancta conversio praecessisset. Cum igitur ob ipsius merita ex antiqua Ecclesiae institutione festum Conversionis ejus a fidelibus recolatur et turpis sit omnis pars suo toti non congruens nec deceat a capite membra discedere, fraternitatem tuam monemus et exhortamur in Domino, ac per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus juxta consuetudinem apostolicae sedis, cujus magisterium imitari teneris, festum Conversionis ejusdem Apostoli et tu ipse observes in posterum et facias per totam Wormacien. dioecesim solemniter celebrari, in honorem ipsius Apostoli divinis laudibus diligentius et sollicitius vacaturus.

Datum Laterani Nonis Martii.

XLV. UNIVERSIS PRESBYTERIS PER DECANATUM DE SPARNON IN CARNOTEN. DIOECESI CONSTITUTIS. De confirmatione privilegii eisdem concessi ab episcopo Carnoten. Cum praelati Ecclesiarum ad id quod pium et canonicum est, discreta consideratione trahuntur, cum frequenter detur usus proclivior in pejora et libenter audimus et eis in his favorem apostolicum indulgemus. Quoniam igitur ex publico instrumento venerabilis fratris nostri Reginaldi Carnoten. episcopi nobis manifeste innotuit quod ab omnibus violentiis, talleis, et exactionibus vos perpetuo absolvisset, et super hoc suum vobis privilegium indulsisset, ne contra juris ordinem in aliquem vestrum aliquando suspensionis sententiam promulgaret, nec res alicujus vestrum occuparet aliqua ratione, nisi forte decederet intestatus, et hoc idem sit per venerabilem fratrem nostrum Senonen. archiepiscopum et dilectos filios capitulum Carnoten. Ecclesiae confirmatum, prout in instrumentis eorum noscitur plenius contineri; ad postulationem vestram, ut ab indebito cesset gravamine, robur confirmationis apostolicae duximus apponendum et ad majorem rei evidentiam ipsius authenticum confirmationi nostrae de verbo ad verbum mandavimus inserendum. Raginaldus, Dei gratia Carnoten. episcopus omnibus ad quos litterae istae pervenerint, perpetuam in Domino salutem. Cum hucusque nostris et praedecessorum nostrorum episcoporum Cartonen. temporibus presbyteri episcopatus Carnoten. talleis et exactionibus oppressi fuerint indebite et gravati, hoc etiam in oculis omnium videatur omni bono dissonum et saluti animae contrarium, proborum hominum sano consilio utentes et saluti animae nostrae providentes, universos presbyteros in decanatu de Sparnone constitutos ab omni vi, violentia, talleis et exactionibus perpetuo absolvimus. Ita etiam quod nullus presbyterorum decanatus de Sparnone, nisi ordine judiciario, suspendi poterit, nec res alicujus saisientur, nisi ipsum intestatum (quod absit!) viam universae carnis ingredi contigerit. Si quis autem huic nostrae constitutioni obviare seu contraire praesumpserit, subjaceat excommunicationi. Quod ut ratum firmumque permaneat, praesentem paginam in testimonium fecimus annotari et sigilli nostri auctoritate in testimonium roborari. Datum Carnoti anno gratiae 1195, X Kalend. Novembris. Hanc ergo constitutionem, et indulgentiam ejus, sicut superius annotata est, ne debeatis ulterius indebite aggravari, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus. Nulli ergo, etc.

In eumdem modum universis presbyteris decanatus Brajolen., universis presbyteris archidiaconatus Pissiacen., universis presbyteris decanatus de Rupeforti, universis presbyteris decanatus de Corbavilla, universis presbyteris decanatus de Alneolo, universis presbyteris Dunen. archidiaconatus, universis presbyteris decanatus Particen., universis presbyteris decanatus Drocen., et universis presbyteris decan. Bruerolen.

XLVI. ARCHIPRESBYTERO ET CANONICIS PERUSINIS. De confirmatione constitutionis inter semutuo assensu factae. (Laterani, Non. Mart.) Ad tollendas lites illas, quas fraternum plerumque odium comitatur, per quas etiam quies profectusque claustralium impeditur, speciali sollicitudine intendere nos oportet; quanquam generaliter omnium fidelium amplecti pacem et quaerere ex injuncto nobis pastoralis curae officio teneamur. Ea siquidem consideratione diligenter inducti, cum ad notitiam nostram super observatione ordinis in Ecclesia vestra vobis divinis adinvicem et propter hoc ad sedem apostolicam laborantibus, quaestio pervenisset, dilectum filium G. Sancti Adriani diaconum cardin. vobis designavimus auditorem. Mediante itaque ipsius vigilantia studiosa inter vos super discordia illa per Dei gratiam amicabiliter convenistis, et certam inde constitutionem mutuo consensu formastis, quae futuris temporibus a vobis et successoribus vestris perpetuo debeat conservari. Eam autem nobis fecimus recitari et auditam auctoritate curavimus apostolica confirmare, rationabilem ipsam et sine pravitatis vitio cognoscentes. Unde ad majus indicium firmitatis constitutionem eamdem praesenti scripto duximus inserendam. Est ergo in ipsius vestrae compositionis principio constitutum, ut in Ecclesia vestra sint octo regulares canonici et professi, duo alii clerici, qui in subdiaconatus vel acolythatus officio tam interius quam exterius sufficiant deservire: in quorum servitio nullus omnino laicus admittatur. Praedictorum autem octo major archipresbyter erit, alius ordinarius, sequens camerarius fiet; ita quod archipresbyter inter omnes praelationis officium obtinebit, utpote cum sit penes eum omnis circa domum ipsam auctoritas et ipso praesente cuncta cessent officia, et per eum, cum assensu tamen omnium fratrum vel majoris partis, cum necesse fuerit disponatur. Ordinarius vero claustrum debet ex officio custodire, signare diligenter et auscultare a singulis lectiones: quia nullus debet legere, nisi lectio quae legenda est prius ab eo fuerit auscultata. Divina officia in Ecclesia temperabit et qua voce utendum sit, servato moderamine, providebit. Religionem faciet observari, vices archiprebyteri in ipsius absentia suppleturus. Excessus quoque, si qui essent (quod absit!), in capitulo referet; et cum consilio fratrum, absente archipresbytero, poenitentiam super his imponet. Libros debet nihilominus custodire. Haec omnia quae praemisimus, si utrumque istorum abesse contigerit, per tertium debet sine recusatione suppleri. Camerarius siquidem omnia debet recipere, et etiam ei convenit resignari quidquid ad manus devenerit aliorum. Ipse vero, quod cuique opus erit, juxta facultates domus provide dispensabit. Mancias et alia quae fuerint necessario danda intus et foris cum consilio archipresbyteri sine murmure tribuet; quo absente, recipiet hospites et eis hilariter ministrabit. Cum autem fuerit archipresbyter eligendus, eligentur prius a capitulo tres de ipsis fratribus bonae opinionis et vitae, quorum unus sit presbyter, alius diaconus, tertius subdiaconus: qui exquisita seorsum et per scripturam fratrum omnium voluntate, illum eligent et in sede constituent in quem majoris et sanioris partis vota concurrent. Quo facto, eidem habenti regulam beati Augustini prae manibus, tribuent omnes obedientiae manum. Erit autem talis electus, qui vel sit sacerdos vel possit ad sacerdotium promoveri. Ipse vero archipresbyter ordinarium et camerarium, prius tamen assensu fratrum omnium vel sanioris partis requisito, separatim instituet; et ipse camerarius per unamquamque hebdomadam super datis et receptis reddet coram archipresbytero et fratribus in capitulo rationem. Novitios quidem ad regularis ordinis observantias aspirantes archipresbyter cum consilio fratrum vel sanioris partis recipiet. Sublato vero illo quod de professione dicitur, ad mandatum nostrum, cum subintelligatur non positum, et expressum soleat vitium generare. Caeterum novitii claustrum ingressi, in ultimo chori debent per manum archipresbyteri institui ibique debent per octo dierum numerum residere. Postmodum, si sacerdos fuerit, in ultimo sacerdotum stallo; si vero diaconus, in ultimo sui ordinis ponendus erit, et ita de caeteris statuetur. Praeterea circa necessitates fratrum ita fuit de consensu mutuo dispositum et statutum ut videlicet quisque canonicorum duas habeat interius breves camisias et duas bracas, sine quibus nunquam jaceat, et unam exteriorem camisiam cum pellicia: quae duo usque ad talos pertingant. Cortibaldum insuper, subaros quoque in hyeme, sotulares habeant in aestate, caligas tam lineas quam laneas et scafones similiter habeant duplicatos, capas nigras singuli de mantellario habeant, vel nadivo, pelles agninas albas. Duobus linteolis in lecto et uno coopertorio sint contenti. Non tamen contra ordinem erit si archipresbyter, sicut aliis plus laborat et plus oneris sustinet, plus consequatur honoris. Camerarius vero, qui nova dat vestimenta canonicis, vetera recipiat in traditione novorum. Sane mensura panis et vini reservanda est archipresbytero et capitulo distinguenda. Scilicet archipresbyter pro duobus canonicis portionem habebit; qui etiam a camerario eleemosynam dandam recipiet, habens cum camerario ipse donandi usque ad viginti solidos facultatem. Sine assensu vero communi vel majoris partis, praedictam ei summam excedere non licebit. Praeterea nulli clericorum licitum erit stare in refectorio vel choro praesente conventu, nisi capa vel toga regulariter induatur; in quibus duobus locis continuum convenit silentium conservari; ad quae loca ipsis praesentibus nulli patebit laicorum ingressus. Sine licentia quidem archipresbyteri vel ordinarii, si praesentes fuerint, claustrum exire alicui canonico non licebit; quibus absentibus, sufficit tantum ut ab eo qui major erit, licentia requiratur. Nunquam autem licebit alicui canonico scholas adire. Nec in hoc excusabit eum licentia expetita, imo sequetur excommunicatio praesumentem, nec post ad locum suum vel officium admittetur, salva tamen apostolicae sedis auctoritate. Caeterum cum archipresbyterum vel quemlibet de fratribus ad aliquem locum traxerint negotia certa domus, de manu camerarii expensas recipient; quarum ei residuum (si forte aliquid superfuerit) resignabunt. Archipresbyter, cum ad aliquem locum ire voluerit, fratris quem elegerit societatem habebit. De exitu fratrum a claustro quod regula praecipit observetur; ut videlicet ille eat, cui archipresbyter duxerit injungendum. Dictum etiam fuit quod quisque fratrum et etiam camerarius faceret hebdomadam suam, nisi necessitas justa impediat; et tunc officium suum per aliquem de fratribus exsequatur. Ad haec, servientes laicos, qui sunt vel pro tempore necessarii erunt, removere vel recipere, ad officium camerarii pertinebit; quibus etiam mercedem, praemissa in omnibus auctoritate et consilio archipresbyteri, pro recepto vel recipiendo servitio solvet; et illi devote fratribus servient, qui devotius et cum majori reverentia studebunt, tanquam majori et digniori, archipresbytero famulari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis et confirmationis infringere, etc., usque ad verbum contraire, salva in omnibus sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur, etc.

Datum Laterani Nonis Martii.

XLVII. LITTERAE CONSULUM ET POPULI MONTISBELLI. De fidelitate Romanae Ecclesiae facienda. Sanctissimo patri ac domino I. Dei gratia summo pontifici, Petricius, Azius, Sandonus et Henrigerus consules Montisbelli, cum omni populo ipsius castri, debitam fidelitatem cum omnimoda reverentia. Ea nos vestrae paternitatis beatitudo ex temporum mutatione noverit collegisse quae profecto vobis gaudium portant cum honore, dummodo ad ipsa clementer oculum elevare dignemini. In archivio igitur sanctae Romanae Ecclesiae credimus ex majorum memoria fore jam antiquatum qualiter ad ejus dominationem castrum nostrum pervenerit; et ideo non est opus insinuare quod luce clarius constat, nec unquam ab aliquo negari poterit quod non fuerit de comitatu comitissae Mathildis. Sed praevalente adversus Ecclesiam Dei publica olim potestate, dominationem suam in ipso castro Ecclesia non valuit exercere. Nunc vero, quia omnipotens Deus sic disposuit ut tempore vestro filiorum dispersiones ad sinum catholicae matris redeant, patris imperium per omnia servaturi; hinc est quod unanimes uno voto omnes quaerimus et diligenter petimus dominium vestrum, vestraeque sanctitati tanto devotius fidelitatem facere cupimus, quanto indubitanter vos credimus spiritum Dei habere atque ideo accepisse potestatem ut omnia in statum rectitudinis vestra sapientia reducatis, facta in praesumptoribus vindicta, et ligatis in compedibus qui contra catholicam Romanam Ecclesiam ausi sunt minus justo pugnare. Commendamus itaque misericordiae vestrae castrum, ecclesias ipsius, clerum et omnem populum: rogantes cum omni humilitate quatenus ad ista, quae postulamus, mora sublata respondere dignemini. Quod si placet de latere vestro mittere cui vestra debeamus vice intendere, illius concordiae sumus et esse volumus ut facta fidelitate vobis dominationem castri juxta vestrum mandatum assignemus; ea videlicet ratione, ut cum omni integritate tam nova quam vetera nostra jura serventur illaesa, nec aliquando imminui nobis debeant, vel in pejus aliquatenus commutari. Illud attendat sanctitas vestra quod pro fortitudine loci multi nobiscum confoederari cupiunt; sed nulli dare responsum volumus, donec a misericordia vestra nuntium recipiamus.

XLVIII. MARSICANEN. EPISCOPO. Super causa matrimonii inter B. virum et O. mulierem, quam prius desponsavit, et aliam duxit postmodum in uxorem. (Laterani, VIII Kal. Mart.) Significasti nobis per litteras tuas quod cum B. vir O. mulierem prius carnaliter cognitam desponsasset, eam postmodum non cognovit, imo ipsa ad partes alias transeunte, sibi aliam copulavit, ex qua filios et filias jam suscepit. Verum quia eadem O. ad te reversa, vel virum ipsum sibi restitui postulat, vel alii dari licentiam contrahendi, et tu, quid super his fieri debeat, nostris quaeris litteris edoceri, fraternitati tuae taliter respondemus quod si dictus vir eam desponsavit per verba de praesenti, ad ipsam cogendus est de jure redire. Quod si forsan in desponsatione ipsius verbis usus est de futuro, imposita utrique poenitentia de fide mentita, mulieri eidem nubendi cui voluerit in Domino liberam tribuas facultatem.

Datum Laterani VIII Kalend. Martii.

XLIX. ABBATI ET FRATRIBUS S. PROSPERI REGINEN. Ut omnes alienationes seu obligationes, quas Guido quondam ipsius monasterii abbas fecerat, irrita sint et inanes. Officio nostro plurimum expedire dignoscitur conservationi Ecclesiarum, et maxime earum quae juris beati Petri existunt, sollicita meditatione intendere; et ne jura earum diminui valeant, vel per occupationem illicitam deperire, vigilem nos convenit curam et sollicitudinem adhibere. Hac itaque ratione inducti et officio nostro, quo specialius monasterio vestro, quod beati Petri juris existit, in suo jure adesse tenemur attentius, provocati, omnes alienationes seu obligationes, quas Guido quondam abbas monasterii vestri post primum juramentum, quod de non alienando in electione sua praestitit, et etiam in schismate de possessionibus praelibati monasterii quocunque titulo fecit in praejudicium ipsius Ecclesiae, ad exemplar felicis recordationis Alexandri, Lucii, et Coel. praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum irritas et frivolas esse decernimus et auctoritate apostolica viribus penitus carere censemus.

Datum Laterani XV Kalend. Aprilis.

Super hoc etiam scriptum est consulibus Reginen., ut possessionum praedictarum detentores ad restitutionem earum tradita sibi potestate compellant.

L. ANTIOCHENO PATRIARCHAE. Quia Apamien. electum in Tripolitan. Ecclesiam sine licentia domini PP. transtulit, ipse a confirmatione episcoporum a domino PP. suspenditur quousque ab eo aliud statuatur. (Laterani, XVI Kal. April) Cum ex illo generali privilegio, quod beato Petro et per eum Ecclesiae Romanae Dominus noster indulsit, canonica postmodum manaverint instituta continentia majores Ecclesiae causas esse ad sedem apostolicam perferendas; ac per hoc translationes episcoporum sicut depositiones eorum et sedium mutationes ad summum apostolicae sedis antistitem de jure pertineant, nec super his praeter ejus assensum aliquid debeat attentari, miramur non modicum et movemur quod tu, praedecessoris tui exempla secutus, qui motu propriae voluntatis Mamistan. In Tharsen. dicitur transtulisse, La. quondam Apamien. electum in Tripolitan. Ecclesiam transtulisti, nec tibi sufficit dicti praedecessoris tui praesumptionem solummodo imitari, imo etiam in injuriam nostram, ipsius transgressus excessum, novo quodam mutationis genere parvificasti majorem et magnum quodammodo minorasti, episcopare archiepiscopum, imo potius dearchiepiscopare praesumens, cum dictus praedecessor tuus dictum archiepiscopum de Tharsen. Ecclesia in Ecclesiam transtulerit similis dignitatis. Licet enim dictus L. nondum fuisset in archiepiscopum consecratus, confirmationis tamen munus receperat et archiepiscopalia, quantum ei licuerat, ministrarat, sicut ipsius nobis relatione innotuit, qui se Valenien. episcopum, cum in nostra esset praesentia constitutus, asseruit confirmasse. Ne igitur perpetrandi similia caeteris audacia praebeatur, si tantus excessus relictus fuerit impunitus, te ab episcoporum confirmatione duximus suspendendum, quousque super hoc aliud statuamus; sciturus quod hoc nos ab exauditione petitionis, quam pro venerabili fratre nostro archiepiscopo Mamistan. porrexeras revocavit. In caeteris autem, quantum cum honestate potuimus, te curavimus exaudire.

Datum Laterani XVI Kalend. Aprilis.

LI. DICTO TRIPOLITAN. EPISCOPO. Quia in Apamien. Ecclesia in archiepiscopum electus, in Tripolitan. se fecit transferri, a pontificalis officii exsecutione suspenditur. (Laterani.) Cum ex illo, etc., ut supra, usque ad verbum illud movemur quod cum in Apamien. Ecclesia in archiepiscopum fuisses electus et, confirmatione suscepta, quantum tibi licuerat, archiepiscopalia ministrasses, sicut ex tua nobis relatione innotuit, qui olim apud sedem apostolicam constitutus, venerabilem fratrem nostrum Valenien. episcopum te confessus es confirmasse, in Tripolitanam te transferri fecisti, novo quodam promotionis genere non promotus, sed potius minoratus. Ne igitur perpetrandi similia caeteris audacia praebeatur, si tantus excessus relictus fuerit impunitus, te ab exsecutione pontificalis officii duximus suspendendum, donec super hoc aliud statuamus.

Datum Laterani.

LII. SUESSION. EPISCOPO. De concessa sibi licentia recipiendi jus patronatus cujusdam capellae a P. praeposito Compendiensi. (Laterani, XIII Kal. April.) Justis petentium, etc., usque ad verbum illud assensu. Recipiendi appellatione remota jus patronatus a dilecto filio P. praeposito Compendien. in capella quam in castro de novo construxit, sicut illud ipse tibi potest juste conferre, liberam tibi concedimus auctoritate apostolica facultatem. Nulli ergo, etc.

Datum Laterani XIII Kalend. Aprilis.

LIII. EIDEM. Ut capellam sibi a praeposito Compendien. collatam dedicare valeat et de parochia disponere episcopi Atrebaten. (Laterani, VIII Kal. April.) Propositum est nobis quod cum in castro Compendien. una tantum parochia fuerit ab antiquo, ea jam in tantum excrevit, quod in tres valet dividi competenter, ex quarum qualibet plures etiam possunt vivere sacerdotes. Propositum est insuper nobis, quod dilectus filius P. praepositus Compendien capellam quamdam apud idem castrum construxit propriis redditibus et ditavit, quam per te tanquam per dioecesanum episcopum petit solemniter dedicari. Unde fraternitati tuae auctoritate praesentium indulgemus ut liceat tibi, sub appellationis obstaculo, secundum Deum et canonica instituta tam de parochia illa disponere quam dedicare capellam, si a venerabili fratre nostro Atrebaten. episcopo, cui super hoc scribimus, licentia fuerit tibi collata.

Datum Laterani VIII Kalend. Aprilis.

LIV. ATREBATEN. EPISCOPO. Ut si ei constiterit quod parochia castri Compendien. ad episcopum Suessionen. pertineat, disponendi de ipsa liberam ei tribuat facultatem. (Laterani, VIII Kal. April.) Ex parte venerabilis fratris nostri Suessionen. episcopi apostolicis est auribus intimatum quod cum in castro Compendien. etc., ut supra usque ad verbum illud sacerdotes. Verum cum in eadem parochia una sola sit constructa Ecclesia, et in ea unus solus presbyter institutus, et ad eam non modica conveniat populi multitudo, contingit aliquando quod propter penuriam sacerdotum plerumque parochiani defectum in spiritualibus non modicum patiuntur. Volentes igitur parochianis ipsis in hoc sollicitudine paterna consulere, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus si parochiam ipsam ad dictum episcopum constiterit pertinere, disponendi de ipsa secundum Deum et canonica instituta liberam ei tribuas auctoritate apostolica, remoto appellationis et contradictionis obstaculo, facultatem.

Datum Laterani VIII Kalend. Aprilis.

LV. BURDEGALENSI ARCHIEPISCOPO. De sententia lata pro canonicis Lemovicen. per dominum Coelestinum et de ipsius revocatione, veritate cognita per eumdem, et quod dominus Innocen. praecipit exsecutioni mandari quod factum est per dominum Coelestinum. (Laterani, XVII Kal. April.) Cum felicis recordationis Coelestinus papa praedecessor noster bonae memoriae R. Petragoricen. episcopo dederit in mandatis, ut si S. quondam episcopus et canonici Lemovicen. dilectum filium nostrum Guid. Marnoli presbyterum infra viginti dies post susceptionem litterarum suarum in canonicum et fratrem nollent recipere, ipse sublato appellationis obstaculo id exsequi non tardaret, eisdem canonicis praeceptum illius et commonitionem ipsius episcopi contemnentibus, termino viginti dierum elapso, cum dictus episcopus ad Ecclesiam Lemovicen. mandatum praefati praedecessoris nostri exsecuturus accederet, quidam canonici Lemovicen. cum quibusdam clericis et aliorum canonicorum servientibus, et laicorum multitudine juxta portas civitatis suae, in illum et ejus socios irruentes, in quodam coemeterio praefatum G. presbyterum et quosdam alios in facie ipsius episcopi nimis turpiter et inhoneste tractarunt et duris verberibus affecerunt, et ablatis eis equitaturis, donec longe a civitate expulerant, ingenti clamore fuerunt ipsos cum lapidibus insecuti, et P. subd. usque ad effusionem sanguinis in capite percusserunt. Episcopus vero reversus ad propria, praedictum G. presbyterum de Lemovicen. canonica juxta mandatum apostolicum solemniter investivit; et idem praedecessor noster investituram ipsam ratam et firmam habens, auctoritate curavit apostolica confirmare. Verum cum idem presbyter cum litteris ab eodem praedecessore nostro super investitura concessis ad propria remeasset, Aldovin. Bruschare ipsius Ecclesiae canonicus contra ipsum a capitulo destinatus, adversus eum multa proponens, a praefato antecessore nostro Ecclesiam ipsam per indulgentiam sedis apostolicae ab ipsius impetitione obtinuit prorsus absolvi. Caeterum quoniam idem praedecessor noster postmodum multorum relatione cognovit quod ea quae contra praefatum presbyterum fuerant allegata a veritate penitus discreparant, venerabili fratri nostro Bituricen. archiepiscopo sub omni districtione praecepit ut non obstante indulgentia illa vel alia, si quam in ipsius presbyteri praejudicium impetratam esse constaret, universos canonicos Lemovicen. Ecclesiae publice singulis festivis diebus nuntiaret, omni dilatione, excusatione, contradictione, occasione et appellatione postpositis, tandiu excommunicationis et eorum Ecclesiam interdicti sententiae subjacere, donec praefatum presbyterum ad canonicam Ecclesiae suae, de qua est auctoritate apostolica per supradictum episcopum investitus, admitterent et permitterent illum eam in pace tenere: alioquin illos tam excommunicatos quam ab officiis beneficiisque suspensos, poenam de contemptu debitam recepturos, ad sedem apostolicam nullius contradictione vel appellatione obstante transmittere non tardaret. Illos vero qui in saepedictum presbyterum et praedicti episcopi socios manus temerarias injecerunt tandiu anathemati subjacere et omnium officiorum ac beneficiorum, sublato appellationis diffugio, auctoritate suffultus apostolica, extorres decerneret, donec eidem episcopo, et eorum sociis ab illis foret de illatis injuriis plenarie satisfactum, et cum litteris ipsius archiepiscopi veritatem rei plenarie continentibus venirent ad sedem apostolicam absolvendi. Praedictus autem archiepiscopus eos officio beneficioque suspendit et Ecclesiam Lemovicen. supposuit interdicto: quam sententiam ipsi canonici servare penitus contempserunt. Nos igitur quod super hoc factum est ratum habentes et firmum, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus juxta praescriptam formam ultimam transmissam archiepiscopo memorato, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, in praedicto negotio procedere non omittas; procucatori praefati presbyteri ejus nomine sine cujuslibet interpositione personae stallum in choro et in capitulo locum assignans. Nullis litteris obstantibus dicto G. praesente et respondere parato, in harum praejudicium a sede apostolica impetratis.

Datum Laterani XVII Kalend. Aprilis.

LVI. HUBALDO PISANO ARCHIEPISCOPO EJUSQUE SUCCESSORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. De confirmatione Turitanen., Calaritan. et Abonen. provinciarum primatus. (Laterani.) Si sua cuique jura illibata servamus et eos qui in Ecclesia Dei pro injuncto sibi officio et devotione sincera plus aliis elaborant, dignae retributionis vicissitudine diligentius ac specialius honoramus, quod nostrum est juxta commune debitum, sicut debemus, exsequimur et apostolicae sedis honorem integre custodimus. Proinde cum felicis memoriae praedecessor noster Innocentius papa de discordia et guerra, quae inter Pisan. et Januen. civitates exstitit, multas hominum clades et Christianorum captivitates innumeras provenisse considerans, utriusque partis saluti tam spiritualiter quam temporaliter paterna sollicitudine studuerit providere atque pro bono pacis et recompensatione episcopatuum, quos utique a praedecessoribus nostris Romanis pontificibus Ecclesiae Pisanae concessos in insula Corsicae a praedecessore tuo bonae memoriae archiepiscopo Uberto accepit, in Galuren. judicatu duos episcopatus, Galtelin. videlicet et Civitaten. et Populonien. episcopatus, sibi ejusque successoribus et per eos Ecclesiae Pisan. concesserit et metropolitico jure subjecerit: Nos, qui in sedis apostolicae administratione, licet indigni, disponente Domino sibi successimus, eamdem concessionem, antecessorum nostrorum bonae memoriae Adriani, Alexandri, Clementis et Celestini papae vestigiis inhaerentes, auctoritate apostolica confirmamus et ratam manere censemus. Praedecessorum quoque nostrorum vestigiis inhaerentes, vobis primatus honorem Turritan. provinciae confirmamus. Ad majorem etiam honoris cumulum Pisan. civitatis, ut Pisan. Ecclesia cum universo ejusdem civitatis populo in fidelitate atque devotione sacrosanctae Romanae Ecclesiae jugiter perseveret et in ipsa quotidie augmentetur, pro devotione quoque et honestate tua, frater Ubalde Pisane archiepiscope, personam tuam et per te Pisan. Ecclesiam ampliori munere volumus decorari. Tibi ergo tuisque successoribus primatum super Calaritan. et Arbonen. provincias datum concedimus et auctoritate sedis apostolicae confirmamus; ita quidem ut eos ad concilium vocandi, excessus eorum corrigendi et in doctrina apostolica confirmandi, atque caetera omnia, quae ad jus primatus pertinent, in eos exercendi habeatis liberam facultatem. Verumtamen supradictarum duarum provinciarum archiepiscopos ad concilium non vocabitis Pisas, sine conscientia Rom. pontificis. Super Turritan. vero provinciam, dignitatem primatus, sicut a praedecessoribus nostris Ecclesiae Pisan. concessum est, habeatis. Legationem quoque Sardiniae a praedecessore nostro papa Urbano praedecessoribus tuis concessam et felicis memoriae Innocentii, et sanctae recordationis Eugenii atque Anastasii, et Celestini Romanorum pontificum privilegiis in perpetuum roboratam tibi tuisque successoribus praesentis scripti pagina confirmamus, et confirmationem ipsam ratam et inconvulsam perpetuis temporibus decernimus permanere. Denique ut Pisan. civitas, quae favore coelestis Numinis de inimicis Christiani nominis victoriam frequenter obtinuit et eorum urbes plurimas subjugavit, amplius honoretur, equo albo cum nacho albo in processionibus utendi et crucem, vexillum scilicet Dominicum per subjectas vobis provincias portandi et per spatium illud Wulteran. episcopatus, quo de Pisan. episcopatu ad Populonien. transitur, tibi tuisque successoribus licentiam damus. Pallii quoque usum fraternitati tuae concedimus, ut videlicet eo secundum consuetudinem Pisan. Ecclesiae perfruaris et in consecrationibus trium episcoporum in Corsica, Alerien. videlicet, Adracen. et Sagonen. ac praedictorum duorum in Sardinia, et Populonien. episcopi, quorum metroplitanus existis. Si qua igitur in futurum, etc.

Datum Laterani.

LVII. VICENTIN. EPISCOPO. Ut feuda et beneficia interfectoribus Vicentin. episcopi per sententiam sublata non restituantur eisdem, nec alia conferantur. (Laterani, XIII Kal. April.) Ad aures apostolatus nostri pervenit quod cum quidam parochiani tui ausu diabolico bonae memoriae I. quondam Vicentin. episcopum praedecessorem tuum nequiter peremissent, feuda et beneficia quae a Vicentin. Ecclesia obtinebant, ipsis per sententiam fuerunt cum multa deliberatione sublata. Quia igitur majori etiam sunt animadversione plectendi, nos bonae memoriae Celestini papae praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, tam tibi quam cessoris nostri vestigiis inhaerentes, tam tibi quam successoribus tuis inhibemus ne alicui ex praedictis malefactoribus aut eorum haeredibus praedicta beneficia restituantur ulterius, seu de novo eis alia quaelibet conferantur. Si quis autem, quod non credimus, contra hoc aliquid attentaverit, ipsum auctoritate apostolica decernimus officii beneficiique sui dignitate carere. Quod si aliquae litterae aliquando super hoc apparuerint impetratae, quae totius facti non contineant veritatem, illas penitus vacuamus. Volumus etiam ut praesens pagina sub sacristae Ecclesiae Vicentin. custodia deponatur, et episcopo Vicentin. qui pro tempore fuerit, annis singulis ostendatur. Nulli ergo, etc.

Datum Laterani XII Kalend. Aprilis.

LVIII. ZAMOREN. EPISCOPO. De relaxione sententiae quam legatus Ecclesiae Rom. in ipsum et Ecclesiam tulerat Zamoren. (Laterani, VII Kal. April.) Praeter debitum officii pastoralis quod nos omnibus constituit debitores, personam tuam tanto amplius diligimus et sincerius amplexamur, quanto amplius es praeditus scientia litterarum et tam in canonico quam civili jure peritus. Hoc siquidem attendentes, cum ad sedem apostolicam, dum adhuc bonae memoriae Cel. papa praedecessor noster viveret, accessisses, ab excommunicationis sententia quam dilectus filius noster G. Sancti Angeli diacon. card. in te, dum in partibus Hispaniae legationis fungeretur officio, tulerat, te et Ecclesiam Zamoren. absolvimus; et poenam, si quam ex eo quod celebraveras post interdicti et excommunicationis sententiam, quam in te post appellationem interpositam eumdem cardinalem tulisse dicebas, merueras, tibi et Ecclesiae tuae de sedis apostolicae benignitate remisimus et cum plenitudine gratiae nostrae te ad propria duximus remittendum.

Datum Laterani VII Kalend. Aprilis.

LIX. SANCTAE MARIAE ET SANCTI PETRI DECANIS, ET W. CANCELLARIO LAUDUNENSI. De causae cognitione, quae inter archidiac. Laudunen. et magistrum R. Balbum super donatione ecclesiae de Ascheri. (Laterani, IX Kal. April.) Cum accessissent ad apostolicae sedis praesentiam dilecti filii E. presbyter, et T. Clericus, pro quaestione quae vertebatur inter dilectos filios II. archidiaconum Laudunen. et magistrum R. Balbum super donatione Ecclesiae de Ascheri, eis dilectum filium nostrum I. tituli Sancti Stephani in Coelio Monte presbyterum cardin. concessimus auditorem: in cujus fuit praesentia ex parte praefati magistri R. et sacerdotis ab eo praesentati taliter allegatum quod cum Ecclesia praedicta vacaret, cujus donatio dictis R. canonico et H. archidiacono Laudun. pertinebat, archidiaconus eam cuidam puero, nondum vigesimum annum attingenti, contulit, memorato magistro penitus reclamante. Cumque idem magister archidiaconum memoratum rogasset ut in personam idoneam convenirent, ipse archidiaconus propositum mutare nolens, Ecclesiam eamdem praelibato F. presbytero contulit, qui in ea posset personaliter deservire; et ne super hoc in praejudicium suum aliquid fieret, ad sedem apostolicam appellavit. Econtra pro parte adversa nuntius respondebat quod praefatus archidiaconus praefatam Ecclesiam, in suo archidiaconatu positam, tanquam ipsius loci archidiaconus et patronus, cuidam subdiacono litteratura et moribus commendando concessit. Et fere super Ecclesia ipsa, quantum est in narratione negotii, una erat partis allegatio utriusque. Cum igitur juxta sacrorum canonum instituta, illi sint in domo Domini praeferendi qui majoribus studiis et meritis adjuvantur nec infra aetatem legitimam constitutis animarum cura tribui debeat vel committi: discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, si legitime vobis constiterit jus patronatus ejusdem Ecclesiae ad illos duos communiter pertinere, ac praefatum archidiaconum reclamante jam dicto magistro R. Ecclesiam memoratam illi qui nondum aetatis suae annum vigesimum attigisse proponitur contulisse, vos ejus penitus ordinatione cassata, saepe nominatam Ecclesiam, non obstante contradictione vel appellatione cujuslibet, memorato E. sacerdoti, de quo nobis a multis laudabile testimonium perhibetur, si idoneus est, auctoritate apostolica assignetis et faciatis ipsum eamdem pacifice possidere, ducentes in statum pristinum quidquid post appellationem ad sedem apostolicam legitime interpositam temere noveritis attentatum; nullis obstantibus litteris, si quae apparuerint a sede apostolica, praeter assensum partium impetratae.

Datum Laterani IX Kal Aprilis.

LX. LUCEN. EPISCOPO, ABBATI DE MELON. ET PETRO JOANNI ARCHIDIAC. ASTORICEN. Super causae cognitione quae inter Aurien. episcopum et abbatem Cellae Novae vertitur, quem dicebat sibi lege dioecesana subjectum. (Laterani, VII Kal. April.) Cum dilecti filii F. Aurien. decanus nuntius venerabilis fratris nostri Aurien. episcopi, et magister Robertus monachus Cellae novae et abbatis sui nuntius, ad sedem apostolicam accessissent, nos eis dilectum filium P. Sanctae Mariae in Via Lata diacon. card. concessimus auditorem: coram quo fuit ex episcopi parte propositum quod, cum idem episcopus abbatem sibi lege dioecesana subjectum vocasset ad synodum, ipse non solum non accessit ad ipsum, imo etiam Sancti Petri et Sanctae Columbae prioribus et archipresbytero Cauci in Aurien. dioecesi constitutis prohibuit ne ad ipsius episcopi synodum accedere attentarent, licet etiam vocarentur. Cumque dictus episcopus ut saltem humiliter abbatem ad bonum obedientiae revocaret et vinceret in bono malum, ipsi mandasset ut eum ad statutum terminum in monasterio exspectaret, licet episcopus illuc, juxta quod promiserat, accessisset abbatem non reperit et portas monasterii clausas invenit, nec ad monachos ei aditus est concessus; propter quod abbatem suspendit et monasterium interdixit. Verum cum nec propter hoc abbas ipse a suo contumaciae proposito resiliret nec latas in se ac monasterium sententias observaret in eum excommunicationis sententiam promulgavit, quam dictus episcopi nuntius a nobis petiit confirmari. Caeterum nuntius partis adversae petitionem ejus non esse admittendam proposuit; quia licet monasterium ipsum infra metas Aurien, dioecesis sit constructum, liberum tamen semper exstitit, et ab omni jurisdictione ac jugo Aurien. Ecclesiae a tempore suae fundationis exemptum. Praeterea si episcopus aliquam in eo quod verum non erat jurisdictionem haberet, quia tamen abbas ab omni gravamine prius ad sedem apostolicam appellarat, sententiam in eum et monasterium postmodum latam, nullam idem nuntius obtinere asseruit firmitatem. Conquestus est etiam idem nuntius ex parte capituli Cellae novae quod dictus episcopus abbatem eorum adeo circumvenit, quod contra immunitatem ipsius Ecclesiae ipsis nescientibus ei obedientiam repromisit. Nos igitur super praedictis per memoratum cardinalem instructi, quia causa ipsa in nostra non poterat praesentia terminari, ut pote cum nuntius monasterii super procuratione vel ratihabitione litteras non haberet, eam vestro duximus examini commitendam: discretioni vestrae per apostolica scripta mandantes quatenus si vobis constiterit abbatem ipsum ad sedem apostolicam super hoc antequam episcopus in eum suspensionis vel excommunicationis et in monasterium interdicti sententias tulerit, legitime appellasse, vel monasterium esse a jurisdictione ipsius Aurien. exemptum, eo non obstante quod abbas ab episcopo, sicut dicitur, circumventus, praeter fratrum suorum assensum ei obedientiam repromisit, cum fraus et dolus ei patrocinari non debeant, sententias illas judicetis appellatione remota penitus non tenere: alioquin faciatis eas per censuram ecclesiasticam inviolabiliter usque ad satisfactionem congruam observari. Quod si forsan abbas ipse in exemptionis probatione defecerit nec legitima se poterit praescriptione tueri, licet probet se ante praedictas sententias appellasse, nihilominus tamen monasterium ipsum Aurien. judicetis Ecclesiae subjacere, in cujus dioecesi est fundatum. Similiter eo in appellationis probatione deficiente, si vobis de exemptione vel legitima praescriptione constiterit, tam abbatem quam monasterium ab ejusdem episcopi et Ecclesiae ipsius super hoc impetitione penitus absolvatis et faciatis quod decreveritis per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari, in mandato apostolico, subl. appellationis obstaculo, procedentes. Quod si omnes, etc.

Datum Lateran. VII Kalend. Aprilis.

LXI. SENONEN. ARCHIEPISCOPO. De irritatione cujus inudulgentiae, quam episcopus Carnoten. a Domino Coelestino in ipsius archiepiscopi praejudicium impetrarat. (Laterani, IX Kal. April.) Quanto excellentius personam tuam speciali praerogativa meritorum et sacrarum Scripturarum intelligentia divina bonitas illustravit, tanto efficacius in his quae honestatem seu aequitatem continent tibi favorem apostolicum volumus impertiri et te in justis petitionibus exaudire. Ex continentia siquidem litterarum tuarum, quas audita promotione nostra, per nuntium tuum nobis dirigere festinasti, apostolatui nostro patenter innotuit quod venerabilis frater noster Carnoten. episcopus quadam indulgentia quasi a sede apostolica impetrata, quam de conscientia bonae memoriae C. praedecessoris nostri vix credimus emanasse, contra te uti praesumit; per quam tibi subtrahitur jurisdictio absolvendi eos qui ab ipso sunt excommunicationis vinculo innodati nisi prius sub examine dilectorum filiorum Columbensis et Sancti Germani de pratis abbatum discussum fuerit utrum ipsi excommunicati de jure sint absolvendi: propter quod honori tuo et dignitati Ecclesiae tuae non modicum praejudicium generatur. Volentes igitur tuis et Ecclesiae tuae gravaminibus prout convenit obviare, praefatam indulgentiam penitus irritantes, nullas vires habere decrevimus quominus in hoc jus metropoliticum valeas exercere; dantes praedictis abbatibus firmiter in mandatis ut auctoritate illius indulgentiae vel aliquarum litterarum super hoc directarum ad eos, procedere de caetero non praesumant.

Datum Laterani IX Kal. Aprilis.

LXII. ELECTO, DECAN. ET MAGISTRO NICOLAO DE LEVENNES CANON. CAMERACEN. Ut in litteris transmissis eisdem de causae cognitione quae inter Praemonstraten. et Prunien. Ecclesias vertitur super possessionibus de Hanapia, subsequens clausula praecedenti clausulae praeponatur. (Laterani, XIII Kal. April.) Causam quae inter Praemonstraten. et Prumien. Ecclesias super possessionibus de Hanapia vertitur, discretioni vestrae commisisse meminimus fine canonico terminandam. Sed quia in litteris illis animadvertimus fuisse insertum quod si alterutra partium legitime citata praesentiam vestram adire vel judicio parere contemneret, vos nihilominus praesentis partis probationes recipere, et quantum de jure possetis, in causae cognitione ac decisione procedere minime tardaretis: Nos volentes ut clausula illa quantum de jure poteritis, quae antequam de probationum receptione mentio fieret fuerat inserenda, clausulam illam de probatione receptionum praecedat, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus ipsam intelligentes ibidem, in eadem causa juxta tenorem litterarum illarum procedere non tardetis; attente proviso ut si litterarum auctoritate priorum in eodem negotio legitime est processum, firmum et stabile perseveret. Alioquin, si occasione clausulae memoratae aliquid constiterit in alterutrius partis praejudicium attentatum, id viribus decernimus cariturum. Volentes nihilominus et mandantes ut in decisione ipsius negotii, sicut praemissum est, tam super principali quam super incidentibus quaestionibus appellatione remota canonice procedatis. Nullis obstantibus litteris praeter assensum partium a sede apostolica impetratis. Quod si omnes, etc.

Datum Lateran. XIII Kalend. Aprilis.

LXIII. ARMACHANO ARCHIEPISCOPO. Quod mulieri post partum acturae gratias non est ecclesiae aditus denegandus. (Laterani.) Volens fraternitas tua per responsionem apostolicam edoceri, humiliter a nobis expetiit utrum mulieres statim post partum debeant ecclesias ingredi vel ab earum ingressu per dies aliquot abstinere. Licet autem, secundum legem Mosaicam, certi dies determinati fuissent quibus mulieres post partum a templi cessarent ingressu: quia tamen lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est: Nos sanctorum Patrum vestigiis inhaerentes, taliter tibi duximus respondendum quod postquam umbra legis evanuit et illuxit veritas Evangelii, si mulieres post prolem enixam acturae gratias ecclesiam intrare voluerint, nulla proinde peccati mole gravantur nec ecclesiarum aditus est eis aliquatenus denegandus, ne poenam illis in culpam convertere videamur. Si tamen ex veneratione voluerint aliquandiu abstinere, devotionem earum non credimus improbandam.

Datum Laterani.

LXIV. AVERSAN. EPISCOPO. Ut quidquid in Ecclesia vel dioecesi Aversan. in promissionibus vel concessionibus praebendarum et beneficiorum factum est per potentiam laicalem, cassetur. (Laterani.) Fratribus et coepiscopis nostris in his quae rationabiliter et honeste requirunt, apostolicum libenter impertimur assensum et commissarum eis Ecclesiarum necessitatibus utiliter providemus. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis precibus annuentes ac sequentes canonum instituta, quidquid in Ecclesia vel dioecesi Aversan. in promissionibus vel concessionibus praebendarum et beneficiorum per laicalem impressionem factum fuit, praesentium auctoritate cassamus et nullam obtinere decernimus firmitatem. Nulli ergo, etc.

LXV. ABBATI LUCAE, MAGISTRO GERARDO, G. ARCHIPRESB. SANCTI SEVERINI, PROCURATORIBUS ECCLESIAE SALERNITAN., ABBATI BARCH. CAPUTAQUEN. ECCLESIAE PRAECEPTORI. Ut quidquid in Ecclesia vel dioecesi Salern., archiepiscopo in vinculis, detento, in concessionibus praebendarum, beneficiorum, ecclesiarum attentatum est per potentiam laicalem, cassetur. (Laterani.) Incumbit nobis ex officii debito pastoralis ut quae in ecclesiasticae libertatis praejudicium attentantur, infringere debeamus et in statum debitum revocare. Eapropter venerabilis fratris nostri Salernitani archiepiscopi consulentes honori, quidquid in Ecclesia vel dioecesi Salernitana in concessionibus praebendarum, beneficiorum, Ecclesiarum et aliis ecclesiasticis per Joannem principem et magistrum Gerardum, qui, memorato archiepiscopo detento in vinculis, locum ejus invadere per laicalem potentiam attentarunt, occasione intrusionis factum est vel statutum, praesentium auctoritate cassamus et carere decernimus robore firmitatis.

Datum Laterani.

LXVI. ABBATI ET MONACHIS DE GALDO. Ut liceat eis monasterium et habitationem circumpositam ad tutiora loca transferre. (Laterani.) Quae pro religiosorum locorum necessitate petuntur a nobis, animo gratanti concedimus et honesta petentium desideriis favorem apostolicum gratius impertimur. Quia igitur in medio pravae ac perversae nationis positi, graves a vicinis vestris molestias et gravamina non modica sustinetis; ac volentes eorum nequitiam fugiendo vitare, licentiam postulastis a nobis ad loca tutiora monasterium et habitationem circumpositam transferendi: vestris precibus inclinati, liberam vobis super hoc concedimus auctoritate apostolica facultatem ut in majori quiete monasticae professionis officium exsequi valeatis. Nulli ergo, etc.

Datum Laterani.

LXVII. PICTAVEN. EPISCOPO. Super correctione monasterii, tam in capite quam in membris. (Laterani, pridie Non. April.) Licet Ecclesiarum omnium cura nobis immineat generaliter, ad illos tamen specialius nos convenit aciem nostrae considerationis extendere, in quibus ab antiquo disciplina constituta dignoscitur ordinis regularis et per aliquorum insufficientiam a religionis observantia proponuntur, quod non convenit, declinasse. Dilectus siquidem filius magister B. prior de Azaico pro se et quibusdam aliis monachis sancti Maxentii in audientia nostra proposuit quod cum olim in eodem monasterio multa inordinata existerent, per bonae memoriae W. Pictaven. episcopum et dilectum filium N. tunc eleemosynarium Cellen. nunc abbatem Aureae Vall. judices a sede apostolica delegatos fuerunt quaedam pro reformatione ipsius monasterii constituta, quae se dilectus filius abbas ipsius monasterii observaturum praestita fide promisit, sed postmodum non sicut promiserat observavit; imo, quod deterius est, quosdam monachorum juramento, quosdam etiam fide sibi astrinxit, ut in nulla causa adversantes eidem, suae in omnibus pareant voluntati. Praeterea prioratus et obedientias quibus praeesse monachi consueverant sibi retinet et appropriat, redditus eorum in usus proprios expendendo, et cum in iis et multis aliis, prout dicitur, modum religionis excedat, religiosum statum ipsius monasterii minuit et immutat. Adjecit etiam quod idem abbas pluries monachis de saeculari potestate minas incutiens et terrores, proposuit coram eis quod prioratibus monasterii faceret per saecularem potentiam violentiam irrogari. Postmodum vero prioratus de Azaico, qui conventui in pane quotidiano deservit, fuit a laicis occupatus: quod praedicti monachi ex abbatis voluntate asserunt contigisse. Verum dilectus filius magister W. de Mercato scriptor noster, procurator ejusdem abbatis, non esse vera quae de jam dicto abbate dicebantur, omnimodis asserebat, ac praedictum magistrum B. priorem de Azaico absque abbatis licentia ad sedem apost. accessisse. Quia vero super praemissis non potuimus elicere veritatem, causam ipsam de utriusque partis assensu vestro duximus examini committendam; per apost. vobis scripta praecipiendo mandantes quatenus ad monasterium ipsum pariter accedentes, inquiratis ab universis et singulis monachis et aliis etiam quos videritis expedire, de praemissis diligentius veritatem et solum Deum habentes prae oculis, quae tam in capite quam in membris inveneritis corrigenda, auctoritate apost. appellatione postposita corrigatis et statum ipsius monasterii in melius auctore Domino reformetis; ut et sollicitudo vestra appareat commendanda, et idem monasterium regularibus proficiat institutis: praefato abbati districtius inhibentes ne per laicalem potentiam monachos suos vel prioratus monasterii laedere qualibet temeritate praesumat, vel eis per se quominus monasterii justitiam prosequantur molestias irrogare. Volumus enim firmiter et mandamus, ut quae in eodem monasterio secundum Deum corrigenda vel statuenda duxeritis, faciatis auctoritate nostra, sublato contradictionis vel appellationis obstaculo, per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari. Ad haec, volentes indemnitati praedicti magistri B. qui negotiis monasterii sui accepta licentia a cap. ad sedem noscitur apost. laborasse, sicut convenit, praecaveri, praesentium vobis auctoritate mandamus quatenus si quid super prioratu suo de Azaico, postquam iter arripuit, inveneritis immutatum, auctoritate nostra cessante appellatione in statum debitum reducatis. Si vero vobis de illicita juramentorum praestatione constiterit, ea denuntietis auctoritate apost. non tenere. Testes autem, etc., usque ad verbum cogatis. Nullis litteris obstan. praeter assensum partium, etc. Quod si omnes, tu, frater episcope, etc.

Datum Laterani pridie Nonas Aprilis.

LXVIII LAUDEN. EPISCOPO. Ut litteras cassationis super electione canon. in Ecclesia Novarien. in judicio non recipiat. (Laterani.) Cum Jacobus judex Novarien. apud sedem apost. constitutus id obtinuisset a nobis quod a bonae memoriae C. papa praedecessore nostro nunquam meruerat obtinere, scilicet quod causa ipsius sub certa forma tuo committeretur examini fine debito terminanda, receptis litteris super causa ipsa ad dilectum filium Joannem notarium et subdiaconum nostrum accessit, et litteras cassationis super electione canonicorum in Eccl. Novarien. facta sibi petiit transcribendas concedi. Postmodum vero ipsis litteris eidem notario nostro contra promissionem suam minime restitutis, sine licentia nostra, qui ei nec fuimus in aliquo nec esse volumus onerosi, et dicti notarii conscientia minus honeste recessit. Ne igitur dicto notario nostro, imo nobis in ipso impune se gaudeat illusisse, fraternitati tuae per apostol. scripta mandamus quatenus praedictae cassationis litteras nec recipias in judicio, nec in aliquo sine speciali mandato nostro ipsarum auctoritate procedas.

Datum Laterani.

LXIX. TRECEN. EPISCOPO. Quod liceat ei votum redimere per alium religiosum. (Laterani, Id. Mart.) Magnae devotionis indicium et sincerae in Christo tuae fidei esse credimus argumentum quod, ut novissima tua Domino consecrares, nec senectutis jam imminentis incommoda nec discrimina viae, nec dubia fides et constans inconstantia pelagi terruerunt, quin pro salute animae tuae ac libertate Trecen. Eccl. et devotione terrae Nativitatis Domini, Hierosolymitanam provinciam disponeres visitare. Cum enim Trecen. Ecclesia, sicut ex tua relatione didicimus, contra ecclesiasticam libertatem indebitis gravaretur angustiis et pressuris nec per alium quam per H. quondam Campaniae comitem, tum in ultramarinis partibus constitutum, afflictionibus ejusdem Ecclesiae posse crederes de facili subveniri, confisus de liberalitate ipsius, quem, si ad eum accederes tibi super necessitatibus Eccle. tuae credebas humiliter provisurum, praeter consilium charorum tuorum ad ipsum proposuisti accedere ac in signum peregrinationis et devotionem terrae orientalis crucem Dominicam assumpsisti. Licet autem ut non vacuus in conspectu Domini appareres, sed aliquos tecum manipulos in aream Domini cum exsultatione deferres, sermonem ad populum feceris, ut aliqui tecum assumpto crucis signaculo subirent itineris gravitatem, vix unus inter omnes apparuit qui verbum tuum reciperet et impleret. Tu vero, ut laudabile propositum fine clauderes meliori, viam aggressus cum Placentiam pervenisses, super morte ipsius comitis tristes recepisti rumores. Propter familiam tamen dissimulato moerore progressus in Thusciam, quosdam familiares tuos obvios habuisti, qui te volebant invitum etiam ab itinere revocare, asserentes iter tuum nec tibi nec ultramarinis partibus expedire, cum Gallicanis omnibus exinde redeuntibus, terra illa defensanda in Teutonicorum manibus remansisset. Quamvis autem super morte ipsius comitis immensam tristitiam concepisses, et praecipuam intentionem tuam esse conspiceres jam frustratam, noluisti tamen sine consilio apostolicae sedis, quae disponente Domino cunctorum fidelium mater est et magistra, ad propria remeare. Ingressus igitur postmodum Urbem et in nostra praesentia constitutus, intentionis tuae propositum ac statum Trecen. Ecclesiae nobis humiliter expressisti, nostrum et fratrum nostrorum consilium cum devotione requirens. Venerabilis etiam frater noster Senonen. archiepiscopus metropolitanus tuus statum Trecen. Ecclesiae ac dispendium quod ex absentia tua occurrere poterat semel et iterum nobis per suas litteras intimavit. Propter quod disposuimus deliberare cum fratribus nostris an cum eadem Trecen. Ecclesia misericordiam faceremus, te ad gerendam ipsius sollicitudinem remittentes, an, sicut tenebaris ex voto, te iter arreptum perficere pateremur et utrum horum tam saluti tuae quam terrae orientali potius expediret. Et quidem tria praecipue duximus in hoc negotio attendenda: quid liceat, quid deceat, quid expediat; quid liceat secundum aequitatem, quid deceat secundum honestatem, quid expediat secundum utilitatem. Sane non videbatur licitum ut contra votum et tam laudabile propositum venires, cum vox clamet prophetica: Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12); ut primum ad consilium, secundum vero ad imperium referatur; et in Evangelio: Reddite quae sunt Dei, Deo (Matth. XXII, 21). Votum enim istud non est dubium esse Dei, cui te obligaveras in vovendo. Sed nec decere quomodolibet videbatur, cum sit scriptum in Evangelio: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62); et in Genesi uxor Loth, quae retro respexit, in salis statuam legatur fuisse conversa; et in Actibus apostolorum Anania et Saphira, qui abierunt retrorsum, sancto Spiritui mentientes, a conspectu apostolorum principis mortui scribantur successive delati. Praeterea non videbatur aliquatenus expedire, cum ex absolutione tua, si fieret, scandalum posset laicorum mentibus generari, dicentium: Ubi est Deus clericorum? et hoc exemplo credentium se ad voti observantiam non teneri, quod viderent per Ecclesiarum rectores apostol. sedis auctoritate deponi per quod grave dispendium terrae orientali contingeret provenire. Quod enim agitur a praelatis facile trahitur a subditis ad exemplum, juxta quod Dominus inquit ad Moysem in Levitico: Si sacerdos, qui est unctus, peccaverit, facit delinquere populos (Lev. IV, 3). Verum aetatis jam in te senescentis defectus et canities, quae vix labores et dolores suos tolerare poterit etiam in quiete, in contrarium allegabantur. Ecclesiae Trecen. suspiria, cui vinculo pastoralis sollicitudinis es alligatus, sine ipsius [ f. cujus] assensu votum peregrinationis emittere forsitan non debueras et dicti metropolitani tui, qui nos ut Trecen. Ecclesiae misereremur sollicite invitabat, instantia nos in partem contrariam non modicum inducebant. Ipsum etiam votum, quod ex sui forma sanctum et honestum erat, ex persona voventis minus licitum videbatur: quae licet pennas habeat quibus satagat advolare, ita tamen astrictae sunt nexibus praesidentis, ut liberum non habeant absque ipsius permissione volatum. Cum enim juxta sacrorum canonum instituta clericus absque episcopi sui licentia peregrinari non debeat, et episcopus non minus imo potius sed apostolicae sit astrictus, videri poterat quod absque ejus generali vel speciali licentia votum peregrinationis qua te tandiu absentares, emittere non deberes. Minus etiam votum ipsum terrae orientali videbatur expediens, quae plus pugnatorum subsidium quam clericorum, quos et officium et dissuetudo reddit imbelles, ministerium in instantis articuli necessitate requirit. Quamvis enim orationibus tuis et aliorum terra illa vehementer indigeat; quia tamen jam impletum est verbum Dei dicentis: Veniet hora, et nunc est, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem (Joan. IV, 21), et infra: Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare (ibid., 23); videri poterat quod non minus in Ecclesia tua quam in terra orientali proficeres piis orationibus apud Deum in his quae pro liberatione ipsius juste ac humiliter postulares. Et utinam cum Moyse posses in montem ascendere, ut te manibus extensis orante, Josue pugnans in solitudine Amalechitas in ore gladii superaret! Credebatur etiam quod terrae orientali magis accederet, si quod in tuis et tuorum clericorum procurationibus fueras impensurus, secundum alicujus religiosi arbitrium, transferretur in subsidium bellatorum. Cum igitur in lege veteri, in qua non minus praeceptum Domini obligabat, quam votum hodie obligat in Ecclesia, primogenita, quae Domino mandabantur offerre, quaedam redderentur Domino, ut primogenita Levitarum, quaedam redimerentur, ut aliarum tribuum, quaedam commutarentur in aliud, sicut primogenitum asini, quod ove commutabatur; ex hoc attendentes quod votum etiam commutari possit in opus aliud pietatis, praesertim cum bonae memoriae Alexand. papa praedecessor noster votum peregrinationis etiam redimi posse vel in aliud commutari responderit requisitus; non curantes quid os iniqua loquentium loquatur, dum tamen non recedamus a tramite veritatis, cum secundum Apostolum gloria nostra sit testimonium conscientiae nostrae; et scandalum non curantes, praesertim quia non in tenebris sed in luce procedimus; de illius auctoritate securi qui cum audisset a discipulis: Nonne scis quia Pharisaei audito hoc verbo scandalizati sunt? respondit: Sinite illos. Caeci sunt et duces caecorum, et juxta Apostolum: Si hominibus placerem, Christi servus non essem: tibi pro te et sex famulis tuis de communi fratrum nostrorum et tam archiepiscoporum quam episcoporum et aliorum prudentium consilio quos per Dei misericordiam multos nobiscum praesentes habuimus, licentiam concedimus votum peregrinationis taliter commutare, ut omnes expensas quas fueras in eundo, morando et redeundo facturus, alicui religioso committas in necessarios usus terrae illius sine diminutione qualibet transferendas. Sic enim et orientali provinciae, quae plus tuis quam te in articulo necessitatis instantis indiget, tua subventione proficies, et Trecen. Ecclesiae tua praesentia et regimine utilius providebis; ac per hoc animae tuae salubrius consuletur. Laborem etiam laboribus recompenses, sollicitius instando vigiliis, devotius vacans orationibus et jejuniis fortius te exercens, ac super grege tuo vigilans sollicitudine pastorali. Ad hanc autem indulgentiam tibi de benignitate sedis apostolicae faciendam id etiam specialiter nos induxit, quod iter tuum jam non videbatur ultramarinae provinciae fructuosum, a qua fere omnes Gallici remearant. Et cum pro salute animae tuae ac libertate Trecen. Ecclesiae per dictum comitem assequenda praecipue votum peregrinationis emiseris, eo sublato de medio, quia cessaverunt causae, facilius cessare potuit et effectus. Nulli ergo, etc.

Datum Laterani Idibus Martii.

LXX. LEODIENSI EPISCOPO, ABBATI DE BRON. [ f. s. THUDON.] ET PRAEPOSITO TRAJECTENSI. Ut inquirant contra archiepiscopum Trevirensem, super objectis criminibus; et si culpabilis erit, suspendant. Cum irreprehensibilem deceat esse pontificem et is, cui animarum cura committitur, tanquam lucerna super candelabrum, doctrina et exemplo omnibus debeat elucere; quoties ad apostolatus nostri notitiam de fratribus coepiscopis nostris aliqua perferuntur quae modestiam non sapiant pastoralem et famam boni nominis labefaciant quomodolibet vel denigrent, dolemus admodum et turbamur, et ad ea diligentius indaganda, et animadversione debita corrigenda, apostolicae sollicitudinis intendimus apponere medicinam. Sane cum de venerabili fratre nostro Treveren. archiepiscopo dilectus filius major Treveren. decanus ad apostolicam accedens praesentiam, multa quae a maturitate noscuntur pontificalis officii aliena felicis recordationis Coelestino papae praedecessori nostro et aliis fratribus suggessisset, licet per eumdem praedecessorem nostrum ipse archiepiscopus vocatus fuerit et citatus, ut ad Romanam Ecclesiam de objectis accederet responsurus, venire tamen distulit et neglexit, nec sufficientes curavit dirigere responsales; cum etiam ipse archiepiscopus praedictum decanum ad Romanam Ecclesiam appellaverit et ab eo fuerit appellatus, et ab utroque appellationis prosequendae terminus constitutus. Quia vero saepedictus decanus in exspectando apud nos moram fecisse dignoscitur longiorem et pro sua et Ecclesiae Treveren. consequenda diutius justitia laborasse: ne videremur clausis oculis praeterire et sic de nostri possemus exsecutione officii reprehendi, si super his quae contra praedictum archiepiscopum opponebantur, non faceremus inquirere sollicitius veritatem, et eum de contemptu quem apud sedem apostolicam habere dignoscitur non curaremus animadversione debita castigare: inquisitionem ipsius negotii vestrae duximus experientiae committendam, discretioni vestrae per apostolica scripta mandantes quatenus convocatis ad praesentiam vestram partibus et auditis quae contra praedictum archiepiscopum praefatus decanus proponere voluerit et probare, utriusque partis probationes et allegationes vestro sigillo signatas nostro apostolatui transmittatis; praefigentes utrique parti terminum competentem, quo, omni dilatione et excusatione postposita, nostro se curent conspectui praesentare. Si vero supramemoratus archiepiscopatus in termino ei a vobis praefixo ad praesentiam nostram persona. liter accedere non curaverit, vos eum ex tunc auctoritate nostra denuntietis publice, sublato appellationis obstaculo, officio beneficioque suspensum et faciatis latam in eum suspensionis sententiam per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari. Si autem inter caetera quae jam dictus decanus contra archiepiscopum proposuerit memoratum, legitime probaverit quod ipsum et E. socium, postquam iter arripuerunt ad sedem apostolicam veniendi, jam dictus archiepiscopus exspoliaverit vel fecerit spoliari, vos taliter ablata ipsi decano et socio suo omni postposita faciatis dilatione restitui et ipsum archiepiscopum ab officio pontificali suspensum ad nostram praesentiam dirigatis. Nullis litteris obstantibus harum mentione non habita, etc. Quod si omnes, tu frater episcope, etc.

LXXI. ZAMOREN. EPISCOPO, ABBATI SALTUS NOVAL. ET PRIORI SANCTI MARCI. Ut restituta Legionensi Ecclesiae archidiaconatus possessione, causam jure finiant. (Apud S. Petrum, XV Kal. Maii.) Cum, sicut audivimus, inter Legionen. et Lucen. Ecclesias olim super archidiaconatu de Tria Castella in praesentia felicis recordationis Lucii papae III, praedecessoris nostri, praesentibus nuntiis utriusque partis causa diutius agitata fuisset, tandem Legionen. Ecclesiae fuit adjudicata possessio, datis exsecutoribus qui eam in possessionem illam corporaliter inducere non differrent. Cumque in possessionem praedicta Ecclesia fuisset inducta, venerabilis frater noster Lucensis episcopus partem possessionis illius fructusque perceptos sibi retinere praesumpsit, licet sententiae fuisset insertum quod facta restitutione plenaria, de causa proprietatis Legionen. Ecclesia responderet. Nuper vero idem Lucen. episcopus ad dilectum filium G. Sancti Angeli diac. card. tunc apostolicae sedis legatum accedens, ad quosdam ignotos et remotos ab Ecclesia Legionen. judices litteras impetravit: ad quorum citationem cum Legionen. nuntii accessissent, latam per Ecclesiam sententiam allegarunt et nolentes, nisi facta restitutione plenaria, respondere, sedem apostolicam appellarunt, ne contra praefatam sententiam posset aliquid attentari. Duo vero ex ipsis judicibus nihilominus procedentes in causa, possessionem archidiaconatus adjudicare Lucen. Ecclesiae temere praesumpserunt. Ecclesia vero Lucen. expulsis ministris Legionen. Ecclesiae, suos ministros et quosdam milites in possessionem induxit, qui recipientes Ecclesias, et pro sua voluntate bona diripientes earum, fructus ex illis injuste percipiunt, canonicos Legionen. ad possessionem nullatenus accedere permittentes. Quia igitur quod per sedem est apostolicam diffinitum, nullius volumus temeritate quassari, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si vobis constiterit praefatam Legionen. Ecclesiam auctoritate apostolica fuisse in possessionem inductam, vos amotis detentoribus ejus ipsam Ecclesiam Legionen. non obstante temeritate judicum praedictorum ab ipso card. delegatorum, per censuram ecclesiasticam in possessionem dicti archidiaconatus plenariam, sicut in authentico instrumento dicti praedecessoris nostri insertum esse vobis constiterit, auctoritate apostolica sublato appellationis obstaculo corporaliter reducentes, causam postmodum audiatis et appellatione remota fine debito terminetis. Provideatis quoque sollicite, ne [latam] a praedicto praedecessore nostro sententiam quilibet temere violare praesumat. Nullis litteris obstantibus harum mentione non habita, etc. Quod si omnes, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, XV Kal. Maii.

LXXII. ALIFANO EPISCOPO. Quod clericos praesumentes ipsum ad tribunal saeculare trahere possit per excommunicationis sententiam coercere. (Romae.) Justis petentium, etc., usque ad verbum illud assensu. Ut clericos tuos, qui contumaces aut inobedientes exstiterint, qui etiam in ecclesiasticis causis et beneficiis conferendis te per appellationem praesumpserint ad judicium trahere saeculare, nisi ad monitionem tuam ab his praesumptionibus duxerint desistendum, tibi eos liceat per excommunicationis sententiam coercere auctoritate tibi praesentium indulgemus. Praeterea, si quid, vacante sede usque ad tempus consecrationis tuae, in praejudicium tuum fuit in Alifana Ecclesia temere attentatum, liberum tibi sit legitime revocare.

Datum Romae.

LXXIII. MAGISTRO ET FRATRIBUS HOSPITALIS HIEROSOLYMITANI. Ut Ecclesiae Tripolitanae ecclesiam de Nephin una cum decimis, juxta decretum pontificis resignent. (Laterani.) Ea quibus apostolica sedes manum diffinitionis apponit, illius volumus firmitatis stabilitate fulciri, ut nulli liceat in scrupulum quaestionis deducere quod tantae sedis est auctoritate statutum. Sane venientibus ad praesentiam nostram dilectis filiis nostris S. priore sancti Michaelis et Aimerico canonico Tripolitan. nuntiis ipsius Ecclesiae Tripolitanae et super ecclesia de Nephin. et decimis suis, ac tribus casalibus, quae occasione litterarum bonae memoriae C. papae praedecessoris nostri vos occupasse temere asserebant, contra vos proponentibus quaestionem, tam ipsis quam nuntiis vestris eis se opponentibus venerabilem fratrem nostrum P. Portuen. episcopum ei dilectos filios Guid. tt. Sanctae Mariae trans Tyberim presbyterum et G. Sancti Angeli diaconum card. concessimus auditores: in quorum praesentia cum ab utraque parte fuisset diutius allegatum et ex fideli relatione nobis super causae meritis nuda veritas appareret, post deliberationem habitam inter fratres nostros super his diligentem, de consilio eorumdem decrevimus Ecclesiam Tripolitan in eum statum possessionum integre reducendam, quem habuit antequam per venerabilem fratrem nostrum Nazarenum archiepiscopum et dilectum filium abbatem Montis Oliveti destinatum a venerabili fratre nostro patriarcha Hierosolymitan. occasione mandati praedecessoris nostri, praedictarum rerum possessio vobis adjudicata fuisset. Ideoque vobis per apostolica scripta districte praecipiendo mandamus quatenus juxta quod est sententiatum a nobis, possessionem tam Ecclesiae de Nephinis, quam aliorum quae superius sunt expressa, cum integritate fructuum ex eis ab illo tempore perceptorum, memoratae Tripolitan. Ecclesiae, contradictione, occasione et appellatione cessantibus, pacifice resignantes, nullam ei super eadem possessione violentiam praesumatis aut injuriam irrogare; ne in causa proprietatis propter rebellionem vestram jacturam possitis incurrere graviorem. Noveritis autem nos venerabilibus fratribus nostris Tyrensi archiepiscopo et episcopo Sidonien. mandasse ut, si ultra mensem possessionem illam, quod non credimus, contra sententiam nostram praesumpseritis detinere ipsi vel alter eorum, si ambo nequiverint interesse auctoritate nostra suffulti praedictam Ecclesiam de Nephinis, cum praedictis omnibus, non obstante contradictione vel appellatione cujuslibet, Ecclesiae Tripolitan. assignent et eam in corporalem possessionem omnium praedictorum inducant, quoslibet contradictores, aut nostrae sententiae obviantes, per severitatem ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Nullis litteris obstantibus, praeter assensum partium a sede apost. impetratis.

Datum Lateran.

LXXIV. ANAGNINO EPISCOPO. Quod liceat ei, pro emptione Castri, Ecclesiae bona cum voluntate capituli pignori supponere. (Laterani.) Ad universalis Ecclesiae regimen Domino disponente vocati, sic Ecclesiarum commodis et profectibus volumus, prout debemus, efficaciter providere, quod tam in temporalibus quam spiritualibus proficere valeant et statum semper debeant recipere meliorem. Inde est quod cum in desiderio habeas et proposito Anagnin. Ecclesiam juxta officii tui debitum in possessionibus ampliare et justis modis ejus utilitatibus imminere, gratum nobis et acceptum existit et votis tuis super hoc volumus patrocinium apostolicum impertiri. Quia igitur Castrum Acuti pro Ecclesiae tibi commissae utilitatibus comparare laboras et tam tuae quam ipsius Ecclesiae facultates non sufficiunt ad pretium exsolvendum; ut in praesenti articulo cum toto tuo capitulo, vel majori et saniori parte de possessionibus ipsius Ecclesiae valeas pignori obligare, auctoritate praesentium liberam tibi concedimus facultatem. Nulli ergo, etc.

Datum Lateran.

LXXV. ADEM. PICTAVEN. EPISCOPO. De confirmatione electionis suae in episcopum Pictavensem. (Laterani, VIII Id. April.) Cum justus Dominus justitiam diligat et vultus ejus videat aequitatem, Nos, quos ipse gratuito coelestis gratiae dono vicarios suos esse voluit et apostolorum Principis successores, sicut ipse ambulavit ambulare oportet, diligentes justitiam et injustitiam persequentes: ne, si in contrarium, quod absit, forte fecerimus, illud nobis valeat coaptari: Vae qui dicitis bonum malum, et malum bonum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras (Isa. V, 20). Cum enim justitia et judicium sit correctio sedis hujus, quam licet insufficientibus meritis obtinemus, si judicium non fecerimus inter virum et virum, aut si attenderimus in judicio vultum potentis ad injustitiam declinantes, pronuntiabunt labia nostra iniquitatem: quoniam secundum Prophetam pronuntiabunt et loquentur iniquitatem omnes qui injustitiam operantur (Psal. XCIII, 4), et infructuosae poterimus ficulneae comparari, quam evangelicus pater familias succidi mandavit et terram conquestus est inutiliter occupare. Hoc nos et fratres nostri volentes cautius evitari, cum I. Dolen. monachus, charissimi in Christo filii nostri R. illustris regis Angliae et G. Pictaven. decani ac fautorum ejus procurator, assistentibus sibi subdecano et magistro Vv. de Talebore canonico Pictaven. ex una parte, et dilecti filii Vv. succentor, magister Rainaldus, Joannes Aeris, I. Arnaldi, I. Emen., Joannes Butember. Lucas Montis Maurilii, Guid. Haimo, Henr. et Ric. canonici Pictaven. ex altera, super electione tua ad sedem apostolicam accessissent, audientiam eis in consistorio publico duximus concedendam; ut tanto pluribus judicii veritas innotesceret, quanto causae meritum ad plurimum notitiam deveniret. Propositum fuit autem pro electione in praesentia nostra, quod bonae memoriae Vv. praedecessore tuo viam universae carnis ingresso, tam personae quam universi canonici Pictaven. cum de pontificis substitutione tractarent, vota sua in sex de canonicis unanimiter contulerunt, juramento a singulis corporaliter praestito quod eum in quem illi pariter convenirent in electum reciperent et obedientiam ei ac reverentiam exhiberent. Cumque infra sex mensium spatium dicti electores inter se convenire minime potuissent, venerabili fratri nostro Burdegalen. archiepiscopo ad capitulum evocato et compromissione in ejus praesentia innovata, dictum archiepiscopum omnes humiliter rogaverunt ut quem illi sex eligerent pro capitulo, reciperet et electionem ejus sine dilatione qualibet approbaret. Electores igitur singuli sub debito olim praestiti juramenti, fide interposita in manu dicti archiepiscopi firmiter promittentes quod secundum Deum, quem de gremio Ecclesiae pastorali regimini magis idoneum existimarent, eligerent, secedentes in unum, in te concorditer convenerunt; et cum concordiam suam dicto archiepiscopo nuntiassent, ipse quod factum fuerat approbavit. Econtra vero pars adversa proposuit quod revera in sex canonicos fuerat ab omnibus compromissum: ita tamen quod meliorem clericum de gremio Pictaven. Ecclesiae cum pace ipsius Ecclesiae ac principis infra certum diem eligerent, ac tandiu electionem quam facerent, occultarent, donec habita pace principis decanus electum in capitulo nominaret. Sed, cum electores ipsi inter se minime convenirent, a compromisso singulos absolverunt. Et licet prima compromissio in dicti metropolitani fuerit postmodum praesentia innovata; quia tamen in die compromissionis, sicut eis injunctum fuerat, nullatenus elegerunt, eorum auctoritas exspiraverat: propter quod ulterius eos nec potuisse nec debuisse procedere asserebat. Fuit etiam ex eadem parte subjunctum quod cum die compromissionis, ut dictum est, non fuisset in electione processum, electores ipsi ad celebrandam electionem diem alterum statuerunt: in quo, quoniam ad capitulum non venerunt, dictus decanus apostolicae sedis audientiam appellavit. Sed ipsi appellationi minime deferentes, extra civitatem in loco secreto, non vocatis decano et aliis, elegerunt. propter quod decan. et fautores ejus in venerabilem fratrem nostrum Nannetensem episcopum convenerunt. Caeterum pars Ecclesiae quod, sicut superius est expressum, in electione processerit voluit in continenti probare, decretum producens in medium quorumdam etiam ex eis qui videbantur parti alteri consentire manibus roboratum; et quorumdam abbatum proferens litteras, quae quo decan. cantor, subdecan. et magister Vv. de Talebore in electione ipsa post publicationem ejus se consentire confessi fuerant continebant. Adjecit etiam quod cum electores ipsi die innovatae compromissionis in te unanimiter convenissent et electio ipsa fuisset per eumdem archiepiscopum approbata, archiepiscopus ad capitulum veniens quod factum fuerat, tacito tamen nomine tuo, canonicis intimavit; qui se id gratum habere unanimiter responderunt; et, ut electio non publicaretur eadem die ab archiepiscopo, postularunt, dantes ei osculum pacis quod ab electione ipsa nullatenus resilirent, imo eam omnes et singuli defensarent. Quia vero postmodum propter contradictionem comitis infra civitatem Pictaven. te non audebant publice nominare, in locum tutum et idoneum convenerunt, quod in civitate fecerant publicantes. Unde, cum in die innovatae compromissionis electores convenerint, et nisi per decanum et partem suam stetisset, quod fecerant parati fuerant publicare, ac cum ex litteris eorumdem abbatum constiterit quod decan. cantor, subdecan. et magister Vv. de Talebore electioni se post publicationem etiam confessi fuerint consentire, exceptiones ab adversa parte propositas sibi asseruit nullum praejudicium generare. Praeterea subdecan. et magister Vv. in ipsa quaestionis examinatione ad fratrum concordiam sunt reversi. Verum Vv. de eleemosyna dilecti filii O. Pictaven. comitis procurator praefato I. monacho assistenti proposuit quod, quia electio ipsa post appellationem nec in statuto termino nec assignato loco fuerat celebrata, et quoniam assensus principis non fuerat postulatus in ipsa et persona tua principi erat ex certa ratione suspecta, erat penitus irritanda. Ad quod fuit ex altera parte responsum quod non per eam steterat quo minus certo loco et tempore electio publicata fuisset, quae ante appellationem fuerat celebrata, et quod assensus principis non erat de consuetudine Pictaven. Ecclesiae aliquatenus postulandus; qui te et fratres tuos, non ut hostes, sed devotos suos in Pictavia tolerarat. Nos igitur auditis quae hinc inde proposita fuerant, electionem fuisse canonicam cognoscentes et de persona idonea celebratam, eam de communi fratrum nostrorum consilio per sententiam confirmavimus et te sequente die ministerio proprio in episcopum curavimus consecrare. Ne igitur super his aliqua in posterum dubietas oriatur, sententiam ipsam auctoritate apost. confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc.

Datum Laterani VIII Idus Aprilis.

LXXVI. ZAMOREN. EPISCOPO. Ut sine titulo ordinato clerico provideatur. (Laterani, III Non. April.) Cum secundum Apostolum, qui altario servit de altari vivere debeat, et qui ad onus eligitur repelli non debeat a mercede, patet a simili ut clerici vivere debeant de patrimonio Jesu Christi, cujus obsequio deputantur, ut ipsa nominis ratio persuadet. Cum enim a κλῆρος, quod est sors vel haereditas, clerici appellentur, quia in sua ordinatione vel assumuntur in haereditatem Domini, vel assequuntur haereditatem in ipso, ut vere possint psallere cum Propheta: Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV, 5), dignum est ut Ecclesiae stipendiis sustententur, in qua et per quam divinis obsequiis ascribuntur. Licet autem praedecessores nostri ordinationes eorum qui sine certo titulo promoventur, in injuriam ordinantium irritas esse voluerint et inanes, Nos tamen benignius agere cupientes, tandiu per ordinatores vel successores ipsorum provideri volumus ordinatis, donec per eos ecclesiastica beneficia consequantur: ne forte clamores clericorum pauperum, quos in aures Domini Sabaoth credimus introire, indurata facie negligere videamur. Inde est quod, cum dilectus filius Bernardus lator praesentium, a G. bonae memoriae praedecessore tuo, sicut asserit, in officium fuerit subdiaconatus nullo praesentante promotus, nec ullum sit ecclesiasticum beneficium assecutus, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, si eum cum dilectis filiis I. decano, N. magistro scholarum et Helia canonicis Zamoren., quibus examinationem ipsius duximus committendam, idoneum esse repereris et ecclesiastico beneficio non indignum, tandiu ei vitae necessaria congrue subministres, donec per te in Zamoren. Ecclesia vel in alia fuerit competens beneficium ecclesiasticum assecutus; sciturus pro certo quod si per examinationem illorum fuerit repertus idoneus, et tu ei juxta mandatum nostrum neglexeris providere, cum hoc nobis per eorum litteras innotuerit, ad id exsequendum te per districtionem ecclesiasticam compellemus; quia sicut nolumus injusta praecipere, sic cum justa praecipimus, volumus efficaciter exaudiri.

Datum Laterani III Nonas Aprilis.

LXXVII. DECANO ASTORICENSI Ut sit decessorum suorum jure atque privilegiis contentus nec gravet suum capitulum. (Laterani, VI Kal. April.) Dilecti filii capitulum Astoricen. nobis intimare curarunt quod cum tu olim ad apostolicam sedem accedens, assereres dignitatem decanatus de novo fuisse in Astoricen. Ecclesia institutam et ideo in ambiguo remanebat quid ad tuum officium pertineret, rescriptum ab eadem sede super hoc reportasti quod in hac ambiguitate Astoricen. Ecclesia consuetudinem suae metropol. sequeretur, ubi ex speciali consuetudine decanus multis se gaudet privilegiis decoratum. Unde quia eadem Astoricen. Ecclesia dignitatem decanatus a longis a retro temporibus noscitur habuisse, licet qui eo fungebatur honore promoveretur aliquando et destitueretur pro episcopi et capituli voluntate nec decani sed prioris nomine vocaretur, secundum consuetudinem fere omnium Ecclesiarum Hispaniae, quae tunc temporis ibi vigebat; cum etiam alius decanus ibidem fuerit institutus, decanus re ac nomine appellatus, litteras illas per falsi suggestionem et suppressionem veri asserunt impetratas: nec te debere per illas aliquod commodum reportare, sed carere potius taliter impetratis. Ea propter per apostolica tibi scripta praecipiendo mandamus quatenus, si vera sunt quae dicuntur, eo jure illaque potestate quibus antecessores tuos usos fuisse constiterit, maneas omnino contentus; nec amplius de caetero in praejudicium episcopi vel capituli praesumas exigere; imo, si quid forte amplius recepisti, penitus id in pace dimittas. Quod si forte nostro mandato acquiescere nolueris, noveris nos ven. fratri nostro episcopo et dilectis filiis abbati de Carrazedo et decano Zamoren. injunxisse ut te ad praedicta moneant et inducant, et, si opus fuerit, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, justitia mediante compellant.

Datum Laterani VI Kalend. Aprilis.

Illis scriptum est super hoc.

LXXVIII. MAGDEBURGEN. ARCHIEPISC Ut a laicis intrusum amoveat, aliumque Pragensem episcopum canonice eligi curet. (Laterani, VI Id. April.) Ex parte Pragen. Ecclesiae in audientia nostra fuit propositum quod cum H. quondam Pragen. episcopus fuisset viam universae carnis ingressus, D. clericus in eorum Ecclesia praeter electionem capituli per laicalem potentiam se intrusit, licet nec mores nec vita ei ad obtinendum tantum officium suffragentur. Volentes igitur eidem Ecclesiae paterna sollicitudine providere, fraternitati tuae per apost. scripta mandamus quatenus ad locum idoneum evocatis qui propter hoc fuerint evocandi, si tibi constiterit de praedictis, memoratum clericum ab eadem Ecclesia omni contradictione et appellatione postposita prorsus amoveas et ab officio beneficioque suspensum ad nostram non differas praesentiam destinare. Canonicis etiam Pragen. eligendi sibi pastorem idoneum juxta formam canonicam concedas auctoritate nostra liberam facultatem. Sciturus nos dilecto filio nobili viro duci Bohemiae per apost. scripta mandasse ut tibi super his viriliter et potenter assistat et praedictam Ecclesiam non patiatur ab eodem clerico teneri diutius occupatam.

Datum Laterani VI Idus Aprilis.

Canonicis etiam ipsius Eccl. scriptum est ut, illo amoto per archiepiscopum, ad canonicam electionem procedant.

LXXIX. AUXITAN. ARCHIEPISCO. Ut clerici qui se a laicis intrudi curant, puniantur. (Laterani, XV Kal. April.) Quanto modernis temporibus, inimico humani generis suggerente, malitia hominum solito plus excrevit, tanto sollicitiori diligentia nos providere oportet ut ea quae in Ecclesia Dei minus ordinate et contra normam ecclesiasticam attentantur, deliberatione provida corrigantur. Ad audientiam siquidem apostolatus nostri pervenit quod clerici tuae provinciae nimiae aviditatis fervore succensi, in Ecclesiis, quas propter insufficientiam suam, cum sint minus idonei, per praelatos obtinere non possunt, per saeculares potestates quasi violenter faciunt se intrudi. Unde fit ut Ecclesiae ipsae, quae ad ordinationem praelatorum libere pertinere solebant, laicali servituti subdantur et irreparabile detrimentum incurrant. Nos igitur, prout officii nostri debitum exigit, volentes ipsarum Ecclesiarum gravaminibus providere, talia de caetero fieri auctoritate apost. inhibemus; fraternitati tuae praesenti pagina indulgentes ut illos, qui hactenus attentarunt talia, vel deinceps attentaverint, possis appellationis sublato diffugio, si praelati eorum post tuam commonitionem id exsequi negligenter omiserint, canonica censura punire et amovere ab ipsis Ecclesiis, si quos inveneris Ecclesias obtentas taliter obtinere.

Datum Laterani XV Kalend. Aprilis.

LXXX. AUXITAN. ARCHIEPISCOPO. Ut vagi monachi ad coenobium revocentur. (Laterani, XIV Kal. April.) Quanto devotio religiosorum virorum studiosius mandatis divinis inhaeret, et Creatori suo placere per opera sanctae conversationis intendit, tanto humani generis inimicus ad seductionem eorum suae fraudis malignitate laborat, et variis modis eis praestat materiam excedendi et animas eorum inextricabili laqueo nititur irretire. Ad audientiam siquidem nostram noveris pervenisse quod monachi, canonici et alii regulares in tua provincia constituti, cum deberent potius in claustro juxta regularia constituta divinis obsequiis vigilare, de obedientiis et redditibus, quorum curam gesserunt, pecunia congregata, claustrum abhorrentes, per curias principum et potentum discurrere non verentur, et muneribus suis illorum sibi gratiam et favorem acquirunt, ac de eorum familiaritate confisi, in conventu suo graves dissensiones commovent, et caeterorum humilitatem in spiritu arrogantiae contemnentes, mandatis praelatorum suorum inobedientes et contumaces existunt, et contra illorum prohibitionem saecularium negotiorum sollicitudinibus se immergunt. Quoniam igitur propter hoc ordo religionis non modicum enervatur, fraternitati t. per apost. scripta mandamus quatenus quoscunque tales inveneris, nisi ad commonitionem tuam resipuerint, ut proprium suum in manibus praelatorum suorum sine difficultate resignent, convertendum in utilitatem domus secundum abbatis consilium et regularem vitam observent, si praelati eorum post tuam commonitionem id exsequi negligenter omiserunt, per suspensionem officii et beneficii appellatione remota compellas.

Datum Laterani, XIV Kalend. Aprilis.

LXXXI. AUXITAN. ARCHIEPISCOPO. Ut haereticis obsistat et gladio coerceat. (Laterani, Kal. April.) Inter caetera quae naviculam beati Petri fluctuantem in mari concutiunt diversarum turbine procellarum, illud animum nostrum gravius affligit quod licentius et perniciosius solito contra orthodoxae fidei disciplinam ministri diabolicae praevaricationis insurgunt, juxta quod beatiss. apostolus Paulus doctor gentium exprimit in eulogio Epistolae suae. Simplicium animas miserabiliter illaqueant, et post se trahunt in damnationis interitum; ac superstitiosis et fictitiis adinventionibus sacrarum Scripturarum intelligentiam pervertentes, Ecclesiae Catholicae unitatem rescindere moliuntur. Quoniam autem pestis hujusmodi erroris, sicut ex tua et plurium assertione cognovimus, in partibus Vasconiae ac circum positis terris fortius invalescit, per tuam et aliorum coepiscoporum tuorum industriam huic morbo tanto efficacius volumus obviari, quanto magis est timendum quod pars sincera trabatur, et tali contagione, quae paulatim velut cancer irrepit, mentes fidelium inquinentur corruptelae vitio generalis. Ideoque fraternitati tuae praesenti pagina indulgemus, per apo. scripta firmiter injungentes quatenus ad exstirpandas haereses universas et eos qui sunt hac faece polluti de provinciae tuae finibus excludendos modis quibus poteris operam tribuas efficacem; in ipsos et omnes illos, qui cum eis aliquando commercium aut manifestae suspicionis familiaritatem contraxerint, sublato appellationis obstaculo eccl. districtionis exercendo rigorem et etiam, si necesse fuerit, per principes et populum eosdem facias virtute materialis gladii coerceri.

Datum Laterani Kalend. Aprilis.

LXXXII AUXITAN. ARCHIEPISCOPO. Ut habentes plures dignitates, retenta una, reliquas resignare cogantur. (Laterani, Kal. April.) Dignitates et caetera beneficia ecclesiastica pia fidelium devotione constituta fuerunt, certis assignanda personis, ut per ipsos personas in Ecclesiis devotum servitium jugiter impendatur. Verum quidam, qui rectam et piam ordinationem Ecclesiae praevaricare minime pertimescunt, in diversis Ecclesiis plures sibi archidiaconatus vel alias dignitates usurpant: propter quod Ecclesiae debitis defraudantur obsequiis et ex hoc in eis non leve scandalum generatur. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tibi auctoritate praesentium indulgemus quatenus illos, quos plures archidiaconatus, dignitates vel personatus in eadem Ecclesia per totam Auxitan. provinciam habere constiterit, si praelati eorum post tuam commonitionem id exsequi negligenter omiserint, data illis optione quem maluerint retinendi, reliquis possis appellatione remota privare, ipsosque, si super hoc contumaces apparuerint, per censuram ecclesiasticam coercere.

Datum Laterani Kalend. Aprilis.

Scriptum est autem eidem archiepiscopo in eumdem modum contra eos qui plures abbatias habent.

LXXXIII. UNIVERSIS ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS, AD QUOS LITTERAE ISTAE PERVENERINT. (Laterani, III. Non. April.) Ne promotionis nostrae primitias Domino negaremus, cui universa opera nostra consecrare tenemur, statim post electionem nostram tam pauperum quam aliorum apud sedem apostolicam existentium petitionibus intendere coepimus et eorum negotia promovere; ne, si otio tanto tempore vacaremus, corpus et animus ex otiositate torperent. Verum, quoniam insolitum fuit hactenus ut sub dimidia bulla ad tot et tam remotas provincias litterae apostolicae mitterentur, et ex hoc litterae ipsae diutius quam vellemus possent ex alicujus dubitatione suspendi; ut quorum interest parcamus laboribus et expensis, universas litteras, quae ab electionis nostrae die usque ad solemnitatem consecrationis sub bulla dimidia emanarunt, parem cum illis firmitatem obtinere decernimus quae in bulla integra diriguntur. Nulli ergo, etc.

Datum Laterani III Nonas Aprilis.

LXXXIV. ARCHIEPISCOPO, PRAEPOSITO S. ANDREAE, ET SCHOLASTICO S. PETRI COLONIEN. Ut fraudulenta privataque beneficiorum permutatio rescindatur. Cum universorum fidelium ab ipso Domino Jesu Christo pastoralis nobis sit cura commissa, sollicitudini nostrae dignoscitur expedire, ut sic debeamus quoslibet in suis rationibus confovere, quod aliorum jura in conspectu Ecclesiae dispendium non sustineant, sed firma et illibata debeant permanere. Intelleximus siquidem dilecto filio Gisleberto canonico S. Joannis in Leodio referente quod ipse et Lambertus clericus, ducti quadam animi levitate, de permutatione praebendarum suarum inter se tractare coepissent, quia utilitatem utriusque imminere credebant, tamen idem L. clericus, occasione dictae permutationis, praebenda ejusdem G., quam in ecclesia Sanctae Mariae Namurcen. habebat, cuidam suo consanguineo assignata, praebendam S. Bartholomaei, quam saepedicto G. repromiserat nequaquam voluit resignare; et sic idem G., ut asserit, sua spe remansit omnino frustratus. Cumque super hoc in praesentia venerabilis fratris nostri Leodien. episcopi fuisset diutius litigatum, tandem idem L. sedem apostolicam appellavit; et cum dictus G. ad nostram praesentiam non sine magno periculo et labore accessisset, idem L. nec venit nec pro se curavit sufficientem mittere responsalem. Cum igitur deceptis et non decipientibus jura subveniant, fraus etiam et dolus nemini debeant patrocinium impertiri; licet ipsi per se de jure non possent ecclesiastica beneficia permutare; ut tamen simplicitati venia tribuatur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, si vobis constiterit praetaxatum G. taliter fuisse deceptum, ab ipsa Namurcen. praebenda, quam diu dicitur possedisse, amoto consanguineo ipsius L. vel quolibet alio illicito detentore, eamdem sublato appellationis obstaculo G. faciatis restitui memorato et eumdem ipsius pacifica possessione gaudere nullis litteris, etc. Quod si omnes, tu frater archiepiscope, cum eorum altero, etc.

LXXXV. MEDIOLANEN. ARCHIEPISC. De citatione Passaguerrae causidici ad dicendam causam Romae. (Apud S. Petrum, Id. April.) Benevolentiam, quam circa Mediolanen. Ecclesiam et civitatem gerimus, in minori quondam officio constituti in opere demonstravimus et nostrae intentionis affectum ostendimus in effectu. Nuper etiam divino munere ad summi pontificatus officium evocati, inter ipsa nostrae promotionis exordia volentes Ecclesiae Mediolanen. deferre, negotium ejus, quod ex majori parte fuerat immutatum, in debitum statum reduximus: in quo usque adeo visi fuimus ejusdem Ecclesiae justitiae providere, ut Passaguerra causidicus tuus ad pedes nostros procidens, publice in consistorio acclamaret: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum (Psal. CXVIII, 137). Caeterum, cum postmodum juxta tenorum pronuntiationis nostrae, dilecto filio abbati de Scozula expensas restitui faceremus, licet frequentes oblocutiones et detractiones ejusdem P. frequenter dissimulassemus, tandem coram fratribus nostris proponere detrahendo praesumpsit quod cum in pronuntiatione nostra injuste gravaremus, ac postmodum iniquitatem iniquitati ac praesumptionem praesumptioni apponens, a nobis illicentiatus, imo post interdictum nostrum abscessit. Licet autem et peccatores simus et nati de peccatoribus, illius tamen et vices agimus et locum tenemus qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, qui habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum, et Dominus dominantium (I Tim. VI, 15), qui dixit apostolis: Qui vos spernit, me spernit; et qui me spernit, spernit eum qui me misit (Luc. X, 16). Cum ergo juxta canonicas sanctiones quaedam sint culpae in quibus culpa est relaxare vindictam, ne quis hujus temeritatis exemplo praesumat ponere os in coelum, cum ejus lingua transeat super terram, nos utique, non nostram persequentes injuriam, sed zelum exercentes ecclesiasticae disciplinae, universa quae idem P. pro se ac suis a sede apostolica impetravit, praesentium auctoritate cassamus, fraternitati tuae per apostolica scripta mandantes et sub obtentu gratiae nostrae districte praecipientes quatenus ea cassata denunties et carere prorsus robore firmitatis. Ad haec, districte tibi praecipiendo mandamus ut nisi dictus P. infra quindecim dies post susceptionem praesentium satisfaciendi nobis de tanto excessu in manu tua juratoriam praestiterit cautionem, vel infra quindecim alios dies iter arripuerit ad sedem apostolicam veniendi de tanto nobis satisfacturus excessu, ex tunc eum singulis diebus Dominicis et festivis, pulsatis campanis et candelis accensis, facias tam per civitatem Mediolanen. quam per totam dioecesim excommunicatum publice nuntiari; taliter super hoc mandatum apostolicum impleturus, ne culpa ipsius in te possit merito retorqueri.

Datum Romae apud S. Petrum Idibus Aprilis, pontificatus nostri anno primo.

LXXXVI. ARCHIEPISCOPO SENONEN. Ut decretum privilegii et exemptionis cleri a talleis et exactionibus observetur. (Apud S. Petrum, XVIII Kal. Maii.) Apostolicae sedis requirit auctoritas ut quae confirmationis ipsius munimine fulciuntur, firma debeant et illibata persistere nec possint alicujus temeritate cassari. Unde, cum venerabilis frater noster episcopus Carnoten. presbyteros in sua dioecesi per Carnoten. Pissiacen. et Drocen. archidiaconatus constitutos ab omnibus violentiis, talleis et exactionibus duxerit absolvendos, eisdem concedens quod in aliquem ipsorum nullam praeter juris ordinem suspensionis sententiam promulgaret nec res alicujus occasione aliqua occuparet, nisi forte decederet intestatus, sicut tam in suo quam tuo authentico perspeximus contineri, et nos, ut ab indebito illorum gravamine conquiescat, duxerimus confirmandum, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus idem factum, sicut ratione praevia est statutum, tam nostra quam tua facias auctoritate servari; eumdem episcopum, sive alios, si qui forte contra confirmationem nostram temere duxerint veniendum, per censuram ecclesiasticam, monitione praemissa, cessante appellatione, compescens.

Datum Romae apud Sanctum Petrum XVIII Kalend. Maii, pontificatus nostri anno primo.

LXXXVII. ARCHIEPISCOPO SENONEN. Ut ipse illos instituat quos Carnotensis instituere recusabat. (Apud S. Petrum, XVIII Kal. Maii.) Audivimus quod venerabilis frater noster episcopus Carnoten. ita quandoque sequatur motum propriae voluntatis, quod cum ad vacantes Ecclesias in sua dioecesi personae idoneae praesentantur, ipse, licet eis nihil de jure possit objicere, eas tamen instituere contradicit. Cum ergo per te, qui ejus metropolitanus existis, ipsius velimus suppleri defectum, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus si idem episcopus personas idoneas a dilecto filio Pissiacen. archidiacono canonice praesentatas admittere, post trinam commonitionem tuam factam diligenter eidem, malitiose forte distulerit, tu nostra fretus auctoritate, sublato appellationis obstaculo, eas instituere non omittas; ita tamen quod nullum ex hoc episcopo in posterum praejudicium generetur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum XVIII Kalend. Maii, pontificatus nostri anno primo.

LXXXVIII. RECTORIBUS TUSCIAE. Quod arcem Assisii aliasque terras nolint ab Ecclesia alienare. (Apud S. Petrum, XVI Kal. Maii.) Mirari cogimur et moveri quod eo de nobis profana quadam facilitate sentitis quae filii de patre, Christiani de apostolico sentire non debent: qui licet peccatores simus et nati de peccatoribus, illius tamen vices exercemus in terris qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus; qui cum sit Dominus omnium, habens in vestimento et in femore suo scriptum Rex regum et Dominus dominantium in nobis honoratur, cum honoramur; et contemnitur, cum contemnimur: ipso testante, qui ait: Qui vos spernit, me spernit; et qui me spernit, spernit eum qui misit me (Luc. X, 16). Vos enim non solum sentire sed etiam dicere jam praesumitis quod nos in fraude procedentes et dolo, cum C. quondam duce Spoleti convenimus, sub quodam simulationis velamine satagentes arcem Assisii et aliam terram ad nos fallaciter revocare, ut eam ipsi C. restituere valeamus: per quod non modicum murmur et scandalum contra Romanam Ecclesiam inter societatem Thusciae suscitastis, sicut ex litteris dilectorum filiorum P. Basilicae XII apostolorum et B. tt. Sancti Petri ad Vincula presbyterorum card. legatorum nostrorum accepimus, qui manifeste fatentur quod ex hoc nota nobis infidelitatis et levitatis ascribitur. Sane, si puritatem intentionis et sollicitudinis diligentiam quam in hoc facto gessimus rectius velitis advertere, liquido videbitis (cum non in tenebris sed in lumine ambulemus) quod patrimonium Ecclesiae non ad opus alterius, sed ad ejus dominium et profectum Italiae intendimus perpetuo revocare. Si nobis non creditis, vel operibus credite, quae manifesta sunt indicia veritatis. Cum enim excommunicationis sententiam latam in praefatum C. confirmaverimus et fecerimus inviolabiliter observari, licet idem C. pro satisfactione nuntios et litteras ad nos frequentius destinarit, vix tandem concessimus ut non nobis sed fratribus nostris ejus nuntii loquerentur; in quorum praesentia juravere quod dictus C. illis mandaverat nec mandatum postea revocaverat ut animam ejus jurarent quod tam de persona quam de terra mandatis nostris omnimodis obediret. Remissum est tandem ad illum, ut adhuc certius nosceretur si quod nuntii sui fecerant ratum haberet et vellet efficaciter adimplere. Quo firmius promittente, venerabilem fratrem nostrum O. Ostien. episcopum et dilectum filium G. Sancti Adriani diac. card. Narniam destinavimus; qui publice coram multis episcopis, et consulibus civitatum, assistente populo Narniensi, juramentum ejus super Evangelium, crucem et reliquis corporaliter praestitum receperunt; nec sic eum voluerunt absolvere, nisi prius universam terram, quam ipse tenebat, plenarie restitueret et universos qui ei tenebantur a debito fidelitatis absolveret: quod ipse fideliter adimplevit, restituens civitatem Fulginatem et Interamnem et aliam terram quam ipse tenebat, universos a juramento suae fidelitatis absolvens et faciens eos nobis hominium exhibere. Cumque nuntios suos cum seneschalco nostro dirigeret, ut nobis arcem Assisii restitueret, contradicentibus Assisinatibus et Perusinis etiam impedimentum praestantibus, quod intendebat non potuit adimplere. Ecce culpam aliorum in Rom. Ecclesiam retorquetis et nobis detrahitis, ut eos aliquatenus possitis excusare. Novit ille qui nihil ignorat quod ita se veritas habet et ad hoc intendimus ut quos a jugo durae conditionis eripuimus, sub apostolicae protectionis dextera teneamus; quae vere de se dicere potest: Jugum meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30). Manifestum est hujus veritatis indicium quod contra Marcualdum pro multis incendiis, depraedationibus, vastationibus Ecclesiarum statuimus et jugiter procuramus, sicut vos credimus non latere. Vobis igitur in his, quae salutem continent et honorem consulere cupientes, mandamus atque praecipimus quatenus omni scrupulo dubitationis et suspicionis seposito, de nobis quae sinistra sunt non credatis; qui (novit Deus) in puritate procedimus, volentes Ecclesiae patrimonium ad honorem ipsius et profectum Italiae non alienis tradere, sed nobis ipsis perpetuo conservare. Quod autem tractatum illum quem praefati cardinales vobiscum habuerant nos et fratres nostri non duximus totaliter approbandum, ex eo tantum noveritis processisse, quod in ipso quaedam intelleximus contineri quae non sapiunt ecclesiasticam honestatem; et sicut jura nostra nobis servari volumus illibata, sic aliorum jura volumus illibata servare. Si vero factum vestrum cupitis apost. protectionis munimine roborari, sine quo validum esse non potest, ne si forte ventus tempestatis insurgat, diruat aedificium quod super arenam invenerit fabricatum, cum eisdem cardinalibus tractatum ipsum ad honorem et profectum Ecclesiae, commodum et defensionem vestram, taliter moderemini, ut eum honeste possimus et rationabiliter acceptare; ne, si forte secus egeritis, cum tempus tentationis advenerit, sine sedis apostolicae patrocinio subsistere non possitis et contingat novissima vestra fieri deteriora prioribus, ut gladius vos devoret, quem timetis. Scituri quod interdictum positum in civitate Pisana duximus relaxandum; ita tamen quod cum tractatus ipse juxta consilium nostrum a vobis fuerit moderatus, nisi Pisani pariter in hoc vobiscum convenerint, in eos interdicti sententia revocetur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum XVI Kalend. Maii, pontificatus nostri anno primo.

In eumdem fere modum consulibus et populo Perusinis. In eumdem modum consulibus et populo Assisinatibus. In eumdem fere modum P. Basilicae XII apostolorum et B. tt. Sancti Petri ad Vincula presbyteris cardinalibus.

LXXXIX. PETRO CANONICO SANCTI HILARII PICTAVEN. NEPOTI QUONDAM MAGISTRI AIMERICI DE PARTINIACO. Praebenda sui avunculi in ecclesia S. Hilarii Pictaviensis donatur. (Apud S. Petrum, XV Kal. Maii.) Plenitudinem potestatis quam ab eo qui est Pater misericordiarum accepimus cum eis debemus potius dispensare cum quibus misericorditer est agendum: qui si forte (quod absit) misericordes, sicut et Pater noster misericors est, in hujus dispensationis officio non essemus, merito nos tangeret inter alios dispensatores Apostolus, de quibus illam quaestionem inducit: Jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur (I Cor. IV, 2). Unde tanto cautius agere nos oportet, quanto ea quae sub hujus considerationis intuitu statuuntur a nobis stabilitate volumus persistere firmiori. Defuncto siquidem nuper in Urbe bonae memoriae magistro Aimerico de Partiniaco avunculo tuo, misericordia moti fuimus erga te, quem vidimus omni consilio et auxilio destitutum et audivimus in cancellaria nostra fuisse fideliter conversatum. Unde nos propter hoc ad provisionem tuam vehementius excitati, ad desolationis tuae remedium praebendam quam idem avunculus tuus in ecclesia S. Hilarii Pictaven. olim habuerat, sicut de plenitudine potestatis nobis concessa licebat, tibi misericorditer duximus concedendam, te per annulum propriis manibus solemniter investientes de ipsa. Ut igitur quod super praebenda ipsa de te factum est robur in posterum obtineat firmitatis, et ne temeritate cujuslibet valeat immutari, investituram ipsam auctoritate tibi apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Decernimus ergo, etc.

Datum Romae apud S. Petrum XV Kalend. Maii, pontificatus nostri anno primo.

XC. G. ARCHIDIACONO CANTORI, ET CANCELLARIO TORNACEN. De collatione cujusdam praebendae in Ecclesia Antverpiana. (Apud S. Petrum, Id. April.) Sicut ex utteris dilectorum filiorum praepositi et capituli Antverpien. nobis innotuit, cum bonae memoriae C. papa praedecessor noster eis dederit in mandatis ut L. clericum in canonicum Ecclesiae suae reciperent et in fratrem, stipendium ei ecclesiasticum assignantes, ipsi attendentes quod litterae illae fuerant veritate tacita impetratae, utpote quia idem L. plura habebat ecclesiastica beneficia de quibus honeste poterat sustentari, quorum in ejusdem praedecessoris nostri litteris mentio non fiebat, praebendam vacantem Gulielmo clerico nullum habenti ecclesiasticum beneficium contulere. Verum, dictus Lambertus accedens ad eorum Ecclesiam, in ea nomine dictae praebendae per quosdam abbates quos secum duxerat, petiit installari, quod quia obtinere non potuit, tam ipsos praepositum et canonicos quam dictum G. ad sedem apost. appellavit et eos postmodum coram officialibus venerabilis fratris nostri Remensis archiepiscopi vocari fecit ad causam; sed coram eis statuto termino noluit comparere. Cumque post haec ad dilectos filios sancti Remigii et sancti Nicasii abbates et decanum Remensem idem L. litteras super hoc apostolicas impetrasset, et ipsi vices suas dilecto filio nostro magistro Sigerio Cameracen. archidiacono commisissent; quia ipse nec de causa cognoscere nec exceptiones admittere voluit, dictus G. ad apostolicae sedis audientiam appellavit. Cum autem G. procurator ejus ad nostram praesentiam accessisset, B. clericus ex parte praefati L. se ei adversarium esse proposuit. Unde eis dilectum filium nostrum G. S. Mariae in Aquiro diaconum cardinal. concessimus auditorem; ex cujus postmodum relatione cognovimus quod cum idem B. pluries vocatus ad causam fuisset, multoties a praesentia dicti cardinal. discessit contumax et tandem a praesentia nostra se penitus absentavit. Ne igitur causa ipsa remaneat diutius indecisa, discretioni vestrae per apostol. scripta mandamus quatenus si vobis constiterit de praemissis, quidquid in ejusdem G. et capituli post appellationem ad nos legitime interpositam praejudicium fuerit forsitan attentatum, in irritum revocantes, quod de ipso G. canonice factum est, appellatione remota ratum haberi faciatis et firmum, et mandetis irrevocabiliter observari et dictum L. a molestatione ipsius monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes, faciatis eumdem G. ipsius praebendae sicut justum fuerit, pacifica possessione gaudere. Nullis litteris obstantibus harum mentione non habita, etc. Quod si omnes, duo vestrum, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum Idibus Aprilis, pontificatus nostri anno primo.

XCI. EPISCOPO ALIFANO. Quod pro templi reparatione aliquid locare queat. (Apud S. Petrum, XVII Kal. Maii.) Justis petentium, etc., usque ad verbum illud complere. Sane quia, sicut nobis exponi fecisti, pro reparatione Ecclesiae tuae multorum teneris onere debitorum oppressus, nos tuis gravaminibus providere volentes, auctoritate tibi praesentium indulgemus ut tenimentum quod Petrus Judicis Gulielmi nunc mortuus olim habuisse proponitur, si absque praejudicio juris alieni fieri potest, sub locatione debita secundum approbatam Ecclesiae tuae consuetudinem tibi liceat retinere. Nulli ergo omnino, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum XVII Kalend. Maii, pontificatus nostri anno primo.

XCII. DILECTO FILIO FRATRI RAINERIO. De revocandis incestis nuptiis, et servando foedere pacis. (Apud S. Petrum, XVI Kal. Maii.) Auctor Novi et Veteris Testamenti Dominus Deus noster, ut confunderet fortia, humilia frequenter elegit in veteri Synagoga, in patriarchas et reges de postfoetantes assumens, et in nova Ecclesia gentium in apostolos eligens piscatores. Qui, cum Ecclesiam sponsam suam prole multiplici fecundarit, ponens filios ejus sicut novellas olivarum in circuitu mensae suae, nos, quos ipse, licet immeritos, erexit de stercore et de pulvere suscitavit, et Petri voluit solium obtinere, quamvis majoris auctoritatis viros, utpote cui tanquam capiti universa membra Ecclesiae obsequuntur; in partes Hispaniarum ad pacem inter principes reformandam et dissolvendas colligationes iniquitatis destinare possemus, tibi tamen exemplo ejus qui elegit humilia, hoc onus sollicitudinis duximus injungendum; ut humiles humiliter foveas et punias fortius contumaces. Sane ad audientiam nostram pervenit quod chariss. in Christo filius noster rex Castellae illustris regi Legionensi, qui eum secundo gradu consanguinitatis contingit, filiam suam, neptim illius, ne copulare dicamus, supponere incestuose praesumpsit, ponens carnem brachium suum ac credens per ipsum persecutionem effugere imminentem; non attendens quod maledictus homo qui spem suam ponit in homine et quod non est consilium contra Deum. Unde nos eorum utrique dedimus in mandatis ut tam turpem contractum, abominabilem in conspectu Domini et judicio fidelium detestandum, omni dilatione et excusatione postpositis, revocent et universas colligationes impietatis dissolvant quas inter se sub hujus incestus specie inierunt. Accepimus etiam quod rex Navarorum treugas cum dicto rege Castellae initas fregit et castella fidelitatis per violentiam occupavit, propter quod a dilecto filio nostro G. S. angeli diacono cardin. tunc apostol. sedis legato excommunicationis in personam ejus et in terram interdicti promulgata fuit sententia. Ideoque discretioni tuae per apostol. scripta mandamus quatenus dictos Castellae et Legionen. reges ad revocandum contractum tam illicitum juxta formam mandati nostri moneas diligentius et inducas; et si super hoc, quod non credimus, fuerint contumaces, in personas eorum excommunicationis et in terram interdicti sententias non differas promulgare; facturus eas usque ad satisfactionem congruam inviolabiliter observari. Super eo autem quod de rege Navarrae dictum est, inquiras diligentius veritatem; et si sic inveneris, ut superius est expressum, latam in eum et terram ejus sententiam per totam Hispaniam publicari facias nec eam nisi sufficienti satisfactione recepta relaxes. Quod si forsan in eum vel regnum ejus dicta non fuit sententia promulgata; nihilominus tamen, si cum Sarracenis contra Christianos et praecipue contra dictum regem Castellae, sicut dicitur, conjuravit, anathematis eum severitate percellas et terram ejus usque ad dignam satisfactionem subjicias interdicto. Volumus etiam nihilominus et mandamus ut si dicti Castellae et Legionen. reges ad mandatum nostrum et commonitionem tuam dictum contractum illicitum retractarint, eos, ut aliter inter se et cum rege Portugaliae honeste conveniant et caeteros reges, ut inter se pacis studeant foedera reformare (super quo te praecipue volumus esse sollicitum) per excommunicationis et interdicti sententiam, appellatione remota, cogere non omittas. Sciturus nos universis archiepiscopis et episcopis Hispaniarum dedisse firmiter in mandatis ut quidquid super praedictis, quidquid etiam contra Sarracenos duxeris statuendum, recipiant humiliter et observent. Nos enim sententiam, quam propter hoc incontumaces duxeris proferendam, ratam habebimus, et faciemus auctore Domino inviolabiliter observari. Verum, quoniam saepedictus cardin. in dictum Legionen. regem et Astoricen. Salamantin. Legionen. et Zamoren. episcopos excommunicationis sententiam promulgavit et terram ipsius regis supposuit interdicto, volumus nihilominus et mandamus ut tam a dicto rege quam episcopis ipsis standi mandatis apostolicis sufficienti cautione recepta, latam in eos excommunicationis et interdicti regni Legionen. sententiam, appellatione postposita, nostra fretus auctoritate relaxes, si cognoveris quod super illicita copula nostris velit obedire mandatis. Quamvis enim dictos episcopos punire graviter de rigore possemus, de mansuetudine tamen eos duximus tolerandos. Venerabilem autem fratrem nostrum Zamoren, episcopum volumus pro absoluto haberi, utpote cui apud sedem apost. constituto munus fecimus absolutionis impendi.

Datum Romae apud S. Petrum XVI Kalend. Maii, pontificatus nostri anno primo.

XCIII. FRATRI RAINERIO. De eodem fere argumento. (Apud S. Petrum, XI Kal. Maii.) Per alias litteras tibi mandasse meminimus ut ab illustri rege Legion. sufficienti cautione recepta quod apostol. mandatis obediat, si cognoveris quod super incestuosa copula nostro debeat parere mandato, munus ei absolutionis impendas et interdictum promulgatum in terram ipsius apost. fretus auctoritate relaxes. Nos autem id ad majorem cautelam discretioni tuae duximus committendum, ut tam in absolutione ipsius quam in relaxatione interdicti, sicut videris expedire, procedas.

Datum Romae apud S. Petrum XI Kalend. Maii, pont. nostri anno primo.

XCIV. AQUEN. ARCHIEPISCOPO, ET SUFFRAGANEIS EJUS. Ut contra haereticos commissariis apostolicis auxilio sit. (Apud S. Petrum, XI Kal. Maii.) Cum unus Dominus Jesus Christus unam sibi sponsam, Ecclesiam videlicet ex gentibus congregatam, elegerit, non habentem maculam neque rugam, quae ipsi tanquam capiti suo in unitate fidei deserviret, miramur plurimum atque dolemus quod quidam tunicam inconsutilem scindere molientes, diversas sibi Ecclesias, imo potius Satanae Synagogas, confingunt, doctrinam evangelicam, apostolicam et propheticam depravantes et ad defensionem sui erroris in suae salutis perniciem pervertentes: qui iniquitatem suam justitiae specie palliantes, ut salutentur in foro et vocentur ab hominibus Rabbi et soli recta sapere ac juste vivere videantur, magisterium Ecclesiae Romanae refugiunt et novis adinventionibus auditorum corda seducunt, trahentes post se simplices et indoctos; ut caeci caecis ducatum praebentes tam duces quam ducti, imo seductores potius et seducti in perditionis foveam dilabantur. Ipsi etenim, ut occultius virus suae iniquitatis transfundant in plures, fel draconum in aureo calice Babylonis propinant, justitiae vultum praetendunt, et studentes simulatis operibus charitatis, eos amplius circumveniunt quos ad religionis propositum viderint ardentius aspirare; illum sui erroris imitantes magistrum, qui sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus, qui fluvium absorbet et non miratur, habet enim fiduciam quod Jordanis influat in os ejus. Hi sunt sane caupones qui secundum prophetam, aquam vino commiscent, qui tetenderunt arcum et paraverunt sagittas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde, destruere molientes quae Spiritus sanctus in Scriptura perfecit. Quos Apostolus ad Timotheum prophetico spiritu scribens: Novissimis, inquit, temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium conscientiam (I Tim. IV, 1, 2); habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes; et hos devita (II Tim. III, 5); et infra: Erit tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 3, 4). Inter quos in provincia vestra quosdam, qui Valdenses, Catari, et Paterini dicuntur, et alios quoslibet quibuscunque nominibus appellatos in tantum jam accepimus pullulasse, ut innumeros populos sui erroris laqueis irretierint et fermento corruperint falsitatis. Cum igitur ad capiendas hujusmodi vulpes parvulas, quae demoliuntur vineam Domini Sabaoth, species quidem habentes diversas, sed caudas adinvicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in idipsum, ut virga Moysi maleficorum phantasmata devoret, dilectum filium fratrem Rainerium, virum probatae vitae et conversationis honestae potentem divino munere in opere et sermone, ac cum eo dilectum filium fratrem Guidonem, virum Deum timentem et studentem operibus charitatis, ad partes ipsas duxerimus destinandos, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, et districte praecipimus quatenus eos benignos recipientes et tractantes affectu, taliter eis contra haereticos assistatis, ut per ipsos ab errore viae suae revocentur ad Dominum; et si qui forte converti non potuerunt, ne pars sincera trahatur, de vestris finibus excludantur: ut terra vestra hujusmodi ministris Satanae penitus effugatis, verbum praedicationis vestrae gratanter recipiat et ferat fructum temporibus suis. Ad haec, sub eadem vobis districtione praecipimus ut omnia quae idem frater Rainerius contra haereticos, fautores et defensores eorum duxerit statuenda recipiatis humiliter et inviolabiliter observetis. Nos enim tam ea quae statuerit contra eos quam sententiam quam in contumaces tulerit faciemus, auctore Domino, inviolabiliter observari. Ad haec, nobilibus viris principibus, comitibus et universis baronibus et magnatibus in vestra provincia constitutis praecipiendo mandamus et in remissionem injungimus peccatorum, ut ipsos benigne recipientes pariter et devote, eis contra haereticos tam viriliter et potenter assistant, ut ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, potestatem sibi traditam probentur laudabiliter exercere, et si qui haereticorum ab errore suo commoniti noluerint resipiscere, postquam per praedictum fratrem Rainerium fuerint excommunicationis sententia innodati, eorum bona confiscent et de terra sua proscribant, et si post interdictum ejus in terra ipsorum praesumpserint commorari, gravius animadvertant in eos, sicut decet principes christiannos, ut arca foederis praecedente cum tubis ac Josue sequente cum populis, utrisque pariter conclamantibus, muri corruant Jericho fiatque perpetuum anathema; ita quod si quis de illo vel regulam auream furari praesumpserit, cum Achan filio Carmi lapidibus obruatur. Dedimus autem dicto fratri R. liberam facultatem ut eos ad id per excommunicationis sententiam et interdictum terrae appellatione remota compellat, nec volumus ipsos aegre ferre aliquatenus vel moleste si eos ad id exsequendum tam districte compelli praecipimus, cum ad nil amplius intendamus uti severitatis judicio, quam ad extirpandos haereticos, qui non nobis substantiam temporalem sed spiritualem vitam subripere moliuntur. Nam, qui fidem adimit, vitam furatur. Justus enim ex fide vivit. Scribimus etiam universo populo vestrae provinciae, ut cum ab eisdem fratribus R. et G. fuerint requisiti, sicut ipsi mandaverint, contra haereticos accingantur; illis qui pro conversatione fidei christianae in tanto discrimine quod Ecclesiae imminet, ipsis astiterint fideliter et devote, illam peccatorum suorum indulgentiam concedentes, quam beati Petri vel Jacobi limina visitantibus indulgemus. Dedimus etiam eidem fratri R. firmiter in mandatis ut omnes qui haereticis, postquam ab eo excommunicati fuerint, receptaculum praestare et in mercimoniis vel cohabitatione participare praesumpserint, vel eos in sua perversitate fovere, excommunicationis sententiam solemniter non differat promulgare et pari eos cum haereticis poenae subjacere decernat. Nos autem auctore Domino sententiam ipsam usque ad satisfactionem congruam servari sine refragatione qualibet faciemus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, XI Kalend. Maii, Pont. nostri anno I.

In eumdem modum Narbonen. archiepiscopo et suffraganeis ejus. Scriptum etiam super hoc Auxitano archiepiscopo et suffraganeis ejus. Viennen. et suffraganeis Arelaten. et suffraganeis. Ebredunen. et suffraganeis ejus. Terraconen. et suffraganeis ejus. Lugdunen. et suffraganeis ejus; et omnibus principibus, baronibus, comitibus et universis populis in ipsorum dioecesum provinciis constitutis.

XCV. UNIVERSIS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS, ET ALIIS ECCLESIARUM, PRAELATIS. Ut religiosos nec ipsi perturbent, nec perturbantes ferant. (Apud S. Petrum, X Kal. Maii.) His praecipue praelati Ecclesiarum favorem suum debent efficaciter exhibere qui Spiritu Dei ducuntur et vacant assidue operibus charitatis, ne, si forsan eorum non fulciantur auxilio, vel in religione tepescant vel affectum eorum effectus debitus non sequatur. Sane, sicut multorum veridica relatione didicimus, hospitale S. Spiritus, quod apud montem Pessulanum dilecti filii fratris Guidonis sollicitudo fundavit, inter caetera novae plantationis hospitalia et religione fulget et majoris hospitalitatem charitatis exercet, sicut hi qui eorum eleemosynas sunt experti, plenius didicere. Ibi enim reficiuntur famelici, pauperes vestiuntur, necessaria ministrantur infirmis et magis indigentibus major consolatio exhibetur; ita ut magister et fratres ipsius domus non tam receptores dici debeant quam ministri indigentium et illi soli egeant inter pauperes, qui pauperibus necessaria charitative ministrant. Cum igitur dictis fratribus de benignitate sedis apost. duxerimus indulgendum ut in locis, quae ipsis a fidelibus offerentur, de consensu vestro eis sine praejudicio vicinarum Ecclesiarum coemeteria ad opus fratrum et familiae suae tantum et oratoria fabricent, universitatem vestram rogamus, monemus et exhortamur in Domino, ac per apost. vobis scripta mandamus quatenus, si qui fidelium in parochiis vestris domos aliquas vel possessiones eis obtulerint devotionis obtentu, eos non impediatis quominus sine praejudicio vicinarum Ecclesiarum et vestro in eis Ecclesias erigant et ad opus fratrum et familiae suae tantum coemeteria construant, imo potius construendi utraque ipsis licentiam concedatis, cum constructa fuerint dedicationem Ecclesiis et coemeteriis benedictionem sine difficultate qualibet collaturi; et in oratoriis ipsis ad praesentationem eorum sine vestro et vicinarum Ecclesiarum praejudicio sacerdotes idoneos instituere nullatenus differatis, qui correctioni vestrae subjaceant et per vos amoveantur, si ratione suorum excessuum fuerint amovendi. Mandamus praeterea vobis ut cum ab eis fueritis requisiti, singuli vestrum de malefactoribus eorum in sua provincia constitutis eis exhiberi faciant justitiae complementum; malefactores ipsos ad hoc per censuram ecclesiasticam, monitione praemissa, si necesse fuerit, compellentes.

Datum Romae apud S. Petrum X Kalend. Maii, pont. nostri anno I.

XCVI. ARCHIEPISCOPO TRANEN. JUVENAT. ET BITONTINO EPISCOPIS. Ut ablata Ecclesiae bona restitui curent. (Apud S. Petrum, XIV Kal. Maii.) Sicut ex litteris tuis, frater archiepiscope, et venerabilis fratris nostri Hydrontini archiepiscopi, necnon et conquestione lacrymabili dilectorum filiorum abbatis et fratrum S. Mariae de Ponte Brundusii nuper accepimus, Nicolaus diaconus, Gaufred. et Unfredus Cattepani fratres ejus, Rogerius filius Gaufridi, Rogerius Pirunteus judex, et Isaac, et filii ejus, Conversan. Nicolaus Veteranus, Ursus, Jacobus, Salvadeu, Andreas presbyteri, Jaconus Riccardi sanctorum, Jaconus, Rogerius de Hydrunto, cum suis complicibus tam clericis quam laicis, eos a monasterio suo per violentiam expulere, res ipsorum et aliorum etiam sibi commissas exinde asportantes. Cum igitur id monasterium nostri specialiter juris existat, nos ejus oppressioni paterno compatientes affectu fraternitati vestrae per apost. scripta mandamus quatenus praenominatos diaconum et alios tandiu auctoritate nostra excommunicatos publice nuntietis, donec ablata conquerentibus restituant universa et super tantis excessibus satisfacturi ad plenum nostro se conspectui praesentarint. Volumus etiam ut donec iidem fuerint restituti, in vicinis monasteriis eisdem faciatis in necessariis provideri.

Datum Romae apud S. Petrum XIV Kalend. Maii.

XCVII. GUIDONI FUNDATORI HOSPITALIS SANCTI SPIRITUS, EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. De confirmatione et privilegiis ejusdem. (Apud S. Petrum, IX Kal. Maii.) Religiosam vitam eligentibus, etc., usque ad verbum illud annuimus, et praefatum Hospitale S. Spiritus apud Montem Pessulanum constructum, in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut fratres inibi commorantes secundum rationabiles institutiones tuas perpetuo Domino debeant famulari. Praeterea quascunque possessiones, etc., usque ad verbum vocabulis. Locum ipsum in quo praefatum Hospitale situm est, cum omnibus pertinentiis suis, domos, vineas, terras, hortos et omnia quae in territorio Montis Pessulani et in locis circum adjacentibus possidetis. Domum quam habetis in Massilia, cum omnibus suis pertinentiis. Domum quam habetis in villa quae dicitur Amillau, cum omnibus pertinentiis suis. Domum quam habetis in loco qui dicitur Clap de mala vetula, cum omnibus pertinentiis suis. Domum quam habetis in villa quae dicitur Mesols, cum omnibus pertinentiis suis. Domum quam habetis in burgo Sancti Juliani de Bridi, cum omnibus pertinentiis suis. Domum quam habetis in villa quae dicitur Bragaac, cum omnibus pertinentiis suis. Domum quam habetis in argenteria de Chacers, cum omnibus pertinentiis suis. Domum quam habetis in civitate Trecen. cum omnibus pertinentiis suis, et domum quam habetis in urbe Roma juxta S. Mariam Trans Tyberim, cum domo quae est in loco qui dicitur S. Agatha in introitu urbis Romae, cum omnibus pertinentiis suis. Statuentes ut omnes domos, quas in praesentiarum juste habetis vel in posterum rationabiliter poteritis adipisci, praedicto hospitali S. Spiritus Montis Pessulani, et procuratores earum tibi fili G. et successoribus tuis perpetuo subjacere debeant et humiliter obedire et correctionem tuam et successorum tuorum recipere humiliter et servare. Liceat insuper vobis in domibus vestris, sine praejudicio vicinarum Ecclesiarum, cum consensu dioecesani episcopi construere coemeteria ad opus fratrum vestrorum et familiae tantum et oratoria fabricare: in quibus ad praesentationem vestram instituantur per dioecesanum episcopum capellani, et amoveantur per eum cum deliquerint vel aliter etiam corrigantur. Liceat quoque vobis liberas et absolutas personas e saeculo fugientes, etc. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, post factam in loco vestro professionem, fas sit absque procuratoris sui licentia, etc. Chrisma vero et oleum sanctum, etc., per dioecesanum episcopum sine pravitate et exactione aliqua vobis praecipimus exhiberi. Obeunte vero te nunc ejusdem loci magistro, etc. Decernimus ergo, etc. Salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, etc. Cunctis autem, etc.

Datum Romae apud S. Petrum per manum Rainaldi domini papae notarii, cancellarii vicem agentis, IX Kalend. Maii, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1198, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno I.

XCVIII. CLUGIEN. EPISCOPO. Ut ultra antiquum numerum receptis canonicis Ferrariensibus faciat provideri de excrescentibus fructibus. (Apud S. Petrum, XII Kal. Maii.) Cum M. Ferrarien. canonicus, F. W. B. et G. canonicorum Ferrarien. et magister G. Ferrarien. capituli procuratores ad sedem apostolicam accessissent super quaestione quam de praebendis et redditibus habebant ad invicem, dilectum filium nostrum S. Mariae in Cosmedin diaconum cardin. eis concessimus auditorem; coram quo dictus M. pro se et quatuor sociis suis proposuit quod Ferrarien. canonici, ut eo amplius suos redditus augmentarent, quo proventus Ferrarien. Ecclesiae, qui dividi consueverant inter plures, in usus cederent pauciorum, quatuordecim praebendas tantum, praeter id quod mensae communiter deputarunt, in eadem Ecclesia contra antiquam consuetudinem statuere; postmodum vero contra constitutionem ipsam voluntarie venientes, dictos quinque in canonicos recepere, nullis praebendis assignatis eisdem; et licet eorum redditus non modicum fuerint augmentati, nondum tamen eis voluere ex superexcrescentibus redditibus providere. Verum dictus magister G., procurator partis adversae, asseruit quod olim de communi tam canonicorum quam tunc Ferrarien. episcopi voluntate quatuordecim praebendarum numerus in Ferrarien. Ecclesia provida fuerat deliberatione statutus et apostolicae protectionis praesidio roboratus. Tandem vero cum una in eadem Ecclesia praebenda vacasset, ad multam quorumdam instantiam duos ad eam, ac postmodum ad preces venerabilis fratris nostri V. Ferrarien. episcopi dictum M. et quemdam alium sine praejudicio dictae constitutionis in canonicos recepere; ita quod ipsi de canonica nihil perciperent, donec primi duo praebendas essent integre assecuti. Cumque per canonicorum industriam procuratum fuerit ut ex possessionibus quas eadem Ecclesia tempore longo possedit plures eis redditus solverentur, superexcrescentes redditus communi mensae, quae minus sufficiens fuerat, communiter deputare: quod dicti quinque postmodum petiere contra capituli constitutionem in beneficium assignari. Quia vero super his plena nobis, sicut idem cardin. asseruit, exhiberi non poterat certitudo, causam ipsam tuo duximus examini committendam; mandantes quatenus cum in constitutione praedicta et confirmatione sedis apost. vel fuerit vel esse debuerit (sicut consuevit), expressum, nisi in tantum excrescerent Ecclesiae facultates quod pluribus possint sufficere competenter; et cum iidem canonici in derogationem suae constitutionis ad vacaturas praebendas quatuor receperint ultra numerum constitutum ab antiquis canonicis praebendas cum integritate percipientibus consuetas, superexcrescentes redditus praedictis canonicis appellatione remota facias assignari: ita tamen quod si ex eis pares cum aliis potuerint sortiri praebendas, quod superfuerit in communes canonicorum usus, sive ut prius statuerant sive aliter, prout melius videbitur convertatur, revocatis in irritum omnibus quaecunque ab alterutra partium in praejudicium alterius post motam quaestionem coram episcopo Ferrarien. circa praebendas vel possessiones fuerint innovata. Nullis litteris obstantibus praeter assensum partium, etc.

Datum Romae apud S. Petrum XII Kalend. Maii.

XCIX. ILLUSTRI REGI PORTUGALIAE. Ut centum bizantios et quatuor uncias auri Romanae Ecclesiae debitas persolvat. (Apud S. Petrum, VIII Kal. Maii.) Serenitatem regiam volumus non latere nos in regestis bonae memoriae Lucii II Rom. pontificis reperisse quod recolendae mem. Alphonsus pater tuus quatuor auri uncias annuatim Romanae Ecclesiae constituit censuales, ad quarum solutionem se et haeredes suos in posterum obligavit. Caeterum, cum idem pater tuus usque ad tempora felicis memoriae Alexandri papae praedecessoris nostri ducis esset nomine appellatus, ab eodem meruit obtinere ut tam ipse quam ejus haeredes regio nomine vocarentur. Ut autem idem pater tuus sacrosanctam Rom. Ecclesiam matrem suam honore debito praeveniret et ut devotionem quam circa ipsam habebat ostenderet in effectu centum bizantios annuatim Romanae Ecclesiae constituit censuales: quos post susceptionem regii nominis nec ipse solvit nec tu postmodum solvere curavisti. Cumque id felicis recordationis Coelestino papae praedecessori nostro relatum fuisset, magistro Michaeli tunc Ecclesiae Rom. notario, quem ad partes Hispaniae destinaverat, per suas dedit litteras in mandatis, ut te ad exsolvendum censum annuum monere diligentius et inducere procuraret, et si opus esset, auctoritate fretus apostolica compellere non differret. Tu autem eidem, prout tibi placuit, respondisti quod dictus pater tuus praefato Alexandro antecessori nostro pro annuali censu decem annorum mille aureos miserat; et cum nondum illi decem anni essent expleti, ipsos centum aureos iterum solvere minime tenebaris, licet illos eidem praedecessori nostro non pro censu, sed ex devotione quam ad eum habebat liberaliter donavisset. Rogamus igitur regiam serenitatem, monemus, consulimus et hortamur, per apostolica scripta mandantes quatenus praedictum censum dilecto filio fratri Rainerio persolvere non postponas. Alioquin noveris nos eidem dedisse firmiter in mandatis ut te ad solutionem illius diligenter moneat et inducat, et, sicut expedire viderit, appellatione remota compellat.

Datum Romae apud S. Petrum VIII Kalend. Maii, pontificatus nostri anno I.

C. CAPELLANIS S. JOANNIS DE PERSICETO. Ut episcopo et archipresbytero non negetur visitationis procuratio. (Apud S. Petrum, X Kal. Maii.) Significavit nobis dilectus filius archipresbyter Sancti Joannis de Persiceto quod quia in sententia a bo. memoriae Coelest. papa praedecessore nostro prolata, qua statutum est ut venerabili fratri nostro Bononien. episcopo parochiam suam causa confirmationis puerorum, praedicationis et correctionis annis singulis visitanti procurationem exhibeat, de vobis non fit mentio specialis, ei non vultis in exhibitione procurationis ipsius subsidium aliquod exhibere; licet in aliis, quae dicto episcopo exhibet, et in his quae apostolicae sedis legatis impendit, certam ei portionem de consuetudine impendatis. Cum igitur eidem episcopo ob communem profectum dioecesim visitanti communis procuratio debeatur, discretioni vestrae per apostol. scripta mandamus atque praecipimus quatenus dicto archipresbyt. eam portionem in expensis, quas in procuratione ipsius fecerit, impendatis, quam ei consuevistis in aliis etiam exhibere et de subtractis hactenus ei, ut tenemini, satisfacere non tardetis. Alioquin noveritis nos venerabili fratri nostro Ferrarien. episcopo dedisse firmiter in mandatis ut vos ad id monitione praemissa, si justum fuerit, per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellat.

Datum Romae apud Sanctum Petrum X Kalend. Maii, pontificatus nostri anno I.

Illi scriptum est super hoc.

CI. ARCHIEPISCOPO, ET ABBATI S. PETRI FORIS PORTAM, ET MAGISTRO BORNO SUBDIACON. NOSTRO ARCHIDIACONO VIENNENSI. Ut si abbas Casae Dei jus eligendi abbatem Faverniacensem habet, per ipsum electus confirmetur. (Laterani.) Cum dilectus filius abbas Casae Dei, sicut ex ejus insinuatione didicimus, H. quondam Faverniacen. abbate viam universae carnis ingresso, prout ad eum de jure spectabat, vellet ipsi monasterio consulere in abbatem, dilectum filium M. monachum Casae Dei priorem Vallistransversae praefecit eidem coenobio in pastorem. Cui, cum ad mandatum ipsius abbatis pars monachorum ipsius monasterii, sicut proponitur, debitam impenderet obedientiam et honorem, reliqui tamen, qui Gillebertum nomine, tunc in laicali habitu positum, sibi a praedicto abbate Casae Dei in abbatem praefici postulavere, institutioni praedictae, cum obtinere non possent ullatenus quod volebant, nixi sunt contraire, asserentes jus electionis ad Faverniacen. capitulum pertinere, dum tamen in personam quae esset de Casae Dei capitulo convenirent. Super quo, cum ab eisdem fuisset ad sedem apostol. appellatum, praefatus G. per laicalem potentiam de administratione abbatiae post appellationem interpositam fuit investitus; et taliter institutus monasterium ipsum detinet occupatum. Cumque memoratus M. ab abbate Casae Dei institutus, et L. Faverniacen. professus prosecuturi appellationem emissam pro parte Casae Dei ad sedem apost. accessissent et inter eos et Hugonem, qui procuratorem Favern. capituli se gerebat, tempore felicis record. Coelest. papae praedecessoris nostri quaestio fuisset diutius agitata, post promotionem nostram volentes causam ipsam fine debito terminari, eis ven. fratrem nostrum Joannem tt. S. Clementis Viterbien. et Tuscanen. episcopum et dilectum filium G. S. Georgii ad Velum Aureum diacon. cardin. concessimus auditores. In quorum praesentia cum multa fuissent proposita et pro parte Casae Dei super dubiis probationes oblatae, quia dictus Hugo, ut legitime posset stare in judicio, mandatum sufficiens inventus est non habere, causa ipsa remansit hactenus indecisa. Ideoque ejusdem causae cognitionem et decisionem de fratrum nostrorum consilio vestrae discretionis examini plenarie committentes, per apostol. vobis scripta mandamus quatenus partibus ad vestram praesentiam convocatis, si vobis constiterit electionem Faverniacen. abbatis ad abbatem Casae Dei legitime pertinere, quod per eum super electione jam dicti rationabiliter factum esse noveritis, sublato contradictionis et appellationis obstaculo, auctoritate apostolica confirmetis et, praedicto G. vel alio quolibet illicito detentere amoto, faciatis ipsum abbatiam praedictam per censuram eccle. appellatione remota pacifice possidere. Nihilominus quoque volumus et mandamus ut monachis Faverniacensibus, tam illis qui abbati Casae Dei obediunt in hac parte quam aliis de bonis monasterii, donec causa finem debitum sortiatur, faciatis sicut expedit provideri. Si qui vero se temere duxerint opponendos quo minus mandatum apostolicum impleatur, a temeritate sua per censuram eccle. appellatione postposita compescatis. Alioquin causam audiatis et eam appellatione remota fine debito terminetis, facientes quod decreveritis per censuram eccle. a partibus firmiter observari. Testes autem, etc., eadem districtione appellatione remota cogatis. Nullis litteris obstantibus praeter assensum partium a sede apostolica impetratis. Quod si omnes, etc. tu frater archiepiscope, cum eorum altero, etc.

Datum Laterani.

CII. CAPITULO SPOLETANO. Utrum meretricem ducere possit post mortem uxoris, cui vivente uxore adhaeserat. (Apud S. Petrum, VIII Kal. Maii.) Significastis nobis per litteras vestras quod cum P. civis Spoletanus quamdam mulierem duxisset legitime in uxorem, ea relicta quidam meretrici adhaesit; et cum ab ejus contubernio ad torum non posset legitimum revocari, vos in eum excommunicationis sententiam protulistis. Verum, cum medio tempore uxor ipsius viam fuisset universae carnis ingressa, meretricem, cui adhaeserat, desponsavit. Propter quod a nobis requiritis quid sit vobis in hoc articulo faciendum. Nos igitur inquisitioni vestrae secundum formam canonicam respondentes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, nisi alter eorum in mortem defunctae uxoris fuerit machinatus vel ea vivente fidem sibi dederint de matrimonio contrahendo, matrimonium illud legitimum judicetis, excommunicato munus absolutionis, si petierit, juxta formam Ecclesiae impensuri.

Datum Romae apud S. Petrum VIII Kal. Maii.

CIII. ARCHIEPISCOPO SENONENSI. Ut compellat decanum et capitulum Laudunense M. Petrum in canonicum recipere. (Apud S. Petrum, X Kal. Maii.) Inter caetera quibus ad universalis Ecclesiae gubernationem instruimur, ille, cujus gratia non meritum nostrum ad ejusdem regimen nos provexit, mirum et mirabile nobis suae benignitatis reliquit exemplum: in eo videlicet quod sicut de beato Petro, cujus sumus, licet immeriti, successores, a Domino factum esse videmus, infirma mundi elegit, ut fortia quaeque confunderet, misericorditer praevidens quod qui saecularium pondus ante suam vocationem sustinuerat passionum, fragilitatem humanae conditionis expertus, fratribus suis melius compati sciret et commodius misereri, dum sibi conscius de se haberet evidens in similibus argumentum. Haec vero ante nostros oculos proponentes, postquam dilectus filius noster magister P. de Cassaneto seriem negotii sui nobis exposuit, paterna super eum moti fuimus pietate; cujus factum, cum ex certitudine rei quam nos, dum olim minori fungeremur officio, tractaveramus, in parte plenioris fidei testimonium adjuvaret, ad succurrendum ei et labores ipsius inutiles relevandos, animi studium sollicitioris assumpsimus; ne miseranda ipsius afflictio, quae jam ei perplexitatem dubiam minabatur, sedem apostolicam expertem esse solitae misericordiae ac remedii debiti causaretur. Tibi siquidem satis credimus esse notum qualiter facta resignatione a dilecto filio Vv. de Bochar quondam canonico Laudunen. de praebenda ejusdem Ecclesiae, quae per commutationem praebendarum dilecto filio H. tunc Scilinien. canonico a bonae memoriae decano Remen. auctoritate apostolica assignari debebat, praedictus magister per venerabilem fratrem nostrum Laudunen. episcopum de praebenda fuit investitus eadem, et tam in choro quam in capitulo per dilectos filios decanum et canonicos Laudunen. adhibitis solemnitatibus debitis juxta Laudunen. Ecclesiae consuetudinem institutus. Super quo, cum inter ipsum et dictum H. controversia suborta fuisset et appellatio ad sedem apostolicam interjecta, licet item magister cum magnis laboribus et expensis ad eamdem sedem accedens, post diutinam exspectationem, quae sub intemperie periculosi temporis imminente ipsum taedio multo et diversarum persecutionibus incommoditatum affectum fere usque ad extrema deduxit, suum negotium contra memoratum H. pro suo desiderio complevisset; eo tamen postmodum causa infirmitatis absente, ad instantiam saepefati H. tunc ad apostolicam sedem praesentis per bonae memoriae C. papam praedecessorem nostrum de fratrum consilio omnia retractata fuere. Sicque ipse magister sua spe frustratus omnino, post destitutionem suam sedem apostolicam fuit iterum adire coactus; nullum sibi videns remedium superesse nisi ejus desolationi multiplici sedes apostolica duceret misericorditer providendum. Propter haec igitur, et alia multa, quae causam ejus favorabilem reddiderunt, Nos circa ipsum paternum gerentes affectum, praedictis decano et canonicis Laudunen. mandando districte praecipimus ut eumdem magistrum, qui per dictum episcopum in eorum Ecclesia institutus fuisse dignoscitur, et per ipsos in fratrem admissus, salvo eo quod de praefato H. sedes apostolica sententialiter diffinivit, non obstante contradictione vel appellatione cujuslibet, canonicum habeant tam in choro quam in capitulo, et in aliis quae ad canonicum pertinent, fraterna eum charitate tractantes. Praeterea ipsis firmius inhibemus, ne aliquem in canonicum recipere aliquo modo praesumant, donec ante dictus magister praebendae beneficium in praefata Ecclesia plenarie sit adeptus. Unde fraternitati tuae per apost. scripta praecipiendo mandamus quatenus si memorati decanus et canonici mandatum nostrum neglexerint adimplere, tu eos ad receptionem ejus, prout dictum est, faciendam, sub appellationis obstaculo, per districtionem ecclesiasticam, monitione tamen diligenti praemissa, compellere non omittas: quoslibet qui mandato apostolico se duxerint opponendos, eadem censura compescens. Noveris autem quod, quia nolumus ut idem episcopus occasione alicujus promissionis seu cujuslibet auctoritate rescripti a sede apostolica impetrati, ad eludendum mandatum nostrum se valeat excusare, ipsi districte praecipimus ut donec idem magister in eadem Ecclesia fuerit praebendae beneficium assecutus, nulli alii praebendam modo quolibet assignare praesumat. Quod si forte praesumpserit, id irritum decernimus penitus et inane. Decet enim ut quia praebendam ei quam de jure non potuit assignavit, eam quam de jure potest assignet, ne praebendam illi fraudulenter visus sit assignasse.

Datum Romae apud Sanctum Petrum X Kalend. Maii, pontificatus nostri anno primo.

In eumdem fere modum episcopo Laudunensi. In eumdem fere modum decano et capitulo Laudunen.

CIV. ABBATI, ET CONVENTUI S. BENEDICTI IN EDERA. Ut in alio ordine monachorum legitime ad sacros ordines promotus, ministrare non prohibeatur. (Apud S. Petrum, X Kal. Maii.) Accedens ad praesentiam nostram dilectus filius Joannes monachus vester, humiliter nobis exposuit quod, cum olim in minori constitutus aetate se ad vestrum ordinem transtulisset, postmodum infirmitate coactus egrediens, ad aliam religionem de consilio se transtulit saniori, in qua omnes ordines se asserit assumpsisse. Verum quia utrum in illis ordinibus officium suum exsequi debeat, vos audivimus dubitare, per apostolica vobis scripta mandamus quatenus, nisi aliud canonicum impedimentum obsistat, eumdem monachum in suo permittatis officio libere ministrare.

Datum Romae apud Sanctum Petrum X Kalend. Maii, pont. nostri an. primo.

CV. ARCHIEP. MONTIS REGALIS. Ut omnia de bonis Ecclesiae illicite alienata, revocentur. (Apud S. Petrum, XI Kal. Maii.) Quae in monasteriorum et religiosorum locorum praejudicium attentantur, in statum convenit debitum revocari; nec firmitatem debent aliquam obtinere quae in enorme damnum ipsorum minus licite praesumuntur. Eapropter, venerabilis in Christo frater, Ecclesiae tuae volentes utilitati consulere, auctoritate tibi praesentium indulgemus ut quae in Ecclesia tua et in omnibus pertinentiis ejus illicite alienata inveneris tibi liceat legitime revocare. Nulli ergo, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum XI Kalend. Maii, etc.

CVI. EIDEM. Ne res et bona Ecclesiae alienentur, praesertim quae sunt de mensa episcopi. (Apud S. Petrum, XI Kal. Maii.) Possessiones ad mensam tuam vel capituli pertinentes alienare non debes, aut ecclesias in quibus consueverunt monachi ministrare clericis vel laicis assignare personis; ideoque fraternitati tuae auctoritate praesentium districtius inhibemus ne possessiones, casalia vel ecclesias, quae non consueverunt in beneficium assignari, alicui petenti concedas, imo potius ecclesiam Sancti Clementis de Messana, quam Gerardo Teutonico et Sancti Sepulcri ecclesiam similiter de Messana, quam Falconi canonico et beneficium quod Thomae filio I. Ferrarii in grave praejudicium Ecclesiae tuae diceris contulisse, ad priores usus non differas, appellatione postposita, revocare.

Datum Romae, ut supra.

CVII. WALTERO ROTHOMAGENSI ARCHIEPISCOPO. Ut clerici ad residentiam personalem apud suas Ecclesias compellantur. (Apud S. Petrum, X Kal. Maii.) Cum scriptum sit: Qui non laborat, non manducet (II Thess. III, 10), incongruum credimus et indignum ut clerici Ecclesiis illis non serviant quarum amplis redditibus sustentantur. Significasti siquidem nobis quod quidam Canonicorum Rothomagen. Ecclesiae, qui redditus ex ea percipiunt et praebendas, in ipsa residentiam non faciunt quam deberent, propter quod eadem Ecclesia debito fraudatur obsequio servitorum. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis precibus annuentes, ad faciendam eos residentiam, sicut jus et Ecclesiae consuetudo deposcit, per censuram ecclesiasticam compellendi liberam tibi concedimus auctoritate apost. facultatem. Nulli ergo omnino hominum, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum X Kalend. Maii, pont. nostri anno primo.

CVIII. EIDEM. De permutationis cujusdam cum Anglorum rege initae confirmatione. (Apud S. Petrum, VI Kal. Maii.) Cum emergentium litigia quaestionum vix possint sine alterutrius litigantium laesione judicialiter diffiniri; si quando partes inter se super mota quaestione honeste conveniunt, tanto libentius compositioni eorum praesidium apostolicum impartimur, quanto per hoc neutrum laedimus et amplius utrumque juvamus. Intelleximus siquidem tam ex litteris tuis, quam charissimi in Christo filii nostri Ricardi Angliae regis illustris, et plurium aliorum, quod super discordia quae inter te et eumdem regem super villam Andeliaci cum rupe ac insula mota fuerat, regia serenitas evangelicum illud attendens: Qui se humiliat exaltabitur (Matth. XXIII, 12), et Quanto major es, humilia te in omnibus (Eccli. III, 20), humiliavit magnificentiam suam, et severitatem regiam passus est emolliri, ut ad honorem ejus cui servire regnare est amicabilem tecum compositionem iniret et in utilitatem Rothomagen. Ecclesiae molendina quae habuit apud Rothomagum, cum villis de Diepa et Boteilles et manerio de Lovers, cum omnibus pertinentiis et libertatibus suis et ministerio de Lovers et foresta de Alihermont, sicut in authentico ejusdem regis confecto exinde plenius continetur, tecum perpetuo commutaret. Nos igitur permutationem ipsam, sicut amicabiliter facta est, et ab utraque parte recepta et authentico ipsius regis exprimitur auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Ad majorem autem hujus nostrae confirmationis evidentiam, authenticum ipsum de verbo ad verbum nostris duximus litteris exprimendum, quod tale est: Ricardus, Dei gratia rex Angliae, dux Normanniae, Aquitaniae, comes Andegaviae, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, baronibus, justitiariis, senescalcis, vicecomitibus, praepositis, ministris, ballivis et omnibus fidelibus suis, salutem. Cum sacrosancta Ecclesia sponsa sit Regis regum, et unica dilecta illius per quem reges regnant et principes gubernacula possident, tanto ampliorem ei volumus devotionem et reverentiam exhibere, quanto certius non regiam tantum sed omnem a Domino Deo esse credimus potestatem. Unde, sicut venerabilis Rothomagen. Ecclesia, quae inter universas terrarum nostrarum plurima celebritate dignoscitur enitere, pro rerum necessitate vel temporum nostris ducit utilitatibus opportuna diligentia consulendum, sic nos ejusdem matris nostrae commodis et augmentis digna compensatione dignum ducimus respondere. Sane villa Andeliaci, et quibusdam aliis adjacentibus locis, quae erant Rothomagen. Ecclesiae, minus sufficienter firmatis, inimicis nostris in terram nostram Normanniae per eadem loca patebat ingressus, per quae in incendiis et rapinis nec non et aliis hostilitatis saevitiis in eadem terram nonnunquam licentius grassabantur. Quocirca venerabili patre Waltero archiepiscopo et capitulo Rothomagen. debitum habentibus ad nostra et praedictae terrae nostrae damna respectum facta est haec permutatio inter Eccle. Rothomag. et archiepiscopum Rotho. Walterum ex una parte, et nos ex altera parte, de manerio de Andeli in hac forma. Scilicet, quod idem archiepiscopus de conscientia et voluntate domini papae Coelestini III et de assensu capituli Rothomagen. Ecclesiae et coepiscoporum suorum et cleri ejusdem archiepiscopatus, concessit et in perpetuum quietum clamavit nobis et haeredibus nostris praedictum manerium de Andeli cum novo castello de Rupe et cum foresta et cum aliis omnibus pertinentiis et libertatibus suis, exceptis ecclesiis et praebendis et feodis militum et excepto manerio de Fraxinis cum pertinentiis suis. Quae omnia idem archiepiscopus Ecclesiae Rothomagen. et sibi et successoribus suis retinuit, cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis et cum omni integritate sua in perpetuum; ita quod tam milites quam clerici et omnes homines tam de feodis militum quam de praebendis sequentur molendina de Andeli, sicut consueverunt et debent; et moltura erit nostra. Archiepiscopus autem et homines sui de Fraxinis molent ubi idem archiepiscopus volet; et si voluerint molere apud Andeli, dabunt molturas suas, sicut alii ibidem molentes. In escambium autem praedicti manerii de Andeli cum pertinentiis concessimus et in perpetuum quieta clamavimus Ecclesiae Rothomagen. et praedicto archiepiscopo et successoribus suis omnia molendina quae nos habuimus Rothomagi, quando haec permutatio facta fuit, integre cum omni sequela et moltura sua, sine aliquo retenimento eorum quae ad molendina pertinent vel ad molturam et cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus quas solent et debent habere. Nec alicui alii licebit molendinum facere ibidem ad detrimentum praedictorum molendinorum; et debet archiepiscopus solvere eleemosynas antiquitus statutas de eisdem molendinis. Concessimus etiam eis villam de Diepa et villam de Boteilles cum omnibus pertinentiis et libertatibus et liberis consuetudinibus suis; exceptis eleemosynis constitutis in manerio de Diepa a nobis et antecessoribus nostris; quarum summa est trecentae et septuaginta duae librae, quae debent solvi per manum praedicti archiepiscopi et successorum suorum his quibus assignatae sunt. Concessimus etiam eisdem manerium de Loviers cum omnibus pertinentiis et libertatibus et liberis consuetudinibus suis, cum ministerio de Loviers, salvis ad opus nostrum venatione nostra et destructione forestae: ita tamen quod non sit in reguardo. Concessimus etiam eis totam forestam de Aliermont cum feris et omnibus aliis pertinentiis et libertatibus suis, sicut eam habuimus. Haec autem omnia in escambium praedicti manerii de Andeli cum praedictis pertinentiis data habebunt Ecclesia Rothomagen. et praedictus archiepiscopus et successores sui in perpetuum, cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis, sicut praedictum est. Homines autem praedicti archiepiscopi de praedicto escambio habebunt omnes libertates et liberas consuetudines quas habuerunt homines de Andeli dum manerium ipsum esset in manu ipsius archiepiscopi. Haec etiam omnia, quae idem archiepiscopus in hoc escambio recepit, warantizabimus nos et haeredes nostri Ecclesiae Rothomagen. et praedicto archiepiscopo et successoribus suis in perpetuum contra omnes homines; ita quod si aliquis escambium aliquod est recepturus pro aliquo praedictorum, quae memoratus archiepiscopus hic recepit, nos vel haeredes nostri faciemus illud escambium, et Ecclesia Rothomagen. haec omnia praedicta in perpetuum pacifice possidebit. Nos autem, quantum rex potest, excommunicamus et concedimus quod incurrat indignationem omnipotentis Dei quicunque contra hoc factum venerit. Testibus his, Huberto Cantuariensi archiepiscopo, Johanne Wigorniensi, Hugone Coventrensi, Savarico Bathoniensi, Henrico Bajocensi, Garino Ebroicensi, Lisiardo Sagiensi, Willielmo Lexoviensi, Willielmo Constantiensi episcopis, Willielmo Abrincensi electo, R. Sanctae Trinitatis de Monte Rothomagensis, Regino Sancti Wandregisili, Victore S. Georgii, Arturo Ulterioris-Portus, Osberto de Pratellis, Hugone de Augo, Guillelmo de Cornavilla abbatibus, Johanne comite Moretonii, Othone comite Pictavensi, Balduino comite de Albemarle, Radulfo comite Augi, Willielmo Marescallo comite de Strigoill, Willielmo filio Radulfi senescalli Normanniae, Roberto de Torneham senescallo Andegavensi, Willielmo de Humeto constabulario Normanniae, Giliberto filio Renfredi, Hugone Bruno, Gaufrido de Leziniaco, Willielmo de Rupibus, Radulfo camerario de Tancarvilla, Willielmo Marcello, Radulfo Teissim, Gaufredo de Say, Roberto de Harecourt, et multis aliis. Datum per manum Eustachii electi Helien. tunc agentis vices cancellarii, apud Rothomagum, anno ab Incarnatione Domini 1197, die 16 Octobris, regni nostri anno VIII. Nulli ergo omnino hominum, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum per manum Rainaldi domini papae notarii, cancellarii vicem agentis, VI Kalend. Maii, indictione I, Incarnationis Dominicae 1198, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno primo.

CIX. ATREBATEN., TORNACEN. ET MORINEN. EPISCOPIS, ET ELECTO CAMERAC. De electionis negotio super electione praepositi Siclinien. terminando. (Apud S. Petrum.) Cum illius vicem, licet immeriti, geramus in terris cujus virga regni virga esse dignoscitur aequitatis, delatas ad apostolatus nostri notitiam quaestiones sic nos convenit examinatis diligentius causarum meritis justo judicio diffinire, quod in nostri non appareamus exsecutione officii negligentes et cuique, prout tenemur, suam videamur justitiam conservare. Sane licet tempore felicis record. C. papae praedecessoris nostri quaestio inter dilectam in Christo filiam nobilem mulierem uxorem quondam Philippi comitis Flandriae et capitulum Siclinien. Ecclesiae super electione praepositi fuerit diutius agitata et super causa ipsa rescripta saepe apost. emanassent; novissime tamen utriusque partis nuntii ad sedem apostolicam accedentes, post ejusdem praedecessoris nostri obitum, suas proposuere in nostro auditorio quaestiones. Et primo quidem dilectus filius magister Egidius, praefatae comitissae procurator et nuntius, pro ea taliter allegavit: Quod cum obeunte G. quondam Siclin. praeposito Siclinien. praepositura vacaret, ipsa, ad quam terra illa jure dotalitii ex dono praedicti com. fuerat devoluta, sicut idem comes a longis retroactis temporibus, cum Siclinien. praepositura vacavit, in eadem Ecclesia praepositum dignoscitur elegisse, uti suo jure cupiens, virum idoneum, litteratum, et honestum, qui non habebat alium personatum, magistrum C. in praepositum Siclinien. elegit, et ad Siclinien. Ecclesiam destinavit; rogans et postulans a canonicis Eccles. memoratae, ut ei jus suum conservantes illaesum illum, quem ad eos destinaverat, recipere in praepositum non differrent. Quem cum in Ecclesia canonici residentes admittere penitus recusassent, ipsa comitissa jus suum et electionem quam fecerat, sub apostolica protectione constituit, et ad Romanam Ecclesiam appellavit. Postea vero cum de communi assensu capituli Ecclesiae memoratae fuerit interposita appellatione prohibitum ne quis ab eis nominaretur in praepositum, nisi communi deliberato consilio, sicut in litteris quorumdam canonicorum ejusdem Ecclesiae manifeste conspicitur contineri quinque tantum canonicorum dilectum filium Joannem de Bitunia, qui septem alias habere dicitur praelaturas, aliorum assensu minime requisito, qui erant absentes, et qui residentes in eadem Ecclesia erant apud Siclinium non vocatis, nullumque assensum ipsi electioni praebentibus, in praepositum elegere et installavere. Contra cujus installationem ex parte comitissae iterato fuit ad sedem apostolicam appellatum. Verum cum causa eadem tibi, frater Atrebaten. episcope, et tuis conjudicibus fuisset ab apostolica sede commissa et ab examine vestro neutra partium appellasset praedictus Joannes de Bitunia ignorante parte altera nuntium suum latenter ad sedem apostolicam destinavit, et se simplicem clericum, Joannem scilicet de Bitunia dolose faciens appellari et falso significans violentiam per comitissam Siclini. canonicis irrogatam et de interpositis appellationibus ab eadem comitissa mentione non habita, se asserens electum canonice in praepositum a praefato praedecessore nostro ad venerabilem fratrem nostrum episcopum et dilectos filios decanum et praepositum Suessionen. litteras impetravit: quibus datum est in mandatis ut eamdem comitissam denuntiarent excommunicationis vinculo detineri, et tandiu ab omnibus evitandam, donec Ecclesiae Siclinien. et passis injuriam de ablatis omnibus et irrogatis injuriis satisfaceret competenter et de speciali esset mandato sedis ap. absoluta. Qui etiam sollicite providerent, ut si electionem praepositi ad dictos canonicos ex legitimis eorum assertionibus cognoscerent pertinere, saepe nominatae nobili et cuilibet laicae personae perpetuum silentium imponerent, et facerent praepositum ipsum collatae sibi canonice dignitatis, appellatione remota, pacifica possessione gaudere. Judices autem ipsi nulla causae cognitionione praehabita vel etiam citatione praemissa, tenorem mandati apostolici praefatae comitissae cum suis litteris direxerunt; eidem districte mandantes quatenus praeposito, Ecclesiae et canonicis Siclinien. de illatis injuriis cum plenaria damnorum restitutione satisfaceret competenter; scitura quod, donec quod mandaverat adimpleret et de speciali esset mandato apostolico absoluta, ipsam et officiales suos et alios bonorum Siclin. Eccl. invasores pro excommunicatis haberent. Et vobis fratres Tornacen. et Morinen. episcopi, ut hoc denuntietis omnibus, auctoritate dederunt apostolica in mandatis. Post haec vero cum praefata comitissa ab eisdem citata judicibus procuratorem suum ad praefixum sibi locum et terminum destinasset, licet se excommunicatione crederet non teneri, sufficientem tamen obtulit cautionem quod Ecclesiae pareret judicio vel mandato, ut absolutionis beneficium mereretur. Quod cum ab ipsis judicibus non posset aliquatenus obtinere, et usque ad productiones testium fuisset in causa ipsa processum, et judices testes ex parte comitissae productos admittere noluissent, mandato praedecessoris nostri minus rationabiliter inhaerentes (in quo continebatur expressum, ut si electionem praepositi ad jam dictos canonicos ex legitimis eorum assertionibus cognoscerent pertinere, praenominatae nobili et cuilibet laicae personae perpetuum silentium imponerent et facerent praepositum ipsum collatae sibi canonico dignitatis, appellatione remota, pacifica possessione gaudere) procurator ejusdem comitissae ab eorum manifestis gravaminibus sedem apostolicam appellavit. Ipsi vero judices nihilominus contra comitissam sententiam protulere; a quorum sententia, sicut et prius, ad Romanam fuit Ecclesiam appellatum. Tandem vero dilectis filiis Sancti Quintini et Roien. decanis et cantori Peronen. fuit causa eadem a sed apost. delegata. Quorum judicium, quia sicut et primi judices praedictam camitissam satis dare volentem absolvere et testes suos admittere recusarunt, quia unus ipsorum judicum advocati adversae partis patruus vel avunculus dicebatur, et alter, cum causa ipsa sub eorum examine tractaretur, a praedicto Joanne de Bitunia Duacen. praebendae donationem recepit, procurator saepe fatae comitissae penitus recusavit et ab eis tanquam a suspectis ante, post sententiam sedem apostolicam appellavit. Et quoniam priores et posteriores judices in causa ipsa tam inordinate processerant, postulabat eadem comitissa ut quidquid factum esset per eosdem judices et in ejus foret praejudicium post appellationem legitime interpositam attentatum irritum fieret et inane; praesertim cum commissio illa ad Suessionen. judices veritate nosceretur tacite impetrata. Econtra vero dilectus filius magister Robertus adversae partis procurator et nuntius respondebat quod cum defuncto G. Siclinien. praeposito, fratres ejusdem Ecclesiae de successoris electione tractarent, et primo die non potuissent in personam idoneam convenire, tandem praedictum J. de Bitunia in Siclinien. praepositum unanimiter elegerunt et installarunt: ne quid in praejudicium electionis eorum fieret, sedem apostolicam appellantes. Clericus etiam comitissae, qui praesens aderat, nihilominus Romanam Ecclesiam appellavit. Ipse autem Joannes de Bitunia, electus taliter in praepositum omnium hominum ad praeposituram pertinentium in pace recepit homagia, et eodem die fructus praepositurae quiete habuit et sine contradictione percepit. Praefata vero comitissa Flandriae cum saepius suas litteras ad Siclinien. capitulum direxisset, ut magistrum C. clericum suum eligerent in praepositum, et non posset ab eis quod postulaverat obtinere, per se et ministros suos ad res canonicorum et illius quem elegerant et ad personas eorum manus extendit, personas male tractavit et bona diripuit violenter. Cum autem ad venerabilem fratrem nostrum Remen. archiepiscopum sanctae Sabinae cardin. tanti excessus quaestio devenisset, et eam et fautores ejus excommunicationis sententia innodasset; quia tandem in manu ejusdem archiepiscopi de illatis injuriis ei ablatis rebus promisit satisfacere competenter, ab excommunicatione exstitit absoluta. Verum quia postmodum non servaverat quod promisit, ab eodem archiepiscopo fuit eadem sententia innodata, de excommunicatione ipsius circumpositis episcopis litteris destinatis. Cumque super his omnibus ad praedictum praedecessorem nostrum quaestio delata fuisset, ipse praedictis Suessionen. judicibus causam ipsam, ut praedictum est, terminandam commisit: qui, secundum quod in mandatis receperant, procedentes, utriusque partis receptis testibus, cognoscentes jus electionis ad Siclinien. capitulum pertinere, dictam electionem auctoritate apostolica confirmavere et praefatam comitissam denuntiavere excommunicationis sententiae subjacere. Cum vero praefata comitissa nuntium ad sedem apostolicam direxisset, et de utriusque partis assensu praedictis Sancti Quintini et Roien. decanis et G. Cantori Peronen. causa eadem fuisset cognoscenda commissa; ipsi, auditis diligenter quae hinc inde fuere proposita, de prudentium virorum consilio, praedictorum judicum sententiam approbavere, eam auctoritate apostolica confirmantes. Propter quod idem magister Robertus cum instantia supplicabat ut quod erat per priores judices sententiatum et approbatum, nihilominus a secundis nostra quoque confirmaretur auctoritate, et res canonicorum et dicti electi, quas praedicta comitissa per se et fautores suos occupaverat, faceremus cum integritate restitui et de injuriis satisfieri competenter. Nos igitur, quibus ex susceptae incumbit administrationis officio diligere justitiam et odire iniquitatem, cum fratribus nostris utriusque partis allegationes et rescripta diligentius intuentes, cognovimus evidenter commissionem ad Suessionen. judices per precum mendacia impetratam, cum ipsius Joannis suppressum fuerit nomen cujuslibet dignitatis et interpositae appellationis a comitissa vel ab alio nulla in eis mentio haberetur, et mendax precator carere debeat impetratis. Praeterea non est aliqua ratione credendum quod idem praedecessor noster sine causae cognitione praefatam comitissam voluerit excommunicatione notari, vel ei super jure suo perpetuum imponi silentium, cum merita causarum partium assertione pandantur. Item ipsi judices Suessionen. videntur in rescriptis quae perspeximus discordare; cum in litteris quas posterioribus judicibus direxere, se asserant utriusque partis receptis testibus ad sententiam processisse, et in rescripto prolatae sententiae se non utrinque, sed ex parte canonicorum recepisse testimonia fateantur. Ex praemissis itaque et aliis rationibus tam priorum quam posteriorum judicum inordinatas sententias cognoscentes, quidquid super causa ipsa occasione praedictarum commissionum ordinatum dignoscitur vel statutum, de fratrum nostrorum consilio decernimus non tenere; ad illum statum idem negotium reducentes, quem ante commissionem primam dignoscitur habuisse. Ut autem utrique parti sua debeat justitia respondere, causam ipsam duximus secundum formam canonicam committendam. Nulli ergo, etc.

Datum Romae apud S. Petrum.

CX. REMEN. ARCHIEPISCOPO, CARDINALI S. SABINAE. De eodem argumento. (Apud S. Petrum, III Kal. Maii.) Sicut officii nostri debitum et sollicitudo requirit juste prolatas sententias apostolico munimine roborare, sic ejusdem officii ratione compellimur eas super quibus inordinate processum esse dignoscitur, ad viam rectitudinis revocare, et irritare penitus quae videntur contra sanctiones canonicas attentata. Sane, cum inter dilectam in Christo filiam nobilem mulierem quondam uxorem Philippi comitis Flandren. et Sicliniense capitulum super electione Siclinien. praepositi olim quaestio suborta fuisset, et super causa ipsa quamplures commissiones a sede apostolica emanassent, novissime utriusque partis nuntiis in nostra et fratrum nostrorum praesentia constitutis, et utriusque partis rescriptis et allegationibus diligenter inspectis, de fratrum nostrorum consilio quidquid super causa ipsa occasione praedictarum commissionum a sede apostolica obtentarum ordinatum dignoscitur vel statutum, decrevimus non tenere; ad illum statum idem negotium reducentes, quem ante commissionum litteras dignoscitur habuisse. Volentes igitur utrique parti, prout tenemur, in sua justitia providere, causam ipsam de nuntiorum utriusque partis assensu tuae duximus experientiae committendam; per apostolica tibi scripta mandantes quatenus ad tuam praesentiam, partibus convocatis, solum Deum habens prae oculis, qui justitiam diligit et affectat, omni personarum acceptione seposita, audias quae hinc inde proposita fuerint diligenter, et causam eamdem appellatione remota decidas, faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam a partibus firmiter observari. Testes cogantur appellatione remota. Nullis litteris obstantibus praeter assensum partium, etc.

Datum Romae apud S. Petrum III Kalend. Maii.

CXI. CANTUARIEN. ARCHIEPISC. Ne in laesionem aliarum Ecclesiarum novam capellam aedificare pergat. (Apud S. Petrum, VIII Kal. Maii.) Quanto personam tuam sinceriori charitate diligimus, tanto majori dolore turbamur, quotiens ea de tuis audimus operibus quae pontificali derogant honestati. Cum enim Cantuarien. Ecclesia, cui praeesse dignosceris, inter Anglicanas Ecclesias celebris habeatur et inter alias consueverit religione florere, nos et fratres nostri grave gerimus et molestum quod, sicut dilecti filii nostri prior et conventus ejusdem Ecclesiae humili nobis conquestione monstrarunt, tu ad ipsius desolationem Ecclesiae satagis multipliciter et laboras in constructione novae capellae de Lamhee, contra prohibitiones felicis recordationis Urbani et Clementis Romanorum pontificum bonae memoriae B. praedecessori tuo factas, post appellationes multiplices ad sedem apostolicam interpositas in magnum Cantuarien. Ecclesiae praejudicium propria temeritate procedens, et de bonis ejusdem Ecclesiae canonicos instituens in eadem. A cujus siquidem constructione capellae, si eam quam debes Roman. Ecclesiae reverentiam et obedientiam exhiberes, et commissae tibi Ecclesiae provisionem et sollicitudinem gereres quam teneris, tibi et honori tuo melius consulens penitus destitisses, nec super eo procedere studuisses quod praedecessori tuo sic districte cognosceres a sede apost. interdictum. Cum igitur diminutionem Cantuariensis Ecclesiae, sicut nec debemus, nolimus aliquatenus sustinere, praedictorum praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, de fratrum nostrorum consilio fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus omni mora et excusatione postpositis, etiamsi ab Ecclesia tua absens fueris, aliquatenus non obstante, quidquid post appellationes tam tempore praedecessoris tui quam tuo ad sedem apostolicam interpositas, vel inhibitiones antecessorum nostrorum, in opere actum capellae dignoscitur memoratae, infra triginta dies post susceptionem praesentium tuis expensis non differas demoliri; in irritum prorsus revocans et deducens quidquid de instituendis canonicis vel aliis circa capellam ipsam factum est, vel enormiter innovatum. Clericos praeterea qui in capella ipsa post inhibitiones apostolicas divina officia celebrarunt, tandiu ab officio et beneficio teneas pro suspensis, donec super hoc satisfecerint competenter universis operibus demolitis quae apud eamdem capellam facere praesumpsere, et universa quae post appellationem in praedictorum fratrum sunt attentata gravamen, de exeniorum videlicet, Ecclesiarum et aliorum invasione, quae ante appellationem habuerant, in statum pristinum appellatione remota reducas; sententias excommunicationis et interdicti quas in quosdam ipsorum fratrum temere diceris promulgasse publice nuntians non tenere; ac de caetero circa statum ipsius monasterii contra prohibitionem nostram hujus occasione negotii non praesumas aliquid innovare; illicitos invasores villarum, possessionum et reddituum praedictorum fratrum usque ad satisfactionem idoneam vinculo excommunicationis astringens. Si vero, quod non credimus, mandatum nostrum infra statutum terminum neglexeris vel distuleris adimplere, quia justum est ut ei obedientia subtrahatur qui sedi apostolicae negligit obedire, venerabilibus fratribus nostris suffraganeis tuis per scripta nostra mandamus ut tibi reverentiam seu obedientiam non impendant. Quod si forte ab eis vel eorum aliquo contra prohibitionem nostram tibi feceris aliquam obedientiam et reverentiam exhiberi, scias te ex tunc ab episcopali dignitate suspensum et tandiu ipsi sententiae subjacere, donec satisfacturus de contemptu, nostro te conspectui repraesentes. Non autem distinguimus utrum in loco a nostris praedecessoribus interdicto vel alio in praedictae capellae constructione et canonicorum institutione processeris in Ecclesiae Cantuarien. praejudicium et gravamen eadem contradictionis causa durante, nisi quod ex hoc magis credimus eidem Ecclesiae derogari, quod in remotiori loco prior fabrica est translata.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, VIII Kalend. Maii, pontificatus nostri anno primo

Scriptum est super hoc in eumdem fere modum universis suffraganeis Cantuarien. Ecclesiae.

CXII. UNIVERSIS CHRISTI FIDELIBUS AD QUOS LITTERAE ISTAE PERVENERINT. Meretrices ducere in uxorem, pium et meritorium est. (Apud S. Petrum, III Kal. Maii.) Inter opera charitatis quae imitanda nobis auctoritate sacrae Paginae proponuntur, sicut evangelica testatur auctoritas, non minimum est errantem ab erroris sui semita revocare ac praesertim mulieres voluptuose viventes et admittentes indifferenter quoslibet ad commercium carnis, ut caste vivant, ad legitimi tori consortium invitare. Hoc igitur attendentes, praesentium auctoritate statuimus ut omnibus qui publicas mulieres de lupanari extraxerint et duxerint in uxores, quod agunt in remissionem proficiat peccatorum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, tertio Kalend. Maii, pontificatus nostri anno primo.

CXIII. ABBATI CLUNIACEN. Omnes alienationes Balmensium monachorum revocantur, et ipsi Abbati Cluniacensi subjiciuntur. (Apud S. Petrum.) Cum a nobis petitur, etc., usque ad verbum illud assensu. Venditiones et alienationes quae factae sunt ab excommunicatis et rebellibus monachis Balmen. Ecclesiae Cluniacen. apostolica auctoritate subjectis, irritas penitus nuntiamus, districtius inhibentes ne quis eis sub praetextu cujuslibet obligationis aliquid credere vel in aliquo obedire praesumat. Praeterea feudatos, qui Balmen. Ecclesiae fidelitatis juramento tenentur, ab illa fidelitate, quantum ad hoc ut monachos illos contra jurisdictionem Cluniacen. monasterii tueantur, decernimus absolutos. Volumus autem atque praecipimus ut tibi vel nuntiis tuis fidelitatis ab eisdem feudatis et obedientia debita nomine Balmen. monasterii impendatur. Nulli ergo, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum.

CXIV. ARCHIEPISCOPO BISUNTIN. ET SUFFRAGANEIS EJUS. Ut Cluniacensibus ad corrigendos Balmenses et subji iendos auxilio sint. (Apud S. Petrum.) Cum Balmen. monasterium cum omnibus pertinentiis suis ex culpa et delicto monachorum ejusdem coenobii Cluniacen. Ecclesiae apostolica sit auctoritate subjectum, quia ejusdem monasterii monachi praeceptis apostolicis inobedientes et Ecclesiae Cluniacen. rebelles existunt, dilectis filiis comitibus et baronibus per Bysuntin. provinciam constitutis dedimus nostris litteris in mandatis ut, monachis ipsis rebellibus et excommunicatis exclusis, qui in terris eorum domos habent monasterio Balmen subjectas, ipsas cum appenditiis suis a Cluniacen. Ecclesia faciant potestate sibi concessa pacifice possideri. Et super hoc venerabili fratri nostro Matisconen. episcopo per scripta nostra mandavimus ut comites et barones ipsos, si mandatum nostrum neglexerint adimplere, ad hoc per excommunicationis sententiam in personas et interdicti in terras eorum de nostra fretus auctoritate, cessante appellatione, compellat. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus sententiam quam dictus Matisconen. episcopus in comites et barones memoratos et terras eorumdem tulerit observetis et faciatis, appellatione remota, per vestras dioeceses inviolabiliter observari.

Datum Romae apud sanctum Petrum.

CXV. EPISCOPO ET PRIORI S. PETRI MATISCONENSIS. Ejusdem argumenti. (Apud S. Petrum.) In auditam saevitiam Balmen. monachorum, quam olim in magistrum. O. Ecclesiae Rom. nuntium praesumpserunt iidem monachi nequiter exercere, discretioni vestrae fore credimus non ignotam, cum ex ipsorum nequitia et poena, quam exinde sustinuisse noscuntur, id jam pervenisse credamus ad exteras regiones. Sane sacrosancta Romana Ecclesia, quae Ecclesiarum omnium caput est et magistra, licet semper consueverit, juxta Prophetam, misericordiam et non judicium exercere, tamen quia ex offensa illorum honor praedictae Ecclesiae laedebatur, maxime cum factum fuerit in aperto: ne aliis praeberetur materia similia perpetrandi et ipsi de impunitate possent quomodolibet gratulari, in ipsos juxta excessum eorum sententiam promulgavit. Cum enim Balmen. monasterium per fratres inibi congregatos odore bonae opinionis et religionis decore florere debuerit; quia veterem hominem cum suis actibus sequebantur, in peccatis eorum, diabolo suadente, contabuit; unde tam in spiritualibus quam temporalibus miserabiliter fuerat imminutum. Caeterum cum placuit Altissimo ut tantis malis finem imponeret, et locum ipsum ad suum servitium misericorditer revocaret, facies eorumdem fratrum implere ignominia voluit, ut per hoc suum nomen inquirerent, et ad viam rectitudinis inviti etiam remanerent [remearent]. Inde est quod felicis recordationis Eugenius papa praedecessor noster praedictum Balmen. monasterium cum omnibus pertinentiis suis Cluniacen. Eccle. subdidit, et ab ea in perpetuum statuit possidendum: quod tam ipse quam felicis recordationis Urbanus et Celestinus praedecessores nostri privilegiorum suorum munimine confirmarunt. Verum quia ejusdem monasterii monachi venerabilis fratris nostri Bisuntin. archiepiscopi, sicut dicitur, favore subnixi, praeceptis apostolicis inobedientes et Ecclesiae Cluniacen. rebelles existunt, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, atque praecipimus quatenus praedictos monachos, si ad commonitionem vestram Cluniacen. Ecclesiae obedire noluerint, auctoritate nostra nuntietis excommunicationis sententiae subjacere, et faciatis tanquam excommunicatos ab omnibus arctius evitari. Ubertum insuper et Leobaudum et alios, si qui forte munus absolutionis obtinuere ab apostolica sede, atque Hay. dictum priorem Jusanen. monasterii, quandiu Cluniacen. Ecclesiae inobedientes exstiterint, sublato appellationis obstaculo, ejusdem excommunicationis vinculo astringatis. Volumus praeterea, si quid per eos contra dictorum privilegiorum tenorem in praejudicium Cluniacen. Eccle. a sede apostolica fuerit impetratum quomodolibet, nullius penitus existere firmitatis. Quod si ambo, etc., tu frater episcope, etc.

Datum Romae apud S. Petrum.

CXVI. PRAEPOSITO ET FRATRIBUS S. JUVENCI DE PAPIA. Ut Carnelum clericum recipiant in canonicum. (Apud S. Petrum, XIII Kal. Maii.) Plerumque contingit ut intentionem suam adinventionibus et suggestionibus falsis ita pallient petitores, quod auditor benevolus ad impendendum quod postulant seductus, fraudulentis persuasionibus inclinatur. Verumtamen apostolicae sedis auctoritas, si quando taliter comperit se delusam, in auctorum poenam fraudis et malitiae suae commenta retorquet et illi paterno affectu providet in cujus gravamen credebantur et injuriam introduci. Hoc autem ea ratione inducimus, quia vos receptis litteris et precibus felicis memoriae Celestini papae praedecessoris nostri pro receptione dilecti filii Carneli clerici, nuntium proprium ad ipsius praesentiam direxistis, falso ei per ipsum, ut apparet ex sequentibus, suggerentes quod Ecclesia vestra, tam onere paupertatis quam clericorum numero praegravata, non sufficeret illum admittere, nec posset ei ullatenus providere. Cumque per dilectum filium nostrum Hug. tit. S. Martini presbyterum cardinalem, quem super hoc dederat auditorem, auditis gravaminibus quibus vos premi falso idem nuntius asserebat, essetis ad tempus a jam dicti petitione clerici benignius absoluti, vos in elusionem mandati sui sex in vestrum consortium admisistis; nec gravavit vos senarius numerus, quos ad interventum apost. sedis unius receptio irrationabiliter molestabat. Quia igitur ex hoc facto satis manifeste apparet quod contra preces apost. sedis doli et astutiae clypeo vos armatis, nolumus quod absolutio memorata praedicti clerici receptionem impediat, quam fraudulenta falsaque suggestio procuravit; cum omnino fuerit suggestioni vestrae contrarium quod per vos postmodum in sex canonicorum receptione fecistis. Ideoque discretioni vestrae per apostol. scripta mandamus atque praecipimus quatenus jamdictum C. clericum, non obstante absolutione per surreptionem obtenta, ob reverentiam beati Petri et nostram, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, in fratrem vestrum et canonicum liberaliter assumatis; stallum in choro, locum in capitulo et beneficium sicut uni ex aliis canonicis ei sine difficultate qualibet assignantes. Alioquin noveritis nos dilectis filiis magistris M. praeposito canonicae, Gualtero subdiacono nostro, Martino et Opizo canonicis S. Michaelis majoris Papien. nostris litteris districtius injunxisse ut inquirant super praemissis diligentius veritatem, et si rem noverint ita esse, vos ad receptionem ejus et ad assignationem beneficii, sublato appellationis obstaculo, ecclesiastica districtione compellant: quoslibet, qui mandato apostol. se duxerint opponendos, eadem districtione compescentes. Non enim est verisimile quod tunc unius tantum receptio vestram gravasset Ecclesiam, quae gravata in ampliori numero non apparet.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, XIII Kalend. Maii, pontificatus nostri anno primo.

Scriptum est illis super hoc.

CXVII. BITURICEN. ARCHIEPISCOPO. Quod episcopos ad aliam Ecclesiam transferre absque licentia papae non liceat. (Apud S. Petrum, V Kal. Maii.) Ne si universis universa licerent, par videretur in singulis jurisdictio singulorum, et ex hoc Petri navicula sine remige fluctuaret, Dominus noster eam ad humani corporis similitudinem figuravit, ponens Romanam Ecclesiam caput ejus, et ad suum et ipsius obsequium caeteras secundum varia officia dignitatum ei pro membris adaptans; non ut omnia membra eumdem actum haberent: sed dum permanerent in unius corporis unitate, sic ad implendam legem Christi alter alterius onera supportaret ut capiti suo, in quo est plenitudo sensuum, suis vicibus deservirent, nec ejus sibi officium alicujus praesumptionis audacia usurparent. Hujus autem Domini et magistri omnium magisterium sancti Patres diligentius attendentes, majores Eccl. causas, utpote cessiones episcoporum et sedium translationes, sine apost. sedis licentia fieri vetuere, ut ea quae sola obtinet plenitudinem potestatis de his disponeret nec liceret alicui de episcopatu ad episcopatum sine ipsius auctoritate transire. Quod venerabilis frater noster Turonen. archiepiscopus minus quam honori suo expediret attendens, posuit quodammodo sedem suam ad aquilonem, et pacis thalamum violavit, magistrum V. de Chymeleio, qui in Abrincen. Ecclesia electus fuerat et per metropol. suum postmodum confirmatus, in ea diutius ministraverat, in Andegaven. Ecclesiam transferre praesumens, et in ipsa episcopum praeter auctoritatem sedis apostolicae consecrare; cum dubium esse non debeat quod post electionem et confirmationem episcopatui Abrincen. sacramentali conjugio fuerit alligatus, ac propter hoc, secundum Apostoli verbum, quaerere solutionem non debuit, nisi tantum ab eo quem illius constat esse vicarium qui dicit in Evangelio: Quod Deus conjunxit, homo non separet. Unde idem quoque magister de Chymeleio hujus non est credendus praesumptionis immunis, qui sponte passus est taliter se transferri. Ne igitur tanta praesumptio remaneat impunita, et ex hoc accrescat aliis audacia delinquendi, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, licet hoc factum videatur esse notorium, quod etiam ipsius archiepiscopi nuntii non praesumpsere in nostra praesentia diffiteri, ad abundantiorem tamen cautelam inquisita diligentius veritate, si verum est quod asseritur dictum archiepiscopum a confirmatione et consecratione episcoporum, memoratum vero V. a pontificalis officii exsecutione, donec super hoc aliud statuamus, omni contradictione et appellatione cessante, auctoritate nostra suspendas. Inquiras praeterea sollicitius veritatem, si venerabilis frater noster Rothomagen. archiepiscopus dictum V., ut sic transiret, absolvit; quamvis hoc ipsum non videatur aliqua posse tergiversatione celari, cum ipsius nobis litterae fuerint praesentatae, per quas eum liberum et absolutum ad regimen Andegaven. Ecclesiae transmittebat. Et si praemissis veritas suffragatur, eumdem archiepiscopum pari poena cum alio percellere non omittas, ne sit immunis a poena qui non est alienus a culpa. Sicut enim aliorum jura volumus illibata servare, sic jura nostra nolumus violari; cum charitas exigat ordinata, ut post Deum primo nos ipsos ac deinde proximos diligamus. Illud autem in defensionem erroris et excusationem excusus nemo debet inducere quod sanctae memoriae Pelagius papa constituit, inquiens inter caetera: Si consecrandi episcopi negligentia provenerit ut ultra tres menses Ecclesia viduata consistat, communione privetur quousque aut loco cedat, aut consecrandus se offerre non differat. Quod si ultra quinque menses per suam negligentiam retinuerit viduatam Ecclesiam, nec ibi nec alibi consecrationis donum percipiat; imo metropolitani sui judicio cedat; cum recte intelligenti dubium esse non debeat qui in alio casu loquatur; ne forte quod est statutum ad poenam trahatur ad gratiam, si per hoc metropolitano liceret eum quem electum in episcopum confirmaverat, ut ad majorem episcopatum transiret, absolvere. Sed et hujusmodi cessio, quae potius est dicenda dejectio, non fit sine Romani pontificis concessa licentia, cujus fines nemini licet excedere: qui per illam constitutionem metropolitanis indulsit ut eos qui consecrari contempserint, post praefinitum tempus ex illius constitutionis licentia possint dejicere, ut nusquam de caetero valeant consecrari. Nec dicitur Eccles. viduata, quasi sponsum non habeat; sed quia cum sponsus ejus nondum sit consecratus, adhuc quoad quaedam quasi viri manet solatio destituta. Ne vero novum aliquid super hoc statuere videamur, quod contra venerabilem fratrem nostrum patriarcham Antiochenum et L. Tripolitanum dictum episcopum in simili casu sedes statuit apostolica, praesentibus litteris fideliter duximus exprimendum Antiocheno patriarchae, etc. Cum ex illo, etc. Exstat supra numero 50. L. dicto Tripolitano episcopo. Cum ex illo, etc. Exstat supra numero 51.

Datum Romae apud S. Petrum, V Kalend. Maii.

CXVIII. EPISCOPO, CANTORI, ET MAGISTRO P. DE CORBOLIO PARISIENSIS CANONICO. Ut Bernardus de Insula in canonicatu Tornacensi per illos defendatur. (Apud S. Petrum, III Kal. Maii.) Confirmationis nostrae manum in his quae per praedecessores nostros non sine maturitate consilii novimus instituta, necnon et ex eorum auctoritate pariter et mandato sortita sunt effectus debiti complementum, non tantum libenter apponimus, verum etiam in eos qui ad institutiones hujusmodi eludendas in contradictionis et rebellionis aculeum eriguntur, graviter, sicut tenemur, insurgimus ad vindictam; ut sic rebellium et superborum contumacitas elidatur et Ecclesiae Romanae institutio, submoto cujuslibet temeritatis obstaculo, sua gaudeat libertate. Tenor siquidem litterarum dilecti filii H. decani Parisiensis, quas felicis recordationis Celestino papae praedecessori nostro tanquam nobis directas accipimus, nos instruxit, quod mortuo in Urbe bonae memoriae magistro Henrico de Sognies, canonico Tornacen. Ecclesiae, praebendam ejus dilecto filio Bernardo clerico de Insula de sedis apost. benignitate concessit, eumque de ipsa per annulum propria manu investiens, praebendam ipsi confirmavit eamdem. Super quo tam venerabili fratri nostro Tornacen. episcopo quam dilectis filiis decano et capitulo Tornacen. districte praecipiendo mandavit ut factum suum in hac parte irrefragabiliter observantes, praefatum Bernardum in suum canonicum admitterent et in fratrem; inhibens etiam illis ne ad praebendam illam aliquem alium in fratrem assumerent. Scripsit tam praefato decano quam bonae memoriae P. cantori Parisiensi cum districtione praecepti, ut eis in hujus mandati exsecutione cessantibus, ipsi auctoritate apostolica suffulti, nonobstante contradictione vel appellatione cujuslibet, quae praemissa sunt exsequi non tardarent atque ipsum in possessionem praebendae illius corporaliter inducentes, facerent eum nihilominus possessione quieta et integra fructuum perceptione gaudere. Eos insuper qui institutioni ejus ac investiturae tam solemniter factae se ducerent opponendos, per districtionem ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo compescentes, si quid forte interim in ipsius clerici praejudicium de illa fuisset praebenda statutum, penitus irritarent. Verum memoratus decanus, sicut ei de ipsius rescripti auctoritate licebat, solus exsecutioni horum diligenter insistens, non semel, sed saepius suis litteris destinatis eo ordine quo decebat, episcopum et capitulum attente commonuit ut praeceptum apostolicum quantocius adimplentes, dictum B. qui de praebenda Tornacen. vacante per manum apostolicam, sicut dictum est, investituram acceperat, in choro et in capitulo tam liberaliter quam libenter admitterent, et praebendae fructus ex integro absque omni difficultate conferrent. Episcopus vero, licet saepe tam litteris quam viva voce commonitus ab eo, ut decuit, semper exhibuit se rebellem, nullatenus volens institutioni apostolicae consentire. Sed tamen Parisiis veniens, cum praedictus B. vehementer instaret, praesente te, frater episcope, necnon et dilecto filio abbate sanctae Genovefae procuratore ipsius episcopi Tornacensis, cum multis aliis religiosis et honestis personis, post multas altercationes et rationes hinc inde propositas, de communi consilio magistrorum prudentium et jurisperitorum, qui vocati ad litem convenerant decidendam, cum allegationes praedicti episcopi nullam vim aut vigorem haberent, saepe fatum B. auctoritate apostolica sententialiter in corporalem praebendae illius possessionem induxit; eo modo laborans quod decanus ipse totumque capitulum Tornacen. eumdem clericum in fratrem et canonicum suum communiter receperunt, et adhibitis solemnitatibus quae debent in admittendis canonicis adhiberi, stallum in choro et locum in capitulo ei libenter assignarunt: ita quod statim et deinceps, sicut et reliqui, juxta consuetudinem Ecclesiae, plena et integra perceptione fructum est gavisus. Et ut mandatum apostolicum ex ordine compleretur, idem exsecutor quidquid circa Hulvinum ipsius B. adversarium, vel alium ab episcopo vel quolibet alio forte fuisset in ejus praejudicium attentatum, cum ipso capitulo Tornacen. penitus irritavit; solo episcopo in sua rebellione contumaciter perdurante. Nos igitur quod ab eodem decano auctoritate apostolica provide super his omnibus est statutum, debitum volentes effectum sortiri, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, et districte praecipimus quatenus si idem episcopus vel Hulvin., sive alius praenominatum B. canonicum Tornacen. super illa praebenda, quam ipse tam solemniter est adeptus, post monitionem vestram duxerint impetendum, aut possessionem praebendae qualibet occasione turbandam, eos per severitatem districtionis ecclesiasticae, omni contradictione et appellatione cessante, compescere nullatenus omittatis; nihilominus facientes ut praenominatus episcopus suum in hoc velit adhibere consensum. Nolumus enim, sicut nec fieri convenit, ut apost. sedis institutio tam solemniter celebrata, et tot tantorumque virorum approbationibus et sententia unanimi roborata, temeritate seu contradictione quorumlibet infirmetur, aut factum, quod de tanti consilii maturitate ac provida consideratione processit, in recidivae quaestionis scrupulum relabatur. Nullis litteris obstantibus harum mentione non habita, etc. Quod si omnes, etc., tu frater episcope, cum eorum altero, etc.

Datum Romae apud S. Petrum, III Kalend. Maii, pontificatus nostri anno primo.

CXIX. LAMECEN. EPISCOPO, ET G. MONACHO QUONDAM EPISC. LAMECEN. ET PRIORI DE ECCLESIOLA. Ut causam inter Bracarensem archiepiscopum et canonicum S. Martini de Castro, de exemptione institutam, definiant. (Apud S. Petrum.) Cum venisset olim ad apostolicam sedem N. canonicus S. Martini de Castro, nobis exposuit quod bonae memoriae quondam Bracaren. archiepiscopus de consilio fratrum et canonicorum suorum assensu., illustris quoque Portugal. regis A. et uxoris ejus M. reginae precibus inclinatus, Ecclesiae sancti Martini de Castro privilegium exemptionis indulsit, et eam ab omni jure episcopali prorsus absolvit. Propter quod possessionem quamdam in villa de Molas et duo casalia in terra de Regaldos, ex quibus tantumdem vel eo amplius percipiebat Ecclesia, dictus archiepiscopus in recompensationem accepit, sicut in privilegio continetur, quod per sedem apostolicam fuit postmodum confirmatum; ita quod eadem Ecclesia Ecclesiae Romanae certum censum annis singulis exhiberet. Verum e contra venerabilis frater noster archiepiscopus Bracaren. asseruit quod eadem Ecclesia, cum adhuc parochialis existeret, et postmodum cum per J. quondam Bracaren. archiepiscopum facta esset canonica regularis, jura episcopalia Bracaren. Ecclesiae persolvebat. Tandem vero canonici ejusdem Ecclesiae dicto archiepiscopo duo casalia conferentes, relaxationem juris episcopalis pro parte quadam impetrarunt ab eo. Sed dissensione postmodum super hoc exorta, iidem canonici casalibus praedictis receptis, jura episcopalia memorato archiepisc. et successori ejus diutius persolverunt. Adjecit etiam idem archiepiscopus quod ipse ab eadem Ecclesia, sicut ab aliis monasteriis Bracaren. dioecesis, jura parochialia et procurationes annuas aliquandiu recepisset; quae cum sibi praesumpsissent postmodum denegare, post primam, secundam et tertiam commonitionem, suspensionis in priorem et in monasterium interdicti sententiam promulgavit, ac postmodum tam priorem quam conventum, quia sententiam ipsam servare nolebant, excommunicationi subjecit. Cumque postmodum coram dilecto filio G. Sancti Angeli diac. cardinale, qui tunc in partibus illis legationis officio fungebatur, quaestio super hoc fuisset aliquandiu agitata, et tandem venerabili fratri nostro [dilecto filio nostro] priori Sanctae Crucis ex ipsius delegatione commissa, pars adversa lite pendente ad apostolicam sedem accedens, veritate tacita confirmationem praedicti privilegii impetravit. Allegabat etiam idem archiepiscopus ex privilegio taliter impetrato nullum debere sibi praejudicium generari, et se ante omnia debere restitui, cum eum jure consueto prior et cononici auctoritate propria spoliassent. Quia vero nobis ad plenum non constitit de praemissis, discretioni vestrae per apost. scripta mandamus quatenus partibus convocatis, audiatis, hinc inde proposita et quod justum fuerit inter eos, appellatione postposita, statuatis et faciatis quod decreveritis auctoritate nostra firmiter observari. Quod si omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum.

CXX. ARCHIEPISCOPO MEDIOLAN. Ut cancellariam dignitatem in Ecclesia Mediolanensi vacantem subdiacono pontificis conferat. (Apud S. Petrum.) In his quae non solum ad spiritualia, verum etiam ad saecularia pertinent, te credimus adeo eruditum, ut satis inter bonum et malum discernere debeas et agnoscas quibus inter devotos et fideles tuos ad majoris remunerationis stipendia tenearis. Unde, quod absit! tanto majori appareres reprehensione notandus, si merita tuorum bene viventium absque remuneratione debita sub dissimulationis oculo pertransires, quanto minorem in his excusationem tuae providentia circumspectionis admittit. Sane si velles etiam, diffiteri non posses quantum dilectus filius Henricus subdiaconus noster pro te tam apud sedem apostolicam quam alias fideliter laboraverit et devote: pro quo tanto confidentius preces nostras pro ipso tibi duximus porrigendas, quanto justiori causa quae ad id efficaciter nos invitat ipsas credimus adjuvari; cum eas quas tanquam primitias tibi dirigimus, apud te mereri speremus audientiam cum effectu, et si etiam secus eligeres faciendum, nulla rationabilis tibi excusatio superesset, ad provisionem dicti subdiaconi congrua opportunitate se temporis ingerente. Inde est quod cum, sicut audivimus, cancellariae dignitas per annum et ultra jam in Ecclesia Mediolanen. vacaverit, licet jurisdictio conferendi eam ad nos, juxta Lateranen. statuta concilii, pleno jure sit devoluta, cum nec per te infra sex menses nec per Mediolanen. capitulum infra sex alios fuerit ordinata, nos tamen tibi tanquam fratri charissimo deferre volentes, devotionem tuam rogamus affectuosius et monemus, per apostolica tibi scripta praecipiendo mandantes quatenus eidem subdiacono, qui tam per se quam per consanguineos suos tibi et Ecclesiae tuae plurimum esse poterit fructuosus, et ad ipsius exsecutionem officii probatur idoneus, quem nos etiam quadam praerogativa speciali diligimus, dictam cancellariam sine cujuslibet difficultatis obstaculo, tam nostrarum precum intuitu quam ipsius meritorum et probitatis obtentu non differas assignare; ita ut ipse in hoc bonitatis tuae dulcedinem valeat experiri, nosque in nostrarum exauditione precum tuae probare possimus devotionis affectum. Quod si, postquam litteras nostras receperis, ad eludendum mandatum nostrum in praejudicium juris canonici, quod nobis competit ex Lateran. statuto concilii, de ipsa cancellaria, quod non credimus, aliquid duxeris statuendum, nos id irritum decernimus penitus et inane; sicque auctore Domino faciemus idem mandatum efficaciter adimpleri, quod ad consummationem praesentis negotii, quae de ipso non ficte incoepimus, finis congruus subsequatur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum.

CXXI. EPISCOPO ET CLERO PLACENTIN. Ut Palavicinum compellat ad restituendum ablata cardinali S. Mariae. (Apud S. Petrum, XI Kal. Maii.) Qui monitis acquiescere nolunt, et mandatis apostolicis obedire nec ad obediendum minis etiam inducuntur, canonicae severitatis in se debent experiri rigorem, ut effectus ab eis obtineat quod interminatio non potuerat obtinere. Sane cum olim consulibus et populo Placentinis dederimus in mandatis ut V. Palavicini filium et socios ac fautores iniquitatis ipsius, commorantes in vestro districtu, ad restitutionem eorum quae dilecto filio nostro P. Sanctae Mariae in Via Lata diacono cardinali, cum de provincia legationis suae rediret, violenter abstulerant, tradita sibi potestate compellerent; alioquin Ecclesiam Placentinam subjiceremus Ecclesiae Ravennati; ac si nec sic mandatis apostolicis obedirent, episcopali dignitate tam Placentin. quam Parmen. Ecclesiam privaremus: quia quod mandabatur adimplere hactenus distulerunt, ne mendacii arguamur, recedere non possumus a tramite veritatis, aut non concludere in effectu quae praediximus comminando. Eapropter eorum contumaciam attendentes, praesentium auctoritate de consilio fratrum nostrorum statuimus ut nisi infra quindecim dies post receptionem praesentium, mandatum quod per alias eis litteras fecimus curaverint adimplere, Ecclesia Placentina Ecclesiae Ravennati subjaceat et vos venerabili fratri nostro archiepiscopo Ravennati respondeatis et ipsius non praesumatis mandatis et admonitionibus contraire, donec nobis et eidem cardinali plenarie fuerit satisfactum; tam Placentin. quam Parmen. Ecclesiam episcopali dignitate, dante Domino, privaturi, si nec sic nobis fuerit plenarie satisfactum. Ideoque per apostolica vobis scripta mandamus, et districte praecipimus quatenus eidem archiepiscopo respondere curetis. Alioquin noveritis vos officio beneficioque suspensos. Mandavimus autem eidem archiepiscopo ut vos ad obediendum sibi per censuram ecclesiasticam et aliter, si opus fuerit, appellatione remota compellat. Nos enim sententiam quam in vos, si contumaces fueritis, tulerit ratam habebimus et faciemus auctore Domino inviolabiliter observari. Charissimae quoque in Christo filiae nostrae C. imperatrici, et tam Francorum quam Anglorum regi, et nobilibus viris T. comiti, et baronibus Campaniae, duci Burgundiae, ac comiti Maurianen. firmiter praecipiendo mandamus, ut bona mercatorum Placentinorum et Parmensium, quae deinceps fuerint in terra eorum inventa, tandiu apud se custodia fideli detineant vel faciant in tuto deponi, donec nobis et eidem cardinali fuerit plenarie satisfactum, et ipsi quid de his facere debeant mandatum a nobis receperint speciale. Consules etiam Placentinos, nisi nobis juxta mandatum dilecti filii G., sanctae Mariae in Porticu diaconi card. apostolicae sedis legati, curaverint satisfacere infra terminum quem ipse eis ad satisfaciendum praefixerit, se noverint excommunicationis vinculo innodatos. Mandamus autem rectoribus Lombardiae ut consules ipsos et potestatem Parmen. ad sua consilia non admittant, imo eos sicut excommunicatos arctius studeant evitare. Scribimus quoque universis archiepiscopis, episcopis, et aliis Ecclesiarum praelatis in Lombardia constitutis, ut si consules Placentini vel potestas Parmen. in civitates vel quascunque terras Lombardiae forte devenerint, eis praesentibus in civitatibus vel terris ipsis divina prohibeant officia celebrari. Omnes autem litteras, quae pro eorum contumacia edomanda de mandato nostro super hoc negotio sunt confectae, eidem card. transmittimus, eis, ad quos diriguntur, nisi infra quindecim dies post susceptionem praesentium nobis juxta formam litterarum quas idem cardinalis ad vos primo detulit, ad plenum satisfactum fuerit, assignandas: ei dantes firmiter in mandatis ut te, frater episcope, et clericos Placen. ad obediendum memorato archiepiscopo, cui vos ex tunc decernimus usque ad dignam satisfactionem esse subjectos, per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellat. Quod si forte cardinalis memoratus in terra non fuerit, venerabilibus fratribus nostris Mediolan. archiepiscopo et episcopo Cuman. exsecutionem hujus apostolici mandati committimus; ut ambo, vel alter eorum, si his exsequendis ambo nequiverint interesse, sicut praemissum est, in ipsius exsecutione apostolica fretus auctoritate procedat. Illud etiam relinqui nolumus incorrectum, quod interdictum in civitate et dioecesi positum non plene, sicut dicitur, observatur, cum auctoritate nostra prolatum fuerit et a nobis postmodum confirmatum. Unde vobis in virtute obedientiae districte praecipiendo mandamus ut vos illud inviolabiliter observetis et faciatis per vestram dioecesim inconcusse servari; eos qui contravenire praesumpserint, officio beneficioque suspensos, ad sedem apostolicam tu, frater episcope, transmissurus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, XI Kalend. Maii, pontificatus nostri anno primo.

Scriptum est praedictis omnibus super hoc, juxta quod in eisdem litteris continetur

CXXII. EPISC. ET CAPITULO PARMEN. De eadem re. (Apud S. Petrum.) Qui monitis, etc., ut supra in eumdem fere modum usque ad verbum illud compellerent. Alioquin Burgum sancti Domnini eximeretur a jurisdictione Parmensis Ecclesiae, quia ipsi quod mandatur, etc., usque ad verbum illud de consilio fratrum nostrorum Burgum S. Domnini ab Eccle. Parmen. usque ad satisfactionem congruam eximimus potestate, tam vestram quam Placen. Ecclesiam, etc., ut supra usque ad verbum illud satisfactum. Scribimus autem charissimae in Christo filiae C. imperatrici, etc., usque ad verbum illud speciale. Omnes autem litteras quae pro eorum contumacia, etc., usque ad verbum illud firmiter in mandatis ut clericos in Burgo sancti Domnini constitutos a jugo Ecclesiae Parmen. absolvat, et publicet tantum Ecclesiae Romanae teneri. Quod si forte card. memoratus in terra non, etc., usque ad verbum illud procedat. Ideoque per apostolica vobis scripta mandamus et districte praecipimus quatenus cum idem Burgum sancti Domnini a vestra fuerit jurisdictione exemptum, nullam in ecclesias vel clericos ejus exercere praesumatis de caetero potestatem; sub poena excommunicationis vobis nihilominus inhibentes ne Huberto Palavicini filio aliquid de proventibus Parmen. Ecclesiae impendatis, nec eum vel suos, vel aliquos pro eo patiamini de ipsis aliquam usurpare vel qualemcunque accipere portionem contra quod hactenus egisse dicimini fraudulenter. Illud etiam impunitum relinquere nec possumus nec debemus, quod interdictum in civitate vestra et dioecesi positum non plene, sicut dicitur, observatur, praesertim cum auctoritate nostra prolatum fuerit, etc., ut supra usque in finem. Datum, ut supra.

CXXIII. RAVENNATI ARCHIEPISCOPO. De eadem re. (Apud S. Petrum.) Cum apud sedem apostolicam potestatis resideat plenitudo, non est admiratione ducendum si, pensatis subditorum meritis, nunc exaltat humiles, nunc deprimit contumaces. Sane cum ipsa mater sit omnium generalis, ut in sublimatione humilium ad obediendum provocet contumaces et in contumacium depressione tam superbis quam humilibus audaciam subtrahat contemnendi, et mansuetos extollit, et deponit supercilium superborum. Ideoque Placentinorum contumaciam attendentes, praesentium auctoritate statuimus de fratrum nostrorum consilio et voluntate communi, ut Ecclesia Placentina Ecclesiae Ravennati subjaceat, et venerabilis frater noster episcopus et clerus Placentin. tibi obedientiam et honorem exhibeant, donec nobis et ilecto filio P. Sanctae Mariae in Via Lata diacono cardinali juxta tenorem litterarum, quas eis direximus Placentiam, satisfactionem curaverint plenariam exhibere; auctoritate tibi apostolica indulgentes ut eos ad obediendum tibi et respondendum, sicut superius est expressum, compellendi liberam habeas facultatem. Nos enim sententiam quam in eos propter hoc tuleris ratam habebimus et faciemus auctore Domino inviolabiliter observari. Nulli ergo, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum.

CXXIV. OVETEN. EPISCOPO. Ut ex collegio canonicorum iterum fiat monasterium. (Apud S. Petrum, VI Non. Maii.) Cum a nobis petitur, etc., usque ad verbum illud effectum. Significasti siquidem nobis quod cum in Ecclesia sancti Servandi institutio abbatis et monachorum ad te de jure pertineat, monasterium ipsum conversum est in canonicam saecularem et cuidam clerico in beneficium assignatum; quod tu quantum in te fuerat, emendare intendens, monasterium ipsum in priorem religionis statum desideras revocare. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis precibus annuentes ut ecclesiam ipsam ad debitum religionis statum reducas, instituendi ibidem abbatem et monachos, sicut ad te pertinet, liberam tibi concedimus auctoritate apostolica facultatem. Nulli ergo, etc.

Datum Romae apud S. Petrum, VI Non. Maii.

CXXV. FRATRI RAINERIO. Ut curet Ovetensem episcopum a rege Legionem. ejectum restitui. (Datum, ut supra. ) Cum venerabilis frater noster Oveten. episcopus interdictum, quod in regnum Legionen. apostolicae sedis auctoritate prolatum fuerat, et ipse servaverit et in sua dioecesi fecerit observari et propter hoc de regno Legionen. exsilium coactus fuerit sustinere, justum non esset aliquatenus vel honestum, si de receptione ipsius in absolutione regis et regni a te vel nullatenus vel nimis tepide tractaretur. Ideoque discretioni tuae per apost. scripta mandamus quatenus si, juxta formam quam tibi dedimus, regem Legionen. duxeris absolvendum, et debito praestitae cautionis illi praecipias, antequam interdictum regni relaxes, ut non impediat quominus dictus episcopus suae restituatur dioecesi et tam de damnis illatis quam de fructibus inde perceptis recompensationem ei exhibeat competentem et ei faciat ablata cum integritate restitui. Noveris autem nos eidem episcopo de speciali gratia concessisse ut cum regni Legionen. relaxaveris interdictum, latam in suam dioecesim interdicti sententiam et hactenus observatam, per se vel nuntium suum auctoritate nostra cum tuo consilio valeat relaxare. Unde nihilominus volumus et mandamus ut praedictum episcopum non impedias quominus secundum predictam formam per se vel nuntium suum dioecesim Ovetensem absolvat.

Datum, ut supra.

CXXVI TERRACONEN. ARCHIEPISC. Ne intra septennium proxime vacatura beneficia conferantur, sed redditus convertantur in usus creditorum. (Apud S. Petrum V Kal. Maii.) Imminet nobis ex susceptae administrationis officio ut Ecclesiarum profectibus taliter intendere debeamus, quod ipsi in statu debito persistentes, salubribus proficere valeant institutis. Sane ad nostram noveris audientiam pervenisse quod Ecclesia tibi commissa propter beneficia tam mansionariis quam non mansionariis assignata, cum ipsius redditus ad hoc sufficere non valeant, jam fere ad nihilum est redacta. Volentes igitur ejusdem Ecclesiae profectibus paterna sollicitudine providere, fraternitati tuae per apost. scripta praecipiendo mandamus quatenus, si vera sunt quae dicuntur, de possessionibus ad mensam tuam pertinentibus infra septennium nulli beneficium de novo assignes, nisi necessitas vel Ecclesiae utilitas postulaverit, ut per hoc saltem respirare valeat ab onere debitorum.

Datum Romae apud S. Petrum, V Kalend. Maii.

CXXVII. PRAEPOSITO, DECAN. ET CAP. CAMERACEN. Ut a decessore suo et a se institutum recipiant in canonicum. (Apud S. Petrum.) Proposuit nobis dilectus filius Thebaldus presbyter quod, cum bonae mem. Celestinus papa praedecessor noster, post preces quas vobis pro receptione ipsius in fratrem et assignatione praebendae ad donationem vestram spectantis in Ecclesia vestra proximo vacaturae eidem facienda porrexerat, mandatum vobis apostolicum destinasset et bonae mem. decanum Remen. exsecutorem concessisset eidem, decanus ipse vos in exsecutione mandati apostolici contumaces inveniens et rebelles, ipsum de praebenda primo vacatura in Ecclesia vestra, quae ad donationem capituli pertineret, auctoritate apostolica investivit; vobis praecipiens ut eum in canonicum recipientes et fratrem, ipsi stallum in choro et locum in capitulo conferretis; ecclesiarum vobis introitu interdicto, si quod mandabat differretis infra triduum ad implere. Vos autem nec mandatum ejus exsequi voluistis, nec ab ecclesiarum cessastis ingressu; imo potius in elusionem mandati apostolici, causa diffugii ad eumdem decanum appellastis; et cum ipse decanus morte praeventus in negotio ipso ulterius non potuisset procedere, et praebenda quae ad donationem vestram spectabat, in ecclesia Cameracen. vacasset, eam alii assignastis, in eumdem presbyterum excommunicationis sententiam promulgantes, quia litteras ejusdem decani sibi in testimonium reservavit. Cum autem propter hoc idem presbyter ad ejusdem praedecessoris nostri praesentiam accessisset, sicut ex litteris ejus nobis innotuit, ipse quod ab eodem decano factum fuerat, ratum volens haberi, collationem praebendae factam a vobis penitus irritavit, et eumdem presbyterum ab excommunicationis vinculo absolutum de ipsa manu propria per annulum investivit. Licet autem intentionis nostrae non sit investituras de vacaturis factas, contra canonum instituta ratas habere, qui secundum plenitudinem potestatis de jure possumus supra jus dispensare; attendentes tamen quod idem presbyter non de vacatura, sed de vacante per praedecessorem nostrum fuerat investitus, utpote quae post cassationem concessionis a vobis factae intelligebatur vacare: discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus amoto ab eadem praebenda quolibet detentore eam ipsi T. omni dilatione, excusatione et app. postpositis conferatis et permittatis ab ipso pacifice possideri, ei stallum in choro et locum in capitulo cum plenitudine honoris canonici assignantes. Alioquin noveritis nos venerabili fratri nostro Cathalanensi episcopo dedisse firmiter in mandatis ut ipse id auctoritate apost. exsequatur; contradictores eccle. censura cessante appellatione percellens, si vos super exsecutione mandati nostri desides fueritis vel remissi. Nos enim sicut nolumus injusta praecipere, sic in justis praeceptis nolumus pati repulsam, qui prompti sumus omnem inobedientiam secundum apost. verbum ulcisci. Nullis litteris, etc., harum tenore tacito, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum.

In eumdem fere modum Cathalanensi episcopo.

CXXVIII. MATTHAEO ABBATI ET CONVENTUI S. SPIRITUS DE ARENULIS. Apud S. Petrum, VI Non. Maii. Socrosancta Rom. Eccl., etc., usque ad verbum illud suscipimus. Ad indicium autem hujus nostrae protectionis paginae nobis nostrisque successoribus unum Byzantium annis singulis exsolvetis. Nulli ergo, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, VI Nonas Maii.

CXXIX. OXOMENSI, OSCENSI ET DERTUSEN. EPISCOPIS. Ut causam archiepiscopi et capituli terraconensis contra monasterium Rivipollense determinent. (Apud S. Petrum, II Non. Maii.) Veniens olim ad apostolicam sedem Willielmus monachus Rivipollensis, causamque inter venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum et dilectos filios canonicos Terraconen. ex una parte, et monasterium Rivopollen. ex alia, super villa et honore de Centumcellis vertebatur, ad quosdam obtinuit judices delegari. Verum quoniam ipse in falsitate bullae nostrae fuit publice deprehensus et suspectus habetur ne praeter litteras quas a nobis obtinuit, aliquas alias sub falsa bulla in Hispaniam destinarit, fraternitati vestrae per apost. scripta mandamus quatenus, nullis litteris super hoc impetratis obstantibus et revocato quidquid earum auctoritate est attentatum, audiatis causam et eam sine debito terminetis, facientes quod statueritis per censuram eccle. inviolabiliter observari; audituri nihilominus causam quae inter Terraconen. Eccle. et monasterium Rivipoll. super castro de Analech vertitur et fine canonico decisuri.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, II Nonas Maii.

CXXX. PHILIPPO ILLUSTRI REGI FRANCIAE. De confirmatione foederis inter ipsum regem et comitem Flandriae. (Apud S. Petrum.) Licet ex injuncto nobis apostolatus officio cunctorum teneamur providere quieti et pacem inter singulos exoptare, quietem tuam et regni tui tanto specialius conservare volumus et debemus et inter magnificentiam regiam et homines suos firmae pacis existere foedera studiosius affectamus, quanto personam tuam specialiori diligimus in Domino charitate, et pacem tuam et regni tui ad Ecclesiae commodum cognoscimus efficacius redundare. Eapropter chariss. in Christo fili, tuis justis precibus inclinati et petitionibus tuis, quantum cum Deo possumus, gratum impertientes assensum, felicis mem. Celestini papae praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, compositionem factam inter serenitatem tuam et dilectum filium nostrum Balduinum comitem Flandriae pro pace perpetuo servanda, sicut rationabiliter facta est coram viris religiosis et prudentibus et scripto authentico roborata et firmata pluribus juramentis et ab utraque parte recepta auctoritate apost. confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Ad majorem autem ipsius facti notitiam, authenticum praedicti comitis de verbo ad verbum praesentibus litteris apponi fecimus et transcribi: cujus tenor talis est: Ego Balduinus comes Fland. et Hainen., notum facio universis praesentibus pariter et futuris quod ego concessi et juravi domino meo ligio Philippo illustri regi Franciae quod omnibus diebus vitae meae bona fide et sine fictione ipsum juvabo contra omnes homines qui possunt vivere et mori, praeterquam de terra Hainen. contra dominum meum episcopum Leodicensem, si ipse vellet inquietare regem Franciae, vel rex Franciae eum, sive contra dominum imperatorem de eadem terra; neque regi Franciae de hujusmodi auxilio faciendo unquam deero, quandiu idem dominus meus rex Franciae rectitudinem mihi facere voluerit in curia sua, et me facere judicari per eos qui me judicare debent in curia regis Franciae, et hoc faciam domino meo regi Franciae assecurari per juramenta viginti hominum meorum de Hainen. quos elegerit rex Franciae in hunc modum: ipsi jurabunt, et litteras suas patentes regi Franciae inde dabunt, quod mihi consulent, et volent, et efficient ad posse suum bona fide, ut hanc conventionem teneam domino regi Franciae integre, et quod si ab hoc resiliero, in captionem domini regis Franciae, ibunt Parisius infra quadraginta dies postquam id sciverint, vel per se vel per submonitionem regis Franciae, nisi infra eosdem quadraginta dies regi Franciae emendatum fuerit; nec de captione regis Franciae exibunt, donec illud sit emendatum; et quotiescunque me continget ab hac conventione resilire, toties Parisius in captione regis Franciae ire et captionem ei tenere tenebuntur ad eumdem modum qui praedictus est. Eamdem securitatem faiam fieri Domino regi Franciae contra omnes homines a quadraginta homin. de terra mea Fland. quam modo teneo, quos ipse rex Franciae elegerit. Et quam cito ad me venerit per jus meum terra quam comitissa uxor quondam avunculi mei comitis Fland. Philippi tenet nomine dotalitii, a quadraginta hominum meorum illius terrae, quos rex Franciae elegerit, eamdem securitatem fieri et praestari faciam domino meo regi Franciae. Et quicunque morientur ex his qui hanc fecerint regi Franciae securitatem, haeredes eorum eamdem securitatem praestare regi Franciae faciam. Quicunque hominum meorum de utraque terra praedicta hujusmodi securitatem domino regi Franciae facere noluerint, terras suas eis auferam nec reddam, donec regiae Franciae dictam fecerint securitatem. Et interim alios ad electionem regis Franciae faciam regi facere illam securitatem. Caeterum dominum Remen. archiepiscopum, et Atrebaten., et Cameracen., et Tornacen., et Morinen. episcopos rogabo, et bona fide requiram quod quotiescunque me a praedictis conventionibus resilire contigerit, toties me excommunicent, et terram meam totam interdicto supponant, non obstante aliqua appellatione, donec id emendatum sit regi Franciae. Et litteras meas patentes tam archiepiscopo quam dictis episcopis dabo, continentes me his concessisse quod hanc justitiam possint in me exercere, non obstante appellatione, si a dictis conventionibus resiliero: et efficiam ad posse meum, quod ipsi litteras suas patentes super hoc dabunt regi Franciae. Ita etiam quod quicunque successerint Remen. archiepiscopo et memoratis archiepiscopis, ad idem faciendum super me et super terram meam Domino regi Franciae tenebuntur. Dominum papam etiam et alios summos pontifices Domini papae successores rogabo per litteras meas patentes, quas tradam regi Franciae, quatenus domino regi Franciae suas super hoc confirmationis dent litteras, et justitiae in me et terram meam exercendae, si ab his resiliero. Sciendum praeterea quod domino meo Philippo regi Franciae et haeredi suo quito feudum Bolen. et feudum Gumar. et feudum Osiaci, si quid in illis feudis habeo. Quae omnia juravi et sigillo meo rata firmavi. Nulli ergo, etc.

Datum Romae apud S. Petrum.

Scriptum est autem super hoc Willelmo. Remen. archiepiscopo et suffraganeis ejus, ut apost. freti auctoritate dictam compositionem faciant, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, per excommunicationis in personas et interdicti sententiam in terras, inviolabiliter observari.

CXXXI CISTERCIEN. ET CLAREVALL. ABBATIBUS. Ut per archiepiscopum Rothomagensem, post interpositam a Philippo Gallorum rege appellationem, attentata revocent. (Apud S. Petrum.) Deferendum regi quasi praecellenti cum in generali testetur Apostolus, illi deferre specialiter volumus et deferri desideramus ab aliis quem certis novimus argumentis et fidei catholicae integritate praecellere et inter caeteros reges in devotione Rom. Ecclesiae proposito persistere firmiori. Hinc est quod nos attendentes fidem et devotionem quam charissimus in Christo filius noster Philippus rex Francorum illustris, non solum circa Rom. Ecclesiam, verum etiam circa Ecclesias universas quasi ex liberalitate innata creditur exhibere, de venerabilis fratris nostri Rothomagen. archiepiscopi discretione miramur; quia, sicut audivimus, cum idem rex superfacto Andeliaci ab ipso archiepiscopo tanquam a suspecto judice appellarit, ne aliquid posset in ejus praejudicium generari, nihilominus idem archiepiscopus ipsum infestat ejusque terram in sua provincia constitutam ecclesiastico minatur supponere interdicto. Unde nos canonum statuta sequentes, si quid post appellationem illam rationabiliter interpositam in ejus praejudicium fuerit attentatum, irritum decernentes penitus et inane, praefato archiepiscopo mandavimus, districtius inhibentes, ne praedictum regem de caetero propter hoc molestare aut in terram ejus sententiam promulgare praesumat, quandiu coram vobis, qui neutri partium merito debetis esse suspecti, parere voluerit aequitati. Quo circa discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si saepe dictus archiepiscopus post appellationem illam, eodem rege taliter juri stare parato, in praedictam terram aliquam in gravamen ipsius duxerit sententiam promulgare, vos nostra freti auctoritate illam denuntietis, sublato appellationis obstaculo non tenere. Ne vero propter loci distantiam eidem archiepiscopo grave sit ad vestram praesentiam pro consequenda justitia laborare, praesentium vobis auctoritate mandamus, ut quoties necesse fuerit, ad locum congruum accedatis, et sine personarum acceptione, justitia mediante, procedere non tardetis. Nullis litteris obstantibus, si quae apparuerint veritate tacita, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum.

CXXXII ODONI TERDON. EPISCOPO. Quod omnes religiosos sibi subjectos liceat ad observationem interdicti compellere, salvis privilegiis Romanorum pontificum. (Apud S. Petrum.) Officii nostri debitum et sollicitudo requirit ut fratres et coepiscopos nostros in justis debeamus petitionibus specialius exaudire nec eorum sententias, quas in contumaces et rebelles duxerint rationabiliter promulgandas, permittamus temeritate qualibet violari. Cum igitur, sicut tua nobis insinuatio patefecit, multi religiosi tuae dioecesis contra generale interdictum a te positum divina non metuant officia celebrare, fraternitati tuae auctoritate praesentium duximus indulgendum ut liceat tibi omnes tuae dioecesis, salvis privilegiis et indulgentiis Rom. pontificum, ad observantiam interdicti a te positi appellatione remota canonica districtione compellere. Nulli ergo, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum.

CXXXIII. GRADENSI PATRIARCHAE. Ut decimas a sibi subjectis parochianis recipiat, etsi hactenus sub aliis episcopis habitarunt. (Apud S. Petrum, IV Non. Maii.) Si quando a fratribus et coepiscopis nostris a nobis requiritur quod a tramite rationis non deviet, eorum postulationi facilem nos convenit praebere consensum; ut eo fortius circa injunctum sibi officium intendere valeant et in nostra devotione persistere, quo se a nobis benignius ac celerius senserint exauditos. Inde est quod cum Ecclesiam sancti Achindani apud Constantinopolim te habere proponas, quidam suffraganeorum tuorum decimas a parochianis ejusdem Ecclesiae, qui de tuis partibus ad eamdem parochiam saepe domicilia transferunt, ea occasione instanter requirunt, quia patres eorum, avi sive proavi decimas ipsis aliquando persolverunt, et ad ipsas decimas extorquendas nonnunquam suos vicarios transmittere non formidant: non attendentes quod licet ipsi parochiani eorum aliquando fuerint, ex quo se ad alienam parochiam transtulerunt, manum non licet cuiquam in messem mittere alienam. Ideoque nos indemnitati tuae sollicite providere volentes, fraternitati tuae praesentium auctoritate concedimus ut liceat tibi a parochianis praescriptae Ecclesiae tuae beati Achindani, non obstante quod eorum antecessores praedictis suffraganeis tuis, dum in ipsorum parochia permanebant, decimas persolverunt, libere decimas percipere et tenere, nihilominus etiam jus conventuale, quod in capellis Ecclesiae praenominatae tibi de jure competit, sine contradictione cujuslibet de auctoritate nostra valeas exercere. Nulli ergo, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, IV Non. Maii, pontificatus nostri anno primo.

CXXXIV. ABBATI ET CONVENTUI BELLAEVILLAE. Quod liceat ipsis, cum consensu episcopi et sine detrimento alterius, oratoria exstruere. (Apud S. Petrum, Non. Maii.) Cum a nobis petitur, etc., usque ad verbum illud effectum. Ut igitur apostolici favoris obtentu religio vestra, Deo dante, grata in spiritualibus et temporalibus recipiat incrementa, statuimus ut vobis de concessione nostra sit licitum in locis in quibus competens fratrum numerus a vobis fuerit institutus, cum assensu dioecesani episcopi, sine detrimento juris alterius, oratoria sine cujuslibet contradictione construere, ubi fratribus morantibus cum familiis suis secundum statuta ordinis vestri divina valeant officia ministrari.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, Non. Maii, pont. nostri anno primo.

CXXXV. EISDEM. De procuratione exhibenda fratribus S. Irenaei. (Datum, ut supra. ) Quanto Creatori vestro sub religionis habitu astricti estis devotius famulari, tanto sollicitius nos convenit providere ne per immoderati oneris gravitatem aliquatenus possit in vobis monastici profectus ordinis impediri. Accepimus autem vobis significantibus quod ab ipso domus vestrae fundationis primordio de fundatoris voluntate processit ut fratribus S. Irenaei procurationem unam annis singulis liberaliter exhiberet, cum terras vel redditus non teneatis ab eis, propter quos hujusmodi procuratio ipsis debeat exhiberi. Verum tunc temporis propter fratrum et servientium paucitatem domum vestram exhibita procuratio non gravabat, cum fines levium non excederet expensarum. Sed nunc tantum ibi excrevit numerus servitorum et fratrum quod ad faciendam procurationem vix modo quatuor marchae sufficerent, quae pro una sufficienter fieri consuevit. Ut igitur per apostolicae sollicitudinis curam vestris possit in parte ista gravaminibus provideri, auctoritate praesentium vobis indulgemus ne ultra primam mensuram in procuratione ipsa sitis ulterius praedictis fratribus obligati; sed expensis illis quae sufficere consueverant sint contenti; nisi forte facultates Ecclesiae vestrae in tantum excreverint, quod sine gravamine, ampliato fratrum numero, ad solvendum debitum procurandi extendi possit quantitas expensarum. Nulli ergo, etc.

Datum, ut supra.

CXXXVI. ABBATI ET CONVENTUI SANCTI VEDASTI, Statuta et laudabiles coenobii istius consuetudines pontifex confirmat et approbat. (Apud S. Petrum, II Non. Maii.) Cum a nobis petitur, etc., usque vestris postulationibus inclinati, rationabiles consuetudines Ecclesiae vestrae a bonae memoriae P. sancti Grisogoni presbytero cardin. tunc legato sedis apostolicae approbatas, et per M. quondam abbatem sancti Vedasti de consilio majoris et sanioris partis capituli redactas in scriptis, et tam sigilli ipsius quam card. ejusdem munimine roboratas auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus: inhibentes ne vel tu, fili abbas, vel tuorum quilibet successorum contra eas temere veniat, nec vos, filii monachi, contravenienti aliquatenus pareatis. Adjicimus etiam ut, sicut in instrumento earumdem consuetudinum continetur, curias et domos obedientiarum in quibus monachi consueverunt hactenus ministrare nunquam ulli laico sub quocunque censu temere concedere praesumatis, sed tam res Ecclesiae vestrae quam obedientiarum ipsius per fratres vestros et monachos custodiantur et fideliter pertractentur. Ad haec, auctoritate vobis apostolica districtius interdicimus, ne obventiones charitatum, annuos etiam redditus refectioni fratrum et pauperum in anniversariis deputatos, in alios usus, nisi evidens Ecclesiae necessitas vel utilitas exigat, praeter communem assensum vel majoris partis consilii sanioris aliquatenus convertatis; sed tam dictae obventiones quam et redditus ipsi, per priorem et monachos, quos capitulum ad hoc deputaverit, fideliter reserventur. Nulli ergo, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, II Nonas Maii.

CXXXVII. GERARDO ABBATI ET CONVENTUI VIRZILIACENSI. Veteres consuetudines laudabiles approbat, et nova iis privilegia confert, (Apud S. Petrum.) Quamvis universa loca religiosa fovere ac diligere teneamur, illis tamen propensiorem curam impendere nos oportet quae specialiter beati Petri juris existunt et ad nostram nullo mediante provisionem pertinent et tutelam. Inde est quod nos jura monasterii vestri volentes integra conservari et contra molestationes indebitas vos et idem monasterium speciali communire privilegio libertatis ad exemplar felicis memoriae Urbani, Clementis et Celestini praedecessorum nostrorum, auctoritate apostolica prohibemus ne ullus omnino archiepiscopus, episcopus aut alius Ecclesiarum praelatus, nisi de speciali mandato Romani pontificis vel legati ab ipsius latere destinati, in monasterium ipsum, abbatem vel aliquem fratrum vestrorum interdicti, suspensionis vel excommunicationis sententiam promulgare praesumat: quod si fecerit, eam decernimus non tenere. Libertates praeterea et immunitates et rationabiles ejusdem monasterii consuetudines hac tenus observatas, tam in animarum cura presbyteris Ecclesiarum Virziliaci, Asconii, Sancti Petri, Castri insulae, et Monterione committenda et contrahendis matrimoniis et legitime dirimendis, et excommunicandis vel absolvendis suspendendis, destituendis et restituendis presbyteris, clericis et parochianis Ecclesiarum illarum quam in aliis negotiis et sacramentis ecclesiasticis, ratas esse decernimus et eas auctoritate apostolica vobis vestrisque successoribus confirmamus: districtius prohibentes ne quis possessiones, jura, vel bona praedicti monasterii praeter conscientiam sedis apostolicae, cui specialiter est subjectum, quomodolibet alienare vel antiquas et rationabiles ejusdem monasterii consuetudines, et hactenus observatas violare praesumat: quod si a quoquam fuerit attentatum, omnino statuimus irritandum. Adjicimus etiam ut si Ecclesiarum praelati a vobis canonice tertio requisiti, manifestos malefactores vestros interdicere et excommunicare neglexerint, licitum sit vobis et successoribus vestris ut eos candelis accensis vice nostra excommunicetis et interdicatis nuntietisque excommunicationis et interdicti vinculo innodatos: quos tandiu volumus sicut excommunicatos et interdictos ab omnibus evitari, donec de perpetratis excessibus satisfaciant competenter, et si delicti qualitas hoc exegerit, ad sedem apostolicam cum testimonio litterarum abbatis vel capituli veniant absolvendi. Liceat insuper vobis, sicut a benignitate sedis apost. instantius postulastis, ut in solemnitate quam in translatione beatae Mariae Magdalenae infra Quadragesimam annis singulis celebratis, ad gloriam Dei et laudem, ob solemnitatis ipsius reverentiam, Gloria in excelsis Deo ad missas de festivitate ipsius in monasteriis vestris solemniter decantetis. Nulli ergo, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum.

CXXXVIII. EISDEM. De privilegio in fraudem aliorum, et quo privilegiati abutuntur, impetrato, revocando. (Apud S. Petrum.) Ad audientiam apostolatus nostri pervenit quod canonici castri Censurii a sede apostolica indulgentiam impetrarunt ne pro injuriis a dominis ejusdem castri vicinis Ecclesiis irrogatis, castrum ipsum subjici valeat interdicto: cujus libertatis occasione praedicti domini malignandi materiam assumentes, vobis et Ecclesiis vestris damna plurima et injurias intulerunt, de quibus nullam potuistis consequi rationem. Ideoque praesentibus vobis litteris indulgemus, ut prescripta indulgentia in praejudicium justitiae et juris monasterii vestris nullas vires obtineat in posterum vel effectum

Datum Romae apud Sanctum Petrum.

CXXXIX. GERARDO ABBATI VIRZILIACENSI. (Apud S. Petrum, X Kal. Maii). Cum a nobis petitur, etc., usque ad verbum illud assensu. Devotioni tuae praesenti pagina indulgemus ut liceat tibi et successoribus tuis homines tuae subditos potestati civili judicio experiri coram te volentes, lite mota, juris ordine observato, ad judicium convocare et cogere appellatione remota ad judicium quod juste tuleris observandum. Nulli ergo etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, X Kalend. Maii.

CXL. ABBATI ET CONVENTUI VIRZILIACENSI. Ne praelati visitantes, multitudine ministrorum Ecclesias gravent. (Apud S. Petrum.) Cum ad quorumdam malitiam coercendam in concilio fuerit Lateranensi multa deliberatione statutum ut archiepiscopi, episcopi, archidiaconi, archipresbyteri etiam et decani certum evectionis numerum et personarum in Ecclesiarum visitationibus non excedant; quia, sicut audivimus, quidam ex praedictis personis id in Ecclesiis vestris nequaquam observant, super eo commoditati vestrae salubriter duximus providendum. Ideoque discretioni vestrae praesentium auctoritate concedimus ut si praenominatae personae numerum evectionis et personarum in concilio constitutum, cum Ecclesias visitant, excedere forte praesumpserint, et pro illis procurationem exegerint, liberum sit vobis auctoritate apostolica denegare. Et si propter hoc in Ecclesias vestras vel clericos vestros aliquam sententiam promulgaverint, ipsam auctoritate apostolica decernimus non tenere. Nulli ergo, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum.

CXLI. EISDEM. Concordiam super procuratione cum comite Nivernen. approbat. (Apud S. Petrum.) Cum a nobis petitur, etc., usque ad verbum illud justis precibus inclinati, conventionem inter vos ex una parte et dilectos filios nostros nobilem virum Petrum comitem Nivernen. et Agnetem uxorem ipsius ex altera, per sollicitudinem venerabilis fratris nostri O. Hostien. episcopi tunc apost. sedis legati, mediante charissimo in Christo filio nostro Philippo rege Francorum illustri unanimiter factam, super obligatione procurationum, quas ipse comes in Pascha et festivitate sanctae Mariae Magdalenae ab Ecclesia vestra accipere dicebatur, pro mille quingentis marchis argenti facta, sicut in eorumdem regis, episcopi, comitis et comitissae, et bonae memoriae archiepiscopi Senonen. et venerabilium fratrum nostrorum Eduen. Lingonen. Antisiodoren. et Nivernen. episcoporum scriptis authenticis et testimoniis pro bono pacis et concordiae continetur, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus. Praeterea vobis districtius sub excommunicationis poena vetamus ne de pecunia ista liceat vobis vel successoribus vestris aliquid relaxare. Decernimus ergo, etc.

Datum Romae apud sanctum Petrum.

CXLII SENONEN. ARCHIEPISCOPO, EDUENSI, LINGONENSI, ANTISIODORENSI, ET NIVERNEN. EPISCOPIS. Ut concordiam, de qua epistola praecedenti, comitis haeredes atque successores observare cogant. (Apud S. Petrum.) Vestra novit universitas quae conventio intervenerit inter dilectos filios nostros Girardum abbatem et fratres Virziliacen. et nobilem virum P. comitem Nivernen. atque agnetem uxorem ipsius super obligatione procurationum quas ipse comes a coenobio Virziliacen. in Pascha et festivitate beatae Mariae Magdalenae recipere dicebatur. Cum igitur compositionem illam ad exemplar felicis memoriae Celestini papae praedecessoris nostri, qui ejus processum plene cognovit, auctoritate apostolica duxerimus confirmandam, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus firmiterque praecipimus quatenus si praedicti comes et comitissa vel haeredes eorum ab illa compositione resilierint, et non observaverint eam, quemadmodum in authenticis scriptis venerabilis fratris nostri Octaviani Hostien. episcopi, tunc apostolicae sedis legati, et charissimi in Christo filii nostri Philippi regis Francorum illustris et eorumdem comitis et comitissae et vestris evidentissime continetur, vos eos auctoritate nostra suffulti ad observationem ejusdem conventionis et singillatim et communiter per excommunicationis et interdicti sententiam, sublato appellationis impedimento, cogatis. Volumus autem ut sicut vos ad hoc tenemini, ita et vestri successores ad idem in posterum teneantur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum

CXLIII. ARCHIPRESBYTERO S. ANDREAE DE PALLIAN. Ut uxorem, qua maritus ob pravam suspicionem abjecerat, recipere cogat, et clericum de suo crimine gloriantem suspendat. (Datum, ut supra, IV Id. Maii.) Quam sit grave crimen in clericis gloriari cum malefecerint et in rebus pessimis exsultare, nullus sanae mentis ignorat. Accepimus sane, quod non sine dolore referimus, quod cum Riccius de Gerrone R. filiam suam cuidam Joanni nomine tradiderit in uxorem, Petrus diaconus Ecclesiae sancti Petri, filius A. sacerdotis, non erubuit publice profiteri se praedictam feminam carnaliter cognovisse. Unde factum est quod praedictus vir ad propria eam remitteret, cui fuerat matrimonialiter copulata. Quapropter per apostolica tibi scripta mandamus quatenus si tibi constiterit de praemissis, omni contradictione et appell. cessante, praefatum clericum ab officio et beneficio suspendere non postponas, compellens virum ut uxorem suam recipiat eique, sicut justum est, officium exhibeat maritale.

Datum, ut supra, IV Idus Maii, pontificatus nostri anno primo.

CXLIV. RIXINEN. ELECTO. (Apud S. Petrum.) Si gratis factam tibi a sede apost. gratiam recepisses, nec ejus benignitate fuisses abusus, privilegium forsan non merereris amittere, dum non abutereris concessa tibi a sede apost. potestate. Cum enim, sicut accepimus, bonae memoriae Celestinus papa praedecessor noster tibi misericorditer indulsisset ut aliquandiu morareris in scholis, ut paginae divinae vacares, beneficii hujus ingratus et indulgentiam ipsam indecenter interpretans, saecularibus legibus adhaesisti, non attendens quod secundum Apostolum nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus. Quia igitur abusionem tuam non possumus aequanimiter sustinere, discretioni tuae per apostol. scripta mandamus et districte praecipimus quatenus omni mora et excusatione cessante, ad gerendam sollicitudinem Ecclesiae tibi creditae revertaris; aliquem bene instructum in divina pagina, per quem proficere possis, tecum, si volueris, deducturus; ne forte, sicut in annis, ita pariter et in actibus juvenem te ostendas.

Datum Romae apud Sanctum Petrum.

CXLV. DECANO, CANTORI, ET J. MORELLI CANONICO XANTONEN. Ut Willielmum scriptorem Papae curent in canonicatu Pictaviensi pacifice tueri. (Rom, ut supra, II Non. Maii.) Nobis nec immerito ad cumulum indignationis accedit quod multi apostolicae sedis reverentiam minime attendentes, in tantae rebellionis aculeum eriguntur, quod ad receptionem eorum etiam quos nostris servitiis insistere nobisque familiariter adhaerere non dubitant, difficiles se ostendunt, graviterque repugnant, ut mandata apostolica eludantur. Quod tanto nobis cedit ad dedecus tantoque acrius nos commovet contra eos, quanto ignominiosius videretur, si propter remissionem ac tepiditatem nostram eorum infecta negotia remanerent, quibus non solum ad simplices preces nostras, verum etiam nobis tacentibus deberet liberaliter provideri. Sane sicut ex litteris venerabilis fratris nostri episcopi et dilecti filii archidiaconi Engolismen. accepimus, cum ipsi a bonae memoriae Celestino papa praedecessore nostro mandatum apostolicum recepissent ut dilectum filium magistrum Willielmum de Marcheio scriptorem nostrum canonicum instituerent in Ecclesia Pictavensi, contradictores excommunicationis sententia percellentes, iidem mandatum illud fuerunt, prout decuit, exsecuti. Nos autem quod ab eis rationabiliter factum est approbantes, venerabili fratri nostro Pictaven. episcopo, tunc apud sedem apostolicam existenti, viva voce injunximus ut ipsum scriptorem illius canonicae plena et pacifica faceret possessione gaudere. Ipse vero quod grave gerimus plurimum et molestum propter contradictionem quorumdam canonicorum suorum, cum nullum velit in suae novitatis exordio molestare, id exsequi praetermittit; licet de ipsius scriptoris, ut asseruit, promotione laetetur. Nolentes igitur ut pro quorumlibet contradictione quod apostolica fuit auctoritate statutum, citra perfectionis terminos relinquatur, sed potius celeri compleatur effectu, per apost. vobis scripta mandamus et districte praecipimus quatenus praedictum scriptorem nostrum canonicam ipsam, quam auctoritate apostolica est adeptus, faciatis auctoritate nostra, sublato contradictionis, occasionis et appellationis obstaculo, plene et pacifice possidere; quoscunque contradictores vel rebelles inveneritis, per districtionem eccle. appell. postposita compescentes. Insuper quia praedicti canonici Pictaven. quamdam proposuere ordinationem de canonicis, ut ducitur, se facturos, praenominato Williel. prorsus excluso; nos si quid in elusionem mandati apost. eo non admisso prius fuerit attentatum penitus irritantes, volumus nihilominus et mandamus ut ipsis auctoritate nostra curetis districtius inhibere ne in illa procedere ordinatione praesumant, donec mandatum nostrum de praefato Willielmo, secundum formam praescriptam fuerit adimpletum: scituri quod, sicut gratum nobis plurimum et acceptum existet, si mandatum nostrum per vos diligenti fuerit exsecutioni mandatum, ita dolebimus nec poterimus in patientia sustinere, si in exsecutione illius negligentes inventi fueritis et remissi. Nullis litteris obstantibus, si quae apparuerint harum tenore tacito, etc. Quod si omnes, duo vestrum, etc.

Datum Romae, ut supra, II Non. Maii.

CXLVI. A. PICTAVEN. ET R. PETRAGORICEN. EPISCOPIS, ET ARNALDO ARCHIDIACONO PETRAGOR. ECCLESIAE. Ut Caduniense deformatum monasterium instaurent. (Ut supra, VI Id. Maii.) Insinuatio dilecti filii Ay. abbatis Cadunien. nobis exposita patefecit, quod cum ab antiquo abbatia Cadunien. non solum pastorem, sed etiam habitum et regularem observantiam de Cistercien. ordine suscepisset, tam in temporalibus quam in spiritualibus coelestium donorum proficiens incrementis, tandem per quosdam indisciplinatos filios voluntatis propriae sectatores, qui cervices suas indomitas ab illo jugo suavi et salutari minus licenter excutere praesumpsere, ad tantae desolationis miseriam peccatis exigentibus jam devenit, ut a malitia inhabitantium in ea (sicut testimonio plurimorum didicimus) defectum minetur pariter et ruinam. Volentes igitur tantae dissolutionis materiam per vestram sollicitudinem amputari, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus ad locum pariter accedentes, quidquid corrigendum inveneritis tam in capite quam in membris, auctoritate freti apostolica, solum Deum habentes prae oculis, corrigatis, et monitione diligenti praemissa, ut ad ordinem Cistercien. redeant, a quo formam religionis sumpserunt, ad emendationem ipsius loci, tam in capite quam in membris, prout expedire videritis, procedatis; quod statueritis facientes per censuram ecclesiasticam nullius contradictione vel appellatione obstante firmiter observari; sollicite satagentes ut conspirationes et vitium proprietatis radicitus exstirpentur. In quo si quis monachorum moriens fuerit vel fratrum inventus, Christiana careat sepultura. Nullis obstantibus litteris, etc., veritate tacita impetrat. Quod si omnes, etc.

Datum, ut supra, VI Idus Maii.

CXLVII EPISCOPO, ARCHIDIACONO PETRAGORICENSI, ET R. ARCHIPRESBYTERO DE MARMUNTES IN PETRAGORICEN. DIOECESI CONSTITUTIS. Ut latam contra abbates intrusos sententiam tueantur atque defendant. (Romae, ut supra, VIII Id. Maii.) De commisso nobis statu Ecclesiae nos oportet esse sollicitos; ut si forsan in ejus corpore sit infectum quidquam morbi contagio quod simplicitatem corporis valeat offuscare, illud vel debitae correctionis capiat medicinam, vel ne corruptione ipsius pars sincera trahatur, ab unitate corporis penitus amputetur. Sane dilectus filius A. abbas Cadunien. in nostra praesentia constitutus nobis exposuit diligenter quod cum Cadunien. coenobii commissum sibi regimen assumpsisset, ne aliqua de commissis ovibus antiqui hostis versutia ab ovili suo posset surripere, juxta vocem Dominicam ad fratres suos conversus, saepius hortabatur ut Domino in sanctitate conscientiae et justitia coram ipso servire studentes, sectatores essent bonorum operum, et propria, quae juxta formam sui ordinis eis habere aliquatenus non licebat, ad communem utilitatem Ecclesiae resignarent, et ad Cistercien. ordinem, de quo primum patrem acceperunt, voluntate unanimi se transferrent. Caeterum quidam ex ipsis patris sui monita contemnentes et ea quae salutem propriam continebant, aegro animo sustinentes, in ipsum insurgere praesumpserunt et diabolica instigatione seducti, et patrem et pastorem pariter conspiratione nefaria ab administratione abbatiae nixi sunt amovere. Tandem vero cum idem abbas ex iniquitate filiorum domui suae timeret imminere periculum, in quosdam abbates monasterii sui subditos et subjectos simul cum parte altera, cautione juratoria interposita, super querelis suis voluntarie compromisit, tali tamen conditione adjecta, ut cum discretorum virorum consilio et aliorum abbatum filiorum et fratrum Ecclesiae Cadunien. querelas ipsas judicio vel concordia terminarent. Verum cum ad statutum arbitrii diem alterutra partium convenisset, dicto abbate proponente contra monachos et probare parato quod conspirationem fecerant contra ipsum, et ipsis in jure confessis proprium se habere, supradicti arbitri exclusis viris honestis ex consensu partium juxta formam compromissi ad arbitrandum receptis, et non vocatis abbatibus fratribus et filiis ad diem assignatum, sententiam promulgarunt, et ipsos monachos nullam conspirationem fecisse penitus asserentes, de propriis abbati reddendis nihil pronuntiavere. Unde cum idem abbas se multipliciter gravari cognosceret, tum quia probationem suam de conspiratione nolebant admittere et bonos viros et honestas personas excluserant, tum quia de restituendis propriis nullam prorsus fecerant mentionem et abbates fratres et filios ad arbitrandum non convocaverant, tam se quam abbatiam suam apostolicae protectioni supposuit et a tam manifesto gravamine sedem apostolicam appellavit. Unde proprio nuntio ad sedem apostolicam destinato, bonae memoriae Coelestino praedecessori nostro facti seriem plenius explicavit; qui provida deliberatione Ademaro bonae memoriae Petragoricen. episcopo dedit firmiter in mandatis ut personaliter ad coenobium Cadunien. accedens, quod ibi statuendum seu corrigendum cognosceret, auctoritate apostolica nullius contradictione seu etiam compromissione prorsus obstante, tam in capite quam in membris corrigeret, et exstirpatis vitiis, virtutes ibidem inserere laboraret; et si quid post appellationem ad sedem apostolicam interpositam inveniret circa statum ipsius abbatis temeritate qualibet attentatum, illud in irritum revocaret. Cum igitur memoratus episcopus mandatum apostolicum recepisset et juxta formam ipsius ad monasterium Cadunien. accedere festinaret, abbatem de Faesia, quem ejecto pastore proprio praescripti monachi cum abbate de Gundunio in eadem Ecclesia post appellationem ad sedem apostolicam factam praesumptuose intruserant, cassavit penitus et amovit tam ipsum quam abbatem de Gundunio, qui eum intruserat, et fautores et electores ipsius excommunicationis vinculo innodavit. Quam sententiam dicti abbates et monachi observare penitus contempsere. Unde jamdictus A. Cadunien. abbas compulsus est ad sedem apostolicam laborare. Nos igitur latam a memorato episcopo sententiam in praedictos Faisen. et Gundunien. abbates et alios eorum fautores, sicut rationabiliter lata est, ratam habentes et firmam, praesentium vobis auctoritate mandamus quatenus ipsam tandiu faciatis auctoritate nostra, nullius contradictione vel appellatione obstante, inviolabiliter observari, donec pastorem suum A. unanimi voluntate recipiant et debitam sibi obedientiam et reverentiam impendentes, de perpetratis excessibus juxta disciplinam sui ordinis satisfecerint competenter; in irritum revocantes quidquid in praedicti abbatis praejudicium post appellationem ad apostolicam sedem objectam constiterit immutatum; ipsos monachos auctoritate apostol. compellentes eidem abbati satisfacere in expensis mutuatis, dum ad sedem apostolicam per suos nuntios et etiam in propria persona coactus est laborare. Nullis obstantibus litteris harum tenore, etc. Quod si omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Romae, ut supra, VIII Idus Maii, pont. nostri anno I.

CXLVIII VENERABILIBUS FRATRIBUS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS AD QUOS LITTERAE ISTAE PERVENERINT. (Apud S. Petrum.) Cum in Ecclesiis dilectorum filiorum nostrorum abbatis et fratrum Virziliacen. per eos capellani constituantur, qui debeant ipsis de temporalibus respondere, dignum est et consonum rationi ut sicut ex consuetudine observatur, super his controversia mota ad judicium ab eisdem fratribus compellantur. Ideoque fraternitati vestrae praesentibus litteris inhibemus ne capellanos ipsos, vel eosdem fratres contra tenorem privilegiorum suorum in audientia vestra pro temporalibus subire judicium compellatis, vel si spontanei accesserint, in praejudicium memoratorum fratrum ullatenus admittatis. Sed si quid super his quaestionis emergat, coram eis secundum ordinem juris experientes suam justitiam consequantur. Nulli ergo, etc.

Datum Romae apud S. Petrum.

CXLIX. ARCHIEPISCOPIS, ET EPISCOPIS, ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS, AD QUOS LITTERAE ISTAE PERVENERINT. De immunitate et privilegiis monasterii beatae Mariae Virziliacensis. (Apud S. Petrum.) Licet universa loca religiosa fovere ac diligere teneamur, illis tamen propensiorem curam impendere nos oportet, quae specialiter beati Petri juris existunt et ad nostram nullo mediante provisionem pertinent et tutelam. Inde est quod nos jura monasterii beatae Mariae Magdalenae Virziliacen. volentes integra conservari, et contra molestationes indebitas fratres et idem monasterium speciali communire privilegio libertatis, ad exemplar fe. record. Urbani, Clementis, Coelestini praedecessorum nostrorum, auctoritate apostol. prohibemus ne quis vestrum in monasterium ipsum, abbatem aut aliquem de fratribus ejusdem monasterii interdicti, suspensionis, vel excommunicationis sententiam promulgare praesumat: quod si fecerit, eam decernimus non tenere. Libertates praeterea et immunitates et rationabiles ejusdem monasterii consuetudines hactenus observatas, tam in animarum cura presbyteris Ecclesiarum Virziliacensis, Asconii, S. Petri, Castri insulae et Monterione committenda, et contrahendis matrimoniis et legitime dirimendis, et excommunicandis vel absolvendis, suspendendis, destituendis et restituendis presbyteris, clericis et parochianis Ecclesiarum illarum, quam in aliis negotiis et sacramentis ecclesiasticis, ratas esse decernimus, et eas a vobis praecipimus inviolabiliter observari. Nihilominus etiam vobis praesentium auctoritate mandamus quatenus subditos vestros, de quibus ad vos praedictorum fratrum fuerit perlata querela, ad necessitatem satisfactionis debitae, contradictione et appellatione cessante, per excommunicationis et interdicti sententiam compellatis. Alioquin eis auctoritate apostolica indulsimus ut eos candelis accensis vice nostra excommunicent, et nuntient excommunicationis et interdicti vinculo innodatos: quos tandiu volumus sicut excommunicatos et interdictos ab omnibus evitari, donec de perpetratis excessibus satisfaciant competenter. Praeterea quoniam, ut audivimus, parochiani praefati monasterii, qui pro manifestis excessibus a memoratis fratribus quandoque sententiam ecclesiasticae districtionis incurrunt, interdum ad alia loca se transferunt, ut sic sententiam et justitiam fratrum eludant; districte mandamus atque praecipimus ut eos qui taliter duxerint correctionem ecclesiasticam contemnendam, pariter et alios malefectores eorumdem fratrum, qui vel a vobis vel ab ipsis aut ab aliis fuerint excommunicationis et interdicti vinculo innodati, cum requisiti fueritis, per parochias vestras tandiu sicut excommunicatos et interdictos faciatis ab omnibus evitari, donec iidem malefactores satisfacere compellantur [ f. satisfecerint competenter]; et si delicti qualitas hoc exegerit, ad sedem apostolicam cum testimonio litterarum abbatis vel capituli veniant absolvendi.

Datum Romae apud Sanctum Petrum.

CL. GERARDO ABBATI MONASTERII BEATAE MARIAE MAGDALENAE VIRZILIACEN. EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS, REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. De eodem argumento. Religiosis votis annuere et ea operis exhibitione complere, officium nos invitat suscepti regiminis, et ordo exigit rationis. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium S. Mariae Magdalenae Virziliacensis, in quo divino mancipati estis obsequio, ab illustris memoriae Gerardo comite ipsius loci fundatore et uxore ejus Bertha beato Petro apostolorum principi propria devotione oblatum, apostolicae sedis patrocinio communimus et, ad exemplar praedecessorum nostrorum piae recordationis Leonis, Gregorii, Urbani, Eugenii, Alexandri, Lucii, Urbani, Gregorii, Clementis, et Coelestini Romanorum pontificum, statuimus ut idem monasterium in nullo teneatur alicui nisi tantum Rom. Ecclesiae respondere, et illum vobis in abbatem dari volumus et praeponi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti institutionem elegerint et Romanus pontifex providerit ordinandum aut suggestione monachorum ejusdem loci consenserit ordinatum. Sane consecrationem monasterii vestri et Ecclesiarum quae sunt in circumadjacenti villa Castri insulae et Monterione, chrisma, oleum sanctum, benedictionem abbatis, ordinationes monachorum et clericorum et caetera ecclesiastica sacramenta, vobis a quo malueritis catholico episcopo suscipienda concedimus: quia apostolica fultus auctoritate quod postulatur indulgeat. Ecclesiae vero ejusdem monasterii per diversas provincias constitutae et earum altaria ab episcopis, in quorum dioecesi sunt, consecrentur, coemeteria benedicantur, sacerdotes et clerici ordinentur, chrisma et oleum suscipiantur; siquidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerint, et ea gratis ac sine pravitate voluerint exhibere. Alioquin pro eorum susceptione catholica quem malueritis episcopum adeatis; qui similiter apostol. fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Porro dioecesano episcopo in monasterio vestro, nisi forte ab abbate fuerit invitatus, nec stationes agere nec Missas liceat publicas celebrare, neque ullam in eodem coenobio et circumadjacenti villa et in ecclesiis Asconii, Sancti Petri, quae sunt in radice montis ipsius sitae, et in ecclesiis Castri insulae et Monterione dominationem exercendi vel interdicendi habeat potestatem. Mansuro in perpetuum praeterea decreto penitus prohibemus ne abbatem vel monachos persona quaelibet saecularis ad curiam suam judicandos vel in causam ducendos vocet; nec abbas vel monachi aut eorum homines ab ecclesia cui serviunt judicandi coacti pro susceptione judicii curias principum adeant aliquorum, neque per alicujus principis potestatem abbas cum hominibus Ecclesiae Virziliacensis, si qua inter eos querela emerserit, in causam intret; nec aliquis eos adversus abbatem defendere audeat, vel tueri; nec burgenses vel homines Ecclesiae Virziliacensis praeter abbatem et monachos quisquam principum ad suam curiam judicandos et distringendos puniendosve ire compellat. Ad haec, saepedicto monasterio auctoritate apostolica confirmamus quaecunque praedictorum fundatorum seu quorumcunque fidelium legitima collatione aut aliis justis modis noscitur possidere, et quaecunque juste in futurum et canonice largiente Domino poterit adipisci. Praeterea quieti vestrae providentes, auctoritate apostol. interdicimus et sub excommunicationis vinculo prohibemus, ut infra pertinentias monasterii vestri crucibus determinatas nullus hominum capere, invadere seu bona sua auferre sive assultum vel quamlibet offensionem facere, neque per alicujus ducis vel comitis auctoritatem quisquam sine licentia vestra in eodem monasterio missas celebrare et oblationes detinere praesumat. Nihilominus quoque praedecessorum nostrorum fe. mem. Urbani, Eugenii, Alexandri, Lucii, Urbani, Gregorii, Clementis et Coelestini Roman. pontificum vestigiis inhaerentes, statuimus ut in ecclesiis et capellis vestris per diversus provincias constitutis presbyteri a vobis vel fratribus vestris eligantur; ut episcopis, in quorum dioecesi sunt, praesententur: a quibus, si idonei fuerint, curam animarum accipiant; ita quidem quod de plebis cura teneantur episcopis respondere; de oblationibus vero, decimis aliisque redditibus, sicut a praedecessoribus nostris vobis concessum fuisse dignoscitur, in curia vestra suam justitiam exsequantur. Quod si facere forte noluerint, subtrahendi eis temporalia ipsa, liberam habeatis auctoritate apostol. facultatem. Sententiam insuper super causa quae inter vos et bonae memoriae Stephanum quondam Eduen. episcopum vertebatur, a domino Urbano praedecessore nostro de communi consilio et assensu fratrum prolatam et a felicis record. Clemente praedecessore nostro postmodum confirmatam, auctoritate apostol. concedimus et praesentis scripti pagina communimus. Quae quidem sententia talis est. Controversiae quae sub examine sedis apostol. terminantur litterarum debent memoriae commendari, ne tractu temporis in recidivae quaestionis scrupulum deducantur. Meminimus autem piae memoriae praedecessorem nostrum Lucium papam venerabilibus fratribus nostris T. Portuen. et N. Albanen. episcopis et nobis adhuc in minori officio constitutis injunxisse ut in causa inter venerabilem fratrem nostrum Eduen. episcopum et monasterium vestrum diutius agitata, testes ipsius episcopi audiremus, eo, sicut recolimus, patenter expresso, ut super his articulis in quibus jus episcopale monasterii privilegia excludebant nulla per testes inquisitio haberetur, sed super aliis de quibus ab episcopo quaestio contra monasterium movebatur. Testibus itaque praefato tenore receptis et depositionibus eorum redactis in scriptis, fuit indulta commissio pro aliis testibus producendis, diffinitiva sententia apostol. sedis examini reservata. Proinde postea quae acta sunt sub judicibus delegatis, tam episcopi quam monasterii procuratoribus statuto termino in nostra praesentia constitutis, post multa hinc inde proposita ab episcopi procuratore quaesivimus ut quidquid peteret, scripturae serie declararet. Qui licet antea per advocatum subjectionem monasterii cum aliis petiisset, tandem libello porrecto confessus est, quod nihil in corpore monasterii vindicaret, sed in ecclesiis in villa circumadjacenti monasterio constitutis, clero et populo earumdem et quibusdam aliis jus episcopale domino suo restitui postulabat: quorum possessionem Eduen. Ecclesiam habuisse et praeter juris ordinem amisisse sufficienter probatum esse testibus asserebat; et ideo attestationes aperiri cum instantia requirebat. E contra vero Virziliacenses nec litem fuisse super his quae exempta sunt per privilegia contestatam et se libere usos suis privilegiis affirmabant. Nos vero privilegiis monasterii diligenter inspectis, villae circumadjacentis ecclesias scilicet Sancti Petri, Sancti Christophori, Sancti Stephani, Sanctae Marthae, Sanctae Crucis, et Sancti Jacobi, plena et pari cum monasterio gaudere reperimus libertate. Quia ergo, sicut dictum est, nostri non fuit praedecessoris intentio ut super his quae in privilegiis eximuntur vel haberetur quaestio vel testimonium redderetur, attestationes omnes super his, si quae sunt exhibitae, duximus irritandas. Sane libertatem monasterii ex ipsa procuratoris episcopi confessione tenentes ei privilegiorum claram seriem in aliis, quae licet exempta in quaestionem deducebantur, attentius intuentes, procuratori episcopi de consilio fratrum nostrorum super subjectione monasterii et omnibus quae in privilegiis eximuntur per diffinitivam sententiam silentium perpetuum ita duximus imponendum, ut in ecclesiis supradictis, clero et populo earumdem et villa circumjacenti nihil juris, nihil consuetudinis, nihil omnino quisquam, praeter Romanam Ecclesiam, secundum quod privilegia continent, quae diligenter inspeximus, habeat potestatis. Verumtamen principalem super ipsis privilegiis quaestionem, si ea episcopus non in parte sed totaliter tentaverit improbare, ipsi liberam reservamus. Decernimus ergo, etc., usque ad verbum illud, fatigare, aut de propriis animalibus quae in cellis ejus sunt, decimas exigere, sed omnia etc. salva in omnibus sedis apostolicae auctoritate, et in illis ecclesiis quae exemptae non sunt dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Ad indicium autem tam jurisdictionis Romanae Ecclesiae quam libertatis vestrae, libram unam argenti nobis nostrisque successoribus annis singulis exsolvitis. Si qua igitur, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum per manum Rainaldi domini papae notarii, vicem agentis cancellarii, III Non. Maii, indictione prima, Incarnationis Dominicae 1198, pontificatus vero domini Innocentii papae tertii anno primo.

CLI. WILLIELMO REMEN. ARCHIEPISCOPO. SANCTAE SABINAE CARDINALI. Ut electo Cameracen. liceat resignare juri, et ut eligatur alius idoneus a capitulo, intra mensem, vel instituatur auctoritate apostolica. (Romae, V Idus Maii.) Cum illos qui ad praelationis officium evocantur esse deceat sollicitos et attentos, ut tanquam boni pastores vigilias noctis custodiant super grege sibi commisso, ne lupus rapiat vel dispergat, qui propter impedimentum cordis aut corporis aliquando ad hujus officii onus electi suam insufficientiam recognoscunt et malunt praelationis officium resignare quam velint sub eorum regimine gregem Dominicum deperire, gratum exhibent Domino, sicut credimus, famulatum et petitionibus eorum favor est apostolicus impendendus; quia tutius est in Ecclesia non praeesse quam non prodesse qui praesunt. Licet autem occulta cordium ille solus intelligat qui renum est scrutator et cordium; quia tamen a nobis tam ex parte tua quam dilecti filii Cameracen. electi exstitit postulatum, ut si idem electus cujuspiam infirmitatis conscius, propter quam ad regimen ipsius Ecclesiae insufficiens dignoscitur, vellet sine pravitate aliqua resignare, liceret tibi eamdem recipere cessionem; volentes, quantum cum Deo possumus, Cameracen. Ecclesiae providere, auctoritate tibi praesentium indulgemus, ut si electus ipse propter praedictam causam sine pravitate renuntiare voluerit, resignationem ipsius apostolica auctoritate recipias, et ascitis tibi venerabilibus fratribus nostris Atrebaten et Ambianen. episcopis canonicos praedictae Ecclesiae studiosius moneas et inducas ut infra mensem post admonitionem vestram, personam idoneam sibi communiter juxta sanctionem canonicam eligant in pastorem. Si vero in electione facienda omnes, vel major et sanior pars, non potuerint convenire, ut ab eadem Ecclesia dissensionis in electione amoveatur materia, per quam jamdudum plurima sustinuisse dignoscitur detrimenta, ex tunc tu pariter cum praedictis episcopis vel eorum altero, si ambos habere non poteris, non obstante contradictione vel appellatione cujuslibet, praeficiendi ipsi Ecclesiae personam idoneam in pastorem liberam habeas auctoritate apostolica facultatem. Nulli ergo, etc.

Datum Romae, ut supra, V Idus Maii, pontificatus nostri anno primo.

CLII. EIDEM. Quod novam cathedram ipsi erigere liceat. Coenobia tamen in illos usus non convertantur, sed coenobia permaneant. (Datum, ut supra. ) Cum ad ecclesiastici honoris augmentum tuam sollicitam cognoscimus voluntatem, tanto ibi propensius in Domino congaudemus, quanto personam tuam sinceris charitatis brachiis amplexamur, et te tanquam praecipuum Ecclesiae membrum in domo Domini desideramus evidentius elucere. Pervenit siquidem ad audientiam nostram quod cum ad ampliationem divini cultus et honorem Ecclesiae Gallicanae in castro tuo, quod Mosomum dicitur, in abbatia ejusdem castri disposuisses novum episcopatum erigere, a felicis recordationis Coelestino papa praedecessore nostro super hoc licentiam postulasti; qui fratrum deliberato consilio, sicut in ejus litteris continetur, tibi per scripta sua concessit ut de assensu charissimi in Christo filii nostri illustris regis Francorum, de consilio etiam venerabilium fratrum nostrorum Atrebaten. et Ambianen. episcoporum, illud apostolica auctoritate suffultus, nullius contradictione vel appellatione obstante, in hujusmodi negotio agere procurares quod ad honorem Dei et Ecclesiae cognosceres pertinere; illos ecclesiastica districtione percellens qui tibi super hoc ducerent temeritate qualibet resistendum. Nos igitur ejusdem praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, de fratrum nostrorum consilio, ut in praedicta abbatia, juxta praescriptam tibi formam a praedecessore nostro episcopatum erigere valeas, vel si malueris in eodem castro cathedralem Ecclesiam cui praeficiatur episcopus fabricare liberam tibi concedimus auctoritate apostolica facultatem: ita tamen quod ab eodem monasterio monachi nullatenus excludantur; ne forte venire contra sanctiones canonicas videremur, quibus provida fuit deliberatione statutum, ut quae semel Deo dedicata sunt monasteria, semper maneant monasteria; cum et hodie generaliter statuatur ut ordo monasticus, qui in aliquo monasterio secundum Deum et beati Benedicti regulam dignoscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Si vero praedictorum episcoporum copiam habere non poteris, tu cum eorum altero juxta praescriptam formam in ipso negotio procedendi habeas potestatem. Nulli ergo, etc.

Datum, ut supra.

CLIII. EIDEM. Quod ipsi in novo suo episcopatu dignum aliquem virum praeficere liceat. (Ut supra, VII Id. Maii.) Cum in ecclesia Dei ex dispositione divina locum obtineas digniorem, petitionibus tuis tanto libentius favorem apostolicum impertimur, quanto eas credimus ex maturiori deliberatione procedere et personam tuam cognoscimus ad augmentationem ecclesiasticae dignitatis sollicitius aspirare. Cum igitur tibi tam a felicis recordationis Coelestino papa praedecessore nostro quam a nobis de fratrum nostrorum consilio sit indultum ut infra castrum tuum, quod Mosomum dicitur, in abbatia ejusdem castri valeas episcopatum erigere, vel si malueris in eodem castro aliam cathedralem ecclesiam cui praeficiatur episcopus, fabricare; ut laudabile tuae voluntatis propositum melior sequatur effectus et ad exaltationem novi episcopatus studeas affectuosius et intendas, personae tuae, quam praerogativa dignitatis honorare volumus speciali, auctoritate praesentium indulgemus ut liceat tibi, quoad vixeris, personaliter in eodem episcopatu, eorum requisito assensu quibus episcopus praeficiendus exstiterit, nullius contradictione vel appellatione obstante, personam idoneam instituere in pontificem, qui populo sibi commisso praeesse valeat et prodesse. Nulli ergo, etc.

Datum, etc., ut supra, VII Idus Maii.

CLIV. MAGISTRO GUISELIN. SUBDIACONO NOSTRO, CANCELLARIO TORNACEN. Sententia cardinalis Remensis a papa confirmatur. Cum a nobis petitur, etc. usque ad verbum illud effectum. Ad audientiam nostram siquidem te referente pervenit, quod cum felicis rec. Coelestinus papa praedecessor noster causam quae vertebatur inter te et Laurentium clericum de Brugis, super praebenda spectante ad magisterium scholarum Sanctae Mariae in Brugis, venerabili fratri nostro Willielmo Remen. archiepiscopo Sanctae Sabinae cardinali commisisset fine debito terminandam, ipse, allegationibus utriusque partis auditis et cognitis, de prudentum virorum consilio te ab ipsius impetitione absolvit, super hoc perpetuum silentium imponens eidem. Nos igitur quod per eumdem archiepiscopum factum est volentes debitam firmitatem habere, praebendam ipsam, sicut juste possides et quiete, devotioni tuae auctoritate apostolica confirmamus, etc. Nulli ergo, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum IV Non. Maii.

CLV. TORNACEN. EPISCOPO. Ut a decessoribus alienata revocet (Ut supra, VI Non. Maii.) Cum Ecclesiarum omnium cura nobis immineat pastoralis, sic nos convenit circa utilitatem ipsarum attentius vigilare, ut quae male ordinata sunt in eis in statum revocentur, auctore Domino, meliorem. Intelleximus siquidem per petitionem ex tua nobis parte porrectam, quod redditus duodecim altarium, qui ad mensam episcopalem specialiter fuerant deputati, quidam praedecessorum tuorum retroacto tempore minus rationabiliter distraxere. Volentes igitur tibi et Ecclesiae tuae paterna sollicitudine providere, ut redditus illos, qui in praejudicium tuum a mensa episcopali irrationabiliter sunt subtracti, tibi liceat, appellatione remota, legitime revocare, fraternitati tuae auctoritate praesentium indulgemus. Nulli ergo, etc.

Datum, etc., ut supra, VI Non. Maii.

CLVI. CANONICIS ECCLESIAE BEATAE MARIAE TORNACEN. Ut fructus altarium vicariis aequaliter dividantur. (Ut supra, VIII Id. Maii.) Cum a nobis petitur, etc. usque ad verbum assensu; ut redditus, qui a diversis donatoribus ad usum vicariorum ecclesiae vestrae, qui non sunt majoris altaris servitio deputati, per temporum vices proveniunt, colligantur in unum et per ministros vestros inter eosdem vicarios aequaliter dividantur, qui communi assensu capituli, secundum antiquam et rationabilem ecclesiae vestrae consuetudinem, institui valeant et similiter amoveri, liberam vobis auctoritate praesentium concedimus facultatem. Decernimus ergo, etc.

Datum, etc., ut supra, VIII Idus Maii.

CLVII. CANONICIS ET CLERICIS TORNACEN. ECCLESIAE. ( Ut supra, IV Id. Maii.) Cum a nobis petitur, etc. usque ad verbum postulationibus inclinati, ne coram alio judice trahamini nisi per appellationem in causam, quandiu sub examine venerabilis fratris nostri episcopi Tornacen. vel dilectorum filiorum decani et capituli vestri stare juri volueritis, praeterquam de nostro vel legati nostri mandato, auctoritate vobis praesentium indulgemus. Liceat quoque vobis, cum generale interdictum terrae fuerit, exclusis interdictis et excommunicatis, clausis januis, non pulsatis campanis et suppressa voce, divina officia celebrare. Nulli ergo, etc.

Datum, etc., ut supra, IV Idus Maii.

CLVIII. CANONICIS ECCLESIAE BEATAE MARIAE TORNACEN. Quod fructus majoris altaris possint dividere. (Apud S. Petrum.) Cum a nobis petitur, etc., usque ad verbum illud, assensu, ut redditus qui per temporum vices a diversis personis ad usum vicariorum majoris altaris ecclesiae vestrae proveniunt, colligantur in unum et per ministros vestros inter vicarios aequaliter dividantur, qui communi assensu capituli, secundum antiquam et rationabilem ecclesiae vestrae consuetudinem, institui valeant et similiter amoveri, liberam vobis auctoritate praesentium concedimus facultatem. Decernimus ergo, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum.

CLIX. CANONICIS ECCLESIAE BEATAE MARIAE TORNACEN. Confirmatio constitutionis cujusdam, super fructibus beneficii Ivonis. (Ut supra, II Kal. Maii.) Cum a nobis petitur, etc., usque ad verbum illud, vestris postulationibus gratam convenientiam impendentes, institutionemque quam super fructibus beneficii quod fuit olim Ivonis de vinea, cujus etiam donatio ad vos nullo medio pertinebat, de voluntate et consilio venerabilis fratris nostri Stephani episcopi vestri in Ecclesia vestra fecistis, videlicet ut fructus illi ad agenda communia negotia capituli perpetuo debeant applicari, sicut ipsa institutio rationabiliter facta est et hactenus observata et in authentico exinde confecto plenius continetur, auctoritate apostolica confirmamus, etc. Nulli ergo, etc.

Datum, etc., ut supra, II Kalend. Maii, pontificatus nostri anno primo.

CLX. ELECTO CAMERACENSI, SANCTI AUBERTI ET SANCTI GILLENI ABBATIBUS. Ut injustam interdicti sententiam revocent. (Apud S. Petrum, II Kal. Maii.) Cum in Ecclesia Dei omnia fieri debeant ordinate, non est a praelatis ecclesiarum ex impetu vel pro quaestu ad sententiam procedendum; sed ad hoc eo majori debent maturitate procedere, quo turpius et absonum magis existit de prolata temere sententia quam de ferenda minus rationabiliter reprehendi: quorum alteri, primo videlicet, poena ex praesumptione debetur, secundo vero venia pro ignorantia vel diligentia minori donatur. Sane significantibus dilectis filiis abbate et conventu S. Vedasti Atrebaten. didicimus quod si quando inter eos et venerabiles fratres nostros episcopos, et dilectos filios archidiaconos, in quorum parochiis aliqua eorum obedientia vel capella consistit, super aliquo controversia vertitur, vel alicui ipsorum non satisfaciunt juxta desiderium postulantis, ipsi ecclesias eorum in suis parochiis constitutas interdicto subjiciunt et interdictum ipsum, nisi placati muneribus, non relaxant. Volentes autem Ecclesiae sancti Vedasti paterna sollicitudine providere, eisdem episcopis et archidiaconis per scripta nostra praecipiendo mandavimus ne ejus ecclesias sine manifesta et rationabili causa interdicto supponant, nec occasione saecularium negotiorum aut quaestionum emergentium, seu causa lucri captandi, capellanos in ejus ecclesiis commorantes impediant, quominus in ecclesiis suis divina valeant officia celebrare. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus, si praefati episcopi vel archidiaconi forsan in ecclesias eorumdem abbatis et conventus sententiam interdicti minus rationabiliter duxerint promulgandam, vos de sententia ipsa, appellatione postposita, cognoscatis et eam post cognitionem, si talem ipsam inveneritis, auctoritate freti apostolica relaxetis. Nullis litteris, etc. harum tenore tacito.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, II Kalend. Maii, pontificatus nostri anno primo.

CLXI. ATREBATEN. EPISCOPO ET CAMERACEN. ELECTO. Ut concordia inita et bona fide interposita transactio observetur. (Datum, ut supra. ) Viris religiosis et his praecipue qui beati Benedicti regulam sunt professi non credimus expedire ut, otio claustrali postposito, contra instituta sui ordinis discurrant per curias saeculares, aut saecularibus negotiis involvantur. Inde est quod nos dilectorum filiorum abbatis et conventus sancti Vedasti Atrebaten. religioni et honestati consulere cupientes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, si nobiles viri comes Aionien. et Betunen. advocatus a compositionibus quas idem comes cum eisdem fratribus super possessionibus de Haspra. et pater praefati advocati super possessionibus de Saillis et earum appenditiis voluntate propria inierunt temere resilire voluerint, eos ad observationem compositionum ipsarum, sicut sine pravitate factae sunt et ab utraque parte receptae, a nobis etiam confirmatae, monitione praemissa per districtionem ecclesiasticam appellatione postposita compellatis. Nullis litteris, etc., ut supra.

Datum, ut supra.

CLXII. REMEN. ARCHIEPISCOPO SANCTAE SABINAE CARDINALI ET ABBATI SANCTI REMIGII ET DECANO REMEN. Ut Noviomensem episcopum tertia decimarum parte contentum esse et vexatione monasterii S. Vedasti abstinere jubeant. (Datum, ut supra. ) Significantibus nobis dilectis filiis abbate et conventu sancti Vedasti nostro est apostolatui reseratum, quod Martinus quondam ejusdem monasterii abbas tertiam partem decimationis de Moilaivis et de Ernaldmensnil ab R. quondam Noviomen. episcopo recepit ad censum, et ei tantam se redditurum promisit annis singulis pensionem, quod reliquae duae tertiae cum illa tertia vix sufficiunt ad solutionem ipsius. Unde ecclesia beati Vedasti jacturam enormem dicitur incurrisse. Propter quod venerabili fratri nostro Noviomen. episcopo dedimus in mandatis, ut illa tertia parte decimationis praedictae, sicut justum est, de caetero sit contentus et Ecclesiam ipsam super exactione praemissae pensionis amodo non molestet. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si supradictus episcopus mandato nostro parere noluerit et praemissis veritas suffragatur, vos auctoritate nostra suffulti memoratum episcopum sua tertia manere contentum et ab ecclesiae supradictae super exactione pensionis illius molestatione cessare, sicut justum est, monitione praemissa per districtionem ecclesiasticam, appellatione remota, cogatis. Si qua vero partium legitime citata etc. facientes quod decreveritis, etc. Nullis litteris, etc., ut supra. Quod si omnes, etc., tu, frater archiepiscope, cum eorum altero, etc.

Datum, ut supra.

CLXIII ELECTO CAMERACENSI, SANCTI AUBERTI ET SANCTI GILLENI ABBATIBUS IN CAMERACEN. DIOECESI CONSTITUTIS. Ut episcopos per censuras compellant monasterium S. Vedasti contra suos adversarios jure tueri. (Apud S. Petrum.) Ut loca religiosa et fratres in eis divinis obsequiis deputati violentiae non subjaceant laicali, sed instituta sui ordinis colant potius in quiete, specialis est eis gratia facienda; ne pro sui juris defectu saecularibus immisceri negotiis compellantur et ad curias discurrere saeculares. Hac igitur consideratione inducti, dilectis filiis abbati et conventui sancti Vedasti Atrebaten. providere volentes, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus si de malefactoribus suis per dioecesanos episcopos justitiam non potuerint obtinere, vos post trinam admonitionem eisdem episcopis factam, malefactores eorumdem fratrum ad exhibitionem justitiae per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compellatis, facientes quod decreveritis per districtionem ecclesiasticam inviolabiliter observari; nec sententiam in eos latam a vobis, nisi damna et injurias passis prius fuerit satisfactum, aliquis audeat relaxare. Volumus etiam nihilominus et mandamus ut cum ab eodem abbate et fratribus fueritis requisiti, ad eorum monasterium accedentes, quae corrigenda fuerint in capite vel in membris, auctoritate freti apostolica corrigatis. Nullis litteris, etc., ut supra. Quod si omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum

CLXIV. GRADEN. PATRIARCHAE. Ut causam archidiaconi Tarvisini contra clericos de Quinto jure definiat. (Ut supra, IV Id. Maii.) Constituti in praesentia nostra dilecti filii Jacobus et Olivierius nuntii clericorum plebanatus de Quinto, et dilectus filius archidiaconus Tarvisinus, pro causa quae inter ipsos ex una parte et archidiaconum memoratum ex alia super jure ipsius archidiaconatus fuerat agitata et tandem ad nos per appellationem delata, diffinitioni ejus contrariis affectibus intendebant, et cum vellent ad invicem litigare, dilect. filium G. SS. Cosmae et Damiani diaconum card. ipsis concessimus auditorem. Cumque partes in ejus essent praesentia constitutae, praedicti nuntii pro ipsis et parte sua firmiter asserebant quod causa eadem post tractatum diutinum amicabili tandem fuerat compositione sopita: quam quidem archidiaconus juramento, episcopus vero sub poena mille librarum se promiserat firmiter servaturum. Ex adverso autem praedictus archidiaconus proponebat quod cum videret partem adversam sibi super observatione compositionis factae molestiam irrogare, bonae mem. Clementi papae praedecessori nostro suam curavit proponere quaestionem: qui tandem ipsum a praestito juramento post causae cognitionem absolvit et licentiam ei dedit ut archidiaconatus sui jura, non obstante compositione illa, prosequi non cessaret; praesertim cum eam praefatus episcopus non servasset et tam ipse quam plebani socii ejus super hoc contra mandati apostolici formam eum plurimum molestassent. E contra praemissi nuntii affirmabant quod episcopus suus contra compositionem non venerat, imo ipsi archidiacono querenti responderat quod paratus erat facere quod deberet, sicut per instrumentum publicum ostendebatur, et quod archidiaconus contra juramentum licitum ac sponte interpositum nulla debuisset ratione venire. Et si forte sibi esset aliquo modo, quod non credebant, indultum, prius quae contra compositionis formam praesumpserat, emendare penitus tenebatur, quam statueretur aliquid super negotio principali. Caeterum cum in praesentia card. praedicti diutius litigassent, tandem auditis per eum quae duxerant proponenda, fratrum nostrorum consilio habito diligenti, causam ipsam sub certa forma tuae fraternitati duximus committendam, per apost. tibi scripta mandantes quatenus utramque partem ad observationem compositionis praedictae (quam licitam esse comperimus, et ideo juramentum pro ipsius observatione interpositum censuimus fore servandum) non obstante absolutione praedicta, quam credimus per subreptionem obtentam, per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo compellere non omittas; in irritum apost. auctoritate reducens si quid contra compositionem praedictam per praedictum archidiaconum cujuslibet auctoritate rescripti noveris immutatum. Si quid vero postmodum inter eos fuerit quaestionis, partibus ad tuam praesentiam convocatis audias et illud appellatione remota debito fine decidas. Volumus praeterea nihilominus et mandamus quatenus clericos et laicos, qui occasione quaestionis praedictae, quam cum archidiacono habuerunt, excommunicationis, suspensionis, vel interdicti sunt vinculo innodati, secundum Ecclesiae formam absolvas; illos qui ipsis bona sua per violentiam abstulerunt, ad restitutionem eorum, sicut justum fuerit, ecclesiastica censura remota appell. compellens, et non permittas quod ipsis super beneficiis suis gravamen vel aliqua molestia ab aliquo indebite inferatur. Illos vero quos Ecclesias violasse et manus in clericos temerarias injecisse constiterit, tandiu facias sicut excommunicatos ab omnibus arctius evitari, donec passis injuriam etc., et cum testimonio litterarum, etc.

Datum, ut supra, etc., IV Idus Maii.

CLXV. ARCHIEPISCOPIS ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS, MARCHIONIBUS, COMITIBUS, BARONIBUS, ET ALIIS NOBILIBUS VIRIS, ET UNIVERSIS CHRISTI FIDELIBUS AD QUOS LITTERAE ISTAE PERVENERINT. Ut commissariis apostolicis contra haereticos auxilio sint. (Ut supra, III Id. Maii.) Cum ad capiendas vulpes parvulas, quae demoliuntur vineam Domini Sabaoth, species quidem habentes diversas, sed caudas adinvicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in idipsum, et haereticos ab fidelium consortio excludendos, dilectum filium fratrem Rainerium, potentem divino munere in opere et sermone, et cum eo dilectum filium fratrem Guidonem, virum Deum timentem et vacantem operibus charitatis, ad partes vestras duxerimus destinandos, universitatem vestram rogamus, monemus et exhortamur in Domino, et in remissionem injungimus peccatorum quatenus eos benigne recipientes pariter et devote, contra haereticos ipsis potenter et viriliter assistatis, eis consilium et auxilium impendentes. Verum quia frater Rainerius pro arduis Ecclesiae negotiis in Hispaniam de mandato processit apostolico, volumus nihilominus et mandamus ut vos fratres archiepiscopi et episcopi, cum a dicto fratre Guidone fueritis requisiti, in haereticos, quos ipse vobis nominaverit, spiritualem gladium exeratis; laici vero bona eorum confiscent et eos ejiciant de terra sua et eorum paleas separent a frumento. Omnibus autem qui pro conservatione fidei Christianae in tanto discrimine quod Ecclesiae imminet, ipsi astiterint fideliter et devote, illam peccatorum suorum concedimus indulgentiam, quam beati Petri vel Jacobi limina visitantibus indulgemus.

Datum Romae, etc., ut supra, III Idus Maii

CLXVI. ABBATI SANCTI VEDASTI. Approbat ejus voluntatem, quod ex collegio saeculari factum olim coenobium, ad collegium revocare laboret. (Id. Maii.) Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, ne refrigescat charitas postulantis ex longioris morae fastidio vel ex brevi etiam dilatione tepescat. Significasti siquidem nobis quod cum ecclesia Sancti Petri de Castro sita juxta monasterium tuum libera sit, et sicut ipsum monasterium ab episcopali jurisdictione penitus sit exempta, et in ea olim esse consueverint canonici saeculares, praedecessores tui, ut possessiones ipsius in suos usus converterent, ut in ipsa facerent per monachos ministrari indulgentiam a sede apostolica impetrarunt. Verum quoniam in ea minus solemniter Domino deservitur, ad ampliandum ibidem cultum divini nominis canonicos saeculares, prout ibi quondam fuerant, in ea ordinare desideras et eis certos redditus assignare. Eapropter, dilecte in Domino fili, intentionem tuam laudabilem attendentes, auctoritate tibi praesentium indulgemus ut de consilio fratrum tuorum vel majoris et sanioris partis in ea canonicos saeculares instituas, et tam de bonis monasterii tui quam de his quae ibi a fidelibus offerentur redditus eis competentes assignes: ita tamen ut in nullo libertas illa depereat, quam ei praedecessores nostri Romani pontifices contulere. Nulli ergo, etc.

Datum Romae, etc. Idibus Maii, pontificatus nostri anno primo.

CLXVII. B. MAGISTRO SCHOLARUM ET VALBERTO CANONICO TARVISINIS. Episcopi trucidatores a solo papa absolvendi, excepto articulo mortis. (Apud S. Petrum.) Super eo de quo nos vestra discretio requisivit, videlicet quid faciendum sit de his qui captioni bonae memoriae V. Bellunen. episcopi, ex qua dignoscitur a quibusdam aliis crudelissime interemptus, se diabolico instinctu interfuisse fatentur, si ad Ecclesiam redire voluerint, in qua sint forma recipiendi ab ea, vobis taliter respondemus, quod cum tam enorme flagitium debita velimus severitate punire, ne facilitas veniae incentivum praebeat delinquendi, si communioni fidelium reconciliari desiderant, ad sedem apostolicam veniant absolvendi, nisi forte articulus mortis immineat vel hostilitas impediat capitalis; quibus in utroque casu, recepta secundum formam Ecclesiae sufficientissima cautione quod nostris debeant obedire mandatis, absolutionis beneficium nostra auctoritate potestis impendere: ita tamen quod opportunitate recepta, suscepturi mandatum, ad sedem apostolicam accedere non postponant. Provideatis autem attentius ne quid contra praescriptam formam quomodolibet attentetis [attentetur].

Datum Romae apud Sanctum Petrum.

CLXVIII. ARCHIEPISCOPO ET CAPITULO TURONEN. Citantur ad audiendum sententiam proferre in causa ipsorum contra Ecclesiam Dolensem. Licet in Ezechiele legatur: Animalia ibant et non revertebantur, tamen sequitur in eodem Animalia ibant, et revertebantur. Quamvis autem haec vocum dissonantia secundum sanum consonet intellectum et varias expositiones habeat mysticas et morales, possunt tamen per animalia munda, quae ruminant et ungulam findunt, rectores Ecclesiae non incongrue designari: qui discernendo fingunt ungulam et ruminant meditando: qui dum aliqua statuunt quae postmodum non retractant, eunt et non revertuntur; cum vero aliquid statuunt quod postmodum revocant consilio saniori, eunt et sicut de animalibus legitur, revertuntur. Utinam autem praedecessores nostri Romani Pontifices in diffinitione illius veteris et nondum inveteratae, sed prae vetustate notissimae quaestionis, quae inter Turonen. et Dolen. Ecclesias fuit diutius agitata et adhuc sub judice lis est, animalibus quae ibant, et non revertebantur, possent secundum formam expositionis suprapositae comparari; ut quod super ea statuerunt taliter receptum fuisset a partibus et servatum, quod nec causa ipsa in recidivae contentionis scrupulum denuo devenisset, nec nos oporteret super ea cum partibus laborare. Sane quamvis causa ipsa frequenter fuerit per sedem apostolicam diffinita, peccatis tamen exigentibus rediit malesana cicatrix in vulnus antiquum; hodieque manent vestigia veteris quaestionis et evidenter apparent et damnis quae utraque partium ejus occasione vehementer incurrit, sicut ipsi novistis nec nos etiam ignoramus. Quod si verum inspicimus et attendimus causas controversiae diuturnae, per vos interdum stetisse videtur quominus legitimum finem acceperit quaestio toties suscitata. Nam, ut non longe petamus exemplum, cum bonae memoriae Coelestinus papa praedecessor noster partes ad judicium citavisset, terminum eis certum praefigens, et eum postmodum de voluntate partium prorogasset, licet dilectus filius I. Dolen. electus ad sedem apostolicam propter hoc in persona propria non sine multo gravamine accessisset, tu tamen, frater archiepiscope, nec venisti nec misisti ad nos idoneum responsalem, sed nuntios solummodo minus sufficienter instructos pro sola dilatione petenda. Nolentes autem dictas ecclesias hujus occasione discordiae non sine magno utriusque dispendio diutius laborare, festum dedicationis beati Michaelis proximo futurum pro peremptorio termino vobis et parti adversae duximus praefigendum. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus ad praedictum terminum, quidquid de te, frater archiepiscope, quocunque modo contingat, per vos vel procuratores idoneos ad sedem apostolicam accedatis, nostrae dispositionis formam vel justae diffinitionis sententiam recepturi. Cum enim instantia nostra quotidiana sit omnium Ecclesiarum sollicitudo continua, de plenitudine potestatis, quam super omnes Ecclesias ab ipso Jesu Christo suscepimus, ea cupimus consilio saniori disponere, sicut viderimus expedire, quae ad pacem et utilitatem proveniant Ecclesiae utriusque. Alioquin ex tunc in diffinitione ipsius causae vel dispositione dante Domino procedemus.

Datum Romae apud S. Petrum Id. Maii, pont. nostri anno primo.

CLXIX. In eumdem fere modum Bituricen. archiepiscopo. Licet in Ezechiele, etc., usque ad verbum illud, procedemus. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus ut supramemoratis archiepiscopo et capitulo Turonen. ex parte nostra districte praecipias ut in termino sibi peremptorio constituto nostro se conspectui repraesentent et litteras nostrae citationis per tuos nuntios ipsis facias praesentari.

Datum Romae, etc., ut supra, XVII . . . , Kalend. Junii, etc.

CLXX. ARCHIEPISC. TARENTASIEN. ET EPISC. AUGUSTEN. ET ABBATI BONIMONTIS. Committitur eis causa episcopi et capituli Lausannensis. (Ut supra, Id. Maii.) Licet injunctae nobis administrationis officium profectibus nos admoneat intendere singulorum, et tanquam de commisso nobis grege rationem Domino reddituri cunctos ea facere exoptemus quae ad vitam proficiant sempiternam, fratres tamen et coepiscopos nostros, qui in partem sunt sollicitudinis evocati, sic vellemus commissi eis officii exsecutionem diligenter peragere, quod non lucerna sub modio sed supra candelabrum posita videretur. Verum cum de ipsis ea nostris auribus referuntur quae in infamiam pontificalis dignitatis redundant, dolemus admodum et turbamur: quia juxta divinae legis sententiam, si sacerdos, qui est unctus, peccaverit, facit delinquere populum. Olim siquidem cum venerabilis frater noster Lausannen. episcopus felicis recordationis C. papae praedecessori nostro a capitulo suo delatus fuisset in multis, idem praedecessor noster venerabili fratri nostro Maurianen. episcopo et dilectis filiis Bellaevallis et de Charitate abbatibus apostolica auctoritate praecepit ut ad Ecclesiam Lausannen. personaliter accedentes, quae in eadem tam in capite quam in membris digna correctione cognoscerent, studerent diligenti sollicitudine emendare. Qui cum die statuta Lausannam accessissent, et fecissent in praefati episcopi et capituli praesentia commissionis litteras recitari, sicut in eorum litteris perspeximus contineri, ipsum episcopum et capitulum ad compositionem amicabilem faciendam inducere studuerunt. Tunc capitulum duo instrumenta exhibuit; quorum unum erat sigillatum septem sigillis arbitrorum, in quos tam canonici quam episcopus compromiserant memorati; alterum vero erat sigillo jamdicti episcopi consignatum, in quo se fatebatur reatum perjurii incurrere, si a facta compositione a jamdictis arbitris ratione qualibet ab arbitrio resiliret. Episcopus autem, in praesentia delegatorum judicum, quod compositionem illam non tenuerat nec teneret, proposuit: asserens quod canonici antea a compositione resilierant et emendationem quam super quibusdam articulis praefati arbitri ei facere compromiserant nondum potuerat obtinere; et ideo se non incurrisse reatum perjurii fatebatur quia canonici prius compositionem infregerant et compositionis chartam arbitri non curaverant emendare. Econtra vero canonici respondebant quod nec ipsi a compositione resilierant nec aliquid arbitri in compositione promiserant emendare. Licet autem econtra episcopus se probare promitteret quod dicebat, in praesentia tamen ipsorum judicum non probavit. Cumque praefati canonici super monetae diminutione et exactione novi pedagii memoratum episcopum convenirent, et peterent quod ab arbitris praeceptum fuerat observari, respondit episcopus memoratus quod moneta erat procul dubio diminuta, nec licuit arbitris super hoc aliquid arbitrari, cum tanquam domino monetae licitum ei sit eam pro suo beneplacito minuere et augere, et iste fuit unus de articulis in quibus emendationem arbitrii postulavit. Pedagium autem a quadraginta annis acceptum fuisse asseruit et in gravamen inimicorum suorum se illud proposuit statuisse. Cumque adjicerent canonici antedicti quod praeter illa quae in compositionis instrumento continebantur, alia vellent contra eumdem episcopum proponere et probare, respondit episcopus quod eos aliquatenus non audiret, quia non tenebatur coram ipsis judicibus respondere, cum litterae commissionis non ex parte capituli, sicut continebatur in eis, sed per falsam suggestionem fuerint impetratae: quia P. de Exchandens [Ischandens], qui eas impetravit, mandatum non habuit ut talia postularet. Ad quod P. ipse respondit quod licet cum ad Romanam Ecclesiam accessit, non omnibus suum propositum revelaverit sed quibusdam, postquam tamen rediit, commissionis litteras omnibus qui aderant in capitulo legit et exhibuit et universis ipsae litterae placuerunt. Et ideo asserebant episcopum debere coram eisdem judicibus respondere; quia ratihabitio retrotrahitur et mandato comparatur. Et quoniam eorum judicium noluit saepefatus episcopus subintrare, licet ipsi judices in eadem Ecclesia multa digna correctione cognoscerent, et eam a statu pristino miserabiliter corruisse, et bona tam episcopi quam capituli viderent plurimum imminuta, in exsecutione tamen mandati apostolici ultra procedere noluere, negotium ipsum ad Romanam Ecclesiam [Curiam] remittentes. Ad haec, tam litteris capituli Lausannen. quam religiosorum abbatum, comitum et baronum ejusdem dioecesis et aliorum multorum nostro apostolatui est suggestum quod idem episcopus bona ipsius episcopatus dilapidando consumpsit, matrimonia non jungenda [conjungenda] conjungit et divortia celebrat indiscrete; et cum incontinentiae laboret infamia, familiaritatem amplectitur iniquorum, justitiam denegat postulantibus et quibuslibet contumeliose respondet, in se non ostendens mansuetudinem pastoralem. Praeterea contra eumdem multa alia proferuntur, quae longum esset litteris praesentibus enarrare. Super quibus siquidem omnibus tanto dolemus vehementius et movemur, quanto eumdem episcopum, tanquam in Romana Ecclesia enutritum et ab ea in pontificalis officii dignitatem assumptum quantum cum Deo possumus sinceriori charitate diligimus, et specialius amplexamur. Quoniam igitur quae de praemisso episcopo referuntur, sub dissimulatione transire non possumus nec debemus, inquisitionem ipsius negotii de fratrum nostrorum consilio vestrae duximus experientiae committendam; per apostolica vobis scripta districte praecipientes quatenus ad locum competentem pariter accedentes et partibus convocatis solum Deum habentes prae oculis, appellatione postposita, audiatis hinc inde proposita; attestationes et allegationes utriusque partis discussas et examinatas canonice sub sigillis vestris nobis dirigere procuretis, praefigentes utrique parti terminum competentem, quo sufficienter instructae, ad recipiendam sententiam nostro se conspectui repraesentent. Si vero praefati canonici ab accusatione destiterint et probare noluerint quod proponunt; vos, si praefatus episcopus super his fuerit infamiae nota respersus, purgationem ipsi canonicam indicatis, ut cum tribus episcopis suam, si valet, innocentiam purgare non differat; et eam, si praestiterit, auctoritate apostolica admittentes, eum ab impetitione canonicorum penitus absolvatis et ab objectis criminibus denuntietis insontem. Verum si se non poterit juxta sanctiones canonicas expiare, vos eum suspensum ad nostram praesentiam, sublato appellationis obstaculo, transmittatis, ut in negotio ipso sicut expedire viderimus auctore Domino procedamus. Attentius provisuri ut mandatum apostolicum ita prudenter ac diligenter exsequi studeatis, ut nos devotionem et sollicitudinem vestram possimus merito commendare. Volumus autem nihilominus et mandamus ut eidem episcopo districtius injungatis, ne bona Lausannen. Ecclesiae hujus occasione negotii quomodolibet alienare praesumat, in quorum distractione dicitur hactenus satis enormiter excessisse. Si qua vero partium legitime citata vestram praesentiam adire contempserit, etc. Nullis litteris obstantibus harum tenore tacito, etc. Quod si omnes, etc. tu, frater archiepiscope, cum eorum altero, etc.

Datum, etc., ut supra, Id. Maii.

CLXXI. PHILIPPO ILLUSTRI FRANCORUM REGI. Ut repudiata pellice, legitimam uxorem recipiat. (Ut supra, XVI Kal. Junii.) Licet dextera Domini suam fecerit in nostra promotione virtutem, de terra suscitans inopem et de stercore erigens pauperem, et illud nos voluerit dignitatis solium obtinere, ut non solum cum principibus, sed de principibus etiam judicemus; cum tamen conditionem humilitatis nostrae conspicimus et de quo ad quid simus vocati pensamus, praeter generale debitum pastoralis officii quod singulis nos constituit debitores, tibi et regno tuo specialiter nos fatemur teneri, in quo nos recolimus in studiis litterarum aetatem transegisse minorem, ac divino munere quantaecunque scientiae donum adeptos, beneficiorum impensam multiplicem suscepisse. Ad cumulum autem hujus praecipuae dilectionis accedit progenitorum tuorum grata memoria; quos, sicut Christianissimos principes nec ventus turbinis nec impetus tempestatis ab Ecclesia Romana potuit aliquando separare, quin potius tanto amplius in ipsius devotione ferverent, quanto fortius in naviculam nostri piscatoris fluctus insurgerent et mare tumultuosius ventorum incursibus fluctuaret. Unde cum in minori quondam officio constituti serenitatem regiam et regnum Franciae speciali amplexati fuerimus dilectionis affectu, nunc ad apicem summi pontificatus, licet insufficientes, assumpti, privatis affectibus, communibus supervenientibus causis tam ardentius in regiae serenitatis dilectione flagramus, ut occasionem nobis precemur a Domino indulgeri per quam affectus interior prodeat in effectum et praerogativa sinceritatis quam ad te gerimus in opere pateat universis. Verum quanto amplius celsitudinem tuam honorare cupimus et ad profectum tuum ardentius aspiramus, tanto magis de tua sumus salute solliciti, et gravius ferimus, si nostrae charitatis affectus circa serenitatem tuam, te praesertim dante materiam, videretur, quod absit, refrigescere vel tepere. Sane quantum scandalum sit exortum ex superinductione illius quam post multiplices inhibitiones Ecclesiae (quarum unam factam per bonae memoriae M. sanctor. Joannis et Pauli presbyterum cardinalem, tunc apostolicae sedis legatum et dilectum filium C. subdiaconum et notarium nostrum, cum felicis record. Coelestini papae praedecessoris nostri litteras in tua fecere praesentia recitari, quae inhibitionem apertius continebant, ad te novimus pervenisse), et post datas et receptas epistolas venerabilibus fratribus nostris Suessionen. et Noviom. episcopis, nuntiis tuis propter hoc apud sedem apostolicam constitutis superinducere voluisti, tibi credimus ex parte liquere: in quo ad discretionem veritatis non debet vincere sensualitas rationem. Nosti enim quod morbus iste jam vicina corrumpit, et ad excusandas excusationes in peccatis factus es caeteris excusatio, et in nos et Romanam Ecclesiam detractionem non modicam suscitastis. Quantum autem ex hoc te ipsum laeseris ex eo manifeste perpenditur quod omnia tibi contraria successerunt, quae prius prospera succedebant, nec datum est tibi frui etiam pace diuturna, quin, etsi non corpus, mentem saltem sollicitudo gravis urgeret. Quod tibi esse debet evidens argumentum quod propter hoc divinam indignationem incurreris; praesertim cum superinductae consanguinitas opponatur, charissimae autem in Christo filiae nostrae I. reginae Franciae non nisi impedimentum fuisset affinitatis objectum. Ut igitur saluti tuae consulas et honori, ut nos et Romanam Ecclesiam a labiis iniquis et lingua liberes detractrice, ut Dominum tibi reddas propitium, quem iratum tibi hactenus reddidisti: rogamus serenitatem regiam, monemus et exhortamur in Domino, et in remissionem injungimus peccatorum per apostolica tibi scripta mandantes quatenus in te ipsum aciem tuae considerationis reflectens, sic tuos actus dijudices ut ab aliis non debeas judicari. Memor esto conditionis tuae, et novissima juxta verbum sapientis attendens, quod scandalum in Ecclesia parit, quod nobis detractionem generat, quod in perniciem tuae salutis vertitur, et in dispendium totius regni redundat, alios simili corrumpens exemplo, corrigas per te ipsum, superinductam de finibus regni Francorum removeas et eam reducas in regnum et reginam appelles ac facias appellari, mandans ei ab omnibus tanquam reginae deferri, quam a te minus rationabiliter abjecisti. Quod si postmomodum usque adeo serenitatem tuam oriens ex alto respexerit et cor tuum lux illa dignata fuerit illustrare quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, ut praedictam reginam (quam ex testimonio plurium, quibus est religionis et dignitatis ratione credendum, mirae sanctitatis et honestatis audivimus esse) retineas in gratia conjugali (praesertim cum vix nobiliorem ducere possis et id tibi plurimum expedire noscatur), in his facilius et ad votum tuum celerius exsequendis quae serenitati tuae diebus istis incumbunt, gaudebimus plurimum, et in agendis tibi gratiarum actionibus assurgemus. Quod si forsan, quod absit, desuper datum non fuerit, sicut de jure tenemur, juris tibi licentiam non negamus, quo minus facta prius restitutione audiamus et exaudiamus quod rationabiliter duxeris proponendum. Si autem, quod non credimus, nec famae tuae nec honori consuleres, nec mandatis nostris nec monitis obedires; quantumcunque nobis molestum existeret te in aliquo molestare, contra te tanto amplius moveremur et manum curaremus apostolicam aggravare, quanto serenitatem tuam sincerius diligimus, et quos amamus severius arguere intendimus et durius castigare; cum inspirante Domino immutabilem animum et inflexibile propositum habeamus nec prece, nec pretio, nec amore, nec odio declinandi a semita rectitudinis; sed via regia incedentes, nec ad dexteram declinabimus nec deviabimus ad sinistram; sine personarum acceptione facientes judicium, quia non est personarum acceptio apud Deum. Non ergo posses, quantumcunque confidas de tua potentia, subsistere ante faciem, non dicimus nostram, sed Dei, cujus, licet immeriti, vices exercemus in terris, cum auctore justitiae, qui est Veritas, pro justitia et veritate pugnante, inimici tui in te ac regnum Franciae praevalerent, nec valeret temporalis tuus et exiguus potentatus divinae ac aeternae repugnare omnipotentiae majestatis. Facias, fili charissime, de necessitate virtutem, et nobis in hoc, imo Creatori tuo, per quem vivis et regnas, humiliter satisfacias; quatenus et ipsum tibi reddas propitium et nos tibi constituas amplius debitores: sciturus pro certo quod nisi mandatum nostrum hac vice curaveris adimplere, non differemus ulterius quin officii nostri debitum exsequamur.

Datum, etc., ut supra, XVI Kalend. Junii.

CLXXII. WILLIELMO REMEN. ARCHIEPISCOPO. SANCTAE SABINAE CARDINALI. Ut existat conservator privilegiorum Ecclesiae S. Germani de Pratis Parisiis. (Ut supra, V Id. Maii.) Pia Patrum praedecessorumque nostrorum sollicitudo se circa statum Ecclesiae in sua integritate servandum mirabiliter exhibuit circumspectam, ut videlicet ipsas, quae saecularium turbationum fluctibus concutiuntur assiduis, protectione sedis apost. specialiter praemuniret, et cum ipsa praesens omnibus adesse non possit, per convenientia instrumenta eisdem indulta suae potentiam auctoritatis extendens, perversorum malitiam coerceret. Sed cum malitia hominum excreverit in immensum, nec modum sibi perversitas eorum effraenata imponat, nos, quos eidem sedi gratia divina praefecit, qui praedecessorum nostrorum mandata seu institutiones solvere non venimus, sed implere, juxta malitiam temporis in his esse rigidiores oportet. Inde siquidem est quod cum Ecclesia Sancti Germani de Pratis Parisiensis, quae Romanae sedis filia devota et specialis existit, privilegiorum, indulgentiarum, confirmationum et libertatum plura obtinuerit a Romanis pontificibus instrumenta, quibus praelati Ecclesiarum et quamplures alii minime deferentes, ea infringere ipsisque temere obviare non dubitant, sicque libertatibus sibi concessis uti plene non valeat et in pluribus sustineat detrimentum, te conservatorem eorum quae ad ipsius Ecclesiae tranquillitatem a sede apostolica sunt indulta specialiter duximus concedendum. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus si quos indulgentiis, confirmationibus, privilegiis seu quibuslibet aliis instrumentis apostolicae sedis, seu aliis immutabilibus a quibuscunque monasterio Sancti Germani de Pratis praevia ratione concessis, per quae libertas debet ecclesiastica integra conservari, temere inveneris obviantes, eos per censuram ecclesiasticam, monitione praemissa, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, quemadmodum videris expedire, a sua temeritate compescere non moreris, ipsiusque jura monasterii Sancti Germani studeas illibata servare. Nullis litteris etc. harum mentione non habita etc.

Datum, etc., ut supra, V Idus Maii.

CLXXIII. ROBERTO ABBATI S. GERM. PARISIEN. EJUSQUE FRATRIBUS, TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS, REGULAREM VITAM PROFESSIS, IN PERPETUUM. Quod eos recipiat sub protectione apostolica, veteraque privilegia, non paucis additis, confirmet. (Apud S. Petrum, II Id. Maii A. D. 1198.) In eminenti apostolicae sedis specula ad hoc sumus licet immeriti disponente Domino constituti, ut justas petitiones debeamus libenter admittere, et eis studeamus effectum utilem indulgere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus annuentes, monasterium beati Germani de Pratis, in quo divino mancipati estis obsequio, quod proprie beati Petri juris existit, ad exemplar felicis memoriae Paschalis, Innocentii, Lucii, Eugenii, Anastasii, Alexandri, Lucii, Urbani, Clementis et Coelestini, praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti pagina communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti regulam in eodem monasterio noscitur institutus etc. usque ad verbum illud observetur. Praeterea quascunque possessiones etc. usque ad illud illibata permaneant. Per praesentis itaque privilegii paginam vobis vestrisque successoribus in perpetuum confirmamus ut quaecunque libertas, quaecunque dignitas, privilegio beati Germani, scriptis Childeberti, Clotharii, atque aliorum regum Francorum vestro monasterio collata est, eidem permaneat illibata. Ad haec, volentes te, dilecte fili Roberte abbas, et monasterium tuum honoris et gratiae privilegio decorare, ad instar dictorum praedecessorum nostrorum Alexandri et Coelestini usum mitrae et annuli atque sandaliorum tibi et per te successoribus tuis de consueta sedis apostolicae benignitate duximus indulgendum. Praecipimus autem ut chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, ordinationes et quaecunque vobis ex pontificali sunt ministerio necessaria a nullo catholico episcopo vobis vestrisque successoribus denegentur. Sane missas, ordinationes, stationes, ab omni episcopo vel clero Parisien. Ecclesiae in eodem monasterio praeter voluntatem abbatis vel congregationis fieri prohibemus; nec habeant potestatem aliquid ibi imperandi; sed nec divina officia ipsis interdicere, nec excommunicare nec ad synodum vocare, aut abbatem aut monachos, presbyteros aut clericos ecclesiarum ipsius loci, tribuimus facultatem. Adjicimus etiam ut in parochialibus ecclesiis, quas extra burgum beati Germani tenetis, presbyteri per vos eligantur, et episcopo praesententur; quibus, si idonei fuerint, episcopus animarum curam committat, ut ei de plebis cura, de rebus vero temporalibus ad monasterium pertinentibus, vobis respondeant; quod si facere forte noluerint, subtrahendi eis temporalia, quae a vobis tenent, liberam habeatis auctoritate apostolica facultatem. Auctoritate etiam apostolica statuimus et vobis de consueta clementia et benignitate sedis apostolicae indulgemus ut nullius legationi, nisi a latere Romani pontificis specialiter fuerit delegatus, subjacere vel subesse amodo debeatis; nec alicui liceat obtentu legationis ab apostolica sibi sede indultae vos vel successores vestros, seu monasterium vestrum, vel ecclesias quae infra burgum beati Germani sunt, ulla interdicti vel excommunicationis sententia praegravare, vel super vos aut super dictas ecclesias jurisdictionem aliquam exercere, nisi specialiter hoc fuerit a Romano pontifice illi mandatum. Praeterea compositionem quae inter monasterium vestrum et bonae memoriae Guidonem quondam Senonen. archiepiscopum super procurationibus quas a vobis in quibusdam villis petebat, rationabiliter intercessit, sicut provide ac sine pravitate facta est et recepta et hactenus observata, atque in instrumento exinde confecto plenarie continetur, ratam habentes, auctoritate apostolica duximus confirmandam. Ad majorem autem evidentiam compositionis ipsius rescriptum illud de verbo ad verbum huic privilegio duximus inserendum: cujus tenor talis est: In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Guido Dei gratia Senonen. archiepiscopus omnibus ad quos praesentes litterae pervenerint, in Domino salutem. Notum fieri volumus universis praesentibus pariter et futuris quod discordia quae erat inter nos et Fulconem abbatem sancti Germani de Pratis et ipsam ecclesiam, de procurationibus quas ab eis petebamus in Emant et Balneolo et Sancto Germano juxta Musteriolum, in praesentia domini Philippi Francorum regis ita terminata est. In hoc siquidem quitavimus Fulconi abbati et Ecclesiae Sancti Germani in perpetuum procurationes quas in praedictis locis petebamus ab eis, tali modo quod abbas et successores sui nobis et successoribus nostris vel nostris certis nuntiis pro procurationibus illis reddent singulis annis octo libras Parisien. apud Emant in octavis Paschae. Et si nos vel successores nostri venerimus semel in anno ad Emant, vel Balneolum vel ad villam quae dicitur Sanctus Germanus, abbas et successores sui aut ille qui domum tenebit recipient nos et successores nostros, et vivemus ibi nos et successores nostri nocte una sumptibus nostris propriis; infra quod ille qui domum tenebit non tenebitur aliquid dare nobis vel successoribus nostris, praeter hospitium, nisi hoc de gratia facere voluerit. Et si nos vel successores nostri semel recepti fuerimus in uno praedictorum locorum, non tenebuntur monachi recipere nos sive successores nostros in aliquo illorum trium eodem anno. Nos autem fecimus quitari jamdictae ecclesiae et abbati medietatem decimae lanae a presbyteris qui sunt in ecclesiis sancti Germani per archiepiscopatum Senonen. constitutis, scilicet Emant, Balneolo, villa quae dicitur Sanctus Germanus juxta Musteriolum, Matriolis; et presbyteri dictarum ecclesiarum aliam medietatem ejusdem decimae habebunt. Nuntii autem abbati Sancti Germani facient fidelitatem presbyteris qui in dictis ecclesiis erunt, et presbyteri per nuntios suos nuntiis abbatis, de dicta decima communiter et fideliter quaerenda et inter se dividenda. Quod ne valeat alicujus oblivione deleri vel malitiose perverti, sigillo nostro fecimus id confirmari; astantibus Ecclesiae nostrae personis, Salomone decano, Manasse archidiacono, Wilielmo thesaurario, Gaufrido praecentore. Testes hujus rei sunt Stephanus abbas Sanctae Genovefae et canonici illius Hugo, Almaricus, Milo; abbas Sancti Remigii Senonensis, magister Ansellus de cancellaria, Ogerius de Avons. Actum apud Fontem Blaudi anno ab incarnatione Domini 1191. Deinde prohibemus ut monasterii vestri monachos, ubicunque de mandato abbatis habitaverint, nullus praeter Rom. pontificem vel legatum ab ejus latere missum absque speciali mandato apostol. sedis, vel praeter abbatem, ad quem cura et custodia eorum pertinet, excommunicet aut interdicat. Obeunte vero, etc., usque ad verbum illud eligendum. Electus autem vel a Romano pontifice vel a quo maluerit catholico episcopo munus benedictionis accipiat. Sane novalium, etc., apostolica insuper auctoritate vobis duximus indulgendum, ut infra parochias ecclesiarum ad jamdictum monasterium pertinentium nullus oratorium, capellam, vel ecclesiam aedificare, aut coemeterium facere, sine dioecesani episcopi et vestro consensu audeat; nisi forte Templarii vel Hospitalarii fuerint, quibus hoc apostolicae sedis privilegiis indultum fuisse noscitur. Paci quoque et tranquillitati vestrae pontificali volentes provisione prospicere, praesenti privilegio duximus statuendum ut si quis terras ad vos de jure spectantes, in quibus portionem habetis vel campos, donatione, aut venditione seu quolibet alio alienationis titulo in aliam ecclesiam vel religiosa loca transtulerit, ecclesiis illis vel locis religiosis ultra annum et diem eas sine assensu vestro non liceat retinere; sed juxta consuetudinem Gallicanarum Ecclesiarum talibus personis pretio seu dono concedant, quae vobis et monasterio vestro jura vestra cum integritate persolvant. Decernimus ergo, etc., salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum per manum Rainaldi domini papae notarii, cancellarii vicem agentis, II Idus Maii, indictione prima, incarnationis Dominicae anno 1198, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno primo.

CLXXIV. HUGONI ABBATI SANCTI DIONYSII EJUSQUE FRATRIBUS, TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS, REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. Quod eorum jura privilegiaque confirmet. (Ut supra, II Id. Maii.) Effectum justa postulantibus indulgere et vigor aequitatis et ordo postulat rationis: praesertim quando petentium voluntates et pietas adjuvat et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium Sancti Dionysii, quod specialiter beati Petri juris existit, in quo divino estis obsequio mancipati, ad exemplar felicis recordationis Zachariae, Stephani, Leonis, Alexandri, Paschalis, Calixti, Innocentii, Eugenii et Lucii, Romanorum pontificum praedecessorum nostrorum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti pagina communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti regulam, etc., usque ad verbum observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona, etc. usque ad verbum permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis, donationem praebendarum in ecclesia Sancti Pauli. In episcopatu Parisien. ecclesiam Sancti Leodegarii, ecclesiam Sancti Martini in strata, cellam Beatae Mariae prope Corbolium super fluvium Essonae sitam cum appendiciis suis, eccles. de Trembleiaco, monasterium Beatae Mariae de Argentolio quod situm est super fluvium Sequanam, cum pertinentiis suis. In archiepiscopatu Rothomagen. ecclesiam S. Petri de Calvomonte cum tribus capellis sibi adjacentibus, scilicet S. Mariae, Sancti Joannis et capella de Calloel. ecclesias de Cergiaco, quae nec synodum nec circatam persolvunt. Ecclesiam de Busiaco, ecclesiam de Sagiaco, ecclesiam de Cormeliis, ecclesiam de Caiz, ecclesiam de Monte Gerulfi, ecclesiam de Ablegiis, ecclesiam de Sancto Claro, ecclesiam de Monte Genvoldi. In Normania vero ecclesiam de Mo. Renniaco, ecclesiam de Liliaco, ecclesiam de Floriaco, ecclesiam de Bernevalle, ecclesiam de Sancto Martino, ecclesiam de Fregellis. In episcopatu Carnoten. ecclesiam de Trapis. Concessionem etiam patronatus ecclesiae Beatae Mariae de Medonta cum omnibus possessionibus et appenditiis suis a charissimo in Christo filio nostro Philippo illustri rege Francorum vobis provide factam, ita quod decedentibus canonicis ejusdem ecclesiae, loco eorum vestri monachi ordinentur, per quos gratius in eadem ecclesia Deo servitium assidue impendatur. In episcopatu Aurelianen. ecclesiam de Toriaco, campum Manerii, villare Vendrous, villam Mevi, Fiens, Luins. Ad haec, compositionem illam quam bonae memoriae Henr. quondam Sylvanecten. episcopus super diversis querelis quae inter vos et nobilem virum Wiliel. de Melloto, tam in talliis quam in corveis et terris censualibus et quibusdam aliis vertebantur, statuit observandam. Concessionem vobis et per vos monasterio vestro factam a bonae memoriae Guidone quondam Senonen. archiepiscopo et ejus antecessoribus de ecclesiis de Bella, de Sancto Lupo, de Josanvilla, de Ver. de Firiaco, de Grandipute, de Sancto Audoeno. Praesentationem etiam presbyterorum in eisdem ecclesiis. Concessionem similiter vobis factam a bonae memoriae Rog. quondam Cameracen. episcopo et ejus antecessoribus Gualchero, Odone, Nicolao, de ecclesia de Forest, altari de Solemio, altari de Vernuilo cum decimis et omnibus appenditiis eorum. Portionem cujusdam decimae de Rw. Item compositionem quam jamdictus Sylvanecten. episcopus super controversia quae inter vos et Albertum de Monte-Omorio de quadam viatura et quibusdam pravis consuetudinibus vertebatur statuit observandam. Concessionem quoque coenobio vestro factam a venerabili fratre nostro Philippo Belvacen. episcopo, tam de personatu quam de praesentatione in ecclesiis sacerdotum, videlicet ecclesiam Sancti Martini de Colle, ecclesiam de Asneriis, ecclesiam de Villiaco, ecclesiam de Ciris, ecclesiam de Croi, ecclesiam de Morentiaco, ecclesiam de Mafliers, ecclesiam de Nosaico, ecclesiam de Murno et ecclesiam de Buxorta. In pago Meten. cellam novam cum omnibus appenditiis suis, videlicet Hulspere, Asminge, Emelingas, ecclesiam de Fulcrepa, salinas ac patellas salinarum apud Massaltien. In episcopatu Laudunen. altare de Cadursa, altare de sancto Gaberto, altare de Pirolis, altare de Seiriaco, cum capella sancti Dionysii quae est apud Ribomontem. In Jusavalle, altare de Sorbeis, altare de Altrepia, altare de Rosbes, altare de Rocheniis, altare de Serenis Fontibus. Ex domo illustris memoriae Ludovici quondam regis Francorum, quidquid in villa de Trapis habebat, praeter annualem hospitationem, quando ibidem jacuerit, et talliam quam apud Gergiacum in Wlcasin. et apud Cormelias vobis donavit. Ex dono bonae memoriae Gaufredi Carnoten. episcopi, altaria de Monarvilla et de Tubrido. Ex dono Alvisii bonae memoriae quondam Atrebaten. episcopi, altare de Anechin. Ex dono illustris memoriae Eduardi scilicet et Will. quondam regum Angliae, Deherstiam super fluvium Sabrinae sitam, Tantoniam, Molam cum appenditiis suis. Ad haec, comitatum Wlcassini, qui juris beati Dionysii est, quem illustris memoriae Ludovicus quondam rex Francorum per Sugerium quondam abbati Sancti Dionysii in beneficium et feudum suscepisse cognoscitur, quoniam is possidet cujus nomine possidetur, tibi tuisque successoribus confirmamus. Vicariam quoque et omnimodam justitiam ac plenariam libertatem juxta villam Sancti Dionysii sicut subscriptis terminis distinguitur, a fluvio videlicet Sequanae, a molendino quod vulgo appellatur Bajart usque ad supremum caput villae quae vocatur Albervillare, quam praefatus rex juris esse beati Dionysii recognoscens, eidem monasterio restituit, vobis nihilominus confirmamus. Praeterea omnimodam potestatem omnemque justitiam et universas consuetudines nundinarum jamdicti ipsius regis liberalitate vobis concessas, ut perpetuis eas quiete obtineatis temporibus, confirmationis nostrae munimine roboramus. Ad haec, refutationem pravae consuetudinis quam Burcardus de Monte-Morentiaco in vineis vestris monasterii in Diogilo villa sitis habebat et rotagici terrae suae. Similiter compositionem initam inter monasterium vestrum et ecclesiam sancti Exuperii Corbolien. in praesentia bonae memoriae Joannis quondam Carnoten. episcopi super integritate praebendae ejusdem ecclesiae. Ad exemplar insuper felicis memoriae Innocentii et Anastasii Roman. pontificum praedecessorum nostrorum, compositionem super controversia, quae quondam inter monasterium vestrum et monasterium sancti Michaelis vertebatur, sicut in eorumdem Romanorum pontificum plenarie [ f. privilegiis] continetur, auctoritate apostolica confirmamus. Has siquidem compositiones omnes seu refutationes, sicut absque pravitate factae sunt, receptae et in scriptis authenticis continentur et etiam hactenus sunt servatae, apostolico munimine roboramus. Sane novalium vestrorum etc. Liceat quoque vobis clericos etc. Prohibemus insuper etc. Discedentem vero etc. Auctoritate quoque apostolica prohibemus ne aliquis abbas monasterii ipsius terras, redditus ad ipsum spectantes, parentibus suis aut aliis, domos, vel etiam ea quae de caducis proveniunt, aut ministeria domus, nisi illa tantum quae sunt servientium clericorum, dare praesumat nec pecuniam ultra centum libras sine assensu totius capituli vel majoris et sanioris partis mutuo suscipere audeat. Nulli quoque monachorum quidquam sine consensu abbatis ab aliquo mutuo recipere liceat. Is autem qui ministerium domus habuerit, ultra centum solidos mutuo non accipiat, praeter abbatis consensum. Statuimus etiam ut abbas sigillum proprium habeat, sicut est de consuetudine hactenus observatum. In parochialibus autem ecclesiis quas habetis, liceat vobis sacerdotes eligere et dioecesano episcopo praesentare; quibus, si idonei fuerint, episcopus animarum curam committat, ut ei de spiritualibus, vobis autem de temporalibus debeant respondere. Justitias etiam aut officia laicorum, quae bonae memoriae W. quondam abbas ejusdem monasterii ad manus suas ab omnibus in burgo Sancti Dionysii commorantibus legitime revocavit, de caetero aliis assignari, regulares etiam consuetudines a praedecessoribus vestris et a vobis hactenus observatas aliqua levitate mutari, nisi de tua sive tuorum fuerit providentia successorum cum consensu capituli vel majoris et sanioris partis, auctoritate apostolica prohibemus. Novas praeterea et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis, archidiaconis seu decanis vel aliis ecclesiarum praelatis omnino vobis fieri prohibemus. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum seu monachorum, qui ad sacros ordines fuerunt promovendi, a quocunque malueritis suscipiatis episcopo; siquidem catholicus fuerit et gratiam apostolicae sedis habuerit et ea vobis gratis et absque aliqua pravitate voluerit exhibere. Inhibemus insuper ut infra fines parochialium ecclesiarum vestrarum nullus sine dioecesani episcopi et vestro assensu capellam vel oratorium aedificare praesumat. Salvis privilegiis Romanae Ecclesiae, missas sane publicas celebrari aut stationes in eodem monasterio, praeter abbatis voluntatem, fieri prohibemus. Sed nec interdicere nec excommunicare, nec ad synodum vocare vel abbatem vel ipsius loci monachos, episcopis aut episcoporum ministris permittimus facultatem. Apostolica etiam auctoritate vobis duximus indulgendum ut non nisi legato a latere Romani pontificis destinato, legationis obtentu teneamini respondere. Porro tam tibi quam tuis successoribus licentiam indulgemus, in gravioribus negotiis sedem apostolicam appellare, nec appellantes ante negotii finem laesio ulla contingat, quatenus auctore Deo in sanctae religionis studiis quieti ac seduli permanere possitis. Cum autem generale interdictum terrae fuerit etc. Sepulturam vero etc. Libertates insuper, dignitates etc. Obeunte vero etc. usque ad verbum eligendum. Electus autem vel a Romano pontifice vel a quo maluerit catholico episcopo munus benedictionis accipiat. Decernimus ergo etc. salva sedis apostolicae auctoritate, et in praedictis Ecclesiis dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur, etc.

Datum, ut supra, etc., II Idus Maii.

CLXXV. ABBATI ET CONVENTUI S. DIONYSII. Ut beneficia nondum vacantia, vel petantur vel etiam conferantur. (Datum, ut supra. ) Ex parte vestra fuit in audientia nostra propositum quod quidam clerici, quorum vita et conversatio ignoratur, ecclesias, praebendas et beneficia nondum vacantia sibi contra decretum Lateranen. concilii conferri volentes, vestrum monasterium intendunt multipliciter aggravare. Nos igitur volentes eidem coenobio vestro super his paterna in posterum sollicitudine providere, auctoritate vobis praesentium indulgemus ut, salva sedis apostolicae auctoritate, a talium impetitione maneatis penitus absoluti. Nulli ergo, etc.

Datum, ut supra.

CLXXVI. ABBATI ET CONVENTUI CISTERCIEN. Ut pro se gravissimis omnium Ecclesiarum negotiis occupato Deum orent. (12 Kal. Junii.) Dum non solum quid in summo pontifice, verum etiam in quolibet episcopo requiratur advertimus, et gravitatem officii pastoralis et praeteriti temporis attendimus libertatem, et fere prorsus in insufficentia nostra deficimus, et in eo solo cujus vices in terris gerimus confidentes, de nostris meritis non speramus. Quamvis enim variis sumus negotiis occupati, utpote quibus omnium Ecclesiarum sollicitudo semper incumbit, aliquando tamen in nos ipsos nostrae considerationis aciem reflectentes, dum priorem statum praesenti conferimus et utrumque ad alterum rationis lance pensamus, servos servorum (prout in compendio salutationis litterarum nostrarum apponitur) nos esse agnoscimus; qui non solum de nobis, sed de omnibus omnino fidelibus tenemur Deo reddere rationem. Cumque suscepti regiminis onus quod est debilibus nostris humeris importabile cogitamus, illud propheticum posse nobis credimus coaptari: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me (Psal. LXVIII, 3). Et utinam illud nobis coaptari non valeat: Exaltatus autem, humiliatus sum et confusus (Psal. LXXXVII, 16): ne forte simus ex illis, de quibus inquit Scriptura: Dejecisti eos dum allevarentur (Psal. LXXII, 18). Quem enim sanae mentis et intelligentiae plenae non terreat verbum illud Apostoli ad Timoth. in sua loquentis epistola: Oportet episcopum irreprehensibilem esse, sobrium, prudentem, pudicum, ornatum, hospitalem, doctorem, non vinolentum, non percussorem, sed modestum, non litigiosum, non cupidum, suae domui bene praepositum (I Tim. III, 2). Nam, ut difficultatem capitulorum sequentium taceamus, quis se poterit irreprehensibilem exhibere, cum secundum Joannem apostolum, si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8); cum et de illo qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, dictum fuerit: Ecce homo vorax, potator vini, publicanorum et peccatorum amicus (Matth. XI, 19); et alibi seductor et habens daemonium appellatus fuerit et cum impiis deputatus; cum etiamsi actus nostros in observatione mandatorum suorum ille dirigeret nec nos permitteret declinare ad dexteram vel sinistram, a quo bona cuncta procedunt, refraenare tamen non possemus os iniqua loquentium vel cavere nobis a labiis iniquis et lingua dolosa. Quia igitur non de nostra virtute confidimus, sed de universalis Ecclesiae prece speramus, universitatem vestram rogamus, monemus et exhortamur attentius quatenus, praeter communem orationem quae pro nobis fieri consuevit, insufficientiam nostram vestris orationibus specialius adjuvetis, puras manus sine disceptatione levantes ad Deum de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, petentes ut quia non sunt in homine viae ejus, ipse qui pro nobis factus est homo dirigat gressus nostros in semitis suis, ut vestigia nostra nullatenus moveantur; sed ipse qui dat omnibus affluenter et non improperat, gratiam suam in nobis multiplicet, motus interiores deponens et actus exteriores modificans; quatenus ea semper et meditemur interius et exterius operemur, quae ad laudem nominis ejus, ad salutem animae nostrae necnon et profectum totius Ecclesiae debeant provenire; nec nobis sed sibi det gloriam, qui est gloriosus in sanctis: concedens nobis, per suam misericordiam ineffabilem, quod sic transeamus per bona temporalia, ut non amittamus imo potius consequamur aeterna.

Datum, etc., XII Kal. Junii, pont. nostri anno primo.

Scriptum est autem super hoc abbati et conventui Claraevallensi, abbati et conventui S. Victoris Parisiensis, abbati et conventui Praemonstratensi.

CLXXVII. ARDMACHAN. ARCHIEPISC. Ut post acceptam episcopi Rathobotensis resignationem, electionem alterius confirmet. (Romae, XV Kal. Junii.) Per alias litteras tuae fraternitati mandasse meminimus, ut venerabilem fratrem nostrum Rathoboten. episcopum ad recipiendam curam suae dioecesis, quam aliter quam debuerat resignarat, compelleres; et si forsan eam postmodum in tuis manibus auctoritate sedis apostolicae resignaret, Ecclesiae ipsi in personam faceres electione canonica provideri. Verum ne personam dilecti filii fratris G. reprobasse forsitan videamur, si idem episcopus resumptam curam pastoralis officii spontaneus voluerit in tuis manibus resignare, et clerici ejusdem Ecclesiae ipsum in episcopum canonice duxerint eligendum, confirmandi electionem ipsius et eum in episcopum consecrandi tibi licentiam non negamus.

Datum Romae, etc. XV Kal. Junii.

CLXXVIII P. PRESBYTERO CANONICO S. MICHAELIS MAJORIS PAPIEN. Quod confirmetur sententia lata per cardinalem S. Mariae in causa P. et Jacobi clerici Papiensis. (Ut supra, XV Kal. Junii.) Cum tam tu quam dilectus filius Jacobus clericus Papien. pro controversia ecclesiae sancti Michaelis praebendae, quae inter te et ipsum vertebatur, in nostra essetis praesentia constituti, vobis dilectum filium P. Sanctae Mariae in Via Lata diaconum card. concessimus auditorem: ante cujus praesentiam taliter fuit ex parte ipsius J. allegatum, quod olim Streuva quondam praepositus et canonici dictae Ecclesiae de communi consensu et voluntate unanimi septem clericos in canonicos elegerunt, inter quos ipse in sexto loco fuit ab eis nominatus canonice et electus. Cumque procedente tempore duo ex ipsis electis obiissent, et de canonicis ipsius ecclesiae unus in praepositum fuisset assumptus et duo viam universae carnis intrassent et primo vacatura praebenda deberet ipsi assignari, et ipse praepositus ad jam vacantem praebendam eum recipere recusaret, ipse cognoscens quod praebendam ipsam tibi conferre volebat, ne tua electio et receptio fieret, sedem apostolicam appellavit et curavit quantum potuit fortius inhibere et ad Romanam accedens Ecclesiam, ad dilectos filios B. majoris Ecclesiae et magistrum I. Sancti Romani praepositos Papien. litteras impetravit: qui cognito per testes idoneos et quosdam canonicos ecclesiae memoratae de electione ipsius, stallum ei in choro et locum in capitulo et refectorio assignarunt. Sed quia in litteris apostolicis de praebenda, quae jam tibi collata fuerat, mentio non fiebat, iterum ad apostolicam sedem accessit et ad dilectum filium abbatem Sancti Petri in coelo aureo et praedictum praepositum Sancti Romani litteras reportavit, ut ipsi causam audirent et eam appell. rem. fine canonico terminarent. Qui utriusque partis rationibus auditis ac testibus quos ipse l. produxerat receptis et attestationibus publicatis, pro eo sententiam promulgarunt; quam postulabat auctoritate apostolica confirmari. E contra vero tu taliter respondebas quod, cum felicis memoriae Urbanus papa praedecessor noster duos vellet clericos in praefata Ecclesia ordinare, ipsi ad mandatum apostolicum declinandum sex de nobilibus civitatis Papien. ad vacaturas praebendas, quae non essent sacerdotales, in clericos nominarunt. Postmodum vero quidam de fratribus ejusdem Ecclesiae, consanguineus J. antedicti, praepositum qui tunc erat et quosdam de fratribus rogavit attente ut eum post dictos sex electos in clericum nominarent: qui, pluribus de fratribus irrequisitis qui praesentes erant, Fiat, sicut dicitur, responderunt: pro quo dicebas ejus electionem aliquam non fuisse; quia quamplurimum fratrum praesentium non fuit requisitus assensus, cum electio consensum vel saltem requisitionem fratrum exigat singulorum. Dicebat etiam dilectus filius praepositus tuus in ejusdem cardinalis praesentia constitutus quod a felicis recordationis Coelestino papa praedecessore nostro idem J. per falsam insinuationem et tacitam veritatem ad praedictos praepositos Papien. [commissionem] obtinuit, per quam se non esse cogendum praefato J. respondere in praesentia ipsorum judicum allegavit; quia pro eodem negotio specialem nuntium ante citationem ad sedem apostol. destinarat, et quoniam ipsi judices tam ipsam exceptionem quam alias quas proponebat admittere noluerunt, ipse sedem apostolicam appellavit: qui, appellatione contempta, ante litis contestationem pro ipso J. sententiam protulerunt: quam ideo non tenendam dicebat, quia post appellationes legitime interpositas et non servato fuit juris ordine promulgata. Post modicum autem temporis saepedictus J. contra te, qui tam per praepositum quam canonicos praedictae Ecclesiae vacantem praebendam canonice fueras assecutus, litteras ad praedictos abbatem et praepositum impetravit: quorum tu nolens judicium subintrare, quia unus eorum consanguineus erat J. antedicti, et alter super eadem causa tertio judex fuerat delegatus, sedem apostolicam appellasti: qui, licet morte praedecessoris nostri eorum jurisdictio expirasset, sententiam tamen contra te protulerunt; quam, sicut post appellationem a suspectis judicibus et mandato expirato irrationabiliter latam, auctoritate postulabas apostolica infirmari. Praedictus itaque cardinalis, auditis hinc inde propositis et diligenter inspectis de mandato nostro, habito prudentum virorum consilio, cognoscens praefatam electionem contra Lateranen. concilium celebratam, canonicam non fuisse, cum in ea fratrum praesentium assensus non fuerit requisitus, et ideo si quid ex ea vel ob eam factum fuit aliquo modo vel secutum, nullius debebat existere firmitatis, eumdem J. nihil juris in praebenda quam postulabat habere sententiando decrevit, et te et Ecclesiam praedictam ab impetitione ipsius occasione electionis praedictae penitus liberavit. Nos vero ejusdem cardinalis sententiam approbantes, eam auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc.

Ut supra XV, Kalend. Junii.

CLXXIX. ABBATI S. DIONYSII. De electionis sui in abbatem confirmatione apostolica. (Ut supra, XII Kal. Junii.) Laudabilis vita in tuo degentium monasterio, quam ille a quo cuncta bona procedunt per morum consonantiam mirabiliter ordinavit, se nobis exhibet plurimum in Domino commendandam; et ex eo quod in ordinationibus Ecclesiae tuae cum maturitatis multae consilio in voluntate unanimi fit processus, quem in factis suis exsulans tanquam peregrina dissensio cordium non perturbat, vehementer inducimur ut eorum concordiae noster concurrat assensus, et quae rite aguntur favore apostolico prosequentes, apponendo manum nostrae confirmationis, eadem approbemus. Sane per litteras dilectorum filiorum conventus ejusdem monasterii Sancti Dionysii nobis innotuit manifeste quod in electione tua tanta concordia fuerit animorum, ut ab eo qui fidelium mentes unius efficit voluntatis, omnium vota in unum directa fuisse credantur. Unde nos paci et tranquillitati Ecclesiae tuae plurimum congaudentes in Domino eorumque petitioni clementius annuentes, ipsam electionem de te canonice celebratam auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc

Datum, etc., ut supra, XII Kalend. Junii, Pont. nostri anno primo.

CLXXX. AGRIGENTIN. EPISCOPO. Quod ipsi liceat monasteria transferre ad loca tutiora. (Ut supra, IV Id. Maii.) In his quae pro religiosorum locorum reparatione requiris a nobis et quae postulas pro statu ecclesiastico conservando, tanto libentius assensum tibi apostolicum impertimur, quanto ad id amplius pastoralis officii debitum nos inducit. Significasti siquidem nobis quod quaedam monasteria in tua dioecesi constituta, tempore seditionis inter Saracenos et Christianos exortae depauperata, quaedam negligentia abbatum deserta, quaedam vero omnino destructa fuerunt, quae ad tutiora desideras loca transferre. Insuper in reditu tuo possessiones quasdam et decimas ad mensam clericorum Agrigentinen. Ecclesiae pertinentes invenisti alienatas ab ipsa, quas intendis ad usum ipsius de auctoritate sedis apost. revocare. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis precibus annuentes, fraternitati tuae auctoritate apost. indulgemus ut monasteria ipsa cum dignitatibus suis ad loca tutiora cum consilio metropolitani tui transferre, possessiones et decimas et alia tam mobilia quam immobilia illicite alienata a mensa Ecclesiae, ad eam tibi liceat legitime revocare. Nulli ergo, etc.

Datum, etc. ut supra, IV Idus Maii.

CLXXXI ABBATI ET CONVENTUI SANCTI GERMANI ANTISIODOREN. Indulgetur iis quod sacrum chrisma et oleum atque conservationes ab alio catholico episcopo accipere liceat, si Antisiodorensis gratis impertiri nolit. (Ut supra, XVII Kal. Junii.) Ex multiplicitate querelarum vestrarum, quas adversus fratrem nostrum Antisiodor. episcopum propositas a vobis audivimus, ipsum monasterio vestro usque adeo arbitramini infestum, ut per eum (sicut dicitis) sine difficultate non possitis pontificalia percipere sacramenta. Nos autem, quibus imminet universorum necessitati prospicere, volentes vobis ex ministerio suscepti regiminis providere, ne pro duritia ipsius episcopi defectum in talibus incurratis, praesenti vobis scripto duximus indulgendum ut si memoratus episcopus a vobis humiliter requisitus, chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, seu basilicarum, benedictionem abbatis, et ordinationes monachorum qui fuerint ad ordines promovendi, gratis et sine pravitate vobis indulgere noluerit vel malitiose distulerit, liceat vobis alium, quem malueritis, catholicum adire pontificem qui auctoritate nostra fretus vobis quod postulatur indulgeat. Indulgemus etiam vobis ut, si quando homines monasterii vestri vinculo tenentur excommunicationis astricti, pro eorum absolutione praefatus episcopus vel quilibet alius potestatem non habeat pecuniam extorquendi. Et si in eos, quia propter hoc pecuniam non exsolvunt, ecclesiastica fuerit sententia promulgata, eam decernimus auctoritate apostolica non tenere. Nulli ergo, etc.

Datum, etc., ut supra, XVII Kalend. Junii.

CLXXXII. LINGONEN. EPISCOPO. Quod controversiam inter ipsum et suum capitulum exortam gravate audierit, et utrique parti certum agendi terminum praefigit (Datum ut supra. ) Licet juxta testimonium Veritatis necesse sit ut veniant scandala, quia tamen, secundum idem, Vae homini illi per quem scandalum venit, dolemus non modicum, cum inter viros ecclesiasticos qui pacem evangelizare tenentur seditionis alicujus materia pullulat, litigiosorum incentiva subcrescunt; cum in Ecclesiae corpore omnia debeant in vinculo pacis et unitate tractari. Quamvis autem super quorumlibet ecclesiasticorum virorum discordia plurimum doleamus, majori tamen dolore concutimur, cum vel pater in filios, vel filii seditionem suscitant in parentem et illos discordia dividit quibus ad unius Ecclesiae obsequium deputatis deberet esse cor unum et anima una. Sane cum tu Lingonen. Ecclesiae caput existas, dilecti autem filii decanus et canonici Lingonen. sint membra ipsius ac tua, tanto vos vellemus adinvicem charitatis vinculo couniri, ut vicissim vestra onera portaretis et ut membris dolentibus condoleres, et ipsi suis tibi vicibus in unitate spiritus deservirent. Verum, sicut accepimus, inimico homine superseminante zizania, tanta inter vos discordia est suborta, ut dictis canonicis te coram venerabili fratre nostro Lugdunen. archiepiscopo super dilapidatione et insufficientia in causam trahentibus, tu apost. sedis audientiam appellaris, festum beati Lucae proximo futurum terminum appellationi prosequendae praefigens; quem iidem canonici ad Dominicam qua cantatur Jubilate Deo proximo praeteritam, sicut eorum continebant litterae, coarctarunt. Nos igitur utrique partium deferre volentes, ne sub intemperie aeris et caloris distemperantia cogamini ad sedem apostolicam laborare, fraternitati tuae sub peremptorio per apostolica scripta mandamus quatenus hinc ad festum beati Michaelis proximo futurum apostolico te conspectui repraesentes, canonicorum responsurus objectis et propositurus si quid proponere volueris contra ipsos; nisi forsan interim inter vos pacis possint foedera reformari. Scias autem nos partem adversam ad eumdem terminum citavisse; ita ut illi quorum nomina per tuas nobis litteras expressisti, personaliter ad nos accedant, his quae proposueris responsuri. Ad haec, tibi fortius inhibemus ne occasione hujus discordiae bona Ecclesiae tuae dilapidare praesumas.

Datum ut supra.

CLXXXIII. ATREBATEN. ET SYLVANECT. EPISCOPIS. Pia Patrum praedecessorumque nostrorum sollicitudo. Require superius epistola 72. Et sicut scriptum est pro Ecclesia S. Germani de Pratis, ita scriptum est pro monasterio Sancti Dionysii in Parisiensi dioecesi constituto.

CLXXXIV. ABBATI ET CONVENTUI SANCTI GERMANI ANTISIODOREN. Quod excommunicatio episcopi Antisiodorensis injusta et contra juris ordinem inflicta, non obliget. (Ut supra, XVII Kal. Junii.) Gravis ex parte vestra fuit in auditorio nostro querela proposita, quod venerabilis frater noster Antisiodoren. episcopus et presbyteri ejusdem dioecesis homines vestros absque manifesta et rationabili causa, non servato juris ordine, excommunicationi subjiciunt pro suae arbitrio voluntatis. Volentes igitur gravamini vestro paterna sollicitudine providere, si praedictus episcopus et presbyteri in homines vestros excommunicationis sententiam absque manifesta et rationabili causa et juris ordine non servato duxerint promulgandam, eam decrevimus non tenere et vos auctoritate apostolica divina eis officia celebretis. Nulli ergo, etc.

Datum, etc., ut supra, XVII Kalend. Junii

CLXXXV EISDEM. Quod liceat archiepiscopum Senonensem pro justitia adire, si Antisiodorensis eam administrare negligat. (Datum ut supra ) Cum venerabilis frater noster Antisiodoren. episcopus usque adeo, sicut dicitis, sit vobis infestus, ut de parochianis suis malefactoribus vestris per eum justitiam non possitis habere, nobis imminet providendum ne pro defectu juris monasterium vestrum violentiis pateat et incursibus malignorum. Eapropter, dilecti filii, praesentibus vobis litteris indulgemus ut ad venerabilem fratrem nostrum Senonen. archiepiscopum pro coercendis ipsis malefactoribus vestris recursum habere possitis, qui defectum ipsius episcopi de auctoritate nostra debeat in hac parte supplere. Nulli ergo, etc.

Datum ut supra.

CLXXXVI. EPISC. ET DECAN. MATISCON. Eis committitur causa Ecclesiae Eduensis et coenobii Balmensis. (Apud S. Petrum, Id. Maii.) Exposita nobis Eduen. Ecclesiae petitio continebat quod, cum olim felicis recordationis Coelestino papae praedecessori nostro de posuissent de Balmen. monachis quaestionem, de terris et Ecclesiis in valle Polliniaci constitutis et idem praedecessor noster causam ipsam venerabili frater Cabilonen. episcopo et dilecto filio abbati de Firmitate commisisset fine debito terminandam, a praefatis tandem monachis fuit ab eisdem judicibus appellatum. Ille vero qui abbas ipsius monasterii dicebatur, ad prosequendam appellationem accedens, semel se tantum apostolico conspectui praesentavit, et de appellatione facta mentionem faciens, illicentiatus recessit. Cumque nuntius Eduen. Ecclesiae ad appellationem prosequendam ad sedem apostolicam destinatus apud eam fuisset longo tempore commoratus, idem praedecessor noster peremptorie citavit monachos antedictos, eis sub excommunicationis poena praecipiens ut ille qui se gerebat abbatem, cum aliquibus ipsius monasterii monachis in festo beati Lucae proxime praeterito ab ejus praesentiam sufficienter instructi accederent, ut Eduen. Ecclesiae plenarie responderent et satisfacerent Romanae Ecclesiae de contemptu. Ipsi vero, licet juxta formam mandati apostolici non venissent, quidam tamen monachorum ad Romanam Ecclesiam accesserunt, quos nuntius praefatae Eduen. Ecclesiae invenit apud sedem apostolicam commorantes, qui de suo negotio diffidentes, ante causae discussionem, ut magis aggravarent Eduen. Ecclesiam, recesserunt, et ad venerabilem fratrem nostrum Bellic. episcopum et dilectum filium abbatem de Balerna et priorem Boniloci per subreptionem, praefato nuntio Eduen. Ecclesiae ignorante, litteras, ut dicitur, reportarunt. Postmodum vero cum praefato nuntio Eduen. Ecclesiae se quidam Balmen. monachus opposuisset, eis dilectos filios J. tit. sancti Stephani in Coelio Monte presbyterum et G. Sancti Adriani diaconum cardinales concessimus auditores. In quorum praesentia cum aliquandiu litigassent et sua scripta eisdem cardinalibus tradidissent, monachus ipse illicentiatus recessit et noluit sententiam exspectare. Cum igitur cuique simus in sua justitia debitores et nolimus aliquem de fraude sua commodum reportare, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus convocatis ad vestram praesentiam partibus, si vobis constiterit Eduen. Ecclesiam a praefatis monachis praedictis terris et Ecclesiis praeter juris ordinem spoliatam, vos ei auctoritate notra praedictas terras et Ecclesias cum fructibus inde perceptis, non obstante contradictione vel appellatione cujuslibet, resignetis; praedictis litteris nequaquam obstantibus, quas etiam morte praefati praedecessoris nostri credimus exspirasse. Post restitutionem vero integram ablatorum et expensarum quas canonici Eduen. Ecclesiae in appellatione monachorum prosequenda, quam ipsi monachi prosequi non curarunt, se rationabiliter fecisse probabunt, audiatis si quid emerserit quaestionis et illud fine debito appellatione postposita terminetis. Quod si ambo, etc., tu, frater episcope, etc

Datum Romae apud Sanctum Petrum, Idibus Maii, pontificatus nostri anno primo.

CLXXXVII. CAPITULO MEDIOLANENSI Ut praebendam et domum episcopo Terdonensi suo collegae restituant. (VIII Kal. Junii.) Sinceritatem eorum qui ferventiores in Ecclesiae devotione persistunt, Ecclesia Romana ampliori benignitate consuevit amplecti et juxta meritorum suorum praerogativam eis debiti honoris gratiam impertiri. Insinuavit siquidem nobis venerabilis frater noster O. episcopus Terdonen. quod, cum bonae memoriae Caelestinus praedecessor noster eidem per apostolicam indulgentiam concessisset ut beneficia quae habebat quando fuit ad officium pontificale vocatus, ei liceret usque ad triennium possidere et auctoritate illius indulgentiae praebendam quam in Ecclesia vestra fuerat assecutus integre possedisset, ita quod in electione archiepiscopi vestri sicut unus canonicorum vocem habuit, et in venditionibus aliisque negotiis Mediolanen. Ecclesiae, ipsius tanquam canonici fuit requisitus assensus et in instrumentis etiam manum subscriptionis apposuit: vos, super quo de prudentia vestra miramur, post appellationem ab ipso episcopo ad nos interpositam, ex quo etiam iter arripuit ad sedem apostolicam veniendi, non exspectantes terminum in ipsa indulgentia praefinitum, cum ipse, sicut asserit, non renuntiaverit indulgentiae, in contemptum Ecclesiae Romanae praesumpsitis de ipsa praebenda in ejus praejudicium ordinare et eam cuidem clerico assignastis, ac domum ejus non estis veriti occupare. Non ergo, si verum est quod asseritur, revocantes in irritum quidquid per vos contra formam praescriptae indulgentiae in praejudicium ejus noscitur attentatum; vobis per praesentia scripta mandamus atque praecipimus quatenus tam praebendam quam domum ei restituere minime differatis et antequam praescriptus terminus compleatur, cum interim non intelligatur vacare praebenda, super ipsa nullum ei gravamen vel molestiam irrogetis; sed eum plena et quieta permittatis illius possessione gaudere. Alioquin noveritis nos venerabili fratri nostro Vercellen. episcopo dedidisse firmiter in mandatis ut ipse auctoritate nostra sine appellationis obstaculo quae praemisimus exsequatur.

Datum, etc., VIII Kalend. Junii, pontificatus nostri anno primo.

Illi scriptum est super hoc.

CLXXXVIII. ARCHIEPISCOPO SENONEM. Ut cogat episcopum Eduensem cum abbate Flaviniac. initam concordiam observare. (Romae, XI Kal. Junii.) Cum olim dilectus fil. G. abbas Flaviniacen. pro injuriis et gravaminibus quae ipsi ven. fra. noster episcopus Eduen. intulerat, ad sedem apostolicam accessisset et ibidem non sine dispendio, si forte aliquis adversarius appareret, diutius exspectasset, tandem nuntii ejus post moram diutinam advenerunt: qui cum parati fuissent ad invicem litigare, facta compromissione hinc inde legitima in venerabilem fratrem nostrum O. Ostien. episcopum convenerunt, eodem post multam deliberationem arbitrii sententiam proferente, quam ipse episcopus in scriptum de utriusque partis assensu redegit, poena hinc inde statuta si quis ab arbitrio resiliret, sicut in scripto authentico ejusdem episcopi continetur. Inde est quod eidem episcopo Eduensi mandamus ut sententiam illam arbitrii absque refragatione qualibet studeat observare. Si enim contra eam, quod non credimus, temere ipsum venire contingeret, nullatenus dissimulare possemus quin eum ad observationem illius, vel ad solutionem poenae statutae, praevia ratione cogeremus invitum. Unde fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus diligenter inquiras utrum praedictum arbitrium a partibus observetur et per quam et ex qua causa stare cognoveris quominus ipsum observetur arbitrium, et secundum formam ipsius fiat restitutio ablatorum, nobis non differas intimare; atque in irritum appellatione postposita revocans si quid in praejudicium ipsius abbatis vel Ecclesiae suae post iter ad sedem apostolicam arreptum et post appellationem ad sedem apostol. interpositam temere inveneris attentatum, non permittas ipsos indebite molestari. Verum quia antequam idem abbas iter arripuisset ad sedem apostolicam veniendi, tam eum quam obedientes ei excommunicasse praedictus Eduen. episcopus dicebatur et terram ejus supposuisse sententiae interdicti, licet eaedem sententiae latae minus legitime viderentur, cum ipse abbas prius ad sedem apost., ut asserit, appellasset, per dictum tamen Ostien. episcopum, ad majorem cautelam, munus ei fecimus absolutionis impendi.

Datum Romae, etc., XI Kal. Junii.

Scriptum est autem Eduen. episcopo ut ipsam sententiam arbitrii absque refragatione qualibet studeat observare.

CLXXXIX. HUGONI ABBATI VIRZILIACEN. ECCLESIAE. Confirmat electionem ipsius, hortaturque ut magno et forti animo tantum opus aggrediatur (Datum ut supra ). Cum status Ecclesiarum et rigor monasticae ac canonicae disciplinae ex majori parte pendeat ex praelatis, utpote qui probitatis vel pravitatis exemplo vel informant subditos vel corrumpunt, cum aliquis ad officium praelationis assumitur, per quem committenda ei Ecclesia spiritualibus possit et temporalibus suscipere incrementum, gaudemus plurimum et electionis canonicae apostolicum libenter impertimur assensum. Significarunt si quidem dilecti filii prior et conventus Virziliacen. per litteras suas, et iidem dilecti filii, monachi et nuntii eorum sua nobis relatione monstrarunt quod G. quondam ipsorum abbate viam universae carnis ingresso, volentes suae Ecclesiae filiali sollicitudine providere in te vota sua unanimiter contulerunt, patrem te sibi et fratribus suscitantes, qui eis utilius et melius praesis et prosis, cum te non aliunde vocatum, sed de ipsis eisdem unanimi cognoveris electione assumptum. Circa commendationem quoque personae plurimum institerunt, asserentes per eosdem nuntios et litteras quod talis existas qui et temporalia utiliter dispensare noveris et spiritualia laudabiliter ministrare, et per quem possint proficere vita pariter et doctrina. Praeterea venerabilis frater noster Senonen. archiepiscopus per litteras suas et electioni canonicae testimonium perhibuit et personam idoneam esse asseruit ad officium abbatiae. Nos igitur super forma electionis nuntiis et litteris ipsorum, super idoneitate vero personae fidem dicto archiepiscopo adhibentes, quem credimus nihil nobis contra conscientiam suggesturum, quod ad ipsis canonice factum est auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Hortamur autem ut in eo confidens qui aperit ora mutorum et linguas infantium facit disertas, sollicitudinem, ad quam ipsius es providentia evocatus, assumens, talem te subjectis exhibeas, ut te non tam praelatum quam patrem experiantur, et sic se in bonis a te foveri congaudeant quod circa correctionem excedentium rigorem in te vigere sentiant monasticae disciplinae.

Datum ut supra.

CXC. ARCHIEPISCOPO ET ARCHIDIAC. SENONEN. Clericus, qui casu puerum occiderat, absolvitur. (Datum ut supra. ) Exposuit nobis dilectus filius M. presbyter de Stabulis, quod cum olim invitatus a quibusdam pueris, de manu unius eorum arcum receperit et sagittam, et eam dirigere voluerit in arborem quae obstabat, manu errante sagitta eadem discurrens per aerem, puerum quemdam valde distantem modicum vulneravit in capite; propter quod idem puer creditur postmodum exspirasse. Quod cum idem presbyter bonae memoriae G. praedecessori tuo, frater archiepiscope, sponte curasset humiliter confiteri, ipse poenitentiam et contritionem ipsius attendens, super beneficio Ecclesiae de Stabulis quam in archidiaconatu tuo, fili archidiacone, adeptus fuerat, misericorditer dispensavit, ut ipsum quoad viveret possideret; mandans eidem ut ad sedem apostolicam accederet, mandatis super officio apostolicis pariturus. Quia vero in hoc non ex voluntate, sicut asserit, sed casu deliquit, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, si verum est quod asserit, factam cum eo misericordiam attendentes, quod a dicto archiepiscopo factum est ratum habentes et firmum, eum super beneficio praedicto propter hoc nullatenus molestetis aut patiamini ab illis molestari.

Datum, etc

CXCI. TRECEN. EPISCOPO. Ut plura beneficia habentes, resignare cogantur; et quod clericos suos, quando publica salus postulat, ad majores ordines suscipiendos compellere queat. (Apud Sanctum Petrum,) Injuncti nobis officii ratione compellimur et charitatis debito provocamur fratribus et coepiscopis nostris in suis justis petitionibus favorem apostolicum impertiri; ut qui specialiter in partem nostrae sollicitudinis sunt vocati, tanto commissum sibi officium liberius exsequantur, quanto se et jura sua majori viderint sedis apostolicae benignitate juvari. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis justis precibus benigno concurrentes assensu, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis memoriae Lucii et Clementis Romanorum pontificum auctoritate tibi praesentium indulgemus ut clericos tuae dioecesis, qui contra statuta Lateranen. concilii pravae cupiditatis ardore plures Ecclesias vel ecclesiastica beneficia detinere contendunt, cum de proventibus unius ipsi congrue valeant sustentari, ad canonicum valeas reducere moderamen. Clericos vero Ecclesiae tuae, quos necessitas postulaverit ad sacros ordines promoveri, secundum privilegium M. praedecessori tuo et successoribus tuis a felicis record. Alexandro papa praedecessore nostro indultum, liceat tibi, si idonei fuerint nec de canonica potuerint institutione repelli, ad eosdem ordines suscipiendos secundum canonum instituta compellere, vel si inobedientes fuerint, animadversionis ecclesiasticae sententia cogere; nisi contra hoc alicui fuerit cedis apostolicae auctoritate indultum ut ad suscipiendos ordines non cogatur. Et quia Trecen. Ecclesia tuae provisioni commissa, tuo debet moderamine gubernari nec ullus in messem tibi creditam falcem debet ausu temerario mittere, praesentium auctoritate statuimus ut nulli subditorum tuorum liceat, post appellationem ad te rationabiliter factam, parochianos tuos excommunicatione percellere vel commissas tibi Ecclesias supponere interdicto. Quod si praesumptum fuerit, sententiam decernimus non tenere; et si non praecedente appellatione sententia talis ab aliquo subditorum tuorum fuerit irrationabiliter promulgata, sententiam talem valeas, prout justum fuerit, relaxare. Nullis litteris institutioni canonicae praejudicium facientibus a sede apostolica impetratis.

Datum Romae apud Sanctum Petrum.

CXCII SENONEN. ARCHIEPISCOPO ET TRECEN. EPISCOPO Ne quid in proprium commodum et successorum detrimentum canonici constituant. (Datum ut supra. ) Cum omnes unum corpus simus in Christo, singuli autem alter alterius membra, non debent majores minoribus aut seniores junioribus invidere; sed omnes qui in una Ecclesia uni Domino famulantur, pari gaudeant libertate; cum pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile sit apud Deum et evangelicus paterfamilias pari mercede primos vineae suae operarios remuneraverit et extremos. Verum ad audientiam apostolatus nostri pervenit quod dilecti filii Trecen. canonici, propriis inhiantes commodis et aliorum profectibus invidentes, novum fecerunt in Trecen. Ecclesia constitutum, ut eis tam in praesentia sua quam absentia redditus suos ex integro percepturis, qui in eadem Ecclesia post illam institutionem fuerunt vel de caetero fuerint instituti, redditus ex ea in absentia non percipiant, sed tunc solum cum in ea fuerint residentes; cum secundum Trecen. Ecclesiae consuetudines omnes in hoc consueverint esse pares. Statuerunt etiam ut cum singulis praebendis annexae sint vineae, ipsis suas, dum vixerint, possidentibus, vineae decedentium ad successores non transeant, sed proventus earum inter singulos dividantur. Cum igitur quod quisque juris in alterum statuit, ipse debeat uti eodem, et sapientis dicat auctoritas: Patere legem quam tuleris, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus antiquos canonicos junioribus et juniores in perceptione fructuum tam praebendarum quam vinearum coaequetis antiquis, secundum priorem consuetudinem usque ad tempus praedictae institutionis servatam vel secundum rationabilem institutionem deinceps observandam, illos per districtionem eccle. percellentes, si qui duxerint renitendum. Nullis litteris, etc., harum tenore, etc. Quod si ambo, etc., alter vestrum, etc.

Datum, etc.

CXCIII. TRECEN. EPISCOPO Initae concordiae confirmatio apostolica. (Apud S. Petrum.) Justis petentium, etc., usque ad verbum assensu. Compositionem super abbatia Belliloci quoad vixeris ordinanda, inter te ex una parte et dilectos filios Alesmum abbatem Calmontensem, Robertum et Gervasium canonicos Praemonstraten. nomine abbatis et totius conventus Praemonstraten. apud Ecclesiam Romanam agentes ex altera, per dilectum filium S. tit. Sanctae Praxedis presbyterum cardinalem de mandato apostolico celebratam, sicut sine pravitate qualibet facta est, et ab utraque parte recepta, et in ejusdem cardinalis authentico plenius continetur, auctoritate apostolica confirmamus. Nulli ergo, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum.

CXCIV. XANCTONEN. EPISCOPO. Ut prior de Prato dilapidator deponatur. (Ut supra, II Id. Maii.) Inter ea per quae status Ecclesiae vacillat, saepius est causa potior incuria seu perniciosa negligentia praelatorum. Nam cum forte caput est languidum, est necesse quod membra langueant: et infecta morbi contagia nec fomentum medendis capiunt nec pristinae possunt de facili restitui sanitati. Sane dilecti filii pauperes canonici de Prato apostolatui nostro significare curarunt, quod cum Petrus nunc prior ipsorum olim in Grandimonten. Ecclesia sub religionis habitu per annos plurimos permansisset, arctam tandem devitans regulam, ad ollas carnium redire voluit et oblitus voti quod fecerat, ad canonicos se transtulit regulares et in ipsa Ecclesia de Prato voluit eligi in priorem. Cumque domus sibi dominium commissum jam esset a fratribus, debacchatur in gregem subditum nec illorum bona distrahere pertimescit, sed solus fugiens fratrum mensam atque collegium, ab illorum quidem consortio se reddit saepius alienum. Unde quisque passim ad libitum impune potest excedere et sic perit honestas ordinis, per quam locus olim floruerat, et vilescit quod charum omnibus religionis hospitalitatisque gratia praepollebat. Adjecerunt insuper quod cum domus bona deficerent, plures ibidem canonicare praesumpsit. Laicos etiam contra approbatam Ecclesiae consuetudinem multos intrudere non expavit; sed quod ab eis fuerat elargitum non transfundit in usus fratrum egentium, sed male acquisita juxta motum propriae voluntatis expendit. Nolentes igitur ut arbor sterilis occupatam diutius terram detineat, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus de veritate praedictorum inquirere non postponas; et si rem noveris ita esse, ipsum ab administratione prioratus amoveas et praedictis canonicis eligendi personam idoneam auctoritate nostra liberam tribuas facultatem; dictumque priorem, ut ad claustrum praedictum redeat, per censuram ecclesiasticam appellatione cessante compellas; et cum antiqua sit ipsius Ecclesiae consuetudo et approbata ut in singulis officiis singulae personae ponantur, quae ordinanda videris auctoritate nostra disponas. Nullis litteris veritati et justitiae prae., etc.

Datum ut supra, II Idus Maii, etc

CXCV. XANCTONEN. ET MAG. P. PETRAGORICEN. ARCHIDIAC. Ejusdem fere argumenti. (Ut supra, VI Kal. Junii.) Inter ea, ut supra usque ad verbum sanitati. Insinuantibus siquidem nobis dil. filiis monachis de Brantomo nostro fuit apostolatui declaratum, quod cum abbati suo domus dominium, etc., usque ad verbum facultatem; excepto quod ubi superius dictum est canonicare, hic dicitur sine fratrum assensu monachare; et cum antiqua sit ipsius Ecclesiae, etc., usque in finem ut supra. Nullis litteris, etc., ut supra.

Datum, etc., VI Kalend. Junii.

CXCVI. ABBATI ET FRATRIBUS PRAEMONSTRATENSIBUS. Ut disciplina monastica observetur, et quod pontifex eam non velit turbare. (Ut supra, V Id. Maii.) Usque adeo nos et praedecessores nostros flagrans religionis vestrae fama respersit, ut odore sincerae opinionis vestrae in Domino delectati, super his quae a vobis in communi abbatum vestri ordinis capitulo statuuntur, nisi vel honori nostro vel justitiae apertius obviarent, nullatenus dubitemus quin ad ea secundum Deum et statuta vestra recte ac rationabiliter procedatis. Sane cum praedecessores nostri Romani pontifices ordini vestro privilegium indulserint speciale et speciali semper gratia vos fuerint prosecuti, in his quae ad correctionem fratrum vestrorum pertinent vos non intendimus aggravare quominus in delinquentes exerceatis libere canonicam disciplinam. Praesentatae siquidem nobis fuerunt ex parte vestra binae litterae, a sede apostolica diversis temporibus impetratae: in quarum primis bonae memoriae Coelestinus papa praedecessor noster sententiam quam in Balduinum et Hugonem ejus socium tuleratis ratam habens et volens inviolabiliter observari, vobis mandabat ut neutrum eorum admitteretis ad consortium vestrum, praeter mandatum sedis apostolicae speciale; nisi forsan in tantum ad vos in corde contrito et spiritu humiliato accederent, quod eorum postulatio vobis videretur misericorditer admittenda. In aliis vero universitati vestrae mandavit ut memoratum Balduinum, nulla facta mentione de ordinis disciplina, in vestrum consortium admittere nullatenus differretis. Quia vero, sicut vestrae litterae continebant, in ejectione praedictorum B. et H. et fautorum eorum exsulavit a vobis scandalum et pax inter vos et concordia plena regnavit; ne ex receptione talium concordia vestra turbetur, quid de his vel aliis, quos secundum statuta vestri ordinis a vestro consortio amovistis vel duxeritis in posterum amovendos, statuendum fuerit vestrae discretioni relinquimus: ne per nos rigor vestri ordinis enervetur. Ad haec, vobis auctoritate apostolica indulgemus ut si pro receptione alicujus, qui a vobis ejectus fuerit, litteras vobis apostolicas duxerimus destinandas, eum nullatenus recipere teneamini, nisi litteris nostris expressum fuerit, salva ordinis disciplina.

Datum, etc., ut supra, V Idus Maii.

CXCVII. P. ABBATI PRAEMONSTRAT. ET EJUSDEM ORDINIS ABBATIBUS. Confirmatur constitutio quod Praemonstratenses non debeant uti mitra et chirothecis. (Ut supra, IV Id. Maii.) Quae in favorem religionis ad subtrahendam dissolutionis materiam sunt provide instituta, firma debent et illibata servari et, ne infringi valeant, apostolico praesidio communiri. Significasti siquidem nobis quod communi consilio abbatum vestri ordinis statuistis quod nullus abbatum vestrorum mitra vel chirothecis utatur, ne forsan ex ipsis supercilium elationis assumat, aut sibi videatur sublimis, cum his uti se viderit quae pontificibus et majoribus Ecclesiarum praelatis a sede apostolica sunt concessa. Nos igitur institutionem ipsam, sicut a vobis provide facta est recepta, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus; statuentes ut si qua forsan Ecclesia laxioris ordinis vestram voluerit regulam profiteri, hujusmodi pontificalibus, etiamsi ea prius habuerit, ulterius non utatur, imo potius humilitatem servet et in ea statuta vestri ordinis imitetur. Praesenti quoque institutioni adjicimus quod nullus fratrum vestrorum ad apostolicam sedem accedens vel recedens ab ipsa vel alias, incedat in habitu saeculari, nisi evidens hoc necessitas postularit. Inhibemus praeterea ne quis contra statuta generalis capituli, sive in habitu sive in uniformitate officii, seu etiam in temporalibus, temere venire praesumat. Quod si quis praesumpserit, regulariter puniatur. Nec aliquis assumat honorem, ad quem fuerit forsan electus, sine licentia vel praecepto illius cui obedire tenetur, nisi forte ipse sibi eam malitiose praesumpserit denegare, ut tandem pro licentia obtinenda majori liceat supplicari. Nulli ergo, etc.

Datum, etc., IV Idus Maii.

CXCVIII. P. ABBATI PRAEMONSTRAT. ET CAETERIS EJUSDEM ORDINIS ABBATIBUS. Confirmatur constitutio quod Praemonstratenses conversas recipere non teneantur, nec bona sua alienare possint. (Ut supra, III Id. Maii.) Cum a nobis petitur, etc., usque ad verbum effectu. Significastis siquidem nobis quod ad implendum illud apostolicum: Ab omni specie mala abstinete vos (I Thess. V, 22), ad reprimendum os loquentium iniqua, qui detractionibus gloriantur, et opinionem justorum nituntur multipliciter infamare, olim in communi capitulo statuistis et postmodum sub interminatione gravis poenae saepius innovastis, ut nullam de caetero in sororem recipere teneamini vel conversam, praesertim cum ex hoc aliquando incommoda fueritis multa perpessi. Nos igitur institutionem ipsam, sicut de communi consilio abbatum ad commune capitulum convenientium provide facta fuit, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus. Ad haec adjicimus, ne aliquis abbas vel conventus possessiones ecclesiarum vestri ordinis praeter assensum generalis capituli vendere audeat vel sine patris abbatis licentia commutare. Nulli ergo, etc.

Datum, etc., III Idus Maii.

CXCIX. DECANO, CANTORI ET MAGISTRO P. CANONICO. REMEN. Ut ablatum contumeliose equum abbati restitui curent. (Romae, IV Id. Maii.) Significarunt nobis dilecti filii abbas et fratres Praemonstraten. quod cum dilectus filius Hugo de Petraponte archidiaconus Laudun. in promotione ipsius abbatis palefridum ab eo obtentu cujusdam pravae consuetudinis exegisset, quia super hoc ei acquiescere recusavit, conversum quemdam ipsius de equitatura cui insedebat deponere, et eam secum abducere per violentiam non expavit. Unde nos eidem archidiacono per litteras nostras mandavimus ut similia de caetero non praesumat, imo de hoc ipso eidem abbati satisfactionem exhibeat competentem. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, si dictus archidiaconus ea quae praemissa sunt adimplere noluerit, tam eum quam alios, qui pro benedicendis, installandis vel deducendis ad sedem tam abbatibus quam aliis ecclesiasticis personis palefridum vel aliud exigere vel extorquere praesumpserint in posterum vel hactenus praesumpserunt, nisi ad commonitionem vestram a sua praesumptione destiterint et de perceptis taliter satisfecerint competenter, excommunicationis censura appellatione postposita percellatis et sicut excommunicatos faciatis ab omnibus arctius evitari. Quod si omnes, duo vestrum, etc.

Datum Romae, etc., IV Idus Maii.

Scriptum est autem ipsi archidiacono super hoc.

CC. UNIVERSIS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS, IN QUORUM PAROCHIIS GRANGIAE PRAEMONSTRATEN. ORDINIS SITAE SUNT. Ne procurationis praetextu contra apostolica privilegia Praemonstratenses graventur. (Romae, ut supra. ) Si veri Christianae religionis amatores et cultores essetis, religiosis viris in personis vel rebus nullam molestiam inferretis, quorum potius tenemini gravaminibus obviare. Verum conquerentibus dilectis filiis abbate et fratribus ordinis Praemonstraten., nostris est auribus intimatum quod, licet in eorum privilegiis inhibitum sit expresse ne quis archiepiscopus vel episcopus, nisi in manifesta necessitate, in eorum grangiis hospitetur, quidam vestrum in singulis grangiis eorumdem fratrum in suis dioecesibus constitutis procurationes exigunt annuatim; quae si eis aliquando forte negantur, ministri eorum de animalibus eorumdem fratrum praedas violenter abducunt, quas vel pignori obligant vel alienant omnino; nec fratribus ipsis restituunt, donec pro requisita procuratione certa pecunia persolvatur; qui, ut avaritiam suam et exactionem excusent, frivolas exigendae procurationis causas assignant: vel quod in grangiis ipsis decimae colligantur: vel quod canonici qui parochialem Ecclesiam in vicinis locis obtinere noscuntur aliquando commorantur in grangiis: vel quod in eis claustrum sororum habetur; quae potius ex accessu vestro materiam dissolutionis accipiunt, dum confabulantur cum clericis et per officinas discurrunt, quam doctrinam recipiant salutarem. Quia vero causae hujusmodi frivolae sunt nec earum occasione fratres ipsos in exhibendis procurationibus credimus esse cogendos, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus fratres ipsos contra indultam sibi a sede apostolica libertatem nec in praedictis nec in aliis aggravetis, nec exactiones aliquas ipsis imponere praesumatis. Alioquin non poterimus sub dissimulatione transire quin eorum indemnitati contra exactiones vestras paterna sollicitudine consulamus

Datum Romae, etc., ut supra.

CCI. EPISCOPO, DECANO, ET ARCHIDIACONO SUESSIONEN. Ut ob turpe et illicitum juramentum puniantur nec tamen servare debeant. (Ut supra, Id. Maii.) Significavit nobis dilectus filius abbas sancti Eligii Noviomen. quod, cum olim monasterium sancti Eligii abbatis esset regimine destitutum, omnes fratres ipsius monasterii de substituendi abbatis electione tractantes, sacramento firmarunt quod quicunque assumeretur ad officium abbatiae, tres tantum obedientias modicas et exiles in manu sua teneret, singulos monachos instituens in singulis reliquarum. Postmodum autem in abbatem assumptus, cum quosdam monachos ratione suorum excessuum a concessis sibi obedientiis intenderet amovere, aliis resistentibus non solum eos obedientiis non privavit, imo potius servato priori juramento in veritatis verbo promisit quod nullum de caetero, nisi de consilio et assensu duorum obedientiariorum et trium vel plurium aliorum, concessa sibi obedientia spoliaret, nec ad venerabilem fratrem nostrum Remen. archiepiscopum sanctae Sabinae cardin., nec ad apostolicae sedis audientiam appellaret super injuriis quae sibi a monachis inferrentur. Qui tamen postmodum de consilio quorumdam monachorum, licet non habito praefato numero, praepositum ejusdem monasterii ab officio suo amovit, in quo minus utiliter ministrabat. Quia igitur haec sub dissimulatione transire non possumus nec debemus, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, si vobis constiterit de praedictis, tam abbati quam monachis poenam debitam infligatis et imposita eis de laesione fidei poenitentia competenti, quod illicite juravere eos cogatis, appellatione remota, nullatenus observare. Quod si omnes, etc., tu, frater episcope, etc.

Datum ut supra, Idibus Maii.

CCII. P. ABBATI PRAEMONSTRAT. Ut dissoluti atque rebelles monachi puniantur serveturque monastica disciplina. (Ut supra, IV Id. Maii.) Inter caetera desideria cordis nostri et hominis in terioris affectus, hoc praeter divinam gratiam quasi praecipue affectamus ut temporibus nostris melius religio Christiana proficiat et instituta regularia per nos de die in diem amplius convalescant. Multum enim Christianae fidei deperiret, si rigor monasticae ac canonicae disciplinae enervaretur per incuriam praelatorum aut dissolveretur, quod absit! per negligentiam nostram, qui tenemur errata corrigere et bene acta fortius roborare. Accepimus siquidem quod cum Petrus Rufus, Rainaldus de Ribemonte, Joannes de Leeris, Arnulfus Delier canonici sancti Martini Laudunen. contra abbatem suum nequiter conjurassent, et eum super dilapidatione domus nixi fuissent multipliciter infamare, qui eam pro majori parte relevaverat ab onere debitorum, detecta eorum malitia per fratres qui exteriores obedientias procurabant, ipsos censuisti per abbatias Praemonstraten. ordinis dividendos. Verum ipsi correctionem tuam nullatenus admittentes, imo iniquitate iniquitati addita hoc fecerunt ut quidam eorum fautores coram te et aliis abbatibus Praemonstraten. ordinis in abbatem suum per violentiam irruentes, manus in eum injicerent violentas et usque ad effusionem sanguinis eum inhoneste ac turpiter pertractarent; qui cum postmodum non invenissent qui eos contra te in hac malitia tueretur, ad te, sicut videbatur, cum humilitate reversi postulatam veniam acceperunt. Sed quidam eorum in priori proposito perdurantes, quibusdam rebus monasterii furto sublatis, fugam latenter arripere praesumpserunt. Quia vero dubitas ne super receptione talium te aliquatenus molestemus, et propter hoc seriem facti nobis duxisti per tuos nuntios exprimendam, quid de his et similibus sit agendum tuae discretioni relinquimus; ne per nos religionis vestrae rigor depereat vel in aliquo minoretur.

Datum Romae ut supra. IV Idus Maii.

CCIII. UNIVERSIS ABBATIBUS ET PRAEPOSITIS PRAEMONSTRATEN. ORDINIS IN SAXONIA ET CONFINIO SAXONIAE CONSTITUTIS. Ut omnes abbates atque praepositi Praemonstratenses juxta regulae constitutionem certis temporibus Praemonstratum veniant, nullo privilegio excusante. (Romae, III Id. Maii.) In eo sumus loco et officio constituti ut viros religiosos manutenere ac defendere teneamur nec patiamur regularia instituta per aliquorum insolentiam enervari. Accepimus siquidem quod a prima plantatione religionis vestrae generalis institutio emanavit ut abbates et praepositi vestri ordinis certis temporibus conveniant Praemonstratum; ut si qua forsan vel in institutionibus vestris vel personis fuerint corrigenda, de communi abbatum et praepositorum consilio corrigantur et reformentur in melius quae visa fuerint reformanda. Verum vos contra hanc tam generalem et necessariam constitutionem temere venientes, ad generale capitulum non acceditis nec vultis communibus institutionibus vestri ordinis obedire, asserentes vos a sede apostolica exemptionis privilegium impetrasse, quod tamen non profertis aliquatenus in commune. Quia igitur hoc in dissolutionem ordinis non est dubium redundare, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus ut, cum in privilegiis generali capitulo Praemonstraten. ab apostolica sede indultis contineatur expresse ne quis ordinem ipsum professus contra communia instituta privilegium impetrare praesumat, vel impetratum audeat retinere, privilegio quod vos a sede Romana obtinuisse asseritis non utamini, imo potius ad commune capitulum statutis temporibus accedatis, ut inde recipiatis correctionem unde formam religionis et ordinis accepistis. Alioquin noveritis nos dilectis filiis abbati Praemonstraten. et caeteris abbatibus ejusdem ordinis in generali capitulo convenientibus Praemonstratum dedisse firmiter in mandatis ut, si ad commonitionem ipsorum venire contempseritis Praemonstratum ad generale capitulum celebrandum, vos excommunicationis sententia, appell. re., percellant et faciant sicut excommunicatos ab omnibus arctius evitari. Venerabilibus etiam fratribus archieepiscopis et episcopis in Saxonia et in confinio Saxoniae constitutis districte praecipiendo mandavimus, ut si post commonitionem vobis factam ab ipsis inventi fueritis contumaces, cum a praefatis abbate et generali capitulo Praemonstraten. super hoc fuerint requisiti, vos excommunicationis censura nihilominus, appellatione remota, percellant et Ecclesias vestras sententiae interdicti subjicere non postponant.

Datum Romae, etc., III Idus Maii.

Illis scriptum est super hoc.