Jump to content

Regesta sive epistolae 1/VC

Checked
E Wikisource
LIBER QUINTUS C
XII saecolo

 LIBER V B

CXXII. ILLUSTRI CONSTANTINOPOLITANO IMPERATORI. De causa imperii. (Laterani, XVI Kal. Decembris.)

Litteras et nuntios imperatoriae dignitatis ea qua decuit benignitate recepimus; et tam ea quae iidem nuntii proponere voluerunt quam quae in litteris continebantur eisdem, intelleximus diligenter. Proposuerunt siquidem nobis dicti nuntii tui, et id etiam tuae litterae continebant, quod, cum Christianorum exercitus qui venturus est in subsidium terrae sanctae praeposuerit tuae magnitudinis terram invadere et contra Christianos arma movere, nostro conveniebat officio ut eos a tali deberemus proposito revocare, ne forte manus suas de Christianorum nece foedantes et Dei exinde offensam incurrerent ac inimicos Christi, debilitati non modicum, non possent aliquatenus impugnare. Ex parte insuper tuae celsitudinis adjecerunt quod Alexio, filio Isachii Angeli quondam imperatoris, qui ad Philippum ducem Sueviae accessit, ut imperium contra te ipsius possit auxilio obtinere, favorem nullatenus praestaremus; quia imperium non debet ad eum aliqua ratione devolvi, cum illud non per successionem, sed per electionem nobilium conferatur, nisi forte genitus esset post adeptum fastigium imperatoriae dignitatis. Quod utique idem Alexius non poterat allegare, cum priusquam pater ejus esset in imperatorem promotus natus fuerit; et quia pater ejus tunc privata erat persona, in imperio non poterat sibi jus aliquod vindicare. Id etiam ex parte tuae celsitudinis fuit propositum coram nobis, quod, cum Fridericus imperator multum offenderit Romanam Ecclesiam, et eam odio iniquo fuerit persecutus, et filii sui patris vestigiis inhaerentes eam non modicum aggravarint, praedicto duci Sueviae, ut regnum posset modo quolibet obtinere, non praestaremus subsidium vel favorem. Ad quod efficiendum de facili debebamus induci, cum idem Philippus clericali fuerit charactere insignitus et personae hujusmodi nec contrahere possint nec militari cingulo decorari vel dignitatem aliquam in populo obtinere, cum sint excommunicationis vinculo innodati. Nos autem imperiali prudentiae taliter duximus respondendum, quod praedictus Alexius olim ad praesentiam nostram accedens, gravem in nostra et fratrum nostrorum praesentia, multis nobilium Romanorum astantibus, proposuit quaestionem, asserens quod patrem ejus injuste ceperis, et feceris etiam nequiter excaecari, eos diu detinens carcerali custodiae mancipatos, et quia ad superiorem nobis non poterat habere recursum, et nos, juxta Apostolum, eramus tam sapientibus quam insipientibus debitores, ei justitiam facere tenebamur. Cumque nos eidem dedissemus responsum juxta quod vidimus expedire, recessit a nobis, et ad praedictum Philippum, sororium suum, concitus properavit; cum quo deliberato consilio sic effecit, quod idem Philippus nuntios suos ad principes exercitus Christiani sine qualibet dilatione transmisit, rogans eos et petens ut, quia pater suus et ipse fuerant jure suo et imperio nequiter spoliati, cum eo Constantinopolitanum deberent regnum intrare, ac ad illud recuperandum eidem praestare consilium et favorem, promittens eisdem quod, tam in subsidium terrae sanctae quam in expensis et donativis, eis magnifice responderet, paratus etiam in omnibus et per omnia nostris stare mandatis et quod sacrosanctam Romanam Ecclesiam vellet juxta posse suum modis omnibus honorare ac ea efficere quae nostrae forent placita voluntati. Caeterum, dicti principes deliberato consilio responderunt, quod, cum in tam arduo negotio sine mandato et auctoritate nostra non possent procedere nec deberent, nos volebant consulere super his ac exinde praestolari nostrae beneplacitum voluntatis, inducentes dilectum filium nostrum, Petrum, tituli Sancti Marcelli presbyterum cardinalem, qui cum eis transfretare debebat, ut ad praesentiam nostram rediret et super praedictis omnibus nostram inquireret voluntatem. Verum idem cardinalis ad praesentiam nostram accedens, omnia nobis curavit proponere diligenter; et cum nuntii tui ad nostram accesserint praesentiam, super his cum fratribus nostris habebimus tractatum et illud statuemus quod tibi poterit merito complacere; quanquam plures assererent quod hujusmodi postulationi benignum deberemus praestare favorem, pro eo quod Graecorum Ecclesia sit apostolicae sedi minus obediens et devota. Super eo autem quod de juvando illo ad Romanum imperium obtinendum, qui Romanam Ecclesiam deberet diligere et nostris obsecundare mandatis, tua nos celsitudo voluit commonere, noveris quod, licet praedictus Philippus potens sit et multum abundet, tamen rex Otho adeo, nostro studio et diligentia mediante, per Dei gratiam est promotus, quod contra eum ille hactenus non potuit praevalere, ad quod exsequendum quantum nobis subveneris, licet multa fuerint nobis promissa, imperialis excellentia non ignorat, quod utique tanto gratius deberes habere, quanto id te non promerente noscitur procuratum. Si enim idem Philippus obtinuisset imperium, multa tibi ex imperio suo gravamina provenissent, cum per terram charissimi in Christo filii nostri Friderici, illustris regis Siciliae, nepotis sui, in imperium tuum insurgere de facili potuisset, sicut Henricus olim imperator, frater suus, per Siciliam tuum proposuerat imperium occupare. Licet autem a tempore inclytae memoriae Manuelis, praedecessoris tui, Constantinopolitanum imperium non meruerit ut talia efficere deberemus, cum semper nobis et praedecessoribus nostris per verba responsum fuerit, et nihil operibus demonstratum, in spiritu tamen lenitatis et mansuetudinis duximus procedendum, credentes ut inspecta gratia quam tibi fecimus, emendare celeriter debeas quod tam a te quam a praedecessoribus tuis minus provide hactenus est omissum, cum et secundum humanam industriam id debere studiosissime procurare, ut ignem in remotis partibus exstingueres, non nutrires, ne usque ad partes tuas posset aliquatenus pervenire. Rogamus igitur imperialem excellentiam, monemus, consulimus et hortamur quatenus quidquid super his duxeris statuendum, operibus nobis et non verbis duntaxat studeas respondere, quia nos dilectionem quam ad te habemus in opere demonstrare curavimus et affectu. Disposuimus autem nostrum propter hoc nuntium destinare; qui si forte tardaverit, tu tamen non tardes super hoc nobis sicut expedire cognoveris respondere.

Datum Laterani, XVI Kal. Decembris.

CXXIII. VERCELLENSI PRAEPOSITO; ET MAGISTRO WIDOTTO DE MAIO, CANONICO NOVARIENSI. De quibusdam praebendis in ecclesia Januensi. (Laterani, III Kal. Decembris.)

In nostra praesentia constitutus dilectus filius . . . . . Januensis capituli procurator, proposuit coram nobis quod cum ex eo quod Januensis civitas supposita fuerat interdicto, eorum fuissent redditus non modicum minorati, communi consilio statuerunt ut, si aliquas in eadem ecclesia contigerit vacare praebendas, eas, donec relaxetur sententia interdicti, non conferrent alicui, sed in communes usus potius retinerent. Cumque postmodum in eadem ecclesia praebendae quatuor vacavissent, venerabilis frater noster, archiepiscopus Januensis, ad quorumdam fratrum nostrorum instantiam, dilecto filio, magistro B . . . . canonico Sancti Iventii Papiensis ignorante, atque irrequisito capitulo, ad quod donatio pertinet praebendarum, unam earum cum de jure non posset, de facto concessit. Canonici vero, cum per nos interdicti fuisset sententia relaxata, unam praebendarum vacantium, dilecto filio . . . . nepoti, magistro scholarum ejusdem ecclesiae, pro quo litteras nostras receperant, conferentes, alias de personis aliis ordinarunt. Unde, cum donatio dictae praebendae ad archiepiscopum minime pertineret, praedictus petiit procurator donationem factam ab eo auctoritate apostolica revocari. Verum praedictus magister B . . . , qui postmodum supervenit, proposuit ex adverso quod tanto tempore praedicta praebenda vacarat, quod, secundum instituta Lateranensis concilii, ad archiepiscopum erat ejus donatio devoluta, quare illam confirmari sibi humiliter postulabat. Cumque nos super his coepissemus inquirere diligentius veritatem, ex utriusque partis confessione didicimus quod praedictae praebendae, una duntaxat excepta, quam capitulum infra tempus canonicum duxerat conferendam, tempore tanto vacarant, quod nec ad canonicos nec ad archiepiscopum, sed ad nos potius earum donatio pertinebat. Unde collationem earum, quarum unam ad mandatum nostrum quasi vice nostra . . . . nepoti, magistro scholarum, capitulum concesserat, et alteram, dum donatio sibi competeret assignarat, volentes in suo robore permanere, aliarum donationem de consilio fratrum nostrorum apostolica curavimus auctoritate cassare. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus ad Januensem ecclesiam accedatis et latam a nobis cassationis sententiam publice nuntiantes, praebendas ipsas, quarum donatio ad nos spectat, vice nostra, sublato appellationis obstaculo, personis idoneis assignetis et faciatis ab eis pacifice possideri, contradictores, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescentes. Quod si non ambo his exsequendis potueritis interesse, alter vestrum, etc.

Datum Laterani, III Kal. Decembris.

CXXIV. PISANO ARCHIEPISCOPO. Ne juramento ipsi a C . . . . . judice Turritano praestito abutatur absque sedis apostolicae beneplacito, cum idem judex apostolicae sedi sit subjectus jure feodali. (Laterani, II Non. Decembris.)

Dilecto filio, nobili viro, C . . . . judice Turritano, accepimus intimante, quod olim, mortuo . . . . . fratre suo, judice similiter Turritano, compulsus necessitate juravit pacem Pisanis et sub eodem juramento promisit, quod tibi tuisque successoribus fidelitatem praestaret quoties ab eis fuerit requisitus, et quod guerram aliis judicibus Sardiniae faceret vel quibuslibet ibi manentibus, vel venientibus aliunde, quoties id sibi Pisanae civitatis commune mandaret, et quod ad tuum vel certi nuntii tui praeceptum, vel successorum tuorum, de terra sua Januenses expelleret mercatores. Cum idem judex ad fidelitatem apostolicae sedis et nostram teneat terram suam quae beati Petri juris existit, nec in Ecclesiae Romanae praejudicium ab eo juramentum hujusmodi debuerit extorquere, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus super praemissis non prius ei mandatum aliquod facias vel fieri sinas, quam nostrae investigaveris et receperis beneplacitum voluntatis.

Datum Laterani, II Nonas Decembris.

CXXV. NOBILI VIRO, C . . . . . . JUDICI TURRITANO. De eodem argumento. (Laterani, II Non. Decemb.) Dilectus filius . . . . prior Montis Christi, ex parte tua quaedam nobis proposuit, tam de juramento quod super pace Pisanis fecisti necessitate compulsus, N . . . . quondam, fratre tuo, judice, tunc defuncto, quam super fidelitate praestanda venerabili fratri nostro, H . . . . Pisano archiepiscopo et successoribus ejus, quoties ab eis fueris requisitus, sub eodem juramento promissa, et guerra aliis judicibus Sardiniae facienda vel quibuslibet ibi manentibus, vel venientibus aliunde, cum id tibi commune Pisanae praeceperit civitatis, et expellendis de terra tua mercatoribus Januensibus, cum id tibi dictus archiepiscopus vel certus ipsius nuntius vel ejusdem praeciperent successores. Unde, ipsi archiepiscopo nostris damus litteris in praeceptis ut, cum ad fidelitatem apostolicae sedis et nostram teneas terram tuam, quae beati Petri juris existit, nec in Ecclesiae Romanae praejudicium a te juramentum hujusmodi debuerit extorqueri, super praemissis non prius tibi mandatum aliquod faciat, vel fieri sinat, quam nostrae investigaverit et receperit beneplacitum voluntatis. Tu ergo, tanquam devotus Ecclesiae filius, in fidelitate ipsius jugiter perseveres, quae justis petitionibus tuis benignum praestabit assensum.

Datum Laterani, II Nonas Decembris.

Rescriptum cedulae interclusae in litteris jam dicti judicis Turritani.

Ex illo vero articulo quo jurasti quod non sustineres pro posse tuo ut Pisana Ecclesia honorem amitteret, quem in Sardinia apostolica sedes sibi concessit et quod eam juvares contra honorem ipsum sibi auferre volentes, contra nos et Ecclesiam Romanam non existimes te arctari si aliud duxerimus faciendum. Si autem archiepiscopus ipse tibi aliquid contra mandatum nostrum in praejudicium Ecclesiae Romanae praeciperet, te ei in nullo praemissorum obedias, donec super his nostram sine dilatione requisieris et intellexeris voluntatem.

CXXVI. EPISCOPO, SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE CARDINALI, ET PRIORI S. GEORGII, VERONENSIBUS. De feudo in Ecclesia Vicentina. (Laterani.) Dilectus filius, nobilis vir . . . . . comes Huguitio, in nostra praesentia constitutus, a nobis humiliter postulavit, ut venerabili fratri nostro . . . . Vicentino episcopo mandaremus quatenus feudum, quod bonae memoriae P. . . . . episcopus Vicentinus, ipsi abstulerat, ei restituere procuraret, et scriberemus alicui alii viro discreto, ut eum ad id cogeret exsequendum vel causam super hoc simpliciter committere dignaremur; verum, contra eum, intelleximus ex adverso proponi quod feudum ipsum eidem comiti quondam abjudicatum fuerat per vassallos Ecclesiae Vicentinae illorumque sententia primo per delegatum inclytae recordationis F. quondam imperatoris ac tandem per ipsum imperatorem fuerat confirmata. Praeterea, bonae memoriae C . . . papa, praedecessor noster, quod super hoc factum fuerat ratum habens, sub poena officii et beneficii mandarat dicto P . . . . quondam episcopo Vicentino, ne praedicto comiti vel haeredibus ejus restitueret feudum ipsum nec aliud de novo conferret. Caeterum, contra haec praedictus comes taliter replicavit quod, eum tempore illo vassallus non esset Ecclesiae Vicentinae de feudo illo, quod ei dicitur adjudicatum fuisse, nec auderet propter Vicentinorum inimicitias intrare dioecesim Vicentinam, indicebatur ei terminus assignatus coram vassallis ejusdem Ecclesiae, quo nec debuerat nec potuerat conveniri. Unde, si diffinitivam contra eum, quod tamen ipse negabat, sententiam protulissent, illa, tanquam a non judice suo, imo per falsitatem et aliter etiam praeter ordinem juris lata nec nomen sententiae mereretur, nec posset, per confirmationem imperatoris praedicti aut nostram obtinere aliquam firmitatem. Quod si forsan dictus episcopus, quasi per contumaciam ejus, fuisset causa rei servandae in possessionem inductus, nec istud valere poterat simili ratione; sed, posito quod valeret et quod episcopus fuisset post annum possessor effectus, adhuc tamen contra ipsum petitorium poterat intentare. Quia vero nobis non constitit de praemissis, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus quatenus accedens ad locum, tam episcopo Vicentino quam comiti saepedicto securum, citra litis contestationem, auctoritate nostra, summatim inquiras tam super his quam aliis quae inquirenda fuerint, diligentius veritatem, et omnia sub sigillo tuo ad apostolicam sedem mittere non postponas, tam eidem episcopo Vicentino quam comiti memorato statuens terminum competentem, quo ad praesentiam nostram accedant per se, vel idoneum responsalem, ut plenius de omnibus per tuam relationem instructi, prout expedire viderimus, vel eidem comiti negemus audientiam vel commissionis litteras concedamus. [Contra haec autem replicari poterat, ex adverso quod vel propter evidentiam facti, vel atrocitatem facinoris procedi potuerat in absentem.]

Datum Laterani.

CXXVII. P. DE STUIBALDO, SORORIO ET SENESCALCO NOSTRO. Ei concedit fiduciario jure castrum Juliani. (Laterani, Non. Dec.) Quia per tuae sollicitudinis studium et laborem, non sine sumptibus et impensis, novimus procuratum, quod homines de Juliano tibi nomine nostro Montem-Maximum, cum pertinentiis suis ad communitatem ipsorum spectantem, donationis titulo tradiderunt, ne in dispendium apostolicae sedis et totius undique regionis posset ad manus contrarias devenire, nos ita tibi super studio et labore, nec non sumptibus et expensis, respondere volentes, quod utilitatem Romanae Ecclesiae procuremus, Montem ipsum cum omnibus pertinentiis suis tibi et haeredibus tuis feudali jure concedimus, nihilominus concedentes, ut in eo munitionem et castrum, sine contradictione cujuslibet, aedificare possitis. Tu autem et omnes haeredes tui, qui tibi successerint in eodem, nobis, et successoribus nostris, et Ecclesiae Romanae, fidelitatem perpetuo de ipso jurabitis et annuum censum unius aurei persolvetis. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae concessionis, etc.

Dat. Laterani, Non. Decembris.

CXXVIII. NOBILI VIRO, WILLELMO, DOMINO MONTISPESSULANI. De legitimatione liberorum. (Data post VII Id. Septembris. Vide notas. [Per venerabilem fratrem nostrum, Arelatensem archiepiscopum, ad sedem apostolicam accedentem, tua nobis nobilitas supplicavit, ut filios tuos legitimationis dignaremur titulo decorare, quatenus eis, quo minus tibi succederent, natalium objectio non noceret. Quod autem super hoc apostolica sedes plenam habeat potestatem, ex illo videtur, quod cum, diversis causis inspectis, cum quibusdam minus legitime genitis, non naturalibus tantum, sed adulterinis etiam dispensarit, sic ad actus spirituales ipsos legitimans ut possent in episcopos promoveri, verisimilius creditur et probabilius reputatur, ut eos ad actus legitimare valeat saeculares, praesertim si praeter Romanum pontificem inter homines superiorem alium non agnoscunt, qui legitimandi habeat potestatem; quia cum major in spiritualibus tam prudentia quam auctoritas et idoneitas requiratur, quod in majori conceditur, licitum esse videtur etiam in minori. Per simile quoque idem videtur posse probari, cum eo ipso quod aliquis ad apicem episcopalis dignitatis extollitur, eximitur a patria potestate. Praeterea, si etiam simplex episcopus scienter servum alterius in presbyterum ordinaret, licet ordinator satisfacere domino juxta formam canonicam teneretur, ordinatus tamen jugum evaderet servitutis, Videretur siquidem monstruosum ut qui legitimus ad spirituales fieret actiones, circa saeculares actus illegitimus remaneret. Unde, cum quo in spiritualibus dispensatur, consequenter intelligitur in temporalibus dispensatum. Id autem in patrimonio beati Petri libere potest apostolica sedes efficere, in quo et summi pontificis auctoritatem exercet et supremi principis exsequitur potestatem.] Cum ergo videatur ex his legitimandi auctoritas, non tantum in spiritualibus, sed in temporalibus etiam penes Romanam Ecclesiam residere, ut super hoc filiis tuis gratiam faceremus ob tua et progenitorum tuorum merita, qui semper in devotione sedis apostolicae perstitistis, humiliter ex parte tua idem archiepiscopus requirebat. [Videbatur autem ex eo trahere majorem audaciam postulandi, quod non longe petere cogebatur exemplum, sed in favorem petitionis hujusmodi quod nos ipsos in causa simili fecisse dicebat poterat allegare. Cum enim charissimus in Christo filius noster Philippus, rex Francorum illustris, charissimam in Christo filiam nostram, Ingeburgem, Francorum reginam illustrem dimiserit et ex alia postmodum superducta puerum susceperit et puellam, et tu similiter exclusa legitima superduxeris aliam, ex qua filios suscepisti, sicut cum filiis regis ejusdem, sic cum tuis credebatur de benignitate sedis apostolicae dispensandum;] praesertim, cum major id necessitas suaderet, et tu nobis specialius sis subjectus. Siquidem rex Francorum ex inclytae recordationis Isabella, regina Francorum, legitimum olim suscepit haeredem, qui ei optatur et creditur in regni solio successurus. Tu vero ex legitima conjuge masculinum non habes haeredem, qui tibi et in devotione nostra et propria haereditate succedat. Insuper, cum rex ipse in spiritualibus nobis subjaceat, tu nobis et in spiritualibus et in temporalibus es subjectus, cum partem terrae tuae ab Ecclesia Magalonensi possideas, quam ipsa per sedem apostolicam temporaliter recognoscit. Quare, Magalonensi Ecclesia mediante, te nobis idem archiepiscopus asserebat temporaliter subjacere. [Verum si veritas diligenter inspicitur, res non similis sed valde dissimilis invenitur. Nam rex ipse a praedicta regina per bonae memoriae archiepiscopi Remensis apostolicae sedis legati, fuit sententiam separatus. Tu vero uxorem tuam a te, sicut dicitur, temeritate propria separasti. Ipse quoque, priusquam ad eum prohibitio de non contrahendo cum altera perveniret, aliam superduxit, ex qua prolem geminam noscitur suscepisse.. Tu in contemptum Ecclesiae aliam superinducere attentasti. Propter quod ipsa in te gladium exercuit ecclesiasticae ultionis. Praeterea, rex ipse praedictae reginae contra matrimonium affinitatem objecit, et coram praefato archiepiscopo testes induxit, cujus sententia quia cassata fuit solummodo propter judiciarium ordinem non servatum, nos ei, post restitutionem praefatae reginae, super hoc venerabilem fratrem nostrum, Octavianum, Hostiensem episcopum et dilectum filium, Joannem, tituli Sanctae Priscae presbyterum cardinalem, cognitores duximus concedendos. Tu vero, uxori tuae nihil quod divortium induceret, sicut asseritur, objecisti; cum, etsi fides tori sit unum de tribus bonis conjugii, non tamen ipsius violatio conjugale vinculum violasset. De filiis quoque regis ejusdem, utrum legitimi an illegitimi fuerint, quandiu pendet quaestio affinitatis objectae, potest non immerito dubitari. Nam, si affinitas fuerit comprobata, praedictam reginam non esse regis conjugem apparebit, et per consequens alia videretur sibi legitime copulata, et filios ei legitimos peperisse. De tuis vero, quod sint legitime nati, nec tu ipse proponis, nec ulla praesumitur ratione. Insuper, cum rex ipse superiorem in temporalibus minime recognoscat, sine juris alterius laesione in eo se jurisdictioni nostrae subjicere potuit et subjecit, in quo forsitan videretur aliquibus quod per se ipsum, non tanquam pater cum filiis, sed tanquam princeps cum subditis, potuerit dispensare. Tu autem aliis nosceris subjacere. Unde, sine ipsorum forsan injuria, nisi praestarent assensum, nobis in hoc subdere te non posses, nec ejus auctoritatis existis ut dispensandi super his habeas potestatem. Rationibus igitur his inducti, regi gratiam fecimus requisiti, causam tam ex Veteri quam ex Novo Testamento tenentes, quod non solum in Ecclesiae patrimonio, super quo plenam in temporalibus gerimus potestatem, verum etiam in aliis regionibus, certis causis inspectis, temporalem jurisdictionem causaliter exercemus; non quod alieno juri praejudicare velimus, vel potestatem nobis indebitam usurpare, cum non ignoremus Christum in Evangelio respondisse: Reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo. Propter quod postulatus ut haereditatem divideret inter duos, Quis, inquit, constituit me judicem super vos? Sed quia sic in Deuteronomio continetur: Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris, inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et non [ del. v.] lepram, et judicium intra portas tuas, verba videris variari, surge, et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus, veniensque ad sacerdotes Levitici generis et ad judicem qui fuerit illo tempore, quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem et facies quaecunque dixerint qui praesunt loco quem elegit, et docuerint te juxta legem ejus, sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram vel ad sinistram. Qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministraverit Domino Deo tuo, decreto judicis morietur, et auferes malum de Israel (Deut. XVII, 8-12). Sane, cum Deuteronomium lex secunda interpretetur, ex vi vocabuli comprobatur, in hoc quod ibi decernitur ut in Novo Testamento debeat observari. Locus enim quem elegit Dominus apostolica sedes esse cognoscitur, sic quod eam Dominus in se ipso lapide angulari fundavit. Cum enim Petrus urbem fugiens exiisset, volens eum Dominus ad locum quem elegerat revocare, interrogatus ab eo, Domine, quo vadis? respondit: Venio Romam iterum crucifigi. Quod intelligens pro se dictum, ad locum ipsum protinus est reversus. Sunt autem sacerdotes Levitici generis, fratres nostri, qui nobis jure Levitico in exsecutione sacerdotalis officii coadjutores existunt. Is vero super eos sacerdos sive judex existit, cui Dominus inquit in Petro: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI, 19); ejus vicarius, qui est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, constitutus a Deo judex vivorum et mortuorum. Tria quippe distinguunt judicia; primum inter sanguinem et sanguinem, per quod criminale intelligitur et civile; ultimum inter lepram et lepram, per quod ecclesiasticum et criminale notatur; medium inter causam et causam, quod ad utrumque refertur tam ecclesiasticum quam civile; in quibus cum aliquid fuerit difficile vel ambiguum, ad judicium est sedis apostolicae recurrendum, cujus sententiam qui superbiens contempserit observare, mori praecipitur, et auferri malum de Israel, id est, per excommunicationis sententiam velut mortuus a communione fidelium separari. Paulus etiam, ut plenitudinem potestatis expaneret, ad Corinthios scribens ait: Nescitis quoniam angelos judicabimus; quanto magis saecularia? (I Cor. VI, 3.) Porro saecularis officium potestatis interdum et in quibusdam per se, nonnunquam autem et in nonnullis per alios exsequi consuevit. Licet igitur cum filiis saepedicti regis Francorum, de quibus an fuerint legitimi ab initio dubitatur, duxerimus dispensandum, quia tamen tam lex Mosaica quam canonica sobolem susceptam ex adulterio detestatur, testante Domino, Manzer et spurtus usque in decimam generationem in Ecclesiam non intrabunt, canone vero vetante tales ad sacros ordines promoveri; saecularibus quoque legibus non solum repellentibus eos a successione paterna, sed negantibus ipsis etiam alimenta, supersedendum adhuc duximus petitioni praedictae, nec ad praesens super hoc tuis precibus annuendum,] donec, si fieri poterit, et culpa levior et jurisdictio liberior ostendatur; licet personam tuam specialis dilectionis brachiis amplexemur, et in quibus cum Deo et honestate possumus specialem tibi velimus gratiam exhibere.

CXXIX. ELIENSI ET NORVICENSI EPISCOPIS. Mandat ut instituatur praesentatus a monachis Dunelmensibus. (Laterani, Id. Decemb.) Significarunt nobis dilecti filii, prior et monachi Dunelmenses, quod cum aliquam ecclesiam vel vicariam quae ad eos de jure pertineat, vacare contingit, et ad eam venerabili fratri nostro. . . Eboracensi archiepiscopo, personam idoneam repraesentant, idem archiepiscopus, ut vacantis ecclesiae vel vicariae fructus percipere valeat, per longum tempus differt personam admittere praesentatam. Quia igitur hoc ex radice avaritiae potius quam de jure videtur procedere, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, si praedictus archiepiscopus personam sibi praesentatam per quatuor menses recipere forte distulerit, dummodo non sit indigna, vos eam auctoritate apostolica instituere, appellatione postposita, procuretis, et monachos faciatis interim fructus pacifice possidere. Nullis litteris veritati et justitiae, etc. Quod si non ambo, etc. alter vestrum, etc.

Datum Laterani, Id. Decembris.

CXXX. AGNETI ABBATISSAE JOTRENSIS MONASTERII, EJUSQUE SUCCESSORIBUS, TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS, MONASTICAM VITAM PROFESSIS, IN PERPETUUM. Confirmantur privilegia. (Laterani, Kal. Decembris.) Officii nostri nos admonet et invitat auctoritas pro Ecclesiarum statu satagere, et earum quieti et tranquillitati salubriter, auxiliante Domino, providere. Dignum namque et honestati conveniens esse dignoscitur, ut qui ad earum regimen, Domino disponente, assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitiis tueamur et beati Petri atque apostolicae sedis patrocinio muniamus. Eapropter, dilectae in Christo filiae, vestris rationalibus postulationibus annuentes, monasterium Jotrense, in quo divino estis mancipatae obsequio, et quod ad proprietatem et jurisdictionem beati Petri et nostram, nullo mediante, spectare dignoscitur, ad exemplar felicis recordationis Innocentii et Alexandri, praedecessorum nostrorum, Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis et his quae post vos successerint et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Villam Jotri, in qua praenominatum monasterium situm est, cum omni justitia sua tam ecclesiastica quam forensi, parochialem ecclesiam Sancti Petri cum capellis ejusdem villae, villam Sanceronis, altare Sancti Quirici, altare Sanceronis cum capella de Cinni, altare Meriaci, altare Saviaci, altare Sanctae Columbae, altare Veneliaci, apud Carnotum altare Collectae Villae, altare Sancti Prisii. In territorio Viromanensi, altare Novae Villae cum capella Sancti Christi, altare de Liecurt, altare de Marcel, altare de Chamle. Mercatum autem Jotri vobis nihilominus confirmamus, prohibentes ut nulli omnino hominum liceat idem mercatum qualibet temeritate aut alicujus mercati occasione minuere vel turbare. Ad haec adjicientes, decernimus ut nullus posthac archiepiscopus vel episcopus, archidiaconus seu decanus, nec aliqua persona contra libertatem, a bonae memoriae Farone episcopo , praenominato vestro monasterio concessam, in presbyteris vel clericis ibidem Domino servientibus, seu in collatis beneficiis vel deinceps conferendis, aut in burgensibus ejusdem villae potestatem vel jurisdictionem aliquam audeat exercere, vel contra eamdem libertatem in eadem villa jus parochiale requirere, aut in parochiis et villis eidem monasterio pertinentibus aliquid minuere, auferre, aut permutationis titulo, absque consensu et voluntate Jotrensis capituli, alienare vel distrahere. In parochialibus autem Ecclesiis quas tenetis, quae extra praescriptam villam sunt constitutae, liceat vobis sacerdotes eligere et episcopo repraesentare, quibus, si idonei fuerint, episcopus animarum curam committet, ut de plebis quidem cura episcopo, vobis autem de temporalibus debeant respondere. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbatissa vel tuarum qualibet succedentium, nulla inibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quam sorores communi consensu vel sororum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam, de eodem vel de collegio alterius coenobii, si ibi aliqua ad hoc regimen digna reperta non fuerit, providerint eligendam, quae juxta antiquam Ecclesiae vestrae consuetudinem a quocunque malueritis episcopo, absque professione et promissione cujuslibet obedientiae consecretur. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, benedictiones monialium, ordinationes clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipietis episcopo, si quidem catholicus fuerit et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit. Alioquin, liceat vobis quem malueritis adire antistitem, qui, nostra fretus auctoritate quod postulatur indulgeat. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas praesumat exigere. Praeterea auctoritate apostolica prohibemus ne alicui liceat possessiones, quas a vestro monasterio tenet, sine licentia abbatissae vel capituli, cuiquam in vita vel morte alienando concedere. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praedictum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, etc., usque profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc., usque subjaceat. Cunctis autem, etc., usque aeternae pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.

Datum Laterani, per manum Blasii, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi et notarii, Turritani electi, Kal. Decembris, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno millesimo ducentesimo secundo, pontificatus vero domni Innocentii papae III anno quinto.

CXXXI. EPISCOPO NIVERNENSI. Ut beneficium trium marcarum ab ejus praedecessore magistro Blasio, subdiacono papae et notario, nunc Turritano electo, olim concessum, dicti Blasii nepoti nunc conferat. (Laterani.) Quantum dilectus filius, magister Blasius, subdiaconus et notarius noster, Turritanus electus, utilis fuerit Ecclesiae Nivernensi et quam fideliter ejus apud nos negotia studuerit promovere, per experientiam te credimus didicisse. Ne igitur apud eamdem Ecclesiam obsequiorum ejus memoriam deperiret, si, eo in archiepiscopum Turritanum assumpto, tuae devotionis affectus effectui devotionis ipsius non curaret, saltem in suis, liberaliter respondere, beneficium trium marcarum argenti ad pondus Trecense, quod bonae memoriae J . . . . ., praedecessor tuus, in censu suo Nivernensi propria ei liberalitate concessit, dilecto filio . . . . . nepoti ejus, sub tenore quo ipse illud habuit, duximus conferendum. Monemus igitur fraternitatem tuam et exhortamur attente, et per apostolica tibi scripta mandamus quatenus beneficium ipsum nuntio nepotis ejusdem electi, sublato taedio cujuslibet dilationis vel difficultatis, assignes et proventus ipsius illi facias annis singulis cum integritate persolvi. Alioquin, noveris nos dilectis filiis . . . . . abbati Dolensi, et G . . . . . subdiacono nostro, priori de Leproso, per apostolica scripta mandasse, ut ipsi super hoc, sublato appellationis obstaculo, mandatum apostolicum exsequantur. Contradictores, etc.

Dat. Laterani.

Scriptum est illis super hoc.

CXXXII ABBATI DOLENSI; ET HENRICO, SUBDIACONO PAPAE, PRIORI DE LEPROSO. Ut magistrum P . . . . . de Vico, a capitulo Bituricensi, si major pars capituli consenserit, in canonicum et fratrem, non obstante decani et quorumdam oppositione, recipi faciant. (Laterani.) Cum pro dilecto filio, magistro P . . . de Vico, venerabili fratri nostro . . . . ., archiepiscopo et dilectis filiis, capitulo Bituricensibus, quondam scripta nostra direxerimus et mandatum, ut ipsum, pro reverentia beati Petri et nostra, in canonicum reciperent et in fratrem; licet dictus archiepiscopus et qui rectius sentiebant receptionem ipsius, sicut accepimus, acceptarent, nondum tamen mandatum nostrum fuit aliquatenus adimpletum, N. decano ejusdem Ecclesiae, faciente; et cum iterum eis districtius scripsissemus, ipsi nondum praeceptum nostrum, quod grave gerimus et molestum, voluerunt exsecutioni mandare; imo vacantes praebendas post appellationes ab eo interpositas, excepta una quae vacat, contra voluntatem sanioris partis capituli, qui mandatum nostrum adimplere volebant, aliis contulerunt. Nos igitur nolentes imperfectum relinquere quod de ipso dignoscitur laudabiliter inchoatum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, si major et sanior pars capituli in eumdem magistrum convenerit, paucorum et dicti decani contradictione nequaquam obstante, ipsum, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, in canonicum et in fratrem recipi faciatis, dictam vacantem praebendam eidem, appellatione postposita, conferentes. Si quis autem restiterit quo minus mandatum apostolicum impleatur, vos eum, appellatione remota, censura ecclesiastica percellatis.

Dat. Laterani anno quinto.

CXXXIII. EPISCOPO ET CAPITULO ENGOLISMENSIBUS. Commendat quemdam clericum ut in canonicum recipiatur. (Laterani, XIV Kal. Januarii. Ecclesiarum utilitatibus credimus profuturum, cum illos ad earum obsequium beneficiis exornamus, quos morum honestas reddit et scientia commendatos, qui etiam, dignis suffragantibus meritis, rogari potius quam rogare deberent. Cum igitur pro dilecto filio, W. Brunaterii, de cujus idoneitate personae laudabile nobis testimonium perhibetur, preces vobis apostolicas direxerimus et mandata ut eum in canonicum vestrum reciperetis et fratrem, vos tamen, ad scripta nostra vobis pro ipsius receptione directa devotionem debitam non habentes nec attendentes quantum idem Ecclesiae vestrae possit existere fructuosus, ipsum recipere contempsistis, sicut labor ejus ad nos indicat iteratus. Nolentes igitur quod de praedicto magistro misericorditer inchoavimus relinquere segniter imperfectum, universitati vestrae per iterata scripta praecipiendo mandamus quatenus praebendam, si qua vacat ad praesens in Ecclesia vestra, eidem sine difficultate qualibet assignetis. Quod si non est ibi certus numerus praebendarum et Ecclesiae suppetant facultates, dummodo dictus magister ad obtinendum beneficium idoneus habeatur, vos eum in canonicum admittatis et fratrem, ei stallum in choro et locum in capitulo assignantes. Alioquin, venerabili fratri nostro . . . . episcopo, et dilecto filio . . . . subdiacono nostro, archidiacono Alnisiensi, Xanctonensibus, nostris dedimus litteris in mandatis, ut vos ad id, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, nullius contradictione vel appellatione obstante, compellant; contradictores, si qui apparuerint, vel rebelles, ut a sua temeritate desistant per districtionem eamdem cogentes.

Dat. Laterani, XIV Kal. Januarii.

Scriptum est super hoc.

CXXXIV. ARCHIEPISCOPO MAGUNTINO. Ne Philippo, duci Sueviae, adversus episcopum Herbipolensem faveat, et sententias a dicto episcopo adversus malefactores latas firmiter faciat observari. (Laterani, X Kal. Januarii.) Si quod tua res agitur, paries cum proximus ardet diligentius notavisses, cessante nostrae commonitionis officio, per te ipsum ollam, in Ecclesiam et ecclesiasticos viros ab aquilone successam, studuisses juxta modum propriae facultatis undis immergere, ne, si negligerentur, incendia vires sumerent ex neglectu. Rursum etiam, si sollicita meditatione pensasses quod frater qui a fratre juvatur est quasi civitas firma, venerabili fratri nostro, C. Herbipolensi episcopo, imperialis aulae cancellario, contra saevitiam malignantium auxilium efficax praestitisses, ne quod attentatur in viridi, licentius in arido praesumatur, et quod in tantum virum et Ecclesiam potentiae tantae committitur, in minores clericos et Ecclesias pauperes licentius perpetretur. Accepimus etenim, quod nobilis vir Philippus, dux Sueviae, adversus eumdem episcopum rancore percepto, et personam persequitur et in Ecclesiam ejus proposuit debacchari; sicut etiam clericorum possessiones et familias ejusdem Ecclesiae posuerit in direptionem et praedam, nec monialium sexui nec religioni pepercerit monachorum. Cum igitur Ecclesiarum jacturas et fratrum nostrorum non debeamus aequanimiter sustinere, sed teneamur etiam animam ponere pro ecclesiastica libertate, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus et sub poena officii et beneficii districte praecipimus quatenus duci praedicto vel fautoribus ejus, contra episcopum memoratum nec auxilium nec consilium praestare praesumas, sed universis in tua dioecesi constitutis ex parte nostra districte prohibeas, ne qualibet occasione in favorem ducis ipsius, contra justitiam et libertatem ecclesiasticam saevientis, dictum episcopum vel ejus praesumat Ecclesiam molestare. Quod si contra praesumpserint, sublato appellationis obstaculo, vinculo eos excommunicationis astringas, et terras eorum subjicias interdicto. Illos autem, in quos dictus episcopus propter hujusmodi maleficium excommunicationis sententiam canonice promulgavit, singulis diebus et Dominicis et festivis, pulsatis campanis et candelis accensis, excommunicatos publice nunties et mandes ab omnibus usque ad satisfactionem debitam arctius evitari, et, si necesse fuerit, terras eorum subjicias interdicto; provisurus attentius ut mandatum apostolicum, omni gratia et timore postpositis, efficaciter exsequaris, ne, si negligens fueris, sententiam suspensionis incurras.

Datum Laterani, decimo Kalendas Januarii.

CXXXV. EPISCOPO ELIENSI. De collatione beneficii per monachos Dunelmenses. (Laterani, Non. Januarii.) Ex litteris et conquestione dilectorum filiorum . . . . prioris, et conventus Ecclesiae Dunelmensis, ad nostram noveris audientiam pervenisse quod cum dilecto filio P . . . . Thebert, nepoti venerabilis fratris nostri, Dunelmensis episcopi, in scholis Parisiis commoranti, vacantem Ecclesiam de Hoveden. liberaliter concessissent, ad venerabilis fratris nostri . . . . . Eboracensis archiepiscopi, postmodum praesentiam quemdam fratrem suum cum litteris suis transmittere curaverunt, humiliter supplicantes, ut procuratorem ipsius P . . . . . de ipsa Ecclesia investiret. Cumque eis benevole respondisset, asserens quod procuratorem suum nulla reciperet ratione, sed ipsum, si praesens esset, libenter et liberaliter investiret, dictus procurator, ne aliquid in domini sui praejudicium posset in posterum attemptari, sedem apostolicam appellavit. Postmodum autem eodem Petro a studio revocato, praedicti prior et monachi, eumdem Petrum ipsi archiepiscopo per litteras capituli sui et monachos pluries praesentarunt; sed idem archiepiscopus institutionem ejus distulit pro suae arbitrio voluntatis, contra praesentatores vel praesentatum nihil rationabile objiciens vel ostendens, sicut dilecti filii . . . . . de Novo Monasterio [ sic ], et de Blancelande [ sic ] abbates, et . . . . officialis de Northublandi [ sic ] suis nobis litteris intimarunt. Quare praedicti . . . . . . prior et monachi, appellationem saepe pro se et ipso interpositam innovantes, ad sedem apostolicam dictum P . . . . . et quemdam de suis fratribus cum litteris capituli transmiserunt, ipsum a nobis in eadem Ecclesia institui postulantes. Verum, cum nuntius prioris et monachorum Dunelmensium, et dictus P . . . . . in nostra essent praesentia constituti, Willelmus clericus, nuntius dilecti filii, magistri Simonis, de ratihabitione postmodum supervenit, quem procuratorem admisimus, cum ipsum esse procuratorem in eisdem litteris haberetur expressum, asserens dictam Ecclesiam de Hoveden. a praedictis . . . . priore et monachis, eidem magistro Simoni fuisse primo concessam, sicut in litteris eorumdem sigillo signatis, quas exinde se proponit habere, noscitur contineri, licet idem P . . . . . sine auctoritate archiepiscopi, ad quem ipsius Ecclesiae institutio pertinet, se intruserit in eadem. Quoniam igitur nobis non constitit de praemissis, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, vocatis ad praesentiam tuam qui fuerint evocandi, inquiras super his diligentius veritatem, et illum, de cujus canonica praesentatione tibi constiterit, facias a dictis priore ac monachis auctoritate nostra eidem archiepiscopo praesentari, ut ipsum instituat in Ecclesia memorata, altari silentium super Ecclesia eadem imponens. Si vero idem archiepiscopus ipsum distulerit instituere canonice praesentatum, tu ex tunc, post quindecim dies, auctoritate nostra suffultus, omni dilatione et appellatione cessantibus, eumdem cognita veritate instituas in Ecclesia memorata et facias ejusdem pacifica possessione gaudere, ita tamen, ut per hoc nullum in posterum juri ejusdem archiepiscopi praejudicium generetur. Contradictores vero censura ecclesiastica, appellatione remota, compescas et reducas in statum pristinum quidquid, post appellationem ad nos legitime interpositam, super eadem Ecclesia vel ejus pertinentiis temere inveneris immutatum. Nullis litteris obstantibus, si quae apparuerint praeter assensum partium, etc.

Datum Laterani, Non. Januarii, pontificatus nostri anno quinto.

CXXXVI ARCHIEPISCOPO BITURICENSI ET EPISCOPO CLAROMONTENSI . Mandat ut procedant contra priorem et monachos Sancti Portiani, qui fratribus militiae Templi injurias quasdam intulerant, et eis, spreto mandato apostolico, satisfacere nolebant. (Laterani, VI Id. Decemb.) Ex litteris dilectorum filiorum . . . . . abbatis de Raom . . . . .. . . . . archidiaconi de Orliaco, et . . . . . archipresbyteri, Claromontensium, nostro nuper apostolatui praesentatis, cognovimus evidenter quod cum monachi Sancti Portiani domum dilectorum filiorum nostrorum, fratrum militiae Templi, olim nequiter invadentes, eam incendio concremarint et damnum eis quinquaginta marcarum et amplius intulerint, violenter tabulam etiam altaris ecclesiae ipsorum, sancto die Parasceve, in grave populi scandalum, confringentes, in quemdam fratrem ipsorum manus injecerint temere violentas, decimas insuper terrarum ipsorum fratrum, quas propriis sumptibus excolunt, ab eis contra privilegiorum apostolicorum indulta praesumpserint extorquere, super oblationibus et exactionibus pro sepulturis hominum suorum et aliis eos multipliciter molestantes, ad conquestionem fratrum ipsorum eisdem nostris dedimus litteris in mandatis ut priorem et monachos Sancti Portiani ad satisfactionem debitam de praemissis omnibus memoratis fratribus faciendam, et ab ipsarum decimarum exactione penitus desistendum per censuram ecclesiasticam compellere non different; illos etiam quos constaret violentas manus in fratres ipsos temere injecisse et alia sacrilegia quae supradiximus perpetrasse, tandiu excommunicatos publice nuntiarent et facerent ab omnibus arctius evitari, donec passo injuriam satisfacerent competenter, et cum suarum testimonio litterarum ad sedem apostolicam accederent absolvendi. Cumque judices ipsi dictum priorem et monachos, auctoritate litterarum nostrarum, semel, secundo et tertio ad suam praesentiam peremptorie citavissent, ipsi nec accedere voluerunt nec aliquem pro se mittere responsalem. Ad quorum malitiam superandam, quartam eisdem diem peremptoriam assignarunt, ad quam quemdam responsalem miserunt, qui super dictis querelis Templariis ipsis noluit aliquatenus respondere, quasdam litteras producens in medium, quarum auctoritate exemptos a jurisdictione ipsorum dictos monachos asserebat; sed iidem adhuc volentes ipsorum contumaciam in spiritu lenitatis et mansuetudinis supportare, ipsis diem quintam, et eamdem peremptoriam assignarunt. Caeterum, cum nihil aliud responderent, sed in sua potius ducerent contumacia persistendum, habito prudentum consilio super litteris, quarum auctoritate ipsorum judicium subterfugere videbantur, quia ipsas revocatorias non esse pronuntiarunt, cum neque causae, neque judicii in eis mentio haberetur, in eos excommunicationis sententiam promulgarunt, quousque de jure dictis Templariis responderent. Postmodum vero ad praedicti prioris et monachorum petitionem, recepto ab ipso priore, et nomine Conventus a duobus monachis juramento, quod eorum super dictis querelis starent mandato, ipsos ab excommunicationis vinculo absolverunt, diem eis, in qua tractaretur de causa, nihilominus assignantes. Verum, die statuto, partibus in eorum praesentia constitutis, post litem super praetaxatis querelis, juxta quod juris ordo postulat, contestatam, ex parte Templariorum testes receperunt productos, parati recipere, si quos idem monachi producere voluissent; et cum eis diem aliam assignassent, ex parte monachorum fuit propositum coram ipsis, ut dictos Templarios compellerent super suis querelis ad respondendum eisdem. Dicti etenim monachi cujusdam decimae mistum [ sic ] tam proprietatem quam possessionem cum instantia postulabant; sed e contra Templarii respondebant, quod super quaestione ipsa respondere minime tenebantur, quia eosdem super causa ipsa ad curiam traxerant laicalem. Tandem vero, aliam diem eisdem monachis et Templariis peremptoriam assignarunt, ad quam nec venerunt monachi nec sufficientem curaverunt mittere responsalem; sed adhuc eorum volentes pertinaciam superare, ipsis diem aliam assignarunt, in qua quidem, utraque parte praesente, post multas contentiones de consensu partium diem aliam et ipsam peremptoriam assignarunt, sperantes, quod, prout condictum fuerat, medio tempore eadem quaestio per duos honestos viros deberet concordia terminari; sed eodem die, duo ex ipsis monachis se ipsorum conspectui praesentarunt, litteras proferentes quibus se constitutos procuratores firmiter asserebant, cum in ipsis litteris nec eorum nomina, nec causa pro qua missi fuerant nec dies causae praefixa fuerint declarata. Ipsi vero judices, monachorum calumniam et contumaciam intuentes et attendentes etiam quod causa ipsa non sine gravamine fratrum ipsorum, coram eis frustratorie fuerat prolata, communicato prudentum consilio, sub poena excommunicationis diffiniendo, dictis priori et monachis vetuerunt ne de caetero decimas terrarum Templariorum ipsorum, quas propriis manibus et sumptibus excolunt, vel exactiones pro sepulturis hominum eorumdem ab ipsis extorquere vel quoque modo super his eos praesumerent ulterius molestare; de manuum injectione violenta et aliis sacrilegiis, quia ipsis non constitit, neminem condemnantes; et cum super damnis quae dicti Templarii sibi illata a monachis asserebant, ipsis facta non fuerit plena fides, super his pronuntiaverunt eosdem monachos absolutos. Quia vero praefati monachi, sicut ex litteris praedictorum accepimus, contra latam sententiam temere venientes, dictos Templarios super dictis articulis multipliciter aggravant et affligunt, ita quod eis constitit per testes omni exceptione majores, monachos ipsos de terris eorum, quas propriis sumptibus excolunt, decimas per violentiam exegisse et exactiones pro sepulturis hominum eorumdem fecisse et quod corpora mortuorum pro hujusmodi exactione remanent inhumata, ac, in grave scandalum populi, in die sancto Parasceve, ceram de altari oratorii Templariorum ipsorum ausu sacrilego capientes, per violentiam asportarunt, in priorem et monachos excommunicationis sententiam protulerunt et ecclesias eorum supposuerunt ecclesiastico interdicto, praecipientes capellanis eorum et clericis, ut eamdem sententiam tandiu inviolabiliter observarent, donec de praedictis prior et monachi fratribus Templi satisfacerent competenter; et, licet eadem sententia per vos firmiter observetur et eamdem mandaverimus observari, prior tamen et monachi, sicut per testes idoneos receperunt, eamdem sententiam non observant, sed in suis ecclesiis, ac si absoluti essent, apertis januis et pulsatis campanis, divina praesumunt solemniter officia celebrare. Nolentes igitur tantam ipsorum prioris et monachorum contumaciam, sicut nec debemus, clausis oculis pertransire, cum ferro abscidenda sint vulnera quae fomentorum non sentiunt medicinam, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus praedictam interdicti et excommunicationis sententiam facientes firmiter observari, ipsos priorem et monachos tandiu, appellatione remota, singulis Dominicis ac festivis diebus, pulsatis campanis, et exstinctis candelis, excommunicatos publice nuntietis, donec latam super dictis articulis a judicibus sententiam firmiter observarint, et eisdem fratribus super damnis illatis et injuriis irrogatis satisfactionem curaverint congruam exhibere. Si vero in sua duxerint contumacia persistendum, abbati, ad quem monasterium ipsum Sancti Portiani pertinere dignoscitur et eidem priori, praefigatis terminum competentem, quo, cum litteris vestris satisfacturi de contemptu, nostro se conspectui repraesentent, ad quem si venire contempserint, eos a praelationibus suis, sublato appellationis obstaculo, solemniter deponatis, nullis litteris, etc. Harum tenore tacito, etc. Quod si non ambo, etc.

Datum Laterani, VI Id. Decembris, anno quinto.

CXXXVII. ELECTO CATALAUNENSI ABBATI TRIUM FONTIUM . Dat eis provinciam examinandi privilegia abbatissae et monialium Jotrensis monasterii. (Laterani, IV Id. Januarii.) [ « Ex parte . . . . . abbatissae, ac sororum Jotrensis Ecclesiae, nostris fuit auribus intimatum quod venerabilis frater noster . . . . . Meldensis episcopus, commissionis occasione cujusdam, ad venerabilem fratrem nostrum . . . . . Parisiensem episcopum, et dilectum filium . . . . . . abbatem de Latiniaco, a nobis obtentae, in qua nulla mentio habebatur de ipsarum privilegiis, quae illas et earum Ecclesiam, clerum et populum villae Jotrensis ad apostolicam sedem nullo mediante spectare declarant, quorum ipse non erat ignarus, eas incoepit graviter molestare, obedientiam ab ipsis ac clero et populo villae Jotrensis, qui secundum privilegia sedis apostolicae gaudent consimili libertate, subjectionem omnimodam impendendam sibi requirens. » ] Unde, cum ab eisdem judicibus citarentur, ipsae non contestando litem, sed excipiendo potius contra eos, nos sibi specialem in judicio dominum esse dixerunt et se nullam obedientiam episcopo Meldensi debere; quia, cum venerabilis frater noster, O. Ostiensis episcopus, tunc apostolicae sedis legatus, earum privilegiis diligenter inspectis, cognoverit monasterium earum ad jus et proprietatem sedis apostolicae pertinere, ipsi abbatissae, quae tunc temporis noviter erat electa, vice nostra munus benedictionis impendit et obedientiam nobis et Ecclesiae Romanae fecit ab ea specialiter repromitti, requirens ab ea propter hoc et accipiens juramentum. [ « Verum, cum judices et assessores eorum ipsas valde gravarent » ] in eo quod negarent dilationem eisdem ad exhibenda privilegia libertatis, cum procuratores earum illis juramentum offerrent, se tunc privilegia non habere nec procuratum dolo fuisse, quominus eadem ad eorum praesentiam detulissent et ipsi eis breves inducias dare nollent, [ « ad appellationis remedium convolarunt » ] contra judices excipientes eosdem, tum quia eos asserebant esse suspectos, et praesertim ipsum Parisiensem episcopum, qui contra dilectum filium abbatem Sanctae Genovefae, consimilem causam habebat, et ideo ipsum credebant aliam sententiam nolle dare quam vellet ab alio pro se dari, tum quia cum absque conjudice suo voluisset prius interprolocutoriam promulgare, procuratoribus abbatissae dicentibus se velle conjudicem ejus esse praesentem, responderat illis eum in nullo profecturum eisdem, quia, cum ille veniret, nihil faceret nisi quod vellet et ipse; tum quia illis postmodum rationabiles inducias denegabant; tum quia occasione litterarum illarum non debebant in causa procedere, pro eo quod Meldensis episcopus per litteras illas obedientiam debitam, quam abbatissa soli pontifici Romano tenetur impendere, ab ipsa, clero et populo Jotrensibus, sibi requirebat impendi, cum per privilegia Ecclesiae Romanae constaret illi eos in aliquo non teneri et de privilegiis suis nulla in eisdem litteris mentio haberetur. [ « Sed judices ipsi appellationem minime deferentes nec fragilitati sexus compatientes earum, in abbatissam excommunicationis, clerum et populum villae Jotrensis interdicti, sententias protulerunt. Sane, cum nuntii Jotrensis Ecclesiae praedictae et alia multa in nostra praesentia retulissent, quibus eas et suos contra libertatem eis concessam gravatos aiebant, privilegium nobis apostolicum ostenderunt, per quod Ecclesiam Jotrensem constabat ad Romanam Ecclesiam specialiter pertinere. Nos autem eos diutius detinentes propter appellationem praedictam, quia tandem nullus comparuit idoneus responsalis qui partem defensaret adversam, licet postmodum quidam simplex nuntius super hoc nobis praedictorum . . . . . . Parisiensis episcopi et . . . . . . . Latiniacensis abbatis litteras praesentasset, privilegium apostolicae sedis Ecclesiae Jotrensi concessum duximus innovandum, ita tamen ut per innovationem ipsius eidem Ecclesiae nihil plus juris accrescat, quam per privilegia praedecessorum nostrorum obtinuit, cum per hoc ei non novum concedere, sed antiquum jus conservare velimus. » ] Quia vero de praedictis exceptionibus nobis non potuit fieri plena fides, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus si pars Jotrensis Ecclesiae illis vel aliis probandis institerit contra sententias memoratas, vos, partibus convocatis, audiatis quae super his duxerint proponenda, et si vobis constiterit praedictas sententias post appellationem ad nos legitime interpositam fuisse prolatas, denuntietis eas, sublato appellationis obstaculo, non tenere. Quod si alias minus rationabiliter illas prolatas esse constiterit, eas exigente justitia revocetis. Alioquin, cum propter solam contumaciam fuerint promulgatae, recepta juratoria cautione, tam abbatissa quam aliis a quibus videritis exigendam, quod super his ad mandatum nostrum juri parebunt, easdem curetis sententias, appellatione postposita, relaxare, id ipsum ad majorem cautelam nihilominus facientes, si eadem abbatissa fugere volens strepitum quaestionum ab exceptionum suarum maluerit probatione cessare. Cumque de privilegiis pontificum Romanorum nolimus ab aliis facile judicari, si praedictus Meldensis episcopus de jure suo voluerit experiri, praefigatis utrique parti terminum competentem, quo per se vel idoneos responsales propter hoc ad praesentiam nostram accedant. Nullis litteris, etc. Harum mentione non habita, etc.

Dat. Later., IV Idus Januarii, anno V.

CXXXVIII. CLUSINO EPISCOPO ET O . . . . RODICOFANENSI CASTELLANO; ACOLYTHO ET MAGISTRO P. SCRIPTORI NOSTRO. De Neapoleone et Pepone post concordiam Romanorum cum Viterbiensibus carceri mancipatis, deque custodia eorum in arce Lariani. (Laterani, IV Idus Januarii.) Ad vestram credimus audientiam pervenisse, qualiter et in quantis nobilibus viris, Neapoleoni et Peponi, gratiam duxerimus faciendam. Sane cum idem N . . in captivitatem quondam devenerit Romanorum, et in Cannaparia carceris fuerit custodiae mancipatus, tantoque arctius teneretur, quanto captivis caeteris nobilitate ac potentia praeeminebat, nos de ipsius salute solliciti, ne in Cannaparia, ubi multi concaptivi ejus fuerunt mortui, moreretur, ipsum non sine difficultate multa eductum de carcere, in palatio nostro diu honorifice, non tanquam captivum, sed velut familiarem nostrum, fecimus conversari. Verum, postmodum, forte cum Viterbienses resilire a tractatu concordiae viderentur et ex hoc non modicum contra eos Romanorum essent animi concitati, verentes ne quid contra eumdem N . . . . ex impetu fieret, si maneret in Urbe, ipsum ad arcem Lariani, quae est fere prae caeteris Roccis Italiae spatiosa, duximus destinandum, ubi ei fecimus honorifice deserviri. Ipse vero, velut beneficiorum nostrorum ingratus, non attendens quod nobis ex fuga ejus posset accidere et quanta seditio contra nos in Romano populo suboriri, fugam arripuit et ad patriam, nobis nescientibus, est recursus, in quo exuberantem circa se nostrae gratiae plenitudinem licet ipse non consideraverit, aliis tamen apertius demonstravit, cum liqueat vel liquere debeat universis, quod si eum mandassemus arctius custodiri, sic evadere nullatenus potuisset. Licet autem non solum hominibus, sed omnibus etiam animalibus sit commune, ut de cervice sua jugum captivitatis excutiant et libenter vincula quibus fuerint alligata disrumpant, ei tamen non erat aliquatenus formidandum, cum ipsi videri verisimile non deberet quod nos, qui curaveramus eum quasi de mortis articulo liberare, in captivitatem eum reduci vellemus, et Cannapariae vinculis mancipari. De concordia quoque non debuerat suspicari quod eam fugiens impediret, cum, sicut post factum apparuit, post fugam ejus fuerit consummata. In qua nos autem dictum Peponem et S . . . . qui cum eo ad sedem apostolicam accesserat, et quantum praedictum N . . . in aliis duxerimus honorandum, exprimere nolumus, sed ipsis relinquimus discernendum; N . . . commendantes in eo quod se per nos confitetur ad vivos a mortuis revocatum. Verum praedictus P . . . et fratres ipsius ut male agerent proponentes, injuriam pro honore ac offensam nobis pro gratia rependerunt, cum in nepotes fratrum nostrorum manus extenderint et eos captos et redactos in vinculis turpiter pertractarint, cum crederemus non solum familiares nostros, sed omnes etiam qui nomen nostrum in tuitionem propriam invocarent, in terra eorum velut in patrimonio beati Petri securos, et quod ipsi nobiles pro tuitione ipsorum et res exponerent et personas. Nec suffecit hoc ipsis, sed veniendi ad nos iter omnibus praecludere cupientes, eos qui ad sedem apostolicam accedebant spoliare temere praesumpserunt. Quamvis ergo super his et aliis et nos offenderint et se ipsos, facto pariter et exemplo, quia tamen et nepotes fratrum nostrorum quos ceperant liberarunt et restituerunt partem illorum, quae abstulerant spoliorum, residuum vel aestimationem ipsius restituere promittentes, et de injuriis nobis illatis satisfactionem plenariam pollicentur: attendentes debitum officii pastoralis, per quod non solum redeuntes recipere, sed revocare tenemur errantes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus ab eodem P . . . . et fratribus ejus publice juratoria cautione recepta quod super his mandatis nostris humiliter pareant, pro quibus excommunicationis sunt vinculis innodati, absolutionis eis gratiam impendatis, ipsis unius mensis spatium indulgentes, infra quod vel restituant residuum spoliorum, vel juxta vestrae discretionis arbitrium illud aestimatione congrua recompensent. A Neapoleone autem, cum excommunicatus non fuerit, exigi nolumus hujusmodi cautionem, sed in forma compositionis quam firmavimus inter Romanos et Viterbienses expressimus ut ipse cum duobus consanguineis suis juramento firmaret ut nec Romanos, nec alios ad Romanam Ecclesiam accedentes vel recedentes ab ea, occasione captionis propriae in personis vel rebus aliquatenus impediret, volumus ut super hoc mandatum apostolicum exsequatur. Ne quid autem per collusionem fieri videatur, praesentium vobis auctoritate mandamus ut ei ex parte nostra districtius injungatis quatenus regimen burgi Aquaependentis quod nobis inconsultis accepit penitus derelinquat, cum nec sustinuerimus hactenus nec proposuerimus in posterum sustinere ut in eo quisquam, nisi indigena fuerit et vassalus noster existat, praeter licentiam nostram et specialem concessionem recipiatur aut exerceat officium rectoratus, quod tanto expeditius debet efficere, quanto sibi foret potius eligendum regimen alicujus magnae civitatis, quae etiam ad beati Petri patrimonium non spectaret, relinquere, quam incurrere nostrae indignationis offensam, si nostrae tamen est gratiae non ingratus. De caetero vero, ipse ac dictus P . . . . et fratres ipsius nobis studeant humiliter obtemperare, ut et nos eorum respondere servitiis grata vicissitudine teneamur.

Datum Laterani, IV Idus Januarii.

CXXXIX. CANTORI ET CAPITULO SANCTI FRONTONIS PETRAGORICENSIS. De collatione praebendae. (Laterani, Id. Januarii.) Si diligenter velletis attendere ac debita meditatione pensare, quanta Romanae Ecclesiae, quae caput est omnium et magistra, reverentia et devotio debeat exhiberi, in plena voluntate firmoque proposito gereretis, ita ejus precibus auditum praestare facilem et benignum, quod a vobis repulsam minime paterentur, sed eas studeretis celeriter effectui mancipare. Sane, dilecto filio, G . . . . de Sancto Sulpitio, subdiacono, referente, nos noveritis accepisse quod, cum bonae memoriae C . . . papa, praedecessor noster, preces et mandatum ad vos duxerit destinanda, ut ipsum reciperetis in canonicum et in fratrem, vos, contemptis tam ipsius precibus quam mandato, eum, sicut accepimus, recipere neglexistis, quod ipsius labor ad nos indicat iteratus. Volentes igitur eidem subdiacono paterna sollicitudine providere et quod a memorato praedecessore nostro est laudabiliter inchoatum, congruo effectui mancipari, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus, pro reverentia beati Petri et nostra, intuitu quoque ipsius subdiaconi, qui vobis in pluribus esse poterit fructuosus, eum in canonicum Ecclesiae vestrae ac fratrem benignius admittatis, stallum in choro et locum in capitulo eidem tam libenter quam liberaliter assignantes et tales vos in exsecutione mandati apostolici exhibentes, ne ulterius cogatur ad sedem aposcolicam laborare.

Datum Laterani, Idibus Januarii, pontificatus nostri anno quinto.

CXL. SANCTI FRIDIANI PRIORI LUCANO, ET MAGISTRO B. FASCALO, CANONICO PISANO. De electione episcopi Lucani . (Laterani, V Id. Januarii.) Ex litteris, nuper nobis sub nomine longe majoris partis Lucani capituli, sub veteri ac vero sigillo Ecclesiae Lucanae porrectis, sicut praesentes apud nos Lucanenses canonici cognoverunt, accepimus quod cum olim dilectum filium, G. . . . Sancti Adriani diaconum cardinalem in episcopum sibi unanimiter elegissent, dilectum filium . . . . Lucanum electum, tunc suum concanonicum, cum quibusdam aliis ad cardinalem eumdem et per eum ad sedem apostolicam direxerunt, ab eis juratoria cautione recepta quod bona fide, sine fraude quacunque, studium et operam impenderent efficacem ut electioni suae cardinalis ejusdem obtinerent assensum, nec dicto vel facto contrarium procurarent. Verum dictus electus contra proprium veniens juramentum cardinali eidem quaedam impedimenta praetendit, per quae, ne de se factam electionem reciperet, ejus animum revocavit, sicque, cum a quibusdam canonicorum in electione, non in primis sed in ultimis fuerit nominatus, electionem suam per nos obtinuit confirmari, licet factiosus, sceleribus plenus, matrimonio viduae obligatus, perjurus et excommunicatus existat et contra concordiam Tusciae moliatur. Ipse quoque, post electionem suam quosdam qui in diaconos manus injecerant violentas, temeritate propria praesumptuosus absolvit nec praecepit eisdem ut sedem apostolicam visitarent. Potestas quoque ac rectores militum cum militibus universis per suas nobis litteras intimarunt quod usque adeo dictus electus erat militibus odiosus, quod nisi metu potestatis a suo fuissent proposito revocati, ejus sanguinem effudissent. Adjecerunt etiam quod adulter et incestuosus existeret et post reditum suum cum popularibus conjurasset. Praeterea A . . . . . clericus, eadem impedimenta proposuit contra eum et illa se asseruit probaturum, sed tandem variando et vacillando visus est a suo proposito resilire. Caeterum, Lucani canonici, qui cum electo venerant memorato, ex parte Lucani capituli quasdam nobis litteras praesentarunt, clausas quidem, sed quinque presbyterorum, diaconorum sex, quinque subdiaconorum et Bolgarini clerici, canonicorum Ecclesiae Lucanae subscriptionibus adnotatas, in quibus dicebant universos canonicos Lucanos praeter archipresbyterum subscripsisse. Per eas autem capitulum ipsum humiliter postulabat ut, cum electus ipse in Lateranensi palatio in eorum episcopum ab his qui pro electione venerant cardinalis, concurrentibus votis fratrum purissime ac canonice fuisset electus, dignaremur eum in episcopum consecrare, quatenus velut pastor idoneus eis praeesse posset pariter et prodesse. Sub quinque quoque sigillis ex parte priorum sodalium Ecclesiarum, et capellanorum et universi cleri Lucani . . . . . fuerint nobis litterae praesentatae, per quas asserebant eum instructum in spiritualibus et in temporalibus circumspectum, et de confirmatione ipsius nobis gratias referentes, eum petebant in episcopum consecrari. Idem quoque Lucanus potestas cum populo, et priores societatum Lucanae civitatis per suas litteras postulabant, asserentes electum ipsum vita, scientia et moribus adornatum. Praeterea, venerabilis frater noster . . . . . . . Pisanus archiepiscopus, cum capitulo suo, et multi adjacentes episcopi, rectores quoque societatis Tusciae et ducatus, pro eo nobis humiliter supplicarunt, personam ejus varie commendantes. Cum igitur nemini cito manus imponere debeamus, ne videamur verbum Apostoli non notasse, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus auctoritate nostra suffulti, publice faciatis infra octo dies post susceptionem praesentium in Lucano capitulo nuntiari ut, si quis contra electum ipsum voluerit et valuerit procedere in aperto, infra mensem post denuntiationem factam appareat coram vobis, propositurus quidquid contra eum duxerit proponendum. Vos autem, auctoritate nostra suffulti, electo praesente, si citatus tamen voluerit comparere, audiatis quae proposita fuerint, recipiatis testes quos alterutra partium duxerit producendos, et tam depositiones eorum quam gesta omnia redigentes in scriptis, sub sigillis vestris ad nos fideliter destinetis, mandantes illis qui contra praedictum electum aliquid objecerint et ostenderint coram vobis, ut infra quindecim dies post mandatum vestrum apostolico se conspectui repraesentent, ad quem terminum si forte non venerint, nos nihilominus, quantum de jure poterimus, in Domino procedemus. Quod si forsan nullus apparuerit qui coram vobis aliquid contra eum objiciat et ostendat, vos nihilominus, auctoritate nostra inquiratis super praemissis omnibus, tam per famam loci quam alia documenta, diligentius veritatem et per vestras nobis litteras intimare curetis, praecipientes electo, ut quinque saltem ex Lucanis canonicis tum presbyteros, tum diaconos, qui bonae vitae ac laudabilis opinionis existant, secum ad praesentiam nostram ducat, qui si ei facti purgatio indicatur, eum velint et valeant compurgare. Volumus etiam, et mandamus, ut de illis diligentius inquiratis, qui sub nomine longe majoris partis Lucani capituli nobis contra praedictum electum litteras direxerunt, et quod inveneritis nobis fideliter rescribatis.

Datum Laterani, V Id. Januarii.

CXLI. ARCHIEPISCOPO SENONENSI. Causam permutationis archidiaconatus et praepositurae, inter magistros S . . . . . et B . . . . . definiendam ipsi committit. (Laterani, Id. Januarii.) [Cum olim ad nostram audientiam pervenisset, quod dilecti filii, magistri S . . . . et B . . . . archidiaconatum et praeposituram ad invicem permutassent ], magistri ejusdem B. obtentu causam super hoc bonae memoriae Matisconensi episcopo duximus delegandam. Cumque idem B . . . ad nostram postmodum praesentiam accessisset, ut negotium sine suspicione procederet, obtentu ipsius, dilectum filium . . . . . abbatem Cluniacensem, eidem episcopo duximus adjungendum. Verum, cum propter abbatis absentiam non fuisset a delegatis ipsis pariter in causa processum, utraque partium nostro se conspectui praesentavit et audientiam obtinuit coram nobis. Et [licet praedictus magister G. ab initio sponte fuerit de permutatione confessus, idem tamen B . . . eam inficiabatur omnino, assertive proponens quod et ipse praeposituram sine conditione qualibet resignarat, et post liberam resignationem praedicti magistri G. archidiaconatum fuerat assecutus,] licet magister ipse G. proponeret ex adverso ipsum secum diutius de permutatione tractasse et complevisse tandem in manibus venerabilis fratris nostri . . . . . Eduensis episcopi quod tractarat. Quia ergo super facto ipsius B . . . . . nobis non poterat de veritate constare, causam super hoc venerabilibus fratribus nostris . . . Lingonensi et Cabilonensi episcopis, sub certa forma duximus committendam. Ipsi ergo in mandati nostri exsecutione procedere cupientes, partibus ad suam praesentiam convocatis, receperunt testes utrinque productos, audierunt confessiones partium et depositiones testium publicarunt. Cumque, propter quemdam articulum qui eis dubitabilis videbatur, causam ad nos remittere proposuissent instructam, gesta omnia redigentes in scriptis sub sigillis propriis incluserunt et assignarunt partibus nobis fideliter praesentanda. Verum supradictus B . . . delegatis nostris non deferens, imo verius deleganti, sigilla violavit illorum et scripta quae nobis fuerant praesentanda non erubuit aperire. Caeterum, in nostra demum praesentia constitutus, adversario suo praesente, in excusationem propriam proposuit coram nobis quod judices perperam processerant contra ipsum, cum acta in scriptis minus fideliter redegissent. Unde, timens ne litteras portaret Uriae, scripta illorum aperuit et quod suspicatus fuerat adinvenit. Sane, si quid expediret melius notavisset, vel non recepisset scripta suspecta vel recepta nobis fideliter praesentasset et ostendisset causam suspicionis propositae coram nobis. Praeterea, cum non quereretur de judice quem ei proprio motu concessimus, sed de illo potius quem ipse duxerat eligendum, et judices suas nobis litteras pariter destinassent, de ipso pariter conquerentes, verbis ipsius fidem non duximus adhibendam, sed ut in eo saltem puniretur in quo peccarat contra acta judicum quae temere violarat, ipsum, sicut non debuimus, sic noluimus exaudire, ne videretur dolus suus ei patrocinium attulisse. [Cum ergo nobis, tum per publicam famam, tum per validam praesumptionem, et probationem etiam manifestam, constaret quod suum praestiterat permutationi consensum; praedictus autem magister suum publice fateretur errorem, et hunc praepositura, et illum archidiaconatu curavimus spoliare, super hoc contra eos diffinitivam sententiam proferentes.] Tandem vero, cum festum Dominicae Nativitatis instaret, uterque misericordiam humiliter postulavit, suppliciter et devote deposcens ut, cum ejus vicem geramus in terris qui, cum iratus fuerit, non obliviscitur misereri, nec continet suas miserationes in ira, cum eis misericorditer ageremus. Nos igitur attendentes quod justus et misericors est Dominus Deus noster, cum Propheta miserationes ejus aliis operibus anteponat, asserens ipsas super omnia opera ejus esse et rursum affirmet quod justitia et judicium sint praeparatio sedis ejus, sic cum eis misericordiam duximus faciendam, ut justitiam minime laederemus, cum etsi contractus ipse illicitus fuerit, tamen Simoniacus non fuisset et poena quae debetur ex illo in concilio determinata non fuerit, unde relinquitur arbitrio judicantis. Quia ergo praedictus B . . . . . amplius noscitur deliquisse, cum delictum suum semper nisus fuerit quasi per tergiversationis vitium occultare, memoratus autem magister G. minus deliquerit cum facti poenitens errorem suum fuerit sponte confessus, praetaxatum B . . . . . usque ad annum, eumdem vero magistrum G. usque ad sex menses, manere decrevimus dictis dignitatibus spoliatos. Ex tunc autem archidiaconatum magistro ipsi G. et praeposituram praedicto B . . . . . nostra volumus auctoritate concedi. Tibi ergo vices nostras super hoc negotio committentes, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus, elapso sex mensium spatio, a praeterito festo Nativitatis Dominicae, in quo ipsis gratiam fecimus, computando, archidiaconatum magistro ipsi, sublato appellationis et contradictionis obstaculo, nostra fretus auctoritate concedas. Proventus autem, qui medio tempore fuerint ex ipso percepti, pro satisfactione ipsius magistri in terrae sanctae subsidium fideliter studeas destinare. Ne quid autem contra formam mandati nostri valeat attentari, si quid aliter, quod non credimus, super ipsis dignitatibus vel fuerit vel est factum, irritum decernimus et inane, cum nos illas donationi nostrae, cum causam commisimus, duxerimus reservandas.

Datum Laterani, Id. Januarii, anno quinto.

CXLII ABBATI DOLENSI; ENG. [Sic.] SUBDIACONO PAPAE, PRIORI DE LEPROSO Ut episcopum Nivernensem ad praebendam P . . . . . Turritani electi nepoti, juxta mandatum papae assignandam compellant. (Laterani, Id. Januarii.) Olim pro B . . . . . de Sancto Portiano, paupere clerico, venerabili fratri nostro . . . . . Nivernensi episcopo apostolicas curavimus litteras destinare, ut quoniam ab eo fuerat ordinatus, ei tandiu provideret in necessariis, donec sibi beneficium ecclesiasticum assignaret. Postmodum vero cum per ipsum non fuisset mandato super hoc apostolico satisfactum, ipso ad nostram praesentiam redeunte, donationem primo vacaturae praebendae nobis duximus retinendam, denuntiantes irritum et inane, si de ipsa forsitan aliquid ordinaret, quam vacare postmodum nobis suis litteris intimavit, et quod super ea exspectabat nostrae beneplacitum voluntatis. Licet autem annuum beneficium trium marcharum, quod dilectus filius magister Blasius, Turritanus electus, percipiebat in redditibus ipsius episcopi, P . . . . . . nepoti ejusdem electi, in partibus illis studenti, mandaverimus assignari, quia tamen idem B . . . . . de medio est sublatus, et eidem episcopo etiam expedit provisione hujusmodi non teneri, praedictam praebendam eidem P . . . . . duximus conferendam, ut incoepto litterarum studio liberius valeat imminere. Unde ipsi episcopo et dilectis filiis, decano et capitulo Nivernensibus, per scripta nostra praecipiendo mandavimus, ut eidem P . . . . . . vel ejus procuratori, omni contradictione, dilatione et appellatione cessantibus, praebendam ipsam cum stallo chori et loco capituli assignare procurent, ita quod ex hoc idem electus, qui jam sibi multipliciter utilis exstitit sicut novit, et existere poterit in futuro, ad obsequium ejus fortius invitetur et nos devotionem suam possimus non immerito commendare. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus, si jam dictus episcopus mandatum nostrum super hoc noluerit effectui mancipare, vos illud sine difficultate qualibet studeatis, remoto contradictionis et appellationis obstaculo, adimplere, in irritum revocantes, si quid, quod non credimus, de praebenda ipsa inveneritis attentatum, et contradictores, si qui fuerint, vel rebelles, sublato appellationis diffugio, censura ecclesiastica compescentes. Nullis litteris obstantibus, harum mentione non habita, a sede apostolica impetratis. Quod si non ambo, etc. alter vestrum, etc.

Datum Laterani, Idibus Januarii, anno quinto.

Scriptum est super hoc praedictis . . . . . episcopo . . . . . . decano et capitulo Nivernensibus.

CXLIII. ABBATIBUS, CADOMENSI, TROARNENSI ET DE VALLE-RICHERII. Mandat eis ut episcopum Lexoviensem ab indebita Hugonis de Rupe Petra, super archidiaconatum et praebendam, ipsi ab episcopi praedecessore assignata, molestatione compescant. (Laterani, XIX Kal. Februarii.) Ad audientiam nostram, dilecto Hugone de Rupetra significante, pervenit quod cum bonae memoriae W.. . . . . praedecessor venerabilis fratris nostri . . . . . Lexoviensis episcopi, avunculus ejus, archidiaconatum et praebendam quamdam in Ecclesia Lexoviensi sibi liberaliter contulisset, idem episcopus, et B . . . . . canonicus ejusdem Ecclesiae, pro eo quod in annis est minoribus constitutus, ipsum molestare contendant. Quia igitur episcopum ipsum non decet factis praedecessorum suorum temere obviare, nosque dicto Hugoni, ob memoriam praefati avunculi sui, qui nobis multa fuit devotionis et familiaritatis sinceritate conjunctus, gratiam volumus facere specialem, eidem episcopo per scripta nostra mandavimus ut ab indebita praedicti H . . . . . super praemissis molestatione desistens, ipsum in jure suo manuteneat ac defendat nec permittat eum a quoquam occasione hujusmodi molestari. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, si praedictus episcopus et alius mandatum nostrum neglexerit adimplere, vos ipsum episcopum qua convenit districtione et alterum, ut ab indebita praefati Hugonis molestatione desistat, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, cogatis. Quod si non omnes his exsequendis interesse potueritis, duo vestrum ea nihilominus exsequantur.

Datum Laterani, XIX Kal. Februarii, anno quinto.

Scriptum est super hoc, episcopo, memorato.

CXLIV. CAPITULO NOVARIENSI. De collatione prohibenda. (Laterani, XIV Kal. Febr.) Ecclesiarum utilitati consulitur et earum providetur honori, cum tales ad earum obsequium assumuntur, qui honestate morum et scientia litterarum ipsas valeant honorare. Sane, ad audientiam nostram noveritis pervenisse, quod in Ecclesia vestra quam plures praebendae tandiu vacaverunt, quod secundum Lateranensis statuta concilii ad nos est earum donatio devoluta. Volentes igitur non tam personae in eadem Ecclesia providere, quam Ecclesiae consulere in persona, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus, si res ita se habet, ex nostro vobis meritum comparantes, unam praebendarum ipsarum dilecto filio, Alibrando vicecomiti, subdiacono nostro, Mediolanensi ordinario, quem virum esse novimus providum et discretum et tam scientia quam moribus adornatum, sine difficultate qualibet conferatis et ipsum admittentes in canonicum et in fratrem, ei stallum in choro, et locum in capitulo assignetis. Alioquin, noveritis nos venerabili fratri nostro . . . . . Cuman. episcopo, et dilecto filio, Henrico de Setar. subdiacono nostro, ordinario Mediolanensi, per apostolica scripta mandasse, ut ipsi super hoc, sublato appellationis obstaculo, auctoritate nostra suffulti, mandatum apostolicum exsequantur; contradictores, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescentes.

Datum Laterani, XIV Kalendas Februarii.

CXLV. EPISCOPIS SILVANECTENSI ET NOVIOMENSI; ABBATI URSI-CAMPI NOVIOMENSI. Ut delegatos litteris apostolicis ad cognoscendum de certis causis constitutiones novas quibus regis jura laedantur ponere non sinant. (Laterani, VIII Kal. Februarii.) Charissimus in Christo filius noster Ph . . . . . . . rex Francorum illustris, per suas nobis litteras intimavit quod quidam, qui litterarum auctoritate nostrarum de causis cognoscunt, super ipsum et principes suos consuetudines ponere novas intendunt, quae praedecessorum ipsius regis temporibus atque suis non fuerunt inductae, quod quando idem rex burgensium suorum mobilia vel propter eorum delicta, vel propter tallias et servitia, in quibus tenentur eidem, saisiverit et eorum propter hoc debita praeceperit arrestari, ut ab ipsorum debitorum illa recipiat, illi qui placita Ecclesiae auctoritate nostra pertractant, vexant super hoc debitores et eos trahentes in causam per justitiam nostram debita reddi volunt, quod eidem regi, sicut asserit, exhaeredationem afferre videtur, quemadmodum de Cornino, Riolfo, Geraldo Nigro et consanguineis ejus, quos propter excessus suos regia celsitudo bannivit, facere incoeperunt. Cum igitur et deceat, et opporteat, ut ita justitiam et libertatem Ecclesiasticam conservemus, qui [ Sic. ] jurisdictionem et dignitatem regiam non laedamus, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus his, qui super causis praedictorum burgensium delegati dicuntur a nobis, ex parte nostra firmiter injungatis, ut in praejudicium juris praefati regis procedere non praesumant, in irritum revocantes si quid per delegatos ipsos in juris ejusdem regis praejudicium fuerit attentatum. Quod si non omnes his exsequendis, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, octavo Kal. Februarii, anno quinto.

CXLVI. ARCHIEPISCOPO ET DECANO BURDEGALENSIBUS. Mandat eis ut C . . . . . . . Natali praebendam in ecclesia Xanctonensi, nonobstante decani et capituli appellatione, faciant assignari. (Laterani, VIII Kal. Febr.) Praesumptuosam contumaciam et superbam rebellionem capituli Xanctonensis, quam per exhibitionem operis experimur, ad vestram jam credimus audientiam pervenisse et ut vobis plenius innotescat, ex his quae sequuntur poteritis effici certiores. Cum enim felicis recordationis C. papa, praedecessor noster, pro dilecto filio, magistro C . . . . Natali, et bonae memoriae W. Roffio, subdiacono nostro, decano et capitulo Xanctonensibus, multoties apostolica scripta misisset, ut ipsos in canonicos reciperent, eis stallum in choro et locum in capitulo assignantes, ipsi apostolicam contemnentes, quod eos non decuit, jussionem, id efficere noluerunt; et licet per bonae memoriae A . . . . tunc archidiaconum et dilectum filium, S . . . . . decanum Pictavenses, et B . . . . cantorem Sanctae Radegundis, exsecutores super his delegatos, propter eorum contumaciam manifestam, in ipsorum excommunicationis et in Xanctonensem ecclesiam interdicti, sententia fuerit promulgata, ipsi eamdem nullatenus observantes, praesumpserunt in ecclesia interdicta divina nihilominus celebrare. Nos quoque pro eisdem Magistris, dilectis filiis, P . . . . abbati Aureae-Vallis, W . . . archidiacono Pictavensi, et W . . . . decano Asianensi, dedimus in mandatis ut, nisi praedicti canonici quasdam exceptiones, quas eis praetendebant, infra quadraginta dies per testes sufficientes probarent, eos ad receptionem ipsorum, per interdicti in ecclesiam Xanctonensem et excommunicationis sententiam in personas, remoto cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, compellere non tardarent. Cum autem jam dicti canonici in propositis exceptionibus probandis penitus defecissent, ipsi, tanquam viri providi et discreti, communicato prudentum virorum consilio, in eos et ecclesiam auctoritate nostra dictas sententias promulgarunt, sicut nobis fuit eorumdem litteris intimatum. Ad cumulum vero iniquitatis eorum accedit, quod postmodum ex apostolicae sedis benevolentia provocati, cujus obsequio dicti magistri quondam laudabiliter institerunt et ob hoc gratiam nostram et fratrum nostrorum meruerunt plenius obtinere, praedictis et multis aliis commissionibus omissis et etiam sententiis latis, eis quasi de novo firmiter dedimus in mandatis, ut, si duae praebendae vacarent, eas, ob reverentiam apostolicae sedis et nostram, ipsis quos ad hoc personas reputabamus idoneas liberaliter assignarent; quod si nulla vacaret, donationem nobis reservarent proximo vacaturae, personae idoneae conferendae: irritum quoque decrevimus et inane, si quid contra formam mandati nostri de ea ducerent praesumendum. Cumque post nostri receptionem mandati quaedam praebenda in dicta ecclesia vacaverit, sicut dilectus filius magister Stephanus, subdiaconus et notarius noster, suis nobis litteris intimavit et ipse magister C . . . , eam sibi postulaverit assignari, vel juxta mandatum nostrum nobis reservari personae idoneae conferendam, ipsi, non attendentes sedis apostolicae potestatem, sed nostrae benignitatis mansuetudine abutentes, ipsam alii de facto, quia de jure non poterant, sicut accepimus, assignarunt. Cum igitur in patientia sustinere minime debeamus quae in contemptum sedis apostolicae perperam attentantur, ne contumacibus et rebellibus contradicendi et reluctandi materiam praebeamus, quidquid de praebenda ipsa taliter factum est, irritum decernentes penitus et inane, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus praebendam illam, amoto ab ea illo et quolibet illicito detentore, praefato magistro C . . . . auctoritate nostra, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, conferatis et ei stallum in choro et locum in capitulo assignetis, canonicos ad receptionem ipsius, per excommunicationis in personas et interdicti sententiam in Ecclesiam Xanctonensem, contradictione et appellatione postpositis, compellentes. Si qui vero contradixerint vel expressim a vobis requisiti non consenserint manifeste, ipsos tandiu ab officio et beneficio denuntietis auctoritate nostra, appellatione remota, suspensos, donec cum litteris vestris rei veritatem plenarie continentibus nostro conspectui se praesentent, ut, poena docente, cognoscant quam temerarium sit mandatis apostolicis contraire et latas ipsius auctoritate sententias non servare. Taliter autem studeatis mandatum apostolicum adimplere, ut devotio vestra per effectum operis comprobetur et obedientiam vestram debeamus dignis in Domino laudibus commendare. Scituri quod, sicut gratum babebimus et acceptum, si mandatum nostrum celeriter et efficaciter fueritis exsecuti, sic ferre non poterimus non moleste, si, quod non credimus, in hoc negligentes exstiteritis aut remissi. Quod si forte canonici Xanctonenses sententiam a vobis auctoritate nostra latam ex solita contumacia non duxerint observandam, vos ipsam, singulis diebus Dominicis et Festivis, candelis accensis et campanis pulsatis, per Xanctonensem dioecesim nuntiari publice faciatis, et eos, remoto cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, sicut excommunicatos praecipiatis ab omnibus arctius evitari, nullis litteris obstantibus, si quae apparuerint harum tenore tacito a sede apostolica impetratae. Quod si non ambo, etc., alter vestrum, etc.

Datum Laterani, VIII Kalendas Februarii, Pontitificatus nostri anno quinto.

CXLVII. ELIENSI EPISCOPO; DECANO ET CANTORI LINCOLNIENSIBUS. De voluntate episcopi Dunelmensis transfretandi in terram sanctam. (Laterani.) Cum fratrum et coepiscoporum nostrorum jura tueri, loci et officii nostri necessitas nos compellat, illorum praecipue indemnitati prospicere nos convenit et quieti, qui ad subventionem terrae sanctae, in qua steterunt pedes Domini, viriliter se accingunt, et ibi proponunt strenue Domino militare. Cum igitur venerabilis frater noster . . . Dunelmensis episcopus, voluntatem habeat transfretandi et contra inimicos crucis Christi suum et suorum impendendi Domino famulatum, propositum ejus benigno favore prosequimur et tam personam ipsius quam omnes possessiones episcopatus sui, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et tutela. Volentes igitur, tam dicto episcopo quam clericis suis paterna sollicitudine providere, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus quidquid eo in peregrinatione manente, post appellationem ab ipso et monachis vel clericis suis ad nos legitime interpositam, in eorum fuerit praejudicium attentatum, vos id auctoritate nostra, sublato appellationis obstaculo, in irritum revocetis, principali nobis quaestione servata. Nullis litteris obstantibus harum mentione non habita, etc. Quod si non omnes his exsequendis, etc. Tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.

Dat. Laterani.

CXLVIII. EPISCOPO VERULANO. Concessio ecclesiae Sancti Vincentii monachis Casemarii. (Laterani, II Non. Februarii.) Ad nostram noveris audientiam pervenisse quod J . . . clericum, a prioratu ecclesiae Sancti Vincentii suis culpis exigentibus amovisti, sed eam, donec ipsi melius provideres, ejus duxisti custodiae commendandam. Cum ergo ad nos ipsius ecclesiae pertineat patronatus, nos ipsam dilectis filiis . . . Abbati et fratribus Casemarii, salvo jure tuo, quandiu nobis placuerit, duximus committendam, ut possessiones ipsius excoli faciant et earum proventus in expensas fabricae monasterii quam erigunt de novo convertant. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus ad praesentationem dilecti filii B . . . ostiarii nostri castellani de Castro, aliquem ex fratribus ipsis investias de eadem, qui tibi de jure tuo studeat respondere, mandatum apostolicum taliter impleturus, quod non cogas fratres eosdem propter hoc denuo laborare.

Datum Laterani, II Non. Februarii, pontificatus nostri anno quinto.

CXLIX. EPISCOPIS BELVACENSI NOVIOMENSI; CANTORI REMENSI. Mandat eis ut B. clericum, in possessione ecclesiae de Sarcum, ipsi a decano de Piceio concessae, manuteneant. (Laterani, VII Idus Februarii.) Dilecto filio, B . . . latore praesentium, accepimus intimante, quod cum olim venerabilis frater noster . . . Ambianensis episcopus, super provisione ipsius apostolico mandato recepto . . . decano de Piceio, quia tunc vacans beneficium non habebat in quo providere posset eidem, injungere procurarit, ut quam cito se facultas offerret, aliquam sui decanatus Ecclesiam ad ejusdem donationem episcopi pertinentem ipsi clerico, episcopali auctoritate, conferret et idem decanus ipsum ecclesia de Sarcum, tempore procedente vacante, curaverit investire, quia idem episcopus quod de mandato suo factum fuerat, postmodum irritare volebat, ipse clericus, voce ad nos appellationis emissa, nostro se conspectui praesentavit, super praedictis nobis deponens contra ipsum episcopum quaestionem. Unde nos jam dicto episcopo, quia non decebat eumdem ipsum clericum contra justitiam molestare, nostris dedimus litteris in mandatis ut eum ecclesiam jam dictam permitteret, sicut de ipsa fuerat auctoritate sua canonice investitus, pacifice possidere vel in praesentia dilectorum filiorum B.. . . praepositi, L. decani et Fulconis de Sparnac. canonici, Remensium, quibus causam ipsam commisimus, ei justitiam exhiberet. Verum episcopo mandatum nostrum adimplere nolente, idem judices juxta mandatum nostrum procedentes in causa, postquam per testes juratos et omni exceptione majores, sicut in eorum litteris prospeximus contineri, constitisset eisdem quod jam dictus clericus de mandato ipsius episcopi per praefatum decanum de Piceio de jam dicta fuisset ecclesia investitus, ipsum de illa, nostri auctoritate mandati, solemniter investire curarunt, eum in possessionem inducentes illius, quam jam dictus episcopus respondebat alii se dedisse. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus praedictam ecclesiam, prout est praefato clerico per jam dictos judices de nostri auctoritate adjudicata mandati, praevia ratione, amoto ab ea quolibet illicito detentore, faciatis ab ipso pacifice possideri, ac restitui fructus, quos exinde, post adjudicationem factam, eidem constiterit fuisse perceptos. Contradictores, si qui fuerint, per districtionem ecclesiasticam, appellatione postposita, compescentes. Nullis litteris, etc. Quod si non omnes, etc. duo vestrum, etc.

Datum Laterani, septimo Idus Februarii, pontificatus nostri anno quinto.

CL. ABBATIBUS DE CORONA, ET DE BORNETO, ENGOLISMENSIS DIOECESEOS. Mandat eis ut in causa Petri Arlagras, clerici, cui praebenda in Ecclesia Petragoricensi, juxta mandatum C . . . papae, assignanda erat, sine mora procedant. (Laterani, XI Kal. Februarii.) Constitutus in praesentia nostra dilectus filius, Petrus Arlagras, clericus, sua nobis insinuatione monstravit quod, cum a bonae memoriae C . . . papa, praedecessore nostro, ad A . . . quondam episcopum et capitulum Petragoricenses, ut ipsum in fratrem et canonicum suum reciperent, litteras deprecatorias et praeceptorias impetrasset, ipsi apostolica mandata surdis auribus transeuntes, id efficere neglexerunt. Tandem ad venerabilem fratrem nostrum. . . Burdegalensem archiepiscopum et te, fili abbas de Corona, ut eum in corporalem possessionem induceretis canonicae [sic] memoratae, appellatione cessante, litteras exsecutorias impetravit. Cum autem vos eum de Canonica curaretis juxta mandatum apostolicum investire, contradictores, eadem auctoritate suffulti, ab officio et beneficio suspendistis, qui nec sic eum recipere nec suspensionis voluerunt sententiam observare. Postmodum vero ad venerabilem fratrem nostrum. . . episcopum Petragoricensem, et dilectum filium . . . priorem de Corona, a nobis litteras exsecutorias impetravit, ut dictos canonicos, remoto appellationis obstaculo, usque ad condignam satisfactionem facerent excommunicationis sententiae subjacere, ipsam pulsatis campanis et accensis candelis, singulis diebus festivis et Dominicis innovantes. Sed quia in ipso negotio juxta formam mandati apostolici procedere neglexerunt, et tantae praesumptionis excessum, qui in contemptum apostolicae sedis noscitur redundare, non debemus clausis oculis praeterire, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus, juxta quod eisdem episcopo et priori mandavimus, super his, appellatione postposita, procedatis, nullis litteris obstantibus, si quae apparuerint, harum mentione non habita, a sede apostolica impetratae.

Dat. Laterani, XI Kalendas Februarii, pontificatus nostri anno V.

CLI. DECANO ET CAPITULO BELNENSIBUS. De recipiendo in canonicum B . . . praeposito Beliniacensi. (Laterani, II Kal. Februarii.) Ecclesiarum utilitatibus credimus profuturum, cum pro receptione illorum litteras apostolicas destinamus, quos honestas morum reddit et scientia commendatos. Sane, ad audientiam nostram, dilecto filio, B. praeposito Beliniacensi, referente, pervenit quod, cum olim bonae memoriae G . . ., Sancti Angeli diaconus cardinalis, tunc apostolicae sedis legatus, vobis preces direxerit et mandatum, ut ipsum in canonicum vestrum reciperetis et fratrem, vos, contemptis ejus precibus et mandato, id efficere noluistis, quare a venerabili fratre nostro, G . . . Eduensi episcopo, qui super hoc mandatum ejus acceperat, fuit de ipsa canonica investitus; sed, vobis nihilominus ejus receptionem contradicentibus, ad postulationem ipsius ad nostram praesentiam accedentis, eidem episcopo nostris dedimus litteris in mandatis ut quod de ipso laudabiliter fuerat inchoatum effectui manciparet, ad receptionem ipsius vos censura ecclesiastica compellendo. Vos vero in vestra contumacia persistentes, ab eo fuistis officio beneficioque suspensi, et postmodum excommunicationis vinculo innodati, qui, latas in vos parvipendentes sententias, vestra nihilominus beneficia percepistis, ab ingressu ecclesiae nullatenus abstinentes, sicut in ipsius episcopi litteris perspeximus contineri. Processu vero temporis, tu, fili decane, ad praesentiam nostram accedens, meruisti a nobis absolutionis beneficium obtinere, et ad petitionem tuam, dilectis filiis . . . Bessuensi, M.. . . tunc Sancti Stephani Divionensis, etc. . . Theolocensi abbatibus, dedimus in mandatis, ut super canonicorum absolutione procederent, ab ipsis sufficienti cautione recepta, quod eorum mandato parerent, ita tamen, ne quod a nobis de ipso fuerat inchoatum, quantum ratio juris permitteret, sustinerent aliquatenus annullari; quorum unus, eodem praeposito non citato nec recepto a vobis, duobus absentibus, praefatas sententias relaxavit, [qui nisi quod unicam tantum citationem partium in negotio postmodum minime processerunt], et sic eum in elusionem mandati apostolici recipere contempsistis, sicut non effectus rei sed defectus operis manifestat. Quare idem fatigatus laboribus et expensis, coactus est ad nos suum replicare laborem. Ut igitur contemptum vestrum celeriter redimatis per obedientiam subsequentem, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus memoratum praepositum, qui vobis et Ecclesiae vestrae in pluribus existere poterit fructuosus, saltem hac vice in fratrem et canonicum admittatis, fraterna cum charitate tractantes. Alioquin, cum quod de ipso incoepimus nolimus relinquere inexpletum, noveritis nos dilecto filio . . . abbati Cluniacensi, nostris dedisse litteris in mandatis, ut si praemissa veritate nituntur, vos omni contradictione et appellatione postpositis, excommunicatos denuntiet et faciat usque ad satisfactionem congruam ipsam excommunicationem inviolabiliter observari.

Datum Laterani, II Kal. Februarii.

Scriptum est super hoc proedicto abbati Cluniacensi, juxta praemissam formam.

CLII. N . . . . SANCTI JOANNIS ANGLIACENSIS ET . . . . SANCTI LEODEGARII ABBATIBUS, ET . . . . PRAEPOSITO SANCTI LEODEGARII XANCTONENSIS DIOECESEOS. De abusu in collatione praebendarum per monachos et canonicos Ecclesiae Sanctae Mariae Majoris Pictavensis. (Laterani, VII Kal. Februarii.) Cum, ex injuncto nobis apostolatus officio, omnium Ecclesiarum ad nos provisio pertinere noscatur, merito ea quae perperam et contra canones exemptantur, per nostram debent correctionem ad viam rectitudinis et justitiae revocari. Significantibus siquidem dilectis filiis, magistro W . . . . camerae nostrae scriptore, et C . . . . Sanctae Mariae Majoris Pictavensis canonicis, nostris est auribus intimatum quod, cum integra beneficia, juxta solitum cursum ecclesiae, de ipsius proventibus, residentibus in ea canonicis per totum annum valeant ministrari, abbas, et quidam canonici ejusdem Ecclesiae, amori Dei amorem sanguinis praeferentes, post appellationem ad nos legitime interpositam, in Ecclesiae maximum detrimentum et ipsorum praejudicium et gravamen, viginti per plures canonicos instituere, imo, quod verius est, intrudere praesumpserunt. Ut enim alter intrusioni alterius consentiret, abbas quatuor, quidam duos et aliorum quilibet unum clericum intruserunt. Verum quia talia sustinere non possumus nec debemus, discretioni vestrae, per apostolica scripta mandamus quatenus inquiratis de praemissis diligentius veritatem et, si vobis constiterit canonicos illos post appellationem ad nos legitime interpositam taliter institutos, cum omnia, pendente appellatione, in suo statu debeant permanere, ipsorum institutionem, appellatione postposita, nuntietis penitus irritam et inanem et de damnis et injuriis dictis canonicis irrogatis faciatis satisfieri competenter. Testes autem, etc. Quod si non omnes, etc. Duo vestrum, etc.

Datum Laterani, VII Kal. Februarii, pontificatus nostri anno V.

CLIII. PRIORI SANCTI FRIDIANI ET MAGISTRO B . . . . CANONICO PISANO. De ritu denuntiandi, excipiendi et accusandi. (Laterani, III Id. Febr.) [Super his de quibus nos consulere voluistis, inquisitioni vestrae breviter respondemus quod tribus modis valet crimen apponi, denuntiando, excipiendo et accusando. Quando crimen in modum denuntiationis opponitur, non est inscriptio necessaria; sed cum in modum accusationis objicitur, oportet inscribi, quoniam ad depositionem instituitur accusatio, sed ad correctionem est denuntiatio facienda. Cum autem excipiendo fuerit crimen objectum, distinguendum est quare opponatur et quando. Si enim objicitur ut ab accusatione vel testificatione aliquis repellatur, non est inscribi necesse; sed cum opponitur ut quis a promotione officii vel beneficii excludatur, si ante confirmationem objicitur, non cogitur quisquam inscribere, quia crimen hoc modo probatum impedit promovendum, sed non dejicit jam promotum. Post confirmationem vero, cum scilicet ordinandus fuerit aliquis aut etiam consecrandus, quia et ab obtinendo repellit et dejicit ab obtento, ad extraordinariam quidem poenam secundum arbitrium discreti judicis, citra vinculum tamen inscriptionis est excipiens astringendus, si defecerit improbando, pro eo quod crimine sic probato perdit quod per electionem et confirmationem ei fuerat acquisitum, sed ob hoc prius habita non amittit. Licet enim agatur de crimine, non est tamen causa hujusmodi criminalis, unde per procuratorem potest rite tractari.] Ad hoc nosse vos volumus quod super negotio, pro quo vestras nobis litteras destinastis, in praesentia nostra fuerat causa coepta. Clericus autem, qui pro eo quod variaverat et vacillaverat coram nobis, de mandato nostro captus est et detentus, infamiam non incurrit. [Caeterum volumus et praesentium vobis auctoritate mandamus, ut super inquisitionis articulis, tam de fama electi quam litteris contra eum sub nomine longe majoris et sanioris partis capituli destinatis, cogatis testes, qui nominati fuerint, perhibere testimonium veritati.] Ne autem propter termini brevitatem super his procedere non possitis, volumus, ut in tantum eum de concessione nostra et licentia prorogetis, quantum temporis occasione consultationis hujusmodi est elapsum.

Datum Laterani, III Idus Februarii, pontificatus nostri anno V.

CLIV. N . . . . BISINIANENSI EPISCOPO, ET . . . . CUSENTINO ELECTO. De abbatia Sanctae Mariae de Ligno. (Laterani, II Id. Febr.) Olim, si bene recolimus, tibi, frater episcope, ad petitionem dilecti filii . . . . abbatis Sancti Spiritus de Panormo, dedimus in mandatis ut, quia quamdam abbatiam Sanctae Mariae de Ligno sibi subjectam, eo quod in loco minus idoneo sita est, ad quemdam locum in quo ecclesia Sanctae Trinitatis de Mungilito, censualis apostolicae sedis, constructa dignoscitur, mutare disposuerat, si de vestra procederet voluntate, ipsi, si fieri posset de assensu dioecesani episcopi et patroni transferendi abbatiam illam ad praedictum locum, salvo censu Romanae Ecclesiae debito, auctoritate nostra tribueres facultatem. Verum quia, sicut ex litteris tuis accepimus, idem locus ad Romanam Ecclesiam nullo pertinet mediante, nec est requirendus assensus alicujus episcopi vel patroni, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus dictum locum auctoritate vestra eidem abbati, salvo praedicto censu, sine difficultate qualibet assignetis, non permittentes eum super hoc ab aliquibus indebite aggravari.

Datum Laterani, II Idus Februarii, pontificatus nostri anno quinto.

CLV. SALSEBURGENSI ARCHIEPISCOPO ET SUFFRAGANEIS EJUS, ET ABBATIBUS, PRIORIBUS, ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS IN SALSEBURGENSI PROVINCIA CONSTITUTIS. Adversus interfectores episcopi Herbipolensis (Laterani, X Kal. Febr.) Innovatur quasi jugiter Ecclesiae sanctae dolor nec ei conceditur ad tempus modicum a jugibus suspiriis respirare. Laborat enim in gemitu suo, lavat per singulas noctes lectum lacrymis, sed nondum deprecationem ejus ad plenum Dominus exaudivit. Nondum siquidem exterserat genas suas, sed erant lacrymae ejus in maxillis ipsius nec voluerat consolari, [cum sanguis sanctae memoriae A. Leodiensis episcopi adhuc recens de terra clamaret; et ecce de novo vox audita est in Rama, ploratus et ululatus multus, cum, sicut accepimus, filii Belial in christum Domini manus sacrilegas injecerunt, bonae memoriae C . . . Herbipolensem episcopum, imperialis aulae cancellarium nequiter occidentes. Condixerant vicem ut injuste virum justum occiderent et haereditate sanctuarium Domini possiderent, et quia dolorem conceperant, iniquitatem protinus pepererunt. Ne quid autem eorum fraudi deesset, sed osculo traderent Filium hominis sicut Judas, vultus deposuerunt hostiles et praeconceptam diutius cordis malitiam quam exercere non potuerant inimici simulatae pacis et amicitiae fictae vellere velaverunt, sicque in vestimentis ovium lupi rapaces intrantes ovile, surrexerunt protinus in pastorem et sanguinem quem diu sitiverant, effuderunt. Nec suffecit hoc ipsis, sed ut sanguis sanguinem tangeret et abyssus invocaret abyssum, in corpus jam exanime saevientes, amputata, ut dicitur, ejus dextra, qua frequenter signaverat panem et vinum in corpus Christi et sanguinem convertendum et capite detruncato, coronam etiam, quam in clericalis religionis indicium ad imitationem apostolorum Principis deferebat, a reliqua parte capitis strictis gladiis amputarunt, non attendentes quod et in caput ejus et manus unguentum effusum fuerat sacratissimae unctionis. Aliter etiam corpus ejus conciderunt in frusta, quasi vellent vel quod mactaverant manducare ac exponere quod ceperant tam impia venatione venale, vel ponere morticinum ejus escas volatilibus coeli et bestiis terrae carnes ejus.] Attendite igitur et videte si est dolor similis sicut dolor Ecclesiae, cujus filios, imo sponsos, mactant sicut oves occisionis iniqui, et velut impurum sanguinem praelatorum ejus effundunt. Si ergo in viridi hoc praesumunt, in arido quid audebunt? Si in virum tanta nobilitate conspicuum, tanta praeditum dignitate, tanta honestate praeclarum, tanta ornatum scientia et eloquentia praepollentem scelus tam nequissimum commiserunt, quid creduntur de caetero in minores Ecclesiarum praelatos et saeculares principes commissuri? Quae potentia, quae justitia, quae auctoritas a talibus de caetero tuta erit? Si enim in christum Domini et per eum in Christum Dominum tam nefaria praesumpserunt, quid facient in minores? Nunquid inferioribus membris parcent, qui tantae crudelitatis audaciam ausi sunt in caput etiam exercere? Porro, quod deterius est et ex eo amplius formidandum, quod jam bis ministeriales imperii tam immane facinus perpetrarunt, ad consequentiam trahitur scelus istud et tantae malignitatis exemplum ad alios derivatur. Prius enim Otro de Barchisten praedictum Leodiensem episcopum, in exsilio positum, interfecit, et nunc sequaces ipsius tantum episcopum tam enormiter trucidarunt. Nolite igitur flere solummodo super illos qui quae desunt passionum Christi, juxta quod de se testatur Apostolus, in suo corpore compleverunt, sed super vos ipsos etiam defleatis, quibus de caetero timendi sunt familiares ut hostes et amici velut inimici cavendi, ne magis familiaris noceat inimicus et inimici hominis domestici ejus fiant. Fugite igitur a facie arcus, ut liberentur electi, et quia non est principiis obviatum, saltem mediis obviate, ne sero medicina paretur, si exspectantibus vobis finem, causa aegritudinis invalescat. Nos enim, quicunque monarchiam imperii obtineret, in tanto ei crimine nullatenus parceremus, sed ejus obviaremus conatibus pro ecclesiastica libertate, si etiam propter hoc ponere nos animam oporteret. Ne autem impunitas criminis aliquibus audaciam tribuat delinquendi, ex parte Dei omnipotentis Patris, et Filii, et Spiritus sancti, auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli, et ex ea quam nobis Dominus, licet indignis, ligandi et solvendi contulit potestate, anathematizamus eos qui praefatum episcopum occiderunt et omnes illos quorum favore, assensu, auxilio vel mandato expresso vel tacito est occisus, et etiam universos qui eis, post facinus perpetratum, auxilium, consilium aut receptaculum praestiterunt vel praestare de caetero attentarint. Ideoque universitati vestrae per apostolica scripta mandamus et in virtute sancti Spiritus, sub obedientiae debito quo nobis tenemini, districte praecipimus, quatenus sententiam nostram singulis Dominicis diebus et festivis, pulsatis campanis et candelis accensis, publice ac solemniter omnes et singuli nuntietis, tam homicidarum nomina quam eorum quos in mortem ejusdem episcopi verbo vel opere conjurare constiterit, publicantes. Terras autem homicidarum ipsorum et omnium qui eis super hoc praestiterint vel praestitere favorem aut etiam modo praestant, denuntietis subjectas sententiae interdicti, sic quod, praeter baptisma parvulorum et poenitentias morientium, nullum in eis ecclesiasticum sacramentum aut divinum officium celebretur, nec decedentium corpora tradantur ecclesiasticae sepulturae. Ab ipsorum quoque familiis nihil in oblationem vel eleemosynam admittatur nec impendatur eis aliquod sacramentum, nisi baptisma puerulis, et poenitentia laborantibus in extremis. Praeterea, quocunque devenerint, sub eodem tenore, quandiu fuerint praesentes, prohibeatis celebrare divina. Haec autem statim post receptos rumores sub hac duximus districtione scribenda, sed cum plene didicerimus veritatem, longe districtius procedemus, nec erit apud nos acceptio personarum, quin et magnos et parvos cujuscunque dignitatis vel ordinis, indifferenter excommunicatos expressis nominibus nuntiemus et mandemus ab aliis nuntiari. Speramus praeterea et quasi pro certo tenemus quod is qui nullum bonum irremuneratum dimittit nullumque malum deserit impunitum, sicut jam de interfectoribus praedicti Leodiensis episcopi dignam sumpsit sua potentia ultionem, sic in occisores istius eorumque fautores severius ulciscatur. Praeterea volumus et sub eadem districtione mandamus quatenus, omni gratia et timore postpositis, inquiratis de singulis diligentissime veritatem et quod inveneritis non tardetis nobis fideliter intimare. Tu autem, frater archiepiscope, mandatum nostrum, omni gratia et timore postpositis, fideliter exsequaris et ab aliis facias per districtionem ecclesiasticam, appellatione remota, exsecutioni mandari.

Datum Laterani, X Kalendas Februarii, pontificatus nostri anno quinto

In eumdem fere modum, universis archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus, comitibus, ducibus et caeteris Ecclesiarum praelatis in Alemania constitutis.

CLVI. ABBATI SANCTI EDMUNDI LINCOLNIENSIS, DECANO, ET P. BLESENSI ARCHIDIACONO, BARTHONIENSIBUS. Causam G. de Pertico, archidiaconi Nortimbriae examinandam ipsis committit. (Laterani, XV Kal. Martii.) In nostra praesentia constitutus dilectus filius, G . . . . . . . . de Pertico, archidiaconus Nortimbriae, sua nobis conquestione monstravit, quod venerabilis frater noster . . . . . episcopus Dunelmensis, ecclesias de Estfolio et de Seton, ad ipsum archidiaconum de jure patronatus spectantes, praeter conscientiam ejus quibusdam personis pro sua voluntate concessit, unde idem archidiaconus se ipsis ecclesiis asserens spoliatum injuste, restitutionem sibi petebat impendi et super aliis in quibus eumdem episcopum sibi gravem et injuriosum aiebat, justitiam exhiberi. Dilectus vero filius, magister Constantinus, procurator ipsius episcopi, proponebat e contra, quod idem archidiaconus adeo in visitatione archidiaconatus sui se negligentem exhibuit et remissum, quod ex quo dictus episcopus consecrationem accepit, nunquam ibi suam praesentiam voluit exhibere, nec etiam per procuratorem aliquem administrationem archidiaconati debitam supplere curavit, propter quod ecclesiae archidiaconatus illius maximum sustinent detrimentum, et idem episcopus, ob ejus absentiam et defectum, servitio debito defraudatur; quasdam insuper ecclesias, videlicet de Aventon et de Lintewecestre quas, praeter archidiaconatum, titulo possidet qualicunque, de quibus centum libras sterlingorum percipit annuatim, sic inornatas et inordinatas esse dimittit, quod ibi divina more solito celebrari non possunt, domus etiam ecclesiarum illarum tempore suo dissipatae sunt penitus et destructae, eo quod non sit qui eas inhabitet et ad illarum reparationem intendat. Praeterea, in ecclesiis aliis pensiones indebitas bisantiorum aliquot a personis deservientibus ibi nititur extorquere, ut occasione pensionum illarum ecclesias personis decedentibus sibi quocunque modo valeat usurpare. Cumque super his et aliis saepe commonitus fuerit, non solum correctionem aliquam non admittit, verum etiam ipsi episcopo et clericis suis infert injurias et gravamen. Quia igitur per assertiones hujusmodi nobis non potuit de veritate constare, discretioni vestrae de utriusque partis assensu per apostolica scripta mandamus quatenus, partibus convocatis, et rationibus hinc inde plenius auditis et cognitis, quod canonicum fuerit, appellatione postposita, decernatis, facientes quod decreveritis inviolabiliter observari. Testes, etc. per districtionem ecclesiasticam, etc. Nullis litteris, etc. si quae apparuerint praeter assensum partium, etc. Quod si non omnes, etc. duo vestrum, etc.

Datum Laterani, XV Kal. Martii anno quinto.

CLVII. ARCHIEPISCOPO SENONENSI. De jure metropolitano absolvendi, ante aut post appellationem. (Laterani, XIII Kal. Martii.) [Per tuas nobis litteras] intimasti, quod, cum venerabilis frater noster . . . . . . . Antissiodorensis episcopus, in dilectum filium, Antissiodorensem archipresbyterum, excommunicationis sententiam promulgasset, archipresbyter tuo se conspectui praesentavit et quod staret mandato Ecclesiae sufficientem obtulit cautionem, petens humiliter ut absolutionis ei beneficium exhiberes. Tu vero volens episcopo memorato deferre, ipsum saepius monuisti, ut absolveret archipresbyterum memoratum; sed quia monitis non parebat, excommunicatum absolvere curavisti, quem episcopus pro absoluto non habet, utpote qui proponit quod ad te illius absolutio non spectabat. Unde quaeris quid in similibus de caetero sit agendum. [Videtur enim aliquibus quod, cum ad metropolitanum per appellationem quaestio non defertur, excommunicatus autem vocem non habeat appellandi, utpote ab Ecclesia separatus, sive appellaverit sive non, metropolitanus ei non debeat absolutionis beneficium exhibere. Verum ex verbis cujusdam epistolae, quam dicunt scholastici Decretalem et a bonae memoriae A . . . . papa, praedecessore nostro emanasse proponunt, habetur quod, si ante appellationem in aliquem excommunicationis fuerit sententia promulgata, metropolitanus ante litis ingressum ab eo juramento recepto, secundum Ecclesiae consuetudinem, debet ipsum absolvere, nisi voluerit episcopo dioecesano deferre, ipsumque ad illum remittere absolvendum. Ubi etiam consequenter infertur quod nec excommunicati audiendi sunt priusquam fuerint absoluti nec sunt ad illos a quibus appellaverant, remittendi. In Sardicensi autem concilio reperitur ut is qui ab episcopo est abjectus, finitimos episcopos interpellet, et causa ejus audiatur et diligentius pertractetur; episcopus autem qui juste vel injuste abjecit eumdem, patienter accipiat ut discutiatur negotium, quatenus vel probetur a pluribus ejus sententia vel etiam emendetur; prius tamen quam omnia diligenter ac fideliter examinata fuerint, nullus ante cognitionem communioni eum sociare praesumat, qui fuerat communione privatus. Nos igitur credimus distinguendum utrum proponat, se post appellationem legitime interpositam excommunicatione fuisse notatum, vel in forma excommunicationis intolerabilem errorem esse patenter expressum. In quibus casibus, ad probationem eorum, etiamsi absolutionem non petat, debet admitti, sed donec de ipsis constiterit, in caeteris evitari, quanquam apostolica sedes etiam tales absolvere consueverit ad cautelam. Verum in aliis, nisi gratiam absolutionis imploret, non debet audiri, ne sententiam ecclesiasticam contemnere videatur et per hoc amplius ex suo contemptu ligetur. Quod si beneficium absolutionis humiliter postulaverit, metropolitanus eum debet absolvere, nisi suo duxerit suffraganeo deferendum; cui tamen si suffraganeus absolutionis beneficium secundum formam Ecclesiae noluerit exhibere, ipse nihilominus illum absolvat, cautione recepta, quod suo debeat parere mandato, ac deinde causam audiat et quod canonicum fuerit, justitia mediante, decernat. Quod si forsan episcopus subditum suum propter manifestum excommunicasset excessum, metropolitanus eum non debet absolvere, nisi suffraganeus requisitus, malitiose sibi absolutionis beneficium denegaret.]

Datum Laterani, XIII Kal. Martii, pontificatus, etc. anno quinto.

CLVIII. JOANNI TITULI S. STEPHANI IN COELIO MONTE, PRESBYTERO CARDINALI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Revocat abusus in Hibernia, ut filii patribus et nepotes avis in beneficiis non succedant. CLIX. EPISCOPO CASTELLANO; CAMALDULENSI, ET S. FRIDIANI PRIORIBUS. De reformatione monasteriorum per Tusciam, etc. (Laterani, XV Kal. Martii.) Tacti sumus dolore cordis intrinsecus et gravi moerore turbati, quod, sicut multorum relatione didicimus et ipsa rerum evidentia manifestat, monasteria per Tusciam, Marchiam et ducatum Spoletanum constituta, nullo medio ad Romanam Ecclesiam pertinentia, quae, sicut esse noscuntur specialius apostolica protectione munita, sic esse deberent in observantia regularis ordinis potiora, usque adeo sunt peccatis exigentibus deformata et in spiritualibus et temporalibus diminuta, quod jam eis multo deterius esse videtur, quae gaudere poterant speciali privilegio libertatis quam illis monasteriis quae archiepiscopis, vel episcopis lege noscuntur dioecesana subjecta. In quo siquidem apostolicae sedi a multis detrahitur quod ad reformationem, et correctionem abbatum et conventuum monasteriorum ipsorum, exstitit hactenus ultra quam debuerit negligens et remissa. Volentes autem, prout ex susceptae tenemur administrationis officio, reformationi monasteriorum ipsorum sollicitius imminere, quorum curam debemus gerere specialem, cum fratribus nostris deliberantes diutius, ut viam ad hoc possemus eligere meliorem, cum per legatos a nostro latere destinatos abbates et conventus ipsos nequeamus annis singulis visitare, taliter duximus statuendum, quod hoc anno apud Perusium abbates monasteriorum ipsorum singuli, cum uno, vel duobus tantum monachis et quinque duntaxat equitaturis, ne monasteria in multarum personarum et equitaturarum numero immoderatis graventur expensis, convenientes in unum coram vobis, quos in capitulo vice nostra volumus residere, per quos etiam illos ad capitulum statuto termino convocari mandamus de reformatione religionis et ordinis studiose pertractent, et per vos vice nostra fungentes visitatores eligantur idonei, qui ad singula monasteria personaliter accedentes, quae in ipsis circa temporalia et spiritualia corrigenda et reformanda cognoverint, tam in capite quam in membris regulariter, appellatione remota, corrigant et reforment; contradictores regulari districtione, sublato appellationis obstaculo, punientes. Ipsi autem visitatores, cum ad monasteria praedicta causa visitationis accesserint, quaternarium equitaturarum numerum non excedant, ne de ipsorum praesentia propter expensarum gravamen monasteria laesionem incurrant, per quos ipsa speramus et cupimus in spiritualibus et temporalibus reformari. Si vero datum desuper fuerit, ut per hoc sollemne capitulum, quod cum deliberatione dignoscimur statuisse, monasteria illa proficiant, singulis annis in diversis locis, et sub diversis personis, quae debeant in capitulo praesidere, praecipiemus capitulum celebrari, taliter auctore Domino providere volentes, quod per statutum nostrum monasteriis vel abbatibus nullum prorsus in libertate sua praejudicium generetur. Unde, nos praedictis abbatibus et conventibus per scripta nostra districte praecipiendo mandavimus, ut abbates ipsi, statuto loco et die, juxta quod praecipimus, convenire procurent, et sic auctore Domino efficaciter in nostri exsecutione mandati procedant, quod ipsis ad animarum salutem proficiat, et per sollicitudinem suam monasteria sibi commissa valeant in melius reformari, nec nos negligentiam suam cogamur de caetero apostolica severitate punire. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus mandatum apostolicum, sicut de vestra discretione confidimus, juxta quae praemisimus diligenter et efficaciter studeatis implere. Quod autem per vos et visitatores fuerit ordinatum, quantocius fieri poterit nobis volumus et praecipimus intimari. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, XV Kal. Martii anno V.

Scriptum est super hoc juxta praemissam formam, abbatibus et conventibus per Tusciam, Marchiam et ducatum Spoletanum.

Item scriptum est super hoc juxta praemissam formam . . . . . Atrebatensi et . . . . Parisiensi episcopis, et . . . . . Sanctae Columbae Senonensis, et . . . . Sancti Victoris Senonensis abbatibus, et quod conveniant pro facto ipso apud Parisios.

Scriptum est universis abbatibus et conventibus per Remensem et Senonensem provincias constitutis ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentibus.

It. scriptum est ut supra . . . . . . Bituricenci archiepiscopo, et . . . . . . de Silva, et . . . . . . de Corona abbatibus, pro universis abbatibus et conventibus per Bituricensem et Burdegalensem provincias et Aniciensem dioecesim constitutis, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentibus, ut conventus fiat apud Lemovicas.

CLX. REGI ANGLIAE. Ne impediat ecclesiasticam libertatem. (Laterani, X Kal. Martii.) Cum, divina testante Scriptura, pater filium quem diligit corripiat et castiget, si magnificentiam regiam, quam sincera diligimus in Domino charitate, super his quae contra caput et membra, nos videlicet et Romanam Ecclesiam, clericos et Ecclesias dignoscitur commisisse, apostolicis litteris reprehendimus et etiam increpamus, ei gratum debet existere pariter et acceptum, cum hoc ex dilectione noscatur, non ex indignatione aliqua, provenire, praesertim cum in hoc Apostoli exsequamur edictum, qui episcopum instruens, inquit ad Timotheum: Insta opportune importune, argue, obsecra, increpa, in omni patientia et doctrina (II Tim. IV, 2). [Cum enim inclytae recordationis R . . . . rex Angliae, frater tuus, sedi apostolicae cum multa precum instantia supplicarit ut promotioni charissimi in Christo filii nostri, illustris regis, Oth . . . nepotis ejusdem regis et tui, in Romanum imperatorem electi, efficaciter intendere dignaremur, promittens ad id efficacem se operam impensurum, eodem rege, prout Domino placuit, sublato de medio, tu, qui eidem in regni solio successisti, non solum precibus, sed etiam promissionibus per litteras plures et nuntios apud nos et fratres nostros pro eodem negotio instare curasti, asserens te et terram tuam expositurum omnino ad ejusdem negotii complementum. Nos vero credentes ut quod promittebas verbo curares opera adimplere, promotioni ejusdem regi sollicitius intendere procuravimus, sicut per Dei gratiam effectus operis manifestat; sed qualiter tu postmodum, deserens nos et Romanam Ecclesiam, eidem regi manum auxilii tui subtraxeris, et juraveris contra ipsum, utinam nescirent alii, quia non potuit nos latere.] Super quo quidem in maximo difficultatis articulo quantum in te fuit sedem apostolicam posuisti, licet qui Ecclesiam suam non deserit, imo cum ea se asserit usque ad consummationem saeculi permansurum, ipsam ex alto respiciens, dignatus sit a tanto gravamine relevare, et quod ipsa incoepit contra opinionem multorum de bono semper in melius prosperare. Gratum tamen habemus, si, quemadmodum nuper accepimus, cum eodem rege verae pacis foedera reformasti, gratius habituri, si ea curaveris firmiter observare. Praeterea, cum venerabilem fratrem nostrum. . . . Bathoniensem episcopum et quosdam abbates pro negotio crucesignatorum ad nostram praesentiam direxisses ac nos secundum qualitatem negotii magnificentiam regiam, in his quae cum Deo potuimus, voluerimus exaudire, quia juxta voluntatem tuam ex toto petitiones regias, sicut nec debuimus, non duximus admittendas, tu, eisdem nuntiis ad tuam praesentiam redeuntibus, tanta fuisti turbatione commotus, quod publice inhibere curasti, ut nullus de regno tuo legatum, vel nuntium sedis apostolicae, per totum regnum, praesertim per Angliam, recipere attentaret, et licet mandatum hujusmodi tanquam indiscrete prolatum postea revocasses, in quantum tamen in ejus prolatione apostolicam sedem offenderis, cum inauditum sit aliquem principum taliter hoc fecisse regia non debet discretio ignorare. [Illud autem gravissimum reputamus quod, cum in regno tuo causas ecclesiasticas committimus cognoscendas, tu prohibes delegatis, ne in earum cognitione procedant, jurisdictionem nostram impediens, cum nos, si bene memineris, jurisdictionem tuam curaverimus confovere. Circa clericos autem et Ecclesias, postquam regni solium suscepisti, qualiter te habueris in multis, et, mansuetudine regali postposita, eos feceris inhoneste tractari,] non possumus sine moerore recolere nec etiam sine dolore referre. Nam venerabilem fratrem nostrum . . . . . Lemovicensem episcopum expellens a sede propria, violenter ecclesiasticos redditus, sicut te non decuit, occupasti. Venerabilem quoque fratrem nostrum . . . .. Pictavensem episcopum, in multis aggravans et offendens, Ecclesiam et dioecesim suam pene penitus destruxisti. In celebrandis etiam ipsorum electionibus indebitam tibi vindicans potestatem et proventus Ecclesiarum tuis usibus applicans, electiones niteris impedire, illosque tandem ad quos spectat electio illicita vexatione compellis, ut eligant juxta tui arbitrii voluntatem, sicut de Lincolniensi Ecclesia fecisse dignosceris, in qua electionem fieri non permittis, ut redditus ejus, qui magni sunt, in tuis valeas manibus diutius detinere; ac de canonicis Sagiensis Ecclesiae, quorum bona per servientes tuos occupari fecisti et eos multis affici contumeliis, quoniam in electione celebranda juxta mandatum tuum minime processerunt, sed nec adhuc permittis Sagiensem episcopum episcopatus sui pacifica possessione gaudere. Quid etiam feceris Constantiensi Ecclesiae nullatenus ignoramus, licet forsan id credas ad nostram notitiam non venisse. Praeterea cum venerabilem fratrem . . . . Dublinensem archiepiscopum antequam promotus esses in regem, contra eum indebite indignatione concepta, ab Ecclesia sua coegeris exsulare, atque ab Ecclesia Romana saepe commonitus eum in gratiam tuam recipere non curaris, cum postquam te Dominus ex alto respiciens in regni solium sublimavit crederemus eidem archiepiscopo divino intuitu magnificentiam regiam provisuram, et recepturam ipsum in gratiam cui Providentia divina magnifice sic providit, nostra remansimus opinione frustrati, quia nec intuitu Dei nec precum nostrarum obtentu, quas pro eodem archiepiscopo saepius recepisti, eidem gratiam regiam restituere procurasti, nec ut ad Ecclesiam suam ipsum redire permitteres et bona sibi restitueres ablata quibuslibet potuisti, quia noluisti, precibus inclinari; quin imo extra universum regnum tuum, cum jam senex sit et decrepitus, pro cujus senectute debueras specialiter misereri, cogitur vitae necessaria mendicare. Super quibus omnibus, in quantum Creatorem tuum offenderis, qui tibi tantam in terris tribuit potestatem, si diligenter attendis, timendum tibi est ne ipse qui in servis suis se ipsum honorari asserit et contemni, juxta verbum evangelicum, ubi dicitur: Qui vos recipit, me recipit (Matth X, 40), qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16), illatas injurias servis suis et ex parte vindicet in praesenti, ut tibi saltem vexatio tribuat intellectum et etiam reservet sibi vindictam aliam in futuro. Cupientes igitur, prout officii nostri sollicitudo deposcit, mansuetudinem regiam paternis commonitionibus et a malo retrahere et ad bonum propensius invitare, magnitudinem tuam rogamus, monemus et exhortamur in Domino, in remissionem tibi peccaminum injungentes, quatenus quid te facere deceat vel vitare, magis quam hactenus feceris diligenter attendens, Romanam Ecclesiam quae constitutione divina universorum fidelium mater est et magistra, et te tanquam specialem filium sinceris in Domino charitatis brachiis amplexatur, studeas attentius venerari, sicque universas Ecclesias et personas ecclesiasticas regni tui diligas et honores et ab ipsorum molestatione desistas, ipsis satisfaciens competenter in quibus eos dignosceris offendisse, quod et Deum, per quem reges regnant et temporum momenta decurrunt tibi reddas propitium et placatum et in Ecclesiis regni tui pro salute regia et incremento regni tui ad eum offerantur orationes assidue ac devote. Sciturus quod, [nisi praemissas offensas corrigere curaveris per te ipsum et a consimilibus abstinere, nos, qui forsan in his ultra quam oportuerit nostrum pro te distulimus officium exercere, propter quod de taciturnitate nostra divinam offensam incurrisse timemus, nullatenus negligemus, quin post exspectationem diutinam et admonitionem paternam nostrum, sicut convenit officium exsequamur.

Datum Laterani, X Kal. Martii] anno quinto.

CLXI. EXERCITUI CRUCESIGNATORUM. De captione Jaderae. [Dolemus non modicum et movemur quod iis quibus remissionis impendere gratiam solebamus et aeternae polliceri retributionis augmentum, nunc, quod sine moerore multo non dicimus, nostrae salutationis alloquium et apostolicae benedictionis praesidium cogimur denegare.] Ecce etenim aurum versum est in scoriam et pene penitus aeruginavit argentum, cum a puritate vestri propositi recedentes et in invium declinantes a via, quasi manum retraxistis ab aratro et retrorsum cum Loth conjuge respexistis. Cum fugientes Aegyptum festinare debuissetis ad terram melle ac lacte manantem, errantes ad solitudinem divertistis, ubi reducentes ad animum qualiter in Aegypto super ollas carnium sederatis, non solum esuristis allia et pepones, sed fraternum sanguinem sitivistis. Sane, rememorans serpens antiquus qualiter inter semen mulieris et eum inimicitias Deus posuerit, post hominis primi lapsum, quia in caput praevalere non potuit, insidiatus calcaneo, se ipsum occultavit in via, ut vel equorum ungulas tangeret et cum equo prosterneret ascensorem, consueta fraudis astutia et solitae nequitiae malignitate procurans ut saltem modicum fermenti corrumperet totam massam et omnium facti rei, cum offenderetis in uno, totius laboris vestri meritum perderetis. Attendens siquidem ipse hostis antiquus, qui est diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem, quod majorem charitatem nemo habet quam ut animam suum ponat quis pro amicis suis, ut vos tantae charitatis affectu et mercede privaret, contra fratres vestros bellum movere vos fecit et signa vestra primum contra fideles populos explicare, quatenus sic ei peregrinationis vestrae solveritis primitias et tam vestrum quam fratrum vestrorum sanguinem daemonibus fuderitis. Habentes igitur faciem non euntis in Hierusalem, sed descendentis potius in Aegyptum, in Hierico ab Hierosolymis descendistis et incidistis ideo in latrones, qui et vos virtutum spoliarunt amictu et peccatorum plagas imposuerunt spoliatis, nec abire tamen voluerunt hactenus nec relinquere semivivos, cum adhuc apud vos immissiones per angelos malos fiant, ut tanquam pro necessitatibus vestris divertatis ad insulas et in sumptus vestros Christianorum spolia convertatis, sicut nuper Jaderam accepimus vos fecisse. Cum enim illuc navigio venissetis, signa vestra contra civitatem protinus expandentes, tentoria in obsidione fixistis, vallavistis undique civitatem, et muros ipsius non sine multa effusione sanguinis suffodistis. Cumque cives subire cum Venetis judicium nostrum vellent, nec in hoc etiam apud vos potuissent misericordiam invenire, circa muros suos Crucis imagines suspenderunt. Sed vos in injuriam Crucifixi non minus civitatem impugnastis et cives, sed eos ad deditionem violenta dextera coegistis. Debuerant autem vos a tam nequissimo proposito vel reverentia crucis assumptae, vel charissimi in Christo filii nostri Henrici, regis Hungarorum illustris, et nobilis viri Andreae ducis, fratris ejus, devotio, qui pro terrae sanctae subsidio crucis signaculum assumpserunt, vel saltem apostolicae sedis auctoritas, quae vobis curavit districtius inhibere ne terras Christianorum invadere vel laedere tentaretis, nisi vel ipsi vestrum iter nequiter impedirent, vel alia causa justa vel necessaria forsan occurreret, propter quam aliud agere, accedente consilio legati, possetis. Ne vero praemissa inhibitio segniter audiretur, si qui contra eam venire praesumerent, cos denuntiavimus excommunicationis vinculo innodatos et beneficiis indulgentiae quam apostolica sedes crucesignatis indulsit, immunes. Caeterum licet dilectus filius noster Petrus, tituli Sancti Marcelli presbyter cardinalis, apostolicae sedis legatus, prohibitionis nostrae tenorem quibusdam ex vobis exponere curavisset et tandem litterae nostrae vobis fuissent publice praesentatae, nec Deo nec sedi apostolicae detulistis, sed ut se redderent coegistis miseros Jadertinos. Veneti ergo in oculis vestris subverterunt muros civitatis ejusdem, spoliaverunt ecclesias, aedificia destruxerunt et vos cum eis Jadertinorum spolia divisistis. Ne igitur addatur peccato peccatum, et in vobis quod legitur impleatur: Peccator contemnit cum in profundum venerit vitiorum (Prov. XVIII, 3), universitatem vestram monemus et exhortamur attentius et per apostolica vobis scripta mandamus et sub interminatione anathematis districte praecipimus quatenus Jaderam nec destruatis amplius quam hactenus est destructa, nec destrui faciatis, aut quantum in vobis fuerit permittatis, sed nuntiis regis ejusdem ablata omnia restituere procuretis. Alioquin, vos excommunicationis sententiae subjacere noveritis et a promissa vobis venia remissionis immunes.

CLXII. COMITIBUS, BARONIBUS ET ALIIS CRUCESIGNATIS ( sine salutatione). De eodem argumento. Tacti sumus dolore cordis intrinsecus et non modico moerore turbati, quod qui a propriis laribus Christi milites recessistis in via, imo in invio potius Satanae satellites facti estis, et qui miseratis manum ad aratrum, conversi retrorsum jam apti non estis, juxta sententiam evangelicam, regno Dei. Cum enim ab Aegypto in Hierusalem ascendere nonovissetis, ab Hierosolima descendistis potius in Aegyptum et retro cum Loth conjuge respexistis; propter quod cum eadem estis in salis statuam immutati, non illius quod in omni sacrificio jubetur apponi, sed illius verius de quo Dominus: Si sal evanuerit, inquiens, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et ab omnibus conculcetur. Sane, cum crucem tuleritis propter Christum in eum arma postmodum convertistis; et qui debueratis Sarracenorum provinciam expugnare, Christianorum Jaderam occupastis. Accepimus enim quod cum illuc navigio venissetis, signa vestra, etc., in eumdem modum usque Jadertinorum spolia divisistis. Licet autem super hoc fuerimus non modicum conturbati, gaudemus tamen in Domino quod culpam vestram cognoscitis et eam proponitis per poenitentiam expiare, sicut venerabilis frater noster Suessionensis episcopus, et alii qui venerunt cum eo, ex parte vestra nobis humiliter intimarunt, qui etsi vestrum apud nos extenuarint excessum, noluerunt tamen, quia nec poterant, contumaciter excusare. Intelleximus namque per eos quod non inducti propria voluntate, sed quasi quadam necessitate coacti, ad expugnationem Jaderae processistis, licet hoc tantae crudelitatis audaciam non excuset, cum in hujusmodi necessitate induxeritis vosmetipsos, et cum pellem pro pelle ac cuncta quae habet homo debeat dare pro anima sua. Ut igitur crimen vestrum penitus expurgetur, monemus universitatem vestram et exhortamur attentius, et per apostolica vobis scripta districte praecipiendo mandamus quatenus de tanto poenitentes excessu et satisfacientes congrue de peccato, per poenitentiam placare Dominum, et per satisfactionem, proximum studeatis, universa reddentes, quae ad vos de Jadertinorum spoliis devenerunt et a similibus de caetero penitus abstinentes. Quia vero sententiam sedis apostolicae quam pro facto proprio incurristis, praeter auctoritatem nostram nullus valuit relaxare, cum inauditum sit hactenus ut quisquam eos quos Ecclesia Romana ligasset absolvere attentaret, nisi, forsan in mortis articulo constitutos, sicut ipsa permittit, ideoque absolutio illa nulla fuerit quam vobis exhibuerunt episcopi vobiscum in exercitu constituti, dilecto filio, P . . . tituli Sancti Marcelli presbytero cardinali, apostolicae sedis legato, dedimus in mandatis ut vel per se, vel per alium virum discretum, ab eis qui nondum juraverunt nostris stare mandatis hujusmodi exigant et recipiant juramentum, a juratis autem exposcant ut se jurasse taliter in eorum praesentia recognoscant, et sic vobis auctoritate nostra suffulti juxta formam Ecclesiae munus absolutionis impendant. Deinde salvo in aliis mandato nostro vobis injungant sub debito juramenti ut vos, comites et barones, per litteras vestras apertas cum sigillis pendentibus, tam vos quam successores vestros sedi apostolicae obligetis, quod ad mandatum ejus de tanta praesumptione satisfactionem curabitis exhibere, omnibus autem praecipiant in communi ut a similibus de caetero penitus caveatis, nec invadentes terras Christianorum, nec laedentes in aliquo, nisi forsan illi vestrum iter nequiter impedirent vel alia justa, sive necessaria causa forsan occurreret, propter quam aliud agere interveniente apostolicae sedis consilio valeretis. Caeterum verba quaedam in ore posuimus episcopi memorati quae ipse vobis poterit fideliter explicare. Monemus igitur universitatem vestram et exhortamur in Domino, et per apostolica scripta mandamus quatenus praedicto regis Hungariae humiliter supplicetis ut de innata sibi regali clementia super offensa quam commisistis in eum, pro Deo et propter Deum vobis dignetur misericordiam exhibere.

APPENDIX LIBRI QUINTI. CLXIII. DILECTIS FILIIS MATTHAEO ABBATI ET FRATRIBUS SANCTI LAURENTII DE AVERSA, TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS, REGULARITER SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. (Laterani, Id. Julii.) Commissae nobis Sanctae et apostolicae sedis hortatur auctoritas ut locis et personis ipsius auxilium devotione debita implorantibus tuitionis praesidium impendere debeamus; quia sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus assensus, sic legitima et justa desiderantium nulla est differenda petitio, praesertim eorum qui cum honesta et laudabili morum compositione gaudent omnipotenti Deo deservire, Eapropter, dilecti in Christo filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes, coenobium sancti Laurentii de Aversa, in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, atque ab omni tam ecclesiasticae quam saecularis personae jugo ita omnino liberum manere decernimus ut soli sanctae et apostolicae Romanae Ecclesiae nullo medio perenniter sit subjectum. Statuimus quoque ut illa monasteria, ecclesiae sive cellae quae coenobio vestro concessa sunt, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; quae quidem his nominibus annotantur, videlicet coenobium Sancti Laurentii de Aversa praedictum, situm extra moenia civitatis Aversae, cum ecclesia Sancti Petri sistente prope portam ejusdem monasterii, cum burgo quod est juxta dictum monasterium, ac cum alio burgo quod dicitur Verzalus, cum omnibus juribus, rationibus et pertinentiis, et plures alias ecclesias quas brevitatis causa praetermitto. Quas quidem Ecclesias sive parochiales sive populum non habentes, cum suis juribus vobis et eidem coenobio auctoritate apostolica confirmamus; ipsas, et si quas alias cum suis hominibus et parochianis poteritis in futurum canonice adipisci, in favorem religionis vestrae et ut quietius et tranquillius omnium Creatori pro salubri statu universalis Ecclesiae serviatis, ab omni jure episcopali eximimus de speciali gratia et plenitudine potestatis, ita quod in nullo episcopali jure seu contentiosa jurisdictione monachi seu clerici saeculares et parochiani in vestris ecclesiis sive cellis commorantes respondere dioecesanis episcopis teneantur neque coram eorum ordinariis conveniri valeant, etiamsi in loco non exempto delinquant forsitan, contrahant vel res litigiosae existant. Et in majorem vestrae religionis favorem similiter indulgemus ne quisquam episcopus vel archiepiscopus monasterii vestri monachos et homines domesticos, servitores ipsius laicos pro ulla causa ullove modo sine Romani pontificis licentia suspendere aut excommunicare praesumat. Volumus etiam ac perpetua stabilitate firmamus ut nullus episcoporum vel archiepiscoporum audeat aedificare Ecclesiam sive capellam in locis quibus possit vestro monasterio, Ecclesiis sive cellis, vel earum parochianis aliquod praejudicium vel scandalum generari. Confirmamus etiam vobis et jamdicto coenobio privilegia donationis ipsarum ecclesiarum, sive a laicis sive viris ecclesiasticis factae sint; quarum Ecclesiarum instrumenta nostro conspectui ut authentica et legitima praesentastis apostolico judicio approbanda; quibus visis et intellectis, ipsa approbavimus et ratificavimus et ex certa scientia confirmavimus; quibus etiam etsi quod forte injuria seu negligentia minus firmitatis insertum est, vires plenissimae notionis ex hac nostra suscipiant auctoritate. Nihilominus etiam confirmamus vobis et praelibato coenobio privilegium centenariae prescriptionis quod felicis memoriae Urbanus papa eidem coenobio de benignitate apostolica indulsit decernentes eos qui possessiones libertatesque ejusdem coenobii, vassallorumque suorum jura seu redditus detinuerint occupatos, exinde fore penitus amovendos, ipsisque nullum omnino jus per detentionem vel possessionem hujusmodi se posse acquirere vel habere ac nullum vobis propter hoc vel juri ipsius coenobii super his praejudicium, factum esse vel posse in aliquo generari, nisi legitime constiterit detentores ipsos praescriptione centenaria fore munitos. Statuimus etiam ut idem monasterium et universae ejus Ecclesiae et omnia quae ad ipsum pertinent, quieta semper et ab omni jugo mortalium libera sub solius sanctae Romanae Ecclesiae jure ac perpetua defensione permaneant et consistant, ita quod super his nullo unquam tempore debeatis impeti vel modo quolibet molestari. Quod si aliquis contra hoc salubre praeceptum ire tentaverit et possessiones et jura, libertates, vel alias res mobiles seu stabiles monasterii vestri vel ejus ecclesiarum, obedientiarum, oblatorum seu etiam aliquorum hominum vestro monasterio subjectorum abstulerint, sive ablata retinuerint, postquam ipsorum ordinarii a vobis tertio admoniti justitiam ecclesiasticam de his facere noluerint, a vobis admoniti semel, bis et tertio si non satisfactione congrua quod male egerint emandare studuerint, ex indulgentia sedis apostolicae duximus eoncedendum ut liceat tibi, Matthaee abbas, tibique canonice succedentibus apostolica auctoritate super eosdem impetitores canonicam excommunicationis proferre sententiam et illos viciniis episcopis excommunicatos fore vestris denuntiare apicibus; qui episcopi illos pro excommunicatis habeant et omnibus sibi commissis ut excommunicatos a sacratissimo corpore et sanguine Christi separatos evitare jubeant eisque ecclesiasticam denegent sepulturam. Quod si ausu temerario, transactione seu arbitrio aliquo interveniente, per vos vel successores vestros seu per quemvis alium contra tenorem hujusmodi decreti absque licentia sedis apostolicae non faciente de immunitate hujusmodi mentionem fuerit attentatum, ex nunc illud decernimus viribus omnino carere et praefatum coenobium cum omnibus suis membris habitis et habendis pleno jure sedi apostolicae sit subjectum. De abundantiori quoque gratia sedis apostolicae concedimus vobis et successoribus vestris ut si aliquam de vestris Ecclesiis, possessionibus vel redditibus alicui viro ecclesiastico sive in beneficium sive ad annuum censum canonice concesseritis, quod licitum sit vobis vestrisque successoribus bono vestri coenobii post obitum ejusdem personae ecclesiasticae, vel cum beneficium ipsum vacaverit, a quoquam viro ecclesiastico concessum fuerit, beneficium ipsum sive redditus ad utilitatem vestram retinere, nonobstante super hoc aliquo jure communi a nobis vel a nostris successoribus edito vel edendo, seu litteris a sede apostolica aut a nostris legatis cardinalibus super hoc impetrandis, nisi de hujusmodi privilegio expressam fecerint mentionem. Praeterea quaecunque bona concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fidelium vestrum hodie coenobium legitime possidet, vel in futurum canonice possidebit, vobis vestrisque successoribus et eidem coenobio auctoritate apostolica nihilominus confirmamus. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes monachorum seu clericorum tam in ipso coenobio quam in adjacentibus villulis ac in ecclesiis civitatis et dioecesis Aversanae, a quocunque malueritis catholico accipiatis episcopo. In aliis vero monasteriis et obedientiis vestris haec a dioecesano episcopo prius postulabitis; siquidem gratiam et communionem sedis apostolicae habuerit et ea gratis et absque pravitate voluerit impertiri. Alioquin, liceat vobis quemcunque malueritis adire antistitem, qui nostra fretus auctoritate quod postulatur indulgeat. Baptismum vero ac infirmorum oleum, visitationes per vos et per clericos vestros seu monachos in oppidis vestris, castellis seu villis habeatis. Missas autem publicas ab aliquo episcopo tam in coenobio quam in adjacentibus ejus Ecclesiis celebrari, stationes fieri, processiones deduci absque licentia abbatis et priorum seu rectorum locorum voluntate omnimode prohibemus, ne in servorum Dei recessibus saecularibus occasio praebeatur ulla conventibus. Si quis autem adversus praedictum coenobium justam se putat habere querelam ac apud ejusdem coenobii abbatem vel monachos litem per sententiam decidere aut diffinire noluerit, statuimus ut ante legatos nostros querimonia deferatur, quatenus aequitate judicii sine personarum acceptione sua cuique justitia, Deo auctore, servetur. Sepulturam quoque coenobii vestri et omnium ecclesiarum seu obedientiarum vestrarum liberam esse omnino censemus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat. Salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ubi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam praeviderint eligendum. Electus autem ad Romanum pontificem benedicendus accedat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum coenobium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere vel injuste datas suis usibus vindicare, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integre conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus profutura: salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita si non praesumptionem suam digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax ejusdem Domini nostri Jesu Christi; quatenus et hic fructuum bonae actionis percipiant et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Datum Laterani per manum Blasii S. R. E. subdiaconi et notarii Idibus Julii, indictione V, incarnationis Dominicae anno 1202, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno quinto.

CLXIV. AD ROGERUM ABBATEM MONASTERII BB. PETRI ET PAULI DOROBERN. De confirmatione privilegiorum. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ROGERO abbati monasterii Beatorum Petri et Pauli Sanctique Augustini quod juxta metropolim Doroberniae situm est, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.

Licet omnes Ecclesias ex injuncto nobis divinitus apostolatus officio diligere atque honorare generaliter debeamus et suam eis justitiam conservare, illis tamen propensiori cura nos convenit imminere quae ad jus et proprietatem Ecclesiae Romanae specialiter pertinere noscuntur, cui auctore Domino deservimus. Hoc nimirum intuitu, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et monasterium in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli a gloriosae memoriae Aethelberto Anglorum rege ad orientem Doroberniae civitatis in suam sibique succedentium regum, ejusdemque urbis praesulum sepulturam a fundamento constructum, et sub jurisdictione sedis apostolicae sine medio constitutum, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis memoriae Bonifacii, Adeodati, Agathonis, Joannis, Calixti, Innocentii, Lucii, Eugenii, Alexandri, et Coelestini Romanorum pontificum sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones quaecunque bona monasterium ipsum in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata consistant. Libertatem quoque ab eisdem praedecessoribus nostris per authentica privilegia eidem venerabili loco concessam nos auctore Deo ratam et inconcussam in posterum volumus conservari; et sicut monasterium ipsum in initiis nascentis Christianae religionis apud regnum Anglorum in monasticae religionis observantia exstitit primum, ita nihilominus cum omnibus ad ipsum pertinentibus perpetuis futuris temporibus ab omni servitio liberum, ab omni mundiali strepitu maneat inconcussum, scilicet nec ecclesiasticis conditionibus sive angariis quibuslibet obsequiis saecularibus aliquo modo subjaceat, neque ullus omnino in ejusdem monasterii dominium quolibet modo se ingerat, vel quamlibet imperandi sibi vindicet potestatem, vel aliquas molestias inferat, consuetudinem imponat, aut etiam in eo Missarum solemnia, nisi ab abbate et fratribus invitatus, celebrare praesumat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ad ejusdem loci regimen extraneus assumatur; nisi forte, quod absit, in loco ipso idonea persona ad hujusmodi officium non poterit reperiri; sed de congregatione ipsa, et quem communis consensus fratrum seu pars consilii sanioris propria sibi elegerit voluntate, sine aliqua professionis exactione in monasterio benedicatur eodem. Haec igitur omnia, sicut a jamdictis praedecessoribus nostris constituta et privilegiorum suorum sunt munimine roborata, ita et nos vobis vestrisque successoribus et per vos eidem monasterio in perpetuum praesentis scripti pagina confirmamus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.

Datum Laterani, per manum Blasii S. R. Ecclesiae subdiaconi et notarii, II Non. Novembris, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1202, pontificatus vero Domini Innocentii papae III, anno quinto.