LIBER V A | LIBER V C |
LXXI. H. DECANO MAJORIS ECCLESIAE COLONIENSIS, PRAEPOSITO BUNNENSI, ET PRIORI DE HEISTERBACH. De electione abbatissae de Gerenseheym. (Later., VI Kal. Julii.)
Si licuisset nobis personas accipere in judicio, profecto in causa monasterii de Gerenseheym, quae vertebatur inter dilectas in Christo filias, Gertrudim et Gudam, tot et tales ac tantos pro ipsa Guda intercessores habuimus quod libenter pro ipsa sententiam tulissemus. Verum quia Deus in sua lege praecipit quod nec accipiamus personas nec munera, sed juste quod justum est judicemus, nos sine personarum acceptione via recta procedentes, causam ipsam juxta canonicas sanctiones exigente justitia curavimus terminare. Ad audientiam siquidem apostolatus nostri referente dilecto filio, procuratore dilectae in Christo filiae Gertrudis, pervenit, quod, cum olim vacante monasterio praedicto de praeficienda sibi abbatissa moniales diutius tractavissent, demum in duas partes vota eligentium sunt divisa, quarum altera Gertrudim, altera Gudam sibi in abbatissam elegit. Propter quod ab utraque illarum fuit ad sedem apostolicam appellatum, et ad prosequendam appellationem nuntii destinati, qui in certos judices multis coram positis convenerunt, juramento firmantes quod a litteris quas communiter impetrarent nullatenus resilirent, nec examen electorum judicum pariter declinarent. Sed postmodum Gudae nuntius contra praestitum veniens juramentum, ad A. quondam abbatem de Monte, et dilectos filios, abbatem de Campis, et praepositum Sancti Gereonis, furtivas litteras impetravit. Qui cum vellent in causa procedere, Ger. nuntius ab apostolica sede reversus ad dilectos filios, majoris Ecclesiae et Sancti Gereonis decanos, et . . . . quondam majorem scholasticum Coloniensem, impetratas litteras exhibuit sub hac forma, ut videlicet litteras quas Gudae nuntius per fraudem extorserat, denuntiarent irritas penitus et inanes, revocarent etiam quidquid per eas esset in dictae Gertrudis praejudicium attentatum, causam postea fine canonico terminantes. Qui prioribus litteris revocatis, cum vellent super electione cognoscere, pars Gudae litteras illas sibi suspectas esse proposuit et ad sedem apostolicam remittendas, cujus intentionem cum Gertrudis ea ratione duceret elidendam, quod nullas causas suspicionis proponeret nec probaret, eadem Guda ad nostram audientiam appellavit. Judices vero intelligentes appellationi hujusmodi minime deferendum, probato quod Gertrudis a majori et saniori parte monialium fuisset electa, ipsam in possessionem abbatiae auctoritate apostolica induxerunt. Qui cum postmodum nuntium cum actis judicum ad sedem apostolicam destinassent, ipse nuntius immemor fidei quam super negotio fideliter procurando praestiterat, cum nuntio Gudae collusit, cui universa tradidit instrumenta, et cum eo in judices suspectos omnino convenit. Unde, cum ad venerabilem fratrem nostrum, Coloniensem archiepiscopum, et dilectos filios, decanum Xanctensem, et praepositum Sancti Gereonis, impetratae litterae comparerent, Gertrudis ad ipsorum tribunal accedens, adversus archiepiscopum proponebat, quod ab ipso super eodem negotio fuerat appellatum, et ab initio litis foverat partem Gudae, et proventus Ecclesiae, quos ut judex ordinarius lite pendente debuisset fideliter conservare, illi postmodum conferendos quae per sententiam obtineret, adversariae suae concesserat, et sic illam contra se duxerat muniendam. Dicebat insuper quod Xanctensis decanus adversariam proxima linea consanguinitatis attingeret, et quod praepositus Sancti Gereonis non esset judex idoneus, tanquam infra aetatem legitimam constitutus. Ad haec autem pars Gudae taliter respondebat, quod, cum de assensu utriusque partis judices fuissent obtenti, ipsa Gertrudis non debebat nec poterat eorum judicium declinare. Sed eadem contra haec taliter replicabat, quod, si praedictas causas suspicionis ad plenum ejus nuntius advertisset, dolose postmodum in tales judices convenerat. Unde factum ejus ratum habere minime tenebatur. Denique cum ejus rationes nollent admittere judices memorati, ipsa se et causam apostolicae protectioni supponens nostram audientiam appellavit; sed judices, juris ordine praetermisso, Gudam de abbatia investire curarunt, moniales quae excommunicatae fuerant sine satisfactione qualibet absolventes. Propositis autem Gudae nuntius respondebat, quod, cum a sex fratribus et septem sororibus in abbatissam canonice fuisset electa, Gertrudis vero a parte numero et dignitate minore, ipsa Guda per nuntium ad abbates de Monte ac de Campis et praepositum Sancti Gereonis litteras impetravit: qui, cum causa legitime ventilata usque ad sententiam processissent, Gertrudis nuntius ad majoris Ecclesiae et Sancti Gereonis decanos et majorem scholasticum Coloniensem litteras nostras reportavit; qui, cum partes peremptorie citavissent, Guda tamen, quia unus judicum advocatus, reliqui vero ab initio fautores fuerant praedictae Gertrudis, sedem apostolicam appellavit. Sed nihilominus judices praedictae Gertrudis possessionem abbatiae adjudicare curarunt, in ipsam Gudam et ejus fautrices sententiam proferentes excommunicationis. Unde, postmodum, ad earum petitionem causam ipsam praedicto archiepiscopo et praeposito Sancti Georgii, et decano Xanctensi commisimus terminandam; qui latam a praedictis judicibus sententiam revocarunt, electionem de Guda factam auctoritate apostolica confirmantes. Gertrudis autem ad sedem apostolicam accedens, ad probandum quod proposuerat coram dilectis filiis, B. tituli Sanctae Suzannae presbytero, et M. Sancti Theodori diacono, cardinalibus, quos concesseramus in eodem negotio auditores, testes induxit, et procurator Gudae se testes asseruit producturum, quorum copiam apud sedem apostolicam non habebat. Unde negotium ipsum dilectis filiis, abbati de Stanvelt, praeposito Sancti Severini Coloniensis, et priori de Mare, duximus committendum, quibus per nostras dedimus litteras in mandatis, ut, auditis propositis et receptis testibus quos pars utraque duceret producendos, attestationibus etiam coram jam dictis cardinalibus exhibitis, quas sub bulla nostra his misimus interclusas, et aliis quae coram ipsis essent exhibitae publicatis, Deum habentes prae oculis, si partes consentirent, diffinitivam sententiam promulgarent. Alioquin gesta omnia in scriptis redacta sub sigillis suis ad sedem apostolicam destinarent, partibus competentem terminum assignantes, quo per se vel procuratores idoneos accederent diffinitivam sententiam recepturae. Convocatis igitur partibus et in ipsorum delegatorum praesentia constitutis, Gertrudis nostras judicibus litteras praesentavit, postulans sibi justitiam exhiberi. Quibus de more perlectis, Guda earum copiam sibi petiit exhiberi. Cujus petitionem dicebat Gertrudis nullatenus audiendam, cum easdem litteras sibi suus procurator, quem ad nos miserat, reportasset. Cumque fuisset super hoc diutius disputatum, Gertrudis tandem fecit Gudae inspiciendarum copiam litterarum. Quibus diligenter inspectis, deliberatorias inducias postulabat, quas Gertrudis denegandas penitus asserebat, cum saepe ac saepius concessae fuissent, ac diu negotium ventilatum. Cumque super his diutius disputassent, ipsi judices, habito prudentum et religiosorum virorum consilio, non esse dandas Gudae deliberatorias inducias decreverunt, tum quia coram pluribus judicibus causa fuerat agitata, tum quia Guda facere fidem noluit quod easdem litteras per suum nuntium minime recepisset. Unde Guda nostram duxit audientiam appellandam. Ipsi vero appellationem in litteris inhibitam attendentes, testes Gertrudis ad ipsius petitionem super ipso negotio receperunt, quorum attestationes cum fuissent legitime publicatae, cum illis quae coram memoratis cardinalibus receptae fuerant, prout tenor mandati apostolici continebat, sub sigillis suis ad nos transmisere conclusas. Nos igitur, procuratoribus utriusque partis cominus constitutis, cum per memoratum B. presbyterum cardinalem, quem eis dedimus audtorem, nobis quae proposita sunt fuissent fideliter recitata, auditis rationibus et allegationibus plenius intellectis, attendentes Gertrudem a majori et saniori parte monialium, quae, sicut probatum fuerat, solae jus obtinent eligendi, canonice in abbatiam electam fuisse, Gudae denominatione cassata, electionem Gertrudis auctoritate apostolica duximus confirmandam. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus eam in possessionem ipsius abbatiae nostra freti auctoritate inducere, remoto cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, procuretis, et faciatis eam pacifica possessione gaudere, contradictores, etc. Quod si non omnes, duo, etc.
Datum Laterani, VI Kal. Julii.
LXXII. ABBATI ET CONVENTUI DOLENSI. Confirmatur concordia inita cum domino castri Rodulphi. (Laterani, III Kal. Julii.)
Cum lites quae ad discordiam emerserunt, amicabili fuerint compositione sopitae, quod ad eas sopiendas provida fuerit deliberatione statutum, decet scripturae testimonio communiri, ne ad renovandum novum litigium quorumlibet malitia quaestio rediviva consurgat. Sane, cum inter vos et Ecclesiam vestram ex una parte, et dilectum filium, nobilem virum, Andream de Calviniaco, dominum castri Rodulphi ex altera, super justitiis et libertatibus burgi Dolensis quaestio verteretur, tandem inter vos et ipsum amicabilis compositio intervenit, quam tu, fili abbas, et idem nobilis in nostra praesentia constituti postulastis a nobis suppliciter confirmari. Nos igitur vestrae postulationi clementius annuentes, compositionem ipsam, sicut sine pravitate provide facta est et ab utraque parte sponte recepta, et in scripto dicti nobilis plenarie continetur, auctoritate apostolica confirmamus, etc. Ut autem super hoc certitudo major possit haberi, scriptum ipsum de verbo ad verbum huic nostrae paginae duximus inserendum, cujus tenor talis existit. Ad evitandum oblivionis incommodum et retundendam calumniantium malitiam, qui super rebus gestis suscitare solent multiplices quaestiones, adhibendum est scripturae remedium, quatenus quod longaevi protractio temporis humanae memoriae derogat, hoc scripturae testimonium, quod oblivionis dispendium non patitur, recompenset. Idcirco, ego Andreas de Calviniaco, dominus castri Rodulphi, notum facio per praesentem paginam omnibus praesentibus et futuris, quod, cum inter me et Ecclesiam Dolensem super justitiis et libertatibus Dolensis burgi fuisset quaestio diutius ventilata, tandem per Dei gratiam taliter fuit inter me et eamdem Ecclesiam compositum et ad pacem perficiendam, quod ego dimisi et concessi in perpetuum Dolensi Ecclesiae, propter chartas quas habet Ecclesia ipsa a dominis quondam castri Rodulphi, omnes justitias Dolensis burgi, tam in duellis quam furtis, quam raptu et murts, et quod omnes clamores qui de commissis infra cruces ejusdem burgi perpetratis fient, ad abbatem vel ejus ministeriales ferantur, et qui justitiam suam infra cruces habere voluerit, per praedictam Ecclesiam habeat, et quod equi ejusdem Ecclesiae sive jumenta, sive asini, qui cum quadriga, seu alio modo, ad adducenda ligna seu alia usibus monachorum necessaria foras missi fuerint, non capiantur, nisi tamen inventi fuerint in delicto. Habitatores burgi Dolensis quidquid et ubique extra cruces delinquant, dummodo infra cruces venire valeant, exhibebunt justitiam per abbatem vel ejus mandatum, nisi tamen capti fuerint in delicto. Quaestam etiam illam quam super homines burgi Dolensis propter vindemiandas vineas ego et praedecessores mei consueveramus facere, Deo et beatae Mariae ego et Dionysia uxor mea, et haeredes mei, omnino et in perpetuum dimisimus, ita, quod nullus hominum vel mulierum infra cruces burgi habitantium, aliquid de caetero propter vineas vindemiandas persolvat, sed quandocunque voluerint, liberam vindemiandi habeant facultatem. Concessi etiam quod panni sine tinctura qui fuerint in burgo Dolensi et in castro Rodulphi, sicuti burellum et cordatum et reatum, quod fit ibidem vendantur in burgi domibus, fenestris non apertis; panni etiam linei et canabei, undequaque venient, similiter ibi vendantur. Homines etiam qui molas in burgo Dolensi adducere voluerint, eas secure adducant et vendant, et ego vel homines mei nullam vim faciemus quo minus in burgo molae adducantur et vendantur. Concessi praeterea quod mercerii perducant merces suas et vendant in plateis burgi Dolensis omni die si abbas voluerit, nisi forum vel nundinae fuerint apud castrum Rodulphi, ita quod nullam alicui persolvant consuetudinem. Fabri etiam undecunque veniant, similiter vendant ferrum fabricatum sine omni consuetudine. In omnibus nundinis quae fiunt in burgo Dolensi, jacebunt mercatores, si voluerint, in burgo, in vigiliis nundinarum et in die cum rebus et equitaturis suis. In nundinis vero quae fiunt in burgo Dolensi in visitatione Dolensis Ecclesiae, quas ego dedi, et in nundinis Annuntiationis beatae Mariae, quas D. Ebbo et D. D. Radulfus filius ejus dederunt, quae sunt trium dierum, jacebunt mercatores, si voluerit, in burgo Dolensi in vigiliis nundinarum et in die, et in altera sequenti die cum rebus et equitaturis suis. Propter damna quae ego intuli Dolensi Ecclesiae dedi in perpetuum Ecclesiae decem modios bladi, censuales de frumento, de siligine, de hordeo, de avena aequaliter. Praeterea concessi quod burgus de Masnilio habeat eamdem libertatem quam burgus Dolensis habet. Propter damna et injurias quae homines mei fecerunt et Coterelli apud Masnilium, concessi quod apud Masnilium quotannis Dominica post festum sancti Dionysii fiant nundinae, juxta consuetudinem nundinarum quae fiunt in burgo Dolensi in festo sancti Michaelis. In burgo de Hubeis nihil habeo nisi quaestam unius marcae argenti, et unam procurationem semel in anno, sicut D. Ebbo quondam habuit. Villam de Hybernali tenebo et servabo liberam et immunem, reddita mihi consueta censa avenae. In domo de Vodolione non descendam nec hospitabor, nec aliquam violentiam irrogabo. Medietarii Dolensis Ecclesiae erunt ab omni consuetudine et violentia liberi et immunes, et res monachorum vel hominum suorum non capientur, quandiu ipsi voluerint justitiam exhibere, vel abbas, vel mandatum suum pro eis. Ut autem ista omnia habeant perpetuam firmitatem, ego juravi me illa inviolabiliter servaturum, et praesentem paginam sigilli mei munimine roboravi, et ad majus testimonium sigilla Sancti Gildasii et Millebecensis abbatum feci apponi. Haec omnia sicut super scripta sunt, etiam Dionysia uxor mea et G. filius meus concesserunt. Hujus rei testes sunt isti. H. prior Dolensis, A. prior de Rocca Cerveria, Aym. eleemosynarius, P. camerarius, P. sacrista, A. cellararius, O. armarius, M. hostellarius, P. Ferrandi, J. archipresbyter castri Radulphi, N. Correers, Petrus Pelet, G. Nebodet, H. Viventius, P. Guarni, W. de Azajo, A. Viventius, S. Bergerolae, H. de Seusa, Ga. de Aventiniaco, A. Burez, G. Moralz, O. de Valenkai, magister Herveus, R. Borges et B. frater ejus, S. filius ejus. Gir. Petiz-Terr. Bonatus de Uriaco, Hu. Agnellus, P. de Cresenc., Joannes scriptor abbatis Dolensis et multi alii. Actum est hoc anno Verbi incarnati 1203, Non. Aprilis, in capitulo Dolensi, regnante Philippo rege Francorum, Joanne rege Anglorum, sedente Innocentio papa III, G. praesule Bituricensi, Radulfo abbate Dolensi. Nulli ergo, etc.
Datum Laterani, Kal. Julii.
LXXIII. CLAROMONTI, CANONICO TERDONENSI. Ei confirmatur praebenda. (Later., VII Id. Julii.)
[Cum pro quaestione Terdonensis praebendae], quae vertebatur inter te ex una parte, et venerabilem fratrem nostrum, episcopum, et dilectos filios, canonicos Terdonenses, ex alia, tu et procuratores partis alterius in nostra essetis praesentia constituti, vobis dilectum filium, Hug. tituli Sancti Martini presbyterum cardinalem, concessimus auditorem. Coram quo pro te taliter fuit allegatum, quod, cum bonae memoriae O. episcopus Terdonensis, patruus tuus, ab apostolica sede reversus, Terdonenses canonicos attentius rogavisset ut te reciperent in canonicum et in fratrem, ipsi ejus precibus annuentes hilariter te receperunt, nulla primae vel secundae praebendae habita mentione; qui ab illo tempore usque nunc locum in choro et capitulo sicut alii canonici habuisti, lectiones legisti in ecclesia, et responsoria cantavisti, ac per praedictum episcopum tibi fuerunt domus in ipsa canonica nomine canonici assignatae, quas tu possedisti ac possides in quiete. Et cum in eadem Ecclesia Terdonensi ex illis canonicis qui praebendam in ea non possident tu primo institutus fueris et receptus, et nunc vacet beneficium in eadem, humiliter postulabas a nobis ut Terdonensibus canonicis dare dignaremur districtius in mandatis, quod vacans beneficium tibi, omni difficultate postposita, assignarent, et facerent pacifica possessione gaudere. Procuratores vero partis alterius e contrario respondebant quod, cum in Terdonensi Ecclesia certus sit canonicorum numerus institutus et scriptis Romanorum pontificum confirmatus, canonicique constitutionem ipsam observare teneantur praestito juramento, nos eis litteris nostris dedimus in mandatis, ut dilectum filium, B. subdiaconum et capellanum nostrum, in canonicum reciperent et in fratrem, eique praebendam sicut uni ex aliis canonicis assignarent. Verum quia statutus canonicorum numerus tunc in eadem Ecclesia plenus erat, mandatum nostrum non potuerunt exsecutioni mandare. Post non modicum vero temporis, praedictus O., quondam episcopus, persuasionibus, minis et terroribus, institit apud canonicos Terdonenses, ut te reciperent in canonicum ad praebendam proximo vacaturam, eis constanter promittens quod eos tam a petitione civium Terdonensium quam ab exsecutione mandati apostolici, quod ipsi pro ejusdem subdiaconi nostri receptione receperant, liberaret; sicque eos circumveniens fraudulenter, recipi te fecit ad praebendam proximo vacaturam. Cum autem dilectus filius R. tituli Sancti Petri ad Vincula presbyter cardinalis, in Lombardiae partibus legationis officio fungeretur, eumdem subdiaconum nostrum per quemdam clericum suum institui fecit canonicum ecclesiae Terdonensis, assignans ei stallum in choro et locum capitulo, praesente praedicto quondam episcopo, nec faciente de receptione tua aliquam mentionem. Sed praedicti canonici institutionem de ipso B. factam, licet in publico non ostenderent propter insolentiam laicorum, ratam omnimodis habuerant. Cumque circa praeteritum Pascha dictus quondam episcopus carnis debitum exsolvisset, et praedictus episcopus qui nunc est, fuisset subrogatus eidem, qui fuerat archidiaconus Ecclesiae Terdonensis, praebendam vacantem iidem canonici praedicto subdiacono nostro unanimiter decrevere conferri, sicut in eorum litteris perspeximus contineri, et ipsius procuratores capituli praedictam praebendam vacantem in nostra sibi praesentia concesserunt. Unde suppliciter petebatur a nobis ut institutionem tuam, tanquam contra Lateranense concilium attentatam, penitus irritantes, et absolventes Terdonensem Ecclesiam ab impetitione tua, concessionem eidem subdiacono nostro factam de praebenda praedicta dignaremur auctoritate apostolica confirmare. Nos igitur ex his quae fuerunt hinc inde proposita certiores effecti per cardinalem praedictum, concessionem praedicto subdiacono nostro a canonicis praedictis factam de praebenda praedicta de fratrum nostrorum consilio ratam habentes, eam auctoritate apostolica duximus confirmandam. Verum, cum tam assertione tua quam confessione constet partis alterius, [te in fratrem et canonicum Terdonensis Ecclesiae fuisse receptum, licet receptionem tuam factam contra Lateranense concilium pars adversa proponat, quia tamen probatum non exstitit, parte altera penitus hoc negante, nec ipsi canonici hoc videbantur tibi opponere posse de jure, qui se fatebantur te contra statuta praedicti concilii recepisse, sententiando decernimus ut tibi, quam cito se facultas obtulerit, praebendale beneficium in Terdonensi Ecclesia conferatur, cum ex quo receptus es in canonicum, non debeas carere praebenda.] Volentes autem tecum benignitatem apostolicam exercere, ut non videaris diutius, sicut nec convenit, sine stipendio ecclesiastico militare, provida deliberatione statuimus, ut fructus praebendae praedicti subdiaconi nostri tandiu inter te et ipsum qualiter dividantur, donec praebendam tu fueris in Terdonensi Ecclesia consecutus.
Datum Laterani, VII Idus Julii.
LXXIV ARELATENSI ARCHIEPISCOPO, ET SANCTI AEGIDII, ET VALLIS-MAGNAE ABBATIBUS. De accusatione adversus abbatem S. Wilhelmi, et depositione ejus. (Apud monasterium Sublacense, VIII Id. Augusti.) Cum accessissent olim ad apostolicam sedem dilecti filii, M. monachus sancti Willelmi, qui Hu., quondam abbatem ipsius loci, super reatu perjurii, dilapidatione, ac dissolutione ordinis accusabat, ac W. Ricc. procurator ipsius quondam abbatis, quia per mutuas assertiones illorum non potuimus elicere veritatem, causam ipsam dilecto filio, fratri Raynerio, tunc in partibus illis apostolicae sedis legato, duximus committendam. Sed postmodum de infirmitate ipsius legati rumore accepto, ne aliquid de ipso humanitus eveniret, dilectum filium, magistrum Petrum de Castronovo, Magalonensem archidiaconum, negotio eidem adjunximus. Qui capitulo innitens quod in litteris nostris erat insertum, videlicet ut si legatus interesse non posset, idem archidiaconus ea nihilominus exsecutioni mandaret, partes ad suam praesentiam convocavit. Coram quo dictus monachus supradicta crimina objecit eidem quondam abbati, afferens etiam ipsum commisisse Simoniacam pravitatem aperte. In cujus testimonium criminis quoddam instrumentum produxit in medium, in quo idem quondam abbas Certefh Ricc.. . . uxorem ejus et infantes, ad conversionem pro duobus millibus solidorum Melgoriensis monetae confiteri videbatur sub charitatis nomine recepisse. Sed cum idem M. haec et multa alia in abbatem proponeret, et multis modis exciperet contra ipsum, suamque niteretur innocentiam expurgare, dictus archidiaconus receptis testibus quos pars induxit adversa, in dictum quondam abbatem suspensionis sententiam promulgavit. Idem vero quondam abbas, veritus ne judex procederet ad depositionem sui ipsius, vocem ad nos appellationis emisit. Ipse nihilominus appellatione contempta, postquam idem quondam abbas iter arripuit ad sedem apostolicam veniendi, in eum excommunicationis et depositionis sententiam promulgavit. Postmodum autem dictus quondam abbas ad praesentiam nostram accedens, cum nobis proponeret se a dicto judice injuste gravatum, et postularet instanter ut quod ab ipso factum fuerat irritum faceremus haberi, supradictus monachus postulabat e contra quod a nobis obtineret factum archidiaconi firmitatem. Qui cum concertatione mutua nobis contraria proponerent et diversa, et dilectus filius J. tituli Sanctae Pudentianae presbyter cardinalis, eis datus fuisset auditor, coram ipso et dilectis filiis P. tituli Sancti Marcelli presbytero, et H. Sancti Eustachii diacono, cardinalibus, quos eidem auditori ad consilium duximus adjungendos, aliquandiu litigarunt. Qui visis attestationibus et allegationibus utriusque partis, auditisque diligenter et conspectis, quoniam ex attestationibus adversae partis nihil intelligere potuerunt quod depositionem induceret, licet aliqua quae continebantur in eis famam ipsius quondam abbatis in aliquibus denigrassent, vobis, frater archiepiscope et fili abbas Vallis-Magnae, et dilecto filio B. de Costa, archidiacono Ruthenensi, litteris nostris mandavimus ut, nisi coram vobis praedictus quondam abbas sufficienter ostenderet, se a crimine Simoniacae pravitatis super praemissis immunem, depositionis sententiam latam in eum curaretis auctoritate apostolica confirmare, et faceretis eidem monasterio de persona idonea in abbatem regulariter provideri. Quod si probaret se forsan immunem a Simoniaca pravitate, praedictam depositionis sententiam revocaretis in irritum, poenam tamen eidem quondam abbati ad correctionem infligeretis, secundum disciplinam canonicam et ordinem regularem, suspensionis sententia usque ad purgationem canonicam suo in robore permanente. Vos autem cum juxta mandatum nostrum parati essetis in causa procedere memorata, praedictus M. monachus, conjudicem vestrum archidiaconum Ruthenensem sibi suspectum asseruit, eo quod in causa eadem contra ipsum fuerat advocatus, postulans ut vos duo in causae cognitione procederetis, vestro conjudice remoto, sic ad nostram audientiam appellavit, cum in litteris nostris appellationis non esset remedium interdictum. Post appellationem tamen objectam partes vobis multipliciter obstiterunt, ut vos duo pietatis intuitu ejusdem causae cognitionem suscipere curaretis, secundum formam commissionis nostrae in omnibus processuri, eo solo excepto quod si eumdem quondam abbatem videretis depositione dignum, latam in eum depositionis sententiam non possetis auctoritate apostolica confirmare, sed nobis curaretis totius negotii seriem per vestras litteras intimare; si vero ipsum videretis per sententiam absolvendum, ferendi pro ipso absolutionis sententiam haberetis facultatem. Causa itaque suo tramite decurrente, cum abbas ipse niteretur se immunem ostendere a labe Simoniacae pravitatis, et ad assertionem suam testes aliquos produxisset, et e contra pars M. monachi, ad improbandos testes ipsius quondam abbatis produxisset testes alios ex adverso, et multa fuissent hinc inde proposita coram vobis, et compromisissent partes praestito juramento se in ipsa causa plures testes minime producturos, vos auditis rationibus et allegationibus utriusque partis, cum partes in vos compromisissent, iterum praestito juramento se juri et mandato vestro per omnia parituros, quoniam eidem quondam abbati et quieti monasterii credebatis plurimum expedire, ut idem quondam abbas sponte cederet abbatiae, ipso vocato seorsum, ei suggerere ut cederet procurastis. Et quoniam monitis vestris in hac parte acquiescere non curavit, vos in causa ipsa ultra procedere noluistis, partem utramque cum allegationibus et attestationibus quas recepistis, et litteris vestris totius causae seriem continentibus, ad nostram praesentiam remittentes. Cumque nos omnibus diligenter inspectis, de fratrum nostrorum consilio causam ipsam parati essemus per sententiae calculum terminare, idem quondam abbas sponte cessit pro bono pacis, usus consilio saniori, et renuntians omni juri quod in eadem abbatia se credebat habere, ipsam in nostris manibus resignavit; cujus cessionem recepimus, praecipientes eidem ut se intromittere de abbatia de caetero minime attentaret. Volentes igitur ipsi monasterio, quod est Romanae Ecclesiae, paterna providere sollicitudine, ut tenemur, cum occasione quaestionis praedictae sit, ut dicitur, in temporalibus et spiritualibus diminutum, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus ad monasterium ipsum pariter accedentes, cessionem et renuntiationem praedicti quondam abbatis publice nuntietis, dantes conventui auctoritate nostra liberam facultatem, ut personam idoneam per electionem canonicam cum consilio vestro sibi praeficiant in abbatem, vosque Deum habentes prae oculis tale ipsis detis in hoc consilium, quod in examine districti Judicis, ubi quisque de factis suis mercedem propriam est recepturus, bonam valeatis ex hoc reddere Domino rationem, et per vestrae sollicitudinis studium status ipsius monasterii, quod multipliciter est dilapsum, valeat auctore Domino reformari. Ei autem qui de consilio vestro electus fuerit in abbatem, quia ipsius monasterii parcere volumus gravaminibus et expensis, tu, frater archiepiscope, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, vice nostra munus benedictionis impendas, et ab eo juramentum pro Ecclesia Romana recipias, quod tibi sub bulla nostra mittimus interclusum. Si vero idem conventus electionem celebrare noluerit, vel malitiose distulerit, seu eorum vota in electione non potuerint unanimiter concordare, vos nihilominus auctoritate nostra, sublato appellationis obstaculo, curetis ipsi monasterio de persona idonea providere, cui tu, frater archiepiscope, juxta quod praediximus, benedictionis munus impendere non moreris, contradictores, si qui fuerent, vel rebelles appellatione remota per districtionem ecclesiasticam praemissa monitione compescens. Quia vero praedictus quondam abbas in prosecutione causae suae multa, ut asserit, jam expendit, pro quibus amicorum suorum bona sunt pignori obligata, et ipse cum eis nihilominus est pro eisdem debitis obligatus, volentes ei, sicut convenit, providere, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, ut ei de bonis monasterii antedicti moderatas expensas, quas in prosecutione hujusmodi fecisse dignoscitur, receptis ab eo privilegiis monasterii et sigillo capituli, restitui sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo faciatis. Possessiones autem ipsius monasterii alienatas illicite auctoritate apostolica studeatis legitime revocare, detentores ad restitutionem earum, sicut justum fuerit, ecclesiastica districtione cogentes. Quod si non omnes, etc., tu, frater archiepiscope, cum eorum altero, etc.
Datum apud monasterium Sublacense, VIII Idus Augusti, anno quinto.
LXXV. EPISCOPO, ARCHIDIACONO, ET PRAEPOSITO PLACENTINIS. De contumacia clericorum Sancti Antonini Placentini. (Apud monaster. Sublacen., V Id. Augusti.) Contumaciam praepositi et canonicorum Sancti Antonini Placentini jam diu sumus per indicia eorum rebellionis experti, et ad correctionem inobedientiae suae nostrum nuper animum vehementius concitarunt. Licet enim pro dilecto filio, T. clerico, canonicando in eadem Ecclesia, nostras preces et litteras multoties recepissent, ac mandatum nostrum non fuissent veriti surdis auribus pertransire, tandem tamen vobis, fili archidiacone et praeposite, nostris dedimus litteris in mandatis ut, si praedicti praepositus et canonici eumdem I. in fratrem et canonicum non reciperent, vos in eos non postponeretis excommunicationis sententiam promulgare. Sed cum ipsi perdurantes in contumacia sua, ipsum T. a vobis etiam commoniti recipere non curassent, vos eos juxta tenorem mandati nostri excommunicationis vinculo astrinxistis. Caeterum cum praedictus praepositus propter hoc ad Sedem apostolicam accessisset, ab eo secundum formam Ecclesiae juramento recepto, beneficium ei fecimus absolutionis impendi, et injungi eidem sub debito juramenti, ut, si praedictus T. receptus esset in fratrem et canonicum ecclesiae antedictae, sicut idem praepositus asserebat, ipse receptioni ejus nec per se nec per alium verbo vel opere contradiceret, et si forte receptus non esset, eum reciperet et ipsum in sua receptione fovere curaret, et ut alii eum reciperent, pro posse suo daret operam efficacem. Verum, volentes canonicis ipsius ecclesiae, qui propter hoc erant simili sententia innodati, misericorditer providere, et eorum parcere laboribus et expensis, vobis litteris nostris, quas idem praepositus ad vos debuit reportare, dedimus in praeceptis ut illos de canonicis antedictis qui ad nostrum vellent redire mandatum, receptis ab eis secundum formam Ecclesiae juramentis, ab excommunicationis vinculo absolvere curaretis injungentes eisdem sub debito juramenti quatenus praedicto praeposito, ut praemissum est, de mandato nostro injunctum fuisse dignoscitur, attentius provisuri ne cujuslibet tergiversatione, vel fraude, seu quolibet ausu contra mandatum nostrum, quo pro praedicto T. fecimus, valeret aliquid attentari. Sed, cum crederemus praedicto T. clerico in suo negotio satis congrue providisse et ipsum praebendae suae pacifica possessione gaudere, post reditum praedicti praepositi a praesentia nostra, sicut ejusdem clerici nobis conquestio patefecit, illata sunt ei gravamina duriora, et pacem quam per ipsum habere credidit, non potuit obtinere, et ex litteris quas idem praepositus reportavit fructum non fuit aliquem consecutus, quia idem praepositus vobis eas non curavit, ut debuit praesentare. Sed, cum idem praepositus eumdem T. nomine et vice omnium fratrum suorum, ut dicebat, in pacis osculo recepisset, et ei stallum in choro, locum in capitulo, dormitorio, et refectorio assignasset, a te postmodum, frater episcope, iidem canonici requisiti si ratum haberent quod praepositus fecerat de receptione clerici antedicti, se id ratum habituros noluerunt aliquatenus praesente eodem clerico confiteri. Cumque idem clericus in loco sibi assignato in dormitorio lectum, et in refectorio, sicut moris est, suum fecisset scrinium deportari, ipsi canonici, vel per se, vel per alios de scrinio res ejus extrahentes furtive, ipsum in refectorio igni apposito concremarunt, postmodum vero lectum ejus cum cultellis nequiter inciderunt. Sed, cum idem clericus crederet sibi per praepositum, qui tunc ab apostolica sede redierat, de damnis et injuriis irrogatis satisfactionem aliquam exhiberi, ipsi afflicto afflictionem addentes, pulvinar ejus de dormitorio abstulerunt, et in quemdam consanguineum ejus clericum, qui pro pane et vino more solito ad camerarium accedebat, quidam de canonicis cum servientibus suis manus injicientes temere violentas, et ipsum inhoneste tractantes, graviter vulnerarunt in facie, ac extra portam ecclesiae turpiter expulerunt, et servientibus ejusdem ecclesiae districtius inhibere curarunt ne ipsi praesumerent aliquod servitium exhibere, et sic eumdem clericum minis assiduis et contumeliis affligentes, non sine contemptu nostro, ipsum fatigare non desinunt plurimis laboribus et expensis. Praedictus quoque praepositus, prout effectus operis manifestat, oblitus praestiti juramenti, et mandati nostri transgressor, licet ipsum clericum sub quadam dolositate receperit, contra eum tamen secreto non dubitat malignari, et concanonicos suos fovens in malitia praeconcepta, ipsis excommunicatis participat in refectorio, et extra etiam cum eis non metuit conversari, et duobus ex illis qui excommunicatione tenentur, postquam a nobis rediit, administrationem temporalium ecclesiae memoratae contulit, et cum aliis divina non metuit officia celebrare, eidem T. praebendam cum integritate juxta mandatum nostrum denegans exhibere.
Cum igitur contemptum hujusmodi non debeamus sub dissimulatione transire, imo manus extendere severitatis apostolicae ad correctionem ipsorum, ut aliis auferatur audacia similia perpetrandi, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, et in virtute obedientiae districte praecipimus quatenus, si praedictus praepositus praemissas litteras, quas vobis de ipsius absolutione et receptione clerici antedicti direximus, occultaverit, vos ipsum tandiu, candelis accensis et campanis pulsatis, publice denuntietis excommunicationis sententiae subesse, donec ad nos cum eisdem litteris revertatur, a nobis super tanto excessu poenam debitam recepturus. Si vero vobis in suo reditu ipsas litteras praesentarit, et contra tenorem earum ipsum venisse constiterit, vos eum tanquam perjurum ab administratione ipsius Ecclesiae penitus amoventes, ipsum ab officio et beneficio, sublato appellationis obstaculo deponatis. Alios autem canonicos ecclesiae praedictae tandiu nuntietis, accensis candelis et pulsatis campanis, per civitatem et dioecesim Placentinam, excommunicationis sententiae subjacere, quam omnibus diebus dominicis et festivis praecipimus solemniter innovari, et sic excommunicatos praecipiatis ab omnibus arctius evitari, donec singuli praestiterint corporaliter juramentum, quod clericum ipsum in canonicum et fratrem admittant, benignaque fraternitate pertractent, stallum in choro sibi, locum in capitulo et refectorio assignantes, et ei praebendam suam non subtrahant, de contemptu cum litteris vestris procuratores ad nostram praesentiam curaverint destinare. Quae vero de praebendae fructibus, postquam de ea fuit auctoritate apostolica investitus, saepedicto clerico sunt substracta, et moderatas expensas quas eum propter hoc veniendo ad sedem apostolicam, morando et redeundo, fecisse constiterit, ipsi faciatis sine diminutione restitui, et de illatis damnis ei injuriis irrogatis satisfieri competenter, contradictores monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes. Illos autem quos vobis constiterit in praedictum clericum servientem ipsius T. manus temerarias injecisse, tandiu appellatione remota excommunicatos publice nuntietis, et faciatis ab omnibus arctius evitari, donec passo injuriam satisfecerint competenter, et cum vestrarum testimonio litterarum ad sedem accesserint apostolicam absolvendi. Quod si nec sic ab inobedientiae vitio, quod secundum prophetam idololatriae comparatur, poterunt coerceri, ne tantum malum praesumptoribus transeat in exemplum, et per hoc sedis apostolicae auctoritas contemnatur, vos post mensem clericorum tam civitatis quam dioecesis Placentinae generale consilium convocetis; in quo praeter praemissa, quae volumus et jubemus solemniter publicari, denuntietis auctoritate nostra statutum, quod nos ecclesiae Sancti Antonini canonicos universos rebelles et contumaces, decernimus ad nullam ecclesiasticam dignitatem nullumque posse de caetero ecclesiasticum beneficium promoveri, sed omnem vocationem, nominationem, seu electionem, sive institutionem faciendam de ipsis censemus irritam et inanem; ut quia praedictum T. clericum ad unum beneficium ecclesiasticum propter mandatum nostrum recipere contempserunt, ipsi de caetero justo judicio secundum mandatum nostrum ad nullum ecclesiasticum beneficium admittantur. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc. Qui tamen in hujus exsecutione mandati negligens apparuerit, aut remissus, indignationem nostram se noverit incursurum. Qui vero diligens fuerit et obediens, nostram se noverit gratiam uberius promereri.
Datum apud monasterium Sublacense, V Idus Augusti.
In eumdem fere modum consulibus et universo populo Placentinis, usque admittantur. Ideoque universitatem vestram rogamus, monemus, et per apostolica scripta mandamus, quatenus saepedictos canonicos Sancti Antonini sicut excommunicatos usque ad satisfactionem condignam arctius evitantes, eumdem T. clericum, ob reverentiam beati Petri et nostram, taliter manutere ac in sua justitia confovere curetis, quod nos habere gratum possimus, et devotionem vestram merito commendare.
Datum, ut supra.
LXXVI. AMALPHITANENSI ARCHIEPISCOPO. De rebus regni Siciliae. Sicut ex litteris tuis nobis praesentatis accepimus, cum juxta mandatum nostrum proventus regios velles colligere in ducatu Amalphiae et ad opus regium conservare, et quaesisses primo rationem villicationis eorum qui jam duobus annis bajulationem ducatus in terra et in mari habuisse noscuntur, cujus proventus sexcentarum unciarum auri numerum, ut proponitur, jam excedit, Sergius Scrofa, qui de bajulatione maris et justitiarum, quam hactenus habuit, trecentas uncias solvere regiae duanae tenetur, non solum tibi rationem reddere non curavit, imo ausu temerario publice non metuit acclamare nos in regno ordinare aliquid non debere, propter quod ipse non tenebatur nostris jussionibus obedire, nec ad mandatum nostrum de bajulatione alicui respondere. Nolentes igitur quod profectus et regni commodum alicujus interveniente malitia retardetur, fraternitati tuae praesentium auctoritate mandamus firmiterque praecipimus, quatenus praedictum Sergium et alios ducatus Amalfiae, ut tibi de proventibus regiis omni postposita dilatione respondeant temporaliter et spiritualiter, appellatione remota compellas. Nos enim damus eis nostris litteris districtius in praeceptis, et tibi de proventibus regiis et bajulationibus, et aliis quae ad administrationem ducatus pertinent, vice nostra respondeant et tuae penitus ordinationi intendant. Praeterea, quia, sicut ex litteris tuis et dilectorum Amalphitanorum atque Scalensium nostro est apostolatui reseratum, quidam proventus regios pignori detinent obligatos, alii per privilegium sibi dicunt fore concessos, volumus et mandamus, ut cum nos consuetudinum regni plenam notitiam minime habeamus, et nullos velimus in sua ratione gravare, tu cum dilectis filiis, magistris camerariis Apuliae et Terrae Laboris, vel cum eorum aliquo, inquiras diligentius veritatem, et quod statuendum videritis, auctoritate nostra, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, secundum approbatam regni consuetudinem statuatis, ita quod, prout non convenit, alicujus justitia non laedatur. Ad haec, quoniam, sicut audivimus, quidam ducatus Amalphiae a perfido Marcualdo regis et Ecclesiae inimico, maledicto et excommunicato a nobis, sub nomine regio litteras receperunt, et quantum in eis est, aliorum fidelitatem nituntur suggestione pessima maculare, nec metuunt se fateri sequaces ipsius, praesentium tibi auctoritate mandamus firmiterque praecipimus, quatenus illos quos hujusmodi macula respersos inveneris, usque ad dignam satisfactionem et vinculo excommunicationis astringas, et temporaliter etiam praesumptionem eorum severitate castiges.
LXXVII. RAIN CANONICO FERENTINATI. Ecclesiae tradi non possunt monasteriis sine licentia proprii episcopi. Querelam venerabilis fratris nostri, B. Ferentinensis episcopi, recepimus, continentem quod tu, eo non consentiente, imo contra prohibitionem ipsius, post appellationem ad nos interpositam, ecclesiam Sancti Sylvestri, quae in tua dicitur possessione fundata, sibique dioecesana est lege subjecta, cui lapidem dederat benedictum, B. et J. monachis Casaemarii praesumpsisti ad opus monasterii assignare. Nos autem monachos ipsos nuper ad nostram praesentiam accedentes super iis corripuimus sicut decuit, et quod per eos factum fuerat decrevimus irritum et inane. Ne autem alii exemplo tui hujusmodi praesumant de caetero attentare, per apostolica tibi scripta mandamus quatenus, infra quinque dies post receptionem praesentium, nostro te conspectui repraesentes, nobis super tanto contemptu, si poteris, responsurus.
LXXVIII. PRIORI ET FRATRIBUS JUXTA SPECUM BEATI BENEDICTI REGULAREM VITAM SERVANTIBUS. Eis concedit annuatim sex libras usualis monetae. (Apud monaster. Sublac., Kal. Septembris.) Accedentes causa devotionis ad locum quem beatus Benedictus suae conversionis primordio consecravit, et invenientes vos ibi secundum institutionem ipsius laudabiliter Domino famulari, ne pro temporalis sustentationis defectu spiritualis observantiae disciplina torperet, apostolicum vobis subsidium duximus impendendum, sperantes quod idem beatissimus Benedictus, nostrae devotionis affectum suis meritis et precibus apud piissimum patrem et justissimum Judicem commendabit. Vestris itaque cupientes necessitatibus providere, sex libras usualis monetae vobis et successoribus vestris, de camera Beati Petri singulis annis percipiendas, concedimus, donec in aliquo certo loco vobis fuerint utiliter assignatae, statuentes ut ea quae ad sustentationem vestram consuevistis percipere de monasterio Sublacensi, vobis et successoribus vestris nullatenus subtrahantur. Nulli ergo, etc., hanc paginam nostrae concessionis et constitutionis infringere, etc.
Datum apud monasterium Sublacense Kalend. Septembris.
LXXIX. ORCHADENSI EPISCOPO. De Episcopo Catenesiae, cui lingua abscissa fuerat . (Apud monaster. Sublacense.) Ex litteris tuae fraternitatis accepimus quod Lomberd, laicus, lator praesentium, cum comite suo Catenesiam in expeditione perrexit: ubi castello ab exercitu comitis expugnato, et interfectis fere omnibus qui erant in ipso, captus est episcopus Catenesiae, cujus ut linguam abscideret a quibusdam, ut dicit, de exercitu comitis est coactus. Quia vero gravis est et grandis excessus, nos ei, secundum formam Ecclesiae absoluto, talem et ad satisfactionem suam et ad terrorem aliorum injunximus poenitentiam, ut cum festinatione revertens in patriam, discalceatus et nudus praeter bracchas et laneum vestimentum curtum et sine manicis, lingua subtili funiculo religata, paulisper extracta, ut promineat extra labia, summitatibus ejusdem funiculi nexis in collo, cum virgis in manu, quindecim diebus continuis per terram suam, unde ipse est oriundus, et terram illam unde erat episcopus mutilatus, et circumpositam regionem, videntibus universis, manifeste procedat, veniensque ad ingressum ecclesiae, sed nequaquam ingrediens, postratum in terram disciplinari se faciat cum virgis quas in manu gestabit, sicque in silentio et jejunio usque post vesperam diem ducat, et tunc ad sustentationem naturae pane tantum reficiatur et aqua; illis vero quindecim diebus peractis, praeparet se ut infra mensem incipiat Hierosolymitanam provinciam proficisci, ubi per triennium desudet in obsequio Crucifixi, arma de caetero contra Christianos minime assumpturus, et per duos annos omnibus sextis feriis in pane et aqua jejunet, nisi forte per indulgentiam alicujus discreti pontificis, vel propter debilitatem corporis, vel propter fervorem aetatis, haec abstinentia temperetur. Tu ergo redeuntem hoc modo recipias, et injunctam sibi poenitentiam eum facias observare.
Datum apud monasterium Sublacense.
LXXX. ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ABBATIBUS, PRIORIBUS, AD QUOS ISTAE LITTERAE PERVENIENT. De poenitentia injuncta ei qui primo filiam suam, deinde uxorem occidit propter famem. (Apud monaster. Sublac., III Non. Septembris.) Ad apostolicae sedis clementiam lator praesentium Robertus accedens, peccatum suum grande quidem et grave lacrymabiliter est confessus, quod cum captus a Sarracenis cum uxore detineretur et filia, mandatum exiit a principe, quem ipsi nominant Admiratum, ut quia famis invalescebat inedia, quicunque captivus prolem haberet, illam occideret; cujus occasione mandati miser ipse, cum famis angustia perurgeret, occidit filiam et comedit. Cumque iterum aliud exisset edictum, propriam interfecit uxorem; sed de carnibus ejus gustare non potuit, cum ad vescendum coctae sibi fuissent oblatae. Nos igitur tanti criminis horrore turbati, talem ei poenitentiam duximus injungendam, ut nunquam de caetero carnibus pro quacunque necessitate vesceretur, sed singulis sextis feriis in pane et aqua jejunet, similiter in secunda et quarta feria quadragesimae quae antecedit natalem, et ejus quae Pascha praecedit, caeteris autem diebus utriusque Quadragesimae devote jejunans, uno tantum sit pulmento contentus, quod et in sanctorum vigiliis diligenter observet. Discalceatus incedat cum tunica lanea, brevissimo scapulari, poenitentialem baculum ad mensuram unius cubiti gestans in manu, nihil amplius a quocunque accipiens nisi quantum ad esum sibi sufficiat uno die, nec unquam per duas noctes in eodem loco moretur, nisi forte articulus necessitatis ingruerit, et propter infirmitatem vel hostilitatem aut etiam intemperiem transire non possit, sicque sanctorum limina visitet per triennium, et cum venerit ad ecclesiam, prostratus, non intret nisi prius cum virga vel corrigia susceperit disciplinam, sine spe conjugii perpetuo perseveret, et publicis luctis nunquam intersit, Orationem Dominicam centum vicibus dicat in die, et toties ac quoties genu flectat, peracto vero triennio cum litteris istis ad sedem apostolicam revertatur misericordiam petiturus, et quod ab ea sibi fuerit injunctum satagat observare. Vos ergo, fratres et filii, misero misericordiam impendentes, in necessitatibus aperiatis ei viscera charitatis.
Datum, ut supra, III Nonas Septembris.
LXXXI. ABBATI, ET CAPITULO SANCTI JOANNIS SENONENSIS. Indulget ne quis sententias interdicti vel excommunicationis ferre possit in illud monasterium. (Apud monaster. Sublac., Non. Septembris.) Ex susceptae nobis imminet officio servitutis Ecclesiarum utilitatibus studiosius imminere, sicque praecavere ipsarum gravaminibus et jacturis, ut sub regimine nostro debita gaudeant libertate, ac ab aliquibus contra justitiam non graventur. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus inclinati, devotioni vestrae auctoritate praesentium indulgemus, ut nullus in vos vel ecclesias vestras, nisi pro manifesta et rationabili causa, interdicti vel excommunicationis audeat sententiam promulgare. Nulli ergo, etc. hanc paginam nostrae concessionis, etc.
Datum apud monasterium Sublacense, Non. Septembris, pontificatus nostri anno quinto.
LXXXII. ABBATI ET CONVENTUI SUBLACENSI. De quibusdam vitiis emendandis quae inter monachos irrepserant. Cum ad monasterium Sublacense personaliter venissemus. Et infra. Firmiter inhibuimus ne quis de caetero monachorum lineis camisiis uteretur. Ad defectum autem hospitalitatis supplendum mouturam unius molendini, concessis ampliora pro tempore concessurus, ita tamen quod ad necessitatem pauperum sublevandam eleemosyna de cellario conferatur. Nos autem praefatas ecclesias, quae clericis saecularibus in beneficium fuerant assignatae, ad usum revocavimus infirmorum, concessionem hospitalis quae facta fuerat episcopo Anagnino irritam decernentes, et statuentes ne cuiquam ulterius in beneficium concedatur, sed infirmarius disponat de illis ecclesiis prout ad necessitates infirmorum magis noverit expedire. Prohibemus ergo districte in virtute obedientiae, sub obtestatione divini judicii, ne quis de caetero monachorum proprium aliquo modo possideat; sed, si quis aliquid habet proprii, totum incontinenti resignet. Si vero post haec proprietatem aliquam fuerit deprehensus habere, regulari admonitione praemissa, de monasterio expellatur; nec recipiatur ulterius, nisi poeniteat secundum monasticam disciplinam. Quod si proprietas apud quemquam inventa fuerit in morte, ipse cum ea in signum perditionis extra monasterium in sterquilinio subterretur, secundum quod beatus Gregorius narrat in Dialogo se fecisse. Abbas tamen et prior frequenter inquirant et diligenter explorent ne quis fratrum proprietatem possit habere. Unde, si quidquam alicui fuerit specialiter destinatum, non praesumat illud accipere, sed abbati vel priori vel cellarario assignetur. In oratorio vero, refectorio, et dormitorio continuum semper silentium observetur; in claustro quoque certis et locis, secundum antiquam consuetudinem monasterii laudabiliter observatam, sed amodo laudabilius observandam. In refectorio vero nullus omnino carne vescatur; nec in quibusdam solemnitatibus, sicut aliquando fieri consuevit, conventus exeat cum abbate, paucis ibi relictis, ut extra refectorium edant carnes, cum in illis diebus praecipue regularis disciplina sit studiosius observanda; sed nec extra refectorium, nisi tantum in infirmitorio, esum carnium credant sibi licere. Quanquam ex indulgentia possit abbas interdum aliquos fratrum, nunc hos, nunc illos, prout necessitas postulaverit, advocare, ipsosque secum in camera sua melius et plenius exhibere. Porro debiles et infirmi qui minutione indigent vel aliqua medicina, non seorsum in cameris, sed omnes in infirmitorio quae necessaria fuerint sibi tam in carnibus quam in aliis recipiant competenter. Quod si quisquam eorum debilitatus fuerit aut etiam delicatus, ut non possit communibus cibis esse contentus, sic ei provideatur sine scandalo aliorum ut, si abbas vel prior voluerit in refectorio misericordiam ei facere specialem, cibum aliquem competentem non ante illum sed ante se faciat apportari, de quo ipse faciat illi pitanciam pro sustentatione naturae. Tales autem ad agenda officia monasterii deputentur qui fideles sint et discreti, nec alicui committatur aliqua obedientia perpetuo possidenda, tanquam in sua sibi vita locetur, sed cum oportuerit amoveri sine contradictione qualibet revocetur. Prior autem prae caeteris post abbatem potens sit in opere et sermone, ut exemplo vitae verboque doctrinae fratres suos et instituere possit in bono et a malo valeat revocare, zelum religionis habens secundum scientiam, ut delinquentes corripiat et castiget, obedientes vero foveat et confortet. Abbas vero, cui omnes in omnibus reverenter obediant, quanto frequentius poterit sit cum fratribus in conventu, vigilem curam et diligentem sollicitudinem gerens de omnibus, ut de officio sibi commisso dignam Deo possit reddere rationem. Quod si praevaricator ordinis fuerit aut contemptor seu negligens aut remissus, pro certo se noverit non solum ab officio deponendum, sed etiam alio modo secundam regulam graviter castigandum, cum offensa non solum propria verum etiam aliena de suis manibus requiratur. Nec aestimet abbas quod super habenda proprietate possit cum aliquo monacho dispensare, quoniam abdicatio proprietatis, sicut et custodia castitatis, adeo est annexa regulae monachali, ut contra eam nec summus pontifex possit licentiam indulgere.
LXXXIII. S.. TITULI S. STEPHANI IN COELIO MONTE PRESBYTERO CARDINALI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. De electione archiepiscopi Armachani. [Quod, sicut ex litteris tuis] nostro nuper apostolatui praesentatis accepimus, post multos labores maris et terrae, ac diversitatem gentium, ad injunctum tibi delegationis officium per Hiberniam exsequendum, prospere per Dei gratiam pervenisti, et Hibernicanam Ecclesiam studuisti pro posse, in melius reformare, sicut ipsa operis exhibitio manifestat, gratum gerimus admodum et acceptum, et tuae sollicitudinis studium plurimum in Domino commendamus. Verum, Ecclesiae Armachanae negotium, quod tibi videbatur arduum et difficile, sine nostro noluisti consilio terminare, sed nobis ejusdem duxisti negotii seriem tuis litteris intimandam, ut ex nostro postmodum rescripto cognosceres, qualiter tibi foret in ipso negotio procedendum. Sicut enim in tuis perspeximus litteris contineri, bonae memoriae Armachano archiepiscopo viam universae carnis ingresso, a Justitiario regio vocatus fuit archidiaconus Armachanus, ut pro substituendo Pontifice, ne regni pax posset aliquatenus impediri, suffraganeos Armachanae Ecclesiae convocaret, et omnes illos qui ad faciendam conventionem debuerant convenire; ac si per eum, ut dicebatur, omnes vocati fuerunt; sed pauci apud villam de Ponte, ad quos pertinebat electio, convenerunt, duo videlicet suffraganei Armachanae Ecclesiae, abbas de Mellifonte, qui privilegium demonstrabat se primam in electione vocem habere, ac praedictus archidiaconus Armachanus, qui, deliberato consilio, in tres personas, ut dicitur, convenerunt, in Miden. videlicet episcopum, qui unus erat ex suffraganeis, in archidiaconum Midiae, et magistrum Manfredum, regium capellanum. Unus vero de duobus episcopis qui ad talem nominationem convenerat requisitus, firmiter asserebat quod interfuit illi electioni, sed tacuit, nec praebuit in ipsa electione consensum; aliis e contrario asserentibus, quod ipsum consensisse crediderant, quia interfuit et nullatenus contradixit. Postmodum autem, plurimis diebus elapsis, praefatus archidiaconus Armachanus apud Armachan. episcopos suffraganeos convocavit, et omnes convenientes in ipsam metropolim, exceptis Midensi episcopo et abbate Mellifontis, qui nulla ratione per Hibernienses illuc poterant convenire, abbatem canonicorum regularium de Benger in archiepiscopum elegerunt, et ipsum, sicut consuetudinis esse dicebant, sequenti die Dominica in episcopum consecraverunt, qui post inunctionem suam, antequam Missarum solemnia finirentur, quemdam in acolytum ordinavit, et administrare praesumpsit. Cumque ipsum super hoc graviter redargueres, dicebat ipse, ac confitebantur alii de partibus illis, quod talis consuetudo erat hactenus in Hibernia observata. Contentio vero maxima ex electione hujusmodi erat inter Hibernienses et Anglicos; quoniam Anglici firmiter asserebant se nolle penitus Hiberniensem aliquem eorum esse Archiepiscopum nullatenus paterentur, ac sic multa plurima in tua praesentia proponentes quidam Anglici, et Hibernici asserebant, quod, si Anglicus praeficeretur Armachanae Ecclesiae, non provideretur utiliter ipsi Ecclesiae, ac totius terrae quieti. Postmodum autem, cum dicto electo administratio per te interdicta fuisset, et concessa archidiacono memorato, ei unus suffraganeorum objecit, quod quamdam tabulam argenteam distraxerat ab ecclesia Armachana, qui tibi tandem confessus exstitit tabulam ipsam ab Armachanis clericis et laicis recepisse, ac vendidisse pro viginti marchis eamdem, sed firmiter promittebat, quod quidquid de ipso contingeret de ipsius Ecclesiae super hoc indemnitatibus praecaveret. Significasti praeterea nobis, quod facta prima electione apud villam de Ponte, ne quid fieret in praejudicium illius electionis et dignitatis regis, qui assensum suum in electionibus asserit requirendum, ad nostram fuit audientiam appellatum. Nos igitur, litterarum tuarum tenore diligenter inspecto, sex in eis perspicimus contineri, quorum tria contra praedictum electum, et alia tria contra ejus electionem facere videbantur. Primum, nominatio facta de tribus, quam in litteris tuis aliquoties electionem appellas; contra quam, si electio vera fuit, antequam cassaretur, non debuerat aliquod attentari. Secundum, appellatio interposita; quae, si legitima fuit, sequentem electionem penitus impedivit. Tertium, quia Midensis episcopus, et abbas Mellifontis, qui interesse debuerant, ad electionem minime convenerunt: unde, si contempti fuerunt, vel alter vel ambo, plus eorum contemptus quam multorum contradictio, praedictam electionem debuit impedire. Quartum, quia praefatus abbas, sic electus, ante confirmationem obtentam administrare praesumpsit. Quintum, quia in die consecrationis suae ordines celebravit, cum nundum pallium obtineret. Sextum, dilapidatio, quia tabulam argenteam alienare minime formidavit. [Verum, cum ad primam electionem quae, facta de tribus, dicenda videtur potius nominatio, nonnisi quatuor de omnibus ad quos electio pertinebat, videlicet duo suffraganei Ecclesiae Armachanae, et praedictus abbas Mellifontis. et Archidiaconus Armachanus convenerint, et ex illa tali nominatione nihil juris acquisitum fuerit nominatis, licite procedi potuit ad electionem regulariter celebrandam; praesertim in ecclesia Armachana, cum, juxta constitutiones canonicas, si fieri potest, in cathedrali ecclesia electio debeat celebrari; nec talis appellatio interposita electionem illam potuit impedire, cum in ea nihil attentatum fuerit in praejudicium regiae dignitatis, quia non simplex nominatio, sed solemnis electio debet principi praesentari, ut postulationi praestet assensum, et si secus alioquin per usurpationem aliqui faciant abusive. Si autem praefati Midensis episcopus et abbas Mellifontis non contempti fuerunt, sed ad electionem vocati (si tamen sine periculo potuerint convocari), sive nequiverint, sive noluerint ad electionem celebrandam accedere, ipsorum absentia electionem non potuit impedire;] quoniam, si ad locum illum inter Hibernienses secure non poterant proficisci, nec caeteri ad alium locum inter Anglicos tute poterant convenire; propter quod tibi super hoc credimus veritatem diligentius inquirendam, et si eos vocatos fuisse constiterit, si vocati absque periculo potuerunt, et illos noluisse, vel non potuisse ad electionem celebrandam venire, propter eorum absentiam, si canonicum aliud non obstitit, electio ipsa non debet aliquatenus irritari. [Quod si eos vocatos non fuisse constiterit, sed contemptos, infirmanda erit penitus electio taliter celebrata, nisi postea propter bonum pacis diligenter admoniti curaverint consentire.] Caeterum, cum, antequam tu ad partes Hibernicas pervenisses, illa fuerit electio celebrata, et electus ipse statim coeperit ministrare, tu satis id potes sub dissimulatione transire, cum id, sicut nosti, de metropolitanis Angliae, Franciae, Alamanniae, et aliarum partium remotarum, qui concorditer sunt electi, Romana Ecclesia patiatur, Ecclesiarum utilitate pensata; quia, si tanto tempore quousque posset electus confirmationem cum pallio a Sede apostolica obtinere, regalia non reciperet, Ecclesia quae interim administratore careret, non modicum incurreret detrimentum. [Super eo autem, quod in die consecrationis suae antequam missarum solemnia finirentur, acolythum ordinavit, pro tali excessu eum corripias et castiges, nisi forte hoc esse de antiqua consuetudine cognoveris Ecclesiae Armachanae; de qua si tibi constiterit quod nunc factum est propter simplicitatem et ruditatem gentis illius, poteris misericorditer sustinere; districte tamen ex parte nostra prohibeas ne de caetero aliquid simile attentetur, cum solus Romanus pontifex, qui, sicut nosti, ante hymnum angelicum consecratur, et postmodum ipse missarum solemnia incipit, et perficit consecratus, in die consecrationis suae valeat ordines celebrare. Caeteri vero, qui inter epistolam et Evangelium consecrantur, quia consecratori concelebrant principaliter celebranti, ne dividatur mysterium unitatis, non debent tunc ordines celebrare. Praeterea, cum non liceat archiepiscopo sine pallio convocare concilium, conficere chrisma, dedicare basilicas, ordinare clericos, et episcopos consecrare, multum profecto praesumit qui, antequam impetret pallium, clericos ordinare festinat, cum id non tanquam simplex episcopus, sed tanquam archiepiscopus, facere videatur. Quod autem tabulam argenteam asseritur vendidisse, dummodo ecclesiam Armachanam, sicut promisit, reddat indemnem, aequanimiter poteris praeterire, cum id de cleri et populi processerit voluntate.] Sane, secundum ea quae nobis tuis litteris intimasti, tibi praescripto modo duximus rescribendum; sed, cum tu de circumstantiis ejusdem negotii habere valeas notitiam pleniorem, et nos de discretione tua plurimum confidamus in isto et aliis negotiis, te sic credimus auctore Domino processurum, quod tuae sollicitudinis prudentia merito poterit commendari, et tua legatio ad honorem et commodum sedis apostolicae multipliciter redundabit. Postquam autem litterae jam erant in nota, quibus devotioni tuae praescripto modo duximus respondendum, supervenerunt nuntii ecclesiae Armachanae, litteras suffraganeorum, et capituli ejusdem ecclesiae, ac electi, et ipsius terrae principum deferentes, quibus omnes praedictam electionem celebratam fuisse concorditer et canonice asserebant: et licet in narratione facti a tuis litteris minime discordarent, super eo tamen quod in die consecrationis suae ante impetrationem pallii praefatus electus acolythum ordinare praesumpsit, a nobis misericordiam humiliter postulabant, dicentes id non ex contemptu aliquo processisse, sed ex antiqua consuetudine hactenus in Armachana Ecclesia observata. Quod si electionem praedictam, exigente forte justitia, duxeris irritandam, consulimus et monemus, ut, si fieri unquam posset, de aliquo viro provido et honesto, qui non esset Hibernicus vel Anglicus, pro evitando scandalo, Armachanae Ecclesiae provideres. Sed, si fieri forsan non poterit, talem ipsi Ecclesiae praefici facias in pastorem, per quem ei melius consulatur. Cassellensis vero archiepiscopus, qui pro multis et magnis excessibus suis, suspensionis est sententia irretitus, licet dicatur tanta senectute confectus, quod ad nos venire non possit absolutionis beneficium petiturus, usque ad mandatum nostrum eidem sententiae facias subjacere, quam auctoritate nostra praecipias inviolabiliter observari.
Dat. . . . .
LXXXIV. WALTERO BRENENSI COMITI, MAGISTRO JUSTITIARIO ET TERRAE LABORIS. Ut adversus Marcualdum in Siciliam absque mora proficiscatur. (Velletri, XVIII Kal. Octobris.) Si naturam et consuetudinem patris prudenter ac diligenter attendas, nec minari nec moveri debebis, quod modo te mulcemus blanditiis modo te comminationibus deterremus, quia, juxta sententiam Salomonis, pater filium quem diligit corripit, et Deus quem amat arguit et castigat. Scias ergo, fili charissime, quia de paternae dilectionis affectu processit quod aspere tibi scripsimus et te super quibusdam articulis arguimus vehementer, cupientes te semper esse cautum et providum, sollicitum et paratum, ut de bono procedas in melius, et nomen tuum clarescat jugiter cum effectu. Excusationes itaque tuas libenter audivimus, quas nobis per nuntium et litteras intimasti, cum te velimus semper inculpabilem invenire. Quocirca, de plenitudine gratiae nostrae securus, indubitatam de nobis geras fiduciam, quod ad honorem et perfectum tuum efficaciter aspiramus, sperantes quod tu consiliis et beneplacitis nostris omnimodis acquiescas, et quanto amplius prosperaberis tanto devotior nobis fias. [Hoc est ergo consilium et beneplacitum nostrum, quod tibi sub obtentu gratiae nostrae mandamus, ut, quia tibi locus offertur et tempus, et tam vigens necessitas quam evidens utilitas hoc requirit, omni excusatione cessante, festines in Siciliam proficisci, contra perfidum Marcualdum, qui procul dubio te non exspectabit in campo, sed in aliquo recludetur castello, sicque de facili totam terram tibi faventem invenies, et tam in expensis quam aliis tibi et tuis sufficienter poteris providere, tantumque bonum inde proveniet quantum nec possumus nec volumus litteris explicare. Quod si forte non ires, tantum inde malum accideret, quantum omnipotens Deus accidere non permittat. Dum ergo te fama praecedit et succedit fortuna, res non solum difficiles sed pene impossibiles aggredi non formides.] Ad subventionem igitur expensarum, in tua ponimus optione, an velis omnes proventus cameriatus totius Apuliae ac Terrae Laboris praesentialiter vendi, pro pretio etiam minori quam valeant, et pretium ipsum accipias universum, an malis ipsos proventus mercatoribus obligari pro pecunia mutuanda, etiam sub usuris, vel magis acceptes quod magistri camerarii de ipsis proventibus tibi vel procuratori tuo, vice nostra, respondeant in integrum; unde, nos tibi et litteras obligatorias mercatoribus exhibendas et litteras praeceptorias assignandas magistris camerariis destinamus. [In tua praeterea ponimus voluntate, utrum velis dilectum filium, nobilem virum, G. consobrinum et marescalcum nostrum, tecum venire, an ad custodiam terrae in Apulia remanere. Apud comites etiam et barones, aliosque fideles, et praecipue nobiles viros, Rogerium Theatinum, et Jacobum Tricaricensem comites, quibuscunque modis poterimus studebimus procurare, ut Diubuldum impediant et impugnent, ne terram tuam possit offendere vel intrare. Neque per treuguas et alias conventiones placabiles componere studeas cum adjacentibus et vicinis, nec timeas pro terra quam personaliter deseres, quia, si oporteret te damnum incurrere ex hac parte, tanto majus erit commodum quod consequeris ex illa, ut damnum aequanimiter sit commodo postponendum.] Quid plura? Si nostrum vis sequi consilium et mandatum, quod utique sequi debes quantumcunque difficile videatur, facies incunctanter quod consulimus et mandamus. Te igitur pro servitio sanctae matris Ecclesiae laborantem divina gratia et apostolica benedictio prosequatur.
Datum Velletri, XVIII Kal. Octobris.
LXXXV. NOBILI VIRO, JACOBO, CONSOBRINO ET MARESCALCO NOSTRO, MAGISTRO JUSTITIARIO ET CAPITANEO TOTIUS APULIAE ET TERRAE LABORIS. Ut Waltero Brenensi comiti in Siciliam proficiscenti se adjungat, et de expensis ipsi providit. (Velletri, XVIII Kal. Octobris.) Gaudemus in Domino et tuam prudentiam commendamus, quod, communem utilitatem praeferens speciali. per tuas nobis litteras suggessisti, ut propter necessitatem urgentem et evidentem utilitatem, dilectum filium, nobilem virum, Walterum Brenensem comitem, ad succursum fidelium in Siciliam destinemus, asserens te paratum et ad remanendum et ad eundum, juxta nostrae beneplacitum voluntatis. Nos ergo tuum approbantes consilium, eidem comiti praecipiendo mandamus, ut, omni occasione cessante, in Siciliam transire festinet, in sua voluntate ponentes, utrum velit te secum procedere in Siciliam, an ad custodiam terrae in Apulia remanere. Tu ergo ipsius sequaris consilium. Sed, si remanseris, castellum Barolum et Melfiae et Rapollae recipias, sed et. . . . si fieri potest, quae de Andrensi detinet comitatu. Quod si processeris, expensas accipias de proventibus cameriatus Apuliae ac Terrae Laboris. Nos enim ad subventionem expensarum, tam ipsi quam tibi providere volentes, in sua ponimus optione ut juxta beneplacitum ejus, aut omnes proventus ipsius cameriatus vendantur, pro pretio et minori quam valeant, et ei pretium assignetur; aut ipsi proventus, si fieri potest, mercatoribus obligentur pro pecunia eidem comiti mutuanda, etiam sub usuris; aut de ipsis proventibus sibi vel procuratori suo, vice nostra respondeatur in integrum, et super his obligatorias mercatoribus et praeceptorias camerariis litteras destinamus. Tu ergo, fili charissime, de plenitudine gratiae nostrae securus, procedas in omnibus sicut ad honorem Ecclesiae ac regni profectum noveris expedire.
Datum Velletri, XVIII Kal. Octobris.
LXXXVI. UNIVERSIS MERCATORIBUS AD QUOS LITTERAE ISTAE PERVENERINT. Se ipsum pro Waltero Brenensi comite usque ad 3,000 uncias obligat. (Velletri, ut supra. ) Per hoc scriptum omnibus innotescat, quod quicunque dilecto filio, nobili viro, Waltero Brenensi comiti certam mutuaverint pecuniae quantitatem, usque ad tria millia unciarum, nos obligamus eis ad solutionem ipsius universos proventus magistri eameriatus Apuliae ac terrae Laboris, et de ipsis faciemus illis, persolvi pecuniam mutuatam.
Datum, ut supra.
LXXXVII. FRATRI RICHARDO, ET EUGENIO, MAGISTRIS CAMERARIIS APULIAE ET TERRAE LABORIS. Ut ipsorum terrae proventus pro Waltero Brenensi comite obligent. (Velletri, ut supra. ) Praesentium vobis auctoritate mandamus atque praecipimus, quod si dilectus filius, nobilis vir, Walterus comes Brenensis, curaverit juxta mandatum nostrum in Siciliam proficisci, pro liberatione regis et regni defensione, contra perfidum Marcualdum, vos, juxta beneplacitum ejus, aut omnes proventus camerariatus totius Apuliae ac Terrae Laboris vendatis, pro pretio etiam minori quam valeant, et ei universum pretium assignetis, aut ipsos proventus si fieri potest mercatoribus obligetis pro pecunia praedicto comiti mutuanda, etiam sub usuris; aut de ipsis proventibus sibi vel procuratori suo, vice nostra, curetis in integrum respondere, attentius provisuri, ut ad perficiendum aliquid praemissorum, quod ipse maluerit, diligens studium impendatis et operam efficacem.
Datum, ut supra.
LXXXVIII. CAPITULO TRANENSI. De electione archiepiscopi . (Velletri, XVI Kal. Octobris.) Licet quidam vestrum in electione pontificis ab initio dissensissent, tandem tamen omnes unanimiter consensistis, dilectum filium G. fratrem Casinensis abbatis, in archiepiscopum eligentes; cujus electionem venerabilis frater noster, P. Portuensis episcopus, tunc apostolicae sedis legatus, examinari praecepit, et examinationem redactam in scriptis fecit sigillo archidiaconi et magistri Petri, canonici Ecclesiae vestrae, muniri, cum suo quoque sigillo ad sedem apostolicam transmittendam. Litteras quoque suas nobis pro ipso fratre Casinensis abbas deprecatorias destinavit, quas cum decreto electionis omnium vestrum subscriptionibus roborato, nec non et litteris suffraganeorum et populi, tres de canonicis vestris, ab universitate capituli destinati, nobis humiliter praesentarunt: petentes electionem canonicam de persona idonea celebratam auctoritate apostolica confirmari. Nos autem ad majorem cautelam, a praefatis canonicis juramentum recepimus, non a nobis exactum, sed ab ipsis oblatum, et factum electionis, sicut est moris et juris, examinavimus diligenter. Interim vero nuntius praefati Casinensis abbatis suas nobis litteras praesentavit, gravem contra jam dictum legatum querimoniam continentes, quod postquam electionem examinaverat, et eam ad nostrae transtulerat deliberationis examen, nuntiis jam directis, iterum eamdem electionem malitiose nimis examinari praecepit: unde petebat per viros idoneos suspicione carentes de ipso facto diligenter inquiri. Cumque praefatus supervenisset episcopus, et ea quae gesta fuerunt intelleximus ab ipso, de communi fratrum nostrorum consilio examinationem secundam, tanquam a non judice factam, postquam negotium ad nostrum fuerat translatum examen, censuimus irritam, et inanem. Quia tamen, ex his quae de quibusdam juramentis et promissionibus factis audivimus, non levis in animo nostro est suborta dubietas, ut, secundum Apostoli dictum, manus cito imponere nemini videremur, super his per inquisitionem legitimam voluimus plenius edoceri, venerabili fratri nostro, Botontino episcopo, et dilecto filio nostro . . . . subdiacono capellano nostro, totius inquisitionem negotii committentes; quibus dedimus in mandatis, ut ad Tranensem accedentes Ecclesiam vos astringerent vinculo juramenti, ut super electionis processu plenam aperiretis veritatem et meram, diligenter et fideliter inquirentes de juramentis et promissionibus, et aliis articulis ad negotium facientibus, utrum videlicet, et an fideliter aliqua promissio vel datio facta fuerit, a quo, et cui, quando, et ubi, quibus mediantibus vel praesentibus, utrum recepta vel spreta; et quis eam receperit et spreverit, et si quascunque promissionem et dationem noverat praecessisse, quare postea eligebat; distinguentes inter scientiam et auditum, et inter eos qui ab initio contradixerunt, et alios qui consenserunt a principio, de quo fuit et a quibus, qualiter et quando juratum: sicque fideliter omnia conscribentes, sub sigillis suis ad nostram praesentiam destinarent: qui super praemissis inquirentes diligentius veritatem, quae innotuere nobis fideliter transmiserunt sigillorum suorum consignatione munita. Super quibus cum deliberare vellemus, praedictus abbas ad praesentiam nostram accedens nobis pro jam dicto fratre suo humiliter supplicavit, et postulavit instanter, ut ex facto electionis ipsius, cui resignabat omnino, circa personam illius supersedere vellemus. Nos igitur, quia id facto electionis illius nimis culpabiles vos invenimus, unde graviter vos punire possemus, volentes tamen Ecclesiae viduatae prout ad nostrum spectat officium providere, de fratrum nostrorum consilio personam idoneam, per quam Ecclesiam vestram in spiritualibus et temporalibus credimus augmentandam curabimus assignare, universitati vestrae districte praecipiendo mandantes quod, infra quindecim dies post receptionem praesentium, aliqui vestrum pro universitate capituli ad praesentiam nostram accedant, jam dictam personam in archiepiscopum recepturi. Alioquin, et culpam praemissam et inobedientiam subsecutam taliter curabimus castigare, quod poena vestra erit aliis in exemplum.
Datum Velletri, XVI Kal. Octobris.
LXXXIX. C. ARCHIEPISCOPO MONTIS REGALIS, ET PARISIO EPISCOPO, IN ARCHIEPISCOPUM PANORMITANUM ELECTO, REGIS SICILIAE FAMILIARIBUS. De morte Marcualdi. (Velletri, VIII Kal. Octobris.) [Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui post nubilum fecit serenum, et post lacrymationem et fletum gaudium et exsultationem induxit, qui non dereliquit virgam peccatoris super sortem justorum, sed causam justam discrevit a gente non sancta, et eripuit vos ab homine iniquo pariter et doloso, qui non posuit Deum adjutorem sibi, sed in sua praevaluit vanitate; ut omnipotens Deus vos aliosque fideles tanquam aurum in fornace probaret: quatenus probatio vestrae fidei multo pretiosior esset auro, quod per ignem probatur, similis grano sinapis, quod quanto plus tunditur, tanto fortius inardescit. Unde, flagellato tandem miserabiliter pestilente viro, qui justo judicio dies suos finivit in malum, nunc fidei vestrae sinceritas invenitur in laudem et gloriam et honorem. Licet enim ad tempus propter nubis objectionem solis radius non illuxerit, ex quo tamen nubes evanuit, splendor ipsius gratius elucescet; et vos qui non curvastis genua vestra coram Baal, postquam nefandae memoriae Marcualdus interiit, qui vestrae circa nos voluntatis impediebat effectum, ea tam vigili studio quam studiosa vigilantia studebitis operari, quae ad apostolicae sedis honorem et regiae personae salutem totiusque regni commodum magnifice redundabunt.] Dum ergo tempus habetis, non negligatis bonum quod expedit operari, de plenitudine gratiae nostrae securi, quae vobis in prosperis aderit, sicut non defuit in adversis, cum ad honorem et profectum vestrum efficaciter intendamus, tanquam qui fortitudinis vestrae constantiam et fidei puritatem sumus in multis evidenter experti. Cum autem de statu vestro, et his quae gesta sunt et geruntur post interitum Marcualdi, redditi fuerimus certiores, plenius et expressius nostrum vobis curabimus et exponere beneplacitum voluntatis et praesidium exhibere.
Datum Velletri, VIII Kal. Octobris.
In eumdem fere modum . . . . . . Cephaludensi episcopo, familiari regio.
XC. EPISCOPO ELIENSI, ABBATI SANCTI EDMUNDI, PRIORI CANTUARIENSI. De ordinatione ecclesiarum Bathoniensis et Glastoniensis . (Velletri, VIII Kal. Octobris.) Qualiter, partibus olim in nostra praesentia constitutis, super negotio Bathoniensis et Glastoniensis ecclesiarum fuerit processum a nobis, rescripti nostri series indicat evidenter. Volentes autem ipsam Bathoniensem ecclesiam ad similitudinem caeterarum cathedralium ecclesiarum Angliae, in quibus sunt monachorum collegia, ordinari, quia id per nos tunc commode non poterat explicari, vices nostras vobis, frater episcope, et fili abbas, in hac parte duximus committendas. Dedimus ergo vobis per nostras litteras in mandatis, ut possessionibus monasterii, redditibus, et oneribus diligentius indagatis, ex ipsis ad omnes necessitates prioris, et fratrum ibidem Domino famulantium et servientium eorum, antiquo et consueto monachorum numero in nullo penitus diminuto, in certis possessionibus curaretis provisionem idoneam assignare. Ad hospitalitatem et eleemosynam per monachos faciendam, sicut in hujusmodi ecclesiis observatur, competentes juxta ecclesiae facultates redditus deputantes, residuum autem cum caeteris oneribus venerabili fratri nostro, Bathoniensi et Glastoniensi episcopo, et successoribus ejus praecipimus applicari mandantes ut prior, secundum consuetudinem ecclesiarum cathedralium in quibus sunt collegia monachorum, institueretur ibidem, et secundum eamdem consuetudinem gereret officium prioratus, caeteris nihilominus ad earumdem ecclesiarum similitudinem ordinatis. Quod si forsan in his aliquid difficile vobis occurreret, quod sine apostolicae sedis providentia expediri non posset, per vestras nobis litteras singula curaretis plenius intimare, ut, per relationem vestram sufficienter instructi, vos possemus per responsionem nostram super ambiguis reddere certiores; ac super quibusdam, et instruere vos postmodum curabimus per litteras nostras. Nam ubi diximus, quod eadem ecclesia ordinaretur ad similitudinem caeterarum ecclesiarum Angliae, in quibus erant collegia monachorum, de illis et nos intelleximus, et intelligere vos voluimus, in quibus vivebatur honestius, et ordo monasticus laudabilis servabatur, et vacabatur plenius operibus charitatis. Quia vero, ubi ad hospitalitatem et eleemosynam per monachos faciendam competenter mandavimus redditus deputari, de fabrica ecclesiae et aedificatione domorum nihil expressimus, quibus eadem Glastoniensis Ecclesia maxime noscitur indigere, nihilominus vobis mandavimus, ut tam de his, quam de certis redditibus deputandis ad illa secundum [praedictarum Ecclesiarum similitudinem disponere curaretis. Ne autem inter eumdem episcopum vel successores ipsius, et priorem et conventum Glastonienses, scandalum in posterum oriretur, ecclesias existentes in possessionibus episcopo assignatis, ad episcopum, quae autem essent in possessionibus monachis assignatis, statueretis ad monachos pertinere, infra trium mensium spatium praedicta omnia post susceptionem litterarum nostrarum, appellatione remota, efficaciter impleturi. Quod si forsan memoratus episcopus infra terminum ipsum, occasione quacunque detentus, vel nollet, vel non posset in Angliam transfretare, vos nihilominus ad Glastoniensem ecclesiam accedentes, et de his quae ad ordinationem pertinerent ipsius, tam ibidem quam in ecclesiis, ad quarum similitudinem eam ordinari mandavimus, diligentius inquirentes, tam rei veritatem, quam vestrum consilium super expressis capitulis nobis plenius scriberetis. Monachos, et qui de eadem ecclesia fuerant per eumdem episcopum vel per suos violenter ejecti, nisi episcopus ad commonitionem vestram eos duceret revocandos, ad loca sua restituere, sublato appellationis obstaculo curaretis, facientes tamen eidem episcopo satisfieri competenter, et obedientiam et reverentiam debitam tanquam suo pontifici exhiberi. Eos vero qui temerarias in monachos manus injecerant, tandiu denuntiaretis tanquam excommunicatos ab omnibus arctius evitandos; donec passis injuriam satisfacerent competenter, et cum vestrarum testimonio litterarum ad sedem venirent apostolicam absolvendi. Dilectum quoque filium, H. monachum Glastoniensem, quem in praesentia nostra monachorum negotia fideliter et sollicite cognovimus procurasse, ipsis in procuratorem concessimus, nisi omnes monachi ejusdem ecclesiae infra octo dies post susceptionem litterarum nostrarum, alium sibi procuratorem idoneum communiter et concorditer ducerent eligendum: ut ipsum ad agenda negotia monasterii, tam extra quam intus, et coram vobis praecipue in causa ipsa tanquam procuratorem recipere curaretis, compescentes per censuram ecclesiasticam quoslibet, appellatione remota, qui procurationem ejus vel alia mandata nostra praesumeret impedire; eidem insuper episcopo districtius inhibuimus, ne aliquid amplius exigeret, vel detineret de bonis Glastoniensis ecclesiae, quam quod ipsi decrevimus assignari.] Vos autem, sicut nobis vestris litteris intimastis, in omnibus nostris jussionibus obedire parati cum Glastoniam venissetis, constitutis in praesentia vestra procuratoribus et officiali episcopi, et conventu Glastoniensi postulante nostri exsecutionem mandati, pars episcopi, non ut litem judiciumque subiret, sed ut verba faceret pro ipso absente, ad elidendam monachorum intentionem, proposuit, divisionem possessionum et reddituum Glastoniensis ecclesiae, inter praefatos episcopum et conventum, in curia charissimi filii nostri, J. regis Anglorum illustris, in ipsius et quorumdam magnatum suorum praesentia factam fuisse, antequam tenor mandati nostri ad episcopum vel suos etiam pervenisset, quibusdam monachis hoc procurantibus, et consentientibus nomine conventus ejusdem: eo videlicet, qui prior ecclesiae dicitur, et alio qui subpriorem se gerit, medalio, etiam camerario et cantore, cum litteris conventus de rato patentibus ipsi regi ab eisdem porrectis, quod etiam idem rex per suas ad vos directas litteras est testatus: prohibens ne statueretis aliquid contra partitionem factam in praesentia sua de consensu partium, ut aiebat. Protestabatur enim hoc fore contra dignitatem regiam et honorem, si retractaretis quod auctoritate sua fuerat terminatum; praesertim cum diceret suam esse possessionem ejusdem ecclesiae baroniam, quoniam monasterium Glastoniense tenetur ei ad servitium quadraginta militum exhibendum, quod idem monachi minime diffitentur. Adjecit et pars episcopi, praefatos monachos conventus nomine destinatos, se observaturos ordinationem illam coram rege factam fide interposita promisisse. Sed requisiti monachi utrum ita esset ut pars episcopi proponebat, dicti prior, subprior et medalius, se consensisse ac consentire in ordinationem praedictam, et se fidem praestitisse simpliciter, et absolute dixerunt de ipsa ordinatione servanda. Camerarius autem et cantor se fidem dedisse de ordinatione illa servanda sub ea conditione dixerunt, si conventui foret accepta. Sacrista vero et quidam alius monachus dicebant se consentire in ordinationem illam, nec de ipsorum conscientia et consensu praedictas litteras de rato, super ordinatione facienda coram rege, fuisse transmissas sunt unanimiter protestati, proponentes se contra illam partitionem ad sedem apostolicam appellasse. Ex parte vero episcopi, fuit propositum coram vobis, quod, cum sigillum Glastoniensis Ecclesiae fuisset in quorumdam custodiam monachorum, quos ad hoc episcopus deputarat, et sub sigillo procuratoris ipsius, ejusdem amoto sigillo, et fracto scrinio in quo repositum fuerat, sigillum ecclesiae in aliorum monachorum custodiam est translatum; quare timebant ne aliquid in dispendium ejusdem ecclesiae tunc temporis fuerit eodem sigillo signatum. Vos autem invenientes sigillum ipsum sub alia custodia, quam prius per dispositionem episcopi fuerat de partis utriusque consensu, illud salvum custodiri fecistis, irrita scripta censentes, si quae tempore medio inter custodiam ejusdem sigilli ab episcopo ordinatam, et vestram, in damnum ejusdem ecclesiae, vel in praejudicium juris episcopi seu conventus, confecta fuerunt. Super illo vero, qui prior ejusdem ecclesiae dicitur, vobis occurrit articulus quidam in se difficultates continens, quemadmodum videbatur, iis qui erant ex parte episcopi asserentibus ipsum fuisse priorem ab episcopo canonice constitutum, et de consensu conventus. Ad hoc autem incontinenti probandum, se prior ipse dicebat esse paratum: majore parte conventus in contrarium protestante se nunquam in eum tanquam priorem spontanee consensisse; et, lite pendente inter episcopum et W. Picam, praefatum monachum prioratum ab episcopo recepisse. Tenor quoque mandati nostri hujus articuli difficultatem adauxerat, ex quo vobis posse conjici videbatur id nos sensisse, ut facta ordinatione ipsius ecclesiae juxta mandatum nostrum, prior, secundum consuetudinem aliarum cathedralium ecclesiae Angliae quae monachos habent, constitueretur ibidem; unde determinationi nostrae quaestionem hujusmodi dimisistis. Monachorum vero, sicut mandaveramus, procuratore admisso, quoniam episcopus absens erat, et pro necessariis quibusdam regni negotiis ad nos profectus, quemadmodum dicebatur, super his quae inquirenda vobis injunximus veritatem diligentius inquirentes, eam nobis intimare curastis. Super iisdem vero nos certiores reddere curassetis, nisi possessionum Glastoniensis ecclesiae incolae quos vocaveratis ad praesentiam vestram, ut per eos possessionum eorumdem, reddituum et onerum, vera vobis aestimatio innotesceret, a ministris regiis sub interminatione carceralis poenae deterriti, ad vos accedere formidassent. Inquirentes itaque de antiquo et consueto numero monachorum accepistis a senioribus ejusdem monasterii se vidisse aliquando septuaginta duos, et non plures monachos in conventu: et a majoribus suis audiisse, quod octoginta et amplius ibidem erant antiquitus constituti; sed ab illo antiquo tempore multa quae tunc habebat monasterium, per alienationem et alio modo substracta sunt usibus monachorum, in quorum ministeriis invenistis viginti tres servientes haereditario jure ad officia constitutos, et hi necessarii videbantur. Alios autem reperistis circiter octoginta sub temporalibus stipendiis monachorum, ad diversos ipsorum usus, et commodos ac necessarios, ut asserunt, deputatos. De facultatibus vero monasterii, sicut intelligere potuistis, providus paterfamilias, cura diligenti adhibita et cultura, perciperet circiter octingentas libras annuas sterlingorum. Indagantes etiam, sicut mandaveramus, institutionem cathedralium ecclesiarum Angliae, quae monachos habent, in quibus honestius vivitur, et laudabilius ordo monasticus observatur, et plenius vacatur operibus charitatis, invenistis portionem monachorum ab episcoporum portionibus separatam et in quibusdam illarum unicum est et commune marsupium constitutum, in quod omnes redditus, et quaecunque ex obventionibus proveniunt, conferuntur, ex quo ad omnes usus monasterii, hospitum et pauperum, communiter, et fideli custodia ministratur. In aliis vero separatas portiones habent et marsupia, sacrista, cellarius, camerarius et eleemosynarius ad sua ministeria peragenda, generaliter autem prior constituitur ab episcopo cum monachorum assensu, et in plerisque praefato modo constituuntur ab episcopo quatuor officiales praedicti. Sane in fine litterarum vestrarum, prout injunctum fuerat vobis, frater episcope, et fili abbas, vestrum consilium intimastis; quod videlicet, juxta illius Ecclesiae conditionem praesentem vobis sufficere videbatur, ut in conventu ex ordine sexaginta monachi residerent, ad quorum usus omnes tam interiores quam exteriores, sustentationem pauperum et receptionem hospitum honeste ac plenarie faciendam, ad fabricam ecclesiae restaurandam, et sustinendas et emendas operationes officinarum et aliarum domorum cum altaris oblationibus, sufficerent facultates et redditus librarum sterlingorum circiter sexcentarum, arbitrio boni viri, et aestimatione communi taxati. Nos ergo super inquisitione ac deliberatione praemissa cum fratribus nostris habito diligenti tractatu, eam de communi consilio approbantes, cum juri videbatur canonico concordare, per quod quarta pars ecclesiae proventuum episcopo assignatur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, nonobstante divisione praedicta, post diffinitionem nostram in praejudicium juris ecclesiastici perperam attentata, et illis litteris, quae relatione pendente ad vos, frater episcope ac fili abbas, impetratae dicuntur, ut secundum formam prioris mandati in ipso negotio procedere curaretis, universa, quae ad dispositionem Glastoniensis monasterii pertinent, juxta quod alia vice scripsimus, praemissum sequentes consilium, omni contradictione et appellatione cessantibus, exsecutioni mandetis. Per hoc tamen super honorificentiis et obsequiis, quae regiae sublimitati debentur, nullum volumus praejudicium vel obstaculum generari. Verum, cum dictus episcopus, sicut nostris est auribus intimatum, plures possessiones Glastoniensis ecclesiae alienare praesumpserit, plures redditus promiserit, dans super his chartas sigillatas sigillo ecclesiae quod violenter faciebat per quosdam monachos detineri; quosdam parentes, et fautores suos in ecclesiis pertinentibus ad ecclesiam Glastoniensem intruserit, et bona ecclesiae dissiparit, post appellationem ad nos saepius innovatam, in ipsius ecclesiae maximum detrimentum: volumus nihilominus et mandamus, ut quaecunque super his et aliis ab ipso episcopo, in gravamen ecclesiae, perperam noveritis attentata, irrita nuntiantes, ea, remoto cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, amotis quibuslibet illicitis detentoribus, in statum pristinum revocetis; inhibentes eidem episcopo ne de bonis Glastoniensis ecclesiae aliquid exigere vel detinere praesumat, nisi quod ei secundum dispositionem nostram a vobis fuerit assignatum, neve in claustro vel capitulo, ducat de caetero clericos vel laicos, indecenter contra monasticam disciplinam. Volumus insuper et mandamus, ut dictus episcopus Glastoniensi ecclesiae et ejus hominibus, et magistro M. de Summa, subdito nostro, injuste ablata restituat universa, et de damnis et injuriis intra duos menses satisfaciat competenter, et secundum portionem, quae ei fuerit assignata subeat onera debitorum, quibus Glastoniensis ecclesia dicitur aggravata. Utrum autem possessiones sint dividendae, ne forte negligatur utrinque quod communiter possidetur, an magis sint dividendi proventus, ne forte contingat eamdem substantiam diverso jure censeri, discretioni vestrae relinquimus providendum quemadmodum magis noveritis expedire. Verumtamen, ecclesias in quibus Glastoniense monasterium jus obtinet patronatus, ad praesentationem prioris et conventus spectare, saltem pro tribus partibus, censeatis. Illum autem quem habet episcopus pro priore, si lite pendente sine consensu totius capituli, vel majoris et sanioris partis ipsius, inveneritis institutum, removentes ab officio prioratus, alium faciatis priorem ordinari. Quod si citatus episcopus, per se vel procuratorem suum coram vobis comparere neglexerit, vos super praedictis omnibus juxta praemissam formam nihilominus procedatis. Si vero praefatus episcopus, contra ordinationem hujusmodi per se vel alium, venire praesumpserit, monasterium ipsum statutis apostolicis in hoc articulo proditis non obstantibus, appellatione remota, in statum pristinum reducatis; dantes conventui eligendi sibi abbatem auctoritate nostra liberam facultatem; quia justum est, ut apostolicis privilegiis denudetur, qui praesumit mandatis apostolicis obviare. Quod si non omnes, etc. . . . . tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.
Datum Velletri, VIII Kal. Octobris, pontificatus nostri anno quinto.
XCI. ELIENSI EPISCOPO. De compositione quadam ad monasterium Sancti Edmundi spectante. (Velletri, XII Kal. Octobris.) Significantibus nobis dilectis filiis, abbate ac monachis monasterii S. Edmundi, ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod cum inclytae recordationis Eduardus, quondam rex Angliae, villam de Mildehal [ al. Mildenhall] cum jure patronatus Ecclesiae aliisque pertinentiis ejusdem villae, monasterio S. Edmundi liberaliter contulisset et idem monasterium villam ipsam diu possedisset in pace, quidam Wintoniensis episcopus, Stigandus nomine, quem rex Anglorum Angliae praefecerat universae ab abbate atque conventu praefati monasterii qui tunc erant, cum multa instantia impetravit, ut ei ad firmam in vita sua villam concederent antedictam. Sed, cum idem episcopus pro suis excessibus per legatos sedis apostolicae condemnationis sententiam incurrisset, rex, sicut erat de Angliae consuetudine, omnes possessiones illius episcopi, qui se in archiepiscopatum intruserat evidenter, ad suas manus recepit. Inter quas memorata villa, quam ad firmam tenuerat, fuit in potestatem regiam deducta. Procedente vero tempore, illustris memoriae W. rex, qui Angliam ceperat, in loco illo ubi victoriam obtinuerat, fecit ecclesiam fabricari, quae abbatia de Bello ab illo fuit tempore appellata, cui, praeter alia bona quae contulit, patronatum ecclesiae praefatae villae de Mildhealis [ al. de Mildenhale] concessit, ad S. Edmundum rationabiliter pertinentem. Nunquam tamen abbatia de Bello ab illa ecclesia plusquam quadraginta solidos recepit nomine pensionis. Praefatam autem villam rex sibi retinuit, nec eam monasterium S. Edmundi usque ad tempora recolendae memoriae regis Riccardi potuit rehabere, qui ei villam cum donatione ecclesiae, et aliis ad eam pertinentibus resignavit. Sed, licet villam ipsam sibi potestate regia restitutam in pace possideat monasterium antedictum, ecclesiam tamen ipsius villae non hactenus assecutum, pro eo quod ecclesia de Bello fuerat in possessione pensionis ecclesiae memoratae. Cumque super hoc per ipsum abbatem et conventum S. Edmundi ad quosdam judices a nobis fuissent litterae impetratae, post altercationes varias fuit in arbitros compromissum, qui pro nobis pacis inter utrumque monasterium sunt taliter arbitrati, si dioecesanus episcopus consentiret, quod fratres hospitalis S. Salvatoris quod . . . abbas S. Edmundi construxerat, ecclesiam saepe nominatam possideret in integrum, solvendo abbati et conventu de Bello marcas quindecim annuatim. Sed cum a venerabili fratre nostro, Norwicensi episcopo, peteretur, ut ipsi compositioni suum praestaret assensum, ipse penitus contradixit: asserens hoc esse contra statuta Lateranensis concilii, per quod districtius inhibetur ne novi census imponantur Ecclesiis, vel veteres augmententur. Sed, cum multis viris peritis hoc non esse contra Lateranense concilium videatur, idem abbas et conventus humiliter postulaverunt a nobis, ut ipsi compositioni, si licita esset, dignaremur assensum apostolicum impertiri, et praedicto episcopo apostolica auctoritate mandare, ut compositionem ipsam ratam habeat, et acceptam. Quod si compositio ipsa non fuerit facienda, quaestionem ipsam modo praecipiamus alio terminari, per quem utrique monasterio sua justitia conservetur, et pax esse possit perpetua, sicut convenit per ea. Nos ergo finem litibus cupientes imponi, per quas ultra modum interdum in personis et rebus Ecclesiae fatigamur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quod si partibus complacuerit ut praedictam ecclesiam, de qua lis vertitur inter monasteria memorata, fratres hospitalis S. Salvatoris accipiant pro bono pacis in integrum possidendam, et ipsi qui commodum assequantur, quod reliquum est de quindecim marcis supra quadraginta solidos veteris pensionis, saepedicto monasterio de Bello de suis proventibus suppleant annuatim; praecipientes ex parte nostra episcopo Norwicensi, ut hujusmodi compositioni suum praestet assensum; quem si forte malitiose negaverit, tu nihilominus auctoritate nostra suffultus, appellatione cessante, facias compositionem ipsam effectui mandari. Alioquin, partibus convocatis cum conjudicibus tuis, quibus causam eamdem olim commisimus terminandam, audias hinc inde proposita, et quod canonicum fuerit appellatione remota decernas, faciens quod decreveris per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari.
Datum Velletri, XII Kal. Octobris.
XCII. AELIENSI EPISCOPO; ABBATI S. EDMUNDI; ET PRIORI CANTUARIENSI. De eodem argumento ac in epistola 90. (Velletri, IV Kal. Octobris.) Gravem dilecti filii, Glastonienses monachi, fecerunt in praesentia nostra querelam exponi, quod venerabilis frater noster, Bathoniensis et Glastoniensis episcopus, suppressa sententia, quam inter ipsum et dictos monachos super divisione possessionum ipsius Glastoniensis Ecclesiae, et quibusdam aliis capitulis tuleramus, post appellationem ad nos interpositam aliam divisionem fecit fieri per potentiam laicalem, ad ipsorum monachorum, et Glastoniensis Ecclesiae maximum detrimentum. Cumque postmodum litterae nostrae super ordinatione ipsius Ecclesiae in Angliam pervenissent, dictus episcopus serrari fecit portas ecclesiae per annum et ultra, et portam curiae monasterii custodiri ne litterae nostrae pervenirent ad monachos, vel monachi claustrum exire possent pro negotiis Ecclesiae promovendis. Servientes vero episcopi ceperunt equos magistri M. de Summa, subdiaconi nostri, qui mandatum nostrum super ordinatione portarat. Idem autem episcopus A monacho, subtraxit victum diutius, quia steterat in nostra praesentia contra eum; Guillelmum, clericum Glastoniensis Ecclesiae, personam de Monchenine, capi fecit, et tam acriter in sua praesentia verberari, quod paucos post dies spiritum exhalavit. Exsecutionem etiam sententiae nostrae et processum judicum impediri fecit per laicam potestatem. Caeterum, cum in Flandria fuissent ei nostrae litterae praesentatae, ipse cum cultello filum litterarum incidit, et statim litteras arguit falsitatis; et cum postmodum ad nostram praesentiam accessisset, in reditu suo scripsit Glastoniensi conventui, quod nos judicaveramus tam litteras illas, quam alias, quas dictus magister M. de Summa super ordinatione praedicta detulerat, esse falsas, et eum pro falsario habebamus. Duos etiam monachos, missos a conventu pro Ecclesia de Siret [ al. Strete] conservanda, capi fecit, et in vinculis ferreis tamdiu post appellationem affligi, donec ab eis juramentum extorsit, quod nunquam essent de caetero contra eum. Alium vero monachum in eadem ecclesia existentem verberare fecit, et tam male tractari, quod incurabilem infirmitatem incurrit. Praeterea duos alios monachos et dictum magistrum M. subdiaconum nostrum, cum relatione judicum ad nostram praesentiam accedentes capi fecit, et spoliatos equis, et aliis rebus suis, et relatione praedicta, tandiu affligi fecit in vinculis, praefato subdiacono amissis omnibus vix evadente, donec ab eisdem monachis sacramentum extorsit, quod nunquam venirent amplius ad sedem apostolicam contra eum. Postmodum vero, cum idem subdiaconus, E. camerarius, et Ph. monachus Glastonienses iter arripuissent iterum ad sedem apostolicam veniendi, servientes praefati episcopi, irruentes cum gladiis super eos, ceperunt monachos, et res omnes, et servientes eorum et dicti subdiaconi, eo solo vix per quemdam murum fugae beneficio liberato. Plures autem monachos alios, et ante sententiam nostram, et post, et tam homines quam servientes ecclesiae plures capi fecit dictus episcopus, et in ipsa Glastoniensi ecclesia, et extra, per servientes et fautores ipsius inhoneste tractari, et spoliari etiam rebus suis, et idem episcopus ac servientes et fautores ipsius intulerunt eis et Glastoniensi ecclesiae damna plurima et jacturas. Cumque inhibuissemus eidem per litteras nostras, sicut bene meminimus, et fecissemus per judices inhiberi, ne de bonis Glastoniensis ecclesiae aliquid exigere, vel detinere praesumeret, nisi quod ei praeceperamus per eosdem judices assignari, ipse in maximum damnum ejusdem ecclesiae, omnes redditus et bona ipsius, post appellationem ad nos multoties interpositam, occupare et dilapidare non timuit, possessiones et alia, quae remanserunt ibidem adhuc dissipans et devastans; ecclesias etiam pertinentes ad Glastoniensem ecclesiam, lite pendente, sententia nostra nondum per dictos judices exsecutioni mandata, quibusdam fautoribus suis concessit illicite in praejudicium Glastoniensis Ecclesiae, appellatione saepius innovata. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, omni gratia et timore postpositis inquiratis, appellatione remota, super praemissis diligentissime veritatem, et quae inveneritis per vestras nobis litteras fideliter intimetis. Quod si citatus episcopus coram vobis noluerit apparere, vos nihilominus ad inquirenda quae praemisimus procedatis, ne tam graves et grandes excessus remaneant incorrecti. Nihilominus et praefatum episcopum, et homines, et servientes, et fautores ipsius, ut Glastoniensi Ecclesiae, monachis et eorum hominibus, et dicto subdiacono nostro ablata restituant universa, et de damnis et injuriis satisfaciant competenter, districtione qua convenit, remoto appellationis obstaculo, mediante justitia, compellatis. Testes autem nostros, etc., nullis litteris, etc. veritati, et justitiae, etc. Quod si non omnes, etc. tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.
Datum Velletri, IV Kal. Octobris.
XCIII. EPISCOPO VITERBIENSI. Confirmatio dotationis ecclesiae Sanctae Mariae de Palenzano, et castri Balnariae, eidem per consules Viterbienses factae. (Velletri, II Non. Octobris.) Solet annuere sedes apostolica, etc. usque assensu. Ecclesiam Sanctae Mariae de Palenzano cum universis appendiciis, et pertinentiis suis; castrum etiam Balnariae cum toto tenimento, et jure suo, quod tibi et ecclesiae Sancti Laurentii Viterbiensis dilecti filii, Consules, judices, et universus populus Viterbienses in dotem pro suarum animarum salute dederunt, sicut ea juste possides et quiete, et in instrumento exinde confecto plenius noscitur contineri, tibi, et per te ecclesiae jam dictae, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio, etc. Nulli ergo, etc.
Datum Velletri, II Non. Octobris.
XCIV. ELIENSI EPISCOPO, ABBATI SANCTI EDMUNDI. Dat eis provinciam examinandi, an nobiles quidam viri, juxta preces regis Angliae de voto crucis dispensari deberent. (Velletri.) Ex tenore litterarum quae nobis ex parte vestra nuper praesentatae fuerunt, accepimus, quod cum dilectissimus in Christo filius noster. J. rex Angliae illustris, nobis per nuntios et litteras intimarit, quod nobiles viri, G. filius Petri, H. Bardof. W. de Stotevill, W. Briewer, de Berkeleia, A. et T. Basset, adeo ei necessarii erant tam pro regni custodia quam pro justitia exercenda, quod eorum obsequio non poterat sine gravi jactura carere; unde, postulabat a nobis, ut eos a peregrinationis proposito absolvere dignaremur; cum quidam eorum praeter necessitatem regiam, ea vel infirmitatis vel senectutis debilitate procul dubio laborarent, ut transfretare non possent sine gravi suorum corporum laesione, ac eorum aliqui per indulgentiam bonae memoriae. C. PP. praedecessoris nostri, se a peregrinationis proposito assererent absolutos; vobis litteris nostris praecipiendo mandavimus, ut, solum Deum habentes prae oculis, inquireretis, tam super necessitate regis, quam impedimentis expositis, indulgentiis et facultatibus eorumdem, diligentius veritatem, et quod inveniretis per vestras nobis litteras curaretis quantocius intimare, ut per relationem vestram instructi procederemus, sicut videremus in ipso negotio procedendum. Vos ergo, quoniam ante receptionem mandati nostri, propter ardua negotia regni oportuit in Normanniam transfretare, in ipsius exsecutione negotii procedere minime potuistis. Verum, post reversionem vestram in Angliam, cum mandatum nostrum curaretis diligenter exsequi ac devote, tres ex praedictis nobilibus, videlicet G. filius Petri, H. Bardof, W. Briewer, se per Dei gratiam sanos esse et incolumes responderunt, firmum propositum et promptam voluntatem habentes votum suae peregrinationis fideliter exsequendi, nec se indulgentias obtinuisse, quibus se tueri possent ab hujus peregrinationis labore, nec unquam se procurasse ut super hoc indulgentiam obtinerent. Adjecerunt etiam, se tantam facultatem habere quod ad moderatos sumptus itineris eis sufficeret cum subsidiis amicorum, asserentes aliquos in regno existere, qui, ut arbitrantur, scirent adeo commode et prudenter, sicut ipsi, regis et regni negotia procurare. W. vero de Stotevill, et Rob. de Berkeleia, a venerabilibus fratribus nostris, Cantuariensi archiepiscopo et episcopo Wigorniensi, propter certas causas competentes, voti facta compensatione, de auctoritate nostra se absolutos esse dixerunt. Sed A. et T. Basset, licet se bene valentes corpore, et promptos etiam voluntate ad exsecutionem voti assererent, quibusdam tamen de causis sic se dicebant facultatibus diminutos, quod ad praesens ad proficiscendum erant penitus imparati. Omnium autem praedictorum nobilium erat vox una, et videbatur esse voluntas, quod praedictum regem, in hac tempestate bellorum, suis non relinquerent auxiliis ullatenus destitutum. Verum de absolutione duorum illorum, qui se dicunt, de auctoritate nostra, per praedictos archiepiscopum et episcopum absolutos, mirari compellimur, cum pro illorum absolutione, de quibus vobis specialiter scripseramus, aliis nos scripsisse minime recordemur. Recolimus autem praefatum archiepiscopum nobis super quibusdam capitulis ad crucesignatos pertinentibus consultationem fecisse: cujus consultationi respondimus sicut vidimus expedire. Sed cum a nobis iterato quaesisset, an ei liceret secundum consultationem eamdem procedere, ipsi rescribere procuravimus, quod per consultationem illam jus erat sibi editum, sed jurisdictio non commissa. Unde, si forte, quod non credimus, occasione consultationis illius, illos duos, vel alios, absolvere attentavit, cum ipse id facere non potuerit, hujusmodi absolutio irrita esse debet penitus et inanis. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus de absolutione illorum duorum diligentius inquirentes, si eos, occasione consultationis praedictae, vel alio quocunque mandato, per suppressionem veritatis seu falsitatis expressionem obtento, inveneritis absolutos, praesertim si in litteris illis, quarum auctoritate absoluti dicuntur, factae vobis commissionis expressa mentio non habetur; cum vobis inquisitionem commiserimus, nobis diffinitione servata, nec mandato nostro pendente aliquid attentari debuerit contra ipsum, absolutionem illam, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, denuntietis irritam et inanem, injungentes eisdem ut peregrinationis propositum exsequantur. Si vero in litteris illis fit commissionis mentio praedictae praecedentis, cum eas habeamus certa ratione suspectas, ipsas nobis cum litteris vestris totius negotii seriem continentibus transmittatis. Caeteris vero nobilibus qui se ad exsecutionem voti voluntarios asserunt et potentes, illisque similiter qui voluntate prompti et corpore sunt valentes, firmiter injungatis ut reddant Domino quod voverunt.
Datum Velletri.
XCV. ARCHIEPISCOPO LUGDUNENSI. Scribit de poenis clericis delicta perpetrantibus infligendis. (Velletri, VII Id. Octobris.) Enormes excessus archidiaconi Lugdunensis nostris auribus saepius replicati, de fraternitate tua nos cogunt vehementius admirari, tanquam errata male corrigas aliorum, qui clericos etiam Lugdunensis Ecclesiae graviter delinquentes negligis emendare. Inter alia sane ipsius facinora, quae in eo ex quotidiano usu quasi domicilium elegisse dicuntur, assidua sacrilegia et rapinae locum sibi vindicant potiorem, cum, clericos, mercatores et alios, per stratam publicam transeuntes capere non metuat, et etiam spoliare, ad illos etiam sacrilegas manus irreverenter extendens qui cum litteris apostolicis revertuntur, sicut apostolatui nostro jam saepius est relatum. Cum igitur tam detestabilis praesumptionis audaciam non possimus sub dissimulatione transire, qui secundum Apostolum, omnem inobedientiam prompti simus ulcisci, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus, quatenus, nisi dictus archidiaconus a te monitus injuriam passis satisfecerit, et a similibus de caetero curaverit abstinere, tu eum ab omni beneficio ecclesiastico, quod habet in provincia Lugdunensi, auctoritate nostra facias penitus alienum, et pro sacrilega manuum injectione in clericos excommunicatum publice nunties, et per totam Lugdunensem provinciam tandiu facias arctius evitari, donec passis injuriam satisfecerit competenter, et cum tuarum testimonio litterarum ad sedem venerit apostolicam absolvendus: attentius provisurus, ut, cum non careat scrupulo societatis occultae, qui manifesto desinit facinori obviare, quae praemisimus ita studeas efficaciter adimplere, quod nulla pro his macula tibi valeat irrogari, et virtus obedientiae te amplius reddat in nostris oculis gratiosum, cum ea saltem jussus a nobis fueris fideliter exsecutus, quae per te ipsum debueras jam fecisse.
Dat. Velletri, VII Idus Octobris, anno quinto.
XCVI. CAPITULO AUXITANO. Ut contra archiepiscopum morbo caduco laborantem procedatur ad privationem, juxta decretum Gelasii papae (Later., IV Non. Novembris.) Angustiis et pressuris Ecclesiae vestrae paterna benignitate compatimur, et ejus laboribus et adversitatibus condolemus, quae, praeter hoc, quod importabilem sustinet sarcinam debitorum, non solum hostibus videtur exposita, verum etiam scorpiones calcaneo ejus insidias paraverunt, extremitate caudae laedentes quae ipsorum corrosioni supersunt. Condolentes igitur laboribus ejus, compatientes etiam et pressuris, cum venerabilis frater noster . . . . . ., Lactorensis episcopus, quem de facto, cum de jure non possetis eligere, vobis in pontificem elegistis, cum vestris et charissimi in Christo filii nostri, J. regis Anglorum illustris ac reginae matris ejusdem et quorumdam litteris aliorum, qui pro ipso nobis humiliter supplicarunt, ad praesentiam nostram accesserit, quia tamen secum de vobis aliquem non adduxit, et suffraganeorum Ecclesiae vestrae litteras non habebat, nobisque propter hoc de modo et processu electionis, quae magis dicenda est postulatio, cum personam nominaveritis alteri sedi conjugaliter copulatam, secundum institutiones canonicas, quas in his et consimilibus volumus observare, non posset fieri plena fides, neque postulationem ejus propter hoc duxerimus admittendam, interim ei, donec de postulatione nosceretur ipsius, administrationem Ecclesiae vestrae, tam in spiritualibus quam temporalibus, de consilio fratrum nostrorum commisimus, ne pro defectu pastoris malignorum exponeretur incursibus et rapinis: venerabilibus fratribus nostris . . . . . . archiepiscopo Burdegalensi, et . . . . . . episcopo Xanctonensi, et dilecto filio, magistro Stephano subdiacono et notario nostro, apostolicis litteris injungentes, ut inquirerent circa postulationem ipsius quae inquirenda viderent, et, si ea unanimis cognosceretur et concors, illam, nullius contradictione vel appellatione obstante, auctoritate apostolica confirmarent; ei, ut se a Lactorensi Ecclesia ad vestram transferret Ecclesiam, auctoritate nostra licentiam tribuentes, pallium etiam assignarent eidem, quod, ne Ecclesia vestra ad sedem apostolicam laborando fatigaretur expensis, per ipsum notarium illuc duximus transmittendum. Verum, cum archiepiscopus et notarius memorati, sicut ex litteris eorum accepimus, super electione Ecclesiae vestrae juxta mandatum nostrum procederent, relatione plurium cognoverunt, quod idem episcopus Lactorensis caduco morbo graviter laboraret, quo, secreto requisitus ab ipsis, se affligi a septennio est confessus, quod etiam in praesentia dilectorum filiorum, Herberti abbatis, et Armararii Silvae Majoris, quos, ne super inquisitione hujusmodi viderentur errare, ad consilium duxerant evocandos, confessus est iterum, superaddens, quod anno isto bis, in Octobri videlicet et in Maio, hujusmodi morbo fuerat infestatus; qui hac de causa postulationem ejus non duxerunt aliquatenus admittendam, donec super hoc responsum apostolicae sedis haberent. [Nos ergo sanctorum Patrum nolentes institutionibus obviare, quae morbo epileptico laborantes a missarum solemniis arcendos esse decernunt, et praesertim bonae memoriae Gelasii papae, praedecessoris nostri, qui edidit in consimili casu canonicum institutum, quod est ultimum septimae causae capitulum in corpore decretorum, jam dictis Xanctonensi episcopo, et notario, et dilecto filio . . . . . . abbati de Corona, nostris damus litteris in mandatis, ut veritate diligentius inquisita, quae secundum institutionem ejusdem Gelasii papae viderint facienda, Deum habentes prae oculis faciant, auctoritate nostra suffulti, appellatione remota: si vero, propter praemissam occasionem, postulatio jam dicti Lactorensis episcopi juxta constitutionem canonicam non fuerit admittenda, ea penitus non obstante, vobis eligendi pontificem auctoritate nostra tribuant facultatem,] et si electionem ipsius quem duxeritis eligendum canonicam esse cognoverint, et personam idoneam, eam auctoritate nostra suffulti, nullius contradictione vel appellatione obstante, confirment, et ne illi aliquid desit ad plenitudinem pontificalis honoris, vestris parcentes laboribus et expensis, absque petitione alia pallium, quod per notarium memoratum transmisimus, ei sine difficultate conferant et assignent, tam super ipsius pallii datione quam forma juramenti tenore mandati apostolici, quod eumdem notarium credimus in scriptis habere, servato.
Dat. Laterani, IV Non. Novembris, pontificatus nostri anno quinto.
Scriptum est super hoc. . . . Xanctonensi episcopo, et S. subdiacono et notario domini PP., et abbati de Corona, juxta quod superius continetur.
XCVII. VERONENSI EPISCOPO, SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE CARDINALI. De collatione canonicatus Veronensis. (Later., II Kal. Novembris.) Dilectus filius G. subdiaconus noster, canonicus basilicae principis apostolorum, sua nobis conquestione monstravit, quod cum dilecto filio . . . . . abbati Sancti Benedicti super Padum, dederimus in mandatis, ut si canonici Veronenses institutioni factae de ipso per venerabilem fratrem nostrum . . . . . Ostiensem episcopum et dilectos filios, P. tituli Sanctae Caeciliae, et J. tituli Sanctae Priscae, presbyteros cardinales, in Ecclesia Veronensi, et per nos postmodum confirmatae, contradictores in aliquo apparerent, ipsos ecclesiastica censura compellere non differrent; idem, quia ad commonitionem ipsius mandatum nostrum noluerunt aliquatenus adimplere, in eos excommunicationis sententiam promulgavit. Nolentes igitur, ut idem canonici de sua contumacia glorientur, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus praedictae excommunicationis sententiam, sicut rationabiliter lata est, facias inviolabiliter usque ad satisfactionem debitam observari, eosque, si infra viginti dies non satisfecerint, sicut debent, ab officio pariter et beneficio suspendere non moreris, firmiter eis ex parte nostra praecipiens, ut duo ex ipsis pro universitate satisfacturi, tam de contemptu, quam de subtractis proventibus, nostro se conspectui repraesentent.
Datum Later., II Kal. Novembris.
XCVIII. CANCELLARIO, ET MAGISTRO LOTARIO CANONICO PARISIENSI. De compositione inter Hospitalarios de Ceresiers, et abbatem conventumque monasterii Scarleiarum. (Later., II Non. Nov.) [Dilecti filii, abbas et conventus de Escarlis Cisterciensis ordinis, sua nobis querela monstrarunt, quod cum inter eos ex una parte, ac dilectos filios Hospitalarios de Ceresiers Senonensis dioeceseos super usuario cujusdam nemoris in Oscha, quod Fagetum dicitur, et territorio vallis Morini quaestio verteretur, in charissimam in Christo filiam, A. reginam Francorum illustrem, fuit compromissum utrinque; quae auditis hinc inde propositis, et causae meritis plenius intellectis, de plurimorum episcoporum et aliorum virorum prudentum consilio arbitrium duxit per diffinitivam sententiam promulgandum,] et redactum in scripto proprio et episcoporum, qui interfuerunt, fecit firmari sigillis, contra cujus sententiam hospitalarii temere venire non timent. [Quamvis autem secundum regulam juris civilis feminae ab hujusmodi publicis officiis sint remotae, alibique dicatur, quod licet summae opinionis, et optime constitutae arbitrium in se susceperint: vel si patronae inter libertos suos interposuerint audientiam, ab omni sint judiciali agmine separandae, ut ex earum electione nulla poena adversus justos earum contemptores, nullaque pacti exceptio habeatur; quia tamen juxta consuetudinem approbatam, quae pro lege servatur in partibus Gallicanis, hujusmodi feminae praecellentes in subjectos suos ordinariam jurisdictionem habere noscuntur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus praefatos Hospitalarios ut arbitrium ipsum, praesertim cum episcoporum fuerit praesentia et consilio roboratum, sicut sine pravitate provide latum est et ab utraque parte sponte receptum, observent, monere ac inducere procuretis, eos ad hoc, si necesse fuerit, per poenam in compromissione statutam appellatione postposita compellentes ]. Testes autem, etc. cogantur, etc.
Datum Laterani, II Non. Novembris, pontificatus nostri anno quinto.
XCIX. SIFFRIDO ARCHIEPISCOPO MAGUNTINO. . . HERBIPOLENSI EPISCOPO, ET . . . ABBATI DE SALEM. De electione episcopi Augustani . (Laterani, VII Id. Novembris.) Litterarum perlecto tenore, quas dilecti filii, capitulum Augustense, ad nostram praesentiam destinarunt, cognovimus evidenter, quod eorum Ecclesia destituta pastore, deliberatione habita diligenti, de religiosorum virorum consilio, unum de gremio ipsius Ecclesiae concorditer elegerunt, asserentes ipsum apud eos probatae ac inculpatae opinionis huc usque fuisse, aetate, scientia, moribusque probatum, et quantum ad parentes, magnis, imo majoribus natalibus originem contraxisse, uno duntaxat excepto, quod cum venia devotae confessionis nobis exprimendum duxerunt, videlicet, quod eum de legitimo natum matrimonio dicere non audebant; quem cum debuissent primitus postulare, ob evidentem utilitatem ipsius Ecclesiae, ac necessitatem urgentem, cum quadam festinatione, ne superveniret fratrum dissensio, elegerunt, timentes ne, discordantibus ipsis, cum in personam aliam non potuissent inveniri concordes, potentia saecularis eorum disponendi dioecesim, et in ea episcopum intrudendi, plenam sibi vindicare praesumeret potestatem. Unde, ut possent evitare hoc malum, eis visum fuit consultius in misericordia apostolicae sedis malum incidere, quam Ecclesiam ipsam calumniose subjicere servituti, super quo a nobis veniam postulantes, factum eorum petebant a nobis misericorditer confirmare. Nos ergo cum fratribus nostris ut in prima littera secundi regesti usque, gravem electoribus poenam inflixit. Ne igitur contrarii videamur canonicis institutis, electionem eorum de facto, cum electio non sit de jure dicenda, secundum quod in negotio quoque Mersburgensis Ecclesiae in consimili casu fecisse dignoscimur, non tam irritandam, quam irritam decernimus, et inanem, et ut de benignitate apostolicae sedis nos sibi benevolos sentiant, quos de jure sentire deberent offensos, cum et eligendi meruerint potestate privari et ab ecclesiasticis beneficiis per tres annos suspendi, ne eorum Ecclesia ob rectoris defectum sustineat laesionem, misericorditer sustinemus, ut nominata persona, quam per assertionem eorum circumspectam accepimus, et discretam, procurationem exerceat, non tanquam electus, sed tanquam canonicus Ecclesiae ac dioeceseos Augustensis, quo non velut electo, sed tanquam canonico Ecclesiam et dioecesim procurante, si eum duxerint postulandum ad vos per se, vel per procuratores idoneos accedere non postponat. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, tam de statu praedictae Ecclesiae, quam meritis et natalibus personae illius, quae fuerint inquirenda diligentius inquirentes, omnia in scriptis redacta infra quatuor menses ad audientiam nostram destinare minime differatis, cum quibus aliqui e praedicto capitulo ad nos venire non tardent, recepturi judicium aequitatis. Quod si non omnes his exsequendis potueritis interesse, tu, frater archiepiscope, cum eorum altero nihilominus ea exsequaris, ita quod, si tu quoque interesse nequiveris, ipsi duo, de tuo tamen assensu procedant.
Datum Laterani, VII Id. Novembris.
Scriptum est super hoc praedicto capitulo, secundum praemissam formam, usque fere in finem, videlicet judicium aequitatis. Dat. ut supra.
C. EPISCOPO PARISIENSI, ET JOANNI ABBATI, AC CAPITULO SANCTAE GENOVEFAE PARISIENSIS. Compositionem inter ipsos, super jure parochiali in parochia de Monte super capella factam, auctoritate apostolica confirmat . (Laterani, VII Id. Novembris.) Cum inter vos et ecclesias vestras, super jure parochiali in parochia de Monte super capella sanctae Genovefae, sita in civitate Parisiensi, et super procurationibus quas tu, frater episcope, in parochialibus ecclesiis Parisiensis dioeceseos ad praedictam ecclesiam Sanctae Genovefae de Monte pertinentibus requirebas, dudum fuisset controversia ventilata, tandem post labores varios et fatigationes multimodas, quas propter hoc sustinuistis, utrinque de utriusque partis assensu, mediantibus bonis viris, salva sedis apostolicae reverentia, eo fuit inter vos tenore compositum, quem vestris nobis litteris plenius expressistis, pari desiderio et voluntate unanimi supplicantes, ut eidem compositioni vobis et vestris ecclesiis necessariae manum nostrae confirmationis apponere dignaremur. Nos ergo vestris precibus inclinati, compositionem ipsam, sicut sine pravitate provide facta est, et ab utraque parte sponte recepta, et in scriptis authenticis continetur, dummodo non vergat in praejudicium apostolicae sedis, ad quam ecclesia Sanctae Genovefae nullo mediante dignoscitur pertinere, mandamus atque praecipimus inviolabiliter observari. Damus autem dilectis filiis . . . . abbati Sanctae Columbae Senonensis et . . . . . magistro scholarum Aurelianensi, in mandatis, ut, cognita plenius veritate, si compositionem ipsam secundum praescriptum modum factam invenerint et receptam, eam auctoritate nostra confirment, ut et nos ipsam, per eorum relationem instructi, auctoritate apostolica confirmemus.
Dat. Laterani, septimo Idus Novembris.
CI. ARCHIEPISCOPO LUGDUNENSI. Scribit de poenis clericis delicta perpetrantibus infligendis, et illos exauctoratos in monasterium detrudendos decernit. (Later., VI Idus Novembris.) [Tuae discretionis prudentiam] in Domino commendamus, quod in talento tibi commisso superlucrari laboras, durum illum exactorem attendens, qui non tantum in sortem suum convenit debitorem, verum etiam in usuras. In sollicitudine igitur tibi commissa providus et attentus, super quibusdam articulis apostolicae sedis providentiam implorasti, proponens, quod quidam homines tibi subjecti quam saepius, propter ebrietatem, cujus pessimus usus in illis partibus inolevit, manus injiciunt in clericos violentas, quosdam levius aliosque gravius offendentes; unde quidam illorum propter inopiam, quidam propter senectutem sive debilitatem, alii vero propter difficultatem itineris, et nonnulli propter guerras et inimicorum insidias, sedem apostolicam adire non possunt, super quo plurimis tibi commissis times imminere periculum animarum. Nos autem, de tua discretione gerentes fiduciam pleniorem, auctoritate tibi praesentium indulgemus, ut eis qui levi offensa manus injecerint in clericos violentas, et propter occasiones praedictas non potuerint apostolicam sedem adire, juxta formam Ecclesiae beneficium absolutionis impendas, ita quod ab illis injuriam passis congrue satisfiat, itineris labore redempto per opera pietatis; caeteros autem ad sedem apostolicam absolvendos non differas destinare. Super eo vero quod nobis significare curasti, videlicet, quod incidentibus in canonem latae sententiae contra prohibitionem tuam indifferenter ab amicis communicatur et cognatis eorum, unde quamplures propter participationem ipsorum labem excommunicationis incurrunt, praesentium tibi auctoritate concedimus, ut, ab illis sufficienti cautione recepta quod nostris debeant parere mandatis, eos ad communionem restituas, ita quod in termino competenti, quem illis secundum tuam industriam praefigi volumus et mandamus, ad Ecclesiam Romanam accedant, apostolicum recepturi mandatum, ad quam si venire neglexerint, eos in sententiam pristinam, nullius contradictione vel appellatione obstante, reducas, et facias eos ab omnibus tanquam excommunicatos arctius evitari, donec cum litteris tuis ad apostolicam sedem pro beneficio absolutionis accedant. [Ad illud praeterea quod a nobis tertio requisisti, qualiter clerici in latrociniis vel aliis magnis sceleribus deprehensi teneri debeant, respondemus, quod, a suis ordinibus degradati, retrudi debent in arctis monasteriis ad poenitentiam peragendam.] Caeterum, in quarta quam nobis consultatione fecisti, quod tibi faciendum existat de iis qui, matrimonio jam contracto, soboleque suscepta, in sexto consanguinitatis gradu inventi fuerint se ad invicem attinere, taliter respondemus, quod, cum videris expedire, dissimulare poteris circa taliter copulatos, maxime qui diu pacifice commanserunt.
Dat. Laterani, sexto Idus Novembris, pontificatus nostri anno quinto.
CII. ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS IN REGNO UNGARIAE CONSTITUTIS. De praeposituris regni Ungariae apostolicae sedi subjectis. (Later., VI Idus Novembris.) Significavit nobis charissimus in Christo filius noster, H . . . . . rex Ungarorum illustris, quod regales praepositurae, sicut ad eum in temporalibus, sic ad nos in spiritualibus, nullo pertinent mediante; unde petebat, ut electus canonice praepositus ad nos in propria persona, vel per nuntium cum litteris sui assensus, accederet, confirmationem electionis suae a sede apostolica obtenturus. Nos autem, qui sic jura nostra volentes illibata servare, quod et vestra serventur illaesa, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus ad praeposituras ipsas, sicut ad nos asseruntur sine medio pertinere, manus illicitas nullatenus extendatis, et jus earum temeritatis ausu nullus usurpet; quia, cum jura vestra vobis velitis illibata servari, indignum esset pariter et absurdum, si ea quae ad nos pertinent turbaretis, nec nos id possemus aequanimiter sustinere.
Dat. Laterani, VI Id. Novembris.
CIII. H. ILLUSTRI REGI UNGARIAE. Hortatur ut votum transeundi in terram sanctam solvat. (Laterani.) Regiae magnitudinis litteras hilari vultu et alacri mente recepimus, et quae nobis dilecti filii . . . abbas Pelisii, et C. archidiaconus, nuntii tui, nobis proponere voluerunt, intelleximus diligenter, eis aurem benevolam adhibentes, sicut qui te inter Christianissimos reges, et catholicos principes, obtentu magnificae devotionis, quam circa nos, et Romanam semper Ecelesiam vestigiis praedecessorum tuorum inhaerens habere dignosceris, specialis dilectionis praerogativa diligimus, et preces ac petitiones tuas, in quibus cum Deo possumus libenti animo exaudimus. Proposuerunt siquidem nobis iidem nuntii tui, et id etiam eaedem litterae continebant, ut super solvendo voto, quod pro subventione terrae sanctae pie ac laudabiliter emisisti, tibi consulere deberemus, cum venerabilium fratrum nostrorum, archiepiscoporum et episcoporum regni tui, admonearis consilio, ut debitum peregrinationis susceptae propter inimicitias Culini Bani, qui cum innumera multitudine paganorum, quamdam partem populi Christiani tuae coronae subjecti clam captivatam deduxit, et partem residuam sine intermissione debellare conatur, ad tempus debeas retardare. Nos autem, qui honorem tuum paterna charitate diligimus, regiae serenitati de puro corde et conscientia bona et fide non ficta, consulimus, quatenus, si fieri potest absque periculo regni tui, quod utique fieri posse confidimus et speramus, tum pro salute animae tuae, tum pro terrae sanctae necessitate, non tardes reddere Domino quod vovisti, ut, sicut princeps Catholicus et Christianissimus rex, divitias regni coelestis deliciis regni terreni praeponere videaris, neve maculam in gloria tua ponas, et divinam incurras offensam, quam ex eo forsan incurristi, quod postquam fuisti crucesignatus contra Christianos arma movisti, ex qua forte, justo judicio, praescripta contigit tuo regno jactura, quamquam hoc nobis praefati nuntii non retulerint, etsi contra paganos aut etiam Christianos, non impugnando, sed resistendo moveris arma, inculpabilis videaris. Nos enim, ad conservandum et protegendum in tua fidelitate regnum Ungariae, quodcunque cum honestate poterimus, prompta sumus voluntate parati consilium et auxilium impertiri.
Datum Laterani.
CIV. ROGERIO, ABBATI MONASTERII BEATORUM PETRI ET PAULI, SANCTIQUE AUGUSTINI, QUOD JUXTA METROPOLIM DOROBERNIAE SITUM EST, EJUSQUE FRATRIBUS. Recipit eos sub protectione beati Petri, et enumerantur ipsorum bona et privilegia. (Later., II Non. Novembris.) Licet omnes ecclesias, ex injuncto nobis divinitus apostolatus officio, diligere atque honorare generaliter debeamus, et suam eis justitiam conservare, illis tamen propensiori cura nos convenit imminere, quae ad jus et proprietatem Ecclesiae Romanae specialiter pertinere noscuntur, cui auctore Domino deservimus. Hoc nimirum intuitu, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et monasterium in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, a gloriosae memoriae Aethelberto Anglorum rege, ad Orientem Doroberniae civitatis, in suam sibique succedentium regum ejusdemque urbis praesulum sepulturam, a fundamento constructum, et sub jurisdictione sedis apostolicae sine medio constitutum, ad exemplar praedecessorum nostrorum feliciis memoriae, Bonifacii ac Deodati, Agathonis, Joannis, Calisti, Innocentii, Lucii, Eugenii, Alexandri et Coelestini, Romanorum pontificum, praesentis scripti pagina communimus: statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona monasterium ipsum inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata consistant. Libertatem quoque ab eisdem praedecessoribus nostris per authentica privilegia eidem venerabili loco concessam, nos, auctore Deo, ratam et inconvulsam in posterum volumus conservari, et sicut monasterium ipsum, initio nascentis Christianae religionis, apud regnum Anglorum in monasticae religionis observantia exstitit primum, ita nihilominus cum omnibus ad ipsum pertinentibus, perpetuis futuris temporibus ab omni servitio liberum, ab omni mundiali strepitu maneat inconcussum; sed nec ecclesiasticis conditionibus, sive angariis, vel quibuslibet obsequiis secularibus aliquo modo subjaceat, neque ullus omnino in ejusdem monasterii dominium quolibet modo se ingerat, vel quamlibet imperandi sibi vindicet potestatem, vel aliquas molestias inferat, vel consuetudinem [sic] imponat, aut etiam in eo missarum solemnia nisi ab abbate et fratribus invitatus celebrare praesumat: obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ad ejusdem loci regimen extraneus assumatur, nisi forte, quod absit, in loco ipso idonea persona ad hujusmodi officium non poterit reperiri, sed de congregatione ipsa, et quem communis consensus, aut fratrum pars consilii sanioris, propria sibi elegerit voluntate, sine aliqua professionis exactione, in monasterio benedicatur eodem. Haec igitur omnia, sicut a jam dictis praedecessoribus nostris constituta et privilegiorum sunt munimine roborata, ita etiam nos, vobis vestrisque successoribus, et per vos eidem monasterio, in perpetuum praesentis scripti pagina confirmamus. Concordiam quoque, quae inter vos et bonae memoriae Theobaldum, quondam Cantuariensem archiepiscopum, super quinquaginta solidos et septem denarios, quos vestrum monasterium Ecclesiae Cantuariensi singulis annis solvere consueverat, sicut per bonae memoriae Henricum, quondam Wintoniensem episcopum, et alios discretos viros, pacis intuitu, rationabiliter facta est, et sanctae memoriae antecessorum nostrorum, Lucii, Eugenii, Alexandri et Coelestini, auctoritate firmata, nos etiam confirmamus; ut videlicet ecclesia Sanctae Trinitatis Cantuariensis duo molendina apud Dovoram, quae juris erant ipsius monasterii, et viginti solidos de praebenda quam idem monasterium habet in ecclesia Sancti Martini de Dovora, tali modo de caetero habeat in perpetuum, ut memoratos quinquaginta solidos et septem denarios ultra non exigat, salva in caeteris utriusque Ecclesiae per omnia dignitate. Statuimus etiam ut in concambium trium solidorum, qui pro pane, potu et arietibus, archiepiscopo et Ecclesiae Cantuariensi annuatim a vestro monasterio solvebantur, sicut pro bono pacis et utriusque Ecclesiae quiete a jam dictis antecessoribus nostris, Lucio, Eugenio et Coelestino, provisum est, praefatus archiepiscopus tres habeat de terra ipsius monasterii solidatas, videlicet tres mansuras extra civitatem Cantuariensem, ante portam ecclesiae Beati Gregorii, quas Ecclesia Cantuariensis de caetero in quiete possideat, ita ut nec eidem archiepiscopo nec alicui successorum suorum, per se sive per ministros suos, ab eodem monasterio vel fratribus exigendi aliquid licentia concedatur. Quia vero, ubi spiritus Dei est, ibi secundum Apostolum est libertas, nihilominus diebus et noctibus, in canonicis horis, signa pulsandi, et Dei omnipotentis laudibus insistendi liberam vobis concedimus facultatem, salva transactione, si qua super hoc inter vos et praefatae Sanctae Trinitatis ecclesiam intercessit. Concessionem quoque possessionum sive reddituum ad luminaria concinnanda, et ipsum monasterium reparandum et ordinandum, a bonae memoriae quondam Hung. abbate monasterii vestri, communi fratrum consilio et assensu rationabiliter factam, et eorumdem praedecessorum nostrorum, Lucii, Eugenii, Alexandri, necnon et Coelestini, authentico confirmatam, nihilominus ratam manere censemus. Praeterea, Estanores et totum littus usque ad medietatem aquae, sicut eadem villa ab Henrico et Stephano, quondam Anglorum regibus, monasterio vestro rationabiliter est concessa et scriptis eorum firmata; molendinum etiam, quod infra Cantuariam apud Hestberegge situm est, sicut ab eodem rege Stephano, in compensatione thesauri monasterii, legitime vobis datum est, auctoritate apostolica confirmamus. Constitutionem quoque ad vestitum monachorum, a vobis communi consilio et assensu rationabiliter et provide factam, videlicet de Sellinges, S. Waleclive, Ripple. Lagadun. et de decima de Gravesende, et aliis quibusdam minutis redditibus, sicut eadem ab ipsis praedecessoribus nostris, Lucio, Eugenio, Alexandro, et Coelestino, confirmata est, ratam habemus et illibatam esse censemus. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, etc., usque profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum, etc., usque subjaceat. Cunctis autem, etc., usque amen.
Datum Laterani, per manum Blasii, sanctae Romanae Ecclesiae subdiaconi et notarii, II Non. Novembris, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno millesimo ducentesimo secundo, pontificatus vero domni Innocentii papae III anno V.
CV. EPISCOPO, ET CAPITULO METENSI. Episcopo, etiam non exposcenti, coadjutorem dat, quia lumen oculorum amiserat . (Later., II Id. Nov.) Ad nostram noveritis audientiam pervenisse, quod tu, frater episcope, jam ita lumen amiseris oculorum, ut divina non possis officia celebrare, propter quod Metensis Ecclesia, tam in spiritualibus quam temporalibus, sustinet non modicum detrimentum. Volentes igitur eidem Ecclesiae sollicitudine paterna consulere, qui tenemur omnibus ex susceptae administrationis officio providere, venerabili fratri nostro . . . Praenestino episcopo, apostolicae sedis legato, per scripta nostra mandavimus, ut inquirat super his omnibus diligentius veritatem, et si rem noverit ita esse, tibi, frater episcope, auctoritate nostra talem coadjutorem assignet juxta canonicas sanctiones, quod dicta Ecclesia nullam sui juris sustineat laesionem. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus coadjutorem, quem praedictus legatus tibi, frater episcope, duxerit deputandum, recipere procuretis. Alioquin, sententiam quam ipse rationabiliter tulerit in rebelles, ratam habebimus, et eam faciemus auctore Domino firmiter observari.
Dat. Laterani, secundo Idus Novembris.
CVI. AMALFITANO CAPITULO. M. Theatinum archidiaconum, in archiepiscopum Amalfitanum ab ipsorum nuntiis electum, auctoritate apostolica confirmat. (Later., XVII Kal. Novemb.) Cum bonae memoriae archiepiscopus vester viam fuisset universae carnis ingressus, ejus nobis obitum per litteras vestras et nuntios lacrymabiliter intimastis. Nos autem, Ecclesiae vestrae consulere cupientes, vobis inter caetera dedimus in mandatis, ut infra mensem post susceptionem litterarum nostrarum studeretis eidem in persona idonea, devota nobis, et charissimo in Christo filio nostro, F . . . illustri Siciliae regi, fideli, canonice ac concorditer providere. Alioquin, aliquos ex canonicis vestris ad sedem apostolicam mitteretis, eum quem ipsis daremus in archiepiscopum recepturos. Vos ergo, per dilectos filios, monachos, archidiaconos, clericos, laicos, barones et reverendos presbyteros et cardinales diaconos, canonicos vestros, postulationem nobis triplicem praesentastis: primo, dilectum filium, P . . . tituli Sancti Marcelli presbyterum cardinalem; secundo, venerabilem fratrem nostrum, Cusentinum archiepiscopum; tertio, illustris cardinalis praedicti nepotem, concedi vobis in archiepiscopum postulantes. Nos vero, cum fratribus nostris communicato consilio, nullam illarum duximus admittendam; primam, tum quia nolebamus eodem cardinale, utpote tam magno membro Ecclesiae Romanae, carere, tum quia cardinalis ipse propositum assumpserat pro crucis obsequio transfretandi, unde non posset ad praesens eidem Ecclesiae providere; secundam, quia, cum urgens necessitas et evidens utilitas episcoporum translationibus causam praestent, nec urgentem necessitatem, nec utilitatem inspeximus evidentem, propterea quod dictus esset archiepiscopus transferendus; tertiam, quia nepos cardinalis ejusdem defectum patitur, sicut dicitur, tam ordinis quam aetatis, cum non solum trigesimum sed nec etiam vigesimum annum attigerit, nec sciatur adhuc an sit in subdiaconum ordinatus. Caeterum, ad instantiam cardinalis ejusdem, qui pro eadem ecclesia sollicitus existebat, et preces nuntiorum vestrorum, eligendi eis restituimus potestatem, cum super hoc mandatum a vobis communiter recepissent. Injunximus tamen eis ut de consilio nostro ad electionem procederent faciendam. Ipsi ergo, gratia sancti Spiritus invocata, in dilectum filium, M. archidiaconum Theatinum, vota sua unanimiter conferentes, ipsum in archiepiscopum elegerunt; de quo quia nos et fratres nostri plenam notitiam habebamus, utpote quem apud sedem apostolicam diu laudabiliter conversatum, verum, industrium esse novimus, et tam litteratura quam moribus adornari, ac in devotione nostra et fidelitate regia permansit fideliter hactenus, et nunc fidelius permanere ( sic ), factae de ipso electioni vice regia praestantes assensum, ipsum auctoritate curavimus apostolica confirmare. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus eum benigne recipere procuretis, et honorifice pertractare, salubria monita et statuta ipsius recipientes humiliter et inviolabiliter observantes et impendentes eidem, tanquam archiepiscopo vestro, reverentiam et obedientiam tam debitam quam devotam.
Datum Laterani, die decima septima Kalendas Decembris.
Scriptum est super hoc M . . . Amalfitanensi electo, in eumdem fere modum usque confirmare. Monemus igitur discretionem tuam et exhortamur attentius, et per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus electionem ipsam recipias, et, factam tibi gratiam recognoscens, in devotione nostra et regia fidelitate persistas, et quae ad honorem nostrum et regis noveris pertinere promoveas studiose. Volumus etiam nihilominus et mandamus, ut proximis quatuor temporibus nostro te conspectui repraesentes, ordinationis munus et consecrationis beneficium suscepturus.
Datum Laterani, decimo septimo Kalendas Decembris.
CVII. ARCHIEPISCOPO BISUNTINO, ARCHIDIACONO SILVANECTENSI, OMNIBUS ECCLESIARUM RECTORIBUS PER BISUNTINAM DIOECESIM CONSTITUTIS. Ne monachi Cistercienses ad saecularia judicia pertrahantur. (Later., Id. Novembris.) Non sine grandi cogimur admiratione referre, quae nuper dilectis filiis, fratribus Cisterciensibus et aliis ejusdem ordinis, in vestra dioecesi accepimus contigisse. Sunt enim nonnulli de parochianis vestris, quemadmodum nostris est auribus intimatum, qui ad ea quae Dei sunt respectum debitum non habentes, eos ad saecularia pertrahere judicia non formidant, et examen aquae frigidae, ignisque candentis, vetitumque duellum subire compellunt, nullatenus attendentes, sacros canones non censere confessionem a quolibet per hujusmodi extorquendam, et quod sanctorum Patrum non est documento sancitum, non esse superstitiosis adinventionibus praesumendum. Nos ergo, quae praemissa sunt circa praedictos viros religiosos attentari de caetero districtius inhibentes, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus, et districte praecipimus, quatenus parochianos vestros monere studiosius et inducere procuretis, ut, ab hujusmodi conatibus illicitis penitus abstinentes, similia de caetero non praesumant, quae in contemptum Dei et ecclesiasticae libertatis dispendium attentari noscantur. Alioquin, eos ad id per excommunicationis sententiam, appellatione remota, cogatis, quam usque ad satisfactionem condignam praecipimus inviolabiliter observari.
Datum Laterani, Idibus Novembris, anno V.
CVIII. R. TITULI SANCTORUM MARCELLI ET PETRI PRESBYTERO CARDINALI, CASSINENSI ABBATI. Indulget ut recipiat a Roberto de Aquila duo castra. (Later., II Kal. Decembris). Ex litteris quas nobis tua discretio designavit, intelleximus evidenter, quod cum nobilis vir Robertus de Aquila tecum convenerit, ut illa duo castra ad tuum monasterium pertinentia, quae detinet violenter, receptis a te aliis possessionibus Ecclesiae Cassinensis, tibi debeat resignare, ad id efficiendum, cum non possis aliter, nostram postulas licentiam tibi dari, asserens quod, si dictum negotium differretur, magnum exinde periculum proveniret ecclesiae Casinensi, et in damnum quoque Campaniae non modicum redundaret, maxime cum eidem Roberto per Marcualdum, castellanum Diopuldi, promissum sit et firmatum, quod, si duo illa castella per quae sola transitus est, et per quae ipsorum poterit malitia plurimum refraenari, ei dare voluerit, castellum Praeventia ( sic ), et quaedam alia ei sine qualibet difficultate concedet, et ideo praedicto monasterio tuo videbatur plurimum expedire, quod ne dictus M. illa castra posset aliquatenus obtinere, super compositione ipsa nostrum tibi praestaremus assensum pariter et favorem. Nos igitur, volentes in hac parte Cassinensi Ecclesiae paterna sollicitudine providere, discretioni tuae duximus respondendum, quod, habito saltem majoris et sanioris partis capituli tui consilio et assensu, ut dicta castra valeas rehabere, de licentia nostra aliquas de possessionibus Ecclesiae Cassinensis eidem Roberto, prout Ecclesiae tuae curae commissae expedire cognoveris, poteris assignare.
Dat. Laterani, II Kal. Decembris.
CIX. ABBATIBUS CISTERCIENSI, DE FIRMITATE, PONTINIACENSI, CLARAEVALLENSI, ET DE MORIMUNDO. Littera exhortatoria ad permanendum in simplicitate regulae. (Later. X Kal. Decembris). Quia qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter, ex eo Cisterciensem ordinem credimus hactenus usque adeo profecisse, ut a mari ad mare propagines suae religionis extenderet, et in omnem terram fama honestatis ejus exiret, quod recte, pure ac simpliciter hactenus ambulavit, nec qui erant superiores in eo visi sunt tanquam dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo nolebant de praelatione contendere, aut sibi primos accubitus aut primas cathedras vindicare, vel suos excessus sub occasione defendere praelaturae. Legerant enim quod principes gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos benefici nuncupantur. Verum discipuli Christi non sic, sed qui major est inter eos, servus omnium reputatur, et qui praecessor, tanquam ministrator existit; unde, praeesse et subesse quasi paria reputantes, fratres se, non dominos, reputabant, nec praeesse, sed subesse credebant, cum sibi subjectis et spirituales epulas et corporales cibos cogebantur ex injunctae sibi dispensationis debito ministrare. Nuper autem ad nos rumores pervenere sinistri, quod mutatus sit aliquantulum color optimus et nativus, et aurum in scoriam sit conversum, cum aliqui jam de praelatione contendant, et quae sua sunt, non quae Jesu Christi quaerentes, a suae rectitudinis tramite, ac propriae simplicitatis consuetudine velle recedere videantur. Ne igitur, temporibus nostris, qui sincere zelamur Cisterciensis ordinis honestatem, alicujus dissensionis scrupulus oriatur, per quem, quod absit, fama vestri nominis offuscetur, discretionem vestram monemus, et exhortamur attente, et per apostolica vobis scripta praecipiendo mandamus, quatenus, in simplicitatis et puritatis vestrae proposito persistentes, non retrahatis manum ab aratro, sed ad anteriora vos jugiter extendatis, occasionem scandali, et dissensionis materiam praecipue fugientes, ne forte, sicut Grandimontenses, in derisum et fabulam incidatis. Sane cum parati simus cum Apostolo inobedientiam omnem ulcisci, si quis usurpando praelationem indebitam, vel subjectionem debitam subtrahendo, quietem vestri ordinis turbare praesumeret, tantae praesumptionis excessum taliter puniremus in eo, quod ipse illud Evangelicum verbum, quo dicitur, « vae illi per quem scandalum venit (Matth. XVIII, 7), » in se frustra quereretur impletum. Eligeremus enim potius paucos offendi, quam totum ordinem aboleri.
Datum Laterani, X Kal. Decembris, anno V.
CX. B. SPALATENSI ARCHIEPISCOPO, ET J. CAPELLANO NOSTRO. De Catharis expellendis. (Laterani, XI Kal. Decemb.) Illam gerimus de discretione vestra fiduciam, quod secure vobis committimus ea quae viris sunt prudentibus committenda, pro certo sperantes, quod illa promovere studebitis ad divini nominis gloriam et apostolicae sedis honorem. Cum igitur in terra nobilis viri, Culini Bani, quorumdam hominum multitudo moretur, qui de damnata Catharorum haeresi sunt vehementer suspecti et graviter infamati, nos charissimo in Christo filio nostro Henrico, regi Ungarorum illustri, apostolica scripta direximus contra illos, qui praefatum Culinum super hoc arguens et objurgans, praecepit, ut hujusmodi homines de tota terra sibi subjecta proscriberet, bonis corum omnibus confiscatis. Ipse vero, semetipsum excusans, respondit, quod eos non haereticos, sed catholicos esse credebat, paratus quosdam eorum pro omnibus ad sedem apostolicam destinare, ut fidem et conversationem suam nobis exponerent, quatenus nostro judicio, vel confirmarentur in bono, vel revocarentur a malo, cum apostolicae sedis doctrinam velint inviolabiliter observare. Nuper ergo, praefatus Culinus venerabilem fratrem nostrum . . ., archiepiscopum, et dilectum filium . . . archidiaconum Ragusinum, et cum eis quosdam ex praefatis hominibus ad nostram praesentiam destinavit, petens humiliter et implorans, ut aliquem virum idoneum de latere nostro in terram suam mittere dignaremur, qui tam ipsum quam homines suos de fide ac conversatione diligenter examinet, evellens et plantans quae secundum Deum evellenda cognoverit et plantanda. Nos igitur, qui, licet indigni, vicem ejus exercemus in terris, qui non vult mortem peccatorum, sed ut convertantur et vivant, petitionem hujusmodi decrevimus admittendam, cum correctionem illorum paterno desideremus affectu. Quocirca de communi fratrum nostrorum consilio, te, fili Joannes, ad hujus exsecutionem negotii duximus destinandum; quod ut perfectius exsecutioni mandetur, te, frater archiepiscope, qui tam vicinitate locorum quam rerum experientia, super hoc notitiam obtines pleniorem, duximus adjungendum, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandantes, quatenus ad terram praefati Culini pariter accedentes, de fide ac conversatione, tam ipsius quam uxoris et hominum terrae suae, inquiratis diligentissime veritatem, et quae secundum fidem catholicam apostolicamque doctrinam inveneritis confirmanda, nostra freti auctoritate, secundum ritum ecclesiasticum confirmetis. Si qua vero inveneritis inter eos, quae sapiant haereticam pravitatem, et sanae adversentur doctrinae, ad viam veritatis secundum fidei regulam reducatis. Quod si forsan monitis et mandatis vestris noluerint acquiescere, posse ( sic ) in eos, appellatione remota, secundum constitutionem quam edidimus adversus haereticos procedatis; attentius provisuri ut, Deum habentes prae oculis, mandatum nostrum cum omni puritate ac sollicitudine studeatis implere. Nos enim, sententiam quam canonice protuleritis, ratam habebimus, et faciemus auctore Deo inviolabiliter observari.
Dat. Laterani, XI Kal. Decembris, pontificatus nostri anno V.
CXI. NOBILI VIRO, HENRICO, DUCI ZLESIAE. Confirmat concordiam inter eum et patruum initam. (Later., VII Kal. Decembris.) Inclytae recordationis patris tui memoria, et tuae devotionis merita promerentur, ut petitionibus tuis, praesertim quae ad pacem pertinent, et continent honestatem, favorem apostolicum libentius impendamus. Sane, in audientia nostra fuit ex tua parte propositum, quod inter te ac nobilem virum Mesconem, patruum tuum, talis compositio intervenit, quod, acceptis mille marcis argenti, quas ipsi solvisti, contentus esset castris et terra, quae compositionis tempore detinebat, nec ullo tempore ad aliquam partem terrae, vel castra, quae titulo successionis paternae tenebas, aspiraret ullatenus, aut te, vel filium tuum imposterum molestaret. Tu quoque, quod nec eum, nec filium ejus super castris omnibus quae tenebat ullo tempore molestares, firmiter promisisti . . . fuit autem forma compositionis hujusmodi utriusque vestrum juramento firmata. Nos igitur, compositionem ipsam sicut provide facta est, et ab utraque parte sponte recepta, et in scripto authentico continetur, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus . . . Nulli ergo, omnino hominum, etc. Hanc paginam nostrae confirmationis, etc.
Datum Laterani, VII Kal. Decembris.
CXII. N . . . GNEZNENSI ARCHIEPISCOPO; ET . . . CRACOVIENSI ET WRATIZLAVIENSI EPISCOPIS. De eodem argumento. (Later., VII Kal. Dec.) Quae ad pacem principum et quietem sub eis degentium populorum provide statuuntur, tanto debemus libentius approbare, quanto amplius ex officii nostri debito cognoscimus nos teneri, ut evangelizemus Christi fidelibus verbum pacis. Hoc igitur diligentius attendentes, compositionem, quae inter nobilem virum Henricum Zlesiae et Mesconem, patruum ejus, duces, vobis mediantibus intervenit, sub sigillis vestris et ducum ipsorum sedi apostolicae praesentatam, libenter inspeximus, et auctoritate curavimus apostolica confirmare. Volentes igitur quieti ducum ipsorum plenius providere, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, et districte praecipimus, quatenus si qua partium contra compositionem eamdem, ullo unquam tempore, venire praesumpserit, nisi ad commonitionem vestram a sua duxerit praesumptione cessandum, excommunicationis eam vinculo, sublato appellationis obstaculo, innodetis, et singulis diebus Dominicis et festivis, pulsatis campanis et candelis accensis, excommunicatam publice nuntiantes, mandetis ab omnibus arctius evitari, et sententiam ipsam sub solemnitate praedicta publicari per totam provinciam faciatis. Ne autem hujus compositionis observantia vobis morientibus moriatur, cum aliquis vestrum, vocante Domino, viam fuerit universae carnis ingressus, in hujus exsecutione mandati, mandamus et volumus ejus succedere successorem.
Datum Laterani, VII Kal. Decembris.
CXIII. WRATISLAVIENSI EPISCOPO. De eo qui in diaconum et mox in presbyterum est promotus. (Laterani, X Kal. Decembris.) Per tuas nobis litteras intimasti, quod venerabilis vir . . . . . canonicus regularis, canonici juris ignarus, in anniversario dedicationis cujusdam ecclesiae in diaconum et postea, paschali sabbato, in presbyterum est promotus. Ideoque fraternitati tuae significatione praesentium intimamus, quatenus super hoc ei poenitentiam competentem injungas, et si vir religiosus existit, et necessarius Ecclesiae in qua manet, cum sit canonicus regularis, cum ipso poteris in exsecutione supradictorum ordinum dispensare.
Datum Laterani, X Kal. Decembris.
CXIV. EPISCOPO PARISIENSI. Ut sententiam ab archiepiscopo Senonensi, propter denegatas sibi ab abbate Sancti Maglorii et priore de Chastres procurationes ratione visitationis debitas, latam, in sua dioecesi faciat observari. (Laterani, IV Kal. Decembris.) [Cum ex officii nostri debito Senonensem provinciam visitaret venerabilis frater noster. . . archiepiscopus Senonensis, per Parisiensem dioecesim transitum faciens, ad . . . . . abbatis Sancti Maglorii . . . . , prioris de Chastres, et quorumdam aliorum ecclesias necesse habuit declinare; a quibus cum procurationem sibi debitam postularet, ipsi eam exactam inhumaniter negaverunt, illam solvere penitus contemnentes, ad suae negationis defensionem hoc solummodo allegantes quod non meminerint se procurationem hujusmodi praedecessoribus ejusdem archiepiscopi exsolvisse, sed nec ab eis aliquando fuisse petitam.] Idem vero archiepiscopus, propter procurationem sibi minus rationabiliter denegatam, illos auctoritate rescripti quod super hoc a sede apostolica impetrarat, ab officiorum exsecutione suspendit, eosdem postmodum, quoniam suspensionis sententiam non servabant, vinculo excommunicationis astringens, quod totum in ipsius archiepiscopi litteris perspeximus contineri, qui eamdem sententiam petebat auctoritate apostolica confirmari. [Nos igitur, praemissam allegationem eorum nullam penitus reputantes, cum contra procurationem quae ratione visitationis debetur praescribi nequiverit, quemadmodum nec contra visitationem ipsam potest aliquo modo praescribi, etsi alius contra eum praescribere posset utramque, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus sententiam, quam in contemptores praedictos, tam nostri auctoritate rescripti quam antiqua metropolitica consuetudine, tulit archiepiscopus memoratus, usque ad satisfactionem condignam per tuam dioecesim facias inviolabiliter observari; quia, secundum legem divinam, non est os bovi trituranti claudendum, et secundum Apostolum, qui spiritualiter seminat, non est magnum si metat carnalia, cum nemo cogatur suis stipendiis militare. Si quid enim aliud quam superius fuerit allegatum, contra intentionem archiepiscopi saepefati objicere voluerint et probare, nos eis faciemus justitiae plenitudinem exhiberi.] Tu quoque obedientiam et reverentiam sibi debitam impendere non detractes, quia qui se scit aliquibus esse praepositum, moleste ferre non debet alium sibi esse praelatum. Unde mirari cogimur et moveri, quod, cum idem archiepiscopus tibi mandasset ut praefatam sententiam per dioecesim tuam faceres observari, diceris respondisse, te non teneri ad exsecutionem sententiae, de qua dubitares an fuerit juste prolata; quod quam sit frivolum et absurdum, nemo juris peritus ignorat.
Datum Laterani, IV Kal. Decembris, pontificatus nostri anno V.
CXV. EPISTOLA CALOJOANNIS IMPERATORIS BULGARORUM AD PAPAM. Litterae Calojoannis, domini Bulgarorum et Blacorum, missae domno Innocentio papae III, translatae de Bulgarico in Graecum, et de Graeco postea in Latinum. Respondet epistolae 266, lib. II. Venerabili et sanctissimo patri summo pontifici, ego Calojoannes, imperator Bulgarorum et Blacorum, gaudium et salutem mando tibi. Notum facimus sanctitati vestrae quod nos recepimus vestras sacrosanctas litteras, quas nobis portavit religiosus archipresbyter Brundusinus, et nos reputavimus eas charas super omne aurum et quemlibet lapidem pretiosum. Unde multas egimus gratias omnipotenti Deo, qui visitavit nos servos suos indignos secundum suam ineffabilem bonitatem et respexit humilitatem nostram et reduxit nos ad memoriam sanguinis et patriae nostrae, a qua descendimus. Et nunc, sancte Pater, tanquam bonus pastor et caput omnium fidelium Christianorum, filios sanctae catholicae et apostolicae sedis congregare volens in unum, requisisti nos remotos secundum corpus. Et quamvis fratres mei bonae memoriae jamdudum voluerint mittere sanctitati vestrae, non tamen ad vos pervenire propter multos nostros contrarios potuerunt; et nos similiter probantes semel, secundo et tertio ad vos dirigere, deducere non potuimus quod optabamus in fructum. Et nunc videntes quod sanctitas vestra dignata est mittere imperio nostro, tanquam proprii et dilectissimi filii, sicut amantissimo et desiderantissimo patri mittimus misericordiae vestrae religiosum electum Brandizuberensem, fidelem presbyterum Blasium, una cum fideli nuntio vestro, archipresbytero Brundusino, referentes vobis ex parte nostra gratiarum actiones et amicitiam et servitium sicut patri spirituali et summo pontifici. Sanctissime Pater, significastis nobis per sacras litteras vestras quod nos significaremus vobis quid ab Ecclesia Romana petamus. Hoc autem petit imperium nostrum ab apostolica sede, ut nos simus in Ecclesia Romana sicut matris filialitate firmati. In primis petimus ab Ecclesia Romana matre nostra coronam et honorem, tanquam dilectus filius, secundum quod imperatores nostri veteres habuerunt. Unus fuit Petrus, alius fuit Samuel et alii qui eos in imperio praecesserunt, sicut in libris nostris invenimus esse scriptum. Nunc autem, si placitum est sanctitati vestrae nobis istud implere, quidquid imperio nostro duxeris injungendum, illud ad honorem Dei et Ecclesiae Romanae complebitur. Nec miremini quod nuntius vester cito non rediit, quia nos suspicati fuimus aliquid contra eum, quia multi venerunt in imperium nostrum nos decipere cogitantes; sed nos ab omnibus bene novimus praecavere. Sed nos pro eo testimonium recepimus Praetaxati et ei acquievimus. Verum si placet vobis, sanctissime Pater, mittite nobis magnos nuntios de quibus nobis per vestras litteras intimastis, et istum destinate cum eis, et tunc certificabimus de prima missione pariter et secunda. Det vobis Dominus multos annos.
CXVI. CALOJOANNI, DOMINO BLACORUM ET BULGARORUM. Respondet epistolae superiori. (V Kal. Decemb.) Apostolica sedes, cui, licet immeriti, praesidemus, evangelici verbi memor, quo beato Petro Apostolorum principi et cuilibet successori ejus intelligit esse dictum, si diligis me, pasce oves meas, ut purae dilectionis affectum habere circa Dominum se ostendat, oves ejus pascere satagit, et in unius Ecclesiae gremio remotas etiam congregare, ut sit unum ovile et unus pastor. Cum enim mater sit omnium generalis, ut circa filios matris exhibeat lenitatem, convocare ipsos et congregare conatur in unum, sicut gallina congregat pullos suos, et eos tum per legatos tum per litteras suas visitat ut et pastor suas oves agnoscat et cognoscant oves ovile pariter et pastorem. Hoc igitur attendentes, jampridem nobilitatem tuam per nuntium et litteras nostras duximus visitandam, ut intellecto devotionis affectu quem habes ad Romanam Ecclesiam matrem tuam, majores ad te nuntios postmodum mitteremus, qui tam te, qui ex nobili Romanorum prosapia diceris descendisse, quam degentem sub te populum verbo pascerent et exemplo et de benevolentia et gratia sedis apostolicae redderent certiorem. Et licet de nuntio nostro primum tua nobilitas dubitaverit, sciens quod angelus Satanae interdum in lucis angelum se transfigurat, intellecta tamen postmodum per nobilis viri Praetaxati testimonium veritate, benigne ac honorifice ipsum recipere procurasti, sicut transmissae ad nos tuae litterae continebant. Rescripsisti autem nobis per eum et humiliter intimasti, quod litteras nostras reputaveras pretiosas super omne aurum et quemlibet lapidem pretiosum, et Deo gratiarum exsolveras actiones quod te dignatus fuerat visitare. Addidisti etiam quod, licet inclytae recordationis fratrum tuorum secutus exemplum, semel et secundo et tertio ad nos nuntios dirigere tentavisses, non potueras tamen quod desideraveras adimplere, sed nunc per nostras litteras confortatus, B. presbyterum, Brandizuberensem electum, cum nostro nuntio destinabas, quamvis idem electus ad nos propter viarum discrimina non potuerit pervenire. [Petisti vero humiliter ut coronam tibi Ecclesia Romana concederet, sicut illustris memoriae Petro, Samueli et aliis progenitoribus tuis in libris tuis legitur concessisse. Nos igitur ut super hoc majorem certitudinem haberemus, regesta nostra perlegi fecimus diligenter; ex quibus evidenter comperimus quod in terra tibi subjecta multi reges fuerint coronati. Praeterea continebatur in eis quod tempore bonae memoriae Nicolai papae, praedecessoris nostri, rex Bulgarorum, ad cujus consulta saepissime respondebat, cum toto regno sibi commisso ad praedicationem ejus fuerat baptizatus et rex ipse ab eo archiepiscopum postularat. Legatus quoque Michaelis, regis Bulgarici, cum donis regalibus Adriano papae, praedecessori nostro, regias litteras praesentarat et postularat ab eo ut aliquem ex cardinalibus in archiepiscopum eligendum dirigeret, quem post approbationem eorum ad sedem apostolicam remeantem ipse postmodum. consecraret. Cumque idem Adrianus illuc cum duobus episcopis quemdam subdiaconum direxisset, Bulgari corrupti donis Graecorum et promissionibus circumventi, Romanis ejectis, Graecos presbyteros receperunt. Licet igitur tantae memoria levitatis nos usque adeo induxerit ad cautelam, ut nullum ex fratribus nostris, cardinalibus scilicet, ad tuam praesentiam mitteremus, nihilominus tamen dilectum filium, Joannem, capellanum et familiarem nostrum, apostolicae sedis legatum, virum providum et discretum, quem nos et fratres nostri suae religionis et probitatis obtentu inter caeteros capellanos nostros specialis in Domino dilectionis brachiis amplexamur, ad te duximus destinandum, cui etiam commisimus vices nostras, ut in tota terra tua quoad spiritualia corrigat quae corrigenda cognoverit et statuat quae secundum Deum fuerint statuenda]. Per ipsum quoque, archiepiscopo terrae tuae pallium insigne videlicet plenitudinis pontificalis officii, destinamus, ei juxta formam quam sub bulla nostra dirigimus conferendum. Eidem quoque legato nostro dedimus in mandatis, ut, si qui forsan in terra tua promovendi ad ordines fuerint vel in episcopos consecrandi, per vicinos catholicos duntaxat episcopos et ordinandos ordinet et consecret consecrandos. Mandamus quoque ipsi, ut de corona progenitoribus tuis ab Ecclesia Romana collata, tam per libros veteres quam alia documenta, inquirat diligentius veritatem et de omnibus tecum tractet quae fuerint pertractanda, ut, cum per ipsum et nuntios tuos de omnibus redditi fuerimus certiores, consultius et maturius prout procedendum fuerit procedamus. Monemus igitur nobilitatem tuam et hortamur in Domino quatenus legatum ipsum sicut personam nostram benigne suscipias et honorifice studeas pertractare, salubria monita et statuta ipsius et tu ipse recipiens et ab universa Bulgarorum et Blacorum multitudine recipi faciens et servari. Expedit enim tibi, tam ad temporalem gloriam quam salutem aeternam, ut, sicut genere, sic sis etiam imitatione Romanus, et populus terrae tuae, qui de sanguine Romanorum se asserit descendisse, Ecclesiae Romanae instituta sequatur, ut etiam in cultu divino mores videantur patrios redolere.
Data V Kal. Decembris.
CXVII. EPISTOLA BASILII, ARCHIEPISCOPI ZAGORENSIS, AD PAPAM. Gratias agit papae. Honorantissimo et sanctissimo summo pontifici papae, ego BASILIUS, indignus archiepiscopus sanctitatis vestrae et pastor de Zagora, salutem, gaudium, et adorationem mitto vobis, tanquam patri nostro spirituali.
Quamvis non possimus vos corporaliter adorare, vos tamen spiritualiter adoramus, notificantes sanctitati vestrae quod, cum nos vidimus missum a vobis Dominicum, archipresbyterum Brundusinum, Deo gratias egimus, qui non despexit nos humiles et indignos servos suos, esurientes et sitientes gratiam et benedictionem sanctae catholicae et apostolicae sedis; quia domini nostri imperatores et nos voluimus a multis annis mittere ad vos, sed non potuimus et nunc per voluntatem omnipotentis Dei et vestrae sanctitatis, quia misistis domino nostro imperatori orationem et benedictionem, valde bene fecistis. Nos autem haec ab imperatore discentes, qui fecit nos vocari, levavimus manus ad coelum cum universo populo sic dicentes: Memor fuit nostri Dominus, quod nos non cogitavimus. Unde nos omnes, parvi et magni, sicut boni filii, rogamus vos sicut bonum patrem, ut dominus noster imperator quod petit a vobis obtineat, quia dignus est hoc obtinere; quia ipse ac totum imperium ejus bonam devotionem ad Ecclesiam Romanam habent, tanquam haeredes descendentes a sanguine Romanorum. Item rogamus sanctitatem vestram quod sint vobis recommendati filius et socius noster, Blasius presbyter, Brandizuberensis electus, una cum fidelissimo nuntio vestro, Dominico, archipresbytero Brundusino, quia eis commisit dominus noster, Calojoannes imperator, sua secreta, et quod isti dixerint vobis et nostrae litterae, firmum habeatis; et precamur sanctitatem vestram quod festinetis vestros nuntios destinare.
CXVIII. EPISTOLA BELLOTAE PRINCIPIS AD PONTIFICEM. Communionem cum Ecclesia Romana expetit. Ego, BELLOTA princeps, nimis peccator, adoro majorem sanctitatem vestram superexaltatam universo mundo.
Facimus tibi notum, quod, veniente ad nos nuntio vestro, archipresbytero Dominico, et referente ad nos de sanctitate et oratione vestra, valde gratum habuimus et ego saluto ex parte Dei majorem sanctitatem vestram, et peto orationem vestram et benedictionem sanctitatis tuae, ut ego debeam esse particeps et uxor, filii mei et tota domus mea, gratiae Ecclesiae Romanae, et quicunque primum per nos transierit, nobis deferat scripta vestra et vestram benedictionem, ut in vestris orationibus confirmemur.
CXIX. BASILIO ARCHIEPISCOPO DE ZAGORA. Respondet epistolae 117. Quia nobis in beato Petro apostolorum principe intelligimus esse dictum: Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos; cum ab innumeris sollicitudinibus quae nobis incumbunt ad tranquillitatem convertimur nostrae mentis, remotos etiam fratres et coepiscopos nostros, quos etsi habeamus absentes corpore, praesentes tamen spiritu reputamus, confirmamus in his quae ad salutem eorum et Ecclesiae pertinent unitatem, ut sicut sunt in partem sollicitudinis evocati, sic etiam nostris monitis roborentur. Sane cum unum sit Ecclesiae sanctae corpus, juxta illud Apostoli: Omnes unum corpus sumus in Christo (Rom. XII, 5), aestimari non debet in uno corpore capita esse plura, sed is duntaxat post Dominum intelligendus est Ecclesiae Dei caput, quem Jesus Christus, Dominus noster, vicarium sibi substituit et caput etiam nominavit, dicens ad Petrum: Tu vocaberis Cephas (Joan. I, 42); quod et Petrus interpretatur et caput. Sane, cum ei Dominus pascendas commiserit oves suas, pasce, inquiens, oves meas (Joan. XXI, 17), ab ovili Christo, quod est Ecclesia, extraneum se demonstrat, qui caput eum habere noluerit et pastorem. Nos ergo quos Dominus, licet immeritos, vicarios suos esse voluit, et apostolorum principis successores, ut paternae dilectionis affectum circa Bulgarorum et Blacorum Ecclesiam, quae ex Romanis secundum carnem et sanguinem descendisse dicitur, per effectum etiam operis monstraremus, jampridem dilectum filium, archipresbyterum Brundusinum, ad dilecti filii, nobilis viri, Calojoannis, domini Bulgarorum et Blacorum, praesentiam duximus destinandum, qui tam ipsum quam degentem sub eo populum Christianum in devotione sedis apostolicae roboraret et nos de puritate fidei et sinceritate devotionis ipsius rediens redderet certiores. Gaudemus autem et tuam prudentiam in Domino commendamus, quod apostolicae sedis magisterium recognoscens, scripsisti gratiam et benedictionem sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae te sitire ac Deo gratiarum actiones egisse, quod praedictus nobilis nostris meruerat litteris visitari. Volentes igitur adhuc plenius te ac Ecclesiam tibi commissam in ecclesiastica unitate ac devotione sedis apostolicae roborare, dilectum filium, Joannem, capellanum et familiarem nostrum, apostolicae sedis legatum, virum providum et discretum, quem nos et fratres nostri suae religionis et probitatis obtentu inter caeteros capellanos nostros specialis in Domino dilectionis brachiis amplexamur, ad te ac nobilem memoratum duximus destinandum; cui etiam commisimus vices nostras, ut in tota terra ejusdem nobilis corrigat quae corrigenda cognoverit et statuat quae secundum Deum fuerint statuenda. Per ipsum quoque fraternitati tuae pallium, insigne videlicet plenitudinis pontificalis officii destinamus, tibi juxta formam quam sub bulla nostra dirigimus conferendum. Monemus igitur fraternitatem tuam et exhortamur attentius et per apostolica tibi scripta mandamus quatenus, magisterium et primatum sedis apostolicae recognoscens et in nostra et Ecclesiae Romanae devotione persistas, et legatum ipsum sicut personam nostram benigne recipias et honorifice studeas pertractare, salubria monita et statuta ipsius et ipse recipiens et ab universa Bulgarorum et Blacorum multitudine recipi faciens et servari; ut qui a Romanis traxerunt originem, Ecclesiae Romanae instituta sequantur. Noveris autem, quod eidem legato nostro dedimus in mandatis, ut si qui forsan in provincia tua promovendi ad ordines fuerint vel in episcopos consecrandi, per vicinos catholicos duntaxat episcopos et ordinandos ordinet et consecrandos consecret. Mandavimus quoque ipsi, ut de corona progenitoribus ejusdem nobilis ab Ecclesia Romana collata, tam per libros veteres quam alia documenta inquirat diligentius veritatem et de omnibus tecum tractet quae fuerint pertractanda, ut cum per ipsum et nuntios tuos de omnibus redditi fuerimus certiores, consultius et maturius prout procedendum fuerit procedamus.
CXX. NOBILI VIRO BELLOTAE PRINCIPI . . . . . . UXORI, AC FILIIS EJUS. Respondet epistolae 118. (Laterani, V Kal. Decembris.) Recepimus litteras, quas per dilectum filium . . . . . archipresbyterum Brundusinum vestra nobis nobilitas destinavit, benignitate quam decuit et quae significastis per eas intelleximus diligenter. Gaudemus autem in Domino et vestrae nobilitatis prudentiam commendamus, quod circa nos et Romanam Ecclesiam purae geritis devotionis affectum et benedictione nostra muniri petitis et orationibus adjuvari. Monemus igitur nobilitatem vestram et exhortamur attentius et per apostolica scripta mandamus quatenus, in nostra et apostolicae sedis devotione humiliter persistentes, dilectum filium J . . . . . capellanum et familiarem nostrum, apostolicae sedis legatum, virum providum et discretum, quem nos et fratres nostri, suae religionis et probitatis obtentu, inter caeteros capellanos nostros specialis dilectionis in Domino brachiis amplexamur, benigne recipere ac pertractare honorifice procuretis. Nos enim habentes vos in visceribus charitatis, oramus ad Dominum, ut sic per bona temporalia tribuat vos transire, quod tandem obtineatis aeterna.
Datum Laterani, V Kal. Decembris.
CXXI. JOANNI, QUONDAM ARCHIEPISCOPO LUGDUNENSI. Declarat omnia quae dicuntur in missa circa consecrationem et alia. (Laterani, III Kal. Decembris.) Cum Marthae circa plurima satagentis officio, in cura regiminis pastoralis, pro majori parte renuntians, in domo Domini quasi abjectus elegeris habitare cum illis, qui partem optimam elegerunt, sedentes ad pedes Domini cum Maria, ut in ejus lege jugiter meditentur, lippitudini Liae Rachelis pulchritudinem praeferentes, eam in te vigere credimus intelligentiam Scripturarum, ut non solum parvulis frangere possis panem, sed provectis etiam cibum solidum ministrare ac nodos solvere difficilium quaestionum. Verum, quoniam in primatu apostolorum principis apostolicae sedis magisterium recognoscens, ad eam credis majores causas Ecclesiae referendas, consultationibus tuis, quas non ob commodum utilitatis terrenae, cum non civilem contineant quaestionem, sed animarum profectum, ut videlicet in lucem prodeant obscura Scripturae, novimus te movisse, libenter quod nobis inspirat Dominus respondemus. [Quaesisti siquidem, quae sit forma verborum quam ipse Christus expressit, cum in corpus et sanguinem suum panem transsubstantiavit et vinum, cum illud in canone missae quo utitur Ecclesia generalis adjecerit quod nullus evangelistarum legitur expressisse. Cum enim in Evangelio sic legatur: Accipiens calicem gratias egit, benedixit et dedit discipulis suis, dicens: Bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro nobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 27, 28); in canone missae sermo iste, videlicet mysterium fidei, verbis ipsis interpositus invenitur. Unde, cum evangelista Christum hoc dixisse testetur, moveris non modicum et miraris quod aliquis asseverare tentaverit eum aliquid plus dixisse quam evangelistarum aliquis asseveret. Verum, si formam ipsius canonis inspicias diligenter, praeter hoc de quo tua fraternitas requisivit, alia duo, videlicet, elevatis oculis in coelum et aeterni testamenti, poteris in ipso canone reperire, quae in textu evangelico non leguntur. Sane multa tam de verbis quam de factis Dominicis, invenimus ab evangelistis omissa, quae apostoli vel supplevisse verbo vel facto expressisse leguntur. Paulus enim, in Actibus apostolorum, sic ait: Meminisse vos oportet verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere (Act. XX, 35); hoc nullus quatuor Evangelistarum descripsit. Nullus etiam eorumdem expressit quod Paulus de Christo, ad Corinthios scribens, ait: Visus est plus quam quingentis fratribus simul, deinde visus est et Jacobo; novissime autem, tanquam abortivo, visus est et mihi (I Cor. XV, 6). Ipsi etiam evangelistae inter se mutuo supplevisse leguntur, quae ab eorum aliquo vel aliquibus sunt omissa. Unde, cum tres evangelistae posuerint: Hoc est corpus meum (Matth. XXVI, 27; Marc. XIV, 22; Luc. XXII, 19); solus Lucas adjecit, quod pro vobis tradetur (Luc. 22, 19). Et cum Matthaeus et Marcus dicant: pro multis (Matth. XXVI, 28; Marc. XIV, 24), Lucas dicit: pro vobis (Luc. XIX); Matthaeus autem, in remissionem peccatorum, adjungit. Caeterum ea quae adduntur in canone missae possunt ex aliis locis Evangelii comprobari. Joannes enim, suscitationem Lazari descripturus, Jesum sursum oculos elevasse asserit et dixisse: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me (Joan, XI, 41); alibi etiam idem dicit: Haec locutus est Jesus et sublevatis oculis ad coelum, dixit: Pater, clarifica Filium tuum (Joan. XVII, 1). Si tunc igitur oculos in coelum levavit ad Patrem, cum ad corpus exanime animam Lazari revocabat, probabilius esse videtur, quod tunc oculos levaverit ad Patrem in coelum, cum panem et vinum in corpus et sanguinem proprium commutavit. Caeterum, sicut superius est expressum, cum in textu evangelico. Novi Testamenti ponatur, hic interponitur: et aeterni. Nam Vetus Testamentum, quod hircorum et vitulorum fuit sanguine dedicatum, temporalia promittebat. Novum autem, quod est Christi sanguine consecratum, promittit aeterna. Et ideo, testamentum illud fuit vetus et transitorium, hoc autem novum est et aeternum; vel, ut utamur alia ratione, unde novum, id est ultimum, esse describitur, aeternum inde, id est perpetuum, comprobatur. Novissimum etenim hominis testamentum immobile perseverat, quia testatoris obitu confirmatur, juxta quod Apostolus testamentum in mortuis asserit confirmatum, alioquin non valere, dum vixerit qui testatur. Praeterea non solum scriptura, sed et promissio dicitur testamentum, juxta quod Apostolus ipse scribit: Ideo novi testamenti mediator est, ut repromissionem accipiant, qui vocati sunt haereditatis aeternae (Hebr. IX, 15). Sic ergo intelligi debet quod in ipso canone reperitur: Hic est sanguis meus, novi et aeterni testamenti, novae ac aeternae promissionis scilicet confirmator, sicut Dominus repromittit, Qui manducat, inquiens, carnem meam, et sanguinem meum bibit, habet vitam aeternam (Joan. LV, 57). Ex eo autem verbo, de quo movit tua fraternitas quaestionem, videlicet, mysterium fidei, munimentum erroris quidam trahere putaverunt, dicentes in sacramento altaris non esse corporis Christi et sanguinis veritatem, sed imaginem tantum et speciem et figuram, pro eo quod interdum Scriptura commemoret, id quod in altari suscipitur esse sacramentum et mysterium et exemplum. Sed tales ex eo laqueum erroris incurrunt, quod nec auctoritates Scripturae convenienter intelligunt nec sacramenta Dei suscipiunt reverenter, Scripturas et virtutem Dei pariter nescientes. Si enim ideo, quia figura est, sacramentum altaris veritas esse negatur, ergo nec mors nec resurrectio Christi, cum figura sit, veritas est credenda. Siquidem mortem et resurrectionem Christi similitudinem et imaginem esse Apostolus manifestat: Christus, inquiens, mortuus est pro delictis nostris, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Apostolorum etiam Princeps Petrus sic in epistola sua scribit: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II, 21). Sic ergo tam mors Christi quam ejus resurrectio est exemplum ut et nos peccato mortui justitiae jam vivamus. Quare, si non fuit veritas quia fuit exemplum, ergo nec vere mortuus fuit Christus nec vere a mortuis resurrexit; sed absit a fidelium cordibus error iste, cum ipse propheta de Christo testetur quod vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit (Isa. LIII, 4). Dicitur tamen mysterium fidei, quoniam et aliud ibi creditur quam cernatur, et aliud cernitur quam credatur. Cernitur enim species panis et vini, et creditur veritas carnis et sanguinis, ac virtus unitatis et charitatis.] Quod autem mysterium fidei dicitur in hoc loco, alibi, secundum Joannem, spiritus et vita narratur. Nam spiritus est mysterium, juxta illud: Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor, III, 6); fides autem est vita, secundum quod legitur: Justus meus ex fide vivit (Hebr. X, 38); propter quod ipse Dominus dicit: Verba quae locutus sum vobis spiritus et vita sunt (Joan. VI, 64). [Distinguendum est tamen subtiliter inter tria quae sunt in hoc sacramento discreta, videlicet, forma visibilis, veritas corporis et virtus spiritualis; forma panis et vini, veritas carnis et sanguinis, virtus unitatis et charitatis. Primum est sacramentum et non res. Secundum est sacramentum et res. Tertium, res et non sacramentum. Sed primum est sacramentum geminae rei. Tertium vero, res gemini sacramenti. Secundum autem, sacramentum unius et alterius res existit. Credimus igitur quod formam verborum, sicut in canone reperitur, et a Christo apostoli et ab ipsis eorum acceperint successores.] Nam, sicut superius est expressum, multa de verbis et factis Dominicis ab evangelistis omissa et sermonibus suppleverunt apostoli et operibus expresserunt. [Quaesisti etiam utrum aqua cum vino in sanguinem convertatur. Super hoc autem opiniones apud scholasticos variantur. Aliquibus enim videtur quod, cum de latere Christi duo praecipua fluxerunt sacramenta, redemptionis in sanguine ac regenerationis in aqua, in illa duo vinum et aqua, quae commiscentur in calice divina virtute mutantur, ut in hoc sacramento plenae sint veritas et figura. Alii vero tenent, quod aqua cum vino transsubstantiatur in sanguinem, cum in vinum transeat mixta vino, licet physici contrarium asseverent, qui aquam a vino per artificium posse asserunt separari. Praeterea, potest dici quod aqua non transit in sanguinem, sed remanet prioris vini accidentibus circumfusa, ita, quod vini saporem assumit; quod inde conjicitur (convincitur), quia si post calicis consecrationem aliud vinum mittatur in calicem, illud quidem nec transit in sanguinem nec sanguini commiscetur, sed, accidentibus prioris vini commistum, corpori quod sub eis latet undique circumfunditur, non madidans circumfusum. Ipsa tamen accidentia vinum appositum videntur afficere, quia, si aqua pura fuerit apposita, vini saporem assumit. Contingit igitur accidentia permutare subjectum, sicut et subjectum contingit accidentia permutare. Cedit quippe natura miraculo et virtus supra consuetudinem operatur. Sed nec inconveniens creditur aut absurdum, si aqua in corpore Christi esse credatur, cum legatur de ipsius latere processisse.] Illud autem est nefarium opinari, quod quidam dicere praesumpserunt, aquam videlicet in flegma converti. Nam et de latere Christi non aquam sed humorem aquaticum mentiuntur exisse, non attendentes quod de latere Christi duo fluxerunt sacramenta et quod non baptizamur in flegmate, sed in aqua, juxta quod Dominus protestatur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei (Joan. III, 5). [Verum inter opiniones praedictas, illa probabilior judicatur, quae asserit aquam cum vino in sanguinem transmutari, ut expressius eluceat proprietas sacramenti. Nam, cum aquae multae sint populi multi, juxta quod alibi legitur: Beati qui seminatis super aquas (Isa. XXXII, 20), ideo vino aqua unitur, ut Christo populus adunetur. Per hoc enim quod et suscepit ipse de nostro, et accipimus ipsi de suo, tam insolubili nexu conjungimur, ut, qui est unum cum Patre per ineffabilem unitatem, fiat unum nobiscum per admirabilem unionem, et per hoc, ipso communiter mediante, cum Patre unum efficimur. Pater, inquit, sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos (Joan. XVII, 11).-- Non pro eis autem rogo tantum, sed pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut et ipsi in nobis unum sint, et mundus credat quia tu me misisti (ibid., 20, 21). Tertio vero loco, tua fraternitas requisivit quis mutaverit, vel quando fuerit mutatum, aut quare, quod in secreta beati Leonis secundum antiquiores codices continetur; sic videlicet: Annue nobis, Domine, ut animae famuli tui Leonis haec prosit oblatio, cum in modernioribus sacramentoriis habeatur: Annue nobis, Domine, quaesumus, ut intercessione beati Leonis haec nobis prosit oblatio. Super quo tibi taliter respondemus, quod quis illud mutaverit, aut quando mutatum fuerit, ignoramus: scimus tamen qua fuerit occasione mutatum; quia, cum sacrae Scripturae dicat auctoritas quod injuriam facit martyri qui orat pro martyre, idem est ratione consimili de sanctis aliis sentiendum, qui orationibus nostris non indigent, pro eo quod cum sint perfecte beati, omnia eis ad vota succedunt, sed nos potius eorum orationibus indigemus, quos, cum miseri simus, undique mala multa perturbant. Unde quod in plerisque orationibus continetur, prosit videlicet vel proficiat huic sancto vel illi talis oblatio ad gloriam vel honorem, ita sane debet intelligi, ut ad hoc prosit, quod magis ac magis a fidelibus glorificetur in terris aut etiam honoretur, licet plerique reputent non indignum sanctorum gloriam usque ad judicium augmentari, et ideo Ecclesiam interim sane posse augmentum glorificationis eorum optare. Utrum tamen in hoc articulo locum habeat illa distinctio qua docetur quod defunctorum alii sunt valde boni, alii valde mali, alii mediocriter boni et alii mediocriter mali, unde suffragia quae fiunt a fidelibus in Ecclesia pro valde bonis actiones sunt gratiarum, pro valde malis consolationes vivorum, expiationes vero pro mediocriter bonis et propitiationes pro mediocriter malis, tua discretio investiget.] De caetero tuis orationibus adjuvari petimus apud Deum.
Datum Laterani, III Kal. Decembris anno quinto.