LIBER I A | LIBER I C |
CCIV. ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ABBATIBUS, PRIORIBUS ET CAETERIS ECCLESIARUM PRAELATIS. Ut Praemonstratenses monachos ab injuriis et contumeliis defendant. (Romae, Id. Maii.) Non absque dolore cordis et plurima turbatione didicimus quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissolvitur et canonicae sententiae severitas enervatur, ut viri religiosi et hi maxime qui per sedis apostolicae privilegia majori donati sunt libertate, passim a malefactoribus suis injurias sustineant et rapinas, dum vix invenitur qui congrua illis protectione subveniat et pro fovenda pauperum innocentia murum se defensionis opponat. Specialiter autem dilecti filii nostri abbas et fratres Praemonstraten. et caeteri ordinem ipsorum professi, tam de frequentibus injuriis suis quam de ipso quotidiano defectu justitiae conquerentes, universitatem vestram per litteras petierunt apostolicas excitari; ut ita videlicet eis in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere, quod ab angustiis quas sustinent et pressuris vestro possint praesidio respirare. Ideoque universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus illos qui in aliquem de praedictis fratribus instigante diabolo manus violentas injecerint, sive possessiones vel res seu domos Praemonstraten. aut aliorum fratrum ipsius ordinis vel hominum suorum irreverenter invaserint, aut ea quae praedictis fratribus e testamento decedentium relinquuntur contra justitiam detinuerint, seu in ipsos fratres contra apostolicae sedis indulta sententiam excommunicationis aut interdicti proferre praesumpserint, vel decimas laborum seu nutrimentorum suorum, spretis privilegiis apostolicae sedis, extorserint: si laici fuerint, publice candelis accensis excommunicationis sententia percellatis; clericos autem, canonicos sive monachos, appellatione remota, ab officio et beneficio suspendatis, neutram relaxaturi sententiam, donec praedictis fratribus plenarie satisfaciant, et hi praecipue qui pro violenta manuum injectione vinculo fuerint anathematis innodati, cum dioecesani episcopi litteris ad sedem apostolicam venientes, ab eodem vinculo mereantur absolvi; nisi forte monachi vel canonici regulares per abbates vel priores suos post satisfactionem congruam, secundum ordinis disciplinam fuerint absoluti. Villas autem in quibus bona praedictorum fratrum seu hominum suorum per violentiam detenta fuerint, quandiu ibi sunt, interdicti sententiae supponatis.
Datum Romae, etc., Idus Maii, etc.
Scriptum est super hoc in eumdem fere modum pro fratribus militiae Templi.
CCV. SYLVANECTEN. EPISCOPO. Ne alicui dimidia praebenda conferatur nec praebendae secentur. (Romae, VII Kal. Junii.) Cum in Turonen. concilio inhibita sit sectio praebendarum et de rigore juris redintegrari debeant officia decurtata, vix de tua possumus fraternitate sperare quod praebendam aliquam ad preces nostras conferres alicui, qui ad duplex mandatum bonae memoriae Clementis papae praedecessoris nostri, quod praedicti concilii erat auctoritate munitum, dimidiam praebendam dilecti filii magistri Aimerici noluisti aliquatenus integrare, imo vacantem praebendam, de qua juxta tenorem mandati apostolici dimidiae debueras supplere defectum, alii in contemptum sedis apostolicae contulisti. Ne igitur quod de praedicto magistro incoeptum est, remaneat imperfectum, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus de praebenda ad donationem tuam spectante, quam primo in Ecclesia tua vacare contigerit, non obstante investitura de non vacante contra statuta Lateranen. concilii facta, ejusdem magistri dimidiam non differas integrare, nec aliquem de caetero ad dimidiam praebendam admittas. Alioquin tandiu te noveris a praebendarum collatione suspensum, donec eidem magistro super integratione dimidiae fuerit satisfactum. Dilectis etiam filiis canonicis Sylvanecten. districtius inhibemus ne priusquam satisfiat eidem magistro, aliquem in canonicum vel fratrem admittant, etiamsi contra statuta Lateranen. concilii de vacatura fuerit investitus vel stallum in choro vel locum in capitulo vacaturae nomine assecutus. Nullis, etc., harum mentione, etc.
Datum Romae, etc., VII Kalend. Junii, etc.
Illis scriptum est super hoc.
CCVI. ILLUSTRI REGI ANGLIAE. Quatuor aureorum annulorum mysterium explicat. (Apud S. Petrum, IV Kal. Junii.) Inter opes terrenas quas mortalis oculus concupiscit, quasi chariora desiderat aurum obryzum, et lapides pretiosos. Licet autem his aliisque diutius excellentia regalis abundet, si signum tamen dilectionis et gratiae, quatuor annulos aureos cum diversis lapidibus pretiosis tuae magnitudini destinamus; in quibus te volumus spiritualiter intelligere formam et numerum, materiam et colorem, ut mysterium potius quam donum attendas. Rotunditas enim aeternitatem significat, quae initio caret et fine. Habet igitur regalis prudentia quid in annuli forma requirat, ut de terrenis transeat ad coelestia, de temporalibus ad aeterna procedat. Quaternarius autem, qui numerus est quadratus, constantiam mentis insinuat; quae nec deprimi debet adversis nec prosperis elevari. Quod tunc laudabiliter adimplebit, cum quatuor virtutibus principalibus fuerit adornata, videlicet justitia, fortitudine, prudentia, temperantia. Intelligas igitur in primo justitiam quam exerceas in judiciis; in secundo fortitudinem quam exhibeas in adversis; in tertio prudentiam quam observes in dubiis; in quarto temperantiam quam in prosperis non dimittas. Per aurum vero sapientia designatur; quia sicut aurum praeeminet universis metallis, sic sapientia donis omnibus antecellit, propheta testante, qui ait: Requiescet super eum spiritus sapientiae et intellectus, etc. (Isa. X, 2). Nihil est quod magis oporteat regem habere. Unde rex ille pacificus Salomon solam a Deo sapientiam postulavit, ut populum sibi commissum sciret provide gubernare. Porro smaragdi viriditas fidem, sapphiri serenitas spem, granati rubicunditas charitatem, topazii claritas operationem significat, de qua Dominus ait: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Habes igitur in smaragdo quod credas, in sapphiro quod speres, in granato quod diligas, in topatio quod exerceas; ut de virtute in virtutem ascendas, donec Deum deorum videas in Sion.
Datum Romae apud S. Petrum, IV Kal. Junii.
CCVII. EPISCOPO LEXOVIEN. Ut pensiones ad verum moderamen reducantur. (Romae, XII Kal. Junii.) Cum a nobis petitur, etc., usque ad verbum assensu, auctoritate tibi praesentium indulgemus ut ad debitum statum reducere possis appellatione postposita pensiones Ecclesiarum tuae dioecesis contra Lateranense concilium augmentatas. Nulli ergo, etc.
Datum Romae, etc., XII Kalend. Junii, pont. nostri anno primo.
CCVIII. EIDEM. Ut frustratoriae appellationes non recipiantur, et reliquae debito tempore finiantur. (XIII Kal. Junii.) Licet sit appellantibus deferendum ut sacrorum canonum approbant instituta, non tamen usque adeo relinquenda est appellantibus effrenata licentia motus judicis evadendi, ut ea quae correctione indigent in aliorum et appellantium detrimentum remaneant incorrecta vel alterius jus esse diutius oporteat in suspenso, aut ei debeat praejudicium aliquod generari. Sane proposuisti nobis in nostra praesentia constitutus quod cum multi plerumque de tua dioecesi adversarios suos sub examine tuo conveniant, iidem ad oppressionem eorum appellationes frustratorias interponunt nec ipsas volunt prosequi ut tenentur. Quocirca fraternitati tuae auctoritate praesentium indulgemus ut, cum a tuis subditis ad sedem apostolicam fuerit appellatum, licitum tibi sit competentem ei terminum ad prosequendam appellationem praefigere; infra quem si contempserit appellationem prosequi quam emisit, ex tunc in ipso negotio procedendi appellatione interposita non obstante, nisi appellans [legitimo] impedimento fuerit impeditus, liberam habeas facultatem. Nulli ergo, etc.
Datum, etc., XIII Kal. Junii, etc.
CCIX. R. ET R. ARCHIDIACON. BAJOCEN. ET II. ARCHIDIACONO CONSTANTIEN. De cujusdam decani audacia coercenda et ne absolvatur, nisi laesis prius satisfecerit. (Ut supra, V Kal. Junii.) Querela venerabilis fratris nostri Lexovien. episcopi nobis exposita demonstravit quod minor decanus ven. fratris nostri Rothomagen. archiepiscopi et Simon capellanus ejusdem Ecclesiam Sancti Candidi minus reverenter intrantes, in Lucam presbyterum non tantum manus injecere violentas, verum etiam ad sacra vestimenta manus sacrilegas extendere praesumpserunt, atque tam Ecclesiam ipsam quam clericos ejus aliis injuriis intolerabiliter molestantes, eamdem parochiam contra justitiam invasere, corpora mortuorum in eorum praejudicium ad suam ecclesiam deferentes. Quia igitur praeter haec enormia dictus decanus quamdam mulierem praegnantem pede taliter dicitur percussisse quod ex eo fecit aborsum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, si vobis constiterit de praemissis, praedictum decanum ab officio beneficioque suspensum et capellanum ipsum tandiu appellatione postposita nuntietis ut excommunicatos ab omnibus arctius evitari, donec passo injuriam satisfecerint competenter, et cum vestrarum testimonio litterarum ad sedem apostolicam veniant absolvendi. Nullis litteris, etc. Quod si omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum ut supra, V Kalend. Junii.
CCX. EPISCOPO EBROICEN. ET ARCHIDIACON. LEXOVIEN. Ut a Rodulpho milite constructam ecclesiam consecrent, dedicentque. (IV Kal. Junii.) Dilectus filius nobilis vir Radulphus de Rupetra miles nobis humiliter fecit exponi quod, cum in diversis ecclesiis jus obtineat patronatus, in quadam capella sua de Rupetra, quae est in suo proprio patrimonio constructa, de auctoritate nostra proposuit canonicos instituere saeculares; ita quod redditus praedictarum ecclesiarum, decedentibus earum praelatis, ad eosdem canonicos devolvantur. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus inquiratis super praemissis diligentius veritatem, et prout id secundum Deum videritis adimplendum, ejusdem nobilis propositum effectui mancipare curetis. Quod si ambo, etc., tu frater episcope, etc.
Datum, etc., IV Kalend. Junii, etc.
CCXI ILLUSTRI REGI NAVARRAE. Ut regi Anglorum quaedam castella tradat. (Datum ut supra. ) Charissimus in Christo filius noster rex Anglorum illustris transmissa nobis conquestione monstravit quod quaedam castella, videlicet castrum Sancti Joannis de Pedeportus et de Rochabrun, quae bonae memoriae pater tuus in dotem cum filia sua liberaliter ipsi concessit, pro tua detines voluntate et adhuc ea reddere contradicis. Unde regiam magnitudinem rogamus attentius et hortamur, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus castella illa sine qualibet difficultate restituas conquerenti. Alioquin noveris nos venerabili fratri nostro archiepiscopo Narbonen. scripsisse ut te ad restitutionem eorum per censuram ecclesiasticam monitione praemissa, cessante appellatione, justitia mediante compellat.
Datum ut supra.
CCXII. PRIORI ET CONVENTUI BURGULIEN. Quod abbas ipsorum et coenobii bona obligare non possit. (Romae, III Kal. Junii.) Quanto per professionem monastici ordinis divinis estis obsequiis fortius obligati, tanto ea sollicitius volumus removere quae normam religionis et profectus spiritualis in vobis suscitatis dissensionibus poterant facilius impedire. Ideoque volentes quieti vestrae et indemnitati monasterii vestri benignitate apostolica providere, praesentium vobis auctoritate concedimus ut abbas qui pro tempore fuerit, sine majoris et sanioris partis assensu vestrum, nisi manifesta et rationabilis causa emerserit, per quam sine manifesto et gravi monasterii detrimento id evitare non possit, domum vestram gravibus non possit debitis aggravare. Quod si forte tentaverit, ad solvendum ea quae contra formam nostrae concessionis acceperit, personas seu monasterium vestrum nullatenus eis volumus obligari quibus ante contractum debitum haec forma nostrae concessionis innotuit. Nulli ergo, etc.
Datum Romae, etc., III Kal. Junii.
CCXIII. BRACHAREN. ARCHIEPISC. ET ABBATI DE BURIO Ut causam Ecclesiae S. Christinae de Longos et Hospitalariorum ratione decimarum audiant. Ex conquestione dilecti filii P. praelati ecclesiae sanctae Christinae de Longos nobis innotuit quod; cum Menendus miles quasdam possessiones suas infra parochiam ejusdem ecclesiae, in quibus praedecessor ipsius P. vineas plantaverat et domos construxerat in expensis Ecclesiae supradictae, cum aliis possessionibus suis domui Hospitalis cum ipsius praedecessoris assensu in Ecclesiae maximum praejudicium contulisset, hac tamen conditione retenta, ut domos Hospitalis praenominatae Ecclesiae de omnibus possessionibus praelibatis deberet persolvere decimas annuatim, Hospitalarii, quamvis decimas ipsas Ecclesiae diu persolverint sine lite, nunc eas eidem auferunt violenter, fulti potentia laicali. Quia igitur omnibus ad nos clamantibus tenemur justitiam exhibere, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus evocatis quos propter hoc noveritis evocandos, causam inter eos audiatis et appellatione remota mediante justitia terminetis. Nullis veritati et justitiae, etc. Quod si ambo, etc. tu, frater archiepiscope, etc.
Datum.
CCXIV. BITURICEN. ARCHIEPISCOPO ABBATI S. EPARCHII, ET DECANO PETRAGORICEN. Ut causam inter episcopum et capitulum Engolismense, super numero canonicorum audiant. (Romae, IV Kal. Junii.) Accedentes ad praesentiam nostram, circa promotionis nostrae primordia, W. presbyter et R. diaconus, nuntii Engolismen. capituli, proposuere firmiter [ f. similiter] coram nobis quod venerabilis frater Engolismen. episcopus, cum Ecclesiam ipsam per auctoritatem mandati apostolici ordinasset, gravatam illam attendens sterilitate temporis et longarum turbatione guerrarum, ipsam sufficienter ordinatam fuisse publice recognovit et super hoc promisit testimoniales litteras se daturum et quod eis litteras apostolicas, quarum occasione processerat, resignaret. Innotuit etiam nobis per litteras bonae mem. Clementis PP. praedecessoris nostri quas in medium produxerunt, quod tempore dilecti filii Jord. tit. Sanctae Prudentianae presbyteri cardinalis, cum ibi fungens legationis officio quosdam ad praebendam ipsius Ecclesiae nominasset, idem episcopus suo testimonio demonstravit Ecclesiam in facto illo multipliciter praegravari, cum esset de personis idoneis sufficienter ornata: a quo tempore non est canonicorum numerus imminutus, sed auctus. Per litteras insuper venerabilis fratris nostri Burdegalen. archiepiscopi ostendebant quod anno praeterito, cum dilectus filius Gregorius S. Angeli diac. cardinalis, tunc apost. sedis legatus, de partibus Hispaniae remearet, hoc idem ei fuit testificatus episcopus, et ex tunc non fuerat canonicorum numerus imminutus. Verum cum episcopus post promissionem factam utrasque litteras denegaret, a capitulo requisitus, canonici contra eum suspicionis materiam conceperunt; praesertim cum ad eorum, sicut dicebant, audientiam pervenisset ipsum cum archidiacono de ordinanda Ecclesia litteras alias a sede apostolica impetrasse; super quo, ab eis saepe commonitus, exprimere noluit veritatem. Unde cum propter hoc ad sedem apostolicam appellassent, statum Ecclesiae protectioni apostolicae supponentes, appellatione facta saepius innovata, ad prosequendam eam dicebant se praefati nuntii ab eisdem canonicis ad sedem ap. destinatos. Cumque super gravaminibus praedictis et aliis, si quae idem episcopus post appellationem et iter arreptum intulerat, postularent sibi a benignitate sedis apostolicae remedium adhiberi, dilecti filii cantor, magister Hel. Bran. et Petrus Rossinol. canonici ejusdem Ecclesiae necnon et ex alia parte dilectus filius J. Morelli procurator ejusdem episcopi advenere: quibus primo dilectos filios, J. tit. Sanctae Prudentianae et S. tit. Sanctae Praxedis presbyteros et G. Sanctae Mariae in Aquiro et postmodum P. Sanctae Mariae in via lata diaconos cardinales concessimus auditores: in quorum praesentia fuit praemissis ex parte canonicorum adjunctum quod Dominica ultima ante Natale Domini, cum in domo de Corona pro consecratione vener. fratris nostri Petragoricen. episcopi dictus archiepiscopus cum Xanctonen. et dicto Engolismen. episcopis convenisset, ex parte capituli sub eorum testimonio fuit iterum solenniter appellatum et denuntiatum, ante omnem citationem quod nuntios suos jam ad curiam destinassent; ideoque cum hoc audiens episcopus tacuisset, ipsum admisisse appellationem factam merito crediderunt. Addebant insuper quod tam ex parte sua quam Ar. de Mairinac sub persona archidiaconi postmodum primo mandaverat per litteras ad certas causas capitulum convocari, ut videlicet litteras domini papae continentes auctoritatem quam habebant de Ecclesia ordinanda ostenderent et tractarent de pace Ecclesiae et cantoris. Die autem statuta, post completorium, claustrum intrarunt et fecerunt litteras, in quibus pendebat sericum, recitari, quas dicebant se a sede apostolica recepisse quarum copiam postulantes canonici habere nullatenus potuerunt; licet personam legentis suspectam esse assererent et nescirent an in bulla vel scriptura vel alio quolibet vitium continerent. Proposuerunt praeterea coram ipsis quod de primis litteris, ordinatione facta per eas, mentionem aliquam non habebant, cum ex hoc, etsi valerent alias, viribus carere deberent: quia in obtentu earum fuerat sedes apostolica circumventa et etiam intervenerat fraus tacendi. Sed super hoc et aliis exceptionibus quas canonici praetendebant fuit eis audientia penitus denegata. Unde cum propter gravamen istud iterum appellassent et nulla ordinatione seu nominatione sciente capitulo facta, praedicti cantor et P. Rossinol. euntem ad domum suam episcopum sequerentur, ab eo petierunt licentiam ad curiam veniendi, quia timebant eum velle contra Ecclesiam malignari; et in mane, audita missa in majori Ecclesia, iter veniendi ad sedem apostol. inceperunt. Per haec quidem et alia multa quae coram praedictis cardinalibus firmiter proponebant, si quid factum erat postea contra ipsos vel etiam ante, occulte ac sine conscientia sua, postulabant penitus vacuari, propotentes ipsa de jure ullatenus non valere; attendentes quoque quod, quandiu ibi fuerant, communicaverat eis episcopus, nec tunc venerat ad eorum notitiam quod aliquam in eos sententiam promulgasset. Econtra vero praefatus procurator episcopi proponebat quod idem episcopus videns tempore suo, propter defectum canonicorum, servitium Ecclesiae deperire, capitulum saepe monuerat ut cum eo de ordinanda Ecclesia convenirent. Sed canonici lucrum proprium attendentes et praecipue cantor, qui recipiebat de bonis Ecclesiae in maxima quantitate, bonae voluntati episcopi resistebant. Quod cum ad felicis memoriae Coelestini papae praedecessoris nostri notitiam pervenisset, desolationi Ecclesiae paternis voluit affectibus providere, et tam eidem episcopo quam archidiacono dedit firmiter in mandatis ut Ecclesiam tam in canonicis quam aliis ordinarent. Ipsi autem mandato suscepto fecerunt capitulum evocari; et licet scriptum apostolicum coram omnibus legi fecissent, ad faciendam ordinationem capitulum ipsum diligentius praemonendo, noluit tamen ullatenus consentire. Unde cum in defectu canonicorum vellent mandatum apostolicum adimplere, tam cantor quam alii eis devotissime supplicarunt ut quinque cum pace Ecclesiae ordinarent: quorum supplicationibus pro vitando scandalo annuerunt; sed et duos ad eorum instantiam admiserunt, venerabilem videlicet fratrem nostrum patriarcham Antiochenum et nepotem ejus ab eodem patriarcha vocatum, ut majorem possent institutorum numerum praedicare. Sed ipsi hoc in fraudem factum esse postmoduum cognoscentes, dixerunt quod non reputabant sufficienter ordinatam Ecclesiam, imo electionem et nominationem quam fecerant apostolici auctoritate mandati tempore congruo effectui manciparent. Caeterum processu temporis litterarum aliarum auctoritas supervenit, ex quibus plenam facultatem habebant Ecclesiam ordinandi: quarum auctoritate vocati canonici et diligenter admoniti ut ordinandi consentirent, assensum praebere nullatenus voluerunt. Unde ipsi cum magistro scholarum et supradicto I. Morelli, cum Villielmo Arnaldi, et magistro V. Testaldi, et quibusdam aliis canonicis, quorum assensum habebant, ordinationem Ecclesiae de personis idoneis et honestis qui in prima ordinatione electi fuerant secundum facultates Ecclesiae, auctoritate apostolica complevere; ita quod ordinati fuere de canonica per ejusdem episcopi annulum investiti et contradictores excommunicatione notati. Sed instituti statim se et canonicas suas et alia beneficia sub protectione sedis apostolicae posuere, contra omnem hominem qui eos vellet impetere appellantes. Haec autem institutio extra matricem Ecclesiam fuit facta, cum eadem esset ob delictum comitis interdicta. Postmodum vero Ecclesia absoluta episcopus in vigilia Circumcisionis capitulum convocavit, et ei cum archidiacono ordinationem factam et excommunicationem latam in contradictores denuntiare curavit, et litteras praedecessoris nostri, auctoritatem quam de Ecclesia ordinanda susceperant continentes, fecit ostendi et publice recitari. Sed et sequenti die, videlicet Circumcisionis festo, post celebrationem missae majoris, institutis praesentibus et procuratoribus absentium, stalla in choro et loca in capitulo, praesentibus clero et populo, qui ad festum convenerant, assignarunt et in corporalem praebendae possessionem miserunt, quare ipsos institutos asserit possidere. Verum quia canonici excommunicati in Ecclesia celebrabant, institutis accessum ad majus altare, libros et alia ornamenta Ecclesiae prohibentes, in eos fuit excommunicationis iterum lata sententia et Ecclesia supposita interdicto. Sed ipsi nihilominus ibi divina celebrare praesumunt. Cum vero pars canonicorum assertionem suam per instrumenta et testes vellet in continenti probare, et testes ejus essent salvis exceptionibus et jure partis adversae recepti, et ideo peterent publicatis dictis testium negotium diffiniri, procurator episcopi proponebat se in terra sua quaedam capitula probaturum, videlicet quod tempore ordinationis ordinari Ecclesia indigebat, et quod canonici ab episcopo saepe commoniti, ad ordinandum secum Ecclesiam convenire noluerant, quod episcopus et archidiac. auctoritate ap. ordinaverant Ecclesiam de personis quae Ecclesiae debeant deservire et de aliis idoneis et honestis, et quod illi qui fuerunt modo ultimo instituti electi fuerant cum quinque primitus ordinatis, et quod tam novis quam antiquis residentibus secundum consuetum cursum Ecclesiae suppetunt facultates, et quod omnes qui modo sunt ibi canonici residentes consuetum numerum non excedunt, et quod facto suo plures de majoribus Ecclesiae consensere; quod et primum et secundum rescriptum fuerit canonicis recitatum, et quod contradictores post excommunicationem divina praesumpserunt officia celebrare. Unde, sicut dicebat, sine ipsorum cognitione, absque praejudicio partis suae, causa illa non poterat terminari. Nos igitur eamdem vobis de fratrum nostrorum consilio committentes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus inquiratis utrinque super praemissis omnibus diligentius veritatem, tam ex attestationibus quas vobis sub bulla nostra transmittimus, quam ex aliis quae duxerint proponenda. Et si legitimis probationibus vobis constiterit post appellationem rationabiliter interpositam praenominatos episcopum et archidiaconum processisse, quod ab eis factum esse dignoscitur, appel. cessante, decernatis irritum et inane; et nisi vobis constiterit rescriptum apostolicum fuisse subreptum, et praefatos episcopum et archidiaconum contra formam ipsius mandati praeter juris ordinem processisse, dummodo suppetant Ecclesiae facultates et institutae personae sint utiles et idoneae, nec excedant numerum consuetum, ordinationem ipsam, omni contradictione et appellatione cessante, auctoritate apostolica confirmetis; et si qui se duxerint opponendos, per censuram ecclesiasticam compescatis; eos qui post excommunicationem divina dicuntur officia celebrasse, cum vobis constiterit, nisi legitima praecesserit appellatio, poena canonica percellentes; satagentes ut via regia procedatis; ita quod in judicio vestro nulla sit personarum acceptio, sed juxta mandatum divinum juste quod justum est judicetis; ne forte propter defectum justitiae partes cogantur ulterius laborare. Ad haec, volumus et mandamus ut tam indulgentiae quam mandati rescripta faciatis vobis in judicio resignari, ne occasione illorum Ecclesia ulterius praegravetur. Testes autem cogantur. Nullis litteris, etc., si quae apparuerint praeter assensum partium, etc. Quod si omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum Romae, etc., IV Kalend. Junii, etc.
CCXV. EGID. CANONICO VASTINEN De causa ipsius contra Hugon. et pro ipso judicatur. (VII Kal. Junii.) Cum super praebenda Vastinen. Ecclesiae inter te ex una parte et Hugonem Capusum procuratorem et canonicum Ecclesiae Vastinen. ex altera quaestio verteretur et propter hoc ad sedem accessissetis apostolicam, in praesentia venerabilis fratris nostri Octaviani Ostien. episcopi, quem vobis dedimus auditorem, pro te fuit taliter allegatum quod a bonae memoriae Coelestino papa praedecessore nostro pro tua receptione in Ecclesia Vastinen. rogatorias primum litteras, secundo praeceptorias et exsecutorias impetrasti. Sed canonici Ecclesiae, ut evadere possent apostolicam jussionem, ad Rom. Ecclesiam nuntios destinarunt: qui de mandato praemisso tacita veritate, ut a tua de caetero essent impetitione liberi, et infra terminum neminem recipere cogerentur, indulgentiam impetrarunt. Tu vero denuo ad eosdem litteras impetrasti, ut elapso spatio indulgentiae, praebendam tibi conferrent, interim stallum in choro et locum in capitulo sublato appellationis obstaculo assignantes; et super hoc ipso dilecti filii de Domo Dei et de Oliveto abbates et prior Exoldunen. exsecutores fuerunt a sede apostolica deputati. Cumque litteras praedecessoris nostri et exsecutorum qui eis certum diem praefixerant ut mandatum apostolicum adimplerent, priori et canonicis praesentasses, sicut in exsecutorum litteris continetur, nec mandatum praedecessoris nostri exsequi nec litteras recipere voluere, appellationis obstaculum praetendentes. Ipsi vero exsecutores juxta tenorem rescripti te investientes de praebenda, stallum in choro tibi et locum in capitulo assignarunt: canonicis comminantes quod nisi praefixo eis tempore mandatum apostolicum adimplerent, eorum extunc contumaciam debita severitate punirent. Caeterum cum nec sic possent a sua pertinacia revocari, elapso tempore constituto excommunicationis in eos sententiam promulgarunt, quam et investituram tibi factam petebas humiliter confirmari. Verum ex adverso fuit ab Ecclesiae procuratore responsum, quod quando tu praeceptorias obstinuisti litteras pro praebenda, Her. et A. de Curia clerici, ut et ipsi canonici fierent, litteras detulerunt. Videntes ergo canonici quod super trium clericorum receptione plurimum ecclesia gravaretur, quod dictum A. clericum in fratrem reciperent, eidem praedecessori nostro per P. Belin. canonicum et nuntium Ecclesiae intimarunt, et per indulgentiam, de qua praemissum est, ab impetitione tua et dicti Her. expressis vestris nominibus fuere penitus absoluti. Postea vero tu exsecutorias, ut dictum est, litteras asportasti, quas procurator Ecclesiae dicebat falsa suggestione obtentas. Priori etiam memoratae Ecclesiae de Vasten. alias praesentasti; contra quas appellans, cum auctoritate obtentae indulgentiae ab impetitione tua sciret suam ecclesiam liberatam, octavas Paschae appellationi suae terminum assignavit. Easdem etiam litteras absente priore quibusdam de canonicis praesentasti; quas, cum eorum non interesset, recipere noluerunt. Post paucos vero dies eorumdem exsecutorum litteras in absentia prioris capitulo praesentasti. Consequenter vero iidem exsecutores ad Ecclesiam venientes domum prioris intrarunt, et quod exsecutores ad hoc dati essent et ordine debito vellent in facto procedere coram paucis canonicis edixerunt. Quibus prior et indulgentiae beneficium retulit et quod a parte ipsorum erat ad sedem apostolicam appellatum ipsamque appellationem eis praesentibus innovavit. Alter etiam exsecutorum, videlicet abbas de Oliveto, praedecessoris nostri obitum quibusdam de canonicis proponitur nuntiasse. Unde mandatum ad ipsos emissum cum mandatore dicebant penitus exspirasse, et post praedicta impedimenta exsecutores contradicentibus omnibus canonicis processisse. Ad haec, proponebat ejusdem Eccl. procurator afflictionem ejus de regum discordia procedentem, et quod nunc viginti quatuor sint in ea canonici, cum non nisi sedecim esse consueverint ab antiquo, nec redditus excreverint augmentato numero personarum. Unde ne ad recipiendum aliquos cogerentur suppliciter postulabant. Sane cum a dicto episcopo Ostiensi haec et similia essent nobis et nostris fratribus enarrata, nos volentes, quantum cum Deo et honestate possumus, facta praedecessoris nostri obtinere debitam firmitatem, illud etiam attendentes quod beneficio indulgentiae in Ecclesiae favorem concessae non sit per sequentes litteras in gravamen Ecclesiae derogatum, cum pro stallo chori et loco capituli nullum praejudicium Ecclesiae generetur, investituram tibi factam ratam habentes, ita duximus sententialiter statuendum; ut tu sine contradictione vel dilatione qualibet stallum in choro et locum in capitulo consequaris, post triennium ab indulgentiae tempore numerandum praebendam integram habiturus. Nulli ergo, etc.
Datum, etc. VII Kalend. Junii.
CCXVI. BESVENSI ABBATI. Quod ipsi liceat aliquos ex aliis coenobiis ad instaurandum suum evocare et ex suo quosdam ad alia remittere. (VII Kal. Junii.) Cum a nobis petitur, etc., usque ad verbum assensu, auctoritate tibi praesentium indulgemus ut quia Besvensis Ecclesia pro incendio quod sustinuit ad tantam devenit inopiam, ut monachis et confratribus ibi manentibus vitae saltem necessaria ministrare non potes, liceat tibi aliquos de monachis et confratribus tuis ad obedientias Cluniacenses pro vitae sustentatione transmittere et aliquos de monachis Cluniacensibus, quos ad hoc magis noveris expedire, ad Ecclesiam tuam pro reformatione et conservatione ordinis sublato appellationis obstaculo convocare, donec Ecclesia tua dante Domino restauretur. Nulli ergo, etc.
VII Kalend. Junii.
CCXVII. BERGENSI EPISCOPO. Quod mercatores Ecclesiae decimas persolvere cogantur. (Ut supra, VIII Kal. Junii.) Cum a nobis petitur, etc., usque ad verbum effectum. Sane, sicut ex tua significatione comperimus, mercatores dioecesana tibi lege subjecti, cum eos negotiationis causa in Islandiam transfretare contingit, decimas quas Ecclesia tua percipere ab antiquis temporibus consuevit, contra salutem suam detinent, eas reddere denegantes. Volentes igitur tibi et Ecclesiae tuae paterna sollicitudine providere, fraternitati tuae auctoritate apostolica indulgemus quatenus mercatores ipsos ad persolvendas consuetas et debitas decimas, si monitione praemissa noluerint, ecclesiastica districtione, subl. appellationis obstaculo, compellendi liberam habeas facultatem. Nulli ergo, etc.
Datum ut supra, VIII Kalend. Junii.
CCXVIII. ORCHAD. ET ROSMARCHN. EPISCOPIS. De annatis et decimis promissisque eleemosynis Romanae Ecclesiae persolvendis. (VI Kal. Junii.) Dilectus filius nobilis vir H. Catenensis et Orchadiensis comes nobis significare curavit quod ipse pro redemptione peccatorum suorum a tempore felicis memoriae Alexandri PP. praedecessoris nostri denarium unum de qualibet domo in comitatu Catenensi habitata annuatim statuit pro eleemosyna colligendum, et ob reverentiam beatorum apostolorum Petri et Pauli ad sedem apostolicam dirigere consuevit: quam visitationem nomine eleemosynae annuatim ad opus Romanae Ecclesiae colligendam tam suo quam bonae memoriae A. olim Catenen. episcopi et aliorum nobilium illarum partium testimonio confirmavit. Cum autem postea memorato A. Catenen. episcopo viam universae carnis ingresso, venerabilis frater noster J. in eadem Ecclesia fuisset in episcopum institutus, praedictam eleemosynam irritare praesumens, eam ab his qui sunt in sua dioecesi constituti, auctoritate propria interdixit exsolvi. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si vobis constiterit de praedictis, praefatum Catenensem episcopum, si monitione praemissa hoc facere neglexerit, ad satisfaciendum de eleemosynis subtractis hucusque et ne eas reddi de caetero interdicat, sicut justum fuerit auctoritate nostra, sublato appellationis obstaculo, per censuram ecclesiasticam compellatis. Quod si ambo, alter vestrum, etc.
VI Kalend. Junii.
CCXIX. ARCHIEPISC. LUGDUNEN. ET ABBATI ATHANACENSI. Ut litterae apostolicae, quae subreptitiae erant impetratae, revocentur. (III Kal. Junii.) Dilecti filii canonici Matisconenses nobis per suas litteras intimarunt quod, cum olim Valterus de Berziaco eorum concanonicus, tempore bonae memoriae Coelestini PP. praedecessoris nostri, ad sedem apostolicam accessisset, licet fide interposita firmavisset quod contra divisionem terrarum vacantium, quam dilectus filius Anninus ejusdem Ecclesiae decanus juxta suae voluntatis arbitrium ordinaret, deberet nullatenus obviare, et tam pro hac quam aliis multis causis perjurii reus existens, pro debitis Ecclesiae quae retinuerat violenter et fractura claustri sententia excommunicationis teneretur astrictus, per suggestionem falsi, nulla facta super praemissis omnibus mentione, ab eodem praedecessore nostro quamdam obedientiam, quae praesteria nuncupatur, in salutis suae perniciem obtinuit sibi dari, tam ab eo quam a nobis confirmatione super hoc impetrata. Quia igitur id in grave praejudicium Ecclesiae noscitur redundare, cum de proventibus illius praesteriae illis qui assidue in Ecclesia serviunt memorata consueverint necessaria ministrari: discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si praedictas confirmationis litteras per suppressionem veri et falsi suggestionem, ut supra dictum est, vobis constiterit impetratas, nullatenus permittatis quod dictus Galterus ex his fructum aliquem consequatur; quin potius tam Ecclesiam quam canonicos antedictos ab impetitione ipsius, quantum ad obtinendum praesteriam illam, appellatione remota, penitus absolvatis; cum secundum canonicas sanctiones mendax precator carere debeat impetratis; in statum debitum revocantes si quid post appellationem ad nos legitime interpositam in eorumdem canonicorum praejudicium temere noveritis attentatum, et facientes quod exinde duxeritis statuendum per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari. Nullis litteris veritati et justitiae, etc. Quod si ambo, etc., tu frater archiepiscope, etc.
Datum. etc., III Kalend. Junii
CCXX. ABBATI DE JUGO DEI ET PRIORI DE SEILLIN. Ne pro mortuorum sepultura et conjugum copulatione pecunia exigatur. (II Kal. Junii.) Suam nobis dilecti filii parochiani de Villafranca querimoniam destinarunt quod Dalmasius capellanus eorum pro exsequiis mortuorum et benedictione nubentium minus licite pecuniam ab eis exigit et extorquet: quod si forte cupiditati ejus non fuerit satisfactum, ne possint mortuorum corpora sepeliri vel nubentium benedictio celebrari, fictitia eis impedimenta fraudulenter opponit. Quia igitur exactiones hujusmodi sacrorum canonum obviant institutis; discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus dictum capellanum, ut a tanta praesumptione desistat, et etiam pro excessu satisfaciat competenter, moneatis attentius et efficaciter inducatis. Quod si forte vestris monitionibus noluerit obedire, ipsi, appellatione remota, poenam infligatis.
Datum, etc., II Kalend. Junii.
CCXXI. DECANO ULIXBONENSI, PRIORIBUS SANCTI VINCENTII ET DE ALCOBATIA. Ut causam episcopi Colimbriensis et militum Templi audiant. (Romae, XII Kal. Junii.) Exposuit nobis venerabilis frater noster Colimbrien. episcopus quod, cum causa quae inter eum et dilectos filios fratres militiae Templi super ecclesiis de Ega et de Rodina et Palumbario vertebatur, a bonae memoriae Lucio papa praedecessore nostro venerabilibus fratribus Bracharen. archiepiscopo et episcopo Portugalen. fuisset a sede apostolica delegata, judices ipsi partibus convocatis et in eorum praesentia constitutis, sicut in litteris eorum accepimus, dictis fratribus mandaverunt ut de praedictis Ecclesiis vel eidem episcopo vigesimo die post receptionem litterarum ipsorum justitiam exhiberent vel ei tanquam dioecesano suo jura episcopalia in integrum persolvere procurarent; praedictis Ecclesiis interdicto subjectis, et parochianis earum excommunicationis sententia innodatis, nisi dicti fratres mandatis parerent ipsorum, vel iidem parochiani eis non parentibus in praedictis ecclesiis divinis officiis interessent, aut decimas eis, primitias sive mortuaria solverent; vel in ipsis corpora mortuorum sepelirent. Verum praedictis fratribus sententiam eorumdem judicum nullatenus observantibus, a felicis recordationis Urbano papa praedecessore nostro primo ad Jo. quondam vicedominum Brixien. et magistrum Jo. Bergo men. subdiaconum apostolicae sedis sub forma praedictis judicibus delegata, ac deinde ad venerabilem fratrem nostrum Tuden. episcopum et dilectos filios de Reforio et Alcobatiae priores fuerunt litterae impetratae; quarum auctoritate non fuit usque ad calculum sententiae diffinitivae processum, nec interdicti Ecclesiarum aut excommunicationis parochianorum sententia relaxata. Tandem vero cum dilectus filius noster G. Sancti Angeli diaconus cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, intrasset Hispaniam, eamdem causam venerabili fratri nostro episcopo et dilecto filio archidiacono Ulixbonen. delegavit; qui priorum judicum sententiam confirmantes, interdicti et excommunicationis sententias in Ecclesias ipsas et earum parochianos latam a primis judicibus innovarunt ac postmodum idem cardinalis quod ab eis factum fuerat confirmavit. Quia vero nobis ad plenum non constitit de praemissis, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus recepta ab eisdem Templariis parendi coram vobis justitiae legitima cautione, partibus convocatis inquiratis de praedicta sententia diligentius veritatem; et si eam inveneritis juste latam, faciatis mandari exsecutioni et usque ad satisfactionem a partibus per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari: eodem modo per omnia processuri, si forsan fratres ipsi noluerint quod stent et pareant juri cavere. Alioquin partibus convocatis audiatis causam ex integro, et ipsam appellatione remota, mediante justitia terminetis; non obstante privilegio in praejudicium Colimbrien. Ecclesiae per subreptionem obtento. Quod si omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum Romae, etc., XII Kalend Junii etc.
CCXXII. ABBATI DE ALCOBATIA F. MENENDI ET P. EXOD. MONACHIS ALCOBATIAE. Ut fratres S. Crucis reverentiam et episcopalia jura Colimbriensi episcopo suo reddant, et quod matria Ecclesia cathedralis vocetur. (Romae, III Kal. Junii.) Venerabili fratre nostro Colimbriensi episcopo didicimus conquerente quod, cum fratres Sanctae Crucis monasterium de Arganil sub protectione sua nuper receperint, quod suis praedecessoribus episcopalia jura consueverat ab antiquis temporibus exhibere, nunc quodam de canonicis suis sine suo consensu ibi facto priore, occasione cujusdam privilegii a bonae memoriae Clemente papa praedecessore nostro veritate tacita impetrati, eidem episcopo debitam obedientiam denegat exhibere, inde sumpta occasione quod per matricem Ecclesiam non cathedralem intelligunt, sed Romanam. Quia vero non est nostrae intentionis ut jura fratrum nostrorum temporibus nostris indebite minuantur, causam ipsam vobis duximus committendam, per apostolica scripta mandantes quatenus si aliud vobis non occurrerit propter quod dictus prior non debeat dioecesano episcopo respondere, eum ad praestandam dicto episcopo debitam reverentiam, sicut praedecessores sui praedecessoribus episcopi praestiterunt, appellatione remota per censuram ecclesiasticam compellatis. Nos enim per matricem Ecclesiam, cathedralem intelligere volumus, non Romanam, non obstante privilegio in praejudicium Colimbrien. Ecclesiae per subreptionem obtento. Quod si omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum Romae, etc., III Kalend. Junii.
CCXXIII. EPISCOPO ET PRIORI ELBORENSI. Ejusdem fere argumenti. (II Id. Maii.) Innotuit nobis, venerabili fratre nostro Colimbrien. episcopo conquerente, quod cum olim magna pars Colimbriensis dioecesis ab inimicis crucis teneretur invasa, bonae memoriae Innocentius papa, praedecessor noster, Lamecensem et Auriensem Ecclesias Colimbriensi, sicut ex privilegio ejus apparet, concessit tandiu detinendas; donec amissam partem dioecesis rehaberet. Cum autem A. quondam rex Portugaliae dioecesim illam liberasset a manibus paganorum, quamdam partem ipsius dilectis filiis fratribus militiae Templi, quamdam vero monasterio Sanctae Crucis motu proprio assignavit, et in praedictis Ecclesiis episcopos obtinuit ordinari. Ne igitur dicta Colimbrien. Ecclesia se doleat suo jure privatam, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus vocatis illis qui propter hoc fuerint evocandi, audiatis quae hinc inde duxerint proponenda; et quod canonicum fuerit super his appellatione postposita statuatis; facientes quod statueritis firmiter observari, non obstante privilegio vel rescripto in praejudicium Colimbrien. Ecclesiae per subreptionem obtento. Nullis litteris veritati et justitiae, etc. Quod si ambo, etc., tu frater episcope, etc.
Datum II Idus Maii.
CCXXIV. DECANO ULIXBONENSI PRIORI ET P. FRODIZ MONACHO DE ALCOBATIA. Privilegium in grave detrimentum alterius impetratum revocatur. (Romae, III Non. Junii.) Innotuit nobis, venerabili fratre nostro Colimbren. episcopo intimante, quod cum M. quondam canonicus Sanctae Crucis in episcopum fuisset Colimbrien. assumptus, privilegium quoddam de consilio quorumdam canonicorum Ecclesiae Colimbrien. monasterio Sanctae Crucis indulsit in non modicum ejusdem Ecclesiae praejudicium et gravamen. Quia vero nobis non constat de praemissis, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus partibus convocatis inquiratis de praemissis diligentius veritatem; et si privilegium ipsum in grave dispendium Colimbriensis Ecclesiae videritis redundare, quod illicite factum est, auctoritate apostolica appellatione remota legitime revocetis, non obstante privilegio in praejudicium Colimbriensis Ecclesiae per subreptionem ab apostolica sede obtento.
Datum Romae, etc., III Non. Junii.
CCXXV. DE SAZETA ET DE MANZENERA ABBATIBUS ET P. FROD MONACHO DE ALCOBATIA. Ut Ecclesia Colimbriensis suo jure et privilegio non spolietur. (Romae, VI Kal. Junii.) Querelam venerabilis fratris nostri Colimbriensis episcopi ad nos delatam accepimus, quod cum charissimus in Christo filius A. illustris rex Portugaliae partem territorii Colimbriensis et vicinorum castrorum in loco qui Alathen vocatur et in sua proponitur dioecesi constitutus, jamdudum hominibus dederit incolendum, qui ei de regalibus responderent, fratres monasterii Sanctae Crucis in locis illis quasdam denuo ecclesias construxerunt et construunt ex quibus episcopalia jura percipiunt et reddere contradicunt; cum in suis privilegiis habeatur quod in illis tantum villis, quas de novo aedificant, episcopalia jura valeant obtinere. Nolentes itaque praedictos fratres aliis injuriosos existere, causam ipsam vobis duximus committendam, per apostolica scripta mandantes quatenus, partibus convocatis, audiatis quae proponentur hinc inde et quod canonicum videritis super his appellatione postposita, statuatis, facientes quod statueritis firmiter observari, non obstante privilegio in praejudicium Colimbrien. Ecclesiae per subreptionem obtento. Quod si omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum Romae, etc., VI Kalend. Junii.
CCXXVI. DE ALCOBATIA ET DE SEIZA ABBATIBUS, ET PRIORI DE ALCOBATIA. Ejusdem argumenti cum praecedenti. (Id. Maii.) Exposuit nobis venerabilis frater noster Colimbrien. episcopus, in nostra praesentia constitutus, quod Portugallen. Ecclesia flumen Dorii, quod Portugalen. dioecesim a Colimbrien. separat, et ab antiquo fuerat certus terminus utriusque, transgressa, magnam partem Colimbrien. dioecesis occupavit contra compositionem a bonae memoriae Bosone quondam cardinale, tunc apostolicae sedis legato apud Burgum in concilio factam et per sedem apostol. postmodum confirmatam. Volentes igitur Colimbriensi Ecclesiae in suo jure adesse, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus venerabilem fratrem nostrum Portugalen. episcopum ad restituendam illam partem dioecesis, quam praeter justitiam detinet occupatam, cum fructibus inde perceptis, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, sicut justum fuerit, appellatione postposita, compellatis. Nullis litteris veritati et just., etc. Quod si omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum Idibus Maii.
CCXXVII. DE SAZETA ET DE MANZENERA ABBATIBUS, ET F. MENENDI MONACHO DE ALCOBATIA. Ejusdem argumenti. (VI Kal. Junii.) Insinuavit nobis ven. frat. noster Colimbrien. episcopus quod cum illustris rex Portugaliae fratribus Sanctae Crucis apud castrum de Leirena in una tantum Ecclesia jus concesserit patronatus, inconsulto dioecesano episcopo in eodem loco construere alias motu proprio praesumpserunt, quas et per capellanos conductitios regunt et in nullo pro ipsis volunt dioecesano episcopo respondere. Easdem etiam ecclesias privilegiis suis fecerunt inscribi, cum ab episcopali jure nunquam fuerint de consensu episcopi liberatae; unde totum jus episcopale in oppido nominato sibi praesumunt temere vindicare. Quia igitur nobis constare non potuit de praemissis, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus partibus convocatis, etc., quod justum videritis super his appell. postposita statuatis, etc., non obstante privilegio in praejudicium Colimbriensis Ecclesiae per subreptionem obtento. Quod si omnes, etc., duo vestrum.
Datum, etc., VI Kalend. Junii.
CCXXVIII. ROTHOMAGEN. ARCHIEPISC. ET SUFFRAGANEIS EJUS. Ab episcopis suis excommunicati non facile sunt ab aliis absolvendi. (Kal. Junii.) Ad reprimendam malitiam perversorum poenae certae sunt in canonibus institutae; quas sicut latas interdum a vobis in subditos vultis inviolabiles observari, ita latas ab aliis debetis inviolabiliter observare. Inde est quod universitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus sententias, quas venerabilis frater noster Lexoviensis episcopus in subditos suos duxerit canonice promulgandas, et vos ipsi servetis et eas a vestris subditis violari nullatenus permittatis. Tu vero, frater archiepiscope, cum excommunicationis sententia per appellationis non suspendatur objectum, si quis excommunicatus ab ipso de injusta tibi excommunicatione conquestus fuerit, ad ipsum, ei quasi coepiscopo deferens, absolvendum secundum Ecclesiae formam remittas. Qui si forte noluerit illum absolvere; tu, recepta juratoria cautione, absolutionis ei munus poteris exhibere: ita tamen quod nisi legitime tibi constiterit eum contra justitiam excommunicatum fuisse, ex debito sibi juramenti praecipias ut super eo de quo fuerit excommunicatione notatus eidem episcopo satisfaciat competenter. Quod si facere forte contempserit, eum in excommunicationis sententiam, appellatione remota reducere non omittas.
Datum, etc., Kalend. Junii.
CCXXIX. LEXOVIENSI EPISCOPO. Ne coram suspectis judicibus, etiam delegatis, respondere teneatur. (Datum Romae, ut supra. ) Cum a nobis petitur, etc., usque ad verbum assensu, auctoritate tibi praesentium indulgemus ut si forte contigerit aliquam causam te vel tuos principaliter contingentem, judicibus Rothomagen. ex apostolica delegatione ad petitionem partis adversae committi, coram eis, cum tibi fuerint certa ratione suspecti, respondere minime teneamini, nisi forte in litteris commissoriis hujus indulgentiae expressa mentio habeatur. Nulli ergo, etc.
Datum Romae, etc., ut supra.
In eumdem modum scriptum est pro Rothomagen. archiepiscopo.
CCXXX. REGI ANGLIAE. Quae honeste facere licuit, in iis se regi gratificatum dicit, hortaturque ad pacem servandam cum rege Franciae. (Apud S. Petrum, II Kal. Junii.) Ecclesiam suam, quam per Salomonem Dominus et amicam et sponsam frequenter appellat, flori lilii eleganti quadam et quasi expressa similitudine coaptavit. Ait enim: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Cant. I, 2). Lilium quidem quanto fortiores spinarum sustinet punctiones, tanto vim odoris copiosioris emittit; et quo plus laeditur, redolere suavius comprobatur. Unde sibi merito comparatur Ecclesia sponsa Christi; quae cum tribulationibus multis impetitur, tunc potissimum in soliditate fidei pro tuenda justitia roboratur et in ipsis punctionibus adversitatumque molestiis constantior et firmior invenitur. Nos vero, quos ad ejus regimen quanquam non suffragantibus meritis divina providit dispositio eligi et assumi, illam concepimus firmiter voluntatem, ut neque mors neque vita ab amplexu nos possit seu observatione justitiae revocare. Sane venientibus ad praesentiam nostram venerabili fratre nostro Lexovien. episcopo et dilecto filio magistro Garnero nuntiis tuis, petitiones quas nobis ex parte regia obtulerunt, sincero affectu, quantum cum Deo et honestate potuimus, curavimus promovere. Rogamus autem et monemus attentius serenitatem regiam, quatenus si forte in aliquo effectus tuo desiderio non respondet, non nostrae unquam duritiae imputetur, cum honestis et justis petitionibus excellentiae tuae benigni semper et faciles proposuerimus inveniri, sed justitiae potius quam officii nostri debitum certos fines transgredi non permittit, ad quam tenendam firmiter et servandam in suarum primitiis litterarum serenitas regia nos monuit et induxit. Caeterum, super eo quod praedicti tui nuntii postularunt, ut nobilem virum filium ducis Austriae ad restituendam pecuniam quam pater suus in periculum animae suae a te, dum redires ab obsequio Jesu Christi, pro redemptione tua violenter extorsit, et in ultima voluntate poenitentia ductus per eumdem filium suum tibi restituendam mandavit, auctoritate apostolica cogeremus; noveris nos eidem nostris litteris injunxisse ut praedictam pecuniam sine difficultate qualibet restituere non omittat, alioquin venerabili fratri nostro Salzburgen. archiepiscopo litteris nostris injungimus ut ipsum ad restitutionem ejusdem pecuniae faciendam moneat diligentius et inducat, et per severitatem ecclesiasticam appellatione remota, compellat. Verum quia circa personam nobilis viri ducis Sueviae quaedam audivimus immutata, eidem ad praesens scribere cautela prohibente nequivimus ut juxta postulationem tuam pecuniam quam a te Henricus, quondam imperator, frater ipsius contra Deum et periculum animae suae extorserat violenter, dum de transmarinis partibus remeares, deberet tibi restituere; praesertim cum ejusdem fratris sui thesaurus ad eum esset ipso mortuo devolutus, et ipse vel haeres sit, vel tutor haeredis. Verumtamen scribimus venerabili fratri nostro Magdeburgen. archiepiscopo, ut ducem ipsum ad restituendam pecuniam ipsam moneat diligentius et inducat. Alioquin tantam injuriam non poterimus sub dissimulatione transire quin in eumdem ducem et terram ejus sine cujuslibet acceptione personae nostri officii debitum et severitatem curemus ecclesiasticam, sicut justum fuerit, exercere. Insuper scribimus, charissimo in Christo filio nostro illustri regi Navarrae ut pecuniam et castella sancti Joannis de Pedeportus et Roccabruna, quae pater suus tibi cum filia sua concessit in dotem, sine aliqua difficultate restituat, alioquin venerabili fratri nostro Narbonen. archiepiscopo, cui jam alia vice, si bene recolimus, super hoc scripsimus, nostris damus litteris in mandatis ut ipse, eum per censuram ecclesiasticam ad hoc monitione praemissa, sublato appellationis obstaculo, justitia mediante compellat. Ad haec, cum iidem nuntii a nobis cum instantia postulassent ut charissimum in Christo filium nostrum Philippum illustrem Franciae regem ad restitutionem castrorum illorum et terrae compellere deberemus, quae contra protectionem ab apostolica sede tibi concessam invaserat, antequam de peregrinationis obsequio ad propria remeares, dilectus filius magister W. de Sancto Lazaro nuntius ejusdem regis se constanter pro eodem opposuit; illum ad hoc asserens non teneri, cum pactiones et conventiones solemnes, quae inter vos praecesserant et hinc inde fuerant roboratae, tua magnificentia non servasset et per te fuissent primitus violatae; maxime cum sororem ipsius dimiseris et aliam tibi curaveris matrimonio copulari; et quia post arreptum iter Hierosolymam adeundi, cum acquisita quaelibet deberetis habere communia, pecuniam a rege Tancredo receptam et thesaurum de Cypro habitum tua sibi communicare noluerit magnitudo; imo in transmarinis partibus damna ei plurima et injurias irrogarat, suos milites imo consanguineos ab ipsius devotione et servitio subtrahendo, propter quod non sine confusione sua coactus fuerat ad propria remeare. Adjecit etiam quod ubi restitutus fuisti propriae libertati, cum eo super omnibus querelis voluntate spontanea transegisti. Quin potius, post pacem adinvicem factam, multa tibi castra de mera liberalitate donavit. E contra vero praedicti nuntii serenitatis tuae nihilominus proponere constanter curaverunt quod post foedus prius initae et juramento firmatae societatis, idem rex Franciae tibi primus injuriam intulisset, apud Messanam videlicet: ubi insurgentibus hominibus Tancredi regis in tuos, de impendendo tibi auxilio requisitus, non solum defecerat, sed etiam propria manu tres de hominibus tuis occiderat cum balista. Post quod factum cum se poenitudine duci assereret, inter vos pactio intercessit: in qua pro decem millibus marchis argenti, quas ei reddere promisisti, praedictus rex a contrahendo cum sorore sua matrimonio te absolvit, et Gisortium cum Wlcassino tibi quietum in perpetuum omnino dimisit. Asserebant quoque de thesauro Cypri, et de pecunia a Tancredo habita, praeterquam de dote sororis tuae I, illustris quondam reginae Siciliae, eidem regi, sicut de caeteris, ad voluntatem tuam plenissime satisfactum: ita quod cum praedictus rex Franciae ab orientali terra discederet, sub juramento promisit quod terram magnificentiae tuae tibi conservaret integram et illaesam in eo statu in quo fuerat quando Hierosolymitanum iter fueratis aggressi, quousque reversus ad propria moram quadraginta dierum in terra propria peregisses; contra quam promissionem eamdem terram et castra non fuerat veritus occupare. Super quibus conventionibus litteras ejusdem regis patentes apud tuam asserebant magnitudinem residere. Conventiones vero quas idem magister V. de Sancto Lazaro, persona tua libertati propriae restituta, inter te ac praedictum regem ultimo intervenisse retulerat, iidem nuntii tui, si quae fuerant, asserebant praefatum regem Franciae primitus violasse; cum etiamsi qua tunc pacta subieras, spoliatus eadem subiisses: propter quae ad ea dicebant nullatenus te teneri. Licet itaque et haec et alia multa pars utraque proponeret, quae pro ipsis facere videbantur; quia tamen causarum merita partium assertione panduntur, et ipsi personam standi in judicio non habebant, non potuimus salva justitia in ipso negotio sine veritatis inquisitione procedere. Nos ergo juxta regiae petitionis instantiam, propter has et alias necessitates quamplurimas, facultate nobis a Christo concessa, nacta quoque temporis opportunitate condigna, dispositis prius quae tam circa Urbem quam circa regnum Siciliae necnon et aliud Ecclesiae patrimonium fuerint disponenda, licet multae nobis et magnae sollicitudines ex diversis causis incumbant, si tamen ille nobis annuerit a quo speramus dirigi gressus nostros, partes vestras, ut tamen nos ad promissionis debitum non ligemus nisi aliud impedimentum occurrat, intendimus visitare; ut super his et aliis, quae toti Christianitati credimus profutura, deliberatione provida procedamus. Si vero desuper datum non fuerit, per legatos nostros quod justum fuerit, sine personarum acceptione, favente Domino, statuemus. Illud autem serenitatem regiam nolumus ignorare, quod quantumcunque nobis molestum existeret praefatum regem Franciae ac te ipsum in aliquo molestare, non poterimus aliquatenus sustinere quin vos ad pacem ineundam pariter et servandam per districtionem ecclesiasticam ratione praevia compellamus; non de nostris viribus confidentes, sed de illius omnipotentia cujus vices, licet immeriti, exercemus in terris.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, II Kalend. Junii.
CCXXXI BITURICEN. ARCHIEPISCOPO. Ut inquirat contra Engolismensem episcopum, dilapidatorem Ecclesiae suae. Grave nobis est admodum et molestum, cum de aliquo fratrum et coepiscoporum nostrorum aliqua in nostro auditorio proponuntur quae in ipsis episcopale officium et integritatem famae denigrare videntur; cum semper velimus audire de singulis ea quae ad perfectam curam pastoris pertinent et ad commissi gregis commodum et salutem. Insinuarunt autem nobis dilecti filii quidam Engolismensis Ecclesiae canonici, quod venerabilis frater noster I episcopus suus patrimonium episcopatus minus utiliter administrans, dilapidavit multa de bonis mensae suae usibus deputatis, et per alienationes illicitas contra juramentum quo tenetur Ecclesiae, possessiones episcopatus enormiter minuit et consumpsit. Proponebant insuper quod multas Ecclesias post appellationem in synodis saepius iteratam, praeter assensum capituli collegiis perpetuo assignavit, cum id canonicis dissonet institutis. Alienata vero et dilapidata et Ecclesias episcopali ordinationi subtractas sub tua reservarunt praesentia exprimenda, ne prolixae orationis series legenti pariter et scribenti fastidium importarent. Adjecerunt etiam quod sit insufficiens, indiscretus, inutilis, appellationumque contemptor, et quod per suae simplicitatis negligentiam sub ipsius regimine non solum mensa et Ecclesia sua, verum etiam tota dioecesis admodum gravia sustinuit detrimenta. Pauca siquidem de pluribus exprimentes, dixerunt ipsum episcopum indignis et minus idoneis sacros ordines et ecclesiastica beneficia contulisse: ita quod cum olim ordines celebraret et ventum esset ad presbyteros ordinandos, in manuum unctione quidam inter presbyteros consecrandos inventus est pollicem non habere. Minoribus et nondum in sacris ordinibus constitutis animarum curam dicitur commisisse et etiam a pluribus ordinandis suscepisse ante datum ordinem juratoriam cautionem ne post ab eodem beneficium ecclesiasticum contra suam peterent voluntatem. Ad magnum autem indiscretionis suae et insufficientiae argumentum constanter fuit in audientia nostra propositum, quod cum olim idem episcopus super ordinanda Ecclesia litteras impetrasset, monachos albos et nigros et priorem de Allavilla canonicum regularem ordinavit in Ecclesia sua canonicos. Quod factum tanquam ridiculosum sedes apostolica, cum ad ejus venisset notitiam, revocavit. Praeterea quemdam nepotem suum, qui professus ordinem de Corona, ibi in sacerdotali officio et habitu regulari diu fuerat conversatus, extractum inde canonicavit in ecclesia cathedrali. Sed abbas loci, tanquam discretus et providus, ipsum postmodum revocavit ad claustrum. In solemnitatibus expressis a canone in majori ecclesia non deservit. Confirmat abbates et tractat causas difficiles, sine canonicorum assensu. Presbyteri et clerici per ejus insufficientiam capiuntur. Bona ecclesiastica occupantur et homines sibi et antecessoribus ejus debita et exhibita subtrahunt; et praeterea jura, quae praedecessores sui in civitate hactenus habuerunt, fere permisit penitus deperire. Sententias quoque a sede apostolica confirmatas praesumpsit auct. apostolica [ l. propria] relaxare et alia multa committere quibus correctionis debitae manus celeriter convenit adhiberi. Ideoque fraternitati tuae per apost. scripta mandamus quatenus vocatis ad praesentiam tuam qui fuerint evocandi, inquiras super praemissis omnibus et aliis quae proposita fuerint, appellatione remota, diligentius veritatem; et quae inveneris, fideliter redacta in scriptis nobis sigillo tuo signata mittere non postponas; praefigens partibus terminum competentem, quo cum ipso nostro se debeant praesentare conspectui, sententiam auctore Domino recepturae; attentius provisurus quod mandatum nostrum taliter exsecutioni demandes, quod tua fraternitas merito possit et debeat commendari. Nullis litteris, etc., veritate tacita.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, III Kalend. Junii.
CCXXXII. ABBATI ET CONVENTUI CARILOCI. (Apud S. Petrum.) Ex parte vestra nostro fuit apostolatui reseratum quod quidam monachus vester se ad nigros monachos transferens, et habitum nigrum ibidem assumens, ad sacerdotii ordinem in ipso habitu est promotus. Unde quia in hoc articulo dubitatis utrum in assumpto taliter ordine debeat ministrare, nos hujusmodi dubietatis scrupulum enodantes, per apostol. vobis scripta mandamus quatenus nisi aliud canonicum ei videritis obviare, ipsum monachum officium sacerdotis exsequi libere permittatis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum.
CCXXXIII. ABBATI UNGIACEN. In causis Ecclesiae et coenobii, Ecclesiae membra testantur. (Romae, Kal. Junii.) Tunc libentius postulata concedimus, quando quod petitur ab aequitate non deviat, et petentis personae gravitas morum et vitae merita suffragantur. Postulasti siquidem a nobis, dilecte fili, de benignitate tibi sedis apostol. indulgeri, ut in causis Ecclesiae tibi commissae uti testimonio fratrum tuorum valeas, et eis habeatur fides, sicut consuevit testibus adhiberi. Nos ergo attendentes petitionem tuam institutis canonicis convenire, quae in causis civilibus illos testes statuunt assumendos qui negotia ecclesiastica tractaverunt, et de quorum fide non potest aliquatenus dubitari, auctoritate tibi praesentium indulgemus, ut quoties Ecclesiae tuae videris expedire, in causis quae non fuerint criminales, fratres et canonicos Ecclesiae tuae inducere possis ut perhibeant testimonium veritati.
Datum Romae, etc., Kalend. Junii.
CCXXXIV. EDUEN. EPISCOPO, UNGIACEN. ET SANCTAE MARGARITAE ABBATIBUS. De restaurandis coenobiis et reformanda monastica disciplina. (Kal. Junii.) Licet bonae memoriae Clemens et Coelestinus praedecessores nostri de tuae, frater episcope, discretionis honestate confisi, sollicitudini tuae dederint in mandatis ut tui episcopatus loca religiosa, quae a sui status integritate collapsa cognosceres, et in quibus religionis observantiam attenderes diminutam, pontificali auctoritate corrigere non differres; ut tamen tuae maturitatis correctio majorem obtineat firmitatem, auctoritatem nostram super hoc et favorem sollicite postulasti. Nos igitur considerationem tuam dignis laudibus commendantes et volentes abbatiam Sancti Joannis Eduensis, quae in magnam dissolutionem religionis et ordinis collapsa proponitur, per tuae discretionis industriam correctione debita reformari, discretionis vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus ad locum pariter accedentes, de statu monasterii plenam studeatis elicere veritatem et quaecunque in capite vel in membris tam circa spiritualia quam temporalia de jure statuenda et corrigenda videritis, auctoritate freti apostol., sublato appellationis obstaculo, corrigatis et faciatis quod a vobis statutum fuerit sine refragatione servari. Nullis litteris veritati et justitiae, etc. Quod si omnes, etc., tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.
Datum, etc., Kalend. Junii.
CCXXXV. W. REMEN. ARCHIEPISCOPO, SANCTAE SABINAE CARDINALI, ET SUFFRAGANEIS EJUS Ut per quosdam falsarios confictas bullas intercipiant. (Apud S. Petrum, XII Kal. Junii.) Dura saepe mandata et institutiones interdum iniquas a sede apostolica emanare multi arguunt et mirantur, et in hoc ei culpam imponunt in quo sinceritas ejus, culpae prorsus ignara, per innocentiam excusatur. Nos etenim circa majora negotia frequentius occupati et curam universorum ex officio nostro gerentes, per quod sumus omnibus debitores, cum omnibus apud nos instantibus in continenti satisfacere non possimus, quidam eo quod a semita justitiae oberrantes, aut ultra quam permittit honestas suae petitionis licentiam extendentes, exaudiri non possunt, in motum propriae voluntatis irrumpunt; et ad sua ingenia falsitatis et artes perditionis cum animi exquisita malitia recurrentes, per falsae astutiam speciei candorem puritatis apostolicae denigrare ac depravare nituntur. Ex cujus falsitatis ingenio quot et quanta mala proveniant, cum per eam et innocentes quandoque damnentur et rei ab objectis criminibus absolvantur nec non et apostolicae sedis laedatur auctoritas, ipsa rei evidens malitia protestatur. Licet autem hujusmodi falsitas aliquandiu possit cum operibus tenebrarum abscondi, tamen quia per eam beatis apostolis specialiter infertur injuria, ille a quo in persona eorum Romana Ecclesia auctoritatem super Ecclesias universas accepit (unde et bulla nostra, per quam totius negotia Christianitatis aguntur, capitum ipsorum charactere praesignatur) perniciem tanti sceleris non patitur in tantum praejudicium eorum diutius occultari. Accidit enim nuper in Urbe quod quidam hujusmodi falsitatis astutiam perniciosius exercentes, in suis fuere iniquitatibus deprehensi; ita quod bullas tam sub nomine nostro quam bonae memoriae Celestini PP. praedecessoris nostri, quas falso confinxerant, et quamplures litteras bullis signatas eisdem invenimus apud eos ipsosque captos adhuc in carcere detinemus. Nos autem honori Romanae Ecclesiae et utilitati omnium paterna volentes sollicitudine providere, de communi fratrum nostrorum consilio statuimus et sub excommunicationis poena et suspensionis ordinis et beneficii districtius inhibemus ne quis apud sedem apostolicam de caetero litteras nostras nisi a nobis vel de manibus illorum recipiat qui de mandato nostro sunt ad illud officium deputati. Si vero persona tantae auctoritatis exstiterit ut deceat eum per nuntium litteras nostras recipere, nuntium ipsum ad cancellariam nostram vel ad nos ipsos mittat idoneum, per quem litteras apostolicas juxta formam praescriptam recipiat. Si quis autem in hac parte mandati nostri transgressor exstiterit, si laicus fuerit, excommunicationis subjaceat; si clericus, officii et beneficii sui suspensione damnetur. Verum quia, sicut a falsariis ipsis accepimus, tam ad partes vestras quam ad caeteras regiones per litteras transmissas ab eis suae iniquitatis falsitas multipliciter est diffusa, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus provinciale concilium evocetis, in quo solemniter et generaliter statuatis ut per singulas parochias publice proponatur quod si quis a sede apostolica litteras impetraverit, quarum tenor possit esse suspectus et eis uti voluerit, ut statutam poenam evadat, primo fiat collatio de falsa bulla cum vera, et si eam invenerit falsitate notandam, episcopo dioecesano, abbati vel archidiacono loci easdem litteras non differat praesentare; qui, veritate comperta, illum qui tales litteras reportavit, si laicus fuerit, excommunicationi subjiciat; si clericus, eum ab officio beneficioque suspendat. Ad haec, adjicientes statuimus ut generalem excommunicationis sententiam promulgetis, quam per singulas parochias faciatis frequentius innovari; quod si quis falsas litteras se cognoscit habere, infra quindecim dies litteras illas aut destruat aut resignet, si poenam excommunicationis voluerit evadere; quam, nisi forsan in mortis articulo, sine speciali mandato nostro a quocunque nolumus relaxari; nec etiam si praesumpta fuerit contra hoc absolutio, quidquam habeat firmitatis; ne forte post tempora nostra falsitas interim occultata cuiquam valeat praejudicium generare. Caeterum ad majorem illius notitiam falsitatis habendam, ut fieri possit bullae falsae cum nostra collatio praesentibus litteris unam de bullis falsis cum vera Bulla duximus appendendam; districtius injungentes ut quascunque litteras inveniritis hac vel alia falsitate notandas, si quid actum fuerit occasione illarum, appellatione postposita irritetis; ita quod hujusmodi falsitas nullo temporis spatio valeat excusari, et portitores earum tandiu faciatis sub arcta custodia detineri donec receperitis super hoc nostrae beneplacitum voluntatis.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, XIV Kalend. Junii, pontificatus nostri anno primo.
In eumdem modum scriptum est super hoc universis archiepiscopis et eorum suffraganeis singulariter.
CCXXXVI. MAGDEBURGEN. ARCHIEPISC. Ut ducem Sueviae cogat Angliae regi ablatam pecuniam restituere. (Apud S. Petrum, II Kal. Junii.) In eo sumus officio, disponente Domino, constituti ut singulorum et omnium saluti consulere debeamus, et universis petentibus, tam majoribus quam minoribus, in exsecutione justitiae providere. Sane quam potenter et magnifice charissimus in Christo filius noster R., illustris rex Angliae, se ad obsequium Domini in partibus transmarinis habuerit, ita ut nec rebus suis pepercerit, nec personae, sed se ipsum multis et variis discriminibus pro exaltatione Christiani nominis exposuerit, quamque graves et enormes injurias et jacturas ab H., quondam imperatore, pertulerit inde revertens, per totum fere orbem fama notissima divulgavit. Quae res tanto profundius Romanam tangit Ecclesiam, quanto injuriae et gravamina regi eidem illata in ejus ignominiam et injuriam noscuntur gravius redundare. Quia igitur tam gravem Domino et apostolicae sedi necnon et ipsi regi injuriam irrogatam salva conscientia dissimulare non possumus nec debemus, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus nobilem virum ducem Sueviae, ad cujus manus thesaurus praefati imperatoris pervenit, et patrimonium ejus vel jure successionis vel saltem tutelae nomine noscitur devenisse, diligenter admoneas et quam efficacius poteris procures inducere ut eidem regi de ablata pecunia satisfaciat competenter. Alioquin noverit quod nos tantam injuriam non poterimus sub dissimulatione transire, quin in eum et terram ejus nostri officii debitum, sicut justum fuerit, exsequamur.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, II Kalend. Junii.
CCXXXVII. TARENTASIEN. ARCHIEPISC. De incendiariis absolvendis. (Romae, V Kal. Junii.) Inter alias petitiones tuas postulasti nuper a nobis quod circa incendiarios absolvendos, qui non possunt ad sedem apostolicam proficisci, tecum dispensare vellemus ut eis posses absolutionis beneficium impertiri. Nos ergo, quia personam tuam sincera charitate diligimus, auctoritate tibi praesentium duximus indulgendum ut illos incendiarios absolvere tibi liceat usque ad triennium qui propter aegritudines aut inimicitias capitales se non possunt nostro conspectui praesentare. Appellationibus quoque, quas parochiani tui vel dioecesani episcopi tuum volentes judicium declinare, frustatorie interponunt, nolumus te deferre. Nulli ergo, etc.
Datum Romae, etc., V Kalend. Junii, pontificatus nostri anno primo.
CCXXXVIII. EVERARDO NITRIEN. EPISCOPO. Ut oblata Ecclesiae bona retineat et de praediis quae ipse colit decimas non persolvat. (Romae, Kal. Junii.) Justis petentium, etc., usque ad verbum assensu, statuimus ut quascunque possessiones, quaecunque bona Ecclesia Nitrien. in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi et per te Ecclesiae tuae et illibata permaneant. Praedia quoque ad Ecclesiam tuam dioecesana lege spectantia, quae propriis laboribus excolis, a solutione decimarum eximimus; nec aliquis de laboribus tuis ausu temerario decimas exigere vel extorquere praesumat. Nulli ergo, etc.
Datum Romae, etc., Kalend. Junii.
CCXXXIX. BURGEN. ET PALEN. EPISCOPIS. Qui spoliatus est, non potest aliis solvere antequam restituatur. (Romae, V Kal. Junii.) Olim vobis dedisse meminimus in mandatis ut venerabilem fratrem nostrum Oveten. episcopum ad debitam restitutionem partis Zamoren. dioecesis quam tenebat cum perceptis fructibus cogeretis, si dilectum filium fratrem Rainerium, priusquam super hoc mandatum apostolicum adimpleret, viam ingredi contingeret omnis carnis. Verum quia inanis est actio quam inopia debitoris excludit, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus non prius episcopum ipsum ad restitutionem fructuum compellatis quam ipse fuerit taliter restitutus, ut restituere possit quod percepit de proventibus alienis. Non autem per hoc priores litteras revocamus; sed eis in sua firmitate manentibus, coactionem ipsius episcopi ad restitutionem fructuum taliter perceptorum differri volumus, donec id valeat adimplere.
Datum Romae, etc., V Kalend. Junii.
In eumdem modum episcopo Palentino et abbati de Spina scriptum est pro restitutione partis Salamantinae dioecesis detentae ab eodem episcopo Ovetensi.
CCXL. LEXOVIEN. EPISCOPO. De officio archiepiscopi ad suum suffraganeum et suffraganei ad suum archiepiscopum. (Apud S. Petrum.) Sicut ea quae pacem et concordiam nutriunt, pura debemus intentione perquirere; ita ex debito sollicitudinis pastoralis illa tenemur ab ecclesiasticis viris studiosius exstirpare, quae seditionem excitant, et scandalum introducunt. Sane cum occasione illius indulgentiae, quam de benignitate sedis apostolicae cognoscendi venerabilis frater noster Rothomagen. archiepiscopus per provinciam suam de innovatis post appellationem, appellatione remota facultatem habebat, inter te et ipsum gravis hactenus fuerit discordia excitata, praesertim cum tu ipse per dioecesim tuam hanc eamdem gratiam de indulto consimili a sede apostolica meruisses, auditis gravaminibus et detrimentis tuae propter hoc et Rothomagen. Ecclesiae irrogatis, ad pacem et quietem vestram non potuimus non moveri; maxime cum ex utraque indulgentia non modicum Romanae Ecclesiae praejudicium generetur. Ideoque ut per studium nostrum inter vos discordiae fomes super hoc de caetero penitus exstinguatur, praedictam in utroque vestrum indulgentiam de communi fratrum nostrorum consilio penitus vacuantes, statuimus vos esse ulterius quoad hunc articulum communi jure contentos. Ad haec, ne propter hoc tu videaris ab ipsius subjectione subtractus, volumus ut sibi tanquam metropolitano tuo debitam obedientiam exhibeas cum honore; ipse vero, sicut ratio mutuae charitatis exposcit tibi, ut fratri et coepiscopo suo, paternam benignitatem ac dilectionem impendat. Caeterum ut tu ipse non possis vel debeas ab ipso indebite aggravari, de communi fratrum consilio tibi duximus indulgendum ut si forte ad dictandam in te vel Ecclesiam tuam sententiam casu aliquo moveatur, trina semper admonitio competenti temporis spatio interjecto canonice antecedat. Et si forte ab imminenti duxeris gravamine appellandum, cum appellationis remedium institutum sit ad praesidium oppressorum, nolumus post appellationem emissam vel ante commonitionem expositam, contra personam vel Ecclesiam tuam aliquid attentari. Si vero vel ante commonitionem emissam vel post appellationem rationabiliter interpositam, in te vel Ecclesiam tuam suspensionis, interdicti aut excommunicationis dictus archiepiscopus sententiam promulgaverit, illam decernimus non tenere nec volumus personae vel Ecclesiae tuae gravamen aliquod exinde seu praejudicium generari; nisi forte, quod absit, tantum et talem excessum committeres, propter quem de jure communi tibi provocandi foret interdicta facultas. De personis autem et causis Lexovien. dioecesis nil amplius statuat vel disponat, nisi quantum de jure communi sibi dignoscitur esse concessum, liberam tibi tuae dioecesis dispositionem et ordinationem relinquens, appellationis jure ad eum vel ad nos faciendum nullatenus impedito.
Datum Romae apud sanctum Petrum, etc.
In eumdem fere modum scriptum est archiepiscopo Rothomagensi.
CCXLI. LEXOVIEN. EPISCOPO. (Kal. Junii.) Cum occasione illius indulgentiae quam de benignitate, etc., ut supra usque ad verbum illud contentos. Caeterum ne propter hoc aliae indulgentiae, quas habes, videantur quomodolibet revocari; significatione tibi praesentium innotescat, quia nos praedictam tantum indulgentiam, et non alias, revocamus.
Datum, etc., Kalend. Junii.
CCXLII. NOBILI VIRO FILIO DUCIS AUSTRIAE. Imperat ut regi Angliae ablatam a patre pecuniam restituat. (III Kal. Junii.) In eo sumus officio, disponente Domino, etc., ut supra usque ad verbum providere. Sane quam graves injurias et jacturas charissimo in Christo filio nostro R. illustri regi Anglorum a crucis obsequio revertenti dux Austriae pater tuus intulerit, nullum Christiani nominis professorem credimus ignorare. Quae res tanto profundius Romanam tangit Ecclesiam, quanto injuriae regi eidem illatae in ejus injuriam et ignominiam noscuntur gravius redundare, cum ipsi regi non dum fuerit satisfactum, licet non credamus a tua memoria excidisse quod, divina gratia inspirante, praedictus pater tuus suum recognoscens excessum, ablatam pecuniam ipsi regi non solum reddi praeceperit, verum etiam a te et ab aliis familiaribus suis et fidelibus qui praesentes aderant super solutione ipsius pecuniae praestari fecerit corporaliter juramentum. Quia igitur tanti excessus injuriam clausis oculis praeterire non possumus nec debemus, nobilitatem tuam monemus et exhortamur in Domino, atque in remissionem injungimus peccatorum quatenus tam tuae quam animae patris tui saluti juxta praestitum a te providens juramentum, praenominato regi pecuniam sine difficultate restituas antedictam et de injuriis irrogatis satisfactionem congruam non differas exhibere. Alioquin noveris nos venerabili fratri nostro Salburgen. archiepiscopo dedisse firmiter in mandatis ut te ad haec per excommunicationis sententiam in personam et interdicti in terram, contradictionis occasione et appellatione cessantibus, monitione praemissa, compellere non omittat.
Datum, etc., III Kalend. Junii, pontificatus nostri anno primo.
Illi scriptum est super hoc.
CCXLIII. GARNERO PRIORI LOCHEIEN. Quod liceat ipsi terrarum quarumdam firma retinere, salva capitulo antiqua pensione. (II Kal. Junii.) Justis petentium, etc. usque ad verbum effectu. Sane, sicut nobis exponere curavisti, idem prioratus tuus redditus sufficientes, de quibus pro loci et prioratus nominis celebritate honeste valeas sustentari, non habet. Verum cum tam apud Corne quam Molernum et Murum eadem Ecclesia quaedam jura et redditus habeat, videlicet hominum et terrarum, quae voluntate prioris et capituli dantur ad firmam et de firmariis frequenter ad alios firmarios transferuntur, de illis ipsi Ecclesiae nullum provenit incrementum; quae si apud aliquem perpetuo residerent, salva pensione quam capitulum inde percipere consuevit, aliquod emolumentum posset exinde provenire. Unde nos tam tuis quam Ecclesiae tuae volentes intendere incrementis duximus statuendum ut completo termino eorum qui praedictos redditus et jura ad firmam habere noscuntur, salva consueta pensione capitulo ipsi reddenda, tibi et priori, qui pro tempore fuerit, ea liceat retinere; nisi forte redditus ipsi tantum per meliorationem accreverint, ut et ipse census debeat augmentari. Decernimus ergo, etc.
Datum II Kalend. Junii.
CCXLIV. EPISCOPO ET CAPITULO ENGOLISMEN. Canonici apud Ecclesiam non residentes, non possunt infringere quae iis absentibus recte statuuntur. (Romae, VIII Id. Junii.) Ad audientiam nostram meminimus pervenisse quod quidam Ecclesiae vestrae canonici, licet ibi non faciant mansionem, sed in locis aliis majori parte anni pro suae voluntatis arbitrio sine rationabili causa morentur vel etiam circumpositas circumeant regiones, tamen quoties de terrarum Ecclesiae dispositionibus vel canonicorum receptione tractatur, eamdem sibi volunt sive in contradictione sive procuratione terrarum auctoritatem inter caeteros vindicare quam illi qui circa Ecclesiam continue demorantur et servitiis divinis assistunt. Unde, quoniam plus emolumenti merentur accipere qui plus inveniuntur circa ministerium ecclesiasticum sustinere laboris, ad exemplar sanctae recordationis Gregorii papae praedecessoris nostri, universitati vestrae praesentibus litteris indulgemus ut si tales canonici nullam rationem canonicam praetendentes, rationabilius dispositiones capituli vestri communi judicio celebratas, pro eo solo quod praesentes non fuerint, attentaverint impugnare vel contradictionem objecerint: cum talia tractabuntur, objectionem eorum vel appellationem, si quam interposuerint, necesse non habeatis admittere vel eis terrarum vestrarum praeposituras committere, quas balias vulgariter appellatis, qui noluerint in personis propriis ministrare.
Datum Romae, etc., VIII Idus Junii.
CCXLV CANTUARIEN. ARCHIEPISC. ET LINCOLNIEN. ET WIGORNIEN. EPISCOPIS, ET ABBATI DE THEOCHES. Ut ejecti ex coenobio monachi in pristinum statum restituantur. (Romae, III Non. Junii.) Sicut ea quae a praedecessoribus nostris provida fuerunt deliberatione statuta nullatenus irritari volumus vel infringi, sic quae ab eis sunt per subreptionem obtenta in honestatis ecclesiasticae detrimentum, corrigi volumus et in statum redigi meliorem. Cum enim, sicut accepimus, in Conventren. Ecclesia fere a prima fundatione Christianae religionis in Anglia ordo fuerit monasticus institutus, et in tantum in ea observantia ferbuerit regularis, ut ab apostolica sede privilegiari et ab inclytae recordationis regibus Angliae dotari meruerit et ditari; dolemus plurimum quod venerabilis frater noster Cestren. episcopus, occasione quarumdam litterarum quas a bonae memoriae Clemente papa praedecessore nostro ad falsam suggestionem, sicut dicitur, impetravit, dilectos filios M. priorem et conventum de eodem monasterio violenter ejecit et canonicos in eo instituit saeculares. Cum igitur id in monasticae religionis injuriam et totius ecclesiasticae disciplinae redundet opprobrium et vix credere valeamus quod dictus praedecessor noster tantae irregularitati, nisi circumventus auctoritatem praestiterit aut favorem, de communi fratrum nostrorum consilio discretionis vestrae per apostolica scripta mandamus et in virtute obedientiae districte praecipimus quatenus praedictis litteris vel aliis privilegiis confirmationis, sive indulgentiae, si quae apparuerint a sede apostolica impetratae, nequaquam obstantibus, absque dilatione qualibet seu causae cognitione, cum in manifestis ordo judiciarius minime requiratur, amotis ab eodem monasterio saecularibus clericis qui in eo fuerunt per supradictum episcopum instituti, monasticum ibidem ordinem reformetis, monachos ejectos exinde reducentes in illud, non obstante si dictus episcopus vel pars adversa aut ejus nuntius, ante susceptionem litterarum nostrarum aut post, iter arripuerit ad sedem apostolicam veniendi, et I. monacho Cluniacen. vel quolibet alio illicito detentore amoto, dictum M. priorem cum praedictis monachis et alias personas instituatis, qui beati Benedicti regulam debeant et desiderent observare. Memoratum vero episcopum et universos detentores et spoliatores bonorum ejusdem Ecclesiae ad eorum restitutionem et de damnis illatis congruam satisfactionem per censuram ecclesiasticam, cujuslibet appellatione vel contradictione cessante, cogatis. Volumus etiam nihilominus et mandamus ut omnes donationes Ecclesiarum, infeudationes, locationes et alienationes possessionum ejusdem Ecclesiae ab eo tempore factas nostra freti auctoritate cassetis; eos qui contra venire praesumpserint, sublato appellationis obstaculo censura canonica percellentes. Illos autem qui manus violentas in praedictos monachos temere injecerunt, excommunicatos publice nuntietis, et ab omnibus faciatis arctius evitari, donec injuriam passis satisfaciant competenter et cum vestrarum litterarum testimonio ad sedem apostolicam veniant absolvendi. Quod si omnes, etc. Duo vel tres vestrum, etc.
Datum Romae, III Non. Junii.
CCXLVI. BURDEGALEN. ARCHIEPISC. SANCTI EPARCHII ET NANTOLIEN. ABBATIBUS. Committitur causa P. Engolismensis contra Ar. de Mairinac super archidiaconatu Engolismensi. (Apud S. Petrum, Non. Junii.) Conquestus est coram nobis dilectus filius P. Engolismen. dictus archidiaconus quod cum venerabilis frater noster Engolismen. episcopus, cujus nepos esse dignoscitur, archidiaconatum vacantem, quam cito de morte bonae memoriae I, quondam Engolismen. archidiaconi certus fuit, ei liberaliter contulisset, ex parte illius fuit ad sedem apostolicam appellatum, ne quid contra donationem sibi factam deberet praeter juris ordinem immutari. Cum autem postmodum Parisiis disciplinis scholasticis institisset et rediens ad propria, vellet in concesso sibi archidiaconatus officio ministrare, Ar. de Mairinac presbyter, qui ad hoc assumptus fuit in canonicum Ecclesiae cathedralis ut ibi continue in sacerdotali officio deserviret, non permisit eum praedictum archidiaconatum libere obtinere, licet privilegium donationis ostendere et donum sibi factum vellet tam vivis testibus quam scriptis authenticis declarare. Unde cum vocatus esset a te, frater archiepiscope, ut super hoc pareret justitiae, causa dilationis frustratoria, ut dicitur, appellavit. Quia igitur plene de praemissis non potuimus elicere veritatem, de assensu partium causam super his vobis duximus committendam: discretionis vestrae per apostolica scripta mandantes quatenus partibus convocatis audiatis causam, et ipsam appellatione remota fine debito terminetis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes appellatione remota cogantur, nullis litteris obstantibus praeter assensum partium, etc. Quod si omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum Romae apud S. Petrum, Non. Junii.
CCXLVII. NIVERNENSI EPISCOPO, ET S. BENIGNI DIVIONENSIS ET THEOLOCI ABBATIBUS. Committitur iis causa episcopi Eduensis contra abbatem de Buxeria, super testamento et bonis cujusdam defuncti, quem abbas monachum fuisse aiebat. (Romae, IV Non. Junii.) Cum dilectus filius abbas de Buxeria ad nostram nuper praesentiam accessisset et pro causa quam adversus venerabilem fratrem nostrum episcopum Eduen. habebat, ibidem diutius exspectasset, tandem nuntius ejusdem episcopi supervenit. Quibus volentibus adinvicem litigare, venerabilem fratrem nostrum I. Viterbien. episcopum, Sancti Clementis cardin. concessimus auditorem. Ipsis igitur in ejus praesentia constitutis, abbas proposuit antedictus quod cum archipresbyter de Alerio se ac sua ad participationem orationum monasterio de Buxeria pietatis intuitu obtulisset, quibusdam rebus suis usui suo simplici reservatis, de manu cujusdam ejusdem coenobii augmentationem coronae in signum illius oblationis accepit: et quod hanc concessionem hoc modo fecisset, et non suo nomine sed nomine monasterii possideret et monasterio quidquid acquirebat acquireret, saepe fuit in communi capitulo protestatus. In hoc etiam publice per viginti annos fere idem archipresbyter nullo contradicente vel reclamante permansit; ita quod per publicam famam id omnibus notum fuerat. Nam abbas de Buxeria, qui pro tempore fuerat, et ipsi monachi rebus ipsius non secus quam aliis rebus propriis monasterii sciente episcopo Eduen. qui pro tempore erat, et in nullo penitus reclamante, publice utebantur. Id autem quod mente compoti dictus archipresbyt. fecerat inter vivos, et in ultima voluntate mente sanus, licet aeger corpore confirmavit. Cumque idem abbas et monachi res sic legitime datas et alias, quas archipresbytero ipsi concesserant ad utendum, ad suum monasterium reducere vellent, praedictus episcopus eis violentiam inferens, non solum res archipresbyteri, verum etiam res ipsius monasterii occupavit: quas cum in bona pace repeterent, ipse, ut in rebus illis ei posset grassandi materia plenior indulgeri, sedem apostolicam appellavit, in octavis beati Martini proximo praeteritis suae terminum appellationis praefigens. Econtra praedicti nuntius episcopi allegavit quod quando illa donatio facta fuit, archipresbyter erat positus extra mentem; ita quod cum interrogatus fuisset a monachis, Vis tu habitum suscipere monachalem? et respondisset, Volo, statim interrogatus ab alio, Vis tu esse asinus? respondit similiter, Volo; sicque praedicti monachi eum ad suum monasterium deportarunt: quod idem nuntius se obtulit probaturum. Praefatus siquidem abbas cum ad assertionem partis suae quosdam testes in continenti produceret, nos ipsos recipi fecimus et diligenter audiri; quorum attestationes cum interloquendo decrevissemus publicari debere, quoniam super illis capitulis pars episcopi nolebat testes producere super quibus idem abbas testes produxerat, ipsaeque fuissent in publico recitatae, disputatione super attestationibus ipsis habita diligenti, multa fuere contra dicta testium allegata. Cumque renuntiatum fuisset a partibus, dictus cardin. quaecunque fuerunt hinc inde proposita nobis et fratribus nostris fideliter recitavit. Quibus auditis et cognitis, sufficienter intelleximus esse probatum quod dictus archipresbyter agens in extremis, velut ultimam exprimens voluntatem, asseruit se ac sua manasterio de Buxeria contulisse. Unde cum requisitus esset ut conderet testamentum, respondit se non posse testari, quia se et sua contulerat monasterio saepedicto. Et licet unus solus testis dixerit se vidisse quando praefatus archipresbyt. se et sua obtulit monasterio; quia tamen alii testes dixerunt se audisse ipsum archipresb. in abbatis praesentia confitentem et quod praedictum est attestantem, non tanquam sufficienter probantes sed tanquam vehementer adminiculantes assertionem abbatis plurimum adjuvabant. Quia vero pars episcopi asserebat se velle probare quod dictus archipresbyter, in extremis laborans, tanquam phreneticus alienatus erat a mente, unde non valuit quod expressit: Nos super his et aliis quae fuerunt hinc inde proposita cum fratribus nostris diligenti deliberatione praehabita, causam ipsam vobis sub hac forma duximus committendam; quod nisi praedictus episcopus legitime comprobaverit saepedictum archipresbyterum suae mentis compotem non fuisse cum ultimam voluntatem expressit, super impetitione monasterii perpetuum ei silentium imponatur et compellatur restituere monasterio quaecunque de bonis ipsius archipresbyteri vel etiam monasterii occupavit. Si vero legitime comprobaverit praedictum archipresbyterum quae super ultima voluntate praemissa sunt, alienata mente dixisse, ad faciendam ei nomine parochialis Ecclesiae, cujus administrationem gesserat, dum vixisset, restitutionem bonorum quae ipsius archipresbyteri fuerant, monasterium condemnetur, cum idem archipresbyter ab intestato decesserit; ipsique monasterio super impetitione episcopi silentium imponatur. Nullis litteris obstantibus praeter assensum partium, etc. Quod si omnes, etc., tu frater episcope, cum eorum altero, etc.
Datum Romae, etc., IV Non. Junii.
CCXLVIII. ABBATI SANCTI EUCARII, DECANO ET I. CANONICO TREVEREN. Committitur illis causa litigantium super praebenda in collegio Verdunensi. (Apud S. Petrum, VIII Id. Junii.) Cum P. diaconus ad sedem apostol. accessisset super praebenda Sanctae Mariae Magdalenae in Verduno, de qua tempore bonae memoriae Coelestini PP. praedecessoris nostri per delegatos ab eo exsecutores fuerat investitus, coram dilecto filio nostro P. Sanctae Mariae in Via Lata diacono cardinale, quem sibi et adversario dedimus auditorem, confirmationem volebat apostolicam obtinere. Ut autem rei veritas ipsi cardinali plenius eluceret, progressum sibi negotii curavit, sicut contigerat, aperiri. Idem enim praedecessor noster dilectis filiis praeposito, decano et capitulo Sanctae Mariae Magdalenae mandavit pariter et praecepit ut ipsum P. in fratrem reciperent et canonicum, non obstante promissione alicui facta de beneficio non vacante: cui super hoc ipso decanum Remensem, archidiaconum Cathalaunensem et decanum Montisfalconis exsecutores concessit, si mandato suo capitulum non pareret. Ipso itaque capitulo negligente mandatum apostolicum adimplere, dicto archidiacono Cathalaunen. ante processum negotii sublato de medio, Remen. et Montisfalconis decani ut eum reciperent infra triduum sub poena suspensionis districtius mandavere. Quibus adhuc cessantibus obedire et septentiam observare, ipse P. ad exsecutores rediens, decanum Remen. reperiit exspirasse. Interim vero contigit vacare praebendam in Ecclesia nominata et decanum in Remen. Ecclesia ordinari. Et quia nomen defuncti non fuerat litteris exsecutionis insertum, idem decanus Remen. per litteras, decanus vero Montisfalconis viva voce canonicos monuere ut mandatum apostolicum adimplerent. Sed cum viderent se non posse proficere, ipse decanus Remen. tanquam remotior, alii decano qui erat propinquior, vices suas commisit, ut mandatum apostolicum effectui manciparet; qui praedictum P. de praebenda, quam vacare diximus, investivit, sibi stallum in choro et locum in capitulo assignando; contradictores vero et praepositum nominatim excommunicationis nuntiavit sententiae subjacere. Ipse vero die investiturae possessionem praebendae habuit: ita quod recepit stipendia et in officio ministravit. Cum autem postea saepedictus praepositus contra ipsum P. decanum et alios commoveret [ f. quaestionem moveret], suamque possessionem faceret perturbari, ipse hoc praesentiens, in praesentia ven. fratris nostri Verdunen episcopi se suaque omnia et specialiter praebendam sibi collatam cum stipendiis ejus, sub apostolicae sedis protectione posuit et ad Dominicam qua cantatur Exsurge, terminum appellationi suae praefixit Exinde ad nostram praesentiam veniens, cum diutius exspectasset, tandem quidam se capituli nomine praesentavit: qui de procuratione sua litteras quasdam ostendens, contra eum proposuit quae sequuntur: quod scilicet veritate tacita et in excommunicatione positus, litteras impetravit et talibus Romana Ecclesia non consuevit ecclesiastica beneficia impertiri; et quod unus solus de tribus exsecutoribus mandatum apostolicum fuerit exsecutus, propter quod et quoniam exsecutorem ipsum tanquam consanguineum ipsius P. suspectum habebat, ante exsecutionem capitulum ad sedem apostolicam appellavit, et quod ipse P. de non vacante praebenda fuit, quia jam alii ex quo vacaverat collata fuerat, investitus. Cujus objectionibus responsum fuit taliter ex adverso, quod si excommunicatus tunc temporis exstitisset, quod penitus denegabat, hoc ab adversariis, qui ei fere per biennum communicaverant, eumque pro non excommunicato habuerant, non poterat allegari. Exsecutorem autem non solum in exsecutione processisse illa ratione dicebat: quia tam suis quam alterius partibus fungebatur. Appellationem vero capituli nullam dicebat, cum fuisset inhibita in rescripto. Et licet dicatur quod ex secundo delegato et a suspecto judice liceat appellare, illud tantum in judicibus et non in exsecutoribus locum habet, a quibus appellari non potest, nisi modum exsecutionis excedant. Quod autem de vacante fuerit investitus et per litteras exsecutoris se probasse dicebat et in partibus illis si opus esset, melius probaturum. Cumque super his et aliis coram eodem cardinale diutius litigassent, tandem habito prudentum consilio ita sententialiter diffinivit, ut si praenominatus P. probare poterit quod priusquam praebenda vacavit, de ea vacante antequam alius fuerit investitus, ipsam de caetero possideat in quiete, nisi contrarium pars adversa probando poterit praevalere; vel quod tunc temporis excommunicatus fuisset et vitatus ab eis quo litteras impetravit. Nos ergo quod a praedicto cardinali rationabiliter factum est ratum habentes, per apostol. vobis scripta mandamus quatenus super praemissis articulis, utrum praebenda tempore investiturae vacaverit et clericus excommunicatus fuerit quando litteras impetravit, et a canonicis evitatus, inquiratis diligentius veritatem et pro varietate probationum latam a cardinale sententiam, auctoritate nostra freti, faciatis appellatione remota inviolabiliter observari. Si vero postquam idem clericus appellationem legitime interposuit et iter arripuit ad sedem apostolicam veniendi in ipsius praejudicium factum est aliquid de praebenda, sicut justum fuerit, in irritum revocetis. Nullis litteris, etc., praeter assensum partium, etc. Testes, etc. cogantur. Quod si omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, VIII Idus Junii.
CCXLIX. FRATRI RAINERIO. Ut Portugali et Castellae reges percussum et jurejurando confirmatum foedus servare cogat. (Datum, ut supra. ) Referente dilecto filio magistro scholarum Bracaren. Ecclesiae nuntio et clerico charissimi in Christo filii nostri S. illustris regis Portugalensis, nostris est auribus intimatum quod cum inter ipsum et illustrem regem Castellae pacis foedera intervenerint et utrinque fuerint juramentis ab ipsis regibus et eorum vassalis corporaliter praestitis confirmata; nunc quidam homines pestilentes, qui gloriantur cum male fecerint et exsultant in rebus pessimis, inter eosdem reges pro dilectione odium seminantes, ad rixas et contentiones eos inducere nequiter elaborant. Quia vero nemini licet juramenta quae honestatem continent violare, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus quatenus praefatos reges et eorum homines, ut pacem adinvicem habeant et observent, sicut inter eos apparet per instrumentum publicum convenisse, sollicite moneas et inducas; et si opus fuerit, per excommunicationis et interdicti sententias ad id eos appellatione remota compellere studeas, sicut videris expedire. Si quid autem contra formam pacis utrinque inveneris attentatum, per tuam sollicitudinem appellatione remota facias emendari.
Datum, etc., ut supra, pontificatus nostri anno primo.
Scriptum est regi Portugalensi super hoc.
CCL. NEOCASTREN. EPISCOPO Quod a decessoribus alienata revocare liceat. (Apud S. Petrum, Non. Junii.) Significasti nobis per litteras tuas quod bonae memoriae G. praedecessor tuus et qui secuti sunt eum usque ad tempora tua ad mensam pontificalem pertinentes in tuum et Ecclesiae detrimentum quibusdam laicis minus rationabiliter contulerunt, concessiones ipsas instrumentis publicis munientes; et ut auctoritate nostra quod ab eis perperam factum est tibi corrigere liceat suppliciter postulasti. Nos ergo attendentes quod delictum personae non debet in damnum Ecclesiae redundare, fraternitati tuae per apostolicas litteras indulgemus ut quod a jam dictis praedecessoribus tuis usque ad praesens in praejudicium Neocastren. Ecclesiae minus legitime alienatum est, ad jus ipsius tibi liceat appellatione remota legitime revocare. Nulli ergo, etc.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, Nonis Junii, pontificatus nostri anno primo
CCLI. STRIGONIEN. ARCHIEPISC. Privilegia Ecclesiae Strigon. confirmantur. (II Non. Junii.) Quia te tanquam praecipuum sacrosanctae Romanae Ecclesiae membrum et venerabilem fratrem diligimus, et totis in Christo visceribus amplexamur, tuis desideriis grato concurrentes assensu, petitiones tuas ea qua decuit affcctione recepimus et earum tenore plenius considerato, quantum cum Deo potuimus, curavimus exsecutioni mandare; et devotionis tuae fervorem, quem ad Romanam Ecclesiam et nos specialiter habere dignosceris, studiosius commendantes, tam privilegia Ecclesiae tibi commissae canonice a praedecessoribus nostris indulta quam etiam indulgentias vel alia quaelibet regalia scripta, salvis Romanae Ecclesiae privilegiis et indulgentiis, auctoritate apostolica illibata praecipimus et inconcussa manere. Nulli ergo, etc.
Datum, etc., II Non. Junii.
CCLII FRATRI JOANNI ET ALIIS FRATRIBUS DOMUS SANCTAE TRINITATIS CERVIFRIGIDI. Data iis bona, in pios usus conferenda, auctoritate apostolica confirmantur. (XVII Kal. Junii.) Cum a nobis petitur, etc. usque ad verbum assensu, personas vestras, cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis, etc. usque ad verbum suscipimus. Specialiter autem domum sanctae Trinitatis Cervifrigidi, quam charissima in Christo filia M. comitissa Burgundiae, pro redemptione illorum qui armatura fidei communiti, pro lege Dei se murum defensionis hilariter opponentes, ab inimicis crucis Christi saepius detinentur et barbaricae captivitatis jugum in fame et siti omnimodisque laboribus pro Christo sustinere laetantur, vobis charitative contulit, locum quoque de Planels, cum Ecclesia ibidem fundata a nobili viro R. de Planels, ad idem opus vobis collata, domum etiam quam nobilis mulier Maria panateria in Parisien. dioecesi, videlicet in Burgo reginae, vobis ad hoc idem in perpetuam eleemosynam assignavit, cum omnibus ad ea spectantibus, sicut ipsa juste et pacifice possidetis, vobis et successoribus vestris auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti pagina communimus. Statuimus etiam ut domus vestrae praesentes atque futurae a statu illo in quo eas deliberatione provida ordinastis, videlicet ad redemptionem captivorum vel ad observantiam vestri ordinis et institutionis nullius praesumptione temeraria valeant immutari. Nulli ergo, etc.
Datum, etc., XVII Kalend. Junii, etc.
CCLIII. EPISCOPO ET ARCHIDIAC. ZAMORENSI, ET DIDACO PRIORI DE MOREROLA. Ut causam capituli Legionensis contra monasterium Sancti Facundi cognoscant. (Romae, II Non. Junii.) Ex parte Legionen. Ecclesiae fuit in auditorio nostro propositum quod cum olim inter ipsam et monasterium Sancti Facundi super Ecclesiis de Burgo et Cauto quaestio verteretur, abbas ipsius monasterii lite pendente ad apostolicam sedem accedens, a bonae memoriae Coelest. PP. praedecessore nostro privilegium impetravit; in quo, veritate tacita, praedictas sibi fecit Ecclesias et multas alias confirmari. Sed privilegio ipsi magna pars fratrum nostrorum nec subscribere nec consensum suum voluit adhibere. Volentes igitur eidem Ecclesiae in sua justitia non deesse, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, tam super privilegio ipso quam super memoratis Ecclesiis et aliis quaestionibus, audiatis quae fuerint hinc inde proposita; et, appellatione remota, usque ad diffinitivae sententiae calculum procedentes, gesta omnia redacta in scriptis et sigillis vestris impressa ad sedem apostolicam destinetis: statuentes partibus terminum competentem, quo recepturae sententiam nostro se conspectui repraesentent. Si qua vero partium super principali vel incidenti duxerit appellandum, vos nihilominus, quantum de jure poteritis, servato tamen mandati nostri tenore in ipsius inquisitione negotii procedatis. Quod si omnes, etc., tu, frater, episcope, etc.
Datum Romae, etc., II Non. Junii, etc.
CCLIV. ALFONSO AVRIEN. EPISCOPO. Statutum aliquod novum confirmatur. (Apud S. Petrum, VIII Id. Junii.) Quae ad ampliandum cultum divini nominis a praelatis Ecclesiarum provide statuuntur, firma debent et inconcussa servari et ad obtinendum robur perpetuae firmitatis apostolico praesidio communiri. Significasti siquidem nobis quod ut in Ecclesia tua solemnius Domino serviretur, de consilio capituli tui sex praebendarum proventus provida deliberatione conferre duodecim portionariis statuisti qui debeant in eadem Ecclesia ad supplendum aliorum defectum continue residere. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis precibus annuentes, institutionem ipsam, sicut provide facta est et recepta, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus. Nulli ergo, etc
Datum Romae apud Sanctum Petrum, VIII Idus Junii, etc.
CCLV. CUPERSANO EPISCOPO ET ARCHIDIACONO ORITAN. Ut contra episcopum Mutilensem, dilapidatorem et aliorum criminum reum inquirant, et archidiaconum, quem spoliarat, restituant. (Datum Romae.) Dilecto filio Hugone Mutilen. archidiacono conquerente, didicimus quod cum quondam Mutilen. episcopus curam rerum Mutilen. Ecclesiae olim ei cantori et thesaurario, praesente capitulo, assignasset, venerabilis frater noster Mutilen. episcopus eum, quia quamdam mulam Ecclesiae quidam clerico commodaverat, quae ei fuit postmodum violenter ablata, ipsum post appellationem ad sedem apostolicam interpositam et per se verberavit et fecit ab aliis verberari. Qui in granario postmodum jussu praecipitatus ipsius, manibus post terga ligatis cippo fuit et compedibus ferreis alligatus: ubi, propter poenae alleviationem, Willielmo nepoti et Simoni genero ejusdem episcopi decreta et eorum summam cum rebus aliis concessit invitus. Cum autem de tam arcta custodia fuisset, sicut asserit, non humano sed divino potius auxilio liberatus, idem episcopus eum ab officio beneficioque suspendit et Willielmum nepotem suum in castro Massafro archidiaconum et quemdam alium in Mutilen. Ecclesia; in praejudicium juris ejus, archipresbyterum ordinavit, et eumdem archidiaconum Stephanus filius Alfaranae, bajulus civitatis, mobilibus spoliavit et dominator civitatis immobilia auferens, eidem archidiacono civitatis aditum interdixit. Proposuit etiam idem archidiaconus gravia contra episcopum memoratum, super electione non canonica, dilapidatione Ecclesiae et crimine Simoniae, ac quod episcopus ipse cujusdam manifesti adulteri et alterius falsarii familiaritate utatur. Verum quia nobis non constitit de praedictis, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus partibus convocatis, audiatis quae fuerint hinc inde proposita et, receptis testibus et attestationibus publicatis et examinatis legitime, gesta omnia redacta in scriptis et sigillorum vestrorum munimine roborata ad nos dirigere procuretis: statuentes partibus terminum competentem, infra quem recepturae sententiam nostro se conspectui repraesentent. Interim autem archidiaconum ipsum ad officium et beneficium et dignitatem archidiaconatus restituatis, si id de jure videritis faciendum. Eos autem qui in eum manus injecere temere violentas tandiu excommunicatos denuntietis et mandetis ab omnibus evitari, donec passo injuriam et de ablatis omnibus et illatis injuriis satisfecerint competenter et cum vestrarum testimonio litterarum ad sedem apostolicam venerint absolvendi. Dictos praeterea episcopum, Willielmum et Simonem ad restitutionem librorum et aliarum rerum, prout justum fuerit, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, cogatis. Testes autem, etc., cogantur. Quod si ambo, etc., tu frater episcope, etc.
Datum Romae, etc.
CCLVI. CONSULIBUS ET POPULO BENEVEN. Ne unius judicis testimonio credatur in causis. (Apud S. Petrum, IV Id. Junii.) Cum a nobis petitur, etc., usque ad verbum assensu, et canonica et civilia jura sequentes, districtius inhibemus ne unius judicis quantaecunque fuerit auctoritatis, verbo credatur in causis, sive super testamentis sive super quibuslibet aliis contractibus agitentur; nec scriptum eorum, nisi testium adminiculo fulciatur, eam obtineat firmitatem, quin ei possint et debeant duorum vel trium testium bonorum testimonia praevalere, salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate. Nulli ergo, etc.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, IV Idus Junii.
CCLVII. CONSULIBUS, JUDICIBUS, ET POPULO BENEVEN. De palatio judicum et tabellionum statutum confirmat. (Apud S. Petrum, V Id. Junii.) In dilectione civitatis vestrae ac vestra praedecessorum nostrorum volentes vestigiis inhaerere, ut et vos in progenitorum vestrorum devotione quam circa sedem apostolicam habuerunt ferventius de caetero et fidelius persistatis, quae ad profectum vestrum proveniant sine honoris nostri dispendio gratis vobis et tam libenter quam liberaliter indulgemus. Sane exhibitum fuit quoddam scriptum in praesentia nostra, in quo capitula quaedam erant expressa, quae de communi omnium vestrum assensu nostris petebatis litteris confirmari: de quibus nos quaedam excepimus, quae juxta votum vestrum vobis duximus concedenda. Cum ergo a vobis sit communiter constitutum ut judices pro salario nihil accipiant ultra vigesimam litis, nec de subscriptione testamentorum vel aliis contractibus judices ipsi a civibus plusquam duos tarenos aut notarii nisi unum; extra civitatem autem judices centesima, notarii vero ducentesima sint eorum quae testamento legantur, aut quocunque modo veniunt in contractum, portione contenti; vestris precibus annuentes, id, sicut a vobis est communiter postulatum, concedimus, confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Praesenti quoque confirmationi adjicimus, ut si quando curia sub certo banno inhibuerit fieri assemblatas, hi qui contravenire praesumpserint, bannum sine diminutione persolvant; exceptis ministerialibus curiae, quos juxta mandatum rectoris qui pro tempore fuerit pro commodis civitatis volumus, cum necesse fuerit et rector mandaverit, convenire: salva in omnibus sedis apostolicae auctoritate. Nulli ergo, etc.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, V Idus Junii, pontificatus nostri anno primo.
CCLVIII. ARCHIEPISCOPO ET CAPITULO BENEVENTAN. Ut Albertum subdiaconum in canonicum recipiant. (Romae, Id. Junii.) In admirationem inducimur vehementem quod apostolica mandata contemnitis; cum pro eorum receptione preces vobis ab eo qui potestatis plenitudinem obtinet diriguntur, ex quibus non minus honoris Ecclesiae vestrae accederet, quam ex hoc utilitatis ipsis et commodi proveniret. Cum enim bonae memoriae Celestinus papa, praedecessor noster, te, frater archiepiscope, apud sedem apostol. constitutum, per se duxerit exhortandum, et vobis, filii canonici, preces ac secundo communiter vobis mandatum apostolicum destinarit, ut dilectum filium Albertum subdiaconum nostrum, dilecti filii nostri G. Sancti Georgii ad velum aureum diaconi cardin. clericum, reciperetis in canonicum et in fratrem, vos implere id hactenus distulistis, cum id etiam solius ejusdem subdiaconi bonitatis intuitu debuissetis effectui mancipare. Nolentes igitur quod de ipso incoeptum est relinquere imperfectum, rogamus discretionem vestram, monemus ac per ap. vobis scripta praecipiendo mandamus quatenus ipsum in canonicum recipientes et fratrem, stallum in choro et locum in capitulo, appellatione postposita, conferatis; et tu, frater archiepiscope, conveniens ipsi vel nuntio ejus ipsius nomine beneficium sine dilatione assignes: mandatum apostolicum taliter impleturi quod propter hoc denuo scribere non cogamur aut implere per alios quod vos nolueritis effectui mancipare; scituri quod sicut nolumus injusta praecipere, sic cum honesta mandamus, cupimus celeriter et efficaciter exaudiri.
Datum Romae, etc., Idibus Junii, etc.
CCLIX. VALTERO ARCHIEPISCOPO ET CAPITULO ROTHOMAGEN. De reparanda Ecclesia decretum majoris et sanioris partis obtinet. (Apud S. Petrum, V Id. Junii.) Ex parte tua, frater archiepiscope, apostolicis fuit auribus intimatum quod ad restaurandam fabricam Rothomagen. Ecclesiae tractatum communiter habuistis, te, frater archiepiscope, postulante ut quilibet canonicorum tecum pariter aliquam suorum reddituum portionem operi tam pio et necessario deputaret. Quia vero super hoc diversae fuerunt inter vos, filii canonici et variae voluntates; ne tam laudabile opus ex vestra dissidentia negligatur, auctoritate praesentium duximus statuendum ut si qui vestrum ipsius archiepiscopi et majoris et sanioris partis capituli futuris super hoc constitutionibus duxerint resistendum, obtineat sententia plurimorum. Nulli ergo, etc.
Datum Romae apud S. Petrum, V Idus Junii, pont. nostri anno primo.
CCLX. VALTERO ARCHIEPISCOPO ROTHOMAGEN. Ut audacter sua jurisdictione utatur et regum minas non pertimescat, pontificis auxilio confisus. ( Ut supra, III Non. Junii.) Anxietate cordis et amaritudine premimur, cum angustias, onera et gravamina, quae zelo justitiae pro libertate Ecclesiae manutenenda aequo animo et invicta fortitudine toleras, ad memoriam nostram reducimus et meditatione sedula cogitamus. Verumtamen quod in te perfectionem virtutis adimplens, non potuisti a tuae constantiae proposito amoveri, tuam super hoc prudentiam commendamus et fortitudini tuae plurimum in Domino congaudemus. Nos autem fraternitati tuae volentes patrocinium apostolicum impertiri, tam te quam Ecclesiam regimini tuo commissam sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Verum quia, sicut ex litteris tuis nobis innotuit, charissimi in Christo filii nostri Philippus Francorum et R. Angliae reges illustres, dum inter se componerent, statuerunt super caput tuum quatuor clericos eligendos, ad quos pertineat judicare utrum tenere vel non tenere debeat sententia quam in terram vel homines regum ipsorum pro suis excessibus ordine canonico duxeris promulgandam, (quam si judicaverint non tenere, ipsis regibus sive ei in cujus terram vel homines sententiam tuleris, licebit bona tua et redditus occupare, donec lata sententia revocetur): fraternitati tuae sub poena officii et beneficii districtius inhibemus ne illi tam iniquae conventioni auctoritatem praebeas vel assensum; sed, sicut consuevisti et antecessores tui fecisse noscuntur, tuae jurisdictionis officium per tuam provinciam studeas exercere; nosque sententiam ratam habemus et habebimus, si quam in terras vel homines tuae jurisdictioni subjectos hactenus canonice promulgasti, vel amodo decreveris promulgare.
Datum, etc., ut supra, III Nonas Junii.
CCLXI WIGORNIEN. EPISCOPO. De Simoniacis puniendis. (VI Id. Junii.) Quamvis ad abolendam Simoniacam pravitatem a praedecessoribus nostris varia emanaverint instituta, usque adeo tamen in quosdam Satanae filios morbus ille irrepsit, ut adhuc, peccatis exigentibus, nec levi potuerit medicamine nec igne curari, quin eo potius iniquitatis semina pullularint, quo amplius sollicitudo messorum ea visa est suffocare. Significasti siquidem nobis quod in dioecesi tua in tantum Simoniaca labes praevaluit ut quidam publice fuerint ipsius contagio maculati nec crimen suum aliqua possint tergiversatione celare. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis precibus annuentes, eos quos tibi constiterit reos esse criminis memorati, appellatione frustratoria non obstante, canonice puniendi liberam tibi concedimus auctoritate apostolica facultatem. Nulli ergo, etc.
Datum etc., VI Idus Junii.
CCLXII. EPISCOPO ET CANONICIS OSCENSIBUS. Ut falsarius quidam puniatur. (Kal. Junii.) Mille nocendi modos et dolositates multiplices suorum mentibus spiritus perditionis inspirat, imo etiam, eos potius dejicere nititur, quos majori viderit religioni astrictos. Non autem de ipsius nobis est fraudibus conquerendum, qui a suae creationis primordio mala semper meditatus est in corde suo, propositis justis invidit et iniquis cogitationibus aspiravit; sed de eo potius condolemus, cum in eos praevalet qui religionis tenentur formam et habitum observare. Sane cum nuper in Urbe quidam in falsitate bullae nostrae deprehensi fuissent, et falsariorum fraude detecta, tutum non esset aliquibus per eos sui cordis malitiam exercere, G., quondam sacrista Oscen., apud sedem apostolicam constitutus ad quemdam notariorum nostrorum accessit et se sacristiae renuntiasse officio in manibus nostris et eam denuo a nobis recepisse confingens, litteras sibi super hoc fieri postulavit. Cum autem notarius ipse, utpote qui pro novitate sua minus instructus fraudes talium minus noverat evitare, litteras notatas secundum arbitrium postulantis et redactas in grossam litteram in nostra praesentia relegisset; nos, utpote quibus nihil super hoc propositum fuerat, litteras illas falsas esse cognovimus et per surreptionem obtentas. Cum autem dictum G. constitutum in praesentia nostra, qualiter res processerat, curassemus de benignitate sedis apostolicae convenire, quia se in infirmitate positum per quemdam socium suum ad nos transmissum sacristiae renuntiasse asseruit, eum perpetuo decernimus esse privatum; ei super hoc, qui pro se confessus est sacristiam sibi fuisse auctoritate apostolica restitutam, fidem nullatenus adhibentes, cum id certo certius noverimus esse falsum. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus eo ab officio sacristiae amoto, alium instituatis in ipsa, qui religionis propositum melius velit et noverit observare.
Datum, etc., Kalend. Junii, pontificatus nostri anno primo.
CCLXIII. AMBIANEN. EPISCOPO. Ut admonito et negligente abbate, ipse monasterium instauret. (Romae, XVII Kal. Junii.) His quae a fratribus et coepiscopis nostris in favorem religionis postulantur a nobis, libenter annuimus et votis ipsorum apostolicum libenter impertimur assensum. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis precibus annuentes, auctoritate tibi praesentium indulgemus ut nisi dilectus filius abbas S. Martini de Gemellis canonicos sui ordinis in domo Spissi-Campi, quam ejus Ecclesiae religionis obtentu ad instituendos ibidem sui ordinis fratres liberalitate propria concessisti, duxerit statuendos, tu post trinam commonitionem vel ejusdem vel arctioris ordinis viros instituendi, appellatione postposita, liberam habeas facultatem; provisurus tamen attentius ut si forte praedictus abbas excusationem vel exceptionem legitimam ostenderit, contra concessionem ei factam nullatenus venire praesumas. Nulli ergo, etc.
Datum Romae, etc. XVII Kalend. Junii.
CCLXIV. VALTERO ROTHOMAGEN. ARCHIEPISCOPO. Quod nullus possit seipsum presentare ad beneficia. (Romae, III Id. Junii.) Per nostras postulasti litteras edoceri, utrum clericus aliquis ad vacantem Ecclesiam in qua jus obtinet patronatus se ipsum, si idoneus est, valeat praesentare. Cum igitur nullus se ingerere debeat ad ecclesiasticae praelationis officium, inquisitioni tuae taliter respondemus quod nullus se potest ad personatum alicujus Ecclesiae praesentare, quantumcunque idoneus sit, et quibuscunque studiis et meritis adjuvetur.
Datum Romae, etc., III Idus Junii, pont. nostri anno primo.
CCLXV. EIDEM. Sententiae interdicti ab episcopo prolatae omnes obedire tenentur. (Datum, ut supra. ) Non licet a capite membra discedere, aut inferioribus superiorum dispositionibus contraire. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis precibus annuentes, auctoritate tibi praesentium indulgemus ut cum in dioecesim tuam protuleris sententiam interdicti, omnes tibi lege dioecesana subjecti eam teneantur inviolabiliter observare, nisi per speciale privilegium vel alias legitime ad id se ostenderint non teneri. Nulli ergo, etc.
Datum, etc., ut supra.
CCLXVI. EIDEM. Ejusdem fere argumenti. (Datum, ut supra. ) Cum in aliquos ob suorum exigentiam meritorum ecclesiasticae districtionis censura profertur, et interdicti vel suspensionis sententia promulgatur, tam diu eam servari oportet firmiter et teneri, donec satisfactione congrua praecedente eam deceat relaxari. Inde est quod cum in quosdam clericos et laicos tuae dioecesis, ipsorum exigentibus meritis, excommunicationis et interdicti sententiam promulgaris, et ipsi adhuc in suae iniquitatis contumaces intentione persistant, donec tibi et Ecclesiis ac clero, quibus injurias intulerunt, congrue fuerit satisfactum, easdem sententias inviolabiliter sine appell. remedio volumus et praecipimus observari: fraternitati tuae facultatem auctoritate praesentium indulgentes clericos dioecesana tibi lege subjectos, qui post interdictum tuum divina praesumpserunt aut de caetero praesumpserint officia celebrare, sine appellationis obstaculo poena canonica percellendi. Nulli ergo, etc.
Datum, ut supra
CCLXVII. EPISCOPO, ARCHIDIACONO, ET SACRISTAE MAGALONEN. De archidiaconatu Magalonensi copiose disserit. (Romae, VI Id. Junii.) Cum olim, sicut accepimus, bonae memoriae Magalonensis episcopus, habito dilectorum filiorum P. de Agrifolio archidiaconi et B. prioris claustralis assensu, dilectum filium nostrum P. de Castronovo ad vacantem archidiaconatum ejusdem Ecclesiae nominaret, praeposito ut nullus ibi, nisi prius duplici voce sibi concessa, institueretur per appellationem interpositam inhibente, episcopus, tum quia contra antiquam Magalonen. Ecclesiae consuetudinem et commune jus canonum esse dicebat aliquem sibi vocem duarum personarum in eadem Eccl. vindicare, tum quia ex indulgentia fel. mem. Coelestini papae praedecessoris nostri, quam in capitulo praesente praeposito legi fecit, sibi probabat indultum ut vacantem archidiaconatum vel sacristiam, si contra personam ab ipso nominatam aliquid rationabile et canonicum non posset legitime objici et probari, non obstante contradictione vel appellatione conferret dictum P. de praefato archidiaconatu per suum annulum investivit, in locum archidiaconi corporaliter illum inducens. Unde nominatus praepositus indignationis stimulis agitatus, alium ad eumdem archidiaconatum postmodum nominare praesumpsit. Cujus facti occasione cum tam praepositus quam praefatus P. apostolico se conspectui praesentassent et nos in minori tunc officio constitutos et dilectos filios nostros B. tt. Sancti Petri ad Vincula et bonae mem. M. tt. S. Joannis et Pauli presbyteros card. recepissent in suis quaestionibus auditores, praeposito objiciente institutionem episcopi post appellationem et contra diffinitionem felicis recordationis Alexandri PP. praedecessoris nostri et a suspenso factam cassari debere, a praedicto P., sicut asserit, ad singula fuit hoc modo responsum, scilicet quod appellationem ipsam nullius constabat esse momenti; tum quia a suspenso fuerat appellatum, quod in continenti se velle probare dicebat, quare illius non intererat appellare et contra dictam indulgentiam appellatio interposita non tenebat; tum quia causam in jure prohibitam, scilicet duplicis vocis vel dignitatis, quae nulli quantumlibet exercitatae personae secundum canonicas sanctiones debet committi, in forma appellationis expressit; unde tali appellationi non fuisse deferendum, ex consultatione felicis memoriae Alexandri PP. probabat, nec constitutionem Henrici quondam Albanen. episcopi, cujus obtentu dignitatem prioris majoris usurpaverat, illi posse patrocinari firmiter asserebat, cum in ipsa evidentius exprimatur ne deinceps prior major in Magalonen. Ecclesia haberetur. Unde sequebatur nec praepositum nec alium dignitatem illam sibi posse aliquatenus vindicare; praesertim cum ibi contineatur expresse quod praepositus non dignitatem prioris, sed curam circa correctionem excessuum et erratorum debeat duntaxat habere. Si enim dignitatem vellet intelligi, ubi curam apposuit, dignitatis vocabulum expressisset; sicut ex consultatione dicti Alexandri papae praedecessoris nostri comprobari dicebat. Ex verbis autem ipsius constitutionis monstrabat ipsum praepositum dictam curam de manu episcopi accipere debuisse. Caeterum ex litteris episcopi super hoc conquerentis evidenter liquebat praepositum non tanquam Aaron a Deo vocatum, sed a se ipso exortum, sibi impudenter honorem sumpsisse. Unde cum privilegium mereatur amittere qui praemissa sibi abutitur potestate, tam nomine episcopi quam suo super hoc ei perpetuum silentium imponi petebat: proponens quod dignitas memorata non nisi sacerdotali fungenti officio de jure et antiqua Magalonen. Ecclesiae consuetudine fuerat conferenda; praepositum vero, tam debilitate quam deformitate corporis impediente, ad sacerdotium promoveri non posse affirmabat instanter, dicens partem episcopi, utpote majorem et saniorem, nonobstante unius appellatione, merito secundum Lateranen. concilium obtinere. Insuper allegans, eumdem praepositum appellationi renuntiasse spontaneum interjectae. Cum enim taliter appellasset, ut nullus, nisi duplici sibi voce concessa, archidiaconus deberet institui et ipse ad institutionem alterius procedere attentaret, contrario actu convincebatur secundum consultationem bonae memoriae praedecessoris nostri Urbani papae ab appellationis beneficio recessisse. Ad diffinitionis autem articulum taliter respondebat, asserens episcopum secundum tenorem diffinitionis rationabiliter processisse; adjiciens etiam quod praepositus ecclesias Sancti Firmini et de Marino retinendo, contra ipsam diffinitionem fecerat manifeste et ideo ejus auxilium de jure non poterat invocare. Ad suspensionis objectionem ex adverso dicebat quod episcopus prius legitime appellavit et ideo sententia post lata nullatenus tenebatur astrictus; proponens etiam conditionalem et ad tempus latam fuisse sententiam interdicti, scilicet donec apostolicis obediret mandatis. Unde cum ante dictam institutionem sedis apostolicae jussionibus paruisset, tam civilis quam canonici juris censura indubitanter fuerat absolutus; praesertim cum ille qui eum suspenderat, ipsi ut plene absoluto in omnibus communicare minime dubitaret. Ad ultimum concludebat quod etsi vere suspensus esset episcopus memoratus, tamen a praeposito hoc ei non posset opponi; quia cum pro eodem suspensionis sententia notatus fuisset, morbo consimili laboranti omnis contra episcopum audientia debuit denegari; maxime cum ipsi episcopo tam in ecclesiasticis sacramentis quam in ecclesiarum institutionibus saepius communicasset; et ideo ei notam suspensionis objicere non valebat. Denique si nil horum parti suffragaretur episcopi, ad denegandam praeposito audientiam sufficere posse dicebat quod tam per sententiam judicis ordinarii quam ipso jure eum excommunicationis vinculo innodatum esse per episcopi litteras evidentissime apparebat. Tandem dictus praedecessor noster, quod ab utraque parte factum fuerat pro sua voluntate cassavit, sententiando pronuntians quod aliquibus de provincia scriberet ut tam episcopum quam personas ad ordinandum concorditer archidiaconatum monerent, et eorum forte monitis non admissis, hoc ipsi auctoritate apostolica exsequi non differrent. Post haec vero Geraldo Joannino, qui nondum ad diaconatus erat promotus officium, praeter conscientiam praefati Petri procuratoris episcopi apud apostolicam sedem tunc morantis, ipsum archidiaconatum contra pronuntiationem propriam contulit, sicut credimus, circumventus. Nos igitur inhaerentes vestigiis praedecessorum nostrorum, dicentium sententiam Romanae sedis posse in melius commutari cum aliquid fuerit subreptum, quod de praedicto G. factum est, non obstante donatione quam a te, frater episcope, in elusionem donationis apostolicae nuper dicitur recepisse, de communi fratrum consilio in irritum revocamus et ei, licet absenti, cum de subreptione liquido constet, super dicto archidiaconatu perpetuum silentium imponentes, vobis praesentium auctoritate mandamus ut nullius contradictione vel appellatione obstante, infra unius mensis spatium post harum susceptionem saepedictum archidiaconatum de persona cui nihil de canonicis obviet institutis, plena omnium vestrum qui praesentes fuerint in Ecclesia interveniente concordia, ordinare curetis. Alioquin noveritis nos venerabili fratri nostro archiepiscopo et dilecto filio decano Arelatensi scripsisse, ut nullius contradictione vel appellatione obstante, hoc exsequi non omittant, facientes quod statuerint per censuram ecclesiasticam appellatione postposita inviolabiliter observari.
Datum Romae, etc., VI Idus Junii.
CCLXVIII. ARELATENSI, AQUENSI, ET EBREDUNEN. ARCHIEPISCOPIS ET EORUM SUFFRAGANEIS. Ut monasterium Sancti Victoris Massiliae tueantur et defendant. (Id. Junii.) Cum monasterium Sancti Victoris Massiliensis ad Ecclesiam Romanam nullo pertineat mediante, tanto facilius petitiones dilectorum filiorum abbatis et fratrum qui divinis ibidem officiis mancipantur volumus, quantum cum Deo possumus, exaudire, quanto, praeter commune debitum quo tenemur universis et singulis Ecclesiis providere, speciali respectu eis amplius existimus debitores. Sane, conquerentibus eisdem fratribus, nostris auribus est relatum quod in provinciis et dioecesibus vestris non solum a militibus et aliis laicis, verum a clericis ipsis persecutiones innumeras patiuntur; ut videatur de talibus dictum: Et erit sacerdos, ut populus (Isa. XXIV, 2; Ose. IV, 9). Hi enim bona ejusdem monasterii diripiunt, occupant et invadunt, et in animarum suarum pericula male ablata detinere praesumunt et reddere contradicunt: de quibus Gaufridum de Massilia et W. Vedianum et Dalphinum milites duximus nominandos. Quia vero non est facile praenominatis fratribus pro singulis injuriis ad nos habere recursum, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus de praedictis malefactoribus et aliis tam clericis quam laicis quos ipsi vobis expriment nominatim, qui bona monasterii et domus Eleemosynae quae ad ipsum spectare dignoscitur detinere aut eorum antiqua jura praesumunt nequiter violare, cum ab eisdem fratribus fueritis requisiti, nisi prius commoniti congrue satisfecerint de commissis, coram vobis faciatis, appellatione remota, justitiae plenitudinem exhiberi, et quod statueritis faciatis per excommunicationis et interdicti sententiam observari. Si quos autem in monachos ejusdem coenobii clericos vel conversos manus sacrilegas inveneritis injecisse, ipsos excommunicatos nuntietis et faciatis ab omnibus tandiu evitari, donec passis injuriam satisfaciant competenter, etc., vestrarum, etc.
Datum, etc., Idibus Junii.
CCLXIX. EPISCOPO WARADIEN. Ut ad sedem apostolicam veniat absolvendus. (XVIII Kal. Julii.) Significavit nobis venerabilis frater noster S. archiepiscopus Colocen. quod cum ipse pro quibusdam criminibus tuis in te excommunicationis sententiam protulisset, tu in absolutione tua te confessus es eadem crimina commisisse et confessionem tuam redactam in scriptis sigillo tuo proprio roborasti. Ipse vero tibi sub debito praestiti a te juramenti mandavit ut apostolico te conspectui praesentares, dignam a nobis poenitentiam recepturus et usque ad Nativitatem beatae Mariae proximo venturam iter arriperes veniendi. Ne igitur transgressor tuae fidei videaris, qui teneris etiam quod simplici verbo promittis ducere ad effectum, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus usque ad praedictum terminum cum ejusdem archiepiscopi litteris ad nos iter arripias veniendi et apostolico te conspectui repraesentes.
Datum, etc., XVIII Kalend. Julii, pontificatus nostri anno primo.
CCLXX. ILLUSTRI REGI UNGARIAE. Quod viginti viros, ad terrae sanctae limina profecturos, ad regni sui pacem conservandam retinere liceat. (XVI Kal. Julii.) Specialis dilectionis sinceritas quam circa progenitores tuos Ecclesia Romana consuevit habere, et praerogativa devotionis quam illustris recordationis B. pater tuus exhibuit apostolicae sedi, nos admonent propensius et inducunt ut te sicut specialem Ecclesiae filium specialius honoremus et exaudiamus in illis quae ad honorem tuum et pacem regni tibi crediti non sit dubium provenire [pertinere]. Sane significasti nobis quod cum nondum prorsus in regno Ungariae fuerit sedata seditio, quin adhuc quorumdam animi praeteritae turbationis motibus excitati murmurent in occulto, guerram potius quam pacem amantes, dilecti filii comitis Mozonis et quorumdam aliorum, qui ad visitandam terram Nativitatis Dominicae crucem sibi dominicam affixerunt, consilio indiges, donec tibi et regno tuo plena fuerit concordia restituta. Nos igitur honori tuo paterna volentes affectione consulere, serenitati tuae auctoritate praesentium indulgemus ut praedictum comitem Mozonem et alios quos de his qui crucem sumpserunt tibi utiliores videris et quorum consilium et auxilium tibi cognoveris potius opportunum, usque ad viginti, quandiu tibi propter turbationem regni necessarium fuerit, retineas: ita tamen quod pro dilationis beneficio aliquid dignum Domino recompensent. Nulli ergo, etc.
Datum, etc., XVI Kalend. Julii.
CCLXXI. NOBILI VIRO A. DUCI. De regni Ungariae laudibus; et ne regi bellum moveat. (XVII Kal. Julii.) Ea semper Ecclesiae Romanae regnum Ungariae devotio counivit, illa semper dilectionis sinceritas Ecclesiam eidem regno conjunxit, ut apostolica sedes regno ipsi tam in spiritualibus quam temporalibus paternae sollicitudinis affectum curaverit impertiri et regnum ipsum a fide ac unitate sedis apostolicae nulla recesserit tempestate. Inter caeteros autem qui eidem regno diversis temporibus praefuerunt, illustris recordationis B. quondam pater tuus Ecclesiae Romanae devotior exstitit et se ac regnum suum in illius necessitatis articulo exponere nullatenus formidavit quo, tumescentibus schismaticorum cordibus, nostri Piscatoris navicula tumultuosis fluctibus jactabatur. Unde nos et praedecessores nostros tanto amplius ad idem regnum servandum in statum felicitatis antiquae affectus hominis interiores induxit, quanto fervorem fidei et sinceritatis constantiam ejusdem patris tui in majori necessitate probavimus, nec maculam in eo invenimus aliquam neque rugam. Hoc igitur attendentes, ad honorem charissimi in Christo filii nostri Ungariae regis illustris ac tuum et reformandam inter vos plenae pacis concordiam et conservandam inviolabiliter reformatam tanto amplius aspiramus, quanto utrumque vestrum dicti patris tui obtentu sincerius diligimus, et regem ipsum ratione primogeniturae ac regni, sine tui juris dispendio, intendimus praecipue honorare. Ut igitur maneat inter vos fraterna dilectio, imo ut de die in diem potius augeatur, ut tu eidem regi tanquam praecellenti debitam exhibeas reverentiam et honorem, et ipse tibi tanquam duci a Deo misso deferat et faciat ab aliis sicut fratri deferri, nobilitatem tuam rogamus, monemus et exhortamur in Domino, ac per apostolica tibi scripta mandamus quatenus taliter de caetero in fidelitate ipsius ac devotione persistas ut ferventis ac fidelis servitii novitas aboleat offensae praeteritae vetustatem et sic vos adinvicem mutuus uniat charitatis affectus, sicut sanguis paternus et uterus maternus univit. Ad haec, tibi districtius inhibemus ne in regem vel regnum arma movere praesumas vel seditionem aliquam suscitare; ne forsan amici te deserant, si fratrem habueris inimicum; et de fide tua desperare cogantur, si fraternae ac naturalis pacis foedera te senserint violare: sciturus nos venerabilibus fratribus nostris Strigonien. et Colocen. archiepiscopis et eorum suffraganeis per apostolica scripta districte praecipiendo mandasse ut, si contra memoratum regem arma movere vel seditionem excitare praesumpseris, te ac tuos, sublato appellationis obstaculo, excommunicationis sententia feriant et totam terram tuam et eorum subjiciant interdicto.
Datum, etc., XVII Kalend. Julii.
Illis scriptum est super hoc.
CCLXXII. ULTRASYLVANO EPISCOPO. A Gregorio sibi concessa privilegia confirmantur. (XVII Kal. Julii.) Cum a nobis petitur, etc., usque assensu, privilegium Super desertum a dilecto filio Gregorio Sanctae Mariae in porticu diac. card. tibi indultum, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus. Ad majorem autem hujus rei evidentiam praedictum privilegium huic nostrae paginae de verbo ad verbum duximus inserendum. GREGORIUS de Sancto Apostolo Dei gratia Sanctae Mariae in porticu diaconus cardinalis, apostolicae sedis legatus, omnibus in Christo fidelibus ad quos litterae praesentes devenerint, salutem et orationem in Domino. Ne quorumlibet sopitae quaestiones materiam recidivae contentionis inveniant, quod salubriter et bene dispositum est, perpetuam debet stabilitatem obtinere, et juxta majorum monita litterarum memoriae commendari; ne processu temporis in dubiam quaestionem deveniat quod diffinitivae calculum constat sententiae suscepisse. Cunctis igitur fidelibus volumus notum fieri quod cum occasione hujus verbi desertum, quod verbum est in privilegio gloriosi et illust. domini regis Belae et nostro, ad preces ejusdem regi impetrato a nobis et obtento, super constitutione praepositurae Ultrasylvanae, quam fecimus cum prius officium legationis gessimus in Ungaria, quaestio esset orta inter venerabilem fratrem nostrum A. Ultrasylvanen. episcopum et dilectum amicum nostrum P. praepositum Cibiniensem, pro eo quod occasione praefati verbi praepositus diceret generaliter omnes Flandren. Ecclesiae suae fuisse suppositos, e contra episcopus responderet dominum regem et nos intellexisse de illis duntaxat qui tunc erant in illo solo deserto quod gloriosae memoriae G. rex Flandrensibus concessit, et de illis qui in eodem tantummodo deserto erant habitantes, et eo processum esset quod quaestio eadem ad dominum papam fuisset delata et inde ad nos remissa, utpote ad eum cui interpretatio praefati verbi domini regis mente et voluntale explorata deberet esse certissima: praefatus illustris et gloriosus rex ad interrogationem nostram hanc interpretationem Vesprimii in praesentia magnatum suorum promulgavit quod non fuit ejus intentionis, tempore constitutionis praepositurae nec postea, quod alii Flandrenses praeposito essent subditi, nisi qui tunc tantummodo habitabant in deserto quod sanctae recordationis G. pater suus Flandrensibus concesserat et in eodem futuris temporibus essent habitaturi. Nos vero idem cum domino rege sentientes et eamdem interpretationem habentes in animo, praedictum verbum sic interpretamur quod de nullis aliis Flandrensibus intelleximus nec alios praepositurae supposuimus, nisi duntaxat illos qui tempore quo ipsam praeposituram constituimus, in illo tantum habitabant et erant habitaturi deserto quod G. rex Flandrensibus prioribus concessit. Et ut haec nostra et domini regis interpretatio omni tempore plenum robur et firmam stabilitatem obtineat, has inde litteras scribi mandavimus et sigillo nostro fecimus sigillari. Decernimus ergo, etc.
Datum, etc., XVII Kalend. Julii.
CCLXXIII. ARELATEN. ARCHIEPISCOPO. De reformando monasterio Lirinensi. (Apud S. Petrum, Id. Junii.) Ad reformandum in locis illis statum religionis antiquae, in quibus vigebat olim observantia regularis affectuosius aspiramus; praesertim cum loca ipsa nobis et ecclesiae Romanae nullo subjacent mediante. Sane veridica multorum relatione comperimus quod monasterium Lirinense, quod olim religione florebat et temporalibus abundabat, ad eum statum sit miserabiliter devolutum, quod nec regularia in eo instituta serventur, nec fratres ibidem de ipsius possint facultatibus congrue sustentari. Ne igitur monasterio ipsi, quod specialiter beati Petri juris existit, nostra videatur sollicitudo deesse, quae circa universas Ecclesias diligentius vigilare tenetur; fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus accedens ad locum, si per fratres ejusdem ordinis religionem ibidem posse videris reformari, et reduci monasterium ipsum in statum, id summopere studeas adimplere, indulta tibi a nobis libera facultate excludendi de monasterio quoscunque videris excludendos. Hoc etiam tuae fraternitati praesentium auctoritate concedimus, ut si quos fratres ejusdem ordinis, in alienis etiam episcopatibus commorantes, ad quodcunque officium seu etiam obsequium memorati monasterii videris opportunos ut per eos ibidem reformata per sollicitudinem tuam regularis institutio futuris temporibus observetur, ab abbatibus suis tibi concedi postules et nisi abbates ipsi ad tuam commonitionem impleverint, eos tibi ab eorumdem abbatum obedientia prorsus absolvere et in praedicto monasterio collocare. Quod si forsan id per fratres ejusdem ordinis non potueris adimplere, Cisterciensis ordinis viros in eo nostra fretus auctoritate instituas, per quos secundum statuta Cisterciensium fratrum reformetur ibi monasticus ordo et futuris temporibus, dante Domino, inviolabiliter observetur. Si qui autem super ordinatione ipsius monasterii tibi duxerint resistendum, canonica eos poena percellas et nihilominus, omni prorsus appellatione cessante, in mandati nostri executione procedas: provisurus attentius ut mandatum apostolicum ad honorem Dei et nostrum ita prudenter et fideliter exsequaris ut fraternitas tua, de qua plenam fiduciam obtinemus, ex hoc debeat non immerito commendari.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, Idibus Junii.
CCLXXIV. ARELATEN. ARCHIEPISCOPO. Ut in Arearum insula monachi de episcopi consensu et voluntate instituantur. (Apud S. Petrum, XVII Kal. Julii.) Ad audientiam nostram noveris pervenisse quod cum olim in insula Arearum fratres quidem Cistercien. fuerint commorati, eis a Saracenis in captivitatem deductis, quia locus est mari vicinus, ad eam se quidam regulares canonici transtulere. Verum cum ipsi prae nimia paupertate locum ipsum nec aedificiis possint nec possessionibus ampliare, in eo monasticum ordinem institui desiderant secundum fratrum Cistercien. instituta, et id etiam episcopus dioecesanus affectat. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, si ad hoc dioecesani episcopi et eorumdem fratrum concurrit affectus, in memorata insula monachos Cistercien. instituas: facturus de canonicis memoratis quod expedire videris secundum canonicam honestatem.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, XVII Kalend. Julii.
CCLXXV. ARCHIEPISC. ET ARCHIDIAC. NARBONEN. Ut post appellationem rite interpositam attentata revocent, excommunicatumque absolvant. (Romae, III Id. Junii.) Accedens ad praesentiam nostram dilectus filius W. Manfridi monachus Sancti Salvatoris Lodovensis sua nobis insinuatione monstravit quod cum abbatem ejusdem monasterii, pro eo quod bona monasterii dilapidaverat, simoniam etiam et perjurium commiserat nimis inhoneste vivendo, ad sedem apostolicam appellasset, se ac fautores suos cum bonis suis apost. protectioni supponens, idem abbas W. Ademar monachum, qui praedicto W. Madfridi favebat, ab administratione cellerariae, quam de communi assensu capituli possidebat, spreta sedis apostolicae appellatione, removit. Praeterea supradictum W. Madfridi et ipsum W. Ademar et R. Guntardi monachos ipsius monasterii per Lodoven. episcopum et P. Giberti rectorem ecclesiae Sancti Petri per omnes ecclesias civitatis Lodoven. fecit excommunicatos publice nuntiari; quibus secundum formam fecimus Ecclesiae beneficium absolutionis impendi. Volentes igitur gravamini ejusdem Ecclesiae providere, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus revocato in statum debitum quidquid post appellationem ad nos legitime factam inveneritis immutatum, super praemissis omnibus et aliis quae proposita fuerint inquiratis diligentius veritatem, et solum Deum habentes prae oculis, quod canonicum fuerit, sublato appellationis obstaculo statuatis et faciatis quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari, memoratos episcopum et P. Giberti, qui post appellationem ad nos rationabiliter factam praefatos monachos excommunicationi subjicere minime timuerunt, poena canonica punientes. Quod si ambo etc., tu frater, archiepisc. etc.
Datum Romae, etc., III Idus Junii.
CCLXXVI. CAPITULO S. JOANNIS BISUNTINENSIS. Ut novum illis collegium erigere de archiepiscopi voluntate liceat. (Romae, V Id. Junii.) Quoniam ex injuncto nobis officio subditorum animos ad charitatis opera diligenti sollicitudine debemus inducere et de bono semper ad melius invitare, illis qui supernae benignitatis gratia inspirante sectatores bonorum operum esse volunt, et in veritate et justitia coram Deo ambulantes, Creatoris sui sibi cupiunt conciliare favorem, specialius condescendere nos oportet et eorum justis petitionibus assensum apostolicum impertiri. Inde est quod cum in ecclesia Sancti Martini, quam habetis apud Salinum, juxta facultates ecclesiae canonicorum ordinem velitis instituere, sicut fuit in auditorio nostro propositum: Nos vestro proposito grata volumus condescendere voluntate, vobis praesenti pagina indulgentes ut, habito assensu venerabilis fratris nostri Bisuntini archiepiscopi, nullius contradictione vel appellatione obstante, tam laudabile propositum valeatis effectui mancipare.
Datum Romae, etc., V Idus Junii, etc.
CCLXXVII. BISUNTINO ARCHIEPISC. Illum, indicta tamen purgatione, ab accusatione capituli absolvit. (Romae, IV Id. Junii.) Licet in beato Petro apostolorum principe ligandi atque solvendi nobis a Domino sit attributa facultas quam in subditos juxta suorum exigentiam meritorum exercere libere debeamus, exemplo tamen illius qui omnes salvat et neminem vult perire, libentius ad solvendum intendimus quam ligandum: etsi nonnullae sunt culpae, in quibus est culpa relaxare vindictam. Sane cum olim ex litteris G. decani S. Stephani, Gerardi cantoris S. Stephani, Joannis Salinensis, T. de Grai, Jo. de Waresca, O. Faverniacen. archidiaconi et Norandini subdiaconi nostri, canonicorum Ecclesiae Bisuntinae, ad apost. sedis audientiam pervenisset te varia crimina commisisse ac ab eis fuisses per easdem litteras super perjurio, crimine simoniae et incestu delatus, fel. recor. Coelestinus PP. praedecessor noster servata judiciaria gravitate tibi certum terminum assignavit, quo responsurus objectis apostolico te conspectui praesentares. Cum autem tu juxta tenorem factae tibi citationis ad sedem apostol. accessisses, te et dilectis filiis Jo. et O. archidiaconis apud sedem apostolic. constitutis exspectavimus aliquandiu si qui forsan contra te procederent et quae de te litteris intimaverant, proponerent in scribendo. Caeterum cum nec unus etiam appareret qui te impeteret de praedietis, ne aliquid de contingentibus omittere videremur, praedictis archidiaconis vocatis ad praesentiam nostram et in nostra et fratrum nostrorum praesentia constitutis, quaesivimus diligenter si quid super praemissis adversus te pro se vel aliis proponere vellent et quod scripserant legitime demonstrare. Ipsi autem quod non proposito accusandi haec scripserant responderunt; sed quia tu super quibusdam incorrigibilis videbaris, quaedam de te sedi apostolicae duxerant intimanda; sed nuntius qui pro litteris impetrandis accessit, mandati formam praesumpsit excedere. Nos igitur famae tuae consulere cupientes, dictis canonicis contra te super praedictis silentium duximus imponendum, ne te de caetero eis super ipsis accusare liceat vel etiam infamare; illius sequentes exemplum qui cum mulieri dixisset: Nemo te condemnavit, mulier (Joan. VIII, 11)? et illa, Nemo, Domine. Nec ego, inquit, te condemnabo. Vade, jam amplius noli peccare (ibid. 12). Quia vero praedicti canonici citra vinculum inscriptionis desistere voluerunt, eis de juris permissione id non duximus imputandum. Ne autem in absolutione tua nimis procedere videamur, quamvis potius in odore bonae opinionis coepiscoporum nostrorum quam eorum infamia delectemur, venerabili fratri nostro Cabilonensi episcopo et dilecto filio abbati de Firmitate inquisitionem famae tuae duximus committendam.
Datum Romae, etc., IV Idus Junii.
CCLXXVIII. CISTERCII ET TULLEI ABBATIBUS. Ut thesaurarius Bisuntinus ad personalem residentiam vocetur. (Romae, VI Id. Junii.) Ex parte dilectorum filiorum canonicorum ecclesiae S. Joannis Bisuntin. fuit in audientia nostra propositum quod cum thesaurariam ecclesiae Bisuntinae cuidam Teutonico, videlicet C. qui in Treveren. et Spiren. ecclesiis redditus quamplures habere dignoscitur, ad instantiam Othonis comitis Burgundiae inviti et coacti assignaverint, licet necessitas multo plus exigat continuam residentiam thesaurarii quam alicujus personae, per spatium duorum annorum et amplius praefatus thesaurarius non habuit ad ecclesiam Bisunt. accessum, et ita thesaurarii locum incassum occupat; propter quod ipsa ecclesia debito servitio defraudatur et multiplex sustinet detrimentum. Quoniam igitur rationi et aequitati consonat ut portet onus qui percipit proventus honoris, cum ecclesiasticae dignitates ad hoc fuerint institutae ut hi qui obtinuerint eas digne Domino famulentur: discretioni vestrae per apost. scripta mandamus quatenus memoratum C. ut in ecclesia Bisuntina, prout ex dignitate thesaurariae tenetur, residentiam faciat moneatis diligentius, et studiosius inducatis. Si vero monitis vestris obtemperare noluerit, vel si forte spontaneus cesserit, vos auctoritate nostra suffulti, juxta canonicas sanctiones et consuetudinem ecclesiae Bisunt. in substituendo thesaurario, sublato contradictionis et appellationis obstaculo, procedatis. Nullis litteris, etc., harum mentione, etc.
Datum Romae, etc., VI Idus Junii.
CCLXXIX. MEDIOLANEN. ARCHIEPISC. Pontificis litterae sunt recipiendae et exsequendae, nisi obreptitiae existant. (Romae, XIII Kal. Julii.) Cum adeo scripta sedis apostolicae moderemur ut ex certa scientia nihil in eis faciamus apponi quod de jure debeat reprehendi, miramur non modicum et movemur quod quoties ad te vel aliquos tibi subjectos nostras litteras destinamus, te super eis mirari rescribis ac si mandaremus aliquid inhonestum. Scripsisti etenim nobis quod cum P. clericus in ecclesia Modevien. sufficientem sibi sit praebendam adeptus, mirabaris quod pro receptione ipsius in ecclesia de Grongonsola praeposito et fratribus ejusdem ecclesiae litteras apostolicas miseramus; cum si litterarum nostrarum diligenter seriem attendisses, nihil penitus invenires in eis quod tuum debuisset animum offendisse. Cum enim in litteris ipsis nec de praebenda ipsius P. mentio haberetur, nec Modevien. canonicus, imo nec etiam clericus diceretur in eis et in litteris ipsis haec esset adjecta conditio, si dignus existeret ad ecclesiasticum beneficium obtinendum et si eadem ecclesia ex dono parentum ipsius quamdam capellam cum dote fuisset adepta et a consanguineis ejus oblationes et mortuaria pro tempore et decimas perciperet annuatim, intelligere potuisses qualiter litterae ipsae fuerant impetratae, in quibus de beneficio ipsius pro quo scribebatur mentio non fiebat. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus cum ad te vel ad tuos litterae apostolicae diriguntur, earum tenorem diligenter attendas et quod mandatur in eis, dum tamen nec per suppressionem veritatis aut expressionem falsitatis obtentae fuerint, facias effectui mancipari.
Datum Romae, etc., XIII Kalend. Julii.
CCLXXX. PRAEPOSITO ET CANONICIS ECCLESIAE COLOCEN. Confirmat jus percipiendi decimas ex certis villis. ( Ut supra, Id. Junii.) Cum a nobis petitur, etc., usque ad verbum assensu. Decimas villarum in Colocen. parochia Zumuzcircum minoris Ester, in parochia Ocur, Terethiae, Varod, Cheud et Cheud praedium Hyppoliti Scolounta, Varos, Ytoud; in parochia Budrug, Luascu, Buu, Ban; praedium dom. Cheucuucheton; in paroch. Cameras, Egres, Thoboid et totius parochiae ecclesiae de Miger; agnos etiam villarum Sarmegi, Ichasei abbatis, Udlaorcharian, Dobosa majoris, Dobosa minoris, Posciba, Cheul, Scetii vobis a vener. fratre nostro archiepiscopo Colocen. concessas, sicut praedicta omnia juste ac sine controversia possidetis et in ejusdem archiepiscopi authentico plenius continetur, vobis et per vos ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus. Nulli ergo, etc.
Datum. etc., ut supra, Idibus Junii.
CCLXXXI. COLOCEN. ARCHIEPISCOPO. Committitur illi instauratio coenobii Sancti Stephani. (Datum Romae.) Ad audientiam nostram noveris pervenisse quod inclytae recordationis dux Belus olim in archiepiscopatu tuo, in proprio fundo suo, qui appellatur Caet, monasterium in protomartyris Stephani honorem construxit, adeo illud amplis possessionibus redditibusque ditavit, quod XXX monachi in eo secundum beati Benedicti regulam Domino servientes, sustentationem sufficienter habebant et hospites et pauperes ad ipsum monasterium divertentes procurationem recipiebant de necessariis competentem. Quadringentas etiam marchas argenti, praeter cruces et calices, idem nobilis eidem loco ad ipsius ecclesiae concessit ornatum. Cumque post multa tempora praedicti fratres suum ibidem impendissent Domino famulatum, tandem de voluntate regia, bonae memoriae A. praedecessore tuo suum in parte praebente consensum, canonicis Sancti Abrahae de Valle Ebron idem coenobium est collatum, tali conditione apposita, videlicet si sedis apostolicae moderatio translationem hujusmodi approbaret et duceret sustinendam. Verum dicti canonici, monachis praenominatis exclusis, auctoritate apostolica nullatenus comparente, monasterium ipsum intrarunt; per quorum administrationem inutilem adeo bona ejusdem coenobii dilapidata noscuntur possessionesque distractae, quod ipsum monasterium propter nimiam paupertatem deserere sunt coacti, vix in eo tribus solummodo remanentibus, qui cum rubore et verecundia multa in eo, sicut dicitur, commorantur. Quia igitur de ipsius processu negotii nobis plene non constitit, discretioni tuae, de qua plene confidimus, ipsius monasterii ordinationem auctoritate praesentium committentes, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus ejusdem coenobii utilitate pensata, solum Deum prae oculis habens, quidquid de ipsius institutione sive de reducendis monachis in monasterium ipsum, seu dimittendis in eo canonicis nominatis, secundum Deum videris statuendum, auctoritate nostra, sublato omni contradictionis et appellationis obstaculo, instituere non omittas; ita quod idem monasterium in meliorem statum possit tua sollicitudine faciente reduci, et nos, cum audierimus, providentiam tuam debeamus dignis in Domino laudibus commendare.
Datum Romae
CCLXXXII. GRADEN. PATRIARCHAE. Ut concordia inter ecclesiam S. Salvatoris et ecclesiam S. Bartholomaei de Venetiis inita servetur. (Romae, XIV Kal. Julii.) Cum dilecti filii G. prior ecclesiae Sancti Salvatoris, quae canonicorum est regularium, et D. syndicus ecclesiae Sancti Bartholomaei de Venetiis, quae est saecularium clericorum, pro quaestione quae inter ipsas ecclesias vertebatur, ad sedem apostolicam accessissent, dilectum filium P. tituli S. Caeciliae presbyt. cardinalem eis concessimus auditorem; in cujus audientia prior proposuit memoratus quod felicis recordationis Lucius, et ad ejus imitationem Urbanus, Gregorius et Clemens praedecessores nostri, tum pro dissensione sedanda, tum etiam pro religione fovenda, ecclesiam S. Bartholomaei per venerab. fratrem nostrum M. Castellanum episcopum ecclesiae Sancti Salvatoris adjungi et perpetuo subjici mandavere; et demum cum per Castellanum episcopum id nullatenus fuisset exsecutioni mandatum, bonae memoriae Coelestinus praedecessor noster idem eidem episcopo injungendo praecepit, mandans venerabilibus fratribus nostris Exulan. [ f. Esculan.] et civitatis novae episcopis ut, ipso in exsecutione hujus mandati cessante, illi hoc exsequi non differrent. Unde idem Castellanus episcopus quod injunctum ei fuerat statim exsecutioni mandavit, ipsum priorem investiens de praedicta ecclesia et per clericum suum in ejus corporalem possessionem inducens. Et ideo postulabat ut quod ab eo de mandato sedis apostolicae factum erat, auctoritatis nostrae robore firmaretur. Econtra vero supradictus D., pro ecclesia S. Barth. respondendo, proposuit quod, cum olim inter praedictas ecclesias super jure parochiali quaestio verteretur et a bonae memoriae Lucio papa judicibus delegatis commissa fuisset, per eosdem judices inter eas amicabilis compositio intervenit, quae fuit ab utraque parte praestito juramento recepta et redacta in publicum instrumentum, necnon et longo tempore observata. Unde omnes supranominatas litteras asserebat per subreptionem a sede apostolica impetratas, cum in eis nulla mentio facta fuerit de compositione praedicta. Adjecit insuper quod praedictus Castellanus episcopus in negotio sine causae cognitione processit, clericis ejusdem ecclesiae ignorantibus et penitus inconsultis, ex quo grave scandalum in ipsa civitate proponebat exortum. Praeterea supranominatus prior coram praedicto cardinali fuit in jure confessus quod praescripta compositio recepta fuit ab utraque parte et sine quaestione servata usque ad obitum Joannis olim plebani Sancti Bartholomaei, a cujus decessu nondum quinquennium est elapsum. Cum autem jam dictus cardinalis quaecunque fuerant hinc inde proposita nobis et fratribus nostris fideliter retulisset: Nos intelligentes nominatas litteras per suppressionem veritatis, quoniam in eis nulla mentio de compositione fiebat, necnon et per expressionem falsitatis, quoniam ab ipsis ecclesiis compositio servabatur, obtentas; et quia licet exsecutio praenominato Castellano episcopo fuerit demandata, oportebat tamen de veritate precum inquiri, nihilominus attendentes quia quod pro scandalo tollendo fieri dicebatur, majus scandalum generabat (sicut etiam tam ex litteris tuis quam dilecti filii ducis Venetorum necnon et aliorum plurium nobis est intimatum), de communi fratrum consilio (sanctae recordationis Gregorii PP. vestigia imitantes, qui veritate comperta praedictam compositionem servari mandavit, prout ex litteris quas dictus prior in judicio nobis et fratribus nostris exhibuit constitit evidenter), licet religiosis et piis locis, quantum cum Deo possumus, favorem velimus apostolicum impertiri, quia tamen oportebat nos quaestionem propositam secundum justitiam terminare, ipsam compositionem decrevimus ratam et firmam habendam, non obstante quod factum est ab episcopo Castellano per litteras ab apostolica sede subreptas, cum mendax precator carere debeat impetratis. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus eamdem compositionem sicut sine pravitate facta est ab utraque parte recepta, facias irrefragabiliter observari; si qui contra eam venire praesumpserint, sub appellationis impedimento, per ecclesiasticam districtionem a sua praesumptione compescens.
Datum Romae, etc., XIV Kalend. Julii, etc.
CCLXXXIII. HUGONI ABBATI ET CONVENTUI S. ZENONIS VERONEN. Per sententiam decidit causam ipsorum contra ecclesiam S. Proculi, de subjectione. (Apud S. Petrum, XIII Kal. Julii.) Cum inter vos ex una parte pro ecclesia vestra et Musetum archipresbyterum et clericos Sancti Proculi nomine ecclesiae suae super subjectione ipsius ecclesiae Sancti Proculi et aliis multis articulis quaestio verteretur, tibi, fili abbas, et ipsi archipresbytero in nostra praesentia constitutis venerabilis fratres nostros P. Compostellanum archiepiscopum et Odonem Terdonen. episcopum, tunc apud sedem apostolicam commorantes, dedimus auditores. Sed ipso episcopo, lite pendente, ab Urbis partibus recedente, dilectum filium M. subdiaconum et capellanum nostrum loco ejus curavimus substituere. In quorum praesentia ex parte tua, fili abbas, fuit propositum quod dicta ecclesia Sancti Proculi monasterio Sancti Zenonis pleno jure debet esse subjecta, videlicet in institutione, destitutione vel investitura archipresbyteri et ejusdem fidelitate, ipsius et fratrum obedientia, correctione, repraesentatione ad ordines, tonsuratione, susceptione, chrismatis, statiis et letaniis et aliis similibus per quae plena subjectio declaratur. Ad quod probandum instrumentum publicum concessionis bonae memoriae Brunonis quondam Veronen. episcopi pars tua in medium producebat: quam concessionem successor ejus Thebaldus ratam habuit et etiam confirmavit. Super his quoque tam patriarcharum Aquileien. quam Roman. pontificum privilegia confirmationis induxit: quorum unus, scilicet Gotefridus, de subjectione plenaria in privilegio suo evidenter expressit, quod sub testimonio Riprandi quondam Veronen. episcopi, qui ejusdem ecclesiae archipresbyter exstitit, factum fuerat et completum, et in eo a priore monasterii Sancti Zenonis mandavit vice sua subscribi, sicut in instrumento publico continetur. Adjecit etiam pars tua quod inter nobilem quondam abbatem ejusdem monasterii et Sicherium archipresbyterum et fratres ipsius, procedente tempore, de fidelitate et obedientia manuali controversia fuit exorta, ad quae duo dictus archipresbyter cum fratribus suis se duntaxat teneri negabat et super his testes producti fuerunt. Tandem praefatus T. Veronen. episcopus rationibus utriusque partis auditis et cognitis, quemdam cardinalem sequens, a quo fuerat judicatum quod vel archipresbyter ecclesiam dimitteret aut abbati obedientiam repromitteret; credens etiam quod testes vera deposuerint coram eo cui de fidelitate manifestum protulerant testimonium, idem et ipse sententialiter diffinivit, sicut in instrumento publico perspeximus contineri. Cujus sententia cum nulla fuerit appellatione suspensa, in rem transiit judicatam: quam asserebat nullo posse juris remedio attentari, a cujus prolatione usque ad tempora ista, quinquaginta annorum spatium est transactum: per quos, quod monasterium Sancti Zenonis praefatam ecclesiam pleno jure possederit et quod praedictus archipresbyter et fratres ejus praeteriti et praesentes obedientiam abbatibus Sancti Zenonis fecerint, tonsuram ab ipsis receperint et in aliis quae praemisimus obsequia sibi praestiterint, per testes et instrumenta, probavit; et sic usque ad tempus litis nuper exortae monasterium in possessione fuisse firmiter asserebat; querens ecclesiam Sancti Zenonis a nominato archipresbytero super quibusdam de praemissis indebite molestari. Tribus ergo praecipue rationibus suam assertionem proponebat esse munitam, videlicet per privilegiorum confirmationem, per auctoritatem sententiae et per temporis longaevitatem; ut quasi funiculus triplex difficile dissolvatur. Ex opposito vero memoratus archipresbyter praedicta omnia monasterio competere denegabat, praemissis rationibus sic respondens: Quod cum instrumentum concessionis praedicti B. episcopi non fuerit publica manu confectum nec sigillo episcopali munitum, et propter rasuras quasdam suspectum prima facie videretur, parti suae nec poterat nec debebat praejudicium generare; et sic nec caeterae probationes abbatis, ut confirmationes et privilegia ex ipsa donatione pendentia, cum quasi arenoso fundamento et arundineo baculo niterentur, et principali non valente nullam haberent accessoria firmitatem. Quod etiam parti suae sententia memorati T. Veronen. episcopi non noceret illa ratione dicebat, quia non continebat absolutionem vel condemnationem, cum sub alternatione prolata fuisset, sicut et sententia cardinalis: quae cum in medium produci non posset, nec prodesse poterat nec obesse; praesertim cum et prolatam esse penitus denegaret; contra quam, etiamsi prolata fuisset nec appellatione suspensa, poterat tamen agi de falso, cum ex instrumento praedicti B. Veronen. episcopi, per vitium rasurae falsato lata fuisset. Sed nec testes ex tenore sententiae dicuntur deposuisse jurati; quare nulla fides eis fuerat adhibenda. Longaevitatem etiam temporis seu praescriptionem ecclesiae suae non posse nocere dicebat; quia pars adversa nulla ratione probaverat subjectionem continuam vel frequentem, sed quod ecclesiae Sancti Proculi quandoque praefuit abbatia. Caeterum ad assertionem intentionis suae pars archipresbyteri praedicti supradicti B. Veronen. episcopi publicum protulit instrumentum, antiquius illo quod fuerat a jamdicto abbate productum; in quo idem episcopus lacrymabiliter postulantibus archipresbytero et clericis Sancti Proculi, sub poena excommunicationis firmiter repromisit quod nunquam alii subjiceret ecclesiam nominatam, quam ecclesiae Sancti Firmi archipresbyter et clerici audierant ab episcopo supponendam. Cujus factum dictus T. successor illius suis litteris confirmavit. Contra quas nulla ratione venissent, si praefatus abbas, cum subjectionis ab eis litteras de quibus praemisimus impetravit, quae gesta fuerant expressisset. Ideoque abbatis rescripta per suppressionem veritatis, adhibita fraude dicebat obtenta. Idem etiam archipresbyter libertatem ecclesiae volens ostendere, quod ipse cum clericis suis sine abbatis licentia locaverit et dislocaverit, et capellas sanctorum Viti et Maximi ordinaverit, conversas et alias in eis ponendo personas et quod canevarios et alios officiales in ecclesia sua libere instituerit et ab ecclesia cathedrali quandoque chrisma receperit, quandoque a monasterio nominato, depositionibus testium legitime comprobavit. Verum pars abbatis, ut responsionem adversae partis elideret, quae instrumentum donationis viribus carere dicebat, illius temporis alia instrumenta produxit; ut ex eorum collatione, cum non essent publica manu confecta, instrumentum suum authenticum appareret, cum simplicitas hominum illius temporis talia non requireret. Sed pars adversa et illud et alia reprobabat. Porro instrumenta partis adversae, quae notam falsitatis habere pars proponebat abbatis, etiamsi vera essent, in nullo sibi posse nocere dicebat, cum in priori judicio fuissent exhibita: ubi et haec et alia quae posset objicere pars adversa, sive commissa fuerint vel etiam allegata, audiri ulterius non deberent, ne lites fierent immortales, quae praetextu instrumenti post reperti non debent ullatenus instaurari. Querela quoque falsi quam volebat proponere pars adversa viginti annorum spatium non excedit; et cum a tempore latae sententiae quadraginta anni et amplius, a tempore vero litis motae triennium sit elapsum, querela falsi non poterat ulterius intentari. Cum itaque haec quae praemisimus et similia multa praefati auditores nobis et fratribus nostris prudenter et fideliter retulissent. Nos communicato fratrum nostrorum consilio, quamvis forte dicto instrumento donationis non sit plurimum innitendum nec confirmationibus vel privilegiis quae de ipso causam et originem acceperunt; attendentes quod quantum ad litigantes ipsos jus ex sententia factum fuit postquam in rem transiit judicatam, etiamsi contra jus litigatoris lata fuisset, cum contra jus constitutionis expresse lata non fuerit, veritate gestorum sermonibus praevalente, quae praesumuntur rite per omnia celebrata; statuimus et per sententiam diffinimus ut archipresbyter Sancti Proculi, qui pro tempore fuerit, fidelitatem et obedientiam praestet abbati Sancti Zenonis. Et quia de aliis capitulis tunc controversia non fiebat, cum pars adversa in priori judicio se super his abbati subditam non negaret, decernimus ut ecclesia Sancti Proculi monasterio Sancti Zenonis pleno sit jure subjecta et ut archipresbyter et clerici memorati super his, scilicet institutione, destitutione et caeteris articulis memoratis, quae pro monasterio in judicium deducta fuerunt, abbati Sancti Zenonis tanquam subditi praelato respondeant. Chrisma quoque a monasterio Sancti Zenonis recipiant et sic, eo mediante, ab ecclesia Veronensi. Verum dicti archipresbyter et clerici locandi, dislocandi, emendi, vendendi etiam res modicas ipsius ecclesiae, non autem maximas per quas immobilia et ornamenta et vasa sacra intelligi volumus, canevarios etiam et alios officiales ecclesiae instituendi et officiandi praefatas capellas suas et instituendi clericos et inclusas in eisdem capellis, sine abbatis licentia, liberam habeant facultatem; dummodo super praemissos officiales eidem abbati correctio tanquam super ipsis clericis ecclesiae Sancti Proculi reservetur. Eligendi etiam sibi fratres et praeficiendi sibi archipresbyterum qui a jamdicto abbate investituram accipiat et eidem obedientiam repromittat, praesentandi quoque ordinandos abbati, et, eo mediante, Veronensi episcopo ac celebrandi baptisma plenam potestatem eos habere censemus. Nulli ergo, etc.
Datum Romae apud S. Petrum, XIII Kal. Julii.
CCLXXXIV. RADULFO ABBATI ECCLESIAE SANCTAE OSVTAE DE CHUC, EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. De ordinis privilegiorumque confirmatione et norma vivendi. (Apud S. Petrum, Id. Junii.) Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri; ut et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecti in Domino filii, etc., usque ad verbum annuimus et praefatam ecclesiam Sanctae Osytae, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini regulam in eadem ecclesia institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, etc., in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis; totum manerium de Chuc cum omnibus pertinentiis suis; ecclesias de Sudministra et Meilande cum duabus hidis terrae et Marsico, et decimis, et omnibus pertinen. suis; ecclesiam de Clacheton, ecclesiam de Hoilanda, ecclesiam de Michelestouve, ecclesiam de Huggelleia, ecclesiam de Pertham, ecclesiam de Denham, ecclesiam de Sopiland, ecclesias de Blieburc, ecclesias de Stouvemarchet, ecclesiam de Neuthonia et ecclesiam de Hillejauverri cum omnibus libertatibus et pertinen. suis, sicut in authenticis donatorum et episcoporum noscitur contineri. Transactionem insuper quae inter ecclesiam vestram et ecclesiam Sancti Pauli Londonien. super ecclesiis de Sudministra et de Meilande et de Alestorn, et earum pertinentiis amicabiliter intervenit, sicut sine pravitate facta est et ab utraque parte recepta et hactenus observata et in instrumentis exinde confectis continetur, auctoritate apostolica confirmamus. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus, etc. Liceat quoque vobis clericos et laicos, etc. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum, etc., nisi arctioris religionis obtentu, etc. Discedentem vero, etc. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, etc. Chrisma vero, etc. per dioecesanum episcopum gratis et sine pravitate aliqua vobis volumus exhiberi. Prohibemus insuper ut infra fines parochiae vestrae nullus sine assensu dioecesani episcopi et vestro capellam, etc. Salvis tamen privilegiis Romanorum pontificum. Ad haec, novas et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis, archidiaconis seu decanis aliisque omnibus ecclesiasticis saecularibusve personis omnino fieri prohibemus. Libertates praeterea et immunitates, etc. Sepulturam praeterea, etc. Salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus, etc. Obeunte vero, etc. Paci quoque ac tranquillitati vestrae, etc. Decernimus, etc. Si qua igitur etc.
Datum Romae apud Sanctum Petrum per manum Rainaldi domini PP. notarii, cancellarii vicem agentis, Idibus Junii, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1198, pontificatus vero domini Innocentii PP. III anno primo.
CCLXXXV. SEGOBIEN. EPISCOPO. Absentium vel etiam temere repugnantium sententiis neglectis, praevaleant majora et saniora suffragia reliquorum. (IV Id. Junii.) Cum a nobis petitur, etc., usque effectum. Sane, sicut nobis intimare curasti, cum in ecclesia tua vis aliquem canonicum seu portionarium ordinare, licet multorum habeas in ipsa ordinatione consensum, pauci tamen quandoque non tam de ratione quam propria voluntate ipsam ordinationem impediunt, et te in ipsa procedere non permittunt. Nolentes igitur ut institutiones ecclesiasticae tali occasione temere valeant impediri, fraternitati tuae auctoritate praesentium indulgemus ut nisi a paucioribus et inferioribus aliquid rationabile objectum fuerit et ostensum, ordinandi canonicos seu portionarios, appellatione remota, liberam habeas facultatem; semperque praevaleat et suum consequatur effectum quod cum majoris et sanioris parte capituli per te fuerit institutum. Quod si aliqui forte se duxerint absentandos, dum volueris in hujusmodi ordinatione procedere, et accedere vocati noluerint, eorum appellatione seu contradictione nequaquam obstante, nostra fretus auctoritate procedas. Nulli ergo, etc.
Datum, etc., IV Idus Junii.
CCLXXXVI. ABBATI MONASTERII SANCTI GERMANI ANTISSIODOREN. EJUSQUE FRATRIBUS, TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS, REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. De eorum privilegiis, et quod recipiantur sub protectionem apostolicam. (Apud S. Petrum. A. D. 1198.) Effectum justa postulantibus indulgere et vigor aequitatis et ordo exigit rationis; praesertim quando petentium voluntates et pietas adjuvat et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis memoriae Eugenii, Adriani, Clementis, et Coelestini Romanorum pontificum sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti regulam in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona, etc., usque ad permaneant; in quibus haec propriis duximus experimenda vocabulis: Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinen. suis. In episcopatu Antissiodoren., ecclesiam Sancti Lupi, ecclesiam Digiae, ecclesiam de Escant, ecclesiam de Patriniaco, ecclesiam de Blaagniaco, ecclesiam de Banna, ecclesiam de Venneto, ecclesiam de Pratili, ecclesiam de Irenziaco, ecclesiam de Ariaco, ecclesiam de Saliniaco, ecclesiam de Rovreto, ecclesiam de castro Sancti Ferreoli, ecclesiam quae dicitur Sanictos; monasterium Melereden. cum adjacentibus ecclesiis, videlicet ecclesia Sancti Petri de ipso burgo, ecclesia Sanctae Columbae; ecclesia Sancti Boniti, ecclesia Sancti Amandi et ecclesia Annaio; monasterium Sancti Salvatoris cum adjacente ecclesia Sancti Joannis Baptistae; monasterium de Sassiaco cum adjacentibus ecclesiis Sancti Christophori et Sancti Machuti; quindecim solidos in ecclesia de Asneriis; monasterium de Bellomonte, monasterium Sancti Verani, capellam de Verone, capellam de Soeriis. In parochia Senonen. ecclesiam de Agriaco; ecclesiam de Fains, ecclesiam de Sancta Cruce. Quidquid habetis in ecclesia de Corberiis, ecclesiam de Sancasio, ecclesiam de Hulmedo, ecclesiam de Altaripa, ecclesiam de Monte Sancti Sulpitii, ecclesiam de Booliaco, monasterium Sancti Florentini cum capella vicecomitis et aliis pertinentiis suis, monasterium Airaldi cum pertinen. suis. et ecclesiam de Eureio. In episcopatu Trecensi, ecclesiam de Brittiniaco cum capella de Vallecharzi. In episcopatu Lingonensi, monasterium Sancti Leodegarii cum adjacentibus ecclesiis, videlicet ecclesia Sanctae Mariae in eodem burgo, ecclesia de Mosteriolo cum capella de Aestival et de Cirins, ecclesia de Magniaco, ecclesia de Massiliaco et ecclesia de Besueta, monasterium Sancti Valentini. cum ecclesiis de Niceto, de Lavia, de Ponziaco; ecclesiam de Linorellis, ecclesiam de Carissiaco, ecclesiam de Mollaio, ecclesiam de Annaio. In parochia Bisuntinensi monasterium de Palmis, cum ecclesia ejusdem castri; ecclesiam de Tumbeio. In episcopatu Eduensi, ecclesiam de Luciaco; jus quod habetis in ecclesia de Vultiniaco, ecclesiam de Disengiaco, in ecclesia de Maniaco novem solidos et obolum. In episcopatu Nivernensi, monasterium Sancti Petri de Disesia cum capellis Sanctae Mariae Magdalenae et Sancti Martini., in eodem castro ecclesiam Sancti Mauritii, ecclesiam Sancti Leodegarii. Quidquid habetis in ecclesia de Torriaco, monasterium de Massiliis cum ecclesiis de Viridiprato, de Monterrant, de Tais, de Vendenessa, et de Sancto Jacobo. Monasterium de Castellione, cum capellis ejusdem castri, videlicet Sanctae Mariae, Sanctae Caeciliae et Sanctae Mariae Magdalenae. Ecclesiam de Alvia cum capella Sanctae Mariae ejusdem villae. Ecclesiam de Fraxineto, ecclesiam de Carniaco, ecclesiam Sanctae Mariae de Capella de Catis. In episcopatu Nannetensi, monasterium Sancti Germani de Aveto, quidquid nobilis vir Rainaldus de Custellione et Elisabeth uxor sua vobis in eleemosynam contulere, sicut in scripto eorum authentico continetur. Libertates et immunitates quas habetis in burgo Sancti Petri de Didesia, a nobili viro Raynaldo vobis concessas, sicut in ejusdem authentico continetur. Castrum Sancti Germani cum burgo, villam de Digia, grangiam de Recognito; villam de Escanz, villam de Orgiaco, medietatem nemoris de Brueria, tam in justitia quam in redditibus, quoquomodo proveniant, villam de Patriniaco, grangiam de Villamer, grangiam de Neiron, cum appendiciis suis. Quidquid habetis apud Soerias, grangiam de Carmeyo, villam de Vanneto; villam de Balniaco, medietatem Villaenovae, villam de Cheriaco. Quidquid habetis in villa de Roureto, in villa de Altaripa, in villa de Hulmeto, in villa de Monte Sancti Suipitii in villa de Booliaco, grangiam de Grossobosco, grangiam de Villarivinoso, cum appendiciis suis, grangiam de Betriaco cum appendiciis suis, villam de Irentiaco cum appendiciis suis, villam de Aucep. cum appendiciis suis, villam de Curte-Arnulfi cum appendiciis suis, villam de Maros, grangiam de Morlai cum appendiciis suis. Quidquid habetis in castro de Silniaco, in castro de Sancto Salvatore, in castro de Lainiaco, in castro de Merliniaco, in castro Sancti Florentini, in castro Sancti Verani. Quidquid habetis in villis de Gurgi, de Vallibus, de Campis, de Escolinis, de Crevens, de Vultiniaco. de Cussidepratigi, de Nentri, de Chabileia, de Pontiaco, de Baina, de Linoroliis, de Oona, de Sorgiaco, de Jussiaco, de Sylvarani, de Chavantuis, de Valant, de Luciaco, de Dissengiaco, de Massengiaco Burgundiae monasteriis, cum appendiciis suis, grangiam S. Boniti. Quidquid habetis apud Agriacum, apud villam de Fain et apud villam de Amajo. Quidquid habetis apud Sanctum Amandum, apud Sancasium, apud villare super Tholum, apud Pontem nascentem, villas de S. Leodegario, de Marendulio, de Cusiri, de Beleneva, de Maniaco, de Mosteriolo, de Aestival et de Cerins. Grangias de Maini et de Marceni, grangiam de Brentiniaco cum appendiciis suis. Quidquid habetis in servis et ancillis, decimis, censibus, molendinis, furnis, terris, vineis, pratis, nemoribus et aquis cum aliis possessionibus vestris. In parochialibus autem ecclesiis quas habetis, liceat vobis presbyteros eligere et dioecesano episcopo praesentare: quibus, si idonei fuerint, episcopus curam animarum committat, ut ei de spiritualibus, vobis autem de temporalibus debeant respondere. Vobis autem auctoritate praesentium indulgemus ut excommunicandi, sive interdicendi vel suspendendi vos vel ecclesias vestras earumque capellanos aut clericos et homines vestros absque manifesta et rationabili causa et servato juris ordine, nisi tale commissum fuerit quod judiciarium ordinem non requirat, nullam dioecesanus episcopus habeat facultatem. Quod si contra indulgentiam nostram fuerit attentatum, sententiam ipsam auctoritate apostolica decernimus non tenere. Si quando vero homines monasterii vestri vinculo teneantur excommunicationis astricti, pro eorum absolutione dioecesanus episcopus vel quilibet alius potestatem non habeat pecuniam extorquendi. Et si in eos, quia propter hoc pecuniam non exsolvunt, ecclesiastica fuerit sententia promulgata, eam decernimus auct. apost. non tenere. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, benedictionem abbatis, ordinationes monachorum et clericorum vestrorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipietis episcopo, siquidem catholicus fuerit et gratiam et communionem apost. sedis habuerit et vobis ea gratis et sine pravitate voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis quemcunque malueritis, etc., usque ad verbum impendat. Auctoritate quoque praesentium vobis duximus indulgendum ut si dioecesanus episcopus vel archidiaconi ad ecclesias vestras in majori numero equitaturarum et hominum quam in Lateranensi concilio fuit statutum, accesserint, procurationes eis in vestris ecclesiis non teneamini exhibere. Sepulturam praeterea loci illius liberam esse decernimus, etc., usque ad obsistat. Salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus, etc. Libertates quoque, dignitates, et immunitates, necnon antiquas et rationabiles consuetudines monasterio vestro concessas et hactenus observatas, ratas habemus easque futuris temporibus illibatas manere sancimus. Decernimus ergo, etc. Si qua igitur, etc.
Datum Romae apud Sanctum Petrum per manum Rainaldi domini papae notarii, vicem agentis cancellarii, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1198, pontificatus vero domini Innocentii papae tertii anno primo.
CCLXXXVII. PAMPILONEN. EPISCOPO. Quod tempore generalis interdicti ipsi liceat clausis januis, nec pulsatis campanis, celebrare. (Id. Julii.) Fratribus et coepiscopis nostris specialem volumus gratiam exhibere et in suis eos petitionibus, quantum honeste possumus, exaudire. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis precibus annuentes, auctoritate tibi praesentium indulgemus ut, cum generale interdictum terrae fuerit, liceat tibi, ubicunque fueris, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce vel celebrare divina officia vel celebrantem capellanum audire, dum tamen neuter vestrum excommunicatus vel nominatim fuerit interdictus aut id tibi fuerit expresse prohibitum. Nulli ergo, etc.
Datum Idib. Julii.
CCLXXXVIII. REGIN. EPISCOPO. De causa decani S. Quintini contra suum capitulum. (Apud S. Petrum, X Kal. Julii.) Noverit fraternitas tua quod causam quae vertitur inter dilectos filios canonicos ecclesiae Sancti Quintini Viromanden. et decanum ejusdem ecclesiae, venerabil. fratribus nostris Remen. archiepiscopo, Sanctae Sabinae cardinali et episcopo Atrebaten. duximus committendam; ita tamen quod ipse pro parte sua tertium judicem eligendi liberam habeat optionem. Quoniam igitur, sicut nobis relatum est, idem decanus in partibus Lombardiae moratur, fraternitati tuae per apost. scripta mandamus quatenus eidem decano auctoritate nostra injungas ut ad praedictos judices accedere non postponat, responsurus super quaestione praemissa et judicium recepturus, eisdem [eisdemque] judicibus per latores praesentium significare non differas qualiter a te juxta mandatum nostrum fuerit ipsi decano injunctum ut ad eorum praesentiam, ut praelibatum est, accedere non differat.
Datum Romae apud S. Petrum, X Kal. Julii.
CCLXXXIX. ARCHIEPISCOPO REMEN. SANCTAE SABINAE CARDIN. ET EPISCOPO ATREBATEN. De eodem argumento. (Datum, ut supra. ) Ex parte dilect. fil. canonicorum ecclesiae S. Quintini Viromanden. fuit in audientia nostra querela proposita quod decanus ejusdem ecclesiae, cum potius teneatur discordantes ad concordiam revocare, inter eos concitare seminarium dissensionis, ipsos etiam contra ecclesiasticam honestatem super enormibus criminibus publice infamare et adversus eos provocare laicos minime dubitavit, in remissionem peccatorum eis injungens ut in ipsos canonicos irruerent et funes campanarum, quas pro capitulo congregando pulsabant, de manibus eorum auferrent; eisdem promittens quod si quid detrimenti super hoc eis accideret, ipse perpetratae rei vellet auctor haberi. Praeterea cum se servaturum jura et consuetudines ecclesiae Sancti Quintini et canonicis quamdam pensionem necnon et procurationem in octavis Paschae annuatim juraverit impensurum, contra suum veniens juramentum, statum capellarum et capellanorum et ruariorum [ f. vicariorum], capitulo contradicente, in eorum et ecclesiae suae grave praejudicium nixus est immutare et praedictas pensionem et procurationem, similiter juramenti religione neglecta, ipsis canonicis renuit exhibere. Cumque super his eum ad sedem apostolicam appellaverint, ipse terminum appellationis abbrevians, eis ad prosequendam appellationem festum sanctorum Philippi et Jacobi proximo praeteritum assignavit. Sed nec ipse nec aliquis coram nobis pro eo comparuit responsalis. Quia vero propter temporis intemperiem non decuit nos magistrum W. et T. canonicos ecclesiae supradictae, ad nostram praesentiam accedentes, diutius detinere, volentes utrisque, sicut justum est, providere, per apostolica vobis scripta mandamus quatenus ascita vobiscum ecclesiastica persona et suspectione carente, de Remen. provincia, quam dictus decanus pro parte sua duxerit in judicem eligendam, pariter cum ea super his quae hinc inde proposita fuerint inquiratis diligentius veritatem et quod justum fuerit, appellatione postposita, statuatis et faciatis quod decreveritis per censuram ecclesiasticam a partibus firmiter observari. Si vero praedictus decanus eligere judicem et juri parere noluerit, vos nihilominus, quantum de jure poteritis, in negotio procedatis. Nullis obstan. harum mentione non habita, etc. Quod si vos ambo simul cum tertio his exsequendis, etc., tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.
Datum, ut supra.
CCXC. SIFFREDO AUGUSTEN. PRAEPOSITO. Quod variis de causis electionem suam confirmet. (Apud S. Petrum, ut supra. ) Ex ore sedentis in throno procedebat gladius bis acutus. Hic est gladius Salomonis, qui secat utrinque, reddens unicuique quod suum est. Nos ergo qui, licet immeriti, locum veri Salomonis divina dignatione tenemus, gladium istum tunc prudenter exerimus; cum quaestiones in auditorio nostro legitime ventilatas mediante justitia diffinimus. Ad hoc enim emergentium quaestionum perplexitas et difficiles nodi causarum ad sedem apostolicam referuntur, ut cum earum merita fuerint assertione partium patefacta, prodeat ab apostolica sede sententia, deducens in certitudinem dubia et obscura producens in lucem; ut litigantium dissensione sopita, suum justitia tueatur et sequatur auctorem. Inde siquidem fuit quod accedentibus ad praesentiam nostram te ac dilecto filio nostro B. Augusten. canonico pro quaestione quae inter vos super praepositura Augusten. Ecclesiae vertebatur, nos venerabilem fratrem nostrum Octa. Hostien. episcopum et dilectum filium Grat. Sanctorum Cosinae et Damiani diaconum Card. vobis concessimus auditores. In quorum praesentia fuit ex praedicti B. parte propositum quod cum dilectus filius E. de Augusten. praeposito fuisset in episcopum Brixien. electus, rogavit capitulum Augusten. ne aliquem sibi prius eligerent in praepositum quam ejus esset electio confirmata. Cumque ipsi precibus annuissent et idem electus, electionis confirmatione per suum metropolitanum obtenta, veniens Tibur fuisset de regalibus investitus, B. miles pater ipsius B. ad apost. sedem accedens, a bonae memoriae Coelestino papa praedecessore nostro ad dilectos filios decanum et capitulum August. litteras obtinuit destinari, ut dictum B. filium ejus infra spatium mensis unius, sublato appellationis obstaculo, eligerent et assumerent in praepositum Augustensem, in signum investiturae annulo ei aureo destinato; venerabilibus fratribus nostris Frisingen. et Eisteten. episcopis et dilecto filio majori Spiren. praeposito mandati apostolici exsecutoribus constitutis. Decanus autem et capitulum memorati, cum audissent quod dictus electus fuisset in episcopum confirmatus, licet dictas litteras suscepissent, in contemptum tamen earum, assignato prius termino infra quem ipsi deberent super mandato apostolico respondere, H. tunc Augusten. decanum in praepositum elegere. Sed ne ejus confirmaretur electio, idem B. ad apostolicae sedis audientiam appellavit. Et licet super hoc postmodum a sede apostolica pro dicto H. litterae variae ac multiplices emanaverint, in quibus ei videbatur imponi silentium, id tamen tenere non debuit, quoniam absens et irrequisitus non potuit condemnari; et ipse nihilominus postmodum dicto H. super praepositura ipsa, quod per testes probavit, quantum potuit, contradixit. Litteras etiam apostolicas impetravit, per quas nullis litteris obstantibus, in possessionem praepositurae mandabatur induci. Unde cum eo viam universae carnis ingresso, decanus et capitulum Augusten. vellent in praepositi electione procedere, ne id fieret, ad sedem apost. appellavit. Sed ipsi appellationi minime deferentes, exclusis quibusdam canonicis, quibusdam etiam non vocatis, te sibi in praepositum elegerunt. Quare tuam electionem, non ab omnibus canonicis concorditer factam, sed post appellationem ad nos interpositam attentatam, cassari petebat et se in praepositum confirmari, cum a dicto praedecessore nostro de praepositura, quod per annulum sibi transmissum ab ipso probare volebat, fuisset primitus investitus. Ad haec, ex parte tua, fili praeposite, taliter est responsum, quod id quod de B. factum fuerat, antequam praedecessor noster praefati E. electionem ratam haberet fuisset obtentum: quod etiam fuit testibus comprobatum; sed etsi dicto electo in episcopum confirmato praedictae litterae a sede apo. emanassent, nullum tamen jus per hoc ei fuerat acquisitum; cum nec de praepositura investitus fuisset nec judices pro eo fuissent mandatum apostolicum exsecuti. Hoc autem ex ipsarum litterarum tenore probasti: in quibus continebatur expresse quod decanus et capitulum Augusten. ipsum eligerent et assumerent in praepositum infra mensem et quod pro recipienda investitura annulus ei mittebatur. Nam si fuisset per sedem apostolicam investitus, locum postmodum electio capituli et investitura exsecutorum nullatenus habuissent. Adjecisti etiam quod cum dictus H. ad sedem postmodum apostolicam accessisset et dicto praedecessori nostro electionis suae modum et causam contradictionis ejusdem B. exposuisset ad plenum, dictus praedecessor noster, non obstante investitura ipsi B. facta, electionem confirmavit ipsius, asserens se per falsam suggestionem fuisse in eo quod pro ipso B. scripserat circumventum; cum quod esset infra sacros ordines constitutus ei non fuisset expressum; imo potius quod idoneus esset hi qui pro eo petebant ipsi suggerere curavissent. Et licet pro ipso B. dictis Frisingen. et Eisteten. episcopis et majori Spiren. praeposito litterae fuerint praesentatae, in quibus eis in virtute obedientiae mandabatur ut ipsum in possessionem praepositurae inducerent corporalem, nullis litteris obstantibus ante vel post a sede apostolica impetratis; dictus tamen praedecessor noster eas nullatenus de conscientia sua emanasse rescripsit et ipsas decernens vacuas et manes, si quid auctoritate ipsarum factum fuerat irritavit; mandans eisdem judicibus ut eum qui easdem litteras impetrarat, sub fideli custodia detinerent, donec ab eo reciperent in mandatis qualiter super hoc procedere debuissent. Fuit praeterea praedictis objectum quod etsi praedictum B. constaret, quod omnino falsum erat, fuisse per sedem apostolicam investitum et investituram ejus minime revocatam; quia tamen dicto H. reverentiam praeposito debitam, quod probasti per testes, exhibuit et stipendium, sicut caeteri canonici, percepit ab eo, renuntiaverat juri suo nec super hoc erat de caetero audiendus. Caeterum dicto H. naturae debitum exsolvente, cum decanus et capitulum de consilio venerabilis fratris nostri episcopi Augusten. primo sex hebdomadarum ac secundo aliarum sex et deinde trium dierum spatium electioni de praeposito celebrandae, ut absentes canonici ad electionem concurrerent, statuissent et eis postmodum convenientibus fuisset de electione tractatum, idem B. non antea contradixit quam ab electione tam se quam alios in minoribus ordinibus constitutos cognovit excludi. Sane cum decanus perscrutaturus omnium voluntates, dilecti filii Walterii Augusten. canonici super electione ipsa requisisset assensum, ipse quod eis praesentibus qui erant infra sacros ordines constituti suam non exprimeret intentionem respondit, cum ipse secundum statuta canonica nec eligi possent nec juxta ecclesiae consuetudinem in electione vocem aliquam obtinere. Unde cum capitulum communiter statuisset eos ad electionem nullatenus admittendos, dictus B. eidem decano, Ulrico archidiacono et Erman. canonico convitia inferens, ad sedem ap. appellavit, ipsis ut ad nos accederent per appellationem indicens. Et licet ipse cum quibusdam canonicis suis de capitulo recessisset, decem tamen alii numero plures et dignitate majores, cum decem et novem tantum, qui jus in electione habebant, ad hoc convenissent, attendentes quod ejus non intererat appellare cui nihil juris fuerat in praepositura, te undecimum salva sedis ap. gratia, ne videlicet in contemptum apostolicum aliquid committere viderentur, in praepositum elegerunt. Cum igitur ex praedictis constaret eum nec investitum fuisse per sedem apost. nec a capitulo vel judicibus delegatis electum fuisse in praepositum vel assumptum et, si id etiam constitisset, sufficienter esset ex parte tua probatum investituram illam, si qua fuerat, fuisse per dictum praedecessorem nostrum postmodum revocatam; et si haec etiam probata non essent, sufficienter esset per testes ostensum eum dicto H. reverentiam impendisse, nec esset contrarium quod fuerat ex adverso probatum, eum praedicto H. semper contradixisse, cum verbis contradicere potuisset et operibus consentire; praesertim cum, etsi testes generaliter dixerint quod dictus B. semper contradixit, generalitas tamen illa debeat ad competentes horas restringi, ne convincantur falsum dixisse si generalius intelligatur quod dixerant, et ex his omnibus sequeretur quod sua non intererat propter hoc ad sedem apostolicam appellare; concludebas quod nihil eorum quae facta fuerant obesset quominus tua deberet electio confirmari. Cum ergo dicti cardinales haec et alia quaecunque fuerant hinc inde proposita nobis et fratribus nostris fideliter retulissent, attestationibus, allegationibus et rationibus utriusque partis plenius auditis et cognitis, quia legitime constitit quod praefatus B. de praepositura ipsa non fuit aliquatenus investitus, etsi mandatum fuerit ut de ea investiretur, de qua etiamsi investitus fuisset, investitura ejus per praedecessorem nostrum semel et secundo certa fuit ratione cassata, quae si nec etiam cassata fuisset, per hoc quod saepedicto H. reverentiam exhibuit, quae debetur praeposito, juri suo renuntiasse videtur; nos attendentes sibi non potuisse de jure competere ut per appellationem ob id interpositam communem ordinationem ecclesiae impediret, intelligentes etiam te a majori parte tam dignitate quam numero eorum quos jus eligendi constabat habere, electum fuisse canonice in praepositum, de communi fratrum consilio electionem tuam auctoritate apostolica confirmamus, praefato B. super ipsa praepositura silentium imponentes. Nulli ergo, etc.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, etc., ut supra.
CCXCI. BITURICEN. ARCHIEPISCOPO. Ut contra abbatem Stirpensem diffamatum inquirat. (Datum, ut supra. ) Conquerente dilecto filio Willielmo canonico Stirpen. nostro est apostolatui reseratum quod abbas Stirpen., quod dolentes referimus, canonicae professionis oblitus et observantiae regularis, in se male vivendo, ad alios perditionis exempla transmittit; cujus in tantum excrevit iniquitas, ut in ecclesia sibi commissa vigor sit religionis exstinctus et victus quotidianus non possit fratribus exhiberi. Ut enim multa et gravia quae contra ipsum de dissolutione proprii corporis, dilapidatione bonorum ecclesiae, crudelitate nimia nobis proposita sunt, taceamus, illud videtur in eo reprehensione dignissimum quod cum forma fieri debeat subditorum et ea facere quae aliis praedicat facienda, illius sequens vestigia qui coepit facere et docere, neque in dormitorio jacet cum aliis neque in refectorio convivatur, torneamenta in partibus illis sine ipso non fiunt, studiosius saeculari insistit militiae quam coelesti, cum scriptum sit: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus, et discreti debeant esse milites Christi a militibus saeculi, per quos ad effusionem sanguinis pervenitur, et cum vix sine ipso illae detestabiles nundinae celebrentur, milites, quorum se ducem constituit et magistrum, secum trahit ad prandia et de rebus ecclesiae causa inanis gloriae eos facit splendide procurari. Idem etiam abbas novem vel plures ecclesias, quae per rectores proprios consueverant gubernari, suis usibus imo abusibus applicavit et eas ad extremam inanitionem deducens, neque ministros ibi constituit nec praelatos; ita ut ecclesiae luminaribus et divinis officiis remanserint destitutae, et eleemosynis pauperes defraudentur, et si vellemus singula persequi quae adversus eum sunt nostris auribus intimata, et lectio taedium pareret et pagina cresceret in immensum. Nolentes, inquam, facile quidquam credere nec re incognita procedere ad vindictam, cum nobis non constiterit de praemissis, causam ipsam fraternitati tuae, de cujus sinceritate indubitatam fiduciam obtinemus, duximus committendam, diffinitiva nobis sententia reservata: per apostolica scripta praecipiendo mandantes quatenus vel accedas ad locum, si videris expedire, vel vocatis ad praesentiam tuam quos videris evocandos, habito Dei timore prae oculis, sine personarum acceptione in causae cognitione procedas et per claustrales et alios, quos auctoritate nostra remota appellatione compelli volumus ut perhibeant testimonium veritati, de praemissis articulis et aliis quae partes duxerint proponenda plenissime studeas inquirere veritatem, et quidquid reprehensione inveneris dignum in capite vel in membris, in scriptum fideliter redigens, ad nos cures sub sigilli tui munimine destinare, in festo beati Andraeae terminum assignans partibus, quo se nostro conspectui repraesentent, sententiam recepturae. Illud autem attente provideas quod praedictus V. et hi qui adversus abbatem aliquid duxerint proponendum, nullius possint potentia impediri, sed eam securitatem te faciente obtineant, quam ordo judiciarius litigantibus exigit impendendam. Si quid autem in praejudiciumipsius Willielmi et sociorum ejus, ex quo iter arripuit ad sedem apostolicam veniendi, inveneris attentatum, viribus carere decernas, in expensis legitimis eis faciens provideri. Nullis litteris, etc., harum tenore, etc.
Datum, ut supra.
CCXCII. G. AQUINATI EPISCOPO. Ut a praedecessore suo alienata et vendita rescindantur. (Apud S. Petrum, VIII Kal. Julii.) Congruam officii nostri actionem exsequimur, si pro ecclesiarum statu impigro studio satagimus, vigilem curam et sollicitudinem adhibentes ne in earum praejudicium aliquid statuatur, et si qua deprehenduntur temere attentata, falce moderaminis resecamus. Intelleximus sane quod bonae memoriae R. praedecessor tuus partem decimarum ad mensam episcopi pertinentem in beneficium clericis quibusdam concessit; quaedam etiam, cum ageret in extremis, tam in possessionibus quam in quibusdam proventibus aliis personis tam clericis quam laicis, non servata pontificali maturitate, donavit. Volentes itaque indemnitati tuae et ecclesiae tibi commissae pastorali diligentia providere, praedicta omnia, sicut illicite alienata esse constiterit, appellatione remota, legitime revocandi facultatem tibi auctoritate apostolica indulgemus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, etc., VIII Kalend. Julii.
CCXCIII. B. WATIEN. EPISCOPO. Constitutio quaedam de synodo servanda confirmatur. (Romae, XII Kal. Julii.) Cum a nobis petitur, etc., usque ad verbum effectum. Ex parte siquidem tua nostris fuit auribus intimatum, quod cum presbyteri tuae dioecesis nunquam ad synodum convenirent, tu, sicut vir discretus et providus, diligenter attendens quod quia nunquam exhortationem sui episcopi audiebant nec percipiebant correctionem suorum excessuum, in eis et eorum subditis apparebat morum nimia corruptela et nimis existebant imperiti et rudes in regenda animarum cura, habito consilio venerabilis fratris nostri Job metropolitani tui et capituli ecclesiae tuae, ut omnes presbyteri et praelati tuae dioecesis annuatim in Nativitate beatae Virginis venirent ad tuam synodum, deliberatione provida statuisti, quibusdam decimis, quae ad sumptus episcopales specialiter pertinere dicuntur, ut eis materiem cujuslibet difficultatis auferres, universorum procurationi perpetuo deputatis. Nos igitur, venerabilis in Christo frater, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, praedictam constitutionem, sicut de consilio metropolitani tui et assensu canonicorum ecclesiae tuae provide facta est, auctoritate apostolica confirmamus, etc. Nulli ergo, etc.
Datum Romae, etc., XII Kalend. Julii, etc.
CCXCIV. NICOLAO MILITEN. EPISCOPO. Ut a decessoribus alienata revocentur. (Apud S. Petrum, VII Kal. Julii.) Sicut ex officio quod nobis est divina clementia propitiante commissum tenemur his quae rite ac secundum formam canonicam peracta esse noscuntur, robur auctoritatis apostolicae impertiri; sic ad ea in irritum reducenda quae minus licite noverimus attentata, studium nos convenit et operam impendere diligentem. Nos igitur indemnitati tuae ecclesiae providere volentes, ut universa tam mobilia quam immobilia, quae a praedecessoribus tuis vel a canonicis ecclesiae tuae seu a quibuscunque personis in praejudicium tuum ac ecclesiae tuae illicite collata, subtracta seu alienata fuerunt, liceat tibi sine alicujus appellationis impedimento ad jus tuum et ecclesiae tibi commissae legitime revocare, fraternitati tuae liberam auctoritate praesentium tribuimus facultatem. Nulli ergo, etc.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, VII Kalend. Julii.
CCXCV. TRANEN. ARCHIEPISCOPO, ET BRUNDUSIN. ARCHIDIACONO. Committitur eis causa Philippi notarii sui contra Thomam VI super cantoria Hydruntina. (Apud S. Petrum, IX Kal. Julii.) Cum litigaturus super cantoria ecclesiae Hydruntin. Thomas clericus ad nostram praesentiam accessisset, quia dil. filius magister Philippus notarius noster super ea ipsi se adversarium opponebat dicens cantoriam ipsam sibi fuisse canonice assignatam, nos eis dilectum filium G. Sanctorum Cosmae et Damiani diaconum cardinalem concessimus auditorem: coram quo ex parte praedicti T. taliter dicitur fuisse propositum, quod cum ipse cantoriam ipsam canonice fuisset adeptus et fere per viginti annorum spatium pacifice tenuisset et Romam veniens ab Albertino quondam mercatore mutuo recepit pecuniam ei apud Hydruntum cum accessionibus exsolvendam. Cumque dictus Al. propter ipsam recipiendam Hydruntum ivisset, ibidem infirmitate gravatus de pecunia ipsa disposuit; quam cum post ejus obitum idem T. erogare intenderet secundum arbitrium testatoris, Joannes, qui G. relictam ipsius Alb. duxerat in uxorem, ad venerabilem fratrem nostrum Hydruntinum archiepiscopum a sede apostolica litteras impetravit, in quibus habebatur ut quia dictus T. ad terminum constitutum pecuniam non solverat memoratam et propter hoc reus erat praestiti juramenti, ipsum cogeret ad eamdem pecuniam exsolvendam et pro perjurio ipsum ad Rom. Ecclesiam destinaret. Cum autem ipse saepedictam pecuniam conquerenti juxta mandatum apost. persolvisset et dictus I. publice fuisset et sponte confessus quod memoratus T. super solutione ipsius pecuniae non praestitisset juratoriam cautionem, sed ipse id ad terrorem in litteris apostolicis fecisset apponi, accedente propter hoc ipsius nuntio ad apost. sedem et dicto praedecessori nostro rei seriem exponente, ipse per litteras dilecti filii nostri I. tt. S. Stephani in Coelio monte presbyteri cardinalis archiepiscopo memorato mandavit ut ab eodem T. super perjurio quod dictus fuerat incurrisse purgatione recepta, ipsum non permitteret super ea alterius molestari. Licet autem dictus archiepiscopus purgationem ipsius, qui eam spontaneus offerebat, primo recipere distulisset, ei tamen indixit ut de perjurio, adulterio, homicidio et aliis criminibus se purgaret, indulta sibi super hoc consilii libertate et nulla ei poena penitus irrogata. Caeterum cum idem T. reversus ad ipsum, humiliter rogavisset ut eum indebite non gravaret et ad sedem apostolicam appellasset, ipse eum ab officio cantoriae suspendit, et post appellationem iterum interpositam ad ap. sedem in eum excommunicationis sententiam ferre et beneficiis suis non est veritus spoliare; cantoriam ipsam dicto notario nostro assignans ut apud sedem apostolicam eum patronum sibi et ei redderet inimicum, propter quod idem T. primo restitui postulabat, ac postmodum suam causam audiri. Verum ex adversa parte memoratus notarius noster litteras nobis ipsius archiepiscopi praesentavit, ad bonae memoriae Clementem papam praedecessorem nostrum directas: in quibus erat expressum, quod cum archiepiscopus ipse apostolicas et tam dicti cardinalis quam venerabilis fratris nostri Sipontini archiepiscopi, qui tunc apud sedem apostol. morabatur, litteras recepisset ut dictum T. de perjurio quod commisisse dicebatur, quoniam ad statutum terminum, prout juramento firmaverat, pecuniam non solverat memoratam, purgationem praestare compelleret, ipse accitis ad se Liciensi, Leucadensi et Augentinensi episcopis suffraganeis suis, sub apostolica ei auctoritate indixit ut septima manu de perjurio se purgaret; adjiciens ut quia fama exierat quod dictus Al. in domo sua fuerat interfectus (cujus certum erat indicium quod nec a capellano, qui ad hoc in terra illa est specialiter deputatus, viaticum receperat nec confessus fuerat alicui sacerdoti nec pulsatae fuerant in ejus decessu campanae et ejus erat sepultura incerta), super reatu homicidii tertia se compurgantium manu ostenderet innocentem; praecipiens etiam quod de adulterio diffamatus fuerat et a justitiariis propter hoc aliquando missus in carcerem; et quia cum quadam commatre sua conjugata incestum et adulterium commisisse publice dicebatur, pro incestu septimae et pro adulterio tertiae manus, non tam delegata quam ordinaria fungens auctoritate indixit. Quam quia contumaciter praestare contempsit, ipse mandatum apostolicum exsequens et a justitiae tramite non recedens, eum ab officio et dignitate suspendit, donec de praemissis omnibus se purgaret. Cum autem dictus T. sententiam suspensionis contemneret et sicut prius dignitate ac beneficio uteretur, et ducentos octoginta malachinos, quos praedecessor ipsius archiepiscopi domui Jerosolymitani Hospitalis et militiae Templi legaverat et quos ipse T. publice rapuerat de manibus testatoris, ab eo admonitus restituere non curaret, excommunicationis in ipsum sententiam promulgavit. Quia vero ipse, secundam sententiam et priorem contemnens, choro se ingessit ecclesiae Hydruntinae et admonitionem ipsius archiepiscopi, qui eum a tam temeraria praesumptione desistere commonebat ac mandabat ut exiret ecclesia, quia erat excommunicationis vinculo innodatus, a sua praesumptione non destitit, imo quod archiepiscopus mentiretur per medios dentes respondit et quod tanquam ventum ejus sententiam reputaret. Archiepiscopus ipse contumaciam tantam attendens et considerans eum idiotam esse et ad cantoriae officium minus aptum, utpote qui horas diurni officii per se nec legere poterat nec cantare et solam capitis tonsuram habebat, ac quia confessus fuerat quod conspiraverat contra archiepiscopum et manifestum erat eum contra juramentum quod ipsi praestiterat super fidelitate venisse, per sententiam dicta eum cantoria privavit et ipsam memorato nostro notario concessit; ac postmodum bonae memoriae Coelest. papa praedecessor noster eamdem sententiam confirmavit. Cum igitur dictus cardinalis quae coram eo proposita fuerant in nostra praesentia retulisset, nos causam ipsam vestro duximus examini committendam: per apostolica vobis scripta mandantes quatenus eum pro absoluto habentes, inquiratis super praemissis diligentius veritatem; et si vobis constiterit post appellationem legitime interpositam vel alias, citra justitiam praefatum T. spoliatum fuisse, appellatione remota ipsum restitui faciatis, indicta sibi super praemissis criminibus purgatione canonica; in qua si forte defecerit, cantoriae sibi dignitas auferatur et restituatur notario saepedicto pacifice possidenda. Testes, etc., cogantur. Nullis litteris, etc., si quae apparuerint praeter assensum partium, etc.
Datum Romae apud S. Petrum, IX Kalend. Julii, pontificatus nostri anno primo.
CCXCVI. CANONICIS BASILICAE PRINCIPIS APOSTOLORUM, TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS, CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. Quod eorum ecclesiam, in qua ipse canonicus fuerat, in honorem apostolorum ditiorem reddere velit. (Laterani, III Id. Martii.) Cum in lege veteri non solum laborum primitiae, verum etiam hominum primogenita, Domino mandentur offerri; nos, quos ipse, licet immeritos, gratuito coelestis gratiae rore perfusos ad summi pontificatus apicem sublimavit, ut primogeniti simus in multis fratribus, cum omne opus nostrum teneamur Domino consecrare, promotionis nostrae primitias ipsi fideliter offerre decrevimus et in honorem apostolorum principis cui, licet immeriti, non sine magno quodam et admirabili sacramento successimus in officio pastorali (cum ea die simus in sede apostolica consecrati qua beatus Petrus apostolus in episcopali fuit cathedra collocatus), sacrosanctam ejus basilicam licet tenuis, alicujus tamen muneris privilegio decorare: sperantes quod is qui munus Abel et minuta viduae missa in gazophylacium acceptavit, nostrae quoque respiciat humilitatis affectum, non quantum sed ex quanto proferamus attendens: qui cum sit Dominus omnium et bonorum nostrorum non egeat, quid digne possimus tribuenti retribuere non habemus; quia de suo reddimus, non de nostro largimur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vobis, tanquam specialibus principis apostolorum ministris, ob ipsius apostoli reverentiam cupientes utiliter providere, attendentes etiam quod inter caeteras ecclesias per universum orbem diffusas, basilicam principis apostolorum, utpote sedem nostram, specialius diligere ac honorare tenemur, sicut qui olim in ipsa vobiscum pariter canonici beneficium assecuti, nunc de filio in patrem ejus divina sumus miseratione promoti, alteram quartam ministeriorum ad honorem Dei et apostolorum principis, ac ut sollicitius et devotius divinis officiis intendatis, de communi fratrum nostrorum consilio vobis et successoribus vestris perpetua donatione concedimus et apostolicae sedis privilegio communimus; ita ut deinceps medietatem omnium ministeriorum sine diminutione qualibet habeatis. Ad haec, ecclesias Sancti Jacobi et Sancti Leonardi sitas in Septiniano, quantum ad spiritualia, pleno vobis jure subjicimus, super jure patronatus nemini praejudicium facientes, ab ecclesiis autem Sancti Michaelis, Sanctae Mariae in Saxia et Sanctae Mariae in Transpadina concedimus et statuimus in scrutinio, baptismo, processionibus et chrismatis confectione, vobis subjectionem et reverentiam perpetuis in posterum temporibus exhiberi. Nullis obstantibus privilegiis, cum hoc beneficium vobis de certa conscientia conferamus. Reservantes nobis et successoribus nostris in tribus praedictis ecclesiis institutionem, destitutionem et correctionem omnium clericorum. In caeteris autem ecclesiis, quae sunt in civitate Leoniana, et per stratam usque ad Montem malum, jus quod hactenus habuistis vobis et successoribus vestris auctoritate apostolica in perpetuum confirmamus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam beati Petri temere perturbare, etc. Si qua igitur, etc.
Datum Laterani per manum Rainaldi domini papae notarii, vicem agentis cancellarii, III Idus Martii, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1198, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno primo.
CCXCVII. EPISCOPO, GAUTERO ET JOANNI ARCHIDIACONIS EXONIENSIBUS. Furioso ablata beneficia reddi mandantur: et ne invitus coactusque tonsuratus in monasterio contra voluntatem retineatur. (Romae, X Kal. Julii.) Petri diaconi humilis nobis querela monstravit quod cum coram dilecto filio abbate Radingen. et bonae memoriae magistro Simone, quondam procuratoribus tunc Saresberien. episcopi, a Rogerio clerico, qui multas ei molestias irrogaverat et per capellanum suum ejus capellanum graviter vulneraverat, traheretur in causam, in superbiae spiritum et in iram vehementer accensus, extra seipsum factus, ducebatur amens, petens se in flumen mittere vel per laquei suspendium interire. Magister vero Simon talem ipsius amentiam et infirmitatem attendens, sigillum suum ei subripuit et praebendam ejus accepit; alios quoque redditus, quos in episcopatu Saresberien. habebat, in manu sua retinuit et partem sibi, prout voluit, reservavit, partem vero aliis processu temporis assignavit. Abbas autem Radingen. ipsum capi faciens et ad monasterium suum adducens, pernoctantem ibi et ductum in capitulum tonsuravit et habitum monasticum eum indui fecit. Postea vero tali amentia et alienatione cessante, ad seipsum rediit et coram abbate, monachis et quibusdam aliis reclamavit, dicens se nec velle nec posse monachorum ordinem regulamve tenere: petens instanter ut in qua intravit veste, liber abiret. Dicti vero abbas et monachi ei exitum denegantes, per novem fere menses inclusum et custodiae traditum retinuerunt invitum. Cum autem idem in proposito suo firmus et immobilis permaneret, a tanta violentia sedem apostolicam appellavit. Permissus autem postmodum ab abbate de custodia qua tenebatur exire, litteris dimissoriis ab eisdem abbate et monachis impetratis, iterum appellavit. Praescriptus vero magister Simon appellationi ad sedem apostolicam factae non deferens, tam ipsum P. quam suos excommunicare praesumpsit; quos bonae memoriae Coelest. papa praedecessor noster absolutos nuntiari mandavit per judices delegatos. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus, si praemissis veritas suffragatur, praefato Petro, cui dictus praedecessor noster beneficium absolutionis impendit, praebenda sua et aliis beneficiis spoliato, amotis ab eis quibuslibet illicitis detentoribus, praebendam ipsam et omnia bona sua, quae in ipsius juris praejudicium alienata dicuntur, appellatione cessante auctoritate nostra in integrum, sicut justum fuerit, restitui faciatis, audituri postmodum si quid propositum fuerit quaestionis et fine debito decisuri. Testes cogantur. Nullis, etc.
Datum Romae, etc., X Kalend. Julii.
CCXCVIII. ARCHIDIAC. MEDIOLANEN. Quod haeretici ad nullas dignitates nec eligi nec eligere possint. (Apud S. Petrum, XVII Kal. Julii.) His quae ad ampliandam fidem catholicam et reprimendam pravitatem haereticam statuuntur, auctoritatem nostram libenter impendimus et favorem. Sane, sicut accepimus, dilectus filius noster G. Sanctae Mariae in Porticu diaconus cardinalis, dum legationis fungeretur officio in partibus Lombardiae, de consilio venerabilium fratrum nostrorum Mediolanen. archiepiscopi et episcoporum qui ad eum Veronae convenerant et quorumdam etiam sapientum instituit ut de caetero haeretici ad consilia et dignitates Lombardiae nullatenus admittantur nec eligendi alios eis arbitrium conferatur nec in eligendis personis ad eas vocem debeant aliquam obtinere. Ad id autem servandum in posterum potestates, consules, consilia Lombardiae astringendos constituit juratoria cautione et te ad recipienda juramenta eorum in quibusdam civitatibus deputavit, indulta tibi libera facultate contumaces excommunicationis et terras eorum interdicti sententiis feriendi. Nos igitur quod ab eodem cardinali provida deliberatione statutum est ratum habentes, ut juxta mandatum ejus a civitatibus illis super hoc exigas et recipias juramenta, ad quas te ipse duxerat destinandum, injungimus, auctoritate tibi praesentium indulgentes ut contradictores excommunicationis sententia ferias et terras eorum subjicias interdicto. Nulli ergo, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XVII Kalend. Julii.
CCXCIX. NIVERNEN. EPISCOPO, VIRZILIACENSI ET DE MACERIIS ABBATIBUS. Iis committitur causa abbatis Flaviniacensis contra priorem de Sinemuro. (Apud S. Petrum.) Cum dilectus filius G. abbas Flavin. nuper apud sedem apostolicam moraretur, supervenit dilectus fil. A. prior de Sinemuro postulans instantissime ut abbatiam Flavin. sibi restitui faceremus, qua dicebat se praetermisso juris ordine spoliatum. Nos autem dilectum filium G. tituli S. Mariae Transtiberim presbyterum cardinalem eis dedimus auditorem; in cujus praesentia fuit ex parte jamdicti prioris propositum quod praedecessor noster Coelestin. papa bonae memoriae venerabili fratri nostro Cabilonen. episcopo et dilecto filio Molismen. abbati districte praecepit, sicut in ipsius litteris continetur, ut R. quondam abbatem Flavin. omni contradictione cessante deponerent, et, nisi capitulum infra certum terminum in idoneam personam canonice conveniret, ipsi de praelato idoneo monasterium ordinarent. Amoto itaque abbate a judicibus nominatis et assignato termino monachis et de communi voluntate recepto, infra quem de substituendo pastore monasterio unanimiter providerent, electioni fuit terminus assignatus: in quo cum de facienda electione communiter tractari deberet, N. monachus frater praedicti abbatis cum novem fautoribus suis monasterium noluit introire, sed ad ipsorum malitiam convincendam, ab aliis de consensu omnium electioni fuit alius terminus assignatus; ad quem, praeter memoratos novem in sua sicut prius contumacia perdurantes, omnes monachi convenere. Praedicti autem novem se in domo cujusdam laici receptantes, constanter asserebant quod capitulum non intrarent, nisi electionis potestate in unum ex ipsis collata. Quod etiam conventus facere voluit, ut scandalum schismatis vitaretur; dummodo electurus juramento firmaret quod de gremio Ecclesiae meliorem secundum conscientiam assumeret in abbatem, quod recipere noluere, nisi compromissio fieret absolute ut cui daretur eligendi facultas, undecunque vellet assumeret eligendum. Sic ergo conventus, habito prudentum virorum consilio, qui ad electionem convenerant et de voluntate absentium, de facienda electione tractatum habere coeperunt et praemissos novem indignos electione credentes, tandem in quatuor monachos presbyteros de corpore convenerunt monasterii: qui promiserunt, praestito juramento, quod de gremio Ecclesiae personam idoneam nominarent, jurantibus aliis quod illum sine contradictione reciperent qui esset a quatuor nominatus. Ipsi vero praefatum A. monachum ipsius Ecclesiae, priorem Sinemuri, virum providum et discretum, unanimiter elegerunt; quem conventus gratanter suscipiens, cantando, sicut moris est: Te Deum laudamus, in sede abbatis electum solemniter posuere; qui rediens in capitulum cum conventu, se, electionem suam, electores et consentientes eis in protectione sedis apostolicae posuit, ad eam appellando si qui ducerent resistendum. Consequenter electionem et formam ejus per idoneas personas intimavit judicibus intimatis; quibus electio valde placuit et quod idem ipsi fecissent nuntiis responderunt, si ad eos electio pertineret; coram quibus, si qui electioni se opponerent, appellatio fuit a nuntiis innovata. Quibus judices retulerunt quod in absentia partium nihil penitus innovarent, et nisi prius de causae meritis fierent certiores et ita per septem septimanas et amplius dictus A. possessionem et administrationem habuit ut electus. Exinde dictus G. cum multitudine veniens armatorum, monasterium per violentiam occupavit, ejectis viginti duobus monachis qui ejus proposito resistebant, et post appellationem eo praesente interpositam, jam tertio eos turpiter tractari fecit et quosdam ex ipsis usque ad effusionem sanguinis verberari. Postmodum vero memoratum A. per violentiam nobilis viri ducis Burgundiae de prioratu Sinemuri fecit expelli, data sibi magna pecuniae quantitate, quam super possessionibus prioratus usque ad ducentas libras provenien. [ f. Provincenses] et amplius mutuo dicitur accepisse propter quod eumdem A. et fautores suos ita inhoneste tractatos exire a terra oportuit et latere. Idem etiam dux amicos ipsius A. usque ad subversiones castrorum et incendia fuit ejus odio persecutus. Sed postmodum ad se rediens et gratiam eis restituit et a persecutione destitit monachorum: qui mox ut eis fuit opportunitas reddita, quod persecutionis tempore facere non poterant, ad sedem apostolicam accesserunt, suppliciter postulantes ne mora temporis, quam necessitas peperit non voluntas, eis deberet praejudicium generare. Contra quem citra litis contestationem fuit propositum ex adverso quod cum ipse A. ex causa multiplici esset excommunicationi subjectus, ei dictus abbas non tenebatur aliquatenus respondere. Quondam enim ipsius A. consanguinei pro violenta injectione manuum in priorem Flaviniacensem, quem membris genitalibus mutilarunt, excommunicati fuerunt publice nuntiati et castrum eorum suppositum interdicto; infra quod dictus monachus se recipiens, sacrilegerum communionem nullatenus evitavit; quibus scienter communicando, labem excommunicationis incurrit: et cum sine abbatis sui licentia claustrum exierit, quod non est etiam pro ecclesiasticis utilitatibus faciendum, secundum statuta regulae, quae excommunicatos asserit donec satisfaciant monasteriis quae relinquunt, personam standi in judicio non habebat. Auctoritate quoque delegatorum judicum excommunicationis vinculo dicebatur astrictus, sicut ipsorum litterae testabantur; cumque per annum et dimidium in excommunicatione permanserit, admitti non debebat amplius ad agendum. Adjectum fuit etiam pro abbate quod, cum propter onera debitorum quibus suum monasterium praegravatur, quae contraxit praedecessor suus ipsius A. consanguineus, ad sedem apostolicam accessisset, sicut ex arbitrio venerabilis fratris nostri Ostien. episcopi evidenter apparet, cum trecentas quinquaginta marchas vener. fratri nostro Eduen. episcopo proinde solvere teneatur nec ad causam istam fuerit evocatus, compelli non poterat nec debebat ut adversario responderet; qui videbatur dolose versari, cum illum volebat non praemonitum convenire, de quo coram ordinario judice congruo loco et tempore, si quam haberet, poterat justitiam obtinere: cui quod nullam superesset jus ad agendum, per confirmationem ejusdem praedecessoris nostri et acta delegatorum judicum manifeste poterat approbari. Judices etiam auctoritate apostolica inhibuere conventui, ne sine priore, decano et aliis, ex justo metu absentibus, ad electionem procederent; et hoc idem quidam de capitulo inhibentes ne contra prohibitionem judicum aliquid fieret, sedem apostolicam appellarunt. Quidam vero juvenes, inhibitione judicum et appellatione contemptis, absentibus priore, decano et sociis, nolente quoque parte residentium saniore, praedictum A. eligere praesumpsere; quibus, ne possent eum ad Ecclesiam ducere, fores Ecclesiae clausae sunt ab his qui rectius sentiebant, ruptis funibus campanarum: unde factum est ut neque in obedientia monachorum vel fidelitate burgensium factum ipsorum procederet, nec etiam in solemnibus quae consuevere in talibus adhiberi; et ita nec auctoritate judicum nec de conscientia dioecesani episcopi nec de voluntate ipsius capituli in spiritualibus vel temporalibus ministravit. Post haec quidam de residentibus in capitulo, cum litteris ipsius capituli continentibus veritatem, accesserunt ad judices delegatos, ut Ecclesiae juxta tenorem apostolici mandati consulerent postulantes. Qui, deliberato consilio, quod eis inhibentibus factum erat in irritum revocantes, et eos qui elegerant et electum per dioecesanum episcopum excommunicationis vinculo innodarunt. Postmodum ad ordinationem monasterii procedentes, ipsum G. qui praesidet, tunc Virziliacen. hostalarium, elegerunt; quem petitum solemniter et concessum monachi et populus Flaviniacenses, sicut eis a judicibus mandatum fuerat, cum honore debito recepere et tunc a dioecesano episcopo munus benedictionis nullo contradicente suscepit. Exinde ad ecclesiam pariter accedentibus, episcopus in sede abbatis illum constituens, per funem campanae, sicut moris est, investivit; cui et monachi obedientiam et burgenses fidelitatem debitam praestitere; usque ad haec tempora (quantum ad ipsum A.) pacifice praefuit abbatiae. Haec omnia quae praemisimus, scilicet H. depositionem, et A. cassationem, verum etiam ordinationem et institutionem dictus praedecessor noster per suas litteras confirmavit; nec eo vivente praesumpsit aliquis reclamare. Cujus confirmationem ratam haberi petebat et quae per adversarium amiserat, postquam appellationem interposuit et iter arripuit ad sedem apostolicam veniendi, sibi restitui postulabat. Caeterum praemissis objectionibus pars ipsius A. taliter respondebat, quod cum dictus G. canonicus fuerit regularis et cucullam sine abbatis sui licentia accepisset, praesertim cum talis fuerit canonica regularis, quod canonicis, ne monachi fieri possint, per privilegium denegetur, de recessu monasterii sine praelati licentia non poterat adversarium accusare. Pari modo cum eos qui dictum priorem genitalibus mutilarunt ad osculum postea pacis receperit, redditus centum librarum tam eis quam aliis per annos singulos persolvendo, super eorum communione adversario quidquam objicere non debebat, cum ipse commisisset similia vel pejora, quibus tamen se communicasse penitus denegabat. A judicibus vero delegatis ligari se potuisse illa ratione negabat, quod post depositionem memorati abbatis, eorum jurisdictio exspirasset, majore parte capituli et consilii sanioris abbatem concorditer eligente. Et cum per narrationem et responsionem litis contestatio fiat et haec observata fuerint inter ipsos, asserebat adversarium non posse instantiam judicis declinare. Nos ergo, qui juxta commissum nobis apostolatus officium universis sumus in sua justitia debitores, per apostolica vobis scripta mandamus quatenus partibus ad vestram praesentiam constitutis [convocatis], si praedictus A. legitime comprobaverit jurisdictionem delegatorum ante institutionem praefati G. penitus exspirasse, legitimum etiam impedimentum ostenderit propter quod non potuit appellationem prosequi infra annum cum ex justa causa indulgeatur biennium, tunc demum inquiratis super propositis et proponendis diligentius veritatem; et Deum habentes prae oculis, sine personarum acceptione causam ipsam, ad locum idoneum accedentes et utrique parti securum, si partes consenserint, fine canonico terminetis, vel eis non consentientibus, usque ad diffinitivae sententiae calculum procedentes, gesta omnia redacta in scriptis et sigillorum vestrorum munimine roborata ad nostram praesentiam transmittatis; statuentes partibus terminum competentem, ad quem recepturae sententiam per se vel procuratores suos nostro se conspectui repraesentent. Interim autem praedictus G. sicut abbas libere administret. Nullis litteris, etc., praeter assensum partium, etc. Quod si omnes, etc., tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.
Datum Romae apud S. Petrum, etc.
CCC. MAGDEBURGEN. ARCHIEPISC. ET SUFFRAGANEIS EJUS. Ne pro terrae sanctae recuperatione laborantibus injuriae inferantur. (Apud S. Petrum, V Kal. Julii.) Quanto gravioribus rerum et personarum periculis se opponunt qui relicta domo propria pro liberatione salutiferae crucis et terrae sanctae, quam Dominus noster Jesus Christus pretioso sui corporis sanguine consecravit, ad partes transmarinas accedunt, tanto circa tuitionem ipsorum et rerum suarum vigilantior cura nobis incumbit; cum tam ipsi quam res eorum sint, donec in sancta peregrinatione permanserint, specialiter sub protectione sedis apostolicae constituti. Ex parte siquidem dilectorum filiorum principum, magnatum et aliorum de vestra provincia, qui crucem suis humeris infigentes, ad partes Hierosolymitanas pro servitio Jesu Christi non sine magno discrimine laborarunt, fuit in auditorio nostro propositum quod ipsis in obsequio sancto manentibus, contra protectionem quam sedes apostolica duxit eis specialiter impendendam, quidam de vestra provincia malo spiritu concitati, postposita reverentia venerandae crucis et ejus qui pro salute omnium tanquam pretium nostrae redemptionis in ea pependit, possessiones eorum et bona invadere minime timuerunt. Volentes igitur eorum temeritati, prout convenit, obviare, fraternitati vestrae per apost. scripta praecipiendo mandamus atque praecipimus quatenus praesumptores illos, qui vobis suis nominibus exprimentur, ad faciendam plenariam restitutionem taliter ablatorum et passis injuriam satisfactionem congruam exhibendam, singuli vestrum, cum fueritis requisiti, monitione praemissa per ecclesiasticam districtionem subl. appellationis obstaculo compellatis.
Datum Romae apud S. Petrum V Kalend. Julii.
CCCI. EPISCOPO LEXOVIEN. ET ABBATI VALLIS RICHERII Causa abbatis de Conchis eis committitur. (Datum Romae apud S. Petrum.) Sicut in litteris bonae memoriae Coelestini papae praedecessoris nostri perspeximus contineri, cum olim quidam monachus Conchen. ad sedem apostolicam accessisset cum clamoribus importunis, et quarumdam litterarum, quas secum habebat, testimonio praemunitus, asseruit quod ad mandatum dilecti filii nostri Iord., tituli Sanctae Pudentianae presbyteri cardinalis, tunc apostolicae sedis legati, dilecti filii abbas Troarnensis et prior Sanctae Barbarae abbatem de Conchis pro inutili administratione, corporis incontinentia rerumque monasterii dilapidatione, ascito sibi priore de Lira, praedicti legati auctoritate ab officio et administratione abbatiae memoratae deponere curaverunt. Cum itaque non esset qui pro parte altera responderet, ad nimiam praedicti monachi pertinaciam et clamosam instantiam sententiam talem, prout rationabiliter lata fuerat, nec legitima appellatione suspensa, idem praedecessor noster confirmans, eam mandavit inviolabiliter observari. Dictus vero abbas postmodum ad apostolicam sedem cum magnis veniens periculis, laboribus et expensis, multorum et magnorum virorum testimonialibus litteris communitus, se post appellationem interpositam ad litteras per precum mendacia impetratas, a judicibus sibi suspectis, juris ordine non servato, ab administratione monasterii conquestus est injuste fuisse amotum, cum praedictus legatus saepedictum monasterium visitans, nihil circa personam abbatis vel ipsius administrationem inutilem invenisset quod ei correctione dignum vel reprehensione videretur. Idem etiam cardinalis proprio fuit ore confessus quod quandiu in monasterio fuit, cum cuncta diligentius inquisisset, domum per omnia in bono statu invenit nec aliquid adversus abbatem fuit propositum quaestionis. Post discessum vero suum quidam adversus saepedictum abbatem tot et tanta proposuere nefaria, quod nulla ratione, salva conscientia, sine inquisitione diligenti poterat praeterire. Unde memoratis et priori mandavit ut de vita et conversatione ipsius abbatis et totius capituli statu, associatis sibi viris prudentibus, inquirerent diligenter et quidquid invenirent ibidem ei absque dilatione significare curarent. Nunquam tamen suae fuisse intentionis asseruit quod ipsi ad sententiam proferendam absque ipsius consilio procederent et mandato. Sicque saepedictus praedecessor noster nolens praedictum abbatem inordinate gravari, quod a praedictis inquisitoribus qui mandato cardinalis abusi fuerant factum erat enormiter circa ipsum penitus irritans, in eum statum ipsum restituit in quo fuit cum dictus cardinalis a monasterio praefato recessit. Subsequenter vero venerabili fratri nostro episcopo tunc electo et dilectis filiis Hu. et Lu. archidiacon. Ebroicen. praecipiendo mandavit ut eidem abbati memoratae abbatiae plenam et pacificam possessionem auctoritate freti apostolica, nullius contradictione vel appellatione obstante, restituere non differrent, revocantes in irritum quidquid post appellationem ad nos interpositam in ipsius abbatis praejudicium noscerent immutatum. Ne tamen illius restitutionis occasione vitia ejus, si forte talis esset qualem ejus adversarii asserebant, dissimulare aut fovere deberet, eisdem injunxit ut, si quis postmodum appareret qui adversus personam ejus vel administrationem inutilem aliquid proponere vellet et canonica probatione monstrare, ea diligenter audirent eique cum sigillorum suorum testimonio fideliter intimarent: providentes attentius ne bona ipsius monasterii ex tunc possent per ejus negligentiam seu malae administrationis studium dissipari. Verum cum, sicut idem abbas in nostra nuper praesentia constitutus asseruit, praedictus episcopus illius auctoritate rescripti cum suis conjudicibus in negotii deberet exsecutione procedere, ipse post labores multiplices, restitutione nondum facta, diem ipsi apud Ebroicas assignavit: ubi pars adversa ipsum ob multa pericula quae personae suae imminere videbantur, quod praefati episcopi staret arbitrio fidem interponere compulerunt duobus aliis conjudicibus in absentia constitutis. Nos igitur causam ipsam tam super principali quam incidenti quaestione vestro examini committentes, discretioni vestrae, de qua plenam fiduciam obtinemus, per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus super his omnibus studeatis, elicere veritatem et quod secundum Deum videritis rationabiliter statuendum, appellatione postposita, statuatis et faciatis id per censuram ecclesiasticam irrefragabiliter observari. Si qua vero partium legitime citata ad vestram praesentiam venire neglexerit, vos nihilominus, quantum de jure poteritis, in ipso negotio procedentes, finem ei debitum subl. appellationis obstaculo imponatis; provisuri attentius ut ita per omnia servato juris ordine procedatis, quod discretio vestra merito debeat commendari. Nullis litteris, etc., harum mentione, etc., Quod si non ambo, etc., alter vestrum.
Datum Romae apud Sanctum Petrum.
CCCII. SYRACUSANO EPISCOPO ET ABBATI SAMBUCIEN. Ut crucem praedicent et homines ad terrae sanctae recuperationem adhortentur. (Datum Romae.) Plorans ploravit Ecclesia et vox in Rama audita est ploratus et ululatus ipsius, imo etiam in omnem terram clamor ejus exivit et in fines orbis terrae singultus ipsius; ex quo nunc ultimo, peccatis Christiani populi promerentibus, venerunt gentes in haereditatem Domini, coinquinavere templum sanctum ejus, posuerunt Hierusalem velut pomorum custodiarum, posuerunt mortalia servorum ejus escas volatilibus coeli, carnes sanctorum bestiis terrae. Effuderunt sanguinem sicut aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret. Fremuerunt enim gentes et populi non prorsus inania meditati, astiterunt cum regibus suis et principes convenere in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus; et quasi praevalentes in ipsum et in haereditate possidentes sanctuarium ejus, profanantes Sancta sanctorum et ad pretiosa ipsius manum et animum extendentes, sancta ejus diripuere in praedam et sorte sibi ejus spolia diviserunt. Sane apostolica sedes quae mater est omnium generalis, aegre ferens victimas filiorum et suos dolens terminos coarctari, praedecessorum nostrorum temporibus ad universas provincias, in quibus nomen colitur Christianum litteras sui gemitus destinavit, ut filios in injuriae paternae vindictam et fratres armaret in fraterni excidii ultionem. Licet autem diversi reges et principes Christiani ad commonitionem ipsius arma moverint in paganos, quia tamen, sicut effectus demonstrat, non ambulaverunt prout debuerant in lege Domini, imo revertebantur cum incederent et ollas carnium in deserto et Aegypti delicias in solitudine affectabant, nec in digito Domini sed sua potius potentia confidebant, quibusdam eorum pereuntibus gladio et aliis infirmitate consumptis, nondum aversus est a nobis furor Domini, sed adhuc manus ejus extenta. Non autem haec scribimus ut vos de divina misericordia desperare velimus, quae vocat ea quae non sunt tanquam ea quae sunt, quae posset in hac Christiani populi necessitate exhibere plusquam duodecim legiones angelorum, quae docet manus ad praelium et digitos movet ad bellum; sed ut nostram potius incuriam arguamus, qui culpis nostris miserationem Domini visi sumus hactenus retardare; sicut filii Hierusalem, qui murmuravere in castris nec exaudierunt vocem Domini, quadraginta dies quibus potuissent terram repromissam intrare in annos totidem convertere. Sic, sic olim populus Hierusalem, cum ad debellandum tribum Benjamin prius Domino consulto, deinde ipso ascenderet injungente, non prius de ipsis victoriam est adeptus quam semel et secundo conversus in fugam, culpas suas hostili gladio expiaret. Siquidem si fides nostra sicut granum sinapis fuisset et in lege Domini ambulassent qui tulerunt crucem ejus ut ipsius injuriam vindicarent, unus nostrum mille et duodena millia effugasset; et sicut deficit fumus et fluit cera a facie ignis, sic inimici ejus ab eorum praesentia defecissent. Quamvis autem contrarium merita non meruerint, qui per peccata quae jugiter facimus ad duriora Dominum provocamus: quia tamen miserationes ipsius sunt super omnia opera ejus et cum iratus fuerit, misericordiae recordatur, si conversi fuerimus, adjiciet misereri Deus et non continebit in ira misericordiam suam; nec dabit haereditatem suam in opprobrium ut dominentur ei de caetero nationes, ne forte consentiant adversarii nostri et dicant: Manus nostra excelsa, non Deus, fecit haec omnia (Deut. XXXII, 27). Quis igitur in persona propria pro eo laborare recuset, imo etiam extrema pericula sustinere, qui pro nobis crucis patibulum subire voluit ut inimici a nobis expelleret potestatem? Quis sua deneget illi qui nobis et esse contulit et habere; qui centuplum retribuit in praesenti et in futuro praemia pollicetur aeterna? Nam, et secundum Apostolum, pietas promissionem habet vitae quae nunc est et futurae. Quis pro eo mori deneget, qui actus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; qui habet potestatem corpus et animam perdere in gehennam; et secundum multitudinem miserationum suarum brevi temporis spatio mortis compendio vitam istam in aeternam potens est commutare? Exsurgant igitur fideles Ecclesiae, apprehendant arma et scutum, et exsurgant in adjutorium Jesu Christi; ut et ipse mittat eis auxilium de sancto et de Sion tueatur; eo faciente cum ipsis signum in bonum qui conterit bella, qui currum et exercitum Pharaonis projecit in mare; infirmi robore accingantur, ut arcum fortium superent et superbiam eorum humilient qui non in Deo sed in sua feritate confidunt. Quia vero plerique laborare sufficiunt in personis, qui subvenire non possunt in rebus et e converso nonnulli non in personis sed in rebus possunt praestare succursum; ut omnes laboris sint et mercedis participes, dilectis filiis comitibus, baronibus et universo populo Siciliae mandavimus, et in remissionem injunximus peccatorum ut ad defensionem terrae nativitatis et resurrectionis Dominicae, ubi Deus, Rex noster, ante saecula salutem in medio terrae dignatus est operari, in navigio, victualibus et aliis necessariis studeant subvenire. Cum enim Teutonici in ultramarinis partibus commorantes, sicut accepimus, in proximo sint ad propria redituri; nisi terrae illi devotio populi Christiani subvenerit, et residuum locustae comedet brucus et non solum non recuperabimus jam amissa, imo potius recuperata et possessa diutius, quod avertat Dominus, amittemus. Nos autem, ne videamur aliis onera gravia et importabilia imponere, digito autem nostro nolimus ista movere, aliquem de fratribus nostris in expensis propriis ad partes illas cum alio competenti subsidio disposuimus destinare: qui exercitum Domini in humilitate praecedat et, Josue pugnante, cum Aaron ascendat in montem contemplationis et oret ut Amalec in fugam, faciente Domino, in ore gladii convertatur. Omnibus autem qui propter hoc in persona propria laborabunt, de Dei et apostolorum ejus Petri et Pauli auctoritate confisi, plenam peccatorum suorum, de quibus cordis et oris egerint poenitentiam, veniam indulgemus. Caeteros vero qui ad opus hujusmodi exsequendum aliqua de bonis suis forte contulerint, juxta muneris quantitatem et praecipue juxta devotionis affectum, remissionis hujus participes esse censemus. Sciat autem se culpabiliter durum et dure culpabilem, qui monitis apostolicis in opere tam pio et necessario neglexerit acquiescere, cum apostolorum moneamur exemplis ut collectas pro fratribus et indigentibus, maxime laborantibus in Hierusalem, faciamus. Cum ergo vos ad proponendum Verbum Domini populo Siciliae, de providentia et religione vestra confisi, duxerimus deputandos, discretionem vestram rogamus, monemus et exhortamur in Domino, et in remissionem vobis injungimus peccatorum quatenus circumeuntes civitates, oppida et castella, tam cives quam nobiles et universum populum Siciliae salubribus monitis et exhortatione assidua inducatis ut opponant se murum pro domo Domini ascendentibus ex adverso, sicut dictum est, supradictae orientali terrae studeant subvenire. Taliter autem sollicitudinis vestrae prudentia his exsequendis insistat ut zelum Domini vos habere in instanti necessitatis articulo comprobemus et ad dilectionem vestram tanto amplius provocemur, quanto ad liberationem terrae illius ardentius aspiramus. Confidimus enim quod si cum Petro rete praedicationis vestrae laxaveritis in verbo Dei, non tam copiosam multitudinem piscium quam utilem et necessariam et per quam pater misericordiarum et Deus totius consolationis finem imponet super hoc laboribus Ecclesiae, concludetis.
Datum Romae etc
In eumdem fere modum omnibus per Apuliam. Calabriam, Thusciam, et . . . . . constitutis.
CCCIII. CONVENTUI S. SALVATORIS DE TILESIO. De electione digni et utilis abbatis. (Apud S. Petrum, V Non. Julii.) Causam quae inter P. quondam abbatem vestrum ex una parte et vos ex altera vertebatur, venerabilibus fratribus nostris Beneventano archiepiscopo, episcopo Telesino et dilecto filio priori S. Andreae recolimus commisisse. Sed ipso episcopo propter aegritudinem excusato et dicto archiepiscopo vices suas, propter emergentia negotia, dilecto filio Beneventano primicerio committente, cum praefatus prior et primicerius controversiam vellent servato juris ordine pertractare, tandem sicut accepimus, factum est de consensu partium quod abbas sponte renuntiaverit abbatiae et si placeret nobis, in uno casali sibi monachi providerent. Nos ergo attendentes quod cuilibet licet renuntiare his quae pro se introducta sunt, ratam resignationem ejus habentes et eligendi vobis pastorem facultatem liberam tribuentes, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus servantes unitatem spiritus in vinculo pacis vel de ipsius monasterii gremio, si quispiam ibi ad hoc reperitur idoneus vel de alio etiam monasterio, secundum regularem observantiam, talem personam studeatis eligere in abbatem, quae afflicto monasterio praeesse valeat et prodesse: quem, cum electus canonice fuerit, cum monachorum numero competenti nostro conspectui praesentetis, benedictionem recepturum a nobis, si vestris votis duxerimus annuendum. Si vero secus agere praesumpseritis et electum et electores confusos ad vos remittemus et nos ipsi per alios faciemus indemnitati monasterii provideri.
Datum Romae apud S. Petrum, V Non. Julii.
CCCIV. EPISCOPO ET CAPITULO LEMOVICEN. Ut quemdam M. Petrum in canonicum recipiant. (Apud S. Petrum, X Kal. Julii.) Nec novum debetis nec absonum reputare si de illorum sumus provisione solliciti, qui apud sedem apostolicam pro suis vel suorum dominorum negotiis constituti, nostram et fratrum nostrorum gratiam conversatione laudabili meruerunt. Tanta est enim apostolicae sedis benignitas, ut accedentes ad se fratrum et coepiscoporum nostrorum nuntios benigne recipiat et laborem eorum qui apud eam longo tempore commorantur in beneficio vel aliis quae digne postulaverint recompenset. Inde est quod cum dilectus filius noster magister Petrus Chalboini, venerabilis fratris nostri Walteri Rothomagensis archiepiscopi clericus, ex diutina mora quam apud nos fecit, suae probitatis et scientiae meritis nobis et fratribus nostris charus sit admodum et acceptus, pro ipso litteras vobis duximus apostolicas destinandas; rogantes, monentes et exhortantes in Domino, ac per apostolica vobis scripta mandantes quatenus, cum in Ecclesia vestra certus non sit numerus praebendarum, eum in fratrem et canonicum vestrum ob reverentiam apostolicae sedis et nostram liberaliter admittatis, praebendam sicut uni ex vobis, ipsi vel procuratori suo absque dilationis taedio conferentes: primitias precum nostrarum taliter audituri quod propter hoc vobis denuo scribere non cogamur; scituri quod sicut nostrae intentionis existit nihil praecipere inhonestum, sic non relinquemus quod mandaverimus imperfectum nec contemptum nostrum tolerabimus patienter.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, X Kal. Julii, etc.
CCCV. EPISCOPO ET DECANO MATISCONEN. Major et sanior capituli pars in statuendo praevaleat. (Apud S. Petrum.) Officium injunctae administrationis exigit ut de statu Ecclesiarum curam gerere debeamus et quae minus ordinata fuerit, per studium nostrae sollicitudinis, prout congruum fuerit, ordinentur: quatenus personis idoneis substitutis in eis et cunctis juxta normam constitutionis Ecclesiae recte dispositis, divinae laudis obsequia ibi digne valeant exerceri. Ex tenore siquidem litterarum vestrarum nobis innotuit quod cum in Ecclesia vestra necessitas exigit aliquid ordinari vel emendari quod minus canonice noscitur attentatum, quod a majori parte capituli provido consilio disponendum fore censetur, duo vel tres ex ipsis canonicis motum animi sui sequentes, suam contradictionem opponunt et ita communem utilitatem et Ecclesiae profectum non metuunt impedire. Nos igitur Ecclesiae vestrae utilitatibus providere volentes, discretioni vestrae praesenti pagina indulgemus ut vobis liceat de assensu majoris et sanioris partis capituli, paucorum contradictione seu appellatione nequaquam obstante, corrigere (nisi juxta constitutionem Lateranen. concilii ab eis rationabile aliquid objectum fuerit et ostensum) quae in Ecclesia vestra corrigenda emerserint et statuere quae fuerint statuenda. Nulli ergo etc.
Datum Romae apud S. Petrum, etc.
CCCVI. AYMONI DECANO MATISC. Ut sacrilegi et raptores bonorum Ecclesiae coerceantur. (Datum, ut supra. ) Cum antiqui hostis fallax suggestio fragilitatem conditionis humanae saepius ad illicita declinare compellat, et quanto magis dolet de reparatione humani generis, tanto efficacius ipsum captivare laboret: contra ipsius astutiam cura debemus insistere diligenti et illos quos fraudis suae laqueo nititur impedire affectione omnimoda ad justitiae semitam revocare. Quoniam igitur quidam, ut audivimus, spiritu malignitatis inducti, Ecclesiarum bona rapere, homines earum capere, sacrilegia etiam committere et multa alia damna eisdem non metuunt irrogare, praesenti tibi pagina indulgemus ut malefactores Matisconen. Ecclesiae, si tamen ei sint dioecesana lege subjecti, nisi ad diligentem monitionem tuam satisfactione se digna correxerint, nullius contradictione vel appellatione obstante, per censuram ecclesiasticam valeas coercere. Nulli ergo, etc.
Datum ut supra.
CCCVII. MILITEN. EPISCOPO. Abbas ob gravem corporis defectum amovetur. (Apud S. Petrum, V Kal. Julii). Exposuisti nobis in nostra praesentia constitutus quod I., quondam praedecessor tuus, Ph. in abbatem promovit, nesciens quod ipse manu esset altera mutilatus. Quia vero abbas ipse noscitur sinistra carere, quid super hoc agendum sit, nostra voluisti responsione doceri. Nos igitur fraternitati tuae taliter respondemus quod cum pro tam enormi defectu ad sacros non possit ordines promoveri et ipse in promotione sua id tacuerit fraudulenter, ab abbatiae officio est non immerito amovendus.
Datum Romae apud S. Petrum V Kal. Julii, etc.
CCCVIII SENONENSI ARCHIEPISCOPO. De poenitentia et absolutione archidiaconi Lugdunensis. (Apud S. Petrum, III Non. Julii.) Ex parte venerabilis fratris nostri R. Lugdunen. archiepiscopi litteras accepimus continentes quod cum R. quondam archidiaconus Lugdunensis multa enormia commisisset, in ipsum exigentibus meritis mandati apostolici auctoritate recepta sententiam excommunicationis injecit, et eumdem officio beneficioque privavit. Verum quia, sicut tam idem archiepiscopus quam multi alii per suas nobis litteras intimarunt, praedictus R. quoniam ei dedit vexatio intellectum, desiderat satisfacere de commissis et suos excessus cum omni humilitate deplorat, de cujus dejectione multa Lugdunensi Ecclesiae dicuntur incommoda provenire: Nos itaque cum eo misericorditer agere cupientes, ut contra justitiam non recedamus a tramite veritatis, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, accepto a praefato R. juramento, juxta formam Ecclesiae ipsum ab excommunicatione absolvas. Si autem idem R. pro crimine, secundum juris ordinem, sententiam illius depositionis incurrit, cum publice criminosum et maxime convictum de crimine, in sua nolimus nequitia confovere, eamdem sententiam facias firmiter observari. Alioquin super ipso negotio ejusque processu rei veritatem diligenter inquiras et quod inveneris in scriptum redigens totum rei processum sub tuis litteris et sigillo inclusum nobis fideliter non differas destinare; ut sic per te sufficienter instructi melius et liberius in negotio procedere valeamus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, III Non. Julii.
CCCIX. PADUANO EPISCOPO. Ut clerici laicos vita et moribus bonis superent quos dignitate praecellunt. (Kal. Julii.) Cum in Ecclesia Dei diversi sint ordines constituti et ab eis quibus plus committitur plus etiam exigatur, expedit his qui in sortem Domini sunt assumpti quod laicos vita sicut dignitate praecellant; ut non solum distantia sit in ordine, sed in moribus etiam gradus attendi valeat honestatis. Quidam vero officii sui debitum nullatenus attendentes, quae in clericis et laicis concupiscibilia sunt affectant, dum praebendarii et clerici, ut laici, imo plusquam laici non metuunt lascivire. Sane significavit nobis dilectus filius T. Feltren. praepositus quod Feltren. canonici, qui laicos tenerentur ad viam rectitudinis exemplo boni operis informare, clericali honestate neglecta, incedunt in habitu laicali et cum concubinis suis publice non dubitant habitare. Cum igitur ministris altaris munditia sit indicta, dicente propheta: Mundamini qui fertis vasa Domini, etc. (Isa. LII, 11), fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus dictos canonicos moneas diligentius et inducas ut honestatem servent et habitum clericalem et a concubinarum suarum cohabitatione recedant et, juxta Ecclesiae consuetudinem, refectionem in canonica simul suscipiant et, nisi evidens necessitas intervenerit, de nocte dormiant infra claustrum. Alioquin eos Feltren. Ecclesiae beneficiis, sublato appellationis obstaculo, auctoritate nostra non differas spoliare.
Datum, etc., Kal. Julii.
CCCX. ARCHIEPISCOPO MONTIS REGALIS. De illorum absolutione qui violentas manus in clericos injiciunt. (Romae, III Non. Julii.) Licet percutienti nos in una maxilla praebere alteram teneamur et pro persequentibus et calumniantibus exorare, ne tamen malignantium effrenata licentia, si quidlibet impune praesumeret, incentivum pareret delinquendi, sic provida praedecessorum nostrorum auctoritas cohibere voluit a clericis violentiam laicorum ut eorum excessum plus corrigeret quam puniret, dum non eis temporalem poenam infligeret, sed ad correctionem a communione fidelium violentos manuum injectores decerneret separatos. Propter quod etiam, ad majorem cautelam et reverentiam potiorem, absolutionem talium sibi soli sedes apostolica reservavit: ut quos nec timor Domini nec religio clericalis a sua praesumptione compesceret, labor saltem et difficultas itineris a violentia refrenaret. Hujus autem constitutionis rigorem Ecclesia Romana ex certis causis, cum voluerit, speciali dispensatione relaxat: quae in hoc non tam utilitatem propriam captat quam clericorum immunitatem et delinquentium in eos salutem affectat. Quia vero in Siciliae partibus sicut et in regionibus aliis in hoc nonnulli saepius inconsulti calore delinquunt, qui proprii corporis valetudine, videlicet infirmitate gravati, ad sedem apostolicam pro absolutionis beneficio laborare non possunt; ut eos quos aetas maturior vel evidens infirmitas a labore hujus itineris excusaverit absolvas, dum tamen in hoc metas tuae dioecesis non excedas, nisi grandis fuerit et enormis excessus, auctoritate tibi praesentium personaliter usque ad triennium indulgemus. Nulli ergo, etc.
Datum Romae, etc., III Nonas Julii.
CCCXI ABBATI ET MONACHIS BURGULIEN. De officio abbatis et de restituenda disciplina monastica. (Non. Julii.) Ea quae a fratribus et coepiscopis nostris, qui in partem sollicitudinis nostrae sunt vocati, auctoritate sedis apostolicae ratione praevia statuuntur, ne per alicujus insolentiam seu temeritatem immutentur vel infringantur, aut in dubium revocentur, apostolico debent munimine roborari. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer, etc., usque ad annuimus. Institutionem quae in Ecclesia vestra a vener. fratre nostro II. Redonen. episcopo, de mandato bonae memoriae M. tt. Sanctorum Jo. et Pauli presbyteri cardinalis, qui tunc in partibus vestris legationis officio fungebatur, juste et rationabiliter factam, quam de verbo ad verbum praesentibus duximus exprimendam, cum aliis bonis et approbatis constitutionibus auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus. Statuimus enim pro bono pacis et amore religionis quod abbas, qui plus debet prodesse quam praeesse et discipulos suos magis exemplo quam verbo edocere et cui oportebit coram summo Judice non tantum de seipso, sed etiam de ovibus sibi commissis rationem reddere, ut semper pauset in dormitorio, nisi fuerit infirmus aut minutus vel de via post completorium venerit: quod tamen summopere cavendum est, nisi de necessitate hoc fiat. Quod si taliter contigerit, comedere et dormire in camera sua poterit. Post comestionem vero vigiliis superfluis et inordinatis, quae absque nimia potatione fieri non solent, omnino abstineat, ut cum conventu sobrie ad matutinas valeat recurrere. Praecipimus etiam ut semper comedat in refectorio, nisi causa hospitalitatis cum viris religiosis vel cum aliqua honesta persona in camera comedere voluerit. Praecipimus etiam quod nunquam ibi carnes comedat, nisi infirmus aut minutus fuerit, vel auctoritate majoris. Si vero abbas aliqua infirmitate laboraverit, cum fratribus sed paucis et sine laicis et clericis, carnes in camera comedere poterit. Antiquas vero infirmarias fratrum non prohibemus. Praecipimus etiam et suademus ut quando ei licebit, in claustro sedeat cum claustralibus, causa aedificationis et amore spiritualis refectionis. Coopertoria vero inordinata abbati et monachis inhibemus et auctoritate qua fungimur districte praecipimus ne abbas vel aliquis fratrum intus vel extra coopertorium habeat nisi de catis vel agniculis, aut vulpibus. Praecipimus etiam ut cum de rebus monasterii tractare voluerit, consilio fratrum utatur, juxta illud Sapientis: Omnia fac cum consilio, etc. (Prov. XIII, 10, 16.) Suademus etiam ut, in quantum poterit, studeat vitium elationis fugere memineritque scriptum: Rectorem te constituerunt. Esto in illis, quasi unus ex illis (Eccli. XXXII, 1). Volumus praeterea et causa dilectionis praecipimus ut duo de fratribus, qui discreti sint et boni testimonii, singulis annis in majori capitulo eligantur, qui ad loca monasterii semel et secundo accedentes, de vita et statu monachorum diligenter perscrutentur et quae corrigenda viderint vel ipsi corrigant vel abbati et capitulo corrigenda relinquant. Volumus etiam decanos, qui eidem monasterio utiliter provideant, ab abbate caeterisque fratribus juxta antiquam consuetudinem institui. Prohibemus etiam ne ipse abbas absque assensu capituli sui ultra summam decem librarum Andegaven. mutuo accipiat. Quod si ab ipso praesumptum fuerit, ad solutionem ultra accepti debiti volumus non teneri. Praecipimus etiam ut duo fratres bonae vitae et maturae aetatis sigillum capituli custodiant nec ideo aliquid nisi de communi assensu sigillent et quae in eo sigillata dei confirmata sunt, abbate ipsum detinente, in irritum revocentur. Prohibemus etiam ut nulli personae duo officia committantur, nisi necessitate urgente vel causa eminentis utilitatis. Quod si ab ipso abbate praesumptum est, in irritum revocetur. Decernimus ergo, etc.
Datum, etc., Nonis Julii.
CCCXII. EPISCOPO, P. ARCHIDIACONO, ET DECANO DE WIRCHIA REDONEN. Ejusdem argumenti cum praecedenti. (Romae, ut supra. ) Constitutus in praesentia nostra dilectus Lambertus monachus Burgulien. sua nobis querimonia declaravit quod cum a felicis recordationis Coelest. papa praedecessore nostro super causa quae inter ipsum L. et R. monachos ex una parte, et Hy. abbatem Burgulien. ex altera vertebatur, de dilapidatione bonorum Ecclesiae suae et aliis in quibus abbatem jamdicti monachi impetebant, ad dilectos filios Vindocinensem, de Persenia et de Busseria abbates litteras impetrassent, per insidias decepti latentes, cum ad Vindocinen. abbatem venissent, ut ei suas litteras exhiberent, ipsis litteris a quodam milite cognato sui abbatis infra claustra Vindocinen. monasterii fuerunt per violentiam spoliati, et, ut asseruit praefatus L., cum in manu praescripti abbatis Vindocinen. ipsae litterae fuissent postea resignatae et ab eo detentae, iidem monachi, ne procederent in causa, fuere amissis litteris impediti: unde dictum monasterium non modica patitur detrimenta. Nolentes igitur morbidum pastoris exemplum, gregem sibi commissum deflere, nec eum incorrectum esse per cujus alii debent corrigi disciplinam, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus ad Burgulien. Ecclesiam pariter accedentes, tam intrinsecis quam extrinsecis ad vos fratribus convocatis, veritate super statu et ordine monasterii et ipsius abbatis administratione a singulis seorsum, prout Ecclesiae noveritis expedire, diligentius inquisita, si culpam impositam in abbatem noveritis redundare, excessus ejus tanto districtius puniatis, quanto sibi ab excessibus in pastorali sollicitudine positus debuisset amplius praecavisse. Si vero iidem fratres veritati testimonium renuerint perhibere, ad veritatis assertionem a vobis, quemadmodum justum fuerit, compellantur. Nihilominus etiam in fratribus vestris si aliqua videritis emendanda, quae in damnum Ecclesiae vel ordinis inhonestatem possint aliquatenus denotari, auctoritate apostolica corrigatis. Ut autem honestas ordinis in ejusdem Ecclesiae abbatem et monachos fortius imprimatur, institutionem a te, venerabilis frater Redonen. episcope, cum bonorum virorum consiliis ordinatam, et auctoritate bonae memoriae M., tituli sanctorum Joannis et Pauli presbyteri cardinalis, tunc temporis apostolicae sedis legati, provide promulgatam, cum aliis bonis et approbatis constitutionibus faciatis inviolabiliter observari. Nihilominus in debitum statum appell. postposita reducentes quidquid ab ipso abbate vel a suis post appellationem ad sedem apostolicam legitime interpositam in praejudicium ipsorum monachorum temere noveritis attentatum. Provisuri ne, sicut frequenter audivimus, monachi malitiose procedant, non quae Jesu Christi sed quae sua sunt consequantur. Testes, etc., cogantur. Nullis litteris harum tenore tacito, etc. Quod si omnes, etc., tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.
Datum Romae, etc., ut supra.
CCCXIII. R. ARCHIPRESBYTERO, R. MAGISTRO SCHOLARUM, ET P. DE VICO CANONICO S. AUSTREGISILI BITURICEN. Ut decimae suae Ecclesiae solvantur. (Romae, Non. Julii.) Cum apostolica sedes, cui licet immeriti praesidemus, universis per orbem Ecclesiis non humana sed divina sit institutione praelata, justum est et conveniens ut ad eam, tanquam ad magistram et matrem super diversis juris articulis referantur dubiae quaestiones; quatenus quae jura constituit, eadem quoque jura distinguat: ne quae diversa cernuntur videantur adversa. Sane, sicut ex litteris vestris accepimus, cum ex una parte capitulum Sancti Stephani et capitulum de Salis, ex altera monachi de Pratea super decima quadam quam a monachis ipsis petebant in vestrum compromisissent arbitrium, et vos, partibus convocatis, cognosceretis de causa, monachi proponebant donationem ipsius decimae sibi a quodam milite factam et venerabilis fratris nostri Bituricen. archiepiscopi dioecesani ejus accedente consensu confirmatam fuisse, seque auctoritate Hieronymi munitos existere, qui scribens ad Damasum, ait: Si aliquando fuerint a laicis male detenta quae divini juris esse noscuntur et in usum transierint monachorum, episcopo tamen loci illis praebente consensum, constabunt eis omnia perpetua firmitate subnixa. E contrario pars allegabat adversa consensum episcopi sine cleri consensu minus sufficere, auctoritate Leonis papae dicentis: Ne quis episcopus de rebus Ecclesiae quidquam donare vel commutare vel vendere audeat; nisi forte aliquid horum faciat ut meliora prospiciat, et cum totius cleri consensu atque tractatu id eligat quod non sit dubium Ecclesiae profuturum. Quia vero super his auctoritatibus dubitantes, sedem apostolicam consulere voluistis, humiliter inquirentes utrum quando decima possidetur a laico, si conferatur Ecclesiae, ad confirmandam donationem consensus episcopi sine cleri consensu sufficiat: Nos devotioni vestrae taliter respondemus, quod monendus est laicus qui decimam detinet, ut eam restituat Ecclesiae ad quam spectat. Quod si forsan induci nequiverit et eam cum dioecesani consensu alteri Ecclesiae assignaverit, praesertim religioso conventui, constabit ipsa donatio perpetua firmitate subnixa. Auctoritates enim praemissae, licet diversae, non sunt tamen adversae; cum aliud sit alienare quod ab ecclesia possidetur, et aliud, quod detinetur a laico ad usum ecclesiasticum revocare. In alienatione vero, juxta Leonis papae decretum, consensus episcopi sine cleri consensu non sufficit. In revocatione autem, juxta responsum Hieronymi, sufficit consensus episcopi, cum per utrumque utilitati Ecclesiae consulatur. Nam et in Lateranensi concilio est inhibitum ne quaelibet religiosa persona ecclesias et decimas de manibus laicorum sine consensu episcoporum recipiat. Per quod recte datur intelligi quod sufficit consensus episcopi ut licitum sit Ecclesiae decimam de manu recipere laicali. Haec autem de iis decimis intelligimus quae perpetuo sunt in feudum concessae.
Datum Romae, etc., Non. Julii pontificatus nostri anno primo.
CCCXIV. MIDRAN. PRESBYTERO. Cardinalis sententiam sese pontifex confirmare ait. (VII Idus Julii.) Cum tu et B. presbyter Tarvisinus, qui se sufficientem procuratorem pro I. sacerdote, quem similiter in causam traxeras, in praesentia nostra gerebat, pro multis quaestionibus inter vos habitis apud sedem apostolicam constituti essetis, nos tibi et ei dilectum filium nostrum V., tt. S. Martini presbyterum card., dedimus auditorem. Ipse autem, auditis utriusque partis rationibus et plenius intellectis, habito consilio dilectorum filiorum P., tt. Sanctae Caeciliae presbyteri, P., Sanctae Mariae in Via Lata diaconi cardinalium et Lotarii subdiaconi nostri juris periti et aliorum prudentum, de mandato et voluntate nostra sententialiter diffinivit quod sententia lata de mandato bonae memoriae C. papae, praedecessoris nostri, a venerabili fratre nostro episcopo et dilecto filio archidiacono Tarvisin. super restitutione et possessione beneficii ecclesiae de Mestre, cum ea integritate quam unquam melius habuit et possedit, sicut apparet ex publicis instrumentis, firmiter servaretur. Exsecutionis quoque sententiam a venerabili fratre nostro Castellano episcopo super eodem negotio promulgatam, et qua praedictum B. in decem et octo libris Veneten. pro damnis illatis tibi condemnavit, sententiando statuit inviolabiliter observandam; adjiciens quod nominatus B. legitime compelli deberet ad solvendam tibi pecuniam memoratam et restituenda damna ex integro, pro fractione parietis camerae, cum officinis domus quae fueras consecutus. Praemissos etiam B et I. ad satisfaciendum plenissime de omnibus damnis tibi per se vel per suos illatis similiter condemnavit. Et quia dictus B. presbyter ab apostolica sede recedens, pro se responsalem, sicut nos ipsi praeceperamus et etiam ipse nobis promiserat, idoneum non reliquit, in expensis a te factis post recessum ejus ipsum B. legitime condemnavit. Nos ergo praemissam sententiam, sicut rationabiliter lata est a dicto cardinale, ratam habentes, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti pagina communimus. Decernimus ergo, etc.
Datum, etc., VII Idus Julii, etc.
CCCXV. MEDIOLANEN. ARCHIEPISC. Ut Bonacosam clericum et nuntium suum canonicum efficiat. (VII Idus Julii.) Cum pro his tibi preces apostolicae porriguntur qui apud Romanam Ecclesiam obsequiis tuis et Ecclesiae Mediolanen. insistunt, miramur non modicum si eas differas effectui mancipare; et ex hoc nos a te pro alienis minus audiendos praesumimus, a quo pro tuis familiaribus et domesticis non audimur. Meminimus enim quod olim tibi preces porrexerimus et mandatum, ut dilectum filium Bonacosam clericum et nuntium tuum, qui apud sedem apostolicam pro tuis diutius obsequiis laboravit, in canonicum Ecclesiae beati Ambrosii recipi faceres et beneficium quod in ea vacare dicebatur, ipsi ob reverentiam sedis apostolicae assignari. Verum, sicut rerum demonstrat effectus, te id minus sollicite procurante, canonici ejusdem Ecclesiae, cum ad te dictae litterae pervenissent, post appellationem ad nos interpositam tres in suos canonicos recepere; mandato apostolico, quod pro eodem B. tibi porrectum fuerat, non admisso. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, revocato in irritum quidquid post appellationem ad nos interpositam super beneficio ipso in ipsius praejudicium inveneris attentatum, ei beneficium, si quod vacat, appellatione remota non differas assignare.
Datum, etc., VIII Idus Julii, etc.
CCCXVI. CHARO ARCHIEPISCOPO MONTIS REGALIS EJUSQUE SUCCESSORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. A decessoribus suis indulta privilegia confirmat. (Apud S. Petrum, V Kal. Maii.) Licet Dominus noster Jesus Christus Ecclesiam suam instituens, discipulis suis eamdem super credentes ligandi ac solvendi dederit potestatem, unum tamen in ea, beatum scilicet Petrum apostolum, voluit praeminere, dicens: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam . . . . et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI, 18, 19). Intelligendum ex hoc tribuens fidelibus universis quod sicut unus erat mediator Dei et hominum homo Jesus Christus, pacificans quae in coelis erant et quae super terram et dissolvens maceriarum parietem, ac faciens utraque unum, sic et in Ecclesia sua unum ex ipso et per ipsum omnium caput esset; ne in membris fieret ulla diversitas, quae non per unius auctoritatem ac providentiam capitis ad unam fidei veritatem eamdemque religionis regulam reducerentur et cultum. Quod etiam in eo loco monstratur, in quo et de confirmandis fratribus et pascendis Dominicis ovibus praeceptum a Domino nostro legitur ei datum. Ex hac itaque potestate, quae ad beatum Petrum ex Dominica traditione pervenit, sacrosancta Rom. Ecclesia, quae per Dominum Jesum Christum ab eodem beato Petro instituta est et fundata, super universas Ecclesias auctoritatem obtinuit ut ubique ratum esset ac solidum quod ipsius providentia statuisset. Quod etiam ab universis Ecclesiis per orbem terrarum usquequaque diffusis et receptum est et servatum; ita ut per eam et distributio facta sit dignitatum et indictum Christi fidelibus et diligentius ordinatum quod ad cultum pertinere visum est pietatis. Ex hac siquidem data beato Petro a Domino potestate ipse ac successores ipsius per diversa mundi loca constituerunt episcopos et dignitates per provincias diviserunt. Nos etiam qui eis, licet impares meritis, Domino vocante successimus, in loco qui Mons Regalis dicitur, pro multa utilitate populi Christiani metropoliticam sedem a piae memoriae domino Lucio praedecessore nostro statutam auctoritate apostolica confirmamus. Cum enim illustris memoriae V. quondam Siciliae rex, divinae charitatis igne succensus, ad gloriam Dei et salutem suam ac parentum suorum monasterium ibi fundasset, et primo locum ad id agendum beato Petro et Romanae obtulisset Ecclesiae, ab episcopali subjectione per auctoritatem praedecessoris nostri felicis memoriae Alexandri papae assensumque bonae memoriae Walterii Panormitani archiepiscopi liberum reddidit et quietum; ac sic aedificiis erigendis regiam curam impendens, brevi tempore templum Domino multa dignum admiratione construxit, castris munitissimis et redditibus ampliavit, libris et sacris vestibus et argento decoravit et auro, et tandem multitudinem monachorum de Cavensi ordine introduxit et in tantum aedificiis et rebus extulit aliis locum ipsum, ut simile opus per aliquem regum factum non fuerit a diebus antiquis, et homines in admirationem adducat ad quos ex auditu solo potuerit quod factum est pervenire. Deinde ad opus bonum, sicut cervus ad fontes aquarum, anhelans et modicum reputans quidquid desiderio fecerat aeternorum, juxta id quod Sapientia dicit: Qui edunt me, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient (Eccli. XXIV, 29), a praedicto Alexandro et Lucio praedecessoribus nostris ac fratribus cum multa instantia postulavit ut idem locus dignitate metropolitica donaretur, praesertim cum et illuc populum congregare coepisset et disponeret congregare, qui ex illa parte contra omnium inimicorum incursus inexpugnabile munimen posset toti terrae conferre. Porro idem dominus Lucius, deliberatione habita non parva cum fratribus, et attendens communem utilitatem quae de incremento illius loci sperabatur, desiderio et petitioni ejus liberaliter acquievit; ne ubi liberalissimus ipse de thesauro et tenimentis suis exstiterat, idem papa de his quae ad injunctum sibi apostolatus officium pertinebant existere difficilis videretur et tanta ejus minueretur tarditate devotio, quam summi pontificatus studio de bono congruebat ad melius incitari. Nam et hoc pro desiderio ejus non parum facere videbatur quod licet insolitum esset, duae metropoles tam vicinae consisterent, ex hac tamen nova constitutione nequaquam jus minueretur alteris; cum jam ante monasterium ipsum per archiepiscopos et episcopos tam in se quam in omnibus locis suis ab omni episcopali jure fuisset exemptum et plena in omnibus libertate donatum; ita ut nulli archiepiscopo vel episcopo, nisi tantum Romano pontifici, subjaceret. Supradictum itaque Vulliel. praedecessorem tuum, suis tanquam beati Petri manibus consecravit et pallii dignitate statuit decorandum; recipiens eamdem Ecclesiam ad honorem Domini Dei nostri et memoriam beatae Mariae semper virginis regia liberalite fundatam, sub apostolici tuitione muniminis, et suo privilegio quod factum fuerat roboravit. Statuit autem in primis ut ordo monasticus, qui secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam et Cavensis monasterii observantias in eodem loco institutus esse dignoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones et quaecunque bona eadem Ecclesia in praesentiarum ex domo praenominati regis ac quorumlihet aliorum rationabiliter possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione principum, fidelium oblatione, etc., usque ad verbum permaneant. In quibus episcopatum Catanien. proprio duximus vocabulo designandum; quem idem dominus Lucius de fratrum communi consilio, ad multam praedicti regis instantiam, dicto praedecessori tuo ejusque successoribus, sicut propriis archiepiscopis, metropolitico in perpetuum constituit jure subesse. Episcopale quoque jus, et omnia quae in subscriptis locis ex concessione fratrum et coepiscoporum idem praedecessor tuus habebat ipsi ejusque successoribus confirmavit et firma et illibata perpetuis temporibus permanere decrevit. Ex concessione scilicet bonae memoriae Walterii Panormitani archiepiscopi, cum voluntate, consilio, et assensu omnium canonicorum suorum et regia etiam conniventia totam parrochiam et dioecesim castelli Corilionis cum monasterio Sanctae Mariae Magdalenae, et aliis ecclesiis cum decimis et aliis justitiis quas de baronibus et aliis hominibus ipsius castelli et pertinentiarum ejus Panormitana Ecclesia solebat percipere et cum omni parochiali jure et episcopali quod in eadem parochia et dioecesi videbatur habere. Ecclesiam praeterea Sancti Silvestri, quae fuerat de Mania et proprii juris Panormitan. Ecclesiae, quam pro eo quod Ecclesiae tuae multum vicina erat et multum utilior erat ei quam Panormitan. Ecclesiae jamdictus archiepiscopus, sicut in ejus scripto authentico continetur, de consilio et assensu omnium fratrum suorum eidem Ecclesiae libera et spontanea tradidit voluntate cum omnibus tenimentis, villanis et possessionibus et omni jure suo. Ex concessione bonae memoriae Nicolai quondam Messanen. archiepiscopi cum totius capituli sui consensu, omne jus episcopale quod Ecclesia Messanen. deberet habere in monasterio et omnibus pertinentiis ejus, quod illustris recordationis Margarita gloriosa quondam regina in loco qui dicitur Maniatium in dioecesi Messanen. ad honorem Dei et beatissimae Mariae semper virginis memoriam pro sua devotione construxit et per praedictum archiepiscopum ab omni debito Messanen. Ecclesiae liberum obtinuit et quietum. Ex concessione T. Regen. archiepiscopi cum communi capituli sui consensu, totum jus episcopale vel quodcunque aliud Regensi Ecclesiae pertinebat in monasterio Sancti Salvatoris de Marcello, quod construxit Joannes Calomen. regius quondam camerarius et in monasterio monialium sancti Joannis Exocaliva, quod est extra muros civitatis Regii et cellis, obedientiis, possessionibus, tenimentis ac pertinen. monasteriorum ipsorum, juxta quod in jamdicti archiepiscopi privilegio continetur. Ex concessione B. Agrigentini episcopi cum capituli sui assensu, tam parochiam et dioecesim quam universum jus episcopale, cum omnibus decimis aliis justitiis suis, quas de baronibus et aliis hominibus castelli Battellarii et pertinentiarum ejus et casalis Busachini nec non et alias decimas omnes et alios redditus, quos Agrigentina Ecclesia in castro Corilionis et pertinentiis ejus habebat, sicut in scripto ipsius episcopi dignoscitur contineri. Ex concessione M. Mazanen. episcopi parochiam et dioecesim et jus episcopale omnesque decimas et alios redditus quos Ecclesia Mazanen. habebat in municipio Jati, et municipio Calatratasi cunctisque pertinen. ipsorum, sicut in scripto praefati episcopi manifestius continetur. Ex concessione R. Anglonen. episcopi cum communi capituli sui consensu, in monast. Carbonen. cellis, obedientiis et possessionibus ejus totum jus episcopale et quodcunque aliud in eo Anglonen. habebat ecclesia, sicut in ipsius episcopi scripto denotatur expressum. Ex concessione Bisinianen. episcopi cum capituli sui assensu, ecclesiam Sanctae Mariae de Macla cum episcopali jure et omnibus obedientiis et pertinentiis suis, sicut in ejusdem episcopi privilegio demonstratur. Ecclesiam quoque Sancti Martini constructam in tenimentis ecclesiae a Petro Indulfo, quam ipse P. obtulit eidem ecclesiae, cum tenimentis, possessionibus et pertinentiis suis. Pallium ad haec, plenitudinem scilicet pontificalis officii, fraternitati tuae de sedis apostolicae auctoritate ac liberalitate largimur, quo intra Ecclesiam tuam ad missarum solemnia celebranda subscriptis diebus uti debebis, Nativitate scilicet Domini nostri Jesu Christi, S. Stephani, octava Dominicae Nativitatis, Epiphania, Hypapanti, Dominica in Ramis Palmarum, Coena Domini, Sabbato sancto, Pascha, et duobus diebus sequentibus, Ascensione, Pentecoste, tribus festivitatibus beatae Dei genitricis et virginis Mariae, natalitio beati Joannis Baptistae, commemoratione Omnium Sanctorum, solemnitatibus omnium apostolorum et praecipuis festis Ecclesiae tuae, dedicationibus ecclesiarum, consecrationibus episcoporum, ordinationibus clericorum et anniversario tuae consecrationis die. Provideas igitur quomodo hujus indumenti honor modesta sit actuum vivacitate servandus; ut ei morum tuorum ornamenta conveniant et esse valeas plus bonis actibus quam hujusmodi ornamento, Deo auctore, conspicuus; et quem pastoralis curae constringit officium, dilectionem proberis fratribus exhibere, ut in humilitatis virtute fundatus nec eleveris prosperis nec fatigeris adversis. Ipsi etiam adversarii, propter mandatum Dominicum, tuo circa te copulentur affectu, et quantum in te fuerit, pacem habeto cum omnibus et ad pacem studeto reducere discordantes. Fulgeat in pectore tuo rationale judicii, cum superhumerali actione conjunctum, et ita in conspectu Dei procedas et hominum, quatenus commisso tibi gregi Dominico virtutis praestes exemplum et taliter opere praecedas et verbo, ut videntes opera tua bona glorificent Patrem nostrum, qui in coelis est, et gaudeant se talem rectorem habere, per quem et erudiantur ad fidem et ad recta opera provocentur. Obeunte vero te, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem monachi ejusdem loci vel major pars consilii sanioris de ipso collegio, siquidem idoneus fuerit in eo repertus, secundum Deum et canonicas sanctiones crediderint eligendum. Quod si forte idoneus ibi reperiri nequiverit et aliunde fuerit assumendus, per fratres ipsius loci monachus eligatur, qui nimirum et regularibus cibis et indumentis utatur. Quae omnia, sicut ab eodem praedecessore nostro provide facta sunt, rata omni tempore volentes et inconcussa servari, nostri quoque privilegii munimine roboramus. Praeterea ad exemplar felicis recordationis Clementis papae praedecessoris nostri, ut Ecclesia Syracusana, quae usque ad tempus ipsius nulli nisi Romano tantum pontifici dignoscitur subjecta fuisse, tibi deinceps et successoribus tuis catholicis metropolitico debeat jure subesse, auctoritate apostolica confirmamus. Decernimus ergo, etc., salva sedis apostolicae auctoritate. Ad indicium sane devotionis suae, ac demonstrandum quod eadem Ecclesia Romano tantum pontifici subjaceret, supranominatus rex, cum eam sub nomine monasterii fundare coepisset, centum tarenos Romano pontifici annis singulis statuit persolvendos. Si qua igitur in futurum, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, per manum Rainaldi domini papae notarii, cancellarii vicem agentis, V Kalend. Maii, indictione prima, Incarnationis Dominicae anno 1198, pontificatus vero domini Innocentii papae tertii anno primo.
CCCXVII. ABBATI ET CONVENTUI DE PIGAVIA. De causa ipsorum, quam habebant contra episcopum Mersburgensem. (Romae, apud S. Petrum, III Idus Julii.) Cum tempore bonae memoriae Coel. papae, praedecessoris nostri, tu, fili abbas, ad Romanam curiam accessisses, privilegium et alia scripta meruisti a sede apostolica obtinere; et sicut a te accepimus, cum reversus fuisses ad propria, privilegium dictum et alia scripta in praesentia fratrum tuorum et quorumdam canonicorum Mersburgensium, qui in defensionem quorumdam monachorum illuc venerant, fecisti fideliter recitari. Quod intelligens venerabilis frater noster Mersburgen. episcopus, nuntiavit et scripsit imperatori te contra honorem imperii ad Romanam Ecclesiam accessisse et privilegium in ejus praejudicium impetrasse. Unde motus imperator curiam tibi indixit et privilegium sibi praesentari praecepit, quod receptum noluit tibi postmodum resignare. Et dum in his et aliis te per episcopum gravari sentires, appellatione interposita sedem apostolicam visitasti: a qua per nuntios commissionis litteris impetratis, partes judices citavere, in causa ipsa juxta formam mandati apostolici processuri Verum dum haec agerentur, venerabilis frater noster Magdebur. archiepiscopus ad petitionem episcopi memorati de mandato imperiali te ab officio beneficioque suspensum a monasterii administratione removit et curam ejus duobus militibus assignavit. Unde timens abbatiae periculum provenire, cum et tibi periculum immineret super controversiis quae inter te et episcopum et quosdam monachos vertebantur, arbitrium archiepiscopi te promisisti, fide in manibus ejus hinc inde praestita, servaturum. Sicque factum est ut ipse archiepiscopus, adjunctis sibi tam clericis quam laicis, inter quos erat et dapifer imperialis, sub certa forma arbitrium promulgaverit. Post haec iterum Romam veniens, quae facta fuerat eidem praedecessori nostro diligenter exponere procurasti: cui et adversario tuo custodi Mersbur. procuratori dicti episcopi nos ipsi, cum essemus in minori officio constituti et dilecti filii I. tt. Sancti Stephani in Coelio monte et I. tt. Sanctae Priscae presbyteri cardinales deputati fuimus auditores: et tandem, auditis quae partes duxerant proponenda, sub certa forma de consensu partium causa commissa fuit judicibus delegatis, videlicet ut de omnibus diligenter inquirerent, excepto quod indagationem libertatis ejusdem monasterii, cum duobus capellis, apostolicae sedis examini per omnia reservarent. Cumque ita judices delegati partes ad suam praesentiam auctoritate apostolica evocassent, memoratus episcopus delegatos ipsos suspectos sibi proposuit et causas suspicionis multiplices assignavit. Consequenter etiam eorum volens judicium declinare, sedem apostolicam appellavit. Sed reversus postmodum coram eisdem, sacramentum calumniae praestitit, testes produxit, petitis dilationibus et obtentis. Ipsi ergo judices procedentes in causa, auditis utriusque partis rationibus et plenius intellectis, gesta omnia sigillorum suorum munimine roborata ad sedem apost. destinarunt, terminum partibus imponentes quo recepturae sententiam apostolico se conspectui personaliter praesentarent. Ad quem tu personaliter accedens, episcopus pro se misit dilectos filios H. Mersburgen. canonicum et B. S. Nicolai Mersburgensis scholasticum responsales; qui gesta quae delegati transmiserant nec publicari debere dicebant nec fidem eis penitus adhibendam; cum et a suspectis judicibus et post appellationem legitime interpositam recepta fuerint et descripta: parte tua contrarium postulante, praesertim quia, ut firmiter, asserebat, nuntii memorati personam standi judicio non habebant, cum excommunicati essent, et episcopo fuisset sub poena suspensionis injunctum ut ad causam agendam in propria persona veniret: quod cum non fecerit, poenam suspensionis incurrit. Quem praedicti nuntii propter aegritudinem et senectutem personaliter ad Romanam Ecclesiam non posse accedere proponebant, alia quae ipsis objecta fuerant denegantes. Qui pro ipso episcopo factum taliter proponebant, quod cum ab eo, tanquam a praelato tuo, abbatiam et sacerdotium percepisses, sicut fueras in jure confessus, propter pravam conversationem tuam super multis enormitatibus coepisti a monachis conveniri; inter quos episcopus pacem et concordiam saepius reformavit, monens te ut ad frugem melioris vitae transires. Cum autem fratres per ea quae jugiter faciebas de tua emendatione nullatenus jam sperarent, contra te proposuca runt in synodo de dilapidatione, quod res monasterii pauperum usibus deputatas voluptuose consumeres et pro defectu necessariorum religio ibi penitus deperiret, te etiam de sacrilegio, simonia, aliisque multis criminibus impetebant interdum coram episcopo, quandoque in praesentia cardinalis, quem episcopus tandiu sustinuit quod monachis denegare justitiam dicebatur. Citatus exinde ab episcopo, nuntium misisti super omni gravamine quod tibi possit inferri per sententiam episcopi provocantem. Cum autem neque per te neque per nuntium ad archiepiscopum accessisses, ipse archiepiscopus appellationi tam generaliter factae in praejudicium Ecclesiae judicavit nullatenus deferendum. Episcopus itaque, habito prudentum consilio, citatum denuo te ab officio beneficioque suspendit. Interim superveniens dilectus filius noster I., tt. Sancti Stephani in Coelio monte presbyter cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, ad dictam abbatiam accessit ut componeret inter te et monachos memoratos. Sed te in villis proximis latitante et magistro Ulrico allegante, dictus cardinalis latam in te suspensionis sententiam confirmavit. Sic ergo latenter Romam veniens, commissionis litteras veritate tacita et sub specie renovationis privilegium quod nunquam hactenus habueras, impetrasti. Cumque judices delegati episcopo suspecti essent et monachis, a quibus nec unius diei poterant inducias obtinere, appellatione interposita ab episcopi nuntiis, statim. cum privilegium subreptitium legeretur, partes nuntios suos ad sedem apostolicam transmiserunt: de quorum assensu causa tandem fuit aliis conjudicibus sub certa forma commissa, sicut in commissionis litteris continetur. Sed cum non omnes possent examinationi causae propter nimiam distantiam interesse, dilectus filius abbas de Goizoche, una cum venerabilibus fratribus nostris dicto archiepiscopo, Balbergen. et Misnen. episcopis et quamplurimis Ecclesiarum praelatis, inter episcopum, te et monachos pacem et concordiam reformavit. Iterum autem ad Romanam Ecclesiam latenter accedens et proponens multa contra monachos et episcopum, ad duos judicum illorum, quos superius episcopo duximus esse suspectos et a quibus nuper ipse episcopus per nuntios appellaverat, commissorias litteras impetrasti. Qui cum justas exceptiones episcopi non admitterent, quas in continenti probare volebat, sedem apost. appellavit. Sed ipsis in causa nihilominus procedentibus, invitus accessit ad eos, timens ne sua justitia deperiret. Cum autem, post alia quae judices ipsi proprio motu fecerant, terminum publicandis attestationibus praefixissent, venientibus partibus, unus tantum comparuit de judicibus cum alterius nuntio; qui nec habebat ad alios litteras nec cavere volebat quod dominus suus vices suas praesenti judici commisisset. Sicque factum est quod solus Nunburgen. praepositus, licet tribus sigillis appositis gesta descripserat quae fuerant ad sedem apost. destinata; unde dicebant fidem eis nullatenus adhibendam; et quia ipsum instrumentum relationis ipsorum judicum fuit in superficie vitiosum et datum ab eo quem plurimis dicunt excommunicationis vinculis innodatum. Verum praemissa fere omnia pro episcopi parte proposita, tu veritate destitui firmiter asserebas. Quia vero memoratus episcopus, eo quod juramentum praestitit de calumnia et a delegatis inducias postulavit et testes coram eis produxit, appellationi renuntiasse videtur et eorum examini consensisse: Nos, habito fratrum consilio, in praemissa incidenti quaestione interlocuti fuimus quod deberent quae coram praedictis judicibus gesta fuerunt publicari; ut secundum tenorem ipsorum, nostra tandem sententia formaretur. Tibi igitur et procuratoribus episcopi supradicti venerabilem fratrem nostrum O. Ostien. episcopum et dilectum filium P., tituli Sanctae Caeciliae presb. card., dedimus auditores; qui cum ea quae fuerant hinc inde proposita et ostensa nobis et fratribus nostris fideliter retulissent, quia tam per confessiones quam per attestationes legitime constitit quod fide hinc inde data compromissum est in arbitrium archiepiscopi memorati et quorumdam etiam aliorum, Nos de consilio fratrum nostrorum ipsum arbitrium decernimus observandum, illis duntaxat exceptis capitulis quae contra libertatem ipsius monasterii et duarum capellarum eiusdem in arbitrio sunt expressa: cum etsi sponte volueris, de jure tamen nequiveris sine licentia Romani pontificis renuntiare privilegiis vel indulgentiis libertatis quae monasterium illud indicant ad jus et proprietatem Rom. Ecclesiae pertinere; praesertim cum in ultimae commissionis litteris contineatur expressum quod saepedictus praedecessor noster super renuntiatione a te super privilegio et aliis scriptis facta nullum tibi vel successoribus tuis aut etiam monasterio et duabus capellis de Pigavia praejudicium voluit generari. Quia vero in eisdem litteris commissoriis expressit quod indagationem libertatis ejusdem monasterii cum duabus capellis in eadem villa positis apostolicae sedis examini per omnia reservavit, quidquid contra formam hujus mandati a delegatis praedictis actum est revocamus et viribus omnino carere censemus; reservantes eidem episcopo liberam facultatem ut contra libertatem ipsius monasterii ordine judiciario valeat experiri; interim autem donec ipsa quaestio canonice terminetur, tu et monasterium tuum non compellamini obedientiam eidem episcopo exhibere, sed in eo statu maneatis in quo post impetratum privilegium et ante datum arbitrium, dignoscimini exstitisse. Quoniam ergo personales injuriae quae praecesserant per arbitrium sunt sopitae, cum vos vicissim in pacis osculum receperitis, quaestiones tam super ablatorum restitutione quam super subjectione monasterii duximus committendas. Nulli ergo, etc.
Datum Romae apud S. Petrum, III Idus Julii, etc.
CCCXVIII. DE NOVO BURGO ET DE VALLE S. GEORGII ABBATIBUS ET PRAEPOSITO S. SEVERI DE EFFORDIA. Ejusdem fere argumenti cum superiore. (Reate, XII Kal. Augusti.) Cum inter vener. fratrem nostrum Mersburgen. episcopum et dilectum filium abbatem de Pigavia super diversis articulis controversia verteretur et eadem saepe fuisset a bonae memoriae Coelest. papa praedecessore nostro commissa, tandem ad praesentiam nostram abbas praedictus et dilecti filii Hen. et B. procuratores ipsius Mersburgen. episcopi accedentes, cum super ea in auditorio diutius nostro litigassent, sententiam a nobis accipere meruerunt, cujus tenor ex litteris nostris sententiam continentibus vobis plenius innotescet. Verum cum pro defectu probationum quaestio quae vertitur inter eos super statu monasterii de Pigavia non potuerit terminari, nos inquisitionem ipsius vestrae duximus experientiae committendam, diffinitiva nobis sententia reservata. Caeterum quia idem abbas multis et magnis se queritur a dicto episcopo vel mandato ejus per alios spoliatum; per apostolica vobis scripta mandamus atque praecipimus quatenus thesauri Ecclesiae, privilegiorum, indulgentiarum et aliorum, quibus eum inveneritis minus rationabiliter ab episcopo destitutum, facta sibi restitutione plenaria, super libertate seu subjectione praemissi monasterii et aliis quae adversus se duxerint proponenda inquiratis, solum Deum habentes prae oculis, sine personarum acceptione plenissime veritatem et usque ad diffinitivam sententiam subl. appellationis diffugio procedentes gesta omnia nobis mittatis sigillorum vestrorum munimine roborata; ut per ea certiores effecti, securius in ipso negotio procedere valeamus; certum terminum partibus assignantes, ad quem nostro se conspectui repraesentent diffinitivam sententiam recepturae. Nullis litteris, etc., harum mentione non habita, praeter assensum partium, etc. Quod si omnes, etc., tu dilecte, fili abbas de Novo-Burgo, cum eorum altero, etc. Testes cogantur.
Datum Reate, XII Kal. Augusti.
CCCXIX. RCHIEPISCOPO, DECANO ET PRAECENTORI LUGDUNEN. Committitur causa archidiaconatus Cabilonensis. Cum pro causa quae inter dilectos filios Falconem et Gualterum Cabilonensis Ecclesiae archidiaconos vertebatur, procuratores utriusque partis ad nostram praesentiam accessissent, nos eis dilectum filium nostrum G. Sancti Adriani diaconum cardinalem concessimus auditorem: coram quo ipsius F. archidiaconi procurator proposuit quod cum olim, pro variis gravaminibus quae adversarii ejus Cabilonen. Ecclesiae inferebant, ad sedem apostolicam accessisset, ad dilectos filios abbatem Sancti Martini, cantorem Eduensem, archidiaconum Flaviniacen. litteras impetravit ut dictum G. archidiaconum canonica districtione compellerent ut ob Cabilonen. Ecclesiae et hominum cujusdam obedientiae ejus, quae potestas Boiaci dicitur, molestatione cessaret et de injuriis illatis ipsum eidem Ecclesiae satisfactionem cogerent debitam exhibere. Cumque judices secundum mandatum apostolicum vellent in causa procedere, pars adversa, ut judicium declinaret, sedem apostolicam appellavit. Adjecit etiam quod a bonae memoriae Celestino papa praedecessore nostro confirmationis litteras impetrarat super quibusdam institutionibus ejusdem Ecclesiae de communi assensu capituli constitutis, ex quarum inobservantia Ecclesia ipsa debito servitio fraudabatur. Licet autem idem praedecessor noster venerabili fratri nostro Eduen. episcopo ad ejusdem archidiaconi postulationem mandasset ut eas faceret observari, ipse tamen semel solummodo Cabilonen. capitulo pro his servandis suas litteras destinavit nec super hoc ultra processit. Petebat itaque procurator ipse pro archidiacono memorato priorem causam committi, confirmari constitutiones praedictas et ea sibi restitui quae ad utilitatem ejusdem Ecclesiae coactus fuerat expendisse. Caeterum procurator partis alterius ex adverso respondit quod cum dictus F. archidiaconus in succentorem Cabilonen. Ecclesiae, diaconatus fungentem officio, in communi dormitorio manus injecisset temere violentas et eum traxisset verberando per claustrum, tu, frater archiepiscope, eum ob violentam manuum injectionem et violationem immunitatis Ecclesiae fecisti excommunicatum publice nuntiari. Ipse vero ad apostolicam sedem accedens confessus est quod in clericum manus injecerat violentas; supprimens autem quod immunitatem violasset Ecclesiae, super absolutione sua litteras impetravit; sed nihilominus in excommunicatione remansit, cum alteram causarum, pro quibus excommunicatus fuerat tacuisset. Unde ipsum nec in jure stare posse dicebat, nec procuratorem constituere: praesertim cum is cui causae suae procurationem commiserat ob excessum similem, eadem innodatus sententia teneretur. Ea etiam carere viribus allegabat quae in excommunicatione positus a sede apostolica impetrarat. Licet autem per hoc dictus G. archidiaconus ei non teneretur, nisi obtento prius absolutionis beneficio, respondere; nihilominus tamen se dictorum judicum conspectui praesentaret et per litteras venerabilis fratris episcopi et dilecti filii decani ipsius Ecclesiae ostenderat quod nec ipse adversus eamdem Ecclesiam nec Ecclesia adversus eum haberet aliquam quaestionem et litterae quas adversarius ejus obtinuerat ab apost. sede impetratae non fuerant de capituli voluntate. Accedente igitur die altera quae ipsis fuerat assignata, cum super eo quaereretur a partibus utrum renitente capitulo dictus F. archidiaconus esset pro Cabilonen. Ecclesia contra eumdem G. archidiaconum admittendus, ipse G. propter suspicionem judicum ad sedem apostolicam appellavit. Ad ea vero quae super servandis consuetudinibus Ecclesiae proposita fuerant sic respondit quod cum memoratus episcopus dictis decano et capitulo mandavisset memoratas consuetudines observari, responderunt se ipsas libentius servaturos, nisi paupertas Ecclesiae impediret; adjicientes, ut statum Cabilonen. ecclesiae per suas litteras sedi apostolicae nuntiarent. Ex his igitur concludebat nec expensas quas dictus F. archidiaconus fecerat ipsi debere restitui, cum potius, ut ab excommunicationis vinculo solveretur, ad sedem apost. accessisset nec eum esse super confirmandis Ecclesiae consuetudinibus audiendum, cujus non poterat litteras procurationis ostendere, imo ipse procurator esse a capitulo institutus. Propter quod cum instantia postulabat ordinationem Ecclesiae dictis episcopo et decano committi; ita quod quidquid de majori et saniori parte capituli, tam super instituendis canonicis quam super aliis ad ordinationem ejusdem Ecclesiae pertinentibus, constituerent, non obstante contradictione paucorum, inviolabiliter servaretur, nec obstantibus litteris super servandis praedictis consuetudinibus ad dictum Eduen. episcopum destinatis. Petebat etiam dictum F. archidiaconum excommunicatum denuntiari; cum nec satisfecisset passo injuriam et de violatione immunitatis Ecclesiae non fecisset aliquam mentionem. Ex parte vero praedicti F. archidiaconi taliter fuit ad objecta responsum, quod licet super violenta manuum injectione accusatus fuisset, ei fuit Ecclesiae solummodo introitus interdictus; sed postmodum ad apostolicam sedem accedens, sine contradictione qualibet fuerat absolutus. Nos igitur causam ipsam vestro examini committentes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, si vobis constiterit dictum F. archidiaconum ob duplicem causam excommunicatum fuisse, et expressisse tantum alteram in litteris quas super absolutione sua ab apostolica sede obtinuit, ipsum tanquam excommunicatum satisfacere Ecclesiae suae de altera, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis. Praedictas vero constitutiones, si eas de assensu capituli majoris sanioris partis sine pravitate qualibet inveneritis esse factas et possibilitas Ecclesiae patitur, faciatis inviolabiliter observari. In aliis ordinationem Ecclesiae praedictis episcopo et decano auctoritate apostolica committatis; ita ut quae cum majori parte capituli tam super canonicis instituendis quam super aliis canonice duxerint statuenda, non obstante contradictione vel appellatione paucorum, obtineat firmitatem. Expensas vero antedicto archidiacono restitui faciatis, si legitime probare potuerit se de Capituli mandato suscepisse praedicta negotia promovenda et propter hoc ad sedem apostolicam accessisse. Nullis litteris, etc., praeter assensum partium, etc. Quod si omnes, etc. tu, frater archiepiscope, cum eorum altero, etc.
Datum, etc.
CCCXX. P. SCHALAHOLTDEN. ET B. HOLEN. EPISCOPIS ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS ET CLERICIS UNIVERSIS PER ISLANDIAM CONSTITUTIS. Significat eis gravia quaedam vitia quae per Islandiam corrigere debeant. (Reat., III Kal. Aug.) Quamvis insula vestra longo terrarum tractu ab Urbis partibus sit remota, vos tamen, quod apostolicae provisionis non sitis extorres, aestimare debetis, cum ex injuncto nobis apostolatus officio facti simus secundum Apostolum sapientibus et insipientibus debitores, et ita pastoralem sollicitudinem gerimus de propinquis, quod eam extendimus etiam ad remotos, quos absentes corpore, spiritu vero praesentes, charitatis brachiis amplexamur. Sane dilectum filium Erlend. abbatem, latorem praesentium quem ad nos transmittere curavistis, boni testimonii virum, paterna benignitate recepimus et sicut eo didicimus referente, licet nullas ex parte vestra portaverit nobis litteras sigillatas, quas tamen asseruit se amisisse in maris periculis constitutum, nonnulla in partibus vestris velut in usum et consuetudinem sunt redacta, quae ab agro Dominico sunt studiosius exstirpanda, ne per spinas et tribulos semen evangelicum suffocetur. Inter quae sequentia duximus ad cautelam, exempli gratia, exprimenda: ut per ea studeatis caetera vitia capitalia evitare per quae ira Dei venit in filios diffidentiae, qui stercora pro croceis amplectuntur, et luci tenebras anteponunt. Et ut incipiamus a primo inobedientiae vitio per quod peccatum intravit in mundum, cum in Ecclesia Dei diversi gradus, adinstar coelestis curiae, sint distincti, ut secundum dispositionem superiorum obtemperantibus inferioribus, cuncta rite procedant, unde et Romana Ecclesia tanquam magistra non humana sed divina dispositione universis et singulis per orbem Ecclesiis est praelata, ut ad eam velut caput aliae sicut spiritualia membra respondeant: cujus pastor ita suas aliis vices distribuit ut, caeteris vocatis in partem sollicitudinis, solus retineat plenitudinem potestatis, ut de ipso post Deum alii dicere possint: Et nos de plenitudine ipsius accepimus (Joan. I, 16), sicut idem E. abbas nobis diligenter exposuit, qui sunt inter vos subditi, dum praelatis suis, in his quae agunt perperam, nolunt humiliter obedire ac secundum ipsorum monita salubria declinare a malo et facere bonum, contra torrentem dispositionis divinae brachia nituntur extendere et quasi contra stimulum calcitrare; quae sic disposuit gradus et ordines differentes, ut reverentiam minores majoribus exhiberent. Profecto qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt, erroris magnitudinem non pensantes, cum secundum Prophetam peccatum hariolandi sit repugnare, et scelus idololatriae nolle acquiescere. Hi nempe vel sunt potentes; et peccata sua propria temeritate defendunt, non attendentes quod legitur: Potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7), et: Deposuit potentes de sede (Luc. I, 52). Vel minores. Et ut licentius proruant in peccatum majorum tuitione defendere se nituntur, declinantes corda sua in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis; tanquam in extremo examine, quando unusquisque onus suum portavit, illi possint eos a ventura ira defendere qui pro suis sceleribus aeternis incendiis reservantur. Quid de homicidiis, incendiis et fornicationibus referemus, et quod excommunicatis communicare praesumitis et praesertim Suero et excommunicato et apostatae, Deo et sanctis ejus pro suis actibus inimico? Si vellemus ad unguem singula persequi quae inter vos dicuntur peccatis exigentibus frequentari, pagina cresceret in immensum et taedium legentibus et audientibus generaret. Dolemus ergo plurimum et tristamur haec inter vos libere perpetrari. Sed veremur admodum et movemur ne forte, quod absit, propter dissolutam negligentiam vestram ista proveniant, quae dum negligitis perturbare, quid aliud facitis quam fovere facti canes muti, non valentes latrare? quibus dicitur per prophetam: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, annuntiabo populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum (Isa. LXVIII, 1). Unde Apostolus inquit Ephesiis: Mundae sunt manus meae a sanguine omnium vestrum. Non enim subterfugi quominus annuntiarem vobis omne consilium Dei (Act. XX, 27). Mundus ergo a sanguine ipsorum non esset, si eis annuntiare Dei judicium noluisset; quia cum increpare delinquentes noluerit, eos proculdubio tacendo pastor occidit. Cum itaque in tremendi die judicii de vestris et subditorum vestrorum actibus debeatis reddere rationem, quin etiam et de omni verbo otioso quodcunque locuti fueritis; hortamur universitatem vestram, monemus in Domino et per apostolica scripta mandamus quatenus contra delinquentes quasi contra bestias Ephesi viriliter exsurgentes, ne post cursum vitae labentis in manus Dei viventis quod horrendum est, incidatis, murum vos pro domo Domini non dubitetis opponere et contra faciem Damasci turrim vos inexpugnabilem opponentes, evellere ac destruere, aedificare pariter et plantare unanimiter procuretis quae in Ecclesia Dei evellenda et destruenda, aedificanda fuerint et plantanda. Caeterum quoniam adhuc habemus multa vobis dicere quae non possunt commode per praesentem epistolam declarari; praemissis breviter praelibatis, charitati vestrae duximus praedicendum quod auctore Patre luminum, a quo omne datum est optimum et omne donum perfectum, in proximo invento viro secundum cor nostrum, eum ad vos mittere disposuimus: per quem de singulis quae omittere vel facere debeatis et omnibus quae fuerunt nobis ex parte vestra proposita, cum ad vos venerit, efficiemini certiores.
Datum Reat., III Kal. Augusti, etc.
CCCXXI. (Datum, ut supra. ) In eumdem fere modum scriptum est principibus et populis per Islandiam constitutis. Quamvis insula vestra, ut supra, etc., usque ad verbum libere perpetrari; quos salvos fieri cupimus et ad agnitionem veritatis venire: ad quod viam vobis salubriter praeparabit, si habueritis in his quae Dei sunt obedientiam ad praelatos et eos imo Deum in ipsis curaveritis honorare, in quibus contemptis Deus spernitur et in receptis recipitur et etiam honoratur, et opera impenderitis in operibus pietatis et praesertim eleemosynis conferendis, quarum efficaciam Scriptura commendans inquit: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna peccatum exstinguit. Caeterum quoniam adhuc habemus, etc., ut supra.
Datum, ut supra.
CCCXXII HYDRUNTINO ARCHIEPISCOPO. Quod filius ex ea susceptus quae putabatur esse concubina, et post apparuit quod esset legitima uxor, sit legitimus (Reat., III Non. Aug.) Per tuas nobis litteras intimasti quod Rao de Aceresia ex muliere quadam quam, secundum opinionem majoris partis viciniae, in concubinam habebat, prole suscepta, quamdam prius et aliam ea defuncta duxit uxorem et ea ex qua prolem susceperat virum sibi alium copulavit. Processu vero temporis idem Rao in praesentia multorum firmavit proprio juramento quod eam quam habere visus fuerat concubinam, prius affidaverat in uxorem quam ex ipsa filium genuisset; et cum post juramentum illud per sex annos et ultra vixisset, dum ageret in extremis, eum quem ex illa susceperat, filium legitimum appellavit et haeredem instituit in testamento. Cum autem tuae fuisset inquisitioni et decisioni commissum, an filius sic susceptus legitimus esset haeres ipsius R. et ad ejus patrimonium admittendus, propter id quod ex quadam decretali bonae memoriae Alexandri papae praedecessoris nostri standum esse super hoc verbo viri et mulieris credebas, testes a filio ejusdem R. productos provide suscepisti: quibus legitime comprobavit praedictum R. matrem suam in capella Sancti Sergii affidasse; propter quod eum ipsius R. haeredem esse legitimum judicasti. Nos igitur attendentes quod plus est quod in veritate agitur quam quod simulate concipitur, licet tam dictus R. cum, ea dimissa quam ut concubinam habuerat, ad alia vota transivit, videatur ex ipso facto quod matrimonium inter eos celebratum fuerit denegasse: quia tamen desponsatio per testes legitimos comprobata eos matrimonialiter fuisse conjunctos ostendit, sive desponsatio ipsa fuerit de praesenti, ut per consensum legitimum et verbis de praesenti expressum, sive de futuro, ut per sequentem carnis copulam matrimonium inter eos fuerit celebratum, non tam decretali dicti praedecessoris nostri, quae in casu dissimili loquitur, quam inductis probationibus innitentes, te processisse legitime respondemus et sententiam tuam auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus: auctoritate tibi praesentium injungentes ut sententiam ipsam facias monitione praemissa per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari. Nulli ergo, etc.
Datum Reat, III Nonas Augusti.
CCCXXIII. OSCEN. ET TIRASONEN. EPISCOPIS. De diacono cujus amici abbatem trucidarant. (Reat., II Non. Augusti.) Petrus diaconus et monachus Sancti Joannis de Pinna sua nobis insinuatione monstravit quod cum in saeculari adhuc habitu constitutum, in Ecclesia de Rigulo quoddam beneficium obtinentem, abbas ipsius Ecclesiae illum eodem beneficio spoliasset, cognati et amici ejus abbati saepius supplicarunt ut beneficium sibi restitueret memoratum. Quo nolente ipsorum precibus acquiescere, irati plurimum et commoti, nocte quadam in domo diaconi convenerunt, et coena facta dixerunt quod vindictam volebant sumere de abbate. Inhibiti autem expresse ab eodem diacono ne abbatem occiderent vel aliquid ei facerent unde ordinis sui discrimen incurreret et animae detrimentum, in eum nihilominus irruerunt et plagis impositis abierunt semivivo relicto; unde post dies aliquot spiritum exhalavit. Ab illo autem tempore usque hodie praedictus diaconus de eo quod contigerat tristis effectus, ab administratione cessavit; et nondum expleto biennio, habitum induit monachalem. Unde a nobis suppliciter petiit edoceri utrum posset in officio diaconi ministrare; et si hoc ei liceret, an posset ad majorem ordinem promoveri. Licet autem, si praemissis veritas suffragatur, praefatus diaconus super abbatis interitu non videatur esse culpabilis, quia tamen bonarum mentium est ibi culpam agnoscere ubi culpa non est, quod ab administratione officii se propria voluntate suspendit vel habitum induit regularem, sibi non ad peccatum ascribimus, sed ad meritum reputamus. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, si praemissa noveritis veritate subnixa, saepedictum diaconum non solum in diaconatus officio ministrare, sed etiam ad ordinem presbyteratus ascendere, si aliud canonicum non obstiterit impedimentum, liberam concedatis auctoritate apostolica facultatem; praesertim si super hoc non fuerit respersus infamia, cum ei non debeat imputari quod contra prohibitionem ejus expressam, eo causam vel occasionem non dante, ausu sacrilego proponitur a consanguineis attentatum, divina Scriptura testante quod anima quae peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem patris neque pater iniquitatem filii quamvis hoc ipsum verius ad aeternam quam ad temporalem referatur vindictam.
Datum Reat., II Nonas Augusti, pont. nostri anno primo.
CCCXXIV. ATREBATEN. EPISCOPO ET DECANO CAMERACENSI. Ut regem Francorum cogat duci Lotharingiae dotem reddere. (Reat., VIII Id. Augusti.) Sicut ex parte dilecti filii nobilis viri ducis Lotharingiae nostris fuit auribus intimatum, quando nobilem mulierem Mathildem, neptem Philippi quondam comitis Flandriae, sibi matrimonio copulavit, idem comes redditus quinquaginta talentorum percipiendos annuatim in terra Boloniae praefato duci assignavit in dotem, quae post obitum ipsius comitis nullatenus potuit obtinere; et insuper ipse comes eamdem terram obligavit ei pro trecentis marcis et septem millibus talentorum. Quia igitur praescripta terra ad proprietatem est charissimi in Christo filii nostri Philippi illustris regis Franciae devoluta et dos pertinet ad conjugium, quod est magnum in Ecclesia sacramentum: nos, qui secundum apostolum sapientibus sumus et insipientibus debitores, discretioni vestrae per apostol. scripta mandamus quatenus eumdem regem, ut super praemissis memorato duci satisfaciat ut tenetur moneatis diligenter et efficaciter inducatis. Alioqui, partibus convocatis, audiatis causam et eam fine debito terminetis. Quod si ambo, etc., tu, frater episcope.
Datum Reat., VIII Idus Aug
CCCXXV. CORRADO ET PETRO QUONDAM FILIIS MALABRANCAE. Puella ante annum septimum sponsalia contrahere non potest. Ad dissolvendum quod factum fuerat inter Joannem filium nobilis viri Leonis de Monumento et S. filiam quondam Matthaei de Fortebrachio super matrimonio contrahendo, in nostra et fratrum nostrorum praesentia fuit ex parte vestra propositum quod, cum dicta puella nondum ad septennium pervenisset, cum ipsa nec matrimonium contrahi nec sponsalia potuere. Defuit etiam consanguineorum assensus, qui praecipue sunt in talibus requirendi. Quod et si aetas sufficiens exstitisset et consanguineorum intervenisset assensus, personae tamen non sunt legitimae ad matrimonium contrahendum, linea consanguinitatis obstante. Accusatione vero super consanguinitate proposita et tam ex parte juvenis quam ex parte puellae consanguinitatis gradibus computatis, cum eam velletis idoneis testibus comprobare, praefatus Leo multas exceptiones proposuit, per quas nitebatur vos ab accusatione multipliciter removere. Cumque super exceptionibus ipsis fuisset utrinque diutius disceptatum, auditis et intellectis quaecunque fuerunt hinc inde proposita, de consilio fratrum nostrorum interloquendo pronuntiavimus inter dictos juvenem et puellam nec matrimonium nec sponsalia fuisse contracta, cum constet puellam nondum ad septennium pervenisse. Quocirca nec accusatio locum habebat, cum non esset quod posset legitime accusari: denuntiari tamen poterat consanguinitas, ut interdiceretur matrimonium contrahendum. Ad denuntiationem ergo legitime comprobandam festum Omnium Sanctorum proximo venturum pro termino assignamus; salvis exceptionibus non solum propositis sed etiam proponendis. Ne vero quidquam interim in puellam carnaliter attentetur, auctoritate apostol. firmiter interdicimus ut in ipso negotio de novo non procedatur ulterius donec vel a denuntiatione cessetur vel, denuntiatione probata, ordine judiciario procedatur. Quod si contra interdictum nostrum in praejudicium ipsius quidquam fuerit attentatum, illud irritum esse decernimus et viribus omnino carere.
CCCXXVI. FAVENTIN. EPISCOPO. Licentiam indulget transeundi ad Ecclesiam Papiensem. (Reat., VI Id. Augusti.) Sacra docente Scriptura didicimus, ut quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XIX, 6). Duplex est autem conjunctio conjugalis: una secundum carnem, quae carnalis dicitur; altera secundum spiritum, quae spiritualis non incongrue appellatur. Utramque designat Apostolus qui verbum illud exponens, Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Marc. X, 7), consequenter adjunxit: Hoc autem dico magnum sacramentum in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32). Nam carnalis conjunctio, quae est inter virum et legitimam feminam sacramentum est spiritualis conjunctionis quae consistit inter Christum et sanctam Ecclesiam. Conjunctio carnalis hoc efficit ut sint duo in una carne, secundum illud quod Veritas ait: Itaque jam non sunt duo, sed una caro (Matth. XIX, 6). Conjunctio vero spiritualis id efficit ut sint duo in uno spiritu, secundum illud quod dicit Apostolus: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum eo (ibid.): Utrique autem, carnali scilicet et spirituali conjunctioni, competit quod superius est praemissum: Quod Deus conjunxit, homo non separet (ibid.) ut nec liceat homini carnali matrimonio legitime copulatos dividere nec spirituali conjugio canonice vinctos, ut episcopum et suam Ecclesiam, separare. Licet autem videri posset ex his quod summus pontifex spirituale matrimonium, episcopi scilicet et Ecclesiae, separare non possit, cum tamen ex consuetudine, quae est optima legum interpres, et sacris canonibus habeatur quod per cessionem, depositionem et translationem, quae soli sunt sedi apost. reservata, super hoc plenam habeat potestatem sane intelligentibus id nullum dubitationis scrupulum generabit; cum non humana sed divina fiat auctoritate quod in hac parte per summum potificem adimpletur, qui non hominis puri, sed veri Dei vere vicarius appellatur. Nam quamvis simus apostolorum principis successores, non tamen ejus aut alicuju apostoli vel hominis sed ipsius sumus vicarii Jesu Christi. Unde quos Deus spirituali conjunctione ligavit, non homo, quia non vicarius hominis, sed Deus, quia Dei vicarius, separat, cum episcopos a suis sedibus per eorum cessionem, depositionem et translationem aliquando removemus. Quae tria ex hac quam ostendimus ratione merito sunt Romano tantum pontifici reservata: qui licet alios episcopos vocaverit in partem sollicitudinis, sibi tamen retinuit plenitudinem potestatis. Siquidem ex litteris venerabilium fratrum nostrorum Mediolanen. et Ravennat. archiepiscoporum et Vercellen. Terdonen. Placentin. Parmen. Lauden. et Mutinen. episcoporum, et dilectorum filiorum capituli, praepositorum et universi cleri, consulum et populi Papien. accepimus, quod bonae memoriae L. Papiensi episcopo viam universae carnis ingresso, ipsi capitulum et clerus Papien. in te unanimiter convenerunt, te sibi petentes in episcopum ab apostolica sede concedi; licet, quod negligentiae ipsorum ascribimus, ipsi te elegisse scripserint, quem eis eligere non licuit, sed tantummodo postulare: quia cum esses spiritualiter alligatus uxori, nisi facta prius solutione, in te non poterat legitime consentiri. Quia vero in talibus evidens utilitas et urgens necessitas, secundum instituta canonica, solent et debent attendi; utrum haec postulationem ipsorum favorabilem redderent et assensu sedis apostolicae non indignam cum fratribus tractavimus diligenter. Visum est nobis et fratribus nostris non modicum utile, ut de minori civitate ad majorem, de minus populosa dioecesi ad populosiorem, de minus nobili ad nobiliorem Ecclesiam transire debeas: ubi concessum tibi scientiae et eloquentiae donum ad profectum plurimorum valeas exercere et creditum tibi talentum sub usuris fertilioribus valeas erogare. Necessarium etiam subtiliter intuentibus videbatur, cum si a sede apostolica nuntii, quos dicti capitulum et clerus Papien. ad nos destinarunt, vacui redivissent, praeter personarum laborem et magnitudinem expensarum, quas frustra fecisse dolerent, dissensionis inconveniens Ecclesiae Papiensi forsitan proveniret, quod nobis et Ecclesiae Romanae posset ab aliquibus imputari. De tua igitur idoneitate securi, utpote cujus scientiam et eloquentiam ac morum honestatem nos et fratres nostri plene cognovimus, dum apud sedem esses apostolicam constitutus, et familiaria exempla sequentes, ut vetera relinquamus, cum temporibus nostris, de episcopo in episcopum, ut Venefranus in Aversanum, de episcopo in archiepiscopum, ut Gratianopolitanus in Viennen. de episcopo in archiepiscopum, ut Tarsen. in Nazaren. de archiepiscopo in patriarcham, ut Caesarien. in Hierosolymitan. et quod plus est, de archiepiscopo in summum pontificem, sicut bonae memoriae Urbanus papa praedecessor noster, qui de Mediolanen. Ecclesia fuit in pontificem Romanum assumptus, translationes fuerint saepius celebratae, supradictorum capituli et cleri petitioni clementer annuimus et ut a Faventin. transeas ad Ecclesiam Papien. de benignitate sedis apostolicae facultatem tibi liberam auctoritate presentium indulgemus. Nulli ergo, etc.
Datum Reat., VI Id. Augusti.
CCCXXVII. ALFONSO EPISCOPO ET CAPITULO AURIEN. Confirmatur illorum statutum de numero canonicorum. (Datum Romae.) Postulatum fuit a nobis ex parte vestra quod deliberatione provida unanimiter statuistis ad conservandam indemnitatem Ecclesiae et repellendam quorumdam potentum improbitatem, qui Ecclesiam vestram saepius praegravabant, ne plures triginta sex canonicis liceret in vestra Ecclesia ordinari, auctoritas sedis apostolicae confirmaret. Nos ergo vestris justis postulationibus annuentes, praemissum canonicorum numerum, sicut a vobis provide noscitur institutus, ratum habentes, salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate, praesenti pagina confirmamus; nisi forte in tantum excreverint Ecclesiae facultates, quod ex eis commode valeat pluribus canonicis provideri. Nulli ergo etc.
Datum Romae, etc.
CCCXXVIII. R. SANCTORUM MARCELLINI ET PETRI PRESBYTERO CARD. ABBATI ET CONVENTUI CASSINEN. Ipsis commendat episcopum S. Georgii, ut eum liberaliter, donec convalescat, alant. (Datum Romae.) Apud religiosos extrinseca et aliena commendatione non indiget quem propria et innata intus religio et scientiae praerogativa commendant. Et non minus his duobus juvat causa quam gerit. Virtus enim sese diligit aspernaturque contraria et similia in similibus delectantur. Quanta enim religione polleat venerabilis frater noster episcopus Sancti Georgii et locus indicat in quo laudabiliter olim abbatis implevit officium, utpote in quo vigent regularia instituta, et canonica disciplina servatur, et dignitas ad quam est vocatus, evidentius ipsius mores ostendunt. Quantum vero et in quibus peritus existat, eloquentia sapientiae ac verbum ejus testimonium perhibet veritati. Quod tanto melius ex ipsius familiaritate quam nostra significatione plenius cognoscetis, quanto fidelior testis est oculus quam auditus. Gerens autem causam non propriam sed communem, non privatae personae sed Ecclesiae, imo Christi functus legatione Orientalium principum ad principes Occidentis, stetit fideliter et constanter coram chariss. in Christo filiis nostris Philippo Francorum et R. Anglorum regibus illustribus verbum legationis et causam exposuit Crucifixi. Et licet in ore ejus verbum Domini non fuerit alligatum, nec aliquid ex contingentibus omiserit; quia tamen uterque regum in alterum proprias intendebat injurias vindicare, neutrum ad plenum tetigit injuria Jesu Christi. Quamvis autem voluissent eidem episcopo honores in regnis suis et amplos redditus assignare, maluit tamen excutere pulverem de pedibus suis, terram eorum egressus in testimonium illis, quam suae legationis causa neglecta, exsule ac paupere Christo ditari: aestimans quia vocati non fuerunt digni paratis nuptiis et triumpho in quorum manibus tauros pingues, qui eum obsederant, et altilia, quae in haereditatem Domini status tulerat aquilonis, Christus forsitan occidisset: malens per nos in subsidium pauperum terrae Orientalis, saltem pauperum et debilium multitudinem congregare; ne forte consentirent majores, et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Deus, fecit haec omnia (Deut. XXXII, 27). Cum igitur ad verbum ipsius, imo potius ad vocem Domini per universam Italiam inter nostrae promotionis initia litteras curaverimus destinare nec ei expediat ut appareat in conspectu Domini vacuus sine fructu recedens, ipsum de voluntate fratrum nostrorum non ad petitionem suam, sed motum nostrum, ad monasterium vestrum duximus destinandum; ut ibi aeris inclementiam temperie fugiat autumnali. Rogamus igitur universitatem vestram, monemus et exhortamur in Domino, per apost. vobis scripta mandantes, quatenus eum benigne recipientes pariter et devote, sicut tantum episcopum decet et populi Christiani legatum, honorare curetis et in necessariis omnibus ita liberaliter ei providere, quod nos id gratum habere possimus et ipse vobis et Ecclesiae Cassinen. in posterum obligetur, ac vos religiosos litteratos pariter et honestos videamini affectuosius in Domino amplexari: scituri quod sicut gratum nobis erit plurimum et acceptum si eum officiose curaveritis honorare, ita pro certo grave nobis et molestum existet, si, quod non credimus, mandatum nostrum neglexeritis exaudire, cum ejus provisio magis vobis ad praemium aeternum proficiat quam ei accedat ad commodum temporale.
Datum Romae, etc.
CCCXXIX. CALARITAN. ARCHIEPISC., EPISCOPO SORAN. ET ELECTO TURRITAN. Eis committitur causa archiepiscopi Arborensis contra capitulum suum. (Reat., III Id. Augusti.) Cum pro controversiis quae inter venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum ex una parte et dilectos filios canonicos Arboren. verterentur ex altera, ipse archiepiscopus et Petrus de Staura presbyter ex parte capituli ad nostram praesentiam accessissent, dictus P. presbyter archiepiscopum paratum esse se dixit in multis et gravibus accusare: quem super homicidio, perjurio, excommunicatione, incendiis, incantationibus, lardatione hominis cum lardo et cera, et quod a nepote suo Saracenis de Sicilia vendi concessit Ecclesiae suae mancipium Christianum et aliis enormitatibus et capitulis volebat impetere adversus eum tempore congruo proponendis. Verum ipse archiepiscopus proposuit ex adverso, quod cum bonis Ecclesiae suae per nobilem virum Vulliel. marchionem judicem Calaritan. et complices ejus esset minus rationabiliter destitutus, non tenebatur aemulis respondere, qui cum praedicto marchione spoliationem suam fuerant machinati, nisi esset antea restitutus; quos etiam ab accusatione sua dicebat aliis rationibus repellendos. Unde autem praedictos marchionem et canonicos adversus se commotos diceret exstitisse, sequentia vos verba poterunt edocere. Cum enim idem marchio auctoritate quondam apo. sedis excommunicationis vinculo innodatus. nobilem virum A. Arboren. judicem et filium ejus parvulum cepisset et nequiter carcerali fecisset custodiae mancipari, eorum terra quam ab Ecclesia Rom. tenebant per violentiam occupata, ipse archiepiscopus, qui natione Januen. erat, iram ipsius marchionis et qui secum erant metuens Pisanorum, ad partes alias declinavit; in cujus absentia marchio et fautores ejus Arboren. Ecclesiam spoliarunt in parte et suffraganei sui et clerici dicto marchioni, tunc excommunicatione notato, Arboren. terrae sceptrum solemniter concesserunt. Verum cum tempore procedente idem archiepiscopus ad Ecclesiam suam reversus praefatos clericos de eo quod, ut sibi videbatur in contemptum apost. sedis fecerant redargueret, nec vellet sine mandato apo. sedis praefatum marchionem habere patronum; timentes, ut credebatur, clerici ne coram ipso archiepiscopo de sua possent incontinentia conveniri, contra eum cum dicto marchione seditionem fecerunt, quem nihilominus in populo diffamantes, per duos de sociis suis ad sedem apost. appellarunt; sed duobus mensibus post elapsis, poenitentia ducti, ab eo veniam postulantes, remissis utrinque injuriis, in ipsius gratiam redierunt. Cum autem postmodum venerabilis frater noster Pisan. archiepiscopus, legatus Sardiniae, illuc venisset, praefatus P. de Staura clericus Arboren. procurator a capitulo constitutus, super remissis [ f. praemissis] conviciis dictum archiepiscopum ad sedem ap. appellavit. Sed in praesentia dicti archiepiscopi Pisani partibus constitutis cum canonici Arboren. ibidem vellent suum archiepiscopum convenire ne provocationis beneficio responderet eis se tuentem, renuntiantes appellationi quam fecerant, quod nollent habere papam [ f. pastorem] nisi Pisanum archiepiscopum responderunt. Cum autem coactus ab eodem archiepiscopo ut adversariis responderet et securitatem sibi a marchione dari ac suis peteret et etiam advocatum et id obtinere non posset, ad commune appellationis remedium convolavit. Postea vero Pisani facientes in eum impetum quem petierat advocatum, ipsum occidere voluerunt. Compulsus tandem a saepedicto Pisano archiepiscopo, appellatione salva quam fecerant, excludendo P. memoratum, tanquam minus idoneum, respondit quod eum non posset ullatenus accusare; et hoc incontinenti constare poterat, ut dicebat. Et quoniam jamdicti marchionis et suorum instinctu falsos contra se testes timuit introduci et memoratus Pisanus archiepiscopus laicos testes bonae opinionis et famae contra P. adversarium suum admittere recusabat, denuo propter praemissa gravamina coram majori parte praelatorum Sardiniae sedem apost. appellavit; et cum apostolos ab antefato archiepiscopo postulasset, et ut compelleret marchionem ne impediret eum quo minus posset de rebus archiepiscopatus sibi sumere necessaria, nihil horum potuit obtinere, quinimo postea fuit per marchionem ipsum equis propriis spoliatus, qui etiam inhibuisse dicitur ut nullus eum in navi sua reciperet, ad Rom. Ecclesiam accedentem; et hospitalarium quemdam, qui habebat vestes ipsius archiepiscopi commendatas ad tempus, fecit in custodia detineri; apponens etiam iniquitatem iniquitati, per judicem Turritan. eum capi fecit, et arcto carceri mancipari, longo tempore compedibus ferreis religatum. Testes etiam partis adversae post recessum suum dictus Pisan. archiepiscopus adversus eum proponitur recepisse. Postea vero, sicut Domino placuit, liberatus, de rebus archiepiscopatus quas occupaverat marchio saepedictus, nihil potuit per Arboren. archipresbyterum et per suum canonicum obtinere: quin potius duo de clericis suis, post appell. ad nos interpositam, septem panes cereos, quos ad domum Templi mittebat, sibi per violentiam abstulerunt. Quia vero neutra partium fidem nobis facere poterat de praemissis, causam ipsam de voluntate ipsorum vobis duximus committendam; per apostolica scripta districte praecipiendo mandantes quatenus, si rem ita noveritis se habere, cum laicis super Ecclesiis et personis ecclesiasticis non sit attributa potestas, quidquid a saepedicto marchione et fautoribus ejus in praejudicium praenominati Arboren. archiepiscopi vel Ecclesiae noveritis attentatum denuntiantes penitus non tenere, ad faciendam sibi restitutionem plenariam praefatum marchionem et complices suos, omni contradictione et appellatione cessantibus, per censuram ecclesiasticam compellatis; et non obstante quod saepedictus Pisan. archiepiscopus, post appellationem ad nos interpositam et iter arreptum ad sedem apostolicam veniendi, lite non contestata praesertim in criminali, contra eum testes recepit, sicut ex insinuatione litterarum ejus liquido intelleximus, super omnibus quae adversum se partes duxerint proponenda; et si bona Ecclesiae ipsius archiepiscopi tempore diminuta sunt vel etiam augmentata, vocatis ad vos qui fuerint evocandi, sine personarum acceptione, solum Deum habentes prae oculis, servato juris ordine, inquiratis plenissime veritatem et usque ad diffinitivam sententiam remoto appellationis obstaculo procedentes, gesta omnia sub sigillorum vestrorum testimonio nobis transmittatis; certum terminum partibus assignantes, ad quem recepturae sententiam nostro se conspectui repraesentent. Testes appellatione rem. cogantur. Provisuri ne hujus occasione discordiae bona Arboren. Ecclesiae ab alterutra parte per dilapidationis vitium distrahantur. Nullis litteris obstantibus praeter assensum partium, etc.
Datum Reat., III Idus Augusti.
CCCXXX. LEMOVICEN. EPISCOPO. Quod clericorum vitia libere et audacter corrigere possit. (Reat., III Id. Aug.) Ad audientiam nostram, te significante pervenit quod cum corrigere vis clericorum excessus exercentium negotiationem illicitam et usuras, vacantium ludis illicitis et habentium concubinas, ipsi, ut tuam correctionem eludant, ad sedem apostolicam vocem appellationis emittunt. Ne igitur excessus delinquentium hac occasione remaneant impuniti, fraternitati tuae auctoritate praesentium duximus indulgendum ut praedictos excessus corrigas et emendes; et si qui super hoc duxerint ad sedem apostolicam appellandum, statuas eis terminum competentem: infra quem si appellationem prosequi forte noluerint, extunc in eos correctionem non differas sublato appell. obstaculo canonicam exercere.
Datum Reat., III Idus Augusti.
CCCXXXI. PETRO ABBATI PRAEMONSTRATEN. ET CAETERIS ABBATIBUS ET CANONICIS PRAEMONSTRATEN. ORDINIS, TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS, REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. De illorum approbatione deque privilegiis et vivendi ratione. (Reat., VI Kal. Aug.) In eminenti apostolicae sedis specula, licet immeriti, disponente Domino constituti, pro singulorum statu solliciti esse compellimur et ea sincere tenemur amplecti quae ad incrementum religionis pertinent et ad virtutum spectant ornatum: quatenus religiosorum quies ab omni sit perturbatione secura et a jugo mundanae oppressionis servetur illaesa, cum apostolica fuerit tuitione munita. Attendentes itaque quomodo religio et ordo vester multa refulgens gloria meritorum et gratia redolens sanctitatis, palmites suos a mari usque ad mare extenderit, ipsum ordinem et universas domos ejusdem ordinis apostolicae protectionis praesidio duximus confovendas et praesenti privilegio muniendas. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus benignius annuentes, ad exemplar felicis recordationis Alexandri, Lucii, Urbani et Clementis praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum, universas regulares institutiones et dispositiones quas de communi consensu vel majoris et sanioris partis fecistis, sicut inferius denotantur, auctoritate apostolica roboramus et praesentis scripti privilegio communimus. Videlicet ut orde canonicus, quemadmodum in Praemonstraten. Ecclesia secundum beati Augustini regulam et dispositionem recolendae memoriae Norberti quondam Praemonstraten. ordinis institutoris et successorum suorum in candido habitu institutus esse dignoscitur, per omnes ejusdem ordinis Ecclesias perpetuis temporibus inviolabiliter observetur et ejusdem penitus observantiae. fidem quoque libri qui ad divinum officium pertinent ab omnibus ejusdem ordinis uniformiter teneantur: nec aliqua Ecclesia vel persona ordinis vestri adversus communia ipsius ordinis instituta privilegium aliquod postulare vel obtentum audeat quomodolibet retinere. Nulla etiam Ecclesiarum ei quam genuit quamlibet terreni commodi exactionem imponat; sed tantum pater abbas curam de profectu tam filii abbatis quam fratrum domus illius habeat et potestatem habeat secundum ordinem corrigendi, quae in ea noverit corrigenda, et illi ei tanquam patri reverentiam filialem humiliter exhibeant. Abbas autem Praemonstraten. Ecclesiae, quae mater esse dignoscitur aliarum, non solum in his Ecclesiis quas instituit, sed etiam in omnibus aliis ejusdem ordinis et dignitatem et officium patris obtineat et ei ab omnibus tam abbatibus quam fratribus debita patri obedientia impendatur. Praeterea omnes abbates ordinis vestri singulis annis ad generale capitulum Praemonstraten., postposita omni occasione, conveniant: illis solis exceptis quos a labore viae corporis retardaverit infirmitas, qui tamen idoneum pro se delegare debebunt nuntium per quem necessitas et causa remorationis suae capitulo valeat nuntiari. Hi autem qui in remotioribus partibus habitantes, sine gravi difficultate singulis annis se nequiverint capitulo praesentare, in eo termino conveniant qui in ipso eis capitulo fuerit constitutus. Si vero quilibet abbatum aut praepositorum per contumaciam vestrum capitulum frequentare desierint, liceat abbati Praemonstratensi, consilio sui capituli eos usque ad dignam satisfactionem sententia percellere regulari; et sententiam quam praefatus Praemonstraten. abbas, sive in generali capitulo sive extra capitulum, consilio coabbatum in praelatos et subditos totius ordinis vestri canonice tulerit, nulli archiepiscoporum seu episcoporum, nisi forte de mandato Romani pontificis, liceat relaxare. In generali igitur vestro capitulo praesidente abbate Praemonstraten. caeterisque considentibus et in spiritu Dei cooperantibus, de his quae ad aedificationem animarum, ad instructionem morum et ad informationem virtutum atque incrementum regularis disciplinae spectabunt sermo diligens habeatur. Porro de omnibus quaestionibus et querelis, tam spiritualibus quam temporalibus, quae in ipso capitulo propositae fuerint, illud teneatur irrefragabiliter et servetur quod abbas Praemonstraten. cum his qui sanioris consilii et magis idonei apparuerint, juste ac provide judicabit. Sane si abbas aliquis vestri ordinis infamis vel inutilis, aut ordinis sui praevaricator inventus fuerit et prius per patrem suum abbatem aut per nuntios ejus admonitus, suum corrigere et emendare delictum neglexerit aut cedere (si amovendus fuerit) sponte noluerit, auctoritate generalis capituli deponatur; et depositus sine dilatione ad domum unde exivit seu ad aliam ejusdem ordinis quam elegerit sine ulla conditione temporalis commodi revertatur, in obedientia abbatis, sicut caeteri fratres ipsius domus, firmiter permansurus. Idipsum etiam alio tempore, si necesse fuerit et capitulum sine scandalo vel periculo exspectare nequiverit, per abbatem Praemonstratensem et patrem abbatem et alios abbates quos vocaverit fieri licebit. Quod si depositus in se datae sententiae contumaciter contraire tentaverit, tam ipse quam principales ejus qui de ordine vestro fuerint, in sua contumacia fautores ab abbate Praemonstraten. et caeteris abbatibus censura ecclesiastica donec satisfaciant arceantur. Verum cum aliqua Ecclesiarum vestrarum abbate proprio fuerit destituta, vel cum ibi abbatis electio regulariter non fuerit celebrata, sub patris abbatis potestate ac dispositione consistat et cum ejusdem consilio, qui eligendus fuerit, a canonicis eligatur. Electo autem fratres Ecclesiae statim obedientiam promittant; qui non quasi absolutus a potestate patris abbatis vel ordinis sui archiepiscopo vel episcopo, in cujus dioecesi fuerit, praesentetur, plenitudinem ab eo officii percepturus: ita tamen quod post factam archiepiscopo vel episcopo suo professionem, occasione illa non transgrediatur constitutiones ordinis sui nec in aliquo ejus praevaricator existat. Si quis etiam ex vobis canonice electus in abbatem, dioecesano episcopo semel et iterum per abbates vestri ordinis praesentatus, benedictionem ab eo non potuerit obtinere, ne Ecclesia ad quam vocatus est destituta consilio periclitetur, officio et loco abbatis plenarie secundum ordinem fungatur in ea, tam in exterioribus providendis quam in interioribus corrigendis, donec aut interventu generalis capituli vestri aut praecepto Romani pontificis seu metropolitani benedictionem suam obtineat. Porro nulla persona ecclesiastica pro chrismate aut consecrationibus et ordinationibus aut pro sepultura, pretium, aut pro benedicendo abbate et deducendo in sedem suam palefridum aut aliquod aliud a vobis exigere; nullus vestrum, etiamsi exigatur, dare praesumat: quia et exigentem et dantem nota et periculum Simoniacae pravitatis involvit. Caeterum si aliqua Ecclesiarum vestrarum pastoris solatio destituta, inter fratres de substituendo abbate discordia fuerit vel scissura suborta et ipsi facile ad concordiam vel unitatem revocari nequiverint, pater abbas consilio coabbatum suorum eis idoneam provideat personam et illi eam sine contradictione recipiant in abbatem; quam si recipere contempserint, sententiae subjaceant, quam pater abbas cum consilio coabbatum suorum in eos duxerit auctoritate ordinis promulgandam. Ad haec, quoniam Praemonstraten. Ecclesia prima mater est omnium Ecclesiarum totius ordinis et patrem super se alium non habet: sicut ad cautelam et custodiam ordinis statutum est, per tres primos abbates Laudunen. Floreffien. Cuissiacen. annua ibidem visitatio fiat; et si quid in ipsa domo corrigendum fuerit, absque majori per eos audientia corrigatur. Quod si abbas in corrigendo tepidus et fratres, saepius moniti, incorrigibiles permanserint, ad generale capitulum referatur et sicut melius visum fuerit consilio generalis capituli emendetur; et sententia in hac parte capituli sine retractatione aliqua observetur. Quoties vero Ecclesia Praemonstraten. sine abbate fuerit, ad praefatos tres abbates ejus cura respiciat et a canonicis ipsius Ecclesiae, cum eorum consilio, persona in abbatem idonea eligatur: ad consilium suum quatuor aliis abbatibus ad eamdem Eccle. pertinentibus pariter advocatis, quos ipsi canonici providerint advocandos. Liceat quoque unicuique matri Eccle. ordinis vestri cum consilio abbatis Praemonstraten. de abbatibus Ecclesiarum quae ab ea processisse noscuntur sive etiam de alia ejusdem ordinis inferiore Ecclesia, sibi quemcunque voluerit, si tamen idoneus exstiterit, in abbatem assumere. Personam autem de alio ordine nulla Ecclesiarum vestrarum sibi eligat in abbatem; nec vestri ordinis aliqua in abbatem monasterii alterius ordinis, nisi de auctoritate Rom. Ecclesiae, ordinetur. Nulli etiam canonicos vel conversos vestros sine licentia abbatum recipere aut susceptos liceat retinere. Sane nulli Ecclesiae vestri ordinis liceat ad aliquam aliam professionem temeritate qualibet se transferre. Si quae vero Ecclesiae canonicorum alterius ordinis ad ordinem vestrum venerint, ad Ecclesiam vestri ordinis habeant sine refragatione respectum in qua vestrum noscuntur ordinem assumpsisse. Praeterea, si inter aliquas Ecclesias vestri ordinis de temporalibus quaestio emerserit, non extra ordinem ecclesiastica vel saecularis audientia requiratur, sed mediante Praemonstratensi abbate et caeteris, quos vocaverit, aut charitative inter eas componatur aut auditis utrinque rationibus eadem controversia justo judicio terminetur. Ad majorem quoque ordinis vestri pacem conservandam, districtius prohibemus ne aliquis praelatorum vel subditorum vestrorum in his quae ad disciplinam et instituta ordinis spectant audeat, prout statutum est in Lateranensi concilio, appellare; sed si quisquam appellare tentaverit, nihilominus illi quorum interest regularem disciplinam exercere debebunt. De caetero, quoniam a strepitu et tumultu saecularium remoti, pacem et quietem diligitis, grangias vestras et curtes, sicut et atria Ecclesiarum a pravorum incursu et violentia libera fore sancimus; prohibentes ut nullus ibi hominem capere, spoliare, verberare seu interficere aut furtum vel rapinam committere audeat. Ad evitandas vero saecularium virorum frequentias, liberum sit vobis; salvo jure dioecesanorum episcoporum, oratoria in grangiis et curtibus vestris construere et in ipsis vobis et familiae vestrae divina officia, cum necesse fuerit, celebrare et ipsam familiam, nisi aliqui sint qui in vicinia habeant propria domicilia, ad confessionem, communionem et sepulturam cum vestri ordinis honestate suscipere. Liceat quoque vobis personas liberas et absolutas e saeculo fugientes ad conversionem recipere et eas cum rebus suis sine contradictione aliqua retinere. Infirmos quoque absolutos, qui in extrema voluntate ad vos se transferri aut apud vos sepeliri deliberaverint, nullus impedire seu res eorum legitimas detinere praesumat: salva tamen haeredum legitima portione et canonica justitia illarum Ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Ad majorem etiam ordinis vestri reverentiam et regularis disciplinae observantiam, vobis, filii abbates, subjectos vestros ligandi et solvendi plenam concedimus facultatem. Quia vero singula quae ad religionis profectum et animarum salutem ordinatis, praesenti abbreviationi nequivere annecti, nos cum his quae praescripta sunt, consuetudines vestras, quas inter vos religionis intuitu regulariter statuistis et deinceps auctore Domino statuetis, auctoritate apostolica roboramus et vobis vestrisque successoribus et omnibus qui ordinem vestrum professi fuerint perpetuis temporibus inviolabiliter observandas decernimus; nec aliquae litterae habeant firmitatem, quae tacito nomine Praemonstraten. ordinis, contra libertates vobis ab apostolica sede indultas fuerint impetratae. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat, licet fundorum dominis pro rei proprietate aliquem censum vel quotamlibet partem frugum reddatis. Interdicimus vero episcopis et aliis Ecclesiarum praelatis, nisi servato evectionis numero in Lateranen. concilio constituto, in vestris monasteriis hospitari. Ad grangias autem vestras et ad curtes hospitandi gratia, nonnisi in magna necessitate, divertant; et tunc contenti sint ipsarum mansionum cibariis consuetis cum honestate atque charitate exhibitis. Nulli autem saeculari personae vel ecclesiasticae in aliqua domorum vestrarum liceat carnibus vesci, nisi manifestae aegritudinis causa, et hoc in solis monasteriis conventualibus vestris. Prohibemus insuper ne aliqua persona fratres ordinis vestri audeat ad saecularia judicia provocare. Sed si quis adversus eos aliquid sibi crediderit de jure competere, sub ecclesiastici examine judicii experiendi habeat facultatem. Licitum praeterea vobis sit in causis vestris fratres vestros idoneos ad testificandum adducere et eorum testimonio, sicut rectum fuerit, et propulsare violentiam et justitiam vindicare. Prohibemus quoque ne cuilibet ecclesiasticae vel saeculari personae fas sit in Ecclesiis vestris contra statuta Lateranen. concilii tallias exercere, vel quaslibet alias vobis ineptas [ f. indebitas] et iniquas exactiones imponere. Interdicimus etiam vobis, ne feras, aves, canes, sues et caetera hujusmodi curiositatis animalia a quolibet ad nutriendum sive custodiendum in detractionem vestri ordinis suscipere praesumatis. Porro ut quietius Deo servire possitis et discurrendi a vobis necessitas auferatur, praesenti scripto duximus indulgendum, ut si episcopis vestris aut malitiose differentibus vel pro justo impedimento non valentibus ordinationes et caetera ecclesiastica ministeria vobis conferre, aliquem episcopum de cujus ordinatione et officio plena sit vobis notitia hospitem vos habere contigerit, liberum sit vobis ab eo et ordinationes et caetera sacramenta suscipere, dum tamen praejudicium dioecesano episcopo non debeat generari. Praeterea postulationi vestrae clementius inclinati, praesenti pagina duximus inhibendum ne quis archiepiscopus vel episcopus aut eorum officiales Ecclesias vestras seu regulares personas earum absque manifesta et rationabili causa interdicere seu suspendere praesumat. Sed si quid in eis fuerit corrigendum, ad audientiam generalis capituli Praemonstraten. referatur et ibi, prout justitiae et honestati congruerit, emendetur. Porro si qui episcopi aut eorum officiales in personas vestras aut Ecclesias sententiam aliquam contra libertatem eisdem a praedecessoribus nostris vel a nobis indultam promulgaverint, eamdem sententiam, tanquam contra apostolicae sedis indulta prolatam, statuimus irritandam. Decernimus ergo, etc., salva sedis apostolicae auctor. Si qua igitur, etc.
Datum Reat. per manum Raynaldi domini papae notarii, cancellarii vicem agentis, VI Kal. Aug., indictione prima, anno Dominicae Incarnationis 1198, pont. vero domini Innocentii papae III anno primo.
CCCXXXII. DECAN. ULIXBONENSI, DE ALCOBATIA ET SANCTAE MARIAE DE CARCADI PRIORIBUS Committitur eis causa epis. Colimbriensis et monasterii Sanctae Crucis. (Reat., II Id. Aug.) Ex insinuatione venerabilis fratris nostri Colimbrien. episcopi nostris est auribus intimatum quod cum indulgentia, quae concessa dicitur canonicis Sanctae Crucis a bonae memoriae Mich. praedecessore suo, Colimbrien. canonicorum subscriptiones contineat, nunquam tamen in ea dicti canonici suscripserunt, cujus tenor talis esse proponitur. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Ego M. Dei gratia Colimbrien. episcopus sciens, ut ait B. Gregorius, valde necessarium et honestum esse Deo servientium quieti prospicere atque de eorum perpetua securitate tractare, et attendens nihilominus Colimbrien. monasterium S. Crucis a sacrosancta Rom. Ecclesia, quae caput et mater est omnium Ecclesiarum, per Dei gratiam integram libertatem habere, laudo et confirmo et cum assensu canonicorum meorum spontanea voluntate confirmamus libertatem, vobis scilicet et Domino I ejusdem monasterii priori et caeteris fratribus tam praesentibus quam futuris in eodem monasterio regularem vitam professis in perpetuum; quatenus et conservantes in Dei servitio gratia ipsius suffragante mente libera perseverent et ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini regulam ibidem cooperante Domino noscitur institutus, perpetuis temporibus inviolabiter conservetur. Confirmamus igitur et firmiter statuimus ut idem monasterium cum suis parochiis et parochianis et confratribus ab omni episcopali jure et exactione omnino sit liberum. Quascunque etiam possessiones et quaecunque bona eadem Ecclesia in praesentiarum possidet et possidebit, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, praestante Domino poterit adipisci, vobis vestrisque successoribus et per vos praedictae Ecclesiae Sanctae Crucis praesenti pagina confirmamus: in quibus haec duximus propriis exprimenda vocabulis. Omnes videlicet ecclesias in Castro Leirene et in terminis ejus, sicut continetur in testamento regis; ecclesias Sancti Romani et Sanctae Mariae de Sena; ecclesiam Sancti Joannis de Alcoba; eccl. de Mira et eccl. de Talaverio; eccl. de Laurizal. Omnes illas eccl. quas in vestris populationibus noviter aedificaveritis. Quidquid etiam aliud illustris rex Portugalen. vobis dedit. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de redditibus haereditatum vestrarum, seu villarum nec ego nec aliquis episcoporum qui in hac sede post me sessuri sunt, a vobis decimas exigere praesumat. Si quis ad Eccl. vestram converti voluerit et ibidem habitum religionis assumere, nullus audeat prohibere. Sepulturam quoque ejusdem loci liberam esse concedimus; ut videlicet quicunque clericus sive laicus se illic sepeliri deliberaverit, ejus devotioni et extremae voluntati nullus obsistat, nisi forte antea pro aliqua rationabili causa fuerit excommunicatus, ita tamen ut de suis bonis Ecclesiae suae partem faciat. Chrisma quoque, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum, gratis et absque ulla pravitate nos vobis semper exhibeamus; nec habeat ibi episcopus quamlibet potestatem imperandi vel prohibendi vel aliquam ordinationem, quamvis levissimam faciendi, nisi fuerit rogatus: quatenus canonici semper maneant in majorum suorum perfecta libertate. Et si qua forte causa inter hoc monasterium et nostram sedem evenerit et pacifice inter se non potuerit terminari, apud religiosos viros Deum timentes sine voluntaria dilatione finiatur. Hanc ergo scripturae hujus paginam omni in futurum tempore ab omnibus successoribus nostris firmam statuimus illibatamque servari; ut remotis cunctis vexationibus, divinum opus cum summa animi devotione perficiant et in orationibus et beneficiis ejusdem monasterii partem semper habeamus. Et ut episcopi et priores hujus sedis specialiter in Martyrologio vestro conscribantur et pro omnibus canonicis in unoquoque anno communis commemorato fiat. Si qua amodo ecclesiastica saecularisve persona, sciens hujus decreti paginam, contra eam temere venire seu in aliquo disturbare vel minuere tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, ream se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, etc. usque ad verbum Amen. Facta carta libertatis hujus mense Martio, Era MCC regnante et confirmante Ildefonso Portugalen. rege. Ego M. Colimbrien. episcopus confirmo. Ego P. Salva sedis Sanctae Mariae prior confirmo. Ego Dominicus presbyter et archidiaconus confirmo. Ego M. presbyter et cantor confirmo. Ego Petrus Joannis presbyter confirmo. Ego M. presbyter et sacrista confirmo. Ego Cyprianus presbyter confirmo. Ego Telus presbyter confirmo. Ego Cyprianus presbyter confirmo. Ego Go. presbyter confirmo. Ego Christophorus presbyter confirmo. Ego Petrus presbyter et archidiaconus confirmo. Ego Telo Pelagii presbyter confirmo. Ego Joannis presbyter et capellanus confirmo. Ego Gu. presbyter confirmo. Ego Magister Laurentius presbyter confirmo. Ego Suarius presbyter confirmo. Ego P. Salvatoris presbyter confirmo. Ego P. Joannis diaconus confirmo. Ego M. presbyter confirmo. Ego Sua Petri presbyter confirmo. Ego Dominicus presbyter confirmo. Quia vero nobis non constitit de praemissis, causam ipsam vobis duximus committendam, per apostolica scripta mandantes quatenus vocatis ad praesentiam vestram quos propter hoc videritis evocandos, super praemissis inquiratis plenius veritatem, et usque ad diffinitivam sententiam remoto appellationis obstaculo procedentes, gesta omnia nobis sigillorum vestrorum munimine roborata mittatis, certum terminum partibus assignantes ad quem recepturae sententiam nostro se conspectui repraesentent. Testes cogantur. Quod si omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum Reat., II Idus Augusti.
CCCXXXIII. ARELATEN. ARCHIEPISCOPO. Quod mutus et surdus possint matrimonium contrahere. (Apud S. Petrum Id. Julii.) Cum apud sedem apostolicam, cui, licet immeriti, praesidemus, totius ecclesiasticae disciplinae resideat magistratus, dignum est et consonum rationi ut quoties circa negotia varia et diversa quidquam dubitationis emerserit, ad ipsius judicium recurratur, quae disponente Domino inter omnes Ecclesias obtinere meruit principatum. Sane consuluisti nos per nuntios et litteras tuas, utrum mutus et surdus alicui possit matrimonialiter copulari. Ad quod fraternitati tuae taliter respondemus, quod cum prohibitorium sit edictum de matrimonio contrahendo, ut quicunque non prohibetur, per consequentiam admittatur et sufficiat ad matrimonium solus consensus eorum de quorum quarumque conjunctionibus agitur, videtur quod si talis velit contrahere, sibi non possit vel debeat denegari; cum quod verbis non potest, signis valet declarare.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, Idibus Julii.
CCCXXXIV. TARENTASIEN. ARCHIEPISC. ET EPISCOPO AUGUSTENSI, ET ABBATI BONIMONTIS. (Reat., XIV Kal. Aug.) Licet injunctae, etc., ut supra in epistola 170, usque ad verbum illud quia canonici prius arbitrium violaverant et arbitrii paginam arbitri non curaverant emendare: quanquam, sicut in praesentia nostra confessus est, arbitrium ipsum post triennium approbaverit, cum eidem arbitrio sigillum apposuit et extunc illud inviolabiliter observavit. E contra vero canonici respondebant, quod nec ipsi ab arbitrio resilierant, etc., usque ad verbum illud amplexamur. Cum autem ipsum negotium sub certa forma de consilio fratrum vobis disposuerimus committendum, saepedictus episcopus supervenit, cui contra dilectos filios canonicos Lausanen. et eisdem contra ipsum episcopum in praesentia nostra fratrum nostrorum plenam concessimus audientiam. Ipsis ergo canonicis eadem quae praemissa sunt contra episcopum proponentibus, ipse circa juramentum et arbitrium quae praemissa sunt replicavit; adjiciens quod non alio modo juravit nisi quia in verbo veritatis promisit, quanquam in instrumento sui sigilli munimine roborato, quod juramentum fuerit exponere videatur. Et utraque pars asserebat quod talis promissio vicem obtinet juramenti. Adjiciebat etiam quod cum arbitri firmiter promisissent quod ad arbitrium praestito prius juramento procederent, et id postmodum non servassent, eorum non tenebatur arbitrium observare; quanquam exceptiones hujusmodi non probaverit requisitus, sed earum tandem probationibus libera renuntiaverint voluntate. Quia vero idem episcopus dictum arbitrium captiosum fuisse, illicitum et damnosum firmiter asserebat, nec super hoc fides nobis poterat sufficiens exhiberi, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus inquiratis super hoc diligentius veritatem; et si illud constiterit fuisse illicitum vel iniquum et in praejudicium ipsius episcopi vel Lausanen. Ecclesiae redundare, ipsum auctoritate apostolica corrigatis et correctum faciatis monitione praemissa per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari. Quod si tale non fuerit, ad observationem ejus utramque partium compellentes, id nobis vestris litteris intimetis; ut qualiter sit super juramento quod idem episcopus praestitit procedendum per hoc plenius cognoscamus: scituri quod quia idem episcopus nobis fuit super dilapidatione delatus et ideo in hoc magis suspectus habetur quod plures viri religiosi suas nobis litteras direxerunt nec se super ea sufficienter visus est excusare, ei districte praecipimus ut ante praesentis decisionem negotii bona sui episcopatus sine consilio et assensu personae illius quam vos ei ad hoc duxeritis deputandum nec infeudet, nec impignoret, nec distrahat aut permutet, nec aliquo titulo alienet. Quia vero quae super aliis de praemisso episcopo referuntur, quia gravia sunt, sub dissimulatione transire non possumus nec debemus, eorum etiam inquisitionem de fratrum nostrorum consilio vestrae duximus experientiae committendam, per apostolica, etc., ut supra usque ad verbum illud repraesentent. Si vero praefati canonici duxerint desistendum et probare, etc., usque ad verbum commendare. Volumus autem nihilominus et mandamus ut personam curetis idoneam providere, quae indemnitati consulat Ecclesiae Lausanen. ita videlicet quod dictus episcopus sine ipsius consilio bona ejusdem Ecclesiae nullo titulo alienet; ei tamen expensae competentes ac necessariae non negentur ad causam; ne pro expensarum defectu, causae suae detrimentum incurrat. Si qua vero partium legitime citata vestram praesentiam adire contempserit, vos nihilominus in causa ipsa appellatione postposita ordine judiciario procedatis, cum in praesentia nostra litem fuerint contestati. Ad haec, quia praefati canonici proponebant se ab ipso episcopo irrationabiliter spoliatos, vos, si eorum assertioni veritas suffragatur, ipsos restitui faciatis. Nullis litteris obstantibus praeter assensum partium, etc. Quod si omnes, tu, frater archiepiscope, cum eorum altero, etc.
Datum Reat. XIV Kalen. Augusti.
CCCXXXV. BAMBERGEN. EPISCOPO, ET PETRO SCHOLASTICO MAGUNTIN. Suspenditur Hildesemensis episcopus, quod sine auctoritate pontificis ad Ecclesiam Herbipolensem transierat. (Spolet., XII Kal. Septemb.) Quanto personam venerab. fratris nostri Hildesemen. quondam episcopi sinceriori diligebamus affectu, tanto securius sperabamus quod nihil adversus matrem suam Romanam Ecclesiam in praejudicium sui ordinis et ecclesiasticae disciplinae dispendium attentaret. Sane (sicut certa multorum assertione comperimus, et suarum didicimus nihilominus testimonio litterarum, quibus ad nos directis Herbipolensem se pontificem nominabat) ipse relicta Hildesemen. Ecclesia, cui fuerat spirituali conjugio copulatus, ad Herbipolen. sine auctoritate Romani pontificis propria temeritate transivit, non attendens quod Veritas in Evangelio protestatur: Quod Deus conjunxit, homo non separet. Potestatem enim transferendi pontifices ita sibi retinuit Dominus et Magister, quod soli beato Petro vicario suo et per ipsum successoribus suis et nobis ipsis qui locum ejus, licet indigni, tenemus in terris, speciali privilegio praebuit et concessit, sicut testatur antiquitas, cui decreta Patrum sanxerunt reverentiam exhibendam et evidenter asserunt sacrorum canonum sanctiones. Non enim homo sed Deus separat quod Rom. pontifex, qui non puri hominis sed veri Dei vicem gerit in terris, Ecclesiarum necessitate vel utilitate pensata, non humana sed divina potius auctoritate dissolvit. Nolentes autem tantae praesumptionis audaciam relinquere impunitam, cum secundum Apostolum omnem inobedientiam prompti simus ulcisci, ne facti perversitas transeat praesumptoribus in exemplum, (quod quidem, si verum est, non potest non esse notorium) auctoritate omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum et nostra de communi fratrum nostrorum consilio in virtute Spiritus sancti districte tibi praecipimus ut visis litteris nostris, omni contradictione et appellatione cessantibus, administrationem ipsius Herbipolen. Ecclesiae tam in spiritualibus quam temporalibus penitus derelinquat. Si vero, quod non credimus, hanc suspensionem nostram non curaverit humiliter observare et inhibita sibi usurpare praesumpserit, excommunicationis vinculo ipsum decernimus innodatum. Omnibus etiam tam clericis quam laicis Herbipolen. dioecesis sub anathematis interminatione praecipimus ut, non obstante juramento fidelitatis, omnem ipsi obedientiam subtrahant, quam ipse sibi contra sacros canones usurpavit, non attendens quod dicit Apostolus: Nemo sibi assumat honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron (Hebr. V, 4). Caeterum, quoniam Herbipolen. canonici vota sua in ipsum prorsus illicite contulerunt, volentes, sicut dignum est, ut in eo puniantur in quo peccarunt, eligendi eos hac vice potestate suspendimus. Et si contra sedis apostolicae interdictum ad cujusquam nominationem processerint, quod ab eis factum fuerit irritum decernimus et inane. Quia vero jamdictam Hildesemen. Ecclesiam, cui fuerat alligatus, unde secundum Apostolum solutionem quaerere non debebat, nimis improbe dereliquit, ne ad ipsam ulterius redeat, in virtute Spiritus sancti ei districtius inhibemus; cum secundum traditiones canonicas, qui ad majorem se plebem transtulerit, a cathedra pelli debeat aliena et carere propria; ut nec illis praesideat quos per superbiam sprevit nec illis quos per avaritiam concupivit. Nos quoque Hildesemen. capitulo dedimus in mandatis ut ipsum redire volentem nulla ratione recipiant; ut sic saltem, quem timor Dei et bonum obedientiae, (de cujus laude quid sentiendum sit, ex diverso melius demonstratur, cum secundum Prophetam peccatum hariolandi sit repugnare et scelus idololatriae nolle acquiescere) a malo non revocat, ecclesiasticae saltem coerceat severitas disciplinae. Quocirca discr. vestrae per apost. scripta mandamus et sub poena officii et beneficii quanta possumus districtione praecipimus quatenus, nisi dictus episcopus et alii quae statuimus et mandavimus infra viginti dies post receptionem litterarum nostrarum curaverint adimplere, vos ea sublato cujuslibet con. et ap. ob. exsequi non tardetis, et praefatum episcopum excommunicatum per regnum Alamanniae nuntiantes, excommunicationem ipsam faciatis Dominicis et festivis diebus pulsatis campanis et accensis candelis publice innovari. Quod si ambo, etc., alter vestrum, etc.
Datum Spolet., XII Kal. Septemb.
Scriptum est Hildesemen. quondam episcopo juxta tenorem litterarum istarum. Scriptum est Hildesemen. capitulo. Scriptum est clericis et laicis Herbipolen. Scriptum est Colonien. archiepiscopo et suffraganeis ejus ut ipsum excommunicatum denuntient et excommunicationem ipsam faciant Dominicis et festivis diebus pulsatis campanis et candelis accensis publice innovari. In eumdem modum Magdeburgen. archiepiscopo et suffraganeis ejus. In eumdem modum Salseburgen. archiepiscopo et suffraganeis ejus.
CCCXXXVI. NARBONEN. ARCHIEPISCOPO ET SUFFRAGANEIS EJUS, ABBATIBUS QUOQUE, PRIORIBUS ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS, COMITIBUS ETIAM, ET BARONIBUS , ET UNIVERSO POPULO IN NARBONEN. PROVINCIA CONSTITUTIS. Hortatur ad sacrum bellum contra Saracenos pro recuperatione terrae sanctae. (Reat., XVIII Kal. Septembris.) Post miserabile Hierosolymitanae regionis excidium, post lacrymabilem stragem populi Christiani, post deplorandam invasionem illius terrae in qua pedes Christi steterunt et ubi Deus rex noster ante saecula salutem in medio terrae dignatus est operari, post ignominiosam nobis vivificae crucis translationem, in qua salus mundi pependit et delevit chirographum mortis antiquae, apostolica sedes super tantae calamitatis infortunio conturbata laboravit clamans et plorans, ita quod prae incessanti clamore raucae factae sunt fauces ejus et ex vehementi ploratu pene ipsius oculi defecerunt. Verum ne, si secundum Prophetam Jerusalem obliti fuerimus, obliviscatur nos dextera nostra, adhaereat lingua nostra faucibus nostris si non meminerimus ejus, clamat adhuc apostolica sedes et quasi tuba vocem exaltat, excitare cupiens populos Christianos ad praelium Christi bellandum et vindicandam injuriam Crucifixi, usa ipsius verbo dicentis: O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor similis sicut dolor meus (Thren. I, 12). Ecce enim haereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos devenerunt, viae Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem, facti sunt inimici ejus in capite, sepulchrum Domini, quod Propheta gloriosum fore praedixit, profanatum ab impiis, inglorium est effectum. Gloria nostra, de qua dicit Apostolus: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Gal. VI, 14), sub manu tenetur hostili et ipse Dominus noster Jesus Christus, qui captivitatem nostram pro nobis moriens captivavit, quasi captivatus ab impiis ab haereditate sua cogitur exsulare. Existente quondam in castris arca Domini sabaoth, Urias domum suam ingredi recusavit, a licito etiam uxoris se compescens amplexu. Nunc vero principes nostri, gloria Israel de loco suo in injuriam nostri translata, vacant adulterinis amplexibus, deliciis et divitiis abutentes; et dum se invicem inexorabili odio persequuntur, dum unus in alium suas nititur injurias vindicare, non est quem moveat injuria Crucifixi; non attendentibus ipsis quod jam insultant nobis inimici nostri, dicentes: Ubi est Deus vester, qui nec se potest nec vos de nostris manibus liberare? Ecce jam profanavimus sancta vestra. Ecce jam ad desiderabilia vestra manum extendimus et ea loca impetu primo violenter invasimus et ea vobis tenemus invitis, in quibus superstitionem vestram principium fingitis suscepisse. Jam infirmavimus et confregimus hastas Gallorum, Anglorum conatus elisimus, Teutonicorum vires compressimus. Nunc secundo Hispanos domuimus animosos; et cum omnes virtutes vestras in nos duxeritis concitandas, vix adhuc in aliquo profecistis. Ubi ergo est Deus vester? Exsurgat nunc et adjuvet vos et fiat vobis et sibi protector. Teutonici siquidem, qui se praesumebant inauditum de nobis reportare triumphum, ad nos vehementi spiritu transfretarunt; et cum solum castrum Baruth nullo defendente cepissent, nisi eos sicut et alios principes vestros fugae beneficium liberasset, in se potentiam nostram graviter fuissent experti et eorum stragem ipsorum soboles perpetuo deploraret. Reges enim et principes vestri, quos dudum de terra fugavimus Orientis, ut timorem suum audendo dissimulent, ad suas latebras, ne dicamus regna, reversi, malunt se invicem expugnare quam denuo vires nostras et potentiam experiri. Quid igitur superest nisi ut his, quos fugientes in excusationem vestram ad terrae custodiam dimisistis, gladio ultore peremptis, in terram vestram impetum faciamus, nomen vestrum et memoriam perdituri? Qualiter ergo, fratres et filii, opprobria exprobrantium repellemus? Qualiter eis poterimus respondere, cum eos pro parte verum prosequi videamus, sicut nuper ad audientiam nostram certa significatione pervenit? Recepimus enim litteras de partibus transmarinis quod cum Teutonici Accon navigio pervenissent, castrum Baruth obtinuerunt nemine defendente. Sarraceni vero in Joppen facientes impetum ex adverso, eam per violentiam occuparunt et, caesis multis Christianorum millibus, eam funditus destruxerunt. Verum Teutonici, rumoribus de morte imperatoris acceptis, non exspectato passagii tempore, naves reduces ascenderunt. Unde Saraceni, qui ad resistendum eis exercitum paraverant copiosum in terram Christianorum adeo debacchantur, ut Christianis nec sine periculo civitates egredi liceat nec in ipsis sine formidine remanere, imo eis gladius foris imminet, metus intus. Assumite igitur, filii, spiritum fortitudinis, scutum fidei et galeam salutis accipite, non in numero aut viribus, sed Dei potius, cui non est difficile in multis vel in paucis salvare, potentia confidentes et ei per quem estis, vivitis et habetis, secundum facultates proprias subvenite. Ipse quidem pro vobis semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; et vos eo paupere abundatis, ipso fugato quiescitis et nec inopi nec exsuli subvenitis! Quisquis igitur in tantae necessitatis articulo suum negaverit obsequium Jesu Christo, cum ante tribunal ejus astiterit judicandus, quid ad suam excusationem ei poterit respondere? Si Deus subiit mortem pro homine, dubitabit homo mortem subire pro Deo, cum non sint condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis? Negabit etiam servus Domino divitias temporales, cum dominus servo divitias largiatur aeternas, quas nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt? Thesaurizet igitur homo thesauros in coelis, ubi fures non effodiunt nec furantur, ubi nec aerugo nec tinea demolitur. Omnes et singuli accingantur ita quod in proxime sequenti Martio quaelibet urbes per se, similiter et comites et barones juxta facultates proprias ad defensionem terrae nativitatis Dominicae certum in expensis suis dirigant numerum bellatorum, illic saltem per biennium moraturum. Licet autem instantia nostra quotidiana sit, omnium Ecclesiarum sollicitudo continua, modo tamen hanc quasi praecipuam inter alias sollicitudines reputamus, per quam terrae orientali totis desideramus affectibus subvenire; ne si forte fuerit dilata subventio, residuum locustae comedat brucus et fiant novissima deteriora prioribus. Verum ne nos aliis onera gravia et importabilia imponere videamur, digito autem nostro ea movere nolimus, dicentes tantum et aut nihil aut minimum facientes, cum qui fecerit et docuerit, magnus vocetur in regno coelorum, ejus exemplo qui coepit facere et docere, ut et nos qui, licet immeriti, vicem ejus exercemus in terris, bonum aliis praebeamus exemplum, in personis pariter et in rebus terrae sanctae decrevimus subvenire; dilectis filiis nostris Soffredo tit. S. Praxedis presbytero et Petro tit. S. Mariae in Via Lata diacono cardinalibus, apostolicae sedis legatis, viris utique timoratis, scientia et honestate praeclaris, potentibus in opere et sermone, quos inter alios fratres nostros speciali charitate diligimus, manu propria crucis signaculum imponentes, qui exercitum Domini humiliter et devote praecedant, et non mendicatis suffragiis sed nostris et fratrum nostrorum sumptibus sustententur: per quos etiam aliud competens subsidium eidem terrae disponimus destinare. Interim autem dictum Petrum Sanctae Mariae in Via Lata diaconum cardin. ad charissimorum in Christo filiorum nostrorum Philippi Francorum et Richardi Anglorum regum illustrium praesentiam destinamus ad reformandam pacem vel treugas saltem usque ad quinquennium ordinandas et exhortandos populos ad obsequium crucifixi: [ quem sicut apostolicae sedis legatum volumus et mandamus ab omnibus honorari et mandatis et statutis ipsius humiliter obediri.] Dictum autem Soffredum Sanctae Praxedis presbyt. card. Venetias pro terrae sanctae subsidio destinamus. De communi praeterea fratrum nostrorum deliberatione statuimus et vobis, fratres archiepiscopi et episcopi, et dil. filii abbates, priores et alii Ecclesiarum praelati, districte praecipiendo mandamus quatenus certum numerum bellatorum vel pro certo numero certam pecuniae quantitatem in proxime sequenti Martio, pensata facultate cujuslibet, ad expugnandam paganorum barbariem et servandam haereditatem Domini destinetis, quam ipse proprio sanguine comparavit. Si quis autem, quod non credimus, constitutioni tam piae ac necessariae praesumpserit obviare, sicut sacrorum canonum transgressorem decrevimus puniendum et usque ad satisfactionem condignam ab officio censemus manere suspensum. De Dei ergo misericordia et beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa quam nobis Deus, licet indignus, ligandi et solvendi contulit potestate, omnibus qui laborem hujus itineris in personis propriis subierint et expensis, plenam peccatorum suorum de quibus oris et cordis egerint poenitentiam veniam indulgemus et in retributione justorum salutis aeternae pollicemur augmentum. Eis autem qui non in personis propriis illuc accesserint, sed in suis tantum expensis juxta facultatem et qualitatem suam viros idoneos destinaverint illic saltem per biennium moraturos et illis similiter qui, licet in alienis expensis, in propriis tamen personis assumptae peregrinationis laborem impleverint, plenam suorum concedimus veniam peccatorum. Hujus quoque remissionis volumus esse participes, juxta quantitatem subsidii, ac praecipue secundum devotionis affectum, qui ad subventionem illius terrae de bonis suis congrue ministrabunt. [ Ut autem expeditius et securius ad subventionem terrae nativitatis Dominicae quilibet accingantur,] Bona insuper ipsorum, ex quo crucem susceperint, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus nec non et sub archiepiscoporum et omnium praelatorum Ecclesiae Dei defensione consistant: statuentes ut donec de ipsorum obitu vel reditu certissime cognoscatur, integra maneant et quieta consistant. Quod si quisquam contra praesumpserit, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescatur. Si qui vero proficiscentium illuc ad praestandas usuras juramento tenentur astricti, vos, fratres archiepiscopi et episcopi, per vestras dioeceses creditores eorum, sublato appellationis obstaculo, eadem districtione cogatis ut eos a sacramento penitus absolventes, ab usurarum ulterius exactione desistant. Quod si quisquam creditorum eos ad solutionem coegerit usurarum, eum ad restitutionem earum sublato appellationis obstac., districtione simili compellatis. Judaeos vero ad remittendas ipsis usuras per vos, filii principes, et saecularem compelli praecipimus potestatem; et donec eas remiserint, ab universis Christi fidelibus, tam in mercimoniis, quam aliis, per excommunicationis sententiam eis jubemus communionem omnimodam denegari. Ab hoc igitur opere nullus omnino se subtrahat, cum id non a nobis sed ab ipsis fuerit apostolis institutum, qui collectas faciebant in gentibus, ut fratribus in Jerusalem laborantibus subvenirent. Nolumus autem vos de divina misericordia desperare, quantumcunque sit Dominus peccatis nostris iratus, quin in manu vestra perficiat, si, prout debetis, in humilitate cordis et corporis iter fueritis peregrinationis aggressi, quod majoribus non concessit. Consensissent enim majores forsitan, et dixissent; Manus nostra excelsa, et non Deus, fecit haec omnia (Deut. XXXII, 27); et sibi, non Deo, victoriae gloriam ascripsissent. Speramus enim quod non in ira misericordias continebit, qui cum iratus est, non obliviscitur misereri, nos admonens et exhortans: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos (Zach. I, 3). Credimus etiam quod si ambulaveritis in lege Domini, non eorum sequentes vestigia qui vani facti sunt post vanitatem euntes, qui comessationibus et ebrietatibus voluptuose vacabant et ea exercebant in partibus transmarinis quae in terra nativitatis propriae sine multa infamia et detractione plurima non auderent, sed spem vestram in eo solummodo posueritis qui non deserit sperantes in se, non tantum ab illicitis sed quibusdam etiam licitis abstinentes, is qui currum et exercitum Pharaonis projecit in mare, arcus fortium infirmabit et inimicos crucis Christi a facie vestra delebit ut lutum platearum, non nobis aut vobis sed nomini suo dans gloriam, qui est gloriosus in sanctis, mirabilis in majestate, faciens prodigia et post lacrymationem et fletum, gaudium et exsultationem inducens. Ad haec autem expeditius et melius exsequenda vos, fratres archiepiscope Nemausen. et Auriasicen. episcopi, duximus deputandos, qui verbum Domini caeteris proponatis et ad implendum mandatum apostolicum coepiscopos vestros et alios invitantes, taliter exsequamini causam Domini quod et vos hujus sitis remissionis participes et in hoc devotio vestra plenius elucescat. ad quod etiam laudabilius exsequendum vobis unum de fratribus militiae Templi, alterum vero de fratribus Jerosolymitani hospitalis, viros honestos et providos, assumatis.
Datum Reat., XVIII Kal. Septembris.
In eumdem modum scriptum est Lugdunen. et Viennen. archiepiscopis, abbatibus quoque, prioribus et aliis Ecclesiarum praelatis, comitibus et baronibus et universo populo in utraque provincia constitutis. In eumdem modum universis de regno Franciae, Angliae, Hungariae, et Siciliae.
CCCXXXVII. EPISCOPO ET CAPITULO TARVISIN. De collatione praepositurae Tarvisinae, quae jam erat ad sedem devoluta (Reat., Non. Aug.) Licet ex collata nobis a Domino plenitudine potestatis et auctoritate Lateran. concilii, praeposituram Ecclesiae vestrae, quae jam ultra duodecim annos, sicut accepimus certa relatione, vacavit, libere conferre possemus, utpote cujus donatio ad nos jam est juxta idem concilium devoluta, volumus tamen honori vestro deferre ac vobis ex nostro meritum comparare. Ideoque discretionem vestram rogamus, monemus et exhortamur in Domino, et per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus dilectum filium B. subdiaconum nostrum, quem suae nobilitatis, litteraturae ac honestatis intuitu nos et fratres nostri sincerae charitatis brachiis amplexamur, in praepositum Ecclesiae vestrae ob reverentiam sedis apost. recipere non tardetis, cum integritate omnimoda in qua praepositus aliquis eam unquam noscitur habuisse; in choro etiam stallum praepositi ac locum in capitulo ei sine difficultate qualibet assignetis: facientes de necessitate virtutem et mandatis nostris humiliter et devote parentes, scituri quia quod de ipso incepimus, relinquemus nullatenus imperfectum. Ad haec, auctoritate vobis praesentium districtius inhibemus ne post litterarum nostrarum susceptionem alii cuiquam praeposituram ipsam praesumatis conferre vel circa eam aliquid innovare. Quod si, quod non credimus, secus fuerit praesumptum a vobis, nos factum vestrum nullum esse decernimus et carere prorsus robore firmitatis. Venerabili etiam fratri nostro Mantuan. episcopo per apostolica scripta praecipiendo mandamus ut vobis in exsecutione mandati nostri cessantibus, non obstante sacramento quod de non eligendo praeposito praestitisse dicimini, cum eum id exsequi vestro non sit juramento contrarium et juramentum vestrum minus videatur fuisse discretum, ipse, subl. appellationis obstaculo, de praedicta eum praepositura auctoritate nostra investiat et in corporalem possessionem inducat, stallum in choro et locum in capitulo assignando et quod fecerit, per censuram eccle. faciat inviolabiliter observari, contradictores eadem districtione compescens. Nullis litteris obst., etc.
Datum Reat., Non. Augusti.
Illi scriptum est ut hoc faciat.
CCCXXXVIII. ARCHIEPISCOPO SENONEN. ET P. S. MARIAE IN VIA LATA DIACONO CARD. APOSTOLICAE SEDIS LEGATO Ut certus canonicorum numerus juramento firmatus non augeatur. (Spolet., XI Kal. Septembris.) Constitutus in praesentia dilecti filii nostri G. Sancti Angeli diaconi cardinalis Petrus clericus, quem ei concesseramus et parti alteri auditorem, proposuit coram ipso, quod cum olim bonae memoriae C. papa praedecessor noster dilectis filiis dec. et capitulo Bituricen. dederit in mandatis ut ipsum in canonicum reciperent et in fratrem et praebendam ei conferrent, si qua tunc in eorum vacaret Ecclesia vel proximo vacaturam, venerabili fratre nostro Bituricen. archiepiscopo ei monitore concesso et, si ipsi mandatum ejus admittere non curassent, eis praecipiendo mandavit ut quod eis mandaverat adimplerent; dicto archiepiscopo et venerabili fratre nostro Claromonten. episcopo super hoc exsecutoribus deputatis. Interim autem capituli nuntius ad apostolicam sedem accedens, cum suggessisset ipsum P. in pluribus Ecclesiis habere praebendas, Bituricen. Ecclesiam ab ejus obtinuit impetitione absolvi; indulgentia etiam impetrata, ne infra triennium aliquem recipere in fratrem cogerentur. Cumque postmodum idem P. ad Ecclesiam Romanam reversus, eidem praedecessori nostro exponere curavisset quod licet in Claromonten. Ecclesia quoddam beneficium quod concedi etiam laicis consuevit et familiaritas appellatur fuisset adeptus, et ex ipso tamen vel alio quod haberet non posset commode sustentari, idem praedecessor noster dictis decano et capitulo per suas litteras injunxit ut praedicta indulgentia in suo robore permanente, praebendam quae post triennium primo vacaret ipsi conferrent; interim autem ei stallum in choro et locum in capitulo assignarent; exsecutione hujus mandati dilecto filio Claromonten. praeposito delegata; qui, sicut ex ejus litteris manifeste liquebat, cum dictos decanum et capitulum ad implendum mandatum apostolicum diligentius monuisset nec profecisset in aliquo, dictum P. de praebenda prime post triennium vacatura auctoritate curavit apostolica investire, ei stallum in choro et locum in capitulo concedendo. Verum dilectus filius P. Rossignos ex adverso respondit quod cum in Bituricen. Ecclesia certus esset canonicorum numerus institutus, firmatus jurejurando et per multos Romanos pontifices confirmatus, et de hoc memoratus P. non fecisset in suis litteris mentionem, intelligendus erat circumvenisse praedecessorem nostrum et dictas litteras veritate tacita impetrasse. Licet enim cum in aliqua Ecclesia certus statuitur numerus, haec apponatur conditio vel intelligatur apponi: Salva sedis apostolicae auctoritate, non tamen erat credendum quod eum certa scientia contra juramentum eorum recepi mandavisset, cum de hoc in ejus litteris nihil fuisset expressum. Nos igitur de praedictis per memoratum cardinalem instructi, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus, si legitime vobis constiterit numerum canonicorum qui nunc est in Ecclesia, esse per decanum et capitulum ejusdem Ecclesiae juramento firmatum antequam praedictus clericus a praedecessore nostro litteras exsecutorias impetrasset, quidquid factum est occasione litterarum quas idem clericus a sede apostolica impetrasse dignoscitur cassum et irritum decernatis haberi: alioquin ei faciatis in eadem Ecclesia praebendam, si qua vacat, sublato cujuslibet appellationis obstaculo, assignari; contradictores, si qui fuerint, per districtionem eccl., appellatione postposita, compescentes provisuri attentius quod ita super hoc mandatum nostrum adimplere curetis, quod eumdem clericum non oporteat deinceps ad nos iterare laborem. Quia sicut nolumus injusta praecipere, sic cum justa praecipimus, volumus efficaciter exaudiri. Nullis litteris ob. harum tenore tacito, etc., Quod si ambo, etc., alter vestrum etc.
Datum Spoleti, XI Kal. Septembris.
CCCXXXIX. EPISCOPO ET CANONICIS HYPORIEN. De receptione Joannis papae subdiaconi ad archidiaconatum. (Spoleti, VII Kal. Septemb.) Pro his et nos fiducialius deprecamur et ab aliis preces nostras facilius credimus exaudiri, quibus ad obtinendum quod petimus nobis etiam non rogantibus, sufficienter eorum merita suffragantur. Sane nobilitatem generis, honestatem morum, consilii maturitatem et munus scientiae dilecti filii Boni Johannis subdiaconi nostri, nobis et fratribus nostris propter hoc ac propter obsequium Ecclesiae in multis impensum accepti, vos ignorare non credimus; et idcirco a vobis pro ipso nos credimus tanto libentius audiendos, quanto vobis sunt ejus merita notiora et quod Ecclesia vestra per eum apud nos gratius debeat in suis necessitatibus exaudiri plenius agnovistis. Inde est quod cum in Ecclesia vestra vacet archidiaconatus officium, de quo tu, frater episcope, diceris fuisse assumptus, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus eum dicto subdiacono nostro sine dilatione ac difficultate qualibet ob apostolicae sedis reverentiam cum omni jure suo liberaliter conferatis, stallum in choro et locum in capitulo archidiacono debitum eidem pariter assignantes, ut vos ad receptionem proborum virorum faciles et ad implenda mandata sedis apostolicae inveniamus benevolos et devotos. Ad haec, auctoritate vobis praesentium inhibemus ne archidiaconatum ipsum post receptionem praesentium alii cuiquam conferatis. Quod si contrarium, quod non credimus, faceretis, nos factum vestrum irritum esse decernimus et inane. Noveritis etiam nos dilectis filiis praeposito sancti Gaudentii Novarien. et magistro V. Balbo canonico Mediolanen. subdiaconis nostris praecipiendo mandasse ut, si vos quod scribimus nolueritis vel distuleritis adimplere, ipsi id auctoritate apostolica exsequantur, ipsum de archidiaconatu investientes eodem, et ejus possessionem assignantes eidem; vos quoque ad receptionem ipsius, auctoritate nostra suffulti, ecclesiastica districtione, sublato appellationis obstaculo, compellentes
Datum Spoleti, VII Kal. Septembris.
CCCXL. CANONICIS BURGI SANCTI DOMINI. De privilegio et exemptione illorum, ne ab episcopo Parmensi vexentur. (Spolet., VII Kal. Sept.) Ex litteris et conquestione vestra nobis innotuit quod cum propter praesumptionem quam cives Parmen. in invasione dilecti filii nostri P. Sanctae Mariae in Via Lata diaconi cardinalis et ablatione suarum rerum non sunt veriti attentare, Ecclesia vestra sit per venerabiles fratres nostros archiepiscopum Mediolanen. et Cuman. episcopum secundum apost. mandati tenorem a potestate et jurisdictione episcopi Parmen. exempta, postquam idem episcopus comminationis recepit litteras, occasione cujusdam procurationis quam a vobis indebite requirebat, cum procuratio quam ei debebatis paucis diebus elapsis ei plenarie fuisset a vobis exhibita, episcopus ipse, dilecto filio praeposito vestro nullatenus requisito, vos ab officio et beneficio suspendere minime dubitavit. Nos igitur quod in poenam contra cives Parmen. a nobis est provida deliberatione statutum temeritate cujuspiam infringi nolentes, eidem episcopo districte praecipimus ut in Ecclesiam vestram vel vos nullam jurisdictionem exercere vel vobis aliquod gravamen inferre praesumat. Alioquin nos dilecto filio praeposito Regin. dedimus in mandatis ut eumdem episcopum ad hujusmodi per censuram ecclesiasticam, sublato appellationis obstaculo, nostra fretus auctoritate compescat; eum nihilominus ad exhibendam vobis justitiam super ecclesia Sanctae Mariae et aliis ecclesiis de Sorana, et super ecclesiis de Curticel. scilicet Sancti Victoris, et Sancti Ingulfi, appellatione remota, ecclesiastica districtione compellens. Unde discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus supradictam suspensionis sententiam in vos ab episcopo jamdicto prolatam nullatenus observetis.
Datum Spoleti, VII Kal. Septembris.
Scriptum est Parmen. episcopo, districte praecipiendo juxta tenorem litterarum istarum. Scriptum est G. Regin. praeposito, ut ipsum episcopum a praedictis censura ecclesiastica compescat et ad exhibendam justitiam de praedictis Ecclesiis eadem distictione compellat.