LIBER VIII | LIBER X |
INNOCENTII III ROMANI PONTIFICIS REGESTORUM SIVE EPISTOLARUM LIBER NONUS.
PONTIFICATUS ANNO IX, CHRISTI 1206. I. CALARRITANO [ al. TRALATAN., al. ARELATEN, al. CLARETAN.] EPISCOPO.
Quod non quaerat cessionem, et scribuntur ea propter quae episcopus cogitur renuntiare et cedere episcopatum. (Kal. Martii.)
[Nisi cum pridem] in officio pastorali ad divinum servitium accessisti, praeparasse te ad tentationem animum crederemus, ac praevidisse prudenter, nequaquam in humana fragilitate consistere, varios angustiarum angores, quos te in ipso sciebas officio perpessurum, posse absque magno Dei adjutorio sustinere, formidaremus utique ne parvulos tuos postmodum ad petram allidere neglexisses, eosque tantum in te permiseris invalescere, ut ipsorum suggerentium tibi suscepti ministerii cessionem instantiae vix jam valeas repugnare. Verum, quoniam, sicut credimus, cum te scires contra spirituales nequitias pugnaturum, armaturam Dei, qua posses stare contra insidias tentatoris, ab Apostolo monitus induisti, et inexpertus non ignorasti sollicitudinis pastoralis angustias, quas forsan expertus abhorres, nescimus cur tam instanter susceptum velis regimen inutiliter derelinquere, quod suscipiendum utiliter non deberes usquequaque vitare.
[ Si enim in hujusmodi cessione frugem tibi sanctioris vitae promittis, scire te debes non esse sanctificato in utero sanctiorem, et ideo non oportere te praedicationis jam susceptae deserere ministerium, cum ille, cujus ante fieri bajulus recusabat, tandem praedicandum receperit Dei verbum.
Quod si forsan humilitatis causa de culmine quaeris pontificali descendere, ac, contra superni nutus arbitrium, datum tibi per illud niteris deserere praesulatum, eo ipso videris humilitatis erigere male verticem, quo te nimis in resignandi proposito exhibes pertinacem, quia tunc in te veram humilitatem custodies, cum et per eam locum sublimem fugies, et per obedientiam non dimittes.
Intueri te itaque, venerabilis frater in Christo, volumus, quod haec sunt illa, propter quae potest cedendi episcopus officio pastorali licentiam postulare, conscientia criminis, debilitas corporis, defectus scientiae, malitia plebis, irregularitasque personae.
Sed, in his omnibus est adhibenda discretio, et observanda cautela.
Propter conscientiam enim criminis, cedendi pastorali officio potest licentia postulari, et forsan non cujuslibet, sed duntaxat illius, propter quod ipsius officii exsecutio, post peractam etiam poenitentiam, impeditur. Cum enim, quacunque hora peccator conversus fuerit, omnium iniquitatum suarum non recordari se Dominus fateatur, et neminem esse sine peccato sacra Scriptura testetur, apparet quod non per cujuslibet criminis conscientiam quemquam cedere oporteat officio pastorali, cum, si omnes, quos redarguit conscientia cujuslibet culpae, cederent, pauci, vel nulli forsan, in ipso ministerio remanerent. In multis enim offendimus omnes, et, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est, quae misericorditer illum excusat, qui miserabiliter se accusat.
Debilitas vero corporis causa est, propter quam uliquis potest petere ab onere sollicitudinis pastoralis absolvi, quae videlicet vel ex infirmitate, vel ex senectute procedit, nec tamen omnis, sed illa solummodo, per quam impotens redditur ad exsequendum officium pastorale. Nam, si pro qualibet corporali debilitate susceptae servitutis officium potest deseri, frustra se fateretur Apostolus in suis infirmitatibus gloriari, et senectute gravatus quispiam a cura se non debet omnino pastoralis regiminis excusare, cum interdum non plus hortetur senilis debilitas eum dedere, quam moralis maturitas, quae in senibus solet esse, ipsum in suo suadeat officio permanere. Pro talibus enim de se dicit Apostolus: « Cum infirmor, tunc fortior sum (II Cor. XII); » quia nonnunquam infirmitas corporis fortitudinem cordis augmentat.
Pro defectu quoque scientiae plerumque potest quis pastoralis officii petere cessionem, quia, cum ipsa circa spiritualium administrationem sit potissimum necessaria, et circa curam temporalium opportuna, praesul, qui commissam sibi debet Ecclesiam regere in utrisque, salubriter ejus regimini abrenuntiat, si scientiam, in qua ipsam regat, ignorat; quoniam, cum subjectos docere habeat quid facere debeant, quid cavere, nec bene docebit eos quod nescierit ipse fugere, nec illud quod ignoraverit exercere. « Tu enim, » inquit, Dominus, « scientiam repulisti, et ego te repellam, ne sacerdotio mihi fungaris (Ose. IV). » Quanquam, etsi desideranda sit eminens scientia in pastore, in eo tamen sit competens toleranda, quia, secundum Apostolum: « Scientia inflat, charitas autem aedificat (I Cor. VII); » et ideo imperfectum scientiae supplere potest perfectio charitatis.
Propter malitiam quoque plebis cogitur interdum praelatus ab ipsius regimine declinare, quando plebs adeo durae cervicis existit, et in rebellione sua ita pertinax invenitur, ut proficere nequeat apud ipsam, sed, propter ejus duritiam, quo magis proficere satagit, eo magis justo judicio deficere permittatur, dicente Domino ad prophetam: « Linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, quia Dominus exasperans est (Ezech. V). » Et Apostoli leguntur dixisse Judaeis: « Ecee convertimur ad gentes, quia verbi Dei vos fecistis indignos (Act. XIII). » Non tamen pro qualibet culpa pastor debet deserere gregem suum, ne forte mercenario comparetur, qui « videt lupum venientem, et dimittit oves et fugit (Joan. X); » sed de superioris licentia tunc demum potest non tam timide fugere, quam provide declinare, cum oves convertuntur in lupos, et qui debuerant humiliter obedire, jam irrevocabiliter contradicunt, cum, etsi tales graviter sint pro crimine puniendi, sint tamen pro tempore utiliter tolerandi, quia sanguinem elicit, qui nimis emungat.
Pro gravi quoque scandalo evitando, cum aliter sedari non potest, licet episcopo petere cessionem, ne plus temporalem honorem quam aeternam videatur affectare salutem, memor illius quod dicit Apostolus: « Si esca scandalizaverit fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum (I Cor. VIII), ne fratrem meum scandalizem. » Sed, inter scandalum et scandalum est subtiliter distinguendum, sicut (sic) Dominus ipse distinxit, cui cum dixissent apostoli: « Scis quia Pharisaei audito hoc verbo scandalizantur? (Matth. XV) » respondit: « Sinite, caeci sunt, et duces caecorum (ibid.). » Alibi vero dixit: « Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum (Matth. XVIII). » Nam etsi necesse sit ut scandala veniant, vae tamen illi per quem scandalum venit!
Personae vero irregularitas, ut si forte sit bigamus, viduaeque maritus, est causa propter quam licentiam petere potest aliquis resignandi pontificii dignitatem, Apostolo attestante, qui dicit: « Oportet episcopum esse unius uxoris virum (I Tim. III). » Non tamen propter quamlibet irregularitatem personae debet ei, qui regulariter ministraverit, cedendi licentia indulgeri, ut, puta, si de legitimo matrimonio non sit natus; quia, licet irregularitatem hujusmodi non debuerit subticere, si tamen et culpa latet, et causa, cum eo, qui laudabiliter suum implevit officium, injuncta sibi poenitentia competenti, potest non minus utiliter quam misericorditer dispensari. « Ego sum, inquit Dominus, zelotes, vindicans peccata patris in filios, usque in tertiam et quartam progeniem, in his qui oderunt me (Exod. XX), » id est, in illis qui contra me paternum odium imitantur. Unde patet quod illis, qui paterna vitia non sequuntur, propriae possunt in talibus suffragari virtutes, illo discretionis adhibito moderamine, ut inter nothos et manzeres, naturales et spurios distinguatur.]
« Cum autem plerumque vitia se virtutes esse menti minus providae mentiantur, subtiliter advertere te oportet utrum resignandi propositum, quod tam ferventer gestare videris in pectore, dignum sit Dei odio vel amore. Si enim propter causam aliquam praemissarum cedere postulares, tam super causa quam super ejus effectu pariter doleremus. Sed ne sub improvidae pietatis amictu, ad resignandum detestabilis impietas te impellat, considerare te volumus, et alias esse causas propter quas male quis petit, et pejus appetit officium hujusmodi resignare. Si enim ex pusillanimitate fortassis, ut laborem deponat, vel persecutionem effugiat, aut ex vanitate, quod absit! ut plenius vacet otiis, seu liberius indulgeat voluptatibus, curam vult aliquis deserere pastoralem, ab ea non meretur absolvi, quamvis per hujusmodi vanitatem, tanquam qui mortaliter peccat, ea se reddat indignum; sed satagere debet ut, vanitate deposita, satisfaciat de peccato. Aliam vero cedendi causam omnino credimus detestandam, si quis videlicet a pontificali velit descendere dignitate, ut gloriam captet humanam, tanquam eligat abjectus esse in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum, vel ut mundanum non amittat honorem, quem per hypocrisin acquisivit, sive quod ejus simulatio revelari jam incipit, sive quod fervor ipsius ex qualibet causa tepescit, nec vult videri quod malus fuerit, aut quod fiat, et ideo sub religionis praetextu suam vult contegere pravitatem, ut, quasi deserens Martham, amplexetur Mariam, et, Liae fastidiens lippitudinem, Rachelis pulchritudinem concupiscat. Quid autem, si propterea velit cedere quod tempore prosperitatis, arridente fortuna, visus est laudabiliter ministrasse, quoniam omnia sibi prospere succedebant; sed, adversitatis tempore imminente, veretur ne, si quolibet casu sinistra contingant, ipsius negligentiae imputetur. Plane, si propter hoc petit cedere, nautae se potest improvido comparare, qui, cum, mari sub tranquillitate jacente, sine multo labore navis exercuerit gubernaculum, ipsam, tempestate surgente, deserit, et devenire patitur in profundum. Illam quoque cedendi causam penitus detestamur, si forte cedere velit episcopus, ut alter sibi succedat, vel obtentu pretii, vel affectu carnali, vel ut, cum pejor sibi successerit, ipse velut optimus extollatur. Illud autem quasi nefas respuimus et damnamus, quod episcopus, propter occupationes mundanas, et sollicitudines saeculares, non valeat sine crimine pontificale officium exercere, cum multos sanctos Ecclesia veneretur, qui spiritualia simul et temporalia ministrarunt. Verumtamen, laeva debet esse sub capite, et dextera in amplexu. Sed, et illud te volumus advertere diligenter, ne forte, per hoc tuae dispositionis propositum, effici velis ex illis de quibus dicitur per Prophetam: « Filii Ephrem, intendentes arcum et mittentes sagittas, conversi sunt in die belli (Psal. LXXVII); » cum potius pro domo Israel murum debeas te opponere ascendentibus ex adverso; quia, juxta sententiam Veritatis, non qui incoeperit, sed qui perseveraverit, salvus erit; cavens attentius ne maculam in gloria tua ponas, non solum apud homines, sed etiam apud Deum, quoniam sub hoc pallio te non poteris occultare, nedum apud Deum, qui renes rimatur et corda, sed nec etiam apud homines, qui ex verisimilibus conjecturis talia suspicantur. Illudque prudenter attendas, quod, juxta sententiam Sapientis, sanctus Spiritus disciplinae effugit fictum, et auferet se a cogitationibus quae sine intellectu consistunt. Si vero, pro tuenda Ecclesiae libertate, difficultatis onus incurrere pertimescis, non ideo deserere debes praesulatus honorem, considerans diligenter ne forte justo judicio tenteris ab illo qui malorum est intentator, ut probetur utrum satisfacere velis in eo in quo forsan deliquisti. Qui vero contemnit, aut negligit satisfacere pro delicto, thesaurizat sibi iram in die irae, cum revelabit Deus abscondita tenebrarum. Ecce quidem admovimus tibi speculum, ut te ipsum contempleris in ipso, tuamque conscientiam perscrutatus, agnoscas ex qua causa cedendi licentiam postules importune. Nos enim (novit Altissimus), ignoramus quare in cedendi proposito perseveres, quoniam nec infirmitas corporis, nec longaevitas temporis, nec defectus scientiae, nec malitia plebis, nec irregularitas personae, te reddit ineptum, neque conscientiam saevi criminis te fateris habere. »
Verum, si propter alias causas cessionem affectes, non est in hoc postulanti favendum, cum hujusmodi postulatio videatur non esse discreta; quoniam (ut id tanquam notissimum omittamus, quod otiositas et voluptas arma sunt hostis antiqui ad miseras animas captivandas), propter laboris angustias, aut persecutionis incursus, non debes deserere sponsam tuam, cui te fide media copulasti, sciens, quod « Beati sunt qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V), » quoniam, cum probati fuerint, accipient coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.
Sed dices, quod « spiritus ubi vult spirat, et nescis unde veniat, aut quo vadat (Joan. III), » et ideo non est qui possit vias illius spiritus perscrutari; qui vero Spiritu Dei aguntur, non sunt sub lege, quoniam « ubi Spiritus Dei, ibi libertas (II Cor. III): » quare, si cedendi licentia tibi ab homine data non fuerit, nihilominus tamen cedes, quia data est tibi cedendi libertas a Deo. Certe, desipis, si sic sapis. Nam, quomodo Spiritu Dei agitur, qui contra Spiritum Dei agit? Si enim vera sunt quae praemisimus, imo, quia indubitanter sunt vera, procul dubio contra Spiritum Dei agit, qui aliquid horum contra veritatem attentat, quoniam ipse est spiritus veritatis.
Porro, si dicas, quod forsan est alia latens causa, propter quam cedendi voluntas tibi coelitus inspiratur; et nos siquidem respondemus: Tu, quomodo scis quod talis inspiratio sit coelestis? Nonne recolis quid ille gloriosus pontifex dixerit, cum coepisset viribus corporis repente destitui? Domine, inquit, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem, fiat voluntas tua, illius secutus exemplum qui dixerat: « Cupio dissolvi et esse cum Christo (Philipp. I), » manere autem in carne necessarium est propter vos.
« Quia igitur diversas tibi causas super hac causa distinximus, et, propter quam earum cedere desideres, ignoramus, te ipsum tibi duximus committendum, ut, de propriae mentis tribunali te judicans, videas, si sic possis resignandi desiderio satisfacere, ut gregis tibi commissi curam sine calpa valeas declinare. Si enim cedendo proficere appetis tibi soli, profectui tuo sine dubio tantum subtrahis, quantum quod, impendere poteras, aliis non impendis, quia tunc majora tuae animae lucra conquireres, cum sine tua salute salutem plurium procurares. Potioris est enim meriti, secum Deo quemquam plurimos lucrifacere, quam salutem propriam quaerere sine illis quorum salus ad ejus curam noscitur pertinere. » [ Quippe, si, quantacunque virtutum dote refulgeas, et in te non habeas charitatem, nihil comproberis habere, sub quo virtutis praetextu deponere quaeris onus pastoralis sollicitudinis, quod vix potest absque jactura deseri charitatis? Nulla quidem major poterit esse charitas, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV). Cum autem propter hanc te deceat animam tuam pro subditis tuis ponere, nulla occasione, dummodo proficere ipsis possis, etsi non omnibus, tamen multis, ab eorum regimine te convenit excusare, quoniam, si laboris causam praetendis, exemplum te Apostoli sublevabit (I Cor. XV), qui suadet tibi laborem hujusmodi non refugere, dum se asserit pro communi salute plus caeteris laborasse, quia. licet non semper sequatur laborem effectus, nihilominus tamen ipse labor est meritorius apud Deum, juxta quod legitur: Reddet Deus mercedem laborum sanctorum suorum (Sap. X).
« Sed esto quod multum hactenus laboraveris, et bonum certamen certaveris, cum eodem Apostolo possis dicere; tamen, ut corona tibi justitiae de reliquo reponatur, cursum te decet perfecti operis consummare. Quantumlibet enim in angustiarum doloribus, qui comitantur officium pastorale, noctes tibi laboriosas enumeres, et, tanquam fatigatus cervus, umbram quietis affectes, quantumlibet, inter viae squalores angustians, patriae dilectione traharis, et, velut emeritus mercenarius, operis tui finem anxius praestoleris, expedit tibi tamen virtutem in infirmitate perficere, et pugnam tuam perseverantia coronare; sciensque quod apud extraneum defixeris manum tuam, cum animas tibi commissi gregis in tuam animam suscepisti, non sic debes portum tibi quietis appetere, ut navigantes hactenus tecum filios sine remigis adjutorio patiaris in hoc mari magno et spatioso cum timore naufragii fluctuare. »
[ Nec putes quod ideo Martha malam partem elegerit, quae circa plurima satagebat, quia Maria optimam partem elegit, quae non aufertur ab ea (Luc. X), quoniam, licet illa sit magis secura, ista tamen est magis fructifera, et licet illa sit magis suavis, ista tamen est magis utilis, cum in fecunditate sobolis, lippitudo Liae Rachelis pulchritudini sit praelata (Genes. XXIX). Quamvis simul in unum et contemplativus esse valeas et activus, legislatoris exemplo, qui nunc ascendebat in montem, ut ibi gloriam Domini cum majori cerneret libertate (Exod. XXIV), nunc vero descendebat in castra, ut cum utilitate majori necessitatibus populi provideret. Quapropter, facilius indulgetur, ut monachus ad praesulatum ascendat, quam praesul ad monachatum descendat .]
« Monemus ergo fraternitatem tuam, et hortamur attentius, per apostolica scripta mandantes quatenus, illam vocem Davidicae imprecationis abhorrens, tibique formidans eam per effectum operis adaptari, quae dies impii paucos fieri, ut episcopatum ejus alter accipiat, imprecatur, » [ laborem pastoralis regiminis non recuses, jactansque tuum in Domino cogitatum, nihil contra voluntatem Altissimi statuas de te ipso, qui cum te suo viderit esse populo necessarium, forsan grave ferret, cum ipsum a te contingeret esse neglectum, ac fortassis ad pedes suos cum Maria sperneret te recipere, qui sibi apud te divertenti sprevisses cum Martha sollicita ministrare.
« Illud quoque te debet fortius in ministrandi proposito stabilire, quia, cum hactenus in ecclesia tibi commissa laudabiliter ministraris, si, quod absit! alius, te cedente, minus utilis assumeretur ad ipsam, profecto non parum in ipsa quiete, quam appetis, turbareris, cum, ubi bene tuum exercueras ministerium, non absque dolore cerneres inutilis ministri defectum, fieretque ut tantum in contemplationis arce tibi deperisse cognosceres, quantum ecclesiae cui praesides, non sine tua confusione per te subtractum esse videres. »
[ Quia vero, tam per te quam per nuntios et litteras tuas, apud nos jam nimis in postulando cedendi licentiam institisti, ecce tibi duximus relinquendum, ut, distinctis tibi causis, propter quas cedere oporteat, vel non cedere, si propter aliquam causam utilem et honestam in hujusmodi proposito perseveres, de licentia nostra cedas, quod tamen grave nobis plurimum esse noveris et molestum. Alioquin, cedendi licentiam auctoritate apostolica tibi scias esse penitus interdictam, quoniam, etsi pennas habeas, quibus satagas in solitudinem avolare; ita tamen astrictae sunt nexibus praeceptorum, ut liberum non habeas absque nostra permissione volatum.] Quod si tua denique te voluntas impulerit ad volatum, volumus et mandamus ut litteras istas in audientia capituli tui facias recitari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Kalendis Martii, pontificatus nostri anno nono.
II. ARCHIEPISCOPIS TOLETANO ET COMPOSTELLANO. Mandat ut controversias, quas Castellanus et Legionensis reges de quibusdam oppidis exercebant, componere studeant. III. . . . . . BRACARENSI ARCHIEPISCOPO. Consultanti respondetur quod vigiliae apostolorum jejunantur, et alia dubia certificantur. (Apud S. Petrum, IX Kal. Martii.) [Consilium nostrum] « super quibusdam articulis requisisti utrum videlicet sit in omnibus apostolorum vigiliis jejunandum, cum plures asserant non esse jejunandum in omnibus, sed sex tantum? Utrum etiam jejunandum sit in Adventu, cum inde sentiant diversi diversa, quibusdam dicentibus, sed paucioribus, jejunandum esse tunc temporis; pluribus vero, se ad hoc asserentibus non teneri? Utrum, insuper, si festum illorum, quorum vigilias jejunamus, secunda feria celebrari contingat, in praecedenti Sabbato, sint vigiliae faciendae? » [ Nos autem tibi super hoc taliter respondemus, quod apud nos omnes apostolorum vigiliae in observatione jejunii celebrantur, praeter vigilias sanctorum Philippi et Jacobi, et beati Joannis Evangelistae, quoniam illorum festivitas, intra solemnitatem Paschalem, istius autem, intra Natalem Domini celebratur. Jejunium etiam apud nos in Adventu Domini agitur, et sanctorum vigilias, quorum festivitates oportet secunda feria celebrari, jejunamus in Sabbato praecedenti. De festivitate vero beati Bartholomaei apostoli, de cujus celebratione dubietas oritur apud quosdam, tibi petenti consilium respondemus quod in hoc tuae consuetudinem regionis observes.]
Requisisti utrum in diebus profestis, in quibus ad honorem sancti Spiritus, beatae Virginis et sanctae Crucis, missam celebrari contingit, hymnus angelicus, Symbolum ac praefatio propria debeant decantari, « praesertim cum in partibus tuis in honorem beatae Mariae virginis in Sabbatorum diebus missa solemniter celebretur? » Ad quod utique respondemus quod apud nos, in diebus profestis, cum celebrantur missarum solemnia in honorem beatae Virginis, neque hymnus angelicus, neque Symbolum canitur, licet in missa propria Praefatio decantetur, ut inter commemorationem et solemnitatem differentia ostendatur. Unde Te Deum laudamus regularius dimittitur quam dicatur in Laudibus matutinis. [ Cum autem quaesieris quae sit illis poenitentia injungenda, qui diebus Quadragesimalibus tempore illo, quo tantae famis inedia ingruebat quod magna pars populi propter inopiam annonae periret, carnes comedere sunt coacti, tibi breviter respondemus quod in articulo illos non credimus puniendos, quos tantum urgens necessitas excusavit; preces tamen Domino pro illis et cum illis, ne ipsis aliquatenus imputetur, quia bonarum mentium est ibi timere pro culpa, ubi minime reperitur, effundas. Item de illis qui in Sabbato, juxta terrarum consuetudinem aliarum propter debilitatem quam in se sentiunt, carnes sumunt, quod in partibus tuis nullatenus fieri consuevit, cum hoc ab aliis moleste feratur et oriatur inde illis occasio detrahendi, tale damus tibi responsum, quod super hoc tuae consuetudinem regionis facias observari, sic tamen quod debilibus et infirmis propter hoc periculum non emergat.
Praeterea, postulasti apostolicum responsum habere, de illis qui in Quadragesima vel in aliis jejuniis solemnibus infirmantur, et petunt sibi esum carnium indulgeri, quorum quidam promittunt propter hoc eleemosynam se facturos, quidam vero, propter necessitatem infirmitatis urgentis, hoc a te sibi quasi ex debito concedi requirunt; super quo tibi duximus respondendum, quod, cum non subjaceat legi necessitas, desiderium infirmorum, cum urgens necessitas exigit, supportare potes et debes, ut majus in eis periculum evitetur.]
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, IX Kalendas Martii, pontificatus nostri anno nono.
IV. . . . . . BRACARENSI ARCHIEPISCOPO. Quod percussio clericorum, in satisfactione injuriae illatae aliis, secundum morem patriae, inhibita sit. (Apud S. Petrum, VII Kal. Martii.) [Contingit interdum in partibus tuis, et de consuetudine regionis habetur, sicut tua nobis fraternitas intimavit, quod clerici, si quem offendant, et satisfacere velint offenso, secundum morem patriae, quem inter se laici jam observant, corpora sua sponte supponunt triginta, vel decem, seu pluribus, aut paucioribus percussionibus fustium, quas frequenter non coacti suscipiunt, sed volentes, non solum de aliorum clericorum manibus, sed etiam laicorum; unde, nos humiliter consulebas, utrum hujusmodi percussores in canonem incidant sententiae promulgatae? Nos autem, fraternitati tuae super hoc taliter respondemus, quod hujusmodi manus injectio, etsi non violenta, tamen injuriosa videtur, cum ille canon non tam in favorem clerici ordinati, quam in favorem ordinis clericalis fuerit promulgatus, et ideo, volumus et mandamus, ut id de caetero prohibeas attentari, per provinciam Bracarensem. Si quis autem clericus, post prohibitionem hujusmodi, se sponte subjecerit tali poenae, vel laicus in eum talem poenam injecerit, excommunicetur uterque, proviso, ut clericus injuriam passo sine injuria clericali satisfaciat competenter, quatenus inter eos pax valeat rationabiliter reformari.]
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VII Kalendas Martii, pontificatus nostri anno nono.
V. . . . . . NIDROSIENSI ARCHIEPISCOPO. Consultanti respondetur quod non est verus baptismus nisi per aquam et sacerdotem fiat. (Apud S. Petrum, Kal. Martii.) [Non ut apponeres tibi scientiam, sicut credimus, sed ut per oraculum verbi nostri tuorum ignorantiam subditorum melius erudires, apostolicum tibi responsum fieri postulasti, utrum parvuli sint pro Christianis habendi, quos, in articulo constitutos, propter aquae penuriam, et absentiam sacerdotis, aliquorum simplicitas in caput ac pectus, et inter scapulas pro baptismo salivae conspersione linivit. Cum igitur in baptismo duo semper, videlicet verbum et elementum, necessario requirantur, juxta quod de verbo Veritas ait: Euntes in mundum universum, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XVIII); eademque dicit de elemento: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III); dubitare non debes, illos verum non habere baptismum, in quibus non solum utrumque [raedictorum, sed eorum alterum est omissum.]
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Kalendis Martii, pontificatus nostri anno nono.
VI. . . . . . NIDROSIENSI ARCHIEPISCOPO. Quod inhibeat sacerdotibus suis arma ferre et incedere habitu laicali. (Apud S. Petrum, Kal. Martii.) Nec tu nobis absque mentis amaritudine nuntiasti, nec nos sine compassione paterna intelleximus nuntiatum, quod quidam tuae dioeceseos sacerdotes, Evangelium Christi erubescere non verentes, cultu clericalis habitus, tanquam ignominioso, dimisso, saecularis interdum militiae arma capiunt, in quibus sanguinem plurimorum effundunt, ac se ad multas vitae illecebras devolventes, in officiis mundialibus, modestiae clericalis prorsus obliti, versantur; propter quod a nobis edoceri petisti, quid tibi circa hujusmodi sit agendum et utrum interfectores eorum ad sedem apostolicam mitti debeant absolvendi? Nos igitur, super talium dissolutione dolentes, fraternitati tuae duximus respondendum, quod, cum pastori accurata sollicitudine sit cavendum, ne per incuriam ejus oves oberrent, sacerdotes hujusmodi, regimini tuae curae subjectos, et monere te decet, ne ad talia dilabantur, et elapsos, quantum permiserit tibi Dominus, ab erroribus suis sollicite revocare. Quod si se forsan irrevocabiles exhibuerint, quia ferro sunt resecanda vulnera, quae fomentorum non recipiunt medicinam, tu, habens prae oculis solum Deum, beneficio debes eos ecclesiastico et officio spoliare. Quod autem interfectores talium ratione facinorositatis eorum se valeant excusare, quominus absolvendi ad sedem apostolicam veniant, non videtur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Kalendis Martii, pontificatus nostri anno nono.
VII. . . . . . POTESTATI, ET CONSILIO FLORENTINO. Quod evitent haereticos et persistant in fide. (Apud S. Petrum, III Nonas Martii.) Quidam violenti et impii, vestram jamdudum civitatem ingressi, qui vulgariter haeretici nuncupantur, ut per errorem pravi dogmatis veritatem impugnent, sacrae Scripturae sententias, recta dogmata continentes, ad intellectum pravum conantur inflectere violenter, contra quos veraciter potest dici: Haec est pars hominis impii apud Deum, et violentorum haereditas, quam ab Omnipotente suscipient; etsi multiplicati fuerint filii ejus, erunt in gladio, et ejus non saturabuntur pane nepotes, quia, cum simplices in errore seducant, sibi partem impietatis acquirunt, et de violentia quam exercent sacram pervertendo. Scripturam, haereditatem sibi non sursum in terra viventium, sed deorsum praeparant in inferno, illorumque sequaces, qui, ex eo quod ipsorum errori consentiunt, tanquam in illorum praedicationibus generati, multiplicabuntur in gladio, et facti cohaeredes illorum, ad inferna descendent, ubi sententia extremi judicii carnes tanquam gladius manducabit. Cumque, juxta prophetam, semen justi pane non egeat, nepotes illorum, qui de filiorum errantium praedicatione nascuntur, panis non satiat, quia, dum in pabulo sacri verbi fatuum quaerunt invenire saporem, a veritatis remanent cognitione jejuni, et praedicamenta doctrinae, quae ad seductionem reperire laborant, non valent ad refectionem habere. Cum igitur hujusmodi violenti et impii vestras et vestrorum animas pravis fallaciis diutius impugnarint, proditorie humilia praeponentes, ut eorum, quam docent, nequitia praevaleret, jam per Dei gratiam pro magna parte, sicut accepimus, siluerunt, et eorum pravitas a vobis cognoscitur, ac ipsorum stultitia depravatur. Quis itaque sanae mentis se spurcitiis eorum involvat, quae, etsi quandoque superficie tenus placeant, conscientiam tamen graviter in actione transfigunt? Quis etiam aestimet illa vera quae hujusmodi stulti loquuntur, qui sententias sacrae Scripturae pervertunt, et illa scripta profanant, quae sancti doctores Ecclesiae docuerunt? Monemus igitur universitatem vestram in Domino et hortamur, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes quatenus, in fide catholica et Ecclesiae unitate constantes, hominum impietatem hujusmodi cautius evitetis, ne illorum gladius acutus in fraude perfodiat mentes vestras, sed, sicut viri catholici, matrem vestram recognoscentes Ecclesiam, Jesu Christi doctrinae, qui ejus verus sponsus existit, devotius insistatis, institutionem, quam contra impios praedictos fecistis, laudabiliter observantes, ut vos eorum haereditas non contingat, cum non fueritis ex eorum praedicatione generati perversa, vestrique nepotes, in fide catholica fideliter eruditi, satientur ex pane qui de coelo descendit, cujus satietas vitam suscitat in aeternum.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, III Nonas Martii, pontificatus nostri anno nono.
VIII. CONSULIBUS ET POPULO PRATENSIBUS. Ob expulsos e suis finibus haereticos commendatur. (Apud S. Petrum, IV Nonas Martii.) In eumdum modum, usque docuerunt. Gratias igitur referimus Creatori, vestraeque discretionis industriam in Domino commendamus, quod hujusmodi violentos et impios a vestris finibus expulistis, inter vos laudabiliter statuentes, ut nullus in terra vestra de caetero habeat consulatum, qui fuerit de fide suspectus. Monemus igitur devotionem vestram in Domino, et hortamur, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes, quatenus in fide catholica, etc., ut supra usque in finem.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum IV Nonas Martii, pontificatus nostri anno nono.
IX. . . . . . DECANO DE ETTON, ET . . . . . PRIORI DE AQUA-BELLA , MAURIANENSIS DIOECESEOS. Quod procedant in causa Maurianensi. (Apud S. Petrum, V Nonas Martii.) Constitutus in praesentia nostra dilectus filius, Umbertus, clericus, procurator venerabilis fratris nostri . . . . . Maurianensis episcopi, nostris auribus intimavit, quod T. et R. clerici Maurianensis dioeceseos, contra dominum suum ad judices, certa ratione suspectos, commissionis litteras impetrarunt, quorum alter est adversarius manifestus, utpote qui partem episcopatus sui ei auferre molitur; super quo pendet adhuc quaestio inter eos, adversus alterum etiam justam causam suspicionis asseruit se legitime probaturum. Ideoque, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si dictus episcopus contra praedictos judices coram arbitris, quos hinc inde duxerint eligendos, justam causam suspicionis legitime comprobarit, vos in commisso ipsis negotio, juxta formam eis directam, sublato appellationis obstaculo, mediante justitia, procedatis; alioquin, partes ad eorumdem judicum remittatis examen.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, V Nonas Martii, pontificatus nostri anno nono.
X. . . . . . MAURIANENSI EPISCOPO. Ut gageriam quamdam retinere possit. (Apud S. Petrum, Kal. Martii.) Insinuatione tibi praesentium declaramus, quod gageria, quam de feudo ecclesiae tuae apud Argentinam a Nantelmo de Miolano dignosceris recepisse, Wiffredi fratris ejus accedente consensu, a te potest libere retineri, fructibus non computatis in sortem; ita videlicet, ut, quandiu fructus illos perceperis in sortem minime computandos, idem Nantelmus a servitio, in quo tibi et ecclesiae pro feudo ipso tenetur, interim sit immunis]
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Kalendis Martii, pontificatus nostri anno nono.
XI. LUNDENSI ARCHIEPISCOPO. Quod servos; injicientes manus in clericos, mittat absolvendos ad servum servorum, nisi fecerint, ut se subtrahant obsequio dominorum. (Apud S. Petrum, Idibus Januarii.) [Relatum est nobis, quod, cum aliqui servi tuae provinciae, propter injectionem manuum in clericum violentam, in canonem incidunt sententiae promulgatae, allegantibus dominis eorumdem, quod carere mancipiis suis nolunt, venire ad sedem apostolicam absolvendi non curant, per occasionem hujusmodi eludentes ecclesiasticam disciplinam. Quocirca, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus eos venire compellas ad sedem apostolicam absolvendos, cum plus sit Deo, quam homini deferendum, nisi fecerint hoc in fraudem, ut subtrahant se obsequio dominorum, aut ipsi propter hoc sine sua culpa incurrerint grave damnum, et in utrolibet casu, poteris eos ex indulgentia nostrae permissionis absolvere, cum nimis sint ab apostolica sede remoti, sed, in recompensationem laboris, quem in itinere sustinerent, aliam eis satisfactionem injungas, dummodo non sit tam gravis et enormis excessus, ut, propter vitandum scandalum, et tollendum exemplum, hujusmodi servi ad servum servorum Dei venire debeant absolvendi.]
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Idibus Januarii, pontificatus nostri anno octavo.
XII. . . . . . . . ARCHIEPISCOPO TURONENSI. Ut tradat sepulturae ecclesiasticae corpus juvenculae quae ex ponte praecipitavit se, non sponte, sed casu, fugiens ut se liberaret a manibus eorum qui inhonesto fine eam persequebantur. (Apud S. Petrum, IV Non. Martii.) Ex parte parentum Nivethae quondam juvenculae nostris est auribus intimatum, quod, cum in crepusculo noctis nobilis vir . . . dominus de insula Brucardi, dioeceseos Turonensis, eidem juvenculae posuisset insidias, volens illam opprimere, quam sollicitaverat saepe de stupro, et ipsa garsionibus, qui eam rapere nitebantur, super quemdam pontem occurrerit, tandem ipsa, fugiens manus illorum, in amnem de ponte cecidit, et fuit casu submersa. Ipsa vero extracta de amne, dubitaverunt capellani ejusdem loci corpus tradere sepulturae, et tu etiam requisitus dixisti, responsum super hoc apostolicum requirendum. Quocirca, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, cum illa juvencula non sponte praecipitaverit se de ponte, sed fugiens manus illorum qui eam, sicut superius est expressum, rapere nitebantur, casu ceciderit, corpus ejus tradi facias ecclesiasticae sepulturae, praesertim, cum ex honesta causa fugisse noscatur, et cui communicabatur viventi, communicandum sit jam defunctae.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, IV Nonas Martii, pontificatus nostri anno nono.
XIII. . . . . ARCHIEPISCOPO, ET O. ARCHIDIACONO, JANUENSIBUS . Quod dotem faciant assignari viro, cui dos potest credi, cum creditum sit corpus uxoris. (Apud S. Petrum, VIII Idus Martii.) [Per vestras nobis litteras intimastis, quod, cum magistrum Riccardum, Januensem civem, ad persolvendum octo libras Januensis monetae Hugoni pauperi, latori praesentium, auctoritate nostra curaveritis convenire, quas idem Hugo pro dote uxoris suae requirebat ab eo, idem Riccardus exceptionem opposuit contra ipsum, quod videlicet uxorem suam a se repulerat, et quod tacita veritate super hoc nostras litteras impetrarat, quia, cum super eadem dote jam alia vice coram vestrae civitatis consulibus quaestio mota esset, ipsi, juxta consuetudinem terrae, pronuntiaverunt, ut, quoniam idem Hugo ad inopiam vergere videbatur, dos illa non assignaretur eidem, nisi cautionem idoneam de ipsa non peritura praestaret. Unde, vos, communicato prudentum concilio, praecepistis, ut idem Hugo uxorem suam reciperet, et, juxta terrae consuetudinem, de salvanda dote caveret, et, donec id posset facere, dos ipsa reponeretur, si vellet, in secretario Ecclesiae Januensis. Quod cum implere non posset, ad instantiam ejus nobis haec rescribere curavistis. Cum ergo satis possit credi modicum dotis, cui creditum est corpus uxoris, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus dotem assignari faciatis eidem, sub ea quam potest cautione praestare, vel saltem alicui mercatori committi, ut de parte bonesti lucri dictus vir onera possit matrimonii sustentare, ne, occasione dotis detentae, uxor a viro dimissa, seu vir, qui dimisit uxorem, adulterii reatum incurrat.]
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VIII Idus Martii, pontificatus nostri anno nono.
XIV. EPISCOPO BAMBERGENSI. Datur terminus veniendi ad recipiendam absolutionem. XV. Instrumentum, quo Echembertus, Pabembergensis [al. Bambergensis] episcopus, promissam domino papae fidelitatem et obedientiam se servaturum chirographo obtestatur. [Ego, Echembertus, Pabembergensis episcopus, per hoc scriptum, sigillo meo munitum, volo fieri manifestum, quod ex illo juramento fidelitatis et obedientiae, quod in consecratione mea corporaliter praestiti, profiteor me teneri ad obediendum, etiam super negotio Romani imperii, mandatis domini papae. Unde, sub illo juramento spondeo et promitto, quod super negotio Romani imperii mandatis domini mei papae Innocentii sine fraude parebo, et cum ab eo vocatus fuero, cessante justo impedimento, ad praesentiam ejus accedam. Mandavi praeterea Leupoldo, clerico meo, et mandatum non revocavi, ut praescripta juret in animam meam].
XVI. . . . . . . . TURONENSI ARCHIEPISCOPO, . . . . . . . MAGISTRO, ET FRATRIBUS HOSPITALIS SANCTI SPIRITUS IN SAXIA. Adjungitur hospitali eorum fundum de Fonte Moron. (Apud S. Petrum, VIII Idus Martii.) Solet annuere, etc., usque impertiri. Ad supplicationem quidem dilecti filii, nobilis viri, Rogerii Palestensis, fundum de Fonte Moron, quem de bonis propriis acquisivit, nobis ab ipso gratis oblatum, in jus et proprietatem apostolicae sedis recepimus, et domum constructam ibidem vestro adjunximus hospitali, auctoritate apostolica statuentes, ut locus ipse de caetero ad domum vestram, quae de bonis est beati Petri constructa, nullo pertineat mediante. Nulli ergo hanc paginam nostrae constitutionis infringere, etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VIII Idus Martii, pontificatus nostri anno nono.
XVII. . . . . . . ABBATI SANCTAE COLUMBAE SENONENSIS. Concedit ei facultatem percipiendi decimas ex laboribus terrae parochiarum suarum. (Apud S. Petrum, VI Idus Martii.) Ex parte tua fuit postulatum a nobis, ut, cum tibi de parochiarum tuarum laboribus, sicut asseris, sit indultum decimas cum integritate percipere, tibi vellemus misericorditer indulgere, ut de terris quae infra parochias tuas rediguntur noviter ad culturam, de indulgentia nostra exigendi decimas facultatem haberes. Cum igitur, si majus est tibi concessum, videlicet, quod decimas de laboribus terrae parochiarum tuarum percipias, de novalibus eas exigere satis potes, quia, ubi majus tibi conceditur, minus etiam in hoc casu concessum esse videtur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VI Idus Martii, pontificatus nostri anno nono.
XVIII. . . . . . POTESTATI, ET CONSILIO FAVENTINO. Quod excludant pauperes de Lugduno et Patarenos de patria et civitate eorum. (Apud S. Petrum, VI Idus Martii.) Jam derident Ecclesiam tempore juniores, quorum patres non dignabatur ponere cum canibus gregis sui, eamque subsannant magistrorum discipuli, qui pervertere studuerunt sententias sacrae Scripturae, novosque invenire sermones quibus erroris fallacias immiscerent, ut, cum in Ecclesia meritis patres aliorum esse non poterant, saltem erroris novitas videri faceret illos patres, qui, exeuntes a nobis, quia ex nobis non erant, post se dimisere sequaces, qui, tempore juniores, in pravitatis novitate laetantur, quae aliquandiu sepulta fuerat et abjecta, canibusque gregis Dominici latratum non dantibus, latrant ipsi, non ut insidias lupi repellant, sed potius ut gregem errare faciant, et dispergant, confingentes mendacia, quibus simplicium corda subvertunt, et venenum erroris propinantes indoctis, in subversionem eorum mollierunt sermones suos super oleum, et ipsi sunt jacula, cum blanda quae suggerunt, animae mortem importent. Accepimus quidem quod in civitate vestra superstitio hujusmodi hominum perversorum invaluit hactenus, et quotidie invalescit, qui gregem Dominicum nituntur a via veritatis avertere, et ad invium trahere falsitatis. Ne igitur vestra discretio, quam credimus in fide fundatam, irrideri vel decipi possit ab illis, devotionem vestram monemus attentius et hortamur, per apostolica vobis scripta, in virtute Spiritus sancti, sub obtestatione divini judicii, districte praecipiendo mandantes, quatenus hujusmodi haereticos, qui vocantur pauperes de Lugduno, vel etiam Patareni, vel alios, cujuscunque sectae, schismaticos, qui vobis fuerint nominati, vel scripti, a civitate vestra penitus excludatis, et sub perpetuo banno consistant, nec recipiantur de caetero, vel etiam tolerentur in civitate, vel toto ejus districtu manere, nisi ad mandatum Ecclesiae revertantur. Bona vero illorum, non habentium catholicos successores, confiscentur secundum legitimas sanctiones, et etiam publicentur, domusque destruantur illorum, vel assignentur Ecclesiae, quam ipsi persequi non verentur. Alioquin, cum zelemus salutem vestram in Domino, et Ecclesiam vestram derideri nolimus, vel vos per hujusmodi pravos homines in errorem adduci, noveritis, nos dilectis filiis . . . . . Sancti Proculi, et . . . . . Sancti Stephani abbatibus Bonosiensibus mandavisse, ut vos ad hoc, si forte, quod non credimus, fueritis negligentes, per districtionem ecclesiasticam, appellatione remota, compellant.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VI Idus Martii, pontificatus nostri anno nono.
XIX. . . . . . SANCTI PROCULI, ET . . . . SANCTI STEPHANI ABBATIBUS BONONIENSIBUS. Quod haereticos pauperes dictos per districtionem ecclesiasticam compescant. (Apud S. Petrum, VI Idus Martii.) Jam derident Ecclesiam tempore juniores, etc. in eumdem modum usque ad invium trahere falsitatis. Ne igitur dilecti filii . . . . potestas, et consiliarii Faventini, quos credimus in fide fundatos, irrideri vel decipi possint ab illis, ipsos monuimus attentius et hortati sumus, per apostolica eis scripta, in virtute Spiritus sancti, sub obtestatione divini judicii, districte praecipiendo mandantes, quatenus hujusmodi haereticos, qui vocantur, etc., usque non verentur. Cum ergo salutem ipsorum zelemus in Domino, et Ecclesiam Faventin. derideri nolimus, etc., usque adduci; discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus ipsos ad hoc, etc., usque negligentes, per districtionem ecclesiasticam, appellatione remota, compescatis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VI Idus Martii, anno nono.
XX. . . . . . FLORENTINO EPISCOPO. Quod inducat et cogat commune Pisanum, ne quaedam jura marchionis Massae quae tenentur ab Ecclesia, occupet. (Apud S. Petrum, II Idus Martii.) Si, quantum in multis et magnis nos, et praedecessores nostri, civitatem Pisanam curaverimus honorare, civitatis ejusdem commune consideret diligenter, si favorem apostolicae sedis trutina rationis appendat, in quot et quantis ei possit in posterum propensioris utilitatis fructum, et uberioris honoris profectum afferre, profecto Romanam Ecclesiam tanquam piam matrem, teneretur devotione multiplici venerari, et ab ejus omnino laesione cessare, quoniam et filialis sinceritas in operis claritate cognoscitur, et fidei puritas ex devotionis fructibus comprobatur. Sane, ad audientiam apostolatus nostri pervenit, quod praedictum commune, de quo non modica sumus admiratione commoti, dilecto filio, nobili viro, W. marchioni Massae, Calaritano judici, quasdam rationes et jura in Sardinia, quae ad Romanam spectant Ecclesiam, ejusdem Ecclesiae nomine possidenti, machinantur auferre; quae siquidem jura quidam Pisani, ejusdem marchionis amici, pro ipso emerunt a societatis Calaritanae hominibus, qui cum eo in recuperatione terrae fuerunt, non modica propter hoc quantitate pecuniae jam soluta. Homines quoque praedictae societatis ipsam resignare pecuniam, et ut dicti amici ejus eam recipiant, per violentiam coercentes, venditionis instrumentum de ipsis rationibus ab ejusdem societatis hominibus fieri sibi faciunt, non attendentes, quod fides est ab ipsis hominibus praestita ipsius marchionis amicis, et pars pecuniae persoluta, ut videlicet ipsa venditio firmitatem debeat plenariam obtinere, in quo utique facto, et periculum imminet ipsi communi, quod ad violandam fidem praestitam laborare contendit, et quod sedi apostolicae infert injuriam, dum ad ejus terram manus temerarias extendere non formidat. Cum igitur tam manifestum Ecclesiae damnum nolimus, sicut nec debemus, clausis oculis pertransire, fraternitati tuae districte praecipiendo mandamus, quatenus praedictum commune, ut ipsum instrumentum venditionis, tanquam in dispendium apostolicae sedis confectum, omni occasione postposita, revocare non differat, et quae praemissa sunt, in statu pristino reformari permittat, aut, si de jure confidit, sub examine nostro suam justitiam prosequatur, cum negotium hujusmodi ad nostrum spectet examen, moneas attentius et inducas, et si necesse fuerit, per districtionem ecclesiasticam, appellatione remota, compescas, mandatum apostolicum taliter impleturus, quod nos sollicitudinem tuam possimus merito commendare.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, II Idus Martii, pontificatus nostri anno nono.
XXI. ARCHIEPISCOPO PISANO. De eodem argumento. XXII. A. PRAEPOSITO, IN ARCHIEPISCOPUM MAGDEBURGENSEM ELECTO. Confirmatur electio, et praeficitur in pastorem. (Apud S. Petrum, V Kal. Martii.) Venientibus nuper ad apostolicam sedem dilectis filiis . . . . . Sancti Sebastiani . . . . . Sanctae Mariae, et . . . . . de Mildense praepositis, C. et C. majoris ecclesiae, et magistro G . . . Sancti Nicolai, et L . . . Sancti Petri canonicis, et nobili viro, G. castellano Magdeburgensi, et pro te confirmationem et palleum postulantibus, nos et fratres nostri, diligenter auditis et intellectis, quae tam verbis quam scriptis proposuerunt sollicite coram nobis, pro certo didicimus, electionem de te factam canonicam exstitisse, sed post electionem tuam quiddam a te inconsulte commissum, propter quod, si voluissemus procedere secundum juris rigorem, et non magis secundum temperantiam aequitatis, postulationem hujusmodi potuissemus penitus reprobare. Quia vero te per exhibitionem operis speciali hactenus dileximus charitate, sicut tua discretio non ignorat, adhuc devotionem tuam ex benignitate gratuita, quam circa te gerimus, experiri volentes, ne beneficium tibi praestitum amittamus, per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus talem te nobis, tanquam membrum suo capiti conformando, in administratione Magdeburgensis Ecclesiae studeas exhibere, quod, cum propositum nostrum plene cognoscas, gratiae nostrae plenitudinem merearis, sciturus pro certo, quod nos ea intendimus operari, quae ad tuum commodum et honorem debeant redundare, dummodo reverentiam et obedientiam nobis debitam humiliter et devote satagas exhibere. Nos autem, dilectis filiis, capitulo Magdeburgensi nostris damus litteris in mandatis, ut, memores devotionis antiquae, quam Magdeburgensis Ecclesia non solum in prosperis, verum etiam in adversis, erga Romanam Ecclesiam, matrem suam, tanquam filia specialis, noscitur habuisse, in ea firma devotione persistant, inducentes te ad eamdem inviolabiliter observandam.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, V Kalendas Martii, pontificatus nostri anno nono.
XXIII. . . . . . ABBATI SANCTI VICTORIS PARISIENSIS. . . . DECANO SUESSIONENSI, ET MAGISTRO R. DE CORZON, CANONICO NOVIOMENSI. Causam electionis episcopi Trecensis ipsis committit. (Apud S. Petrum, XIV Kal. Aprilis.) Venientibus nuper ad apostolicam sedem procuratoribus dilectorum filiorum . . . . decani. . . . cantoris Trecensium, pro electionibus quae asserebantur factae de ipsis, audientiam in consistorio nostro duximus concedendam, ubi fuit ex parte decani propositum, quod, cum tractatus in ecclesia Trecensi de substituendo deberet pontifice celebrari, et propter hoc canonici saepius convenissent, post multum tractatum hinc inde habitum inter eos, et examinationes etiam voluntatum, major pars canonicorum et sanior convenit unanimiter in decanum, et elegit eumdem, statimque sedem apostolicam appellavit, sicut in decreto eligentium continetur. Ex parte vero cantoris fuit propositum ex adverso, quod ad eligendum episcopum die statuta convenit capitulum, et tunc magister Josbertus appellationem interposuit in hunc modum, ne videlicet fieret electio, vel nominatio, nisi canonica foret, et concors, post quam appellationem omnes in dilectum filium . . . cancellarium Campaniae, convenerunt, quo eligi renuente, capitulum denuo, die alia electioni statuta, convenit, et, eadem die canonicis in capitulo congregatis, habita fuit mentio de cantore, multis, nemine contradicente, dicentibus, quod ad episcopatus regimen bonus esset, nullisque tractantibus de decano. Inter haec itaque, decanus etiam appellavit, ne fieret nominatio, nisi ordine observato, qui debet in talibus observari, cum prima vox nominandi esset ipsius. Deinde, cantor obtulit decano bonos viros quamplures, tam de ipsa ecclesia quam de aliis, ut unus eorum in episcopum eligeretur ab ipsis, quorum nullum assumere voluit, vel etiam nominare. Sane, dum talia tractarentur, jam dictus magister Josbertus ex insperato surrexit, ipsumque decanum impetuose in episcopum nominavit, quo vix finiente sermonem, surrexit . . . . cellerarius Senonensis, et dixit, quod male faciebat ipse magister, qui personam, de qua tractatum non fuerat, in episcopum nominabat, statimque nominavit in Trecensem episcopum personam idoneam et discretam, de qua tractatum fuerat in capitulo, cantorem videlicet, et nullus nominationi contradixit ipsius. Quo facto, cantor ductus est ad altare cum hymno qui solet in electionibus decantari, et, canonicis, qui eum duxerant ac altare, postmodum ad capitulum cum ipso reversis, decem canonici, praesente decano, innovavere consensum in praefatum cantorem, praesentibus omnibus, et facto non contradicentibus eorumdem, et ad sedem apostolicam appellarunt, ne fieret aliquid contra electionem ipsorum, et post haec a capitulo sunt egressi. Praeterea, ex parte cantoris ejusdem objectum fuit contra decanum, quod sit Simoniacus, illiteratus, excommunicatus, et claudus. Pars vero decani contra personam cantoris noluit quidquam opponere coram nobis, sed hoc sibi petiit reservari, ut, si foret necesse, posset proponere contra eum; in consistorio tamen nostro fuit publice pars ejusdem decani confessa, praedictas appellationes fuisse factas, sicut superius est expressum, et scrutinium fuisse factum cum omnibus, tribus tantum exceptis, qui noluerunt ad scrutinium venire vocati, videlicet Attone et Joanne fratribus, et cantore, sicut decretum jam dictum, pro decano nobis oblatum, evidenter ostendit. Quia igitur nobis non constitit de praemissis, et, secundum Apostolum, manus nemini cito debet imponi, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, infra quatuor menses post receptionem praesentium, non solum super his in forma judicii, verum etiam super aliis quae vel electos, vel electiones contingunt, inquiratis per vos ipsos de plano diligentissime veritatem, et, si partes consenserint, ad sententiam procedatis, ita, quod, nisi contra praedictum decanum fuerit sufficienter ostensum, quod sit enormiter claudus, vel insufficienter litteratus, aut Simoniaca labe pollutus, electionem confirmetis ipsius, quam constat a pluribus et dignioribus celebratam, dummodo nihil aliud obsistat de canonicis institutis, excommunicationis objectu nequaquam obstante, cum non possint ei excommunicationem objicere, qui communicabant eidem, nisi forte probaverint se postea didicisse, quod ipse tunc erat excommunicationis vinculo innodatus; si vero probatum fuerit contra ipsum aliquid praedictorum, vos, ipsius electione cassata, consequenter audiatis quae pro cantore, vel contra cantorem, proposita fuerint, et, Deum habentes prae oculis, quod canonicum fuerit statuatis. Quod si utraque fuerit electio de jure cassata, vos ex parte nostra Trecense capitulum moneatis prudenter, et efficaciter inducatis, ut personam idoneam, quae tanto congruat oneri et honori, per electionem canonicam communiter et concorditer sibi praeficiant in pastorem. Quod si partes consentire noluerint, ut per vos sententia proferatur, vos negotium sufficienter instructum ad nostrum remittatis examen, praefigentes partibus terminum competentem, quo recepturae sententiam nostro se conspectui repraesentent; ita, quod, si forsan, exigente justitia, electio fuerit utraque cassanda, plenam accipiant a capitulo qui venerint potestatem, ut, juxta consilium nostrum personam idoneam Ecclesiae viduatae praeficiant in pastorem, cum nolimus, ut per contentiones hujusmodi gregi Dominico diutius desit cura pastoris. Quod si non omnes his exsequendis potueritis interesse, duo vestrum ea, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, nihilominus exsequantur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XIV Kalendas Aprilis, anno nono.
XXIV. ABBATI, ET CAPITULO CASTELLIONIS [ al. CONCHARUM]. Licite in causa necessaria etiam per religiosos juratur. (Apud S. Petrum, XII Kal. Aprilis.) [Etsi Christus praeceperit, secundum evangelicam veritatem, ut « Sit sermo vester: est, est, et non, non (Matth. V), » id est, ut affirmatio vel negatio, sicut procedit ex ore, ita procedat ex corde; quia tamen, hominum excrescente malitia, simplici affirmationi, vel negationi vix creditur, idcirco prudenter adjunxit: Quod amplius est, a malo est; malo quidem non tam culpae, quam poenae, nec exhibentium, sed exigentium juramentum. Nam incredulitas hujusmodi magis est poena quam culpa, unde non dixit, malum, sed dixit, a malo. Licet enim juramentum prohibuisse Dominus videatur, nusquam tamen per Creatorem, sed per creaturam jurare prohibuit, ne per hujusmodi juramentum transferretur ad creaturam honorificentia Creatoris. Quare, cum in Evangelio praemisisset: « Dico vobis non jurare omnino, » statim subjunxit: « neque per coelum, quia thronus est Dei; neque per terram, quia scabellum est pedum ipsius; neque per Hierosolymam, quia est civitas regis magni; neque per caput tuum, quia non potes unum capillum facere album aut nigrum (ibid.), » et, quamvis non sit per creaturam jurandum, si tamen juretur per creaturam, servandum est quidem, dummodo sit licitum, quod juratur. Jacobus quoque non simpliciter prohibuit juramentum, sed voluntatem jurandi, cum ait: « Ante omnia, fratres mei, nolite jurare, neque per coelum, neque per terram, neque per quodcunque aliud juramentum. (Jacob. V), » quoniam ad jurandum non debet quemquam spontanea voluntas inducere, quia qui facile jurat, facile pejerat, sed necessitas trahere importuna; et tunc potest sine culpa jurare, dummodo illos tres comites habeat juramentum, de quibus propheta sic ait: Et jurabunt, vivit Dominus, in veritate, et judicio, et justitia, et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. Alioquin, non dixisset Apostolus: Homines per majorem sui jurant, et omnis controversiae eorum ad confirmationem finis est juramentum; in quo patenter ostendit per quem sit jurandum, cum ait: « Homines per majorem sui jurant (Hebr. VI), » id est per Deum; et cur sit jurandum, ut videlicet omnis controversiae finis sit juramentum. Angelus quoque, quem vidit in Apocalypsi Joannes « stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad coelum, et juravit per viventem in saecula saeculorum (Apoc. X). » Christus etiam plus legitur dixisse in Evangelio quam: « Est, est, et non, non (Matth. V), » cum saepissime dixerit: « Amen dico vobis (ibid.); » quod ipse, secundum Lucam, exponens, cum praemisisset: « Amen dico vobis, quia propheta nemo acceptus est in patria sua; » consequenter adjunxit: « In veritate dico vobis, quia multae viduae erant in diebus Eliae in Israel (Luc. IV). » Apostolus quoque jurabat, cum diceret: « Testis est mihi Deus (Rom. I); » et iterum: « Quotidie morior per gloriam vestram, fratres (I Cor. XV); » quae graeca exemplaria manifestissimam esse jurationem ostendunt. Si enim per se malum esset jurare, profecto Dominus non jurasset; cum tamen in Veteri Testamento legatur: « Quia juravit Dominus, et non poenitebit eum (Psal. CIX); » et rursum: « Juravit Dominus (Psal. CXXXI) David veritatem; » imo et praecepit in Veteri Testamento reddi Domino juramenta. Quaedam etenim prohibentur, quia per se malum sunt, ut furtum, adulterium, et hujusmodi quae non sunt aliquatenus facienda. Quaedam vero prohibentur ex causa, non quia per se mala sint, sed quia, si fiant frequenter et multum, ex his mala sequuntur; ut vinum per se quidem malum non est, et tamen prohibet Apostolus, dicens: « Nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V); » quoniam ex frequenti et immoderata vini potatione luxuria generatur; sic et juramentum per se quidem malum non est, cum sit confirmatio veritatis; sed tamen prohibetur ex causa, quoniam ex frequenti et incauta juratione perjurium saepe contingit, sicut in Ecclesiastico legitur: « Vir multum jurans, implebitur iniquitate, et non discedat a domo illius plaga (Eccli. XXIII). » Quemadmodum ergo, Paulus propter necessitatem indulget discipulo suo, videlicet Timotheo, ut utatur modico vino propter stomachum et frequentes infirmitates (I Tim. V); sic profecto, cum necessitas exigit, pro re vera, licita et honesta potest secure jurari, quia cessante causa cessat effectus. Licet ergo debeatis esse viri perfecti, ut, quantum potestis, juramenti vinculum evitetis, volentes tamen indemnitati monasterii vestri paterna sollicitudine providere, ne, propter defectum testium, sui juris sustineat laesionem, ejus auctoritate, qui dicit in Evangelio: Si peccavit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum, et, si non audierit; adhibe tecum duos vel tres testes, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum (Matth. XVIII), praesenti vero pagina indulgemus, quatenus, vos et monasterii vestri conversi possitis in causis ejusdem, deficientibus aliis testibus, pro ipso perhibere testimonium veritati.] Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XII Kalendas Aprilis, anno nono.
XXV. . . . . . . PRIORI ET CONVENTUI GLASTONIENSIBUS. Quod, si non esset bene provisum Ecclesiae eorum, prosequantur jus suum apud Curiam. (Apud S. Petrum, II Idus Martii.) Novit ille qui scrutator est cordium et cognitor secretorum, quod, licet bonae memoriae C. papa, praedecessor noster, ecclesiam vestram in sedem crexit cathedralem, ipsam Bathoniensi Ecclesiae uniendo, ut idem esset episcopus utriusque, suamque constitutionem non solum per privilegium, verum etiam per alia multa scripta, curaverit confirmare, quia tamen haec unio asserebatur a vobis esse confusio, conquerentibus eam in grave praejudicium Glastoniensi Ecclesiae redundare, cum per ipsam dissolveretur religio, eleemosyna fraudaretur, et hospitalitas deperiret, nos, vestris supplicationibus inclinati, ad relevandum ecclesiae vestrae statum intendere coepimus, quantum decuit, diligenter; et, quoniam absonum videbatur, ut subito praedecessoris nostri evacuaremus in hac parte statutum, cum ei quantum cum Deo possumus deferre velimus, sicut et volumus, quod, quantum cum Deo poterunt nostri nobis deferant successores, unione manente, sic de caeteris disposuimus, quantumcunque bonae memoriae Savarico, Bathoniensi episcopo, displiceret, frequenter ob hoc ad sedem apostolicam laboranti, quod status ecclesiae vestrae videbatur in melius relevatus. Unde, post diversos tractatus et deliberatione multiplices, quod per viros providos et honestas auctoritate mandati nostri super hoc exstitit ordinatum, ad petitionem ejusdem episcopi, postquam aliud a nobis non potuit obtinere, apostolico tandem curavimus munimine roborare. Vos autem, post obitum praedicti Bathoniensis episcopi, ad nostram praesentiam recurrentes, humiliter postulastis, ut, quia tempus advenerat, quo sine scandalo ecclesiae vestrae ruina poterat in statum pristinum relevari, cum et Bathoniensis Ecclesia et Wellensis id ipsum pariter postularet; rex quoque, cum regni magnatibus, et quidam episcopi cum multis abbatibus, deposcerent illud idem, unione penitus dissoluta, monasterium vestrum in statum reduceremus antiquum, sub abbatis regimine gubernandum. Nos ergo, diligentius attendentes, quod, episcopali sede vacante, non decet super hoc aliquid immutari, cum non sit qui jus episcopi tueatur, praesertim ne plus favisse personae quam Ecclesiae videremur, si, quod ea vivente concessimus, post ejus obitum subito mutaremus, petitionem vestram ex toto, absque damno conscientiae ac periculo famae, nequivimus exaudire. Ut autem, solito more, quem et vobis utilem, et nobis honorabilem estis experti, gradatim ab imo procedatur ad summum, auctoritate vobis praesentium indulgemus, ut, cum Bathoniensis Ecclesia de praesule fuerit ordinata, si ostendere volueritis, quod ecclesiae vestrae nondum sit ad detrimentum vel praejudicium evitandum plene provisum, jus vestrum apud sedem apostolicam prosequendi facultatem liberam habeatis; interim autem, sub cura prioris idem monasterium libere gubernetur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, II Idus Martii, anno nono.
XXVI. J. SANCTAE MARIAE IN VIA LATA DIACONO CARDINALI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Quod det licentiam priori et conventui Glastoniensibus eligendi abbatem. (Apud S. Petrum, VIII Kal. Aprilis.) Discretioni tuae praesentium auctoritate mandamus, quatenus, cum Bathoniensis ecclesia de praesule fuerit ordinata, si forsan ille qui praesul fuerit voluerit libere consentire, cum tam Bathoniensis quam Wellensis conventus super hoc nobis per suas litteras supplicavit, ut ecclesia Glastoniensis ad statum pristinum reducatur, tu dilecto filio . . . . . priori et conventui Glastoniensibus, licentiam regulariter eligendi sibi abbatem, auctoritate nostra suffultus, impendas. Quod si praedicti prior et monachi contra dominum episcopum duxerint litigandum, utrique patri praefigas terminum competentem, in quo nostro se conspectui repraesentent.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VIII Kalendas Aprilis, anno nono.
XXVII. . . . . . . ARELATENSI ARCHIEPISCOPO. Ut delinquentibus praefigat competentem terminum, ad prosequendas appellationes, quas solummodo pro persistendo in ipsorum nequitiis in elusionem ecclesiasticae disciplinae interponunt. (Apud S. Petrum, XV Kal. Aprilis.) Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod, cum, parochianos tuos multipliciter delinquentes a suis volens iniquitatibus revocare, ipsos niteris censura ecclesiastica coercere, personas eorum excommunicationis sententiae, ac civitatem, et burgum, seu villas supponendo ecclesiastico interdicto, prout delicti atrocitas, et quantitas, seu qualitas exigunt personarum, iidem, in sua volentes nequitia perdurare, in vocem appellationis prorumpunt in elusionem ecclesiasticae disciplinae. Quoniam igitur appellationis remedium in subsidium oppressorum, et non in subterfugium malignantium est inventum, ne per hujusmodi insolentiam ecclesiastica disciplina penitus enervetur, fraternitati tuae auctoritate praesentium indulgemus, quatenus taliter appellantibus ad appellationem interpositam prosequendam praefigas terminum competentem, et, si eamdem infra illum non fuerint prosecuti, nisi forte fuerint causa rationabili praepediti, extunc justitiam ecclesiasticam, appellatione proposita, prout ordo rationis poposcerit, exerceas in eosdem, ita tamen, quod rigor mansuetudine temperetur. Manifestissima vero crimina, quae nulla possunt tergiversatione celari, sublato appellationis praetextu, remanere nolumus incorrecta.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XV Kalendas Aprilis, anno nono.
XXVIII . . . . . . PATRIARCHAE HIEROSOLYMITANO, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Quod confirmet pactionem inter regem Cypri, et comitem H. tunc regni Hierosolymitani dominum. (Laterani, III Kal. Aprilis.) Cum, de superni dispositione consilii, super populos Hierosolymitanae provinciae, qui pro peccatis, non solum suis, sed forsan aliorum, de manu Domini duplicia receperunt, duplicis officii receperis potestatem, ut, in Dei Evangelium segregatus, cum patriarchalis dignitatis honore legationis officio fungereris, profecto tibi noscitur imminere, ut diligenter ea per sollicitudinis tuae studium procurentur, quae ad procurationem status ejusdem provinciae utilia possunt esse. Insinuante quidem dilecto filio, nobili viro, G. de Monte-Biliardi, regni Hierosolymitani comestabulo, et charissimi in Christo filii nostri . . . . Cypri regis illustris, tutore ac bajulo regni sui, nostris est auribus intimatum, quod olim inter clarae memoriae II. regem Cyprensem, et comitem Henricum, tunc Hierosolymitani regni dominum, super matrimonio filiorum, filiarumque suarum invicem contrahendo, et comitatu Joppensi, quaedam pactio provide facta fuit, quae, juramento hinc inde praestito confirmata, in publicum redacta fuit nihilominus instrumentum. Cum igitur, tam idem rex quam etiam dictus bajulus, nostro humiliter apostolatui supplicarit, ut pactionem ipsam, velut non solum ei, verum etiam toti provinciae profuturam, auctoritate praeciperemus apostolica observari, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita de pactione ipsa diligentius veritate, si eam provide inveneris esse factam, et praesertim ad utilitatem spectare, tam publicam quam privatam, ipsam, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, per censuram ecclesiasticam inviolabiliter facias observari; contradictores, monitione praemissa, simili districtione compescens.
Datum Laterani, III Kalendas Aprilis, anno nono.
XXIX. AURELIANSI EPISCOPO. Ut, inspecta veritate, R. subdiacono solum clericatus officium exercere permittat, quia vim vi repellendo laicum percusserat. (Apud S. Petrum, IX Kal. Aprilis). In nostra praesentia constitutus, dilectus filius, R. subdiaconus, supplici nobis insinuatione monstravit, quod, cum quidam laicus, qui de morte cujusdam avunculi sui habebatur suspectus, eidem occurreret evaginato cultello, cum non posset, propter impedimentum canonicalis habitus quem gerebat, ejus vitare furorem, ac cerneret sibi mortis periculum imminere, ipsum vim vi repellendo percussit. Quia vero dictus laicus, occasione percussionis hujusmodi, extremum post dies aliquot clausit diem, subdiaconus idem, poenitentia ductus, Hierosolymam petiit pro sui expiatione peccati, ad demum, ad apostolicam sedem accedens, nobis humiliter supplicavit, ut eum in officio clericali permittere dignaremur cum aliis clericis ministrare. Nos igitur, de misericordia, quae superexaltat judicio, ejus precibus inclinati, fraternitati tuae praesentium significatione mandamus, quatenus, si praemissis veritas suffragatur, et absque scandalo potest fieri, eum simplex duntaxat clericatus officium inter alios clericos exercere permittas.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, IX Kalendas Aprilis, anno nono.
XXX. . . . . . . COMPOSTELLANO ARCHIEPISCOPO. Consultanti respondetur quod idem judicium est in canonicis regularibus sicut in monachis in advocationibus. (Apud S. Petrum, IV Idus Martii). [Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod quidam canonici regulares, ut se forte peritos in jure valeant demonstrare, ac extra claustrum materiam habeant evagandi, non solum in ecclesiasticis, verum etiam in forensibus causis, praesumunt advocati officium exercere; cumque objiciatur eisdem, quod, juxta canonicas sanctiones, non debent esse lorensis, vel ecclesiastici negotii susceptores, vel exsecutores etiam, nisi forte id monasterii exposcat utilitas, abbate nihilominus imperante, ipsi ad suam proponunt insolentiam excusandam, quod capitulum illud, per quod praedicta prohiberi videntur, de monachis, non de canonicis regularibus loquitur manifeste.] Unde: Nos consulere voluisti, utrum tales sint ad patrocinium admittendi? Ad quod discretioni tuae taliter respondemus, quod idem judicium de canonicis regularibus, quod et de monachis, quantum ad supradicta, credimus observandum, licet de monachis in canone specialiter sit expressum.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, IV Idus Martii, anno nono.
XXXI. EIDEM. Confirmatur sententia lata in causa vertente inter Templarios et Ecclesiam Compostellanam. (Apud S. Petrum, IV Idus.) Cum a nobis petitur quod justum est et honestum etc., usque inclinati, sententiam definitivam a vene rabilibus fratribus nostris, M. Zamorensi, et G. Salamantin. episcopis, judicibus a sede apostolica delegatis, in causa votorum beati Jacobi, quae inter Ecclesiam Compostellanam, ex una parte, ac Templarios, et Hospitalarios, et Fratres militiae Sancti Jacobi ex parte altera, vertebatur, mediante justitia promulgatam, sicut est justa, nec legitima provocatione suspensa, auctoritate apostolica confirmamus. Nulli ergo . . . si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum IV Idus Martii, anno nono.
XXXII. . . . . . ZAMORENSI ET SALAMANTINO EPISCOPIS. Quod ad solvendum vota Ecclesiae Compostellanae mensura antiqua observetur certo modo. (Apud S. Petrum, X Kal. Aprilis.) [Ex parte venerabilis fratris nostri. . . . . . Compostellani archiepiscopi, fuit propositum coram nobis, quod, cum ii qui vota beati Jacobi continue persolverunt, ad communem mensuram terrae suae, cum qua videlicet emunt et vendunt, ipsa persolverint hactenus et persolvant, quidam, qui a longis retro temporibus ab eorum solutione cessarunt, nunc per vos apostolicae sedis auctoritate ad solutionem eorumdem coacti, quamdam mensuram parvissimam et ignotam, nec etiam communibus usibus deputatam exhibent, et ad eamdem vota praedicta solvere moliuntur. Unde, postularunt a nobis, ut super hoc vos certos reddere dignaremur, utrum ei qui mensuram ignotam exhibent ad solvendum vota praescripta, sint ad communem suae terrae mensuram, secundum quod illi qui ea persolverunt continue faciunt, compellendi? Cum ergo non constet ad quam mensuram antecessores eorum praescripta vota persolverint, credimus distinguendum, utrum habitatores regionis ipsius, qui ea continue persolverunt, ad unam et eamdem mensuram hujusmodi vota persolvant, an ad varias et diversas? Si enim communiter omnes una et eadem mensura in solutione votorum utuntur, ad eamdem et illi solvere sunt cogendi. Quod si communis solutio per mensuras distinguatur varias et diversas, et illi volunt solvere ad minorem, non sunt utique compellendi, ut ad majorem persolvant, quoniam, cum hujusmodi vota gratuita fuerint ab initio, benignius sunt a viris ecclesiasticis exigenda, ne, tanquam exactores, nimium videantur lucris temporalibus inhiare.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, X Kalendas Aprilis anno nono.
XXXIII. AURIENSI EPISCOPO. Consultanti, quod super ultimis voluntatibus canonicorum observetur Lateranense concilium, et in aliis dubiis, respondetur. (Apud S. Petrum, Id. Martii.) Ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod, cum canonici tui de domibus in Ecclesiae solo fundatis, et aliis de bonis ipsius Ecclesiae acquisitis, pro sua velint voluntate disponere ac suis consanguineis in testamento legare, nec tu id velis in patientia tolerare, asserens illud esse non solum contra Lateranensis statuta concilii, verum et contra antiquorum sanctiones, affirmant, per consuetudinem antiquis canonibus derogatum, et Lateranense concilium ab aliis episcopis non servari. Unde, qualiter super his procedere debeas, nos consulere voluisti. Nos igitur, fraternitati tuae breviter respondemus, ut super his Lateranensis statuta concilii facias, appellatione remota, firmiter observari. [ Quaesivisti praeterea, per sedem apostolicam edoceri, ut, cum episcopi ad consecrationes episcoporum ab archiepiscopo suo, vel etiam alio, evocentur, et ipsi metropolitano electum offerant consecrandum, dicentes: Reverende Pater, postulat sancta Mater Ecclesia hunc electum in episcopum consecrari, et, interrogante archiepiscopo, si sciant illum esse dignum, respondeant quod illum sciunt et credunt pariter esse dignum, et te in responsione hujusmodi, ne offenderes hominem, Deum existimes offendisse, quandoque praeter, quandoque, contra conscientiam respondendo, cum electi conversatio aut minus bene tibi cognita, aut penitus sit ignota; qualiter in hujusmodi interrogationibus, salva conscientia valeas respondere? Ad quod fraternitati tuae taliter duximus respondendum, quod, cum nos aliquem in diaconum vel presbyterum promovemus prior diaconorum, qui nobis assistit, dicit: Postulat sancta Mater Ecclesia catholica, hunc subdiaconum vel diaconum, ad onus diaconatus vel presbyteratus assumi, et, nobis interrogantibus, si eum cognovit esse dignum, idem respondet: quod, quantum humana fragilitas nosse sinit, et scit et testificatur, illum ad hujusmodi onus officii esse dignum. Unde, in tali responsione aliquem peccare non credimus, dummodo contra conscientiam non loquatur, quia non simpliciter se scire illum asserit esse dignum, sed in quantum humana fragilitas nosse sinit, cum illum, quem indignum esse non novit, dignum debeat existimare.] Hujusmodi ergo responsione secure poteris uti, nisi forte de indignitate tibi constiterit consecrandi. Si autem illum indignum esse cognoscas, metropolitano secrete, priusquam ad hujusmodi scrutinium veniatur, studeas nuntiare, quamvis, ut diximus, nos interrogationem hujusmodi, non in consecratione pontificis, sed in ordinatione diaconi vel presbyteri, faciamus. Postulasti praeterea edoceri quibus verbis pontifex Romanus utatur in eo loco canonis missae, in quo sacerdos inferior dicit, una cum papa nostro, et antistite nostro, cum idem pro se tunc videatur orare, ac supra se antistitem non habere, ad quod devotioni tuae taliter respondemus, quod nos ibi dicimus, una mecum indigno famulo tuo, ubi verbis praedictis utuntur alii sacerdotes.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Idibus Martii, anno nono.
XXXIV. . . . . . . PRIORI, ET CONVENTUI CANTUARIENSIBUS. Quod veniant ad examen audituri, an provisio archiepiscopi eorum, prout protendunt, fuerit mala. (Laterani, III Kal. Aprilis.) Non sufficimus verbis exprimere, aut litteris expli. care, in quantam nos et fratres nostri, non solum admirationem, verum etiam turbationem simus inducti super iis quae circa provisionem Cantuariensis Ecclesiae, matris vestrae, certa relatione didicimus, per vos, tanquam degeneres filios, improvide perpetrata, ut jam ipsa de vobis dicere possit: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isa. I), quasi fornicariam diversis amatoribus exponentes. Proh dolor! Ubi est illa religionis honestas, discretionis prudentia, veritatis sinceritas, et virtutis constantia, quae claris late titulis de vobis solebant hactenus praedicari? Mutatus est color optimus, et aurum in scoriam est conversum. Quin imo, veremur ne simulationis amictu vestram huc usque palliaveritis pravitatem, quae nunc est, scisso velamine, turpiter denudata. Sane, cum olim dilecti filii, Salomon, Gual. Simon, Rogerius, et W. monachi vestri, ad sedem apostolicam accessissent, et electionem, quam de persona dilecti filii, R. subprioris Ecclesiae vestrae, asserebant a vobis concorditer celebratam, sicut ex decreto fratrum evidentius apparebat, peterent humiliter confirmari, dilectus filius, magister Petrus de Anglesham, ex parte suffraganeorum Ecclesiae Cantuariensis, eorum se petitioni opposuit adversarium, asserens eos in ipsa electione taliter processisse, quod non solum non confirmari debebat, sed irrita judicari. Cumque praedicti monachi eum repellere conarentur, pro eo quod procurationis mandatum minime ostendebat, responsum est ab eodem, quod in provincia Lombardiae, apud civitatem Parmensem, tam litteris de mandato, quam rebus aliis fuerat spoliatus, sed paratus erat praestare idoneam cautionem, quod quidquid per eum fieret in hac causa, dicti suffraganei ratum haberent. Licet igitur idem monachi niterentur ostendere satisdationem hujusmodi non esse in hoc articulo admittendam, nos tamen, partium utilitate ac necessitate pensata, cum dubitaretur probabiliter de mandato, eumdem magistrum electioni contradicentem admisimus, prius tamen ab ipso mille marcarum cautione recepta, venerabilibus fratribus nostris, P. Wintoniensi episcopo, et magistro Joanne, Sancti Pauli Londoniensis canonico, de nostra licentia se cum ipso ad poenam obligantibus pro eodem, ut quod per eum fieret in hac parte, ipsi suffraganei firmiter observarent. Insistentibus igitur monachis antedictis ad obtinendum confirmationem electionis praedictae, sicut ab universo ecclesiae vestrae conventu proponebatur concorditer celebrata, dictus magister eam multipliciter nixus est impugnare, tum, quia, post appellationem ad nos legitime interpositam, non tam celebrata fuerat quam praesumpta, tum, quia suffraganei Cantuariensis Ecclesiae fuerant in hac electione contempti, cum sine ipsis, imo nisi cum ipsis, non possit vel debeat talis electio celebrari, commune jus et consuetudinem antiquam allegans, ac etiam, quod vos usque ad festum beati Andreae statueratis inducias cum episcopis super electione tractandi, quas ipsis episcopis inconsultis non fuistis veriti praevenire. Petebat praeterea restitutionem quasi possessionis, qua dicebat suffraganeos saepedictos in hac parte temere spoliatos. Quamvis igitur ex adverso privilegia praedecessorum nostrorum, et nostra, aliaque nonnulla documenta fuerint nobis ostensa, multisque, tam de acto quam de jure, rationibus allegatis, desideranter vellemus finem imponere hujusmodi quaestioni, quae sine magno dispendio partium non poterat diutius prorogari, quia tamen de quibusdam utrinque propositis nequiverat nobis fieri plena fides, de communi fratrum nostrorum consilio, interlocuti fuimus in hac parte, ut testes quos utraque pars duceret producendos, usque ad Kalendas Maii proximo tunc venturas, ad sedem apostolicam mitterentur, nisi forte quidam eorum essent valetudinarii sive senes, quos ab hujusmodi onere debilitas redderet corporis excusatos, de quibus ita duximus ordinandum, ut per dilectos filios . . . . . Sancti Albani Lincolniensis, et . . . de Radinges Saresberiensis dioeceseon abbates, et . . . . . decanum Sancti Pauli Londoniensis, reciperentur in Anglia, et depositiones ipsorum, suis inclusae sigillis, nobis infra dictum terminum mitterentur. Unde, saepefatis suffraganeis per scripta nostra mandavimus, ut universos testes, quos in hac causa ducerent producendos, nisi valetudinarii forent vel senes, cum instrumentis et rationibus, infra dictum terminum, excusatione, appellatione et dilatione postpositis, ad sedem apostolicam destinarent, providentes, ut, si quos forte praelibata debilitas ad nos accedere prohiberet, ipsos, si vellent, coram dictis abbatibus et decano producerent, ut depositiones ipsorum nobis possent in eodem termino praesentari, significaturi nobis per litteras suas, utrum ratum vellent habere quod per antedictum magistrum factum fuerat in hac causa; et, si forte ratum id nollent, habere, procuratores idoneos infra dictum terminum ad nos destinare curarent, qui, omni tergiversatione postposita, sic instructi venirent, quod nihil deficeret quoad ipsos, quominus ipsum negotium per nos, auctore Domino, finem debitum sortiretur; alioquin, cum in exsecutione justitiae non debeat esse personarum acceptio vel delectus, extunc, non habentes respectum ad hominem, sed ad Deum, sic Ecclesiae vestrae, quantum possemus de jure providere, auxiliante Domino, curaremus, quod optata deinceps posset tranquillitate gaudere. Cum autem super his dicti monachi ac magister a nobis litteras accepissent, et a sede apostolica recessissent, in Angliam profecturi, dilecti filii, G. E. H. T. R. L. monachi, et magister H. archidiaconus Richemundiae, missi ex parte vestra coram nobis ex insperato venerunt, asserentes, quod tam a vobis, quam suffraganeis, renuntiatum fuerat pro bono pacis appellationibus universis, ac deinde libera et spontanea voluntate in venerabilem fratrem nostrum . . . Norwicensem episcopum, universaliter et concorditer convenistis a sede apostolica postulandum; quod tum ex vestris, tum ex suffraganeorum litteris ostendebant; unde, nobis et fratribus nostris humiliter supplicabant, ut, propter necessitatem urgentem et evidentem utilitatem Cantuariensis Ecclesiae, postulationem ipsam admittere dignaremur. Porro, dilectus filius, W. monachus, qui cum praedicto subpriore remanserat, postulationem hujusmodi asserebant penitus reprobandam; primo, quia, postquam electionis negotium ad nostrum pervenit examen, nihil omnino, de illo, nostro non exspectato judicio, debuit a quocunque disponi, praesertim, cum jam fuerit a nobis super ipso negotio praescripto modo processum; secundo, quia, juxta canonicas sanctiones, non erat assumendus extraneus, quandiu poterat domesticus ad regimen ipsius Ecclesiae idoneus inveniri, unde facultas erat sibi et aliis renitendi, si quemquam ingeri cernerent ex adverso; tertio, quia per litteras vestras, quas praedictis subpriori et monachis, apud sedem apostolicam existentibus, direxistis, manifeste notastis, quod ad postulationem hujusmodi faciendam per impressionem fuistis inducti, cum timeretis dispendium rerum et periculum personarum. Licet igitur multa fuissent non minus diligenti quam efficaci studio ex adverso responsa, nos tamen, in quorum manibus non debet esse pondus et pondus, quasi statera dolosa, sine personarum acceptione via regia procedentes, non declinando ad dexteram vel sinistram, de communi fratrum nostrorum consilio, postulationem hujusmodi, non propter indignitatem personae, sed propter iniquitatem processus, censuimus repellendam, dolentes non modicum, sicut ille novit qui nihil ignorat, super tribulationibus et angustiis, quae multae nimis hujus occasione discordiae Cantuariensem Ecclesiam invenerunt. Postulatione vero, sicut dictum est, reprobata, statim dilecti filii, magister Honorius, et T . . . monachus, injunctae sibi procurationis ex parte vestras litteras protulerunt, asserentes vos subpriorem praedictum nequaquam in archiepiscopum elegisse, sed cum audissetis pro certo, quod charissimus in Christo filius noster, J. rex Anglorum illustris, et venerabiles fratres nostri, Cantuariensis Ecclesiae suffraganei, nuntios suos ad sedem apostolicam direxissent, ut a nobis ad vos litteras obtinerent pro aliqua certa persona in archiepiscopum assumenda, ex communi deliberatione, hac fuistis usi cautela, ut de tribus quos inter caeteros nominastis, priore videlicet, subpriore, et praecentore, unus in quem plures ex fratribus convenirent, eligeretur, ad sedem apostolicam destinandus, ut, si forsan animum nostrum ad praedictorum regis et suffraganeorum preces admittendas perpenderet inclinatum, ipse se gereret pro electo, datis sibi litteris in modum decreti confectis, quibus in hoc casu solummodo uteretur. Cumque in subpriorem plures ex fratribus convenissent, ipsum cum decreto, quasi super ejus electione confecto, adhibitis sibi quibusdam fratribus, ad sedem apostolicam direxistis, in virtute obedientiae, sub interminatione anathematis, injungentes eisdem, ut nunquam, nisi forsan in casu praedicto, illo praesumerent uti decreto; ipse vero, ambitionis tenebris excaecatus, aliosque secum damnabili pravitate seducens, pro electo se gessit, cum nunquam fuisset electus; quod, tam per litteras vestras, quam per testes omni exceptione majores, ostendere promittebant. Monachus vero praedictus affirmans eumdem subpriorem concorditer ac simpliciter, absque omni contradictione, vel conditione, a cunctis electum, ac vos, elevatis propriis manibus coram ligno vivificae crucis, et corona beati martyris Thomae, delegatis in capitulo promisisse, quod illum in pastorem eligeretis et patrem, in quem de tribus praenominatis personis major pars et sanior consentiret, nitebatur procurationis mandatum multipliciter infirmare; super quo cum fuisset aliquandiu disputatum, interlocuti sumus, ut, salvis legitimis exceptionibus, universis, quas contra procuratores aut testes, vel etiam dicta testium, pars subprioris vellet opponere, testes producerentur utrinque; sicque testes hinc inde fuere producti, quamvis ex altera parte quinque, ex altera vero unus, et depositiones conscriptae. Sed, cum nollent his solis testibus esse contenti, quamvis nos eos ad finem negotii multipliciter urgeremus, de communi tandem fratrum nostrorum consilio, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus usque ad Kalendas Octobris proximo venturas, vos filii, Abel; Joannes de Hale, Eadhmunde, Joseph Giliberte camerarie, Rog. de Tumba, Carole, Honori, Andrea de Infirmaria, Ricarde de Bendingeham, cum sex aliis qui fuerint nominati, nostro vos conspectui personaliter praesentetis, ut, veritate per vos plenius indagata, finem huic causae, anctore Domino, canonicum imponamus, ab universitate capituli plena potestate recepta, ut, si forte subprioris intentio, qui se asserit non pro sua sublimitate, sed pro libertate Cantuariensis Ecclesiae laborare, nequiverit praevalere, personam idoneam praeficiatis vobis canonice in pastorem. Ut autem super his nobis veritas plenius elucescat, venerabili fratri nostro . . . Roffensi episcopo, et dilecto filio . . . abbati Sancti Augustini Cantuariensis, apostolicis damus litteris in mandatis, ut, ad Cantuariensem Ecclesiam personaliter accedentes, inquirant a caeteris sub jurisjurandi religione plenissime veritatem, eamque nobis fideli relatione rescribant. Et, ne propter regis vel suffraganeorum absentiam hujusmodi provisio valeat retardari, scribimus eisdem regi, et suffraganeis, ut et ipsi propter hoc procuratores idoneos ad nostram non differant praesentiam destinare. Alioquin, cum nolimus diutius, sicut nec velle debemus, Cantuariensem Ecclesiam in dispendium rerum et periculum animarum carere pastore, nos ad provisionem ipsius, auctore Domino, procedemus, inobedientes, rebelles et contumaces taliter punituri, quod, poena docente, cognoscent quam periculosum exstiterit in hoc negotio malignari.
Datum Laterani, III Kalendas Aprilis, anno nono.
XXXV. SUFFRAGANEIS CANTUARIENSIS ECCLESIAE. Super eodem. (Laterani, III Kal. Aprilis.) Qualiter et quantum a nobis in negotio Cantuariensis Ecclesiae sit processum, ex litteris quas priori et conventui destinamus, fraternitas vestra poterit edoceri. Cum autem, propter idem negotium exsequendum, quosdam ex monachis Cantuariensibus ad nostram praesentiam personaliter evocemus, volentes, quantum cum Deo possumus, vestro juri et honori deferre, per apostolica vobis scripta mandamus quatenus procuratores idoneos infra terminum illis praefixum ad sedem curetis apostolicam destinare, ne procuratorum defectum, vel vobis, vel Cantuariensi Ecclesiae, dispendium generetur. Alioquin, cum nolimus diutius, sicut nec velle debemus, Cantuariensem Ecclesiam, in dispendium rerum, et periculum animarum, carere pastore, nos, ad provisionem ipsius auctore Domino, procedemus.
Datum Laterani, III Kalendas Aprilis, anno nono.
XXXVI. . . . .REGI ANGLORUM. Super eodem. (Laterani, III Kal. Aprilis.) Qualiter et quantum a nobis in negotio Cantuariensis Ecclesiae sit processum, ex litteris quas priori et conventui destinamus regalis prudentia plene poterit edoceri. Cum autem, propter idem negotium exsequendum, quosdam ex monachis Cantuariensibus ad nostram praesentiam personaliter evocemus, volentes, quantum cum Deo possumus, tuo juri et honori deferre, praesentibus tibi litteris intimamus ut procuratorem idoneum infra terminum illis praefixum ad sedem apostolicam satagas destinare, ne, propter procuratoris defectum, vel regiae celsitudini, vel Cantuariensi Ecclesiae, dispendium generetur.
Datum Laterani, III Kalendas Aprilis, anno nono.
XXXVII. . . . . . EPISCOPO ROFFENSI, ET . . . . ABBATI SANCTI AUGUSTINI CANTUARIENSIS. Super eodem. (Laterani, III Kal. Aprilis.) Qualiter et quantum a nobis in negotio Cantuariensis Ecclesiae sit processum, ex litteris, quas . . . . priori et conventui destinamus, discretio vestra plene poterit edoceri. Cum autem, propter idem negotium exsequendum, quosdam ex monachis Cantuariensibus ad nostram praesentiam personaliter evocemus, ut super his nobis veritas plenius elucescat, per apostolica vobis scripta mandamus quatenus ad Cantuariensem Ecclesiam personaliter accedentes, inquiratis a caeteris sub jurisjurandi religione plenissime veritatem, eamque nobis infra terminum illis praefixum fideli relatione rescribere procuretis.
Datum Laterani, III Kalendas Aprilis, anno nono.
XXXVIII. . . . . . SCHOLASTICO HILDESEMENSI, ET . . . .CUSTODI, ET SCHOLASTICO MINDENSIBUS. Quod cognoscant certo modo de electione abbatissae Herisiensis . (Laterani, Kal. Aprilis.) Dilecta in Christo filia, R. custos Herisiensis Ecclesiae, olim apostolicam sedem accedens, et asserens se in abbatissam electam, proposuit, quod, Herisiensis Ecclesiae abbatissa defuncta, sorores et canonici ejusdem ecclesiae, ad monitionem dioecesani episcopi, qui ad defunctae venerant sepulturam, pro electione facienda in simul consederunt . . . scholastico Padeburnensi vocato, ut vota examinaret eorum. Cumque in unius electione dissenserint octo sorores, de decem et septem, quae praesentes erant tunc temporis, et omnes canonici qui quatuordecim erant ipsam elegere custodem, advocato, ministerialibus, et toto populo favorem suum praebentibus et assensum. Econtra vero . . . .praepositissam in abbatissam septem de sororibus nominarunt. Utraque igitur a parte sua episcopo praesentata pro consecrationis munere obtinendo, episcopus partes commonuit ut ad pacem intenderent, et essent super electione concordes, eisque spatium quinque dierum super hoc deliberandi concessit; sexto autem die, cum concordare non possent, partibus injunxit episcopus, ut post alios quinque dies exhibiturae super his electionibus rationes se Padeburnensi capitulo praesentarent. Ipsa ergo custode atque praepositissa cum electoribus suis in Padeburnensi capitulo constitutis, praepositissa et septem electrices ejusdem, G. monialem, quae de quodam nigro monasterio fuit, et in abbatissam cujusdam ecclesiae confirmata, et etiam benedicta, praesentavere tunc primum episcopo, se illam elegisse dicentes. Unde, parte altera nimium stupefacta, cum, nescientibus illis, nec etiam requisitis, mutassent illa quae fecerant, ipsa custos ad proponendam causam suam et etiam defendendam, secundo et tertio ab ipso capitulo concedi sibi petiit advocatum, quem non potuit obtinere. Adversae siquidem parti fuerunt plures advocati concessi, tuncque praepositissa est manifeste confessa quod electioni suae renuntiarat omnino, et in ipsam G. monialem cum septem electricibus unanimi consenserat voluntate. Quo custos audito, et cognito quod episcopus et multi de capitulo, cum essent consanguinei monialis ejusdem, ad promotionem ejus vellent judicium declinare, postquam super jure Herisiensi, ac sua sibi justitia conservanda, fuit aliquandiu allegatum, ne super electione sua praejudicium pateretur, vocem ad nos appellationis emisit; sed, episcopus, appellationi non deferens, pro jam dicta moniali, consanguinea sua, sententiam promulgavit; et eam fecit in abbatiae possessionem induci. Volpertus autem, clericus, qui venerat partis procurator adversae, proposuit quod, cum praedicta G. monialis a majori, quoniam ab undecim et saniori parte capituli, scilicet praepositissa, scholastica et decana, et aliis quibusdam sororibus, cassatis tamen prius a jam dicto episcopo duabus frivolis nominationibus, bono zelo fuisset in Herisiensem abbatissam electa et confirmata per ipsum episcopum, memorata custos, eam super hoc molestare praesumens, in eadem ecclesia se volebat intrudere per potentiam laicalem. Ideoque procurator ipse pro eadem petiit moniali, ut confirmationem de ipsa factam observari firmiter faceremus, nocere illi asserens non debere, quod nigra fuerit monialis, et aliae videlicet Herisienses sorores utantur canonicalibus indumentis, et quod confirmata sit et benedicta alibi abbatissa, cum sit de illius consuetudine regionis, quod nigrae moniales assumantur ad hujusmodi abbatias, et quandoque contingat ut canonica mulier nigrarum monialium teneat abbatiam, asserens hoc etiam a bonae memoriae C. papa, praedecessore nostro, sibi fuisse concessum, ut ad abbatiam aliam posset assumi. Custos autem replicabat econtra, quod eadem monialis non debebat assumi, nec poterat ad ipsarum regimen abbatiae, cum non esset soror ecclesiae, sed de quodam monasterio nigro venisset, et in abbatissam honorabilioris ecclesiae confirmata esset et benedicta, a cujus regimine non sine culpa credebatur expulsa, et consecrationem, quam a praedecessore nostro se dicebat habere, ostendere non valebat. Unde petebat instanter, ut quod erat factum de ipsa, irritum faceremus haberi, praesertim, cum in litteris jam dicti episcopi, quas idem procurator in suae partis defensionem habebat, contineretur expresse ipsum episcopum ad confirmationem electionis illius, post appellationem ad nos interpositam, processisse, ac eadem appellatio legitima videretur, cum consanguinitas, qua per litteras suas idem episcopus ipsam monialem contingere perhibebat, manifestam indicarit suspicionem in eum, praeter hoc quod, quandocunque a dioecesano suo gravaretur in aliquo, sibi appellare licebat. Nos autem, his et aliis diligenter auditis, quae tam a procuratore jam dicto fuere proposita, quam custode Heterwardensi, et . . . Hegensi abbatibus, et . . . praeposito Gusmariensi, mandavimus ut, quidquid factum erat super monialis electione jam dictae, auctoritate nostra suffulti, nullius contradictione vel appellatione obstante, denuntiarent irritum et inane, et, super ipsius electione custodis veritate diligentius inquisita, si electionem ipsius invenirent canonicam, et personam idoneam, eam auctoritate apostolica confirmarent; contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescentes. Verum, cum ipsa custos mandatum hujusmodi judicibus praesentaret, quod de praedicta G. moniali factum fuerat, auctoritate nostra denuntiarunt irritum et inane; et, cum ipsa nollet dimittere abbatiam, ipsi eam excommunicationis sententiae subjecerunt, et mandarunt eam arctius evitari. Ea vero, cum electricibus suis, post aliquot dies super electione sua per nuntium appellavit; sed ipsi judices, appellationi nullatenus deferentes, praesertim, cum ejus electio de nostro expresso mandato fuerit irritata, et appellatio esset in litteris nostris inhibita, citato Herisiensi conventu, de ipsius electione custodis, prout eis injunctum fuerat, inquirere voluerunt. Cumque ipsius electionem invenirent esse canonicam idoneamque personam, habito prudentium virorum consilio, electionem confirmantes ipsius, abbatiam Herisiensem eidem auctoritate nostra per definitivam sententiam adjudicare curarunt. Et, licet dioecesanus episcopus appellarit, et inhibuerit Herisiensi conventui, ne ipsi tanquam abbatissae praesumeret obedire, ipsi tamen eam cum omni mansuetudine induxerunt in corporalem abbatiae possessionem ejusdem, a qua per fratrem monialis praedictae, et fautores ejus, per violentiam est ejecta, et, praeter multa mala, quae sunt ibi acta per illos, ipsam R. coegerunt juramento firmare, ut usque ad festum beati Martini proximo praeteritum, Herisiensem Ecclesiam non intraret, nec etiam domo simplici, vel, quod ibi habebat, stipendio uteretur. Tandem vero, cum ipsa R. super his et aliis affligeretur diutius, ad nostram duxit praesentiam recurrendum, eadem G. moniali similiter veniente. Cumque super his praedicta R. proposuerit quaestionem, et postulaverit confirmare judicum processum ipsorum; et ut satisfieret ei de damnis et injuriis irrogatis, praedicta G. proposuit ex adverso, quod, cum electa fuerit in Herisiensis Ecclesiae abbatissam a majori et saniori parte conventus, et ejus electio a dioecesano fuerit confirmata, ipsa custos ad abbatem Conradesburc. et conjudices ejus litteras impetravit. Cumque ipsa G. ad eorum praesentiam citata, veniret, et ostenderet se spoliatam fuisse ipsius occasione custodis, ab ipsis judicibus reportavit sententiam, se illi nullatenus respondere teneri, nisi esset primitus restituta. Ipsa vero custos, ab ipsa sententia vocem ad nos appellationis emittens, appellationem suam est personaliter prosecuta. Cumque ipsa G. ad hoc tantum procuratorem transmiserit, ut eadem confirmaretur sententia, procurator ipsius, mandati fines excedens, passus est obtinere custodem quod voluit contra ipsam et ad supradictos Judices, quorum unus excommunicationis subjacebat sententiae, litteras deportavit, prout, in litteris venerabilis fratris nostri. . . Maguntini archiepiscopi, nobis exhibitis continetur, cum quo alter eorum, tertio absente, in omnibus inordinato processit, et, licet ipsa, et capitulum Herisienis Ecclesiae, a loco suspecto et aliis gravaminibus appellaverint, ipsi tamen, nihilominus procedentes, eamdem custodem per Albertum, familiarem ipsius, qui, sicut in eisdem litteris memorati archiepiscopi continetur, excommunicationis erat vinculo innodatus, et B. Plebanum, in corporalem fecerunt possessionem induci. Ad probandum vero, quod jam dictus procurator tale mandatum receperit, ut videlicet appellationem interpositam prosequeretur, testes coram auditore sibi dato produxit, sed contra responsum est, quod, etsi testes illi tale mandatum probaverint, per hoc tamen nullatenus est probatum, quin aliud recepisset, et ideo, cum pro sententia praesumatur, quod omnia fuerint rite acta, praesertim quae cum tanta maturitate consilii a summo fuit pontifice promulgata, manifeste colligitur, quod super principali negotio mandatum receperit generale, sicut eadem custos ad id plenius comprobandum per unum testem ostendit. Nos igitur, his et aliis diligentius intellectis, quae fuerunt ab utraque parte proposita, praedictam G. monialem, justitia exigente, ab administratione ipsius abbatiae sententialiter duximus removendam, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandantes, quatenus, ad ipsam ecclesiam personaliter accedentes, abbatiae administrationem ejusdem alii personae idoneae committatis, cui ad opus ejusdem abbatiae fiat hinc inde resignatio subtractorum. Vos autem, interim cognoscatis de confirmationis sententia, quae lata est a delegatis judicibus super electione custodis, ut eam, sicut de jure fuerit faciendum, confirmare vel infirmare curetis; ita, quod si pro eo quod unus ex delegatis judicibus, qui eamdem sententiam protulerunt, excommunicationis esset vinculo publicae innodatus, quando sententia lata fuit, sicut per metropolitani litteras perhibetur, aut ex alia justa causa, eamdem sententiam constiterit infirmandam, ipsa cassata, de ipsius electione custodis iterum cognoscatis; et, audientes quae tam in factum quam in personam proposita fuerint et ostensa, eam, si fuerit inventa canonica, confirmetis. Alioquin, ea penitus infirmata, detis sororibus facultatem liberam eligendi, et, quam in abbatissam sibi duxerint regulariter eligendam, ejus electionem, sublato appellationis obstaculo, auctoritate apostolica confirmetis, et praedictae custodi de bonis Ecclesiae faciatis in expensis legitimis provideri, contradictores, si qui fuerint vel rebelles, ut a sua temeritate desistant, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, cogentes. Testes autem, si qui fuerint nominati, etc. Nullis litteris veritati et justitiae praejudicantibus, etc. Quod si non omnes, etc. His, etc.
Datum Laterani, IV Kalendas Aprilis, anno nono.
XXXIX. P. EPISCOPO PORTUENSI. Datur facultas testandi. (Apud S. Petrum, II Nonas Aprilis.) Cum provida deliberatione disponas de rebus tuis condere testamentum, a nobis humiliter postulasti, ut super hoc tibi licentiam concedere dignaremur. Nos igitur, tuo salubri proposito benignum impertientes assensum, praesentium tibi auctoritate concedimus, ut de rebus tuis liberam secundum Deum facultatem habeas disponendi.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, II Non. Aprilis, anno nono.
XL. . . . . . ARCHIDIACONO . . . . CANCELLARIO, ET . . . . DECANO SANCTI GERMANI AUTISSIODORENSIS, PARISIENSIBUS. Ut ea quae sententialiter definita fuerant in causa inter Gualterium de Picerel, pro se ipso, et Hugonem de Feverniaco, pro decano de Alveoli, super Ecclesia de Beavilla, faciant observari. (Apud S. Petrum, IX Kal. Aprilis.) Cum dilecti filii, magister Gualterius de Picerel, pro se ipso, et magister Hugo de Feverniaco, pro . . . decano de Alveoli, super ecclesia de Beavilla invicem litigarent, dilectum filium nostrum, G. Sanctae Mariae in Porticu diaconum cardinalem, utrique concessimus auditorem, in cujus praesentia idem magister proponendo monstravit quod, cum olim venerabilis frater noster . . . Hostiensis episcopus, legationis officio fungeretur in partibus Gallicanis, et Guillelmum de Montibus insignisset charactere clericali, dilecto filio . . . archidiacono Carnotensi, mandavit ut Ecclesiam quam in archidiaconatu suo primo vacare contingeret donationi suae reservare curaret, inhibens ne alicui conferret eamdem, in qua disposuerat eidem Guillelmo nullum habenti beneficium providere. Processu denique temporis, cum in morte O. quondam decani de Alveoli, ecclesia de Beavilla vacasset, idem archidiaconus contra mandatum ejusdem legati tam ipsam, quam decanatum G. fratri suo concessit, qui aliam Ecclesiam in eadem dioecesi noscebatur habere. Quod cum ad praedicti legati notitiam pervenisset, eos ad suam praesentiam convocavit, et de prudentium consilio archidiaconi facto cassato, antedictam ecclesiam sic vacantem canonice praefato Guillelmo concessit, sicut in ipsius authentico continetur. In quo postmodum tam venerabilis frater noster . . . . . episcopus , quam dictus archidiaconus Carnotenses, qui patronus erat Ecclesiae, praebuerunt assensum, quemadmodum litterae testantur ipsorum, et sic memoratus Guillelmus ecclesiam ipsam per quatuor fere annos et ultra tenuit, et a decano qui hoc sciebat pariter et videbat nequaquam fuit tractus in causam. Vacante vero quadam praebenda in ecclesia Sancti Mauricii Carnotensis, quae ipsum magistrum G. contingebat de jure, praenominatus episcopus pia providentia, seu provida pietate, considerans quod praebenda ipsa, cui cura non erat animarum annexa magis saepe dicto Guillemo congrueret, quam eadem ecclesia de Beavilla, quae pastore assiduo indigebat, ecclesiam ipsam vacantem eidem magistro ad praesentationem dicti archidiaconi nullo contradicente concessit, et praebendam illam praefato clerico assignavit. Unde ipse magister humiliter supplicabat eamdem sibi ecclesiam confirmari, utpote quam canonice sine contradictione, ac etiam ad praesentationem veri patroni se dicebat adeptum, et adversario suo imponi perpetuum silentium super ea. Quod utique dicti decani procurator inficiatus, adjecit quod, cum in obitu C. quondam decani de Alveoli, de Franconvilla et de Beavilla ecclesiae vacavissent . . . Carnotensis archidiaconus, ad quem illarum donatio pertinebat, G. fratri suo ecclesiam de Beavilla concessit, ac eum de mandato dioecesani episcopi de ipsa corporaliter investivit, sicut in litteris tam episcopi, quam etiam archidiaconi continetur. Post haec autem, Guillelmus de Montibus litteras supradicti legati eidem archidiacono praesentavit, in quibus continebatur, eumdem legatum sibi retinuisse donationem unius ecclesiae, quam primo contingeret in archidiaconatu Carnotensi vacare; et per hoc idem Guillelmus petebat ut vel alteram illarum ecclesiarum sibi conferret, vel donationi legati reservaret eamdem; qui respondit quod neutrum implere poterat, co quod utramque jam aliis assignarat. Ipse vero Guillelmus, iterato ad eumdem legatum accedens, et falso suggerens ecclesiam de Beavilla vacare, obtinuit apud ipsum quod dictam ecclesiam de facto sibi concessit, et mandavit ut institueretur in ea. Quod comperiens idem G. ne quis eum in possessione sua turbaret, sedem apostolicam appellavit, et, personaliter ad apostolicam sedem veniens, causam ipsam obtinuit judicibus delegari, quo postmodum ad propria revertente, praefatus Guillelmus, de justitia sua diffidens juri, si quod per eumdem legatum in jam dicta ecclesia fuerat consecutus, in manu renuntiavit dicti episcopi Carnotensis, et hoc facto, praenominatus archidiaconus magistrum G. de Picerel eidem episcopo praesentavit, ipsumque, in praejudicium praefati G. absentis, de praescripta fecit ecclesia investiri. Quod intelligens idem G. in sui juris defensionem se pariter et ecclesiam ipsam apostolicae sedis protectioni supposuit, et, a possessione se dejici non permittens, ad nostram audientiam appellavit; adjiciens ut in statu illo, in quo tunc erant, omnia permanerent, et specialiter hac de causa, quia videlicet dictus archidiaconus, de mandato episcopi Carnotensis, jam dictum magistrum in corporalem possessionem ecclesiae memoratae volebat inducere, ad metropolitani audientiam appellavit; sed idem archiaconus nihilominus, post appellationem hujusmodi, magistrum ipsum in possessionem ipsius ecclesiae inducere attentavit. Unde, cum ad querelam ipsius G. venerabili fratri nostro . . . . Senonensi archiepiscopo. . . . subdecano, et . . . . cantori Carnotensibus, causam commisisset eamdem, praedictus magister citatus ab eis, et in eorum praesentia constitutus noluit respondere; sed, statim appellationem ad sedem apostolicam interponens, contumaciter recessit ab eis. Illi vero, nihilominus procedentes, testes contra ipsum legitimos receperunt, per quos fuit evidenter ostensum quod, post appellationem ad Senonensem curiam interpositam, idem magister fuit in corporalem ejusdem ecclesiae possessionem inductus, sicut in eorumdem judicum litteris legebatur; et sic saepe fatus magister, custode suo ab ecclesia ipsa depulso, ea fuit rationabiliter spoliatus, quae tandem fuit alterius curae commissa, qui, non auctoritate dicti magistri, sed nomine memorati decani, celebrabat in ipsa, recipiebatque obventiones ejusdem. Unde, quoniam idem G. taliter se dicebat illam ecclesiam assecutum, petebat scribi judicibus, qui eum a praedicti magistri molestatione indebita tuerentur. Econtra vero dictus magister replicavit in illum, dicens penitus falsum esse quod decanus, ad praesentationem veri patroni, et de mandato episcopi, de ipsa fuerit ecclesia investitus, praesertim, cum episcopus in suis litteris fateretur eumdem decanum, nec de cura illius ecclesiae, nec de ipsa fuisse penitus investitum. Quod autem praefatum Guillelmum, de reditu decani timentem, abrenuntiasse juri suo in manu Carnotensis episcopi pars adversa dicebat, idem magister prorsus esse mendacium astruebat, cum, post reditum ejus, per tres annos et amplius, ipso vidente ac sciente, illam ecclesiam possederit absque lite. Illud vero magister ipse noluit diffiteri, qui, videlicet adversarius, ad Senonensem curiam appellasset, ipso quidem magistro sedem apostolicam provocante, ac inhibente, ne decanus ipsum super jure suo praesumeret molestare. At ipse, nihilominus ad metropolitanum accedens, memoratum fecit citari magistrum, qui, coram eo statuta die comparens, litem noluit contestari, sed appellatione innovata, recessit. Archiepiscopus vero, nihilominus causam, sicut etiam adversarius fatebatur, post appellationem, judicibus delegavit; unde, dicebat idem magister, quod, tam per allegationes suas, quam etiam per ea quae proposuerat pars adversa, constabat ipsum fuisse, post appellationem ad sedem apostolicam interpositam, spoliatum. Ad illud autem, quod adversarius proponebat, post appellationem decani ad Senonensem archiepiscopum interpositam, idem magister fuerat in ejusdem ecclesiae possessionem inductus; dicebat idem magister quod, si decanus appellaverat, ne archidiaconus commissam sibi exsecutionem impleret, hujusmodi appellatio nulla erat, cum ab exsecutore non fuerit appellandum, ubi mandati fines excedere non tentabat. Adjecit insuper quod, cum idem decanus nullum in ecclesia jus haberet, sui non intererat appellare, sed, si appellare aliquatenus potuisset, quia idem magister appellationem, quam ille ad metropolitanum interposuerat, appellationis ad sedem apostolicam interpositae peremit objectu, medio tempore non debuit spoliari. Econtra, procurator decani respondit quod, etsi dictus legatus donationi suae reservari mandaverit primo in archidiaconatu Carnotensi ecclesiam vacaturam, circa praedictam tamen ecclesiam facere hoc de jure non potuit, quia talis potestas sibi minime competebat, cum praesentatio clerici ad illam ecclesiam, non tanquam clerico, sed quasi laico, ratione patronatus, non jure archidiaconatus, eidem archidiacono pertineret; unde, cum inhibitionem ipsius in hoc idem archidiaconus custodire minime teneretur, alium quidem ad eamdem ecclesiam de jure potuit praesentare, ac praesentatio ejus debet, ex quo de persona idonea facta est, firma censeri. Sed ad hoc praefatus magister insistendo respondit quoniam, etsi verum existeret, quod tamen est falsum omnino, jus videlicet praesentandi clericum ad ipsam ecclesiam, non archidiaconalis officii sed temporalis dominii ratione, ad memoratum archidiaconum pertinere, nec in hac parte valuisse prohibitionem legati, tanquam qui non poterat id laico prohibere patrono; ex alia tamen causa, praesentationem archidiaconi factam de praedicto decano asseruit esse irritam et inanem, quia, quando praesentavit eumdem, jam erat longe ante suspensus per dilectum filium, P. tituli Sancti Marcelli presbyterum, tum Sanctae Mariae in via lata diaconum, cardinalem, apostolicae sedis legatum, et duravit illa suspensio usque post reditum praefati episcopi Hostiensis, ad cujus interventum idem archidiaconus, in nostra praesentia constitutus, meruit a vinculo suspensionis absolvi, sicut per ejusdem episcopi litteras comprobatur. Procurator vero decani subjunxit econtra quod, etsi archidiaconus suspensionis vinculo teneretur, poterat tamen ei, tanquam laico, donatio ipsius ecclesiae jure competere patronatus, quo nec per prohibitionem, nec per suspensionem legati potuisset aliqua ratione privari, praesertim cum archidiaconale tantum officium sibi fuerit interdictum. Nos igitur, his et aliis quae coram eodem auditore fuere proposita, nobisque relata fideliter per eumdem, diligentius intellectis, attendentes quod, etsi praefatus archidiaconus memoratum decanum, tanquam laicus, ad illam ecclesiam praesentasset, quia tamen ipse decanus per dioecesanum episcopum admissus non fuit, sed alius, ab eodem archidiacono postmodum praesentatus, a dioecesano fuit episcopo institutus, juxta statutum bonae memoriae Alexandri papae, praedecessoris nostri, non primus, sed secundus jus est in Ecclesia consecutus eadem; et, si memoratus archidiaconus, tanquam clericus, praefatum praesentavit decanum, quoniam in eo, tanquam clericus, faciebat, suberat jurisdictioni legati, unde, postquam idem legatus donationem illius ecclesiae sibi decreverat reservandam, ad eam, tanquam clericus, non potuit quempiam praesentare, praesentationem factam de praedicto decano ad ecclesiam saepedictam irritam fuisse decrevimus, et, ea penitus non obstante, concessionem ejusdem ecclesiae, factam magistro Gualterio, pronuntiavimus canonicam exstitisse, cassantes nihilominus quod per delegatos a supra dicto Senonensi archiepiscopo, post appellationem ad nos legitime interpositam, exstitit attentatum, et adjudicantes eidem magistro praefatam ecclesiam, cum fructibus medio tempore perceptis, plene ac pacifice possidendam, praedicto decano super hoc perpetuum silentium imponendo. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus ea, quae a nobis sunt sententialiter definita, faciatis per districtionem ecclesiasticam, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, firmiter observari; contradictores, si quos inveneritis, aut rebelles, cessante appellatione, districtione simili compescentes. Quod si non omnes, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, IX Kalendas Aprilis, anno nono.
XLI. . . . VERCELLENSI EPISCOPO . . . ABBATI DE TILIETO, ET PRESBYTERO ALBERTO MANTUANO. Qualiter et quando praelatus debeat procedere ad puniendos excessus subditorum. XLII. . . . HALBERSTADENSI EPISCOPO. Consultanti respondetur quod monachus movens campanam qua corruente interfectus est puer, possit in monasterio ad altiores ordines promoveri. (Apud S. Petrum, Nonis Aprilis.) Ex litteris tuae fraternitatis accepimus quod quidam monachus, puer tuae dioeceseos, ad deponendam de campanili campanam subserviens, quia lignum casu corruit, ipso movente, in ecclesia sub campanili quemdam oppressit puerulum et occidit. Unde a nobis humiliter postulabas quid tibi esset super hoc faciendum, petens ut cum ipso misericorditer dispensetur. Quocirca, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, si monachus ipse rem necessariam agebat et utilem, et in loco, per quem aliquem transire non crederet, vel ibidem existere, vel etiam illuc de consuetudine venire, quando lignum movisse dignoscitur, satis poterit, praesertim in monasterio, ad altiores ordines promoveri.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Nonis Aprilis, anno nono.
XLIII. . . . EPISCOPO FLORENTINO. Quod non eximuntur ab obedientia sua subdiaconi Ecclesiae Romanae qui assecuti sunt beneficium propter quod debeant sibi obedientiam. (Apud S. Petrum, VII Idus Aprilis.) [Per tuas nobis litteras intimasti quod, cum aliqui Romanae Ecclesiae subdiaconi praelationes in tua dioecesi assequuntur, pro quibus tibi tenentur obedientiam exhibere, siquando, exigente justitia, te contigerit exercere in ipsos ecclesiasticam disciplinam, illi, subdiaconatus privilegium allegantes, ea se asserunt non teneri, ac si per hujusmodi subdiaconatus officium ab obedientia, qua tibi tenentur, ratione obtenti beneficii sint exempti. Super quo, postulasti per apostolicae sedis oraculum edoceri, utrum, propter ordinem subdiaconalis officii a pontifice Romano perceptum, hi tales a debita tibi obedientia subtrahantur? Ad quod tibi breviter respondemus quod, etsi decens sit, ut illis specialiter, quantum convenit, a te inter alios tibi subditos deferatur, quos benignitas apostolica collatione ipsius ordinis honoravit, per eam tamen ab obedientia, quam alias tibi debent, minime absolvuntur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VII Idus Aprilis, anno nono.
XLIV. . . . . . . ABBATI ET CONVENTUI PULTARIENSIBUS. Innovatur eis privilegium antiquum. (Apud S. Petrum, VI Idus Aprilis.) Cum Christus sit veritas, nos, qui, licet indigni, locum ejus tenemus in terris, veritati debemus testimonium perhibere, cum ipse de se dixisse legatur: Ego ad hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati (Joan. XVIII). Ex litteris siquidem dilectorum filiorum, O Sancti Sequani, A. Flavinianensis, et II. Castellionis abbatum, et G. decani Castellionis, accepimus evidenter, quod ipsi in ecclesia vestra privilegium bonae memoriae Joannis papae, praedecessoris nostri, vetustissimi sigilli roboratum munimine invenerint, et, illud inspicientes subtiliter, et rescribi fideliter facientes, rescriptum ipsius, eorumdem sigillis munitum, ad nostram praesentiam direxerunt, obnixe ac humiliter deprecantes, ut illud vestrae dignaremur ecclesiae, de solita benignitate sedis apostolicae, innovare. Nos igitur, tam vestris quam eorumdem precibus benevolum praestantes assensum, attendentes, quod monasterium ipsum in libro censuali camerae nostrae inter caetera monasterii libera et exempta dignoscitur adnotatum, et quod etiam nobis et successoribus nostris in una libra argenti annis singulis teneatur, transcriptum privilegii supra dicti, quod monasterii vestri continet libertatem, ne super hoc possit veritas deperire, ad veritatis notitiam pleniorem, de verbo ad verbum huic paginae duximus subscribendum. « Joannes, episcopus, servus servorum Dei, venerabili religiosoque abbati, qui divino nutu divinaque providentia in monasterio fuerit constitutus, quod a vobis, Gerardo scilicet, clarissimo filio nostro, comiteque illustri, nobilissimaque filia Berta, in nomine Domini nostri Jesu Christi, et veneratione beatissimorum apostolorum Petri et Pauli, super amnem praeterfluentis Sequanae, in agro respiciente ad villam, quam ex antiquo Pultarias nominant, in pago Laticensi, in finibus Burgundiae ab imis constructum est, opibusque ditatum, ejusque successoribus in perpetuum, de quo monasterio, cum omnibus jure ad se pertinentibus, pro remedio ac futura retributione animarum vestrarum, hanc sanctam Romanam haeredem fecistis Ecclesiam, illudque per donationis paginam beatissimo Petro, apostolorum principi, contulistis. Quando ad ea, quae pontificum sunt monitis provocanda, catholicorum corda ita ardenti desiderio, divina praeveniente clementia, succenduntur, ut ab eis ultro poscantur, tanto alacri et laeto animo sunt concedenda, quanto ea ipsa, quae cupiunt, si nollent facere, peti debeant. Proinde, juxta vestram petitionem, monasterio, in honore Domini nostri Jesu Christi, et beatissimorum apostolorum Petri et Pauli, quod in parochia urbis Lingonicae, in loco et regno praenominato a vobis religiosa devotione fundatum est, hujusmodi privilegia praesentis nostrae apostolicae auctoritatis decreto indulgentes concedimus, confirmamus atque statuimus ut nulli regum, nulli antistitum, nulli quacunque praedictorum dignitate, vel cuiquam alio, de his quae eidem monasterio a vobis nobilissimis filiis nostris, jam donata sunt, vel in futuro a vobis, vel quibuslibet aliis, de proprio fuerint jure collata, sub cujuslibet causae occasionisve specie, minuere vel auferre, et sive suis usibus applicare, vel aliis, quasi piis causis, pro suae avaritiae excusatione, liceat quocunque modo concedere, sed cuncta quae ibi oblata sunt, vel offerri contigerit, tam a vobis quam ab eis qui in eodem loco in officio abbatis, vel conversatione religiosa, succrescunt, seu qui pro animae suae remedio ibidem oblationes suas obtulerint, a praesenti tempore illibata et sine inquietudine volumus, et apostolica auctoritate praecipimus possideri, eorum tamen usibus, pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, fuerintque modis omnibus profutura; ea conditione, ut nullus successorum nostrorum in hac sancta sede, cui, auctore Domino, deservimus, nunquam, vel usquam, quiddam de eisdem rebus cuiquam beneficiare, commutare, ac sub censu concedere, vel retinere per futura tempora patiatur, sed censum tantummodo in testamento traditionis vestrae, quo ex eodem monasterium haeredem hanc sanctam fecistis matrem Ecclesiam, singularum videlicet librarum argenti, annis singulis, successores nostri accipientes, piae paternitatis suffragium eidem monasterio, abbatibus ac monachis sub Regula Sancti Patris Benedicti ibidem degentibus, sollicitudine pastorali vigilanter contra omnes infestantes impendere studeant. Item constituimus ut, obeunte abbate praesenti monasterii, non alius ibi quacunque obreptionis astutia ordinetur, nisi quem consensus monachorum, secundum timorem Dei et institutionem Regulae Sancti Benedicti, elegerit, et hujus apostolicae sedis pontifex providerit ordinandum, aut suggestione monachorum consenserit ordinatum. Hoc quoque capitulo praesenti subjungimus ut locum avaritiae secludamus, nullum de regibus, nullum de sacerdotibus, vel quemcunque fidelium, per se suppositamve personam, decimas expetere, et de ordinatione ejusdem abbatis, vel clericorum atque presbyterorum, vel de largitione chrismatis, aut consecratione basilicae, aut de quacunque commoditate spiritualis, aut temporalis obsequii, sive quibuscunque causis, ad idem monasterium pertinentibus, audere in auro, vel alia qualibet specie commodi, vel exenii loco, quidquam accipere, neque eumdem abbatem, ordinationis suae causa, dare praesumere, ne hac occasione ea, quae a fidelibus pie loco offeruntur, aut jam oblata sunt, consumantur, neque episcopus civitatis ipsius parochiae, nisi ab abbate ipsius monasterii invitatus, ibidem publicas missas agat, neque stationes in coenobio eodem indicat, ne servorum Dei quies quoquo modo populari conventu valeat perturbari; neque paratas aut mansionaticos exinde praesumat erigere. Susceptionem autem fidelium et religiosorum, ac beneficientiam, quam jubet Apostolus cunctis exhibendam, pro possibilitate loci et facultatum, non modo ibidem gratis fieri delegamus, verum etiam suademus, sed et modus in numero congregationis adeo conservetur, ut nec pluralitas penuriam, nec paucitas inhabitantium destitutionem loci indicere valeat. Haec igitur omnia, quae hujus praecepti decretique nostri pagina continet, cunctis post vos succedentibus, qui idem monasterium, a vobis constructum, et sanctae Romanae Ecclesiae traditum, sub usufructuario retinetis, vel eis, quorum interesse potuerit, in perpetuum servanda decernimus. Si quis vero sacerdotum, judicum, atque saecularium personarum, hanc constitutionis nostrae paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit, potestatis, honorisve sui dignitate, percussus apostolico anathemate, careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, ac, nisi vel ea, quae ab illo sunt male ablata, restitnerit, vel praesumpta correxerit, vel digna poenitentia illicita acta defleverit, a sacratissimo corpore Dei Domini ac Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in aeterno examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis recipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Scriptum per manum Georgii, notarii, regionarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Septembris, indictione duodecima + Bene valete +.
« Datum tertio decimo Kalendas Octobris, per manum Walperti, humillimi episcopi sanctae Portuensis Ecclesiae, anno, Deo propitio, pontificatus domini nostri Joannis, summi pontificis et universalis papae sexti, in sacratissima sede beati Petri apostoli, indictione duodecima +. »
Volentes igitur monasterium vestrum debita libertate gaudere, districtius inhibemus, ne quis vos, aut monasterium vestrum, contra tenorem privilegii supra scripti, praesumat indebite molestare. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, per manum Joannis, Sanctae Mariae in Cosmedin. diaconi cardinalis, sanctae Romanae Ecclesiae cancellarii, VI Idus Aprilis, indictione IX, Incarnationis Dominicae anno 1205, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno nono.
XLV. NOBILI VIRO . . . . . . MARCHIONI NAMURCENSI, ET UNIVERSIS CHRISTI FIDELIBUS, VOLENTIBUS CUM EODEM AD SUCCURSUM TERRAE SANCTAE CONSTANTINOPOLIM PROFICISCI. Quod vadant Constantinopolim. (Apud S. Petrum, IV Idus Aprilis.) Cum per Constantinopolitani detentionem imperii, quod divino judicio sibi subjugavere Latini, pro certo speretur Hierosolymitana provincia liberanda de manibus paganorum, quicunque pro reverentia Jesu Christi pie suspirat ad liberationem illius, ad istius quoque detentionem debet efficaciter aspirare. Licet ergo per generales litteras nuper universis Christi fidelibus injunxerimus in remissionem omnium peccatorum, ut, Constantinopolim accedentes, ad terrae sanctae subsidium laborarent, volentes tamen vos ad opus hujusmodi pietatis efficacius incitare, cum quidam vestrum ea potissimum ratione ad proficiscendum Constantinopolim induci posse sperentur, ut vota, quae circa peregrinationes quascunque, praeterquam de visitanda Hierosolymitana provincia, emiserunt, in istius necessitatis itinere compensentur, universitatem vestram monemus attentius et hortamur, ac in remissionem hujusmodi votorum injungimus, quatenus pro terrae sanctae subsidio non tardetis Constantinopolim proficisci.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, IV Idus Aprilis, anno nono.
XLVI. . . . . . BRIXINENSI. . . . FRISINGENSI, ET TERGESTINO EPISCOPIS. Quod causam inter ecclesias Salseburgensem et Gurcensem videant, et inducant partes ad concordiam. (Apud S. Petrum, III Idus Aprilis.) Cum pro causa, quae vertitur inter Salseburgensem et Gurcensem Ecclesias, partes essent in nostra praesentia constitutae, propositum fuit ex parte Gurcensis Ecclesiae, quod libertas eligendi sibi pontificem competit ei, tam de jure communi, quam antiqua consuetudine, nec non apostolico privilegio. Unde fuit postulatum a vobis, ut faceremus eam pacifica ipsius libertatis possessione gaudere, compellendo partem adversam ab ejus super hoc indebita molestatione cessare. Cumque de communi jure constaret quia videlicet ab illis est specialiter eligendus, quibus principaliter est praeficiendus antistes, ad probandam antiquam consuetudinem Salseburgensium archiepiscoporum privilegia sunt producta, qui a tempore bonae memoriae Geboardi, archiepiscopi, usque ad penultimum ejusdem sedis archiepiscopum, Gurcensi Ecclesiae jus eligendi sibi pastorem per sua privilegia confirmarunt. Felicis quoque memoriae Lucii papae secundi privilegium est ostensum, per quod eidem Ecclesiae Gurcensi conceditur, ut, defuncto ejus antistite, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia, praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel pars consilii sanioris, secundum Deum et canonicas sanctiones, providerint eligendum. Contra petitionem autem hujusmodi, exceptionem rei judicatae Salseburgensis Ecclesiae procurator objecit, proferens authenticum instrumentum sententiae, quam, ex delegatione bonae memoriae Alexandri tertii papae, Frisingensis episcopus et abbas Sanctae Crucis super hac causa pro Salseburgensi ecclesia contra Gurcensem protulisse dicuntur. Et ex abundanti quidem, non contestando litem, sed quasi corroborando sententiam, exhibuit privilegium Alexandri papae secundi, et privilegium Henrici imperatoris, quibus nitebatur ostendere, jus eligendi Gurcensem episcopum ad Salseburgensem archiepiscopum pertinere, quod a praedecessoribus nostris, Alexandro et Lucio, ac etiam nobis ipsis per privilegii paginam meruit confirmari. Cumque praedicta sententia in rem transierit judicatam, et, tam per legatos quam praesules apostolicae sedis, fuerit confirmata, jam contra eam nihil poterat attentari. Porro, dictum est ex adverso quod, cum de commissione, quae asseritur facta praedictis episcopo et abbati, nullo modo constaret, quia nec commissio apparebat, nec per testes, aut alio legitimo modo, facta erat fides de illa, per solum instrumentum, praedictorum episcopi et abbatis sigillis munitum, probari non poterat sententia esse lata, cum illud instrumentum judiciarium non existeret, quia, cum constaret praedictos episcopos et abbatem in hac causa non fuisse judices ordinarios, neque constaret eos fuisse judices delegatos, aut electos a partibus, profecto, eorum testimonio in praejudicium Gurcensis Ecclesiae non erat aliquo modo credendum, nec obesse debebat Romanorum pontificum confirmatio, qui non cum cognitione, sed cum conditione, hujusmodi videbantur sententiam confirmasse, cum non proficiat necessarium ubi deficit principale. Contra privilegium vero Alexandri secundi confectum, Bulla Alexandri tertii falsata erat inserta, sicut diligenter intuentibus, non solum per collationem Bullarum, verum etiam aliis quibusdam evidentibus indiciis apparebat. Et, licet pro sententia diceretur quod jam non poterat contra ipsam post viginti annos agi de falso, quia querela falsi secundum legitimas sanctiones annum vicesimum non excedit, dictum est tamen econtra, quod quae ad agendum sunt temporalia, semper sunt ad excipiendum perpetua; et ideo, licet querela falsi post annum vicesimum exspirasset, adhuc tamen exceptio doli mali locum habebat, praesertim cum agi posset ex illa constitutione, quam nos contra falsariorum edidimus pravitatem. Privilegium vero Henrici imperatoris nullum Gurcensi Ecclesiae poterat impedimentum afferre, quia, secundum canonicas sanctiones, laicis, quantumcunque religiosis aut magnis, nulla est disponendi de rebus Ecclesiae attributa facultas. Cumque secundum statuta legitima sententia, quae condemnationem vel absolutionem non continet, nulla sit ipso jure, allegatum est hujusmodi sententiam esse nullam, quae absolutionem vel condemnationem non continet, sicut ex tenore instrumenti colligitur evidenter. Quae, si etiam lata fuisset, contra juris ordinem esset lata, quia, cum Salseburgensis archiepiscopus in illo judicio esset reus, auctore non probante, potuit quidem absolvi, sed jus ei adjudicari non debuit. Unde, quod contra leges est actum, per leges dissolvi meretur, praesertim, cum plus adjudicatum fuerit praedicto archiepiscopo, quam fuisset probatum. Nam, etsi probatum fuisset quod electio memorati episcopi ad ipsum archiepiscopum pertineret, quod tamen pertineret ad ipsum solum probatum non fuit; unde totum jus eligendi adjudicari non debuit ipsi soli. Propositum est praeterea quod, etsi jus eligendi Gurcensem episcopum ad Salseburgensem archiepiscopum pertineret, ipse tamen, secundum canonicas sanctiones, eligere non deberet extraneum, quandiu in ipsa Ecclesia idoneum inveniret, essetque facultas canonicis ejusdem Ecclesiae renitendi, si quemquam ingeri sibi cernerent ex adverso. Allegatum est etiam pro parte Gurcensis Ecclesiae quod, etsi talis fuisset lata sententia contra ipsam, ei tamen modo non deberet obesse, cum frequenter post illam libertate usa fuerit eligendi, et inter Salseburgensem et Gurcensem Ecclesiam super hoc apud Villacum transactio intercesserit de communi et libera voluntate. Pro parte vero Salseburgensis ecclesiae fuit allegatum econtra, quod praedictus Geboardus, Salseburgensis archiepiscopus, de consensu et conniventia tam apostolicae sedis quam imperatoriae celsitudinis, in quadam parte suae dioeceseos Gurcensem episocopatum creavit, constituens ut Gurcensis episcopus, tam in spiritualibus quam in temporalibus, Salseburgensis archiepiscopi perpetuus foret vicarius; unde, cum electio vicarii sicut et vicedomini ad eum solummodo de jure pertineat, cujus vicarius efficitur aut etiam vicedominus, profecto Gurcensis episcopus ratione patronatus et vicariae a Salseburgensi est archiepiscopo eligendus. De privilegio vero Alexandri secundi judicandum non erat, tum quia non fuit nobis exhibitum in forma judicii, tum quia per Lucium papam exstitit approbatum, qui se illud inspexisse et approbasse fatetur. Unde, si forsan aliquo casu falsata bulla illi privilegio fuisset apposita, praesumi deberet id post tempus praedicti Lucii fuisse praesumptum. Nec debet obesse, quod Salseburgenses archiepiscopi dicuntur Gurcensi Ecclesiae libertatem eligendi sibi pontificem per sua privilegia confirmasse, tum quia privilegiis illis Gurcensis Ecclesia usa non fuit, tum quia praetextu privilegiorum postea repertorum sententia non debet aliquatenus immutari. Licet autem procurator Gurcensis Ecclesiae niteretur rationes praedictas multipliciter infirmare, quia tamen utrique parti credimus expedire, ut hujusmodi controversia per concordiam sopiatur, ad inveniendam concordiam inducias duximus concedendas, praesertim, cum ad probandam sententiam praedictam, Salseburgensis archiepiscopi procurator inducias postularet. Quocirca, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, partes ad concordiam inducentes, suggeratis eisdem, ut congruum compositionis modum per se ipsas inveniant et acceptent, vel usque ad festum Sancti Martini proximo venturum nostro se conspectui repraesentent, ita, quod et agendi, et respondendi, et componendi, et transigendi, et recipiendi sententiam plenam habeant potestatem, ut causa ipsa per nos, auctore Domino, finem congruum sortiatur. Verum, ne quid ad instructionem causae deficiat, per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus testes, quos super commissione, transactione ac eligendi usu alterutra pars duxerit producendos, recipiatis et examinetis prudenter, eorumque depositiones, sub sigillis vestris inclusas, nobis transmittere procuretis. Testes autem, qui fuerint nominati . . . nullis litteris obstantibus, si quae apparuerint praeter assensum partium a sede apostolica impetratae. Quod si non omnes, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, III Idus Aprilis, anno nono.
XLVII. . . .EPISCOPO DERTUSENSI. Quod restituat ecclesias de Alchezar episcopo Oscensi. (Apud S. Petrum, Idibus Aprilis.) Sub hac forma tibi nostras recolimus litteras destinasse, quod olim piae recordationis Alexander papa, praedecessor noster, antecessori tuo per suas dedit litteras in mandatis, sicut in eisdem contineri perspicitur, ut . . . . Oscensi episcopo, Ecclesias de Alchezar, per bonae memoriae Eugenium papam, praedecessorem nostrum, adjudicatas eidem, quas idem praedecessor tuus auctoritate regia contra justitiam detinebat, infra duos menses post susceptionem litterarum suarum, qualibet occasione et appellatione cessante, restituere, ac in pace dimittere non tardaret. Ipse vero, mandati apostolici surdus auditor existens, id efficere non curavit, sicut venerabilis fratris nostri, Garsiae, Oscensis episcopi, in nostra tunc praesentia constituti, conquestio nobis exposita patefecit. Nos igitur, attendentes quod simus omnibus in sua justitia debitores, volentes unicuique sua jura servare, tibi praecipiendo mandavimus, ut memoratas ecclesias cum pertinentiis suis, infra duos menses post susceptionem litterarum nostrarum, praefato episcopo restituere, sublato contradictionis et appellationis obstaculo, procures, vel usque ad festum purificationis beatae Mariae proximo tunc venturum ad praesentiam nostram accederes, super his exhibiturus eidem quod ordo posceret rationis, districtius inhibentes, ne, cum tunc possessionem haberes earum, dolo dimitteres possidere, ut super his eidem exhibere justitiam cogi ullatenus non deberes; alioquin, cum dolus patrocinari nemini debeat, te nosceres poena legitima percellendum. Tu vero, mandatum nostrum obaudiens, sicut ex ejusdem episcopi quaestione accepimus iterata, nec ipsas ecclesias eidem restituere, nec per te, aut responsalem idoneum, licet a termino tibi praefixo duo anni et amplius sint elapsi, nostro te curasti conspectui praesentare, asserens, te dictas ecclesias auctoritate regia detinere, cui eas, cum necesse fuerit, resignabis. Quia igitur nec possumus, nec debemus conquerentibus justitiam denegare, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus memoratas ecclesias, cum pertinentiis suis, infra duos menses post susceptionem praesentium, eidem episcopo restituere, sublato contradictionis et appellationis obstaculo, non postponas, vel coram venerabilibus fratribus nostris . . . archiepiscopo Terraconensi, et . . . episcopo Tirason. quibus super hoc dirigimus scripta nostra, eidem exhibeas justitiae complementum. Quod si, legitime citatus ab eis, in ipsorum praesentia praefato episcopo super praedictis ecclesiis non curaveris respondere, ipsis damus nihilominus in praeceptis, ut memoratum episcopum in possessionem praedictarum ecclesiarum, amoto ab eis quolibet illicito detentore, auctoritate nostra, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, inducere non omittant, et ipsum in eadem tueantur inductum; contradictores, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Idibus Aprilis, anno nono.
In eumdem fere modum . . . archiepiscopo Terraconensi, et . . . episcopo Tirason. super eodem negotio. Eadem data ut supra.
XLVIII. . . . DEEST INSCRIPTIO. Super eodem. (Datum, Idibus Aprilis.) Etsi Ecclesiam Dei, ob sponsi reverentiam honorare, honori tuo congruat et saluti, sic tamen uni debes assistere, ut in suo jure alium non offendas, nec debes credere illius utilitatibus aliquid deperire, si ea quae sunt alienata restituantur. Sane, significante venerabili fratre nostro, Oscensi episcopo, ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod, cum venerabili fratri nostro . . . Dertusensi episcopo, dederimus in mandatis ut ecclesias de Alchezar, per bonae memoriae Eugenium papam, praedecessorem nostrum, adjudicatas Oscensi Ecclesiae, ipsi episcopo restitueret, vel ad praesentiam nostram accederet, super his exhibiturus eidem quod ordo posceret rationis, ipse, tuo fretus auxilio et favore, id efficere non curavit. Quocirca, serenitatem tuam rogamus attentius et monemus, in remissionem tibi peccatorum injungentes, quatenus memorato Dertusensi episcopo in praejudicium Oscensis Ecclesiae non assistas, nec venerabiles fratres nostros . . . archiepiscopum Terracon. et . . . episcopum Tirason. quibus idem negotium duximus committendum, impedias, quominus valeant mandatum apostolicum effectui mancipare, sed eis potius, ob reverentiam apostolicae sedis et nostram, ad id tuum praebeas auxilium et favorem, ut praedicta Oscensis Ecclesia suo jure ulterius non fraudetur, et nos devotionem regiam possimus in Domino commendare.
Datum Idibus Aprilis, anno nono.
XLIX. . . . DEEST INSCRIPTIO. Quod sententiam interdicti contra occupatorem Ecclesiae de Almodevar ab episcopo Oscensi latam faciat firmiter observari. (Apud S. Petrum, Idibus Aprilis.) Ex parte venerabilis fratris nostri . . . Oscensis episcopi, fuit propositum coram nobis quod, cum charissimus in Christo filius noster, L. Aragoniae rex illustris, ecclesiam de Almodevar, ad mensam canonicorum Oscensium pertinentem, fratri suo niteretur tradere, et idem episcopus obviare curasset regiae voluntati, frater ipsius regis in manu forti accessit ad ecclesiam supradictam. Sed, quia idem episcopus eum praevenerat, et intraverat ecclesiam memoratam, idem ex parte regis inhibuit, ne aliquis praedicto episcopo victualia vendere attentaret, ut ecclesiam ipsam desereret, fame ac siti coactus. Praeterea, fractis ostiis violenter tam ipsius ecclesiae quam domorum ejusdem, illos qui cum episcopo erant expulit inhoneste. Episcopus autem, attendens quod amplius resistere non valeret, ecclesiam ipsam supposuit interdicto; sed ipse, ut iniquitatem iniquitati apponeret, divina fecit in ea nihilominus celebrari. Quocirca, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus sententiam ipsius interdicti, sicut rationabiliter est prolata, usque ad satisfactionem idoneam facias, appellatione postposita, firmiter observari; detentores ipsius ecclesiae, nisi curaverint resipiscere, et a divinorum celebratione cessarint, sicut justum fuerit, appellatione remota, canonica poena percellas.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Idibus Aprilis, anno nono.
L. MAGISTRO, ET FRATRIBUS MILITIAE TEMPLI IN ITALIA CONSTITUTIS. Quod praeceptores militiae Templi pro domibus suis agere et defendere possunt; nec obstat eis religio, vel quod ignota sit eorum origo. (Apud S. Petrmm, IV Idus Aprilis.) [Cum deputati sitis] obsequio Jesu Christi, qui, cum justus sit, justitiam diligit, et aequitatem conspicit vultus ejus, indemnitatibus vestris paterna tenemur sollicitudine praecavere, ne, pro eo quod operibus pietatis intenditis, laesionem in vestra justitia subeatis. [Accepimus plane, quod quidam, tam saeculares quam ecclesiastici, judices in Italia, illos quos habetis in vestris domibus praeceptores, in causis ad prosequendam suam justitiam non admittunt, tanquam licitum non sit eis super litigiosis negotiis curam gerere, qui pacificis decreverunt studiis inhaerere, illud allegantes in repulsionem ipsorum, quod eorum ipsis generatio non est nota, qui undecunque locorum venerint, gratia divina vocati, dum laudabiliter exsequuntur officium sui ordinis, ex superabundanti requiritur suae notio nationis. Eapropter, dilecti in Christo filii vestris postulationibus annuentes, ne quis in prosecutione causarum praeceptores eosdem ab agendo et respondendo, sub hujusmodi occasione, repellat, auctoritate praesentium inhibemus.] Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, IV Idus Aprilis, anno nono.
LI. . . . Deest inscriptio. Quod absolvat episcopum Tullensem ab excommunicatione . (Apud S. Petrum, XIV Kal. Maii.) Cum dilectus filius, Simon, Tullensis archidiaconus, germanus et procurator . . . Tullensis episcopi, ad sedem apostolicam accessisset, gravem coram nobis proposuit quaestionem, quod, cum idem episcopus dilectum filium, magistrum W. subdiaconum nostrum, super controversia, quae inter ipsum et dilectum filium, Decanum Tullensem, qui, in modum denuntiationis, super dilapidatione ipsum episcopum impetierat, propter quod in eumdem venerabilis frater noster . . . Remensis archiepiscopus sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis, tunc episcopus Praenestinus, apostolicae sedis legatus, excommunicationis sententiam, post appellationem ad nos interpositam, promulgarat, emerserat, procuratorem statuerit, et eum duxerit ad sedem apostolicam destinandum, quia quaedam negotia emergentia ipsius iter aliquantulum retardarunt, W. et T. presbyteros, dictus episcopus cum litteris procurationis praemisit; sed, quia de fidelitate ipsorum postmodum dubitavit, mandatum procuratorium per suas studuit litteras revocare. Ipsi vero, licet mandati revocatorias litteras recepissent, in negotio tamen ipso nihilominus processerunt, contra quos merito potest praesumi, quod ipsi cum adversariis collusissent, cum contrariam sententiam reportassent, et negotium ipsum sub certa forma dilectis filiis, J. archidiacono, P. poenitentiali Sancti Victoris Parisiensis, et magistro R. de Corzon, canonico Noviomensi, delegari a nobis obtinuerit pars adversa, coram quibus cum idem episcopus, citatus ab eis, comparere curasset, et nollet ratum habere quod per procuratores falsos exstiterit procuratum, ab eis inducias postulavit, deliberaturus an cederet aut insisteret quaestioni; sed, quia dicti judices eas sibi penitus denegarunt, ad sedem apostolicam appellavit, et ab eorum praesentia recessit, appellans. Porro, praedicti judices, appellatione contempta, nihilominus processerunt; et, eumdem episcopum a Tullensi Ecclesia per sententiam removentes, et dantes Tullensi capitulo eligendi sibi pontificem liberam facultatem, in ipsum excommunicationis sententiam promulgarunt. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, accepta sufficienti ab eodem episcopo cautione, ipsum ab excommunicationis vinculo, secundum formam Ecclesiae, sublato appellationis obstaculo, absolventes, tam ipsi quam parti adversae, octavas Sancti Michaelis proximo venturas terminum peremptorium praefigatis, quo se nostro conspectui per se, vel responsales idoneos, repraesentent, et super quaestione falsi procuratoris, et aliis, si qua forsan apparuerint inquirenda, quod statuendum viderimus, cognita veritate, auctore Domino, statuamus. Quod si non omnes, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XIV Kalendas Maii, anno nono.
LII. . . . PATRIARCHAE HIEROSOLYMITANO, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO, ET CANONICIS DOMINICI SEPULCRI. Datur terminus praesentandi se apostolico conspectui super Tyrensi et Patracensi archiepiscopatibus. (Apud S. Petrum, XII Kal. Maii.) Cum olim inter Antiochenam et Hierosolymitanam ecclesias, super Tyrensi et Patracensi archiepiscopatibus, quaestio fuerit diutius agitata, et nos bonae memoriae . . . praedecessori tuo, frater patriarcha, et vobis, filii canonici, terminum peremptorium duxerimus praefigendum, infra quem nostro curaretis vos conspectui praesentare per sufficientes et idoneos responsales, inter venerabilem fratrem nostrum . . . Antiochenum patriarcham, et praedecessorem tuum, et vos, filii canonici, talis compositio intercessit, ut, jure salvo ecclesiae utriusque, pax esset in diebus eorum, ita tamen, quod, ipsorum altero viam universae carnis ingresso, superstes suam posset actionem libere intentare. Quia igitur, eodem praedecessore tuo, frater patriarcha, sublato de medio, patriarcha praedictus vult coram nobis super his experiri de jure, quantumcunque Hierosolymitanam Ecclesiam diligamus, et vobis velimus in instanti necessitate deferre, quia tamen Ecclesiae Antiochenae in suo jure deesse non possumus, nec debemus, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, et districte praecipimus, quatenus, a festo beati Lucae proxime venturo, usque ad tres annos, quos vobis pro peremptorio assignamus, sufficienter instructi, nostro vos conspectui praesentetis per idoneos responsales, Antiochenae Ecclesiae super praedictis archiepiscopatibus responsuri. Alioquin, extunc in ipso negotio, prout viderimus procedendum, auctore Domino procedemus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XII Kalendas Maii, anno nono.
LIII. PATRIARCHAE ANTIOCHENO. Relaxatur offensa quam incurrit non visitando limina apostolorum. (Apud S. Petrum, X Kal. Maii.) Olim ex parte tua fuit propositum coram nobis, quod, cum beatorum apostolorum Petri et Pauli tenearis singulis quadrienniis per te, vel nuntium proprium, limina visitare, ut id, multiplicibus negotiis occupatus, instante visitationis tempore, omisisti, non ex malitia vel contemptu, sed oblivione potius, quam occupationum multiplicitas introduxit. Unde, cum super hoc a nobis veniam postulasses, nos tibi curavimus intimare, quod offensam, quam ex eo te credideras incurrisse, quia id non contigerat ex contemptu, duxeramus de benignitate sedis apostolicae relaxare. Verum, dilecti filii, B. et A. nuntii tui, proposuerunt, in nostra praesentia constituti, quod ad te super hoc nostrum beneplacitum non pervenit; quare, cum instantia postularunt, ut te super hoc dignaremur reddere certiorem. Quocirca, praesentium insinuatione cognoscas, nos offensam, quam incurrisse timebas ex hujusmodi negligentia, de apostolicae sedis clementia relaxasse. Tu vero, super hoc ita de caetero cautus existas, ne contemptor aut negligens valeas apparere.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, X Kal. Maii, anno nono.
LIV. FERRARIENSI EPISCOPO. Quod, J. promotum usque ad sacerdotium, qui non fuerat baptizatus, quum sit baptizatus, promoveat ad ordines et sacerdotium. (Apud S. Petrum, Id. Aprilis.) [Veniens ad apostolicam sedem dilectus filius, J. lator praesentium lacrymabili nobis insinuatione monstravit quod, cum per singulos ordines usque ad gradum sacerdotii ascendisset, comperit tandem pro certo, quod non fuerat secundum formam Evangelii baptizatus. Unde, nos eum per venerabilem fratrem nostrum, N. Tusculanum episcopum, rite fecimus baptizari; et, cum super ordinibus coram nobis fuisset aliquandiu disputatum, quidam in eam declinaverunt sententiam, ut, cum baptismus sit fundamentum sacramentorum, ante susceptionem baptismi non suscipiatur aliud sacramentum, quoniam ubi fundamentum non est, superaedificari non potest. Porro, cum quis non solum per sacramentum fidei, sed per fidem etiam sacramenti efficiatur procul dubio membrum Christi, et, qui Christum habet per fidem, etiamsi baptismum non habeat, habet utique fundamentum, praeter quod aliud poni non potest, quod est Christus Jesus, superaedificari posse videntur, sicut salutifera opera, sic et quaelibet ecclesiastica sacramenta, cum illud non sit generaliter verum neque de novis, neque de veteribus sacramentis, quod baptismus sit fundamentum illorum, quoniam et sacramentum conjugii et sacramentum etiam Eucharistiae a non baptizatis recipi potest. Praeterea, sacramentum ordinis, non solum pontificalis, sed sacerdotalis, etiam et levitici, ex institutione sua praecessit baptismum, per quod apparet, quod ante baptismum hujusmodi ordines possunt rite conferri maxime iis qui baptizati creduntur.] Quid enim, si forsan is, qui baptizatus esse creditur, et non est, in episcopum saltem de facto fuerit consecratus? Erunt ne reordinandi omnes qui ab eo fuerint ordinati; et, cum de pluribus episcopis nesciatur, an renati fuerint aqua baptismatis, cum hoc nec ipsi reminiscantur, nec alii, dubitabitur igitur an tales sint veraciter in episcopos consecrati? Unde, quod et quanta sequantur, non solum absona, sed absurda, silendum est potius quam dicendum. Quia vero in concilio apud Compendium legitur institutum, quod si quis in presbyterum ordinatus deprehenderit se baptizatum non esse, baptizetur et iterum ordinetur. Nos, circa latorem praesentium, in hoc dubitabili casu, quod tutius est sequentes, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus ipsum per singulos ordines usque ad sacerdotium promovere procures, et permittas cum in sacerdotio ministrare, quia non intelligitur iteratum quod ambigitur esse factum; nec male de sacramento sentitur, cum illud non religionis contemptus sed articulus necessitatis excludit. Et certe, de illo qui natus de Christianis parentibus, et inter Christianos est fideliter conservatus, tam violenter praesumitur quod fuerit baptizatus, ut haec praesumptio pro certitudine sit habenda, donec evidentissimis forsan argumentis contrarium probetur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Idibus Aprilis, anno nono.
LV. . . . ARCHIDIACONO, NET . . . POENITENTIALI SANCTI VICTORIS PARISIENSIS ET MAGISTRO R. DE CORZON, CANONICO NOVIOMENSI. Ut ad absolutionem episcopi Tullensis, sub certa forma procedat (Romae, XVI Kal. Martii.) Cum olim . . . Tullensis episcopus, super quibusdam excessibus delatus fuerit coram nobis, venerabili fratri nostro . . . Remensi archiepiscopo, tunc episcopo Praenestino, in partibus illis apostolicae sedis legato, et dilecto filio . . . abbati Sancti Benedicti, Metensis dioeceseos, sub expressa forma direximus scripta nostra, qui sane legatus, etsi composuerit inter partes, quia tamen apud eum fuit renovata querela, illum a temporalium administratione suspendit, et postmodum excommunicationi subjecit, pro eo quod suspensionis sententiam non servavit. Praeterea, cum quidam accusaturi eum ad praesentiam nostram accesserint, alii defensuri, nos, diligenter auditis quae partes proponere voluerunt, et cognito quod dictus legatus rite processerat contra ipsum, discretioni vestrae mandavimus, ut praedictam suspensionis sententiam faceretis auctoritate nostra firmiter observari, procuratorem idoneum statuentes, qui negotia episcopatus Tullensis interim ministraret; episcopo tamen in justis et moderatis expensis congrue provisurus, dum causam hujusmodi contingeret ventilari. Et, quoniam productioni testium a neutra parte renuntiatum exstiterat, nos, attestationes receptas vobis clausas remisimus, nihilominus injungentes, quod praefatum episcopum, secundum formam Ecclesiae, ab excommunicationis vinculo absolvere curaretis, ac reciperetis testes, quos utraque pars duceret producendos; vobisque dedimus formam expressam qualiter in antea procedere deberetis, nullis obstantibus litteris praeter assensum partium a sede apostolica impetratis. Cupientes autem, non tam personae quam Ecclesiae providere, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus eumdem episcopum, juxta prioris commissionis tenorem, ab excommunicationis vinculo absolvatis, et, si nondum usque ad publicationem testium processistis, praefigatis ei terminum competentem, infra quem ea, quae sunt alienata per ipsum de bonis Ecclesiae, vel distracta, revocet ad proprietatem ipsius, prout est nobis ex parte sua per dilectum filium Simonem, Tullensem archidiaconum, germanum et procuratorem ipsius, firmiter repromissum, et recipi faciatis ab eo coram venerabili fratre nostro . . . Cabilonensi episcopo et dilecto filio . . . abbate Maceriensi, apud Lingonas, cum duobus episcopis et tribus abbatibus, purgationem canonicam, quod post excommunicationis sententiam latam in eum, in contemptum ecclesiasticae disciplinae, divina nullatenus officia celebrarit, sed eo forsitan, quod appellationis obtentu, quam interposuisse se asserit, se tutum esse credebat. Ipsius autem purgatione praescripto modo recepta, ipsum, omni contradictione et appellatione cessantibus, ad spiritualia restituere non tardetis, nobisque, per vestras curetis litteras intimare quod super hoc duxeritis faciendum. Quod si processistis in tantum, ut depositiones sint testium publicatae, universa redigentes in scriptis, totum processum negotii nobis fideliter transmittatis. Quod si non omnes, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XVI Kalendas Martii, anno nono.
LVI. . . . EPISCOPO MAURIANENSI, ET PRAEPOSITO ULCIENSI , ET . . . DECANO HELTONENSI, TAURINENSIS ET MAURIANENSIS DIOECESEON. Quod dimittant feudum Javen Monasterio Clusin . (Laterani, IV Kal. Aprilis.) Ad nostram noveritis audientiam pervenisse quod, cum Clusin. monasterium depressum esset onere maximo debitorum, dilecti filii . . . abbas et conventus, ejusdem villam, quae Javen vulgariter appellatur, necessitate coacti, Bonevardo laico concesserunt in feudum, tali conditione apposita, quod idem laicus octoginta libras persolveret, pro quibus eadem villa exstiterat obligata, quod idem non distulit effectui mancipare. Verum, quia praedictum monasterium est, sicut dicunt, enormiter in hoc laesum, eo quod de redditibus villae praedictae conventus diebus singulis unum ferculum, et in festis duodecim lectionum, pisces, vel aliud aequivalens percipere consuevit, nobis humiliter supplicarunt, ut feudum praedictum faceremus ad utilitatem monasterii revocari, praesertim, cum idem laicus primo anno de ipsius fructibus ultra summam receperit praetaxatam, et per multos postmodum annos sumpserit ejus fructus. Nos igitur, sic volentes gravaminibus praedicti monasterii providere, quod alii non videamur injuriam irrogare, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita plenius veritate, si praedictum monasterium propter hoc inveneritis enorme dispendium iucurrisse, saepedictum laicum, ut, pecunia, quam pro exoneratione praedicti feudi, seu etiam pro utilitate ipsius monasterii, noscitur expendisse, ab eisdem abbate ac conventu recepta, cum sibi fructus percepti hactenus sufficere debeant pro labore, praedictum feudum eidem monasterio dimittat liberum et quietum, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita compellatis. Nullis litteris veritati, etc. Quod si non omnes . . . tu, ea frater, etc.
Datum Laterani, IV Kal. Aprilis, anno nono.
LVII. ARCHIEPISCOPO, ET ARCHIDIACONO, SENONENSIBUS. Ut moneant episcopum, et canonicos Lingonenses, ad assignandam T. canonico Lingonensi praebendam, quam de mandato papae G. episcopus quondam Lingonensis eidem assignaverat. (Apud S. Petrum, XIII Kal. Maii.) Dilectus filius, T. canonicus Lingonensis, in nostra proposuit praesentia constitutus quod, cum de mandato bonae memoriae C. papae, praedecessoris nostri, G. quondam Lingonensis episcopus, quamdam praebendam assignarit eidem in Ecclesia Lingonensi, et eadem sibi per praedictum praedecessorem nostrum fuerit confirmata, quia capitulum Lingonense ipsum ad eamdem praebendam recipere contemnebat, dilecti filii . . . Clarevall. et Longivadi abbates, auctoritate praedicti praedecessoris nostri, cum nollet aliquatenus a contradictione cessare, ipsum supposuerunt ecclesiastico interdicto. Postmodum autem, ad praesentiam nostram accedens, ad dilectos filios . . . Melundensem, et . . . Quinciacensem abbates, obtinuit scripta nostra, sed, cum per eos suam non potuisset justitiam obtinere, nos, venerabili fratri nostro . . . Remensi archiepiscopo, sanctae Romanae Ecclesiae cardinali, tunc episcopo Praenestino, apostolicae sedis legato, sicut asserit, dedimus in mandatis, ut praedictam interdicti sententiam, sicut rationabiliter fuerat promulgata, faceret, appellatione postposita, firmiter observari. Verum, cum idem archiepiscopus negotium prorogaret, et idem, post labores multiplices, fere de promovendo ipso negotio desperasset, deficiens in expensis, ad instantiam archiepiscopi memorati, et auctoritate ipsius, talis inter eumdem T. ex una parte, et venerabilem fratrem nostrum, R. episcopum, et dilectos filios, canonicos Lingonenses ex altera, compositio intercessit, quod, ipso ab eodem capitulo per manum praedicti archiepiscopi recepto in canonicum et in fratrem, et concesso sibi stallo in choro et participatione qualibet divinorum, idem fructus praebendae alicujus ejusdem Ecclesiae percipere non deberet, nisi loco septimae vacaturae. Licet autem memoratum archiepiscopum sincera diligamus in Domino charitate, ipsiusque velimus honori deferre, quia tam in his, quae contra canonicas sanctiones acceptata noscuntur, ei deferre nec volumus, nec debemus, quod ab eo illicite factum est in hac parte duximus irritandum, quod licitum factum est approbantes. Cum ergo dictum T. in canonicum recipi et in fratrem, canonicis non obviet institutis, et vacaturam exspectare praebendam Lateranensi concilio non sit dubium obviare, nos, illicito reprobato, quod est licitum approbantes. quia videtur indignum, ut is, qui receptus est in canonicum, praebendae beneficio defraudetur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus dictos episcopum et canonicos Lingonenses, si verum est quod asseritur, ut eidem praebenda, cum se facultas obtulerit, non differatur assignari, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, compellentes, faciatis eidem portiones quotidianas, quae fiunt in ecclesia memorata, sine diminutione qualibet assignari; contradictores, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XIII Kalendas Maii, anno nono.
LVIII. ABBATI, ET CONVENTUI DE CUPRO CISTERCIENSIS ORDINIS. Confirmantur quaedam bona eis data. (Apud S. Petrum, II Idus Aprilis.) Solet annuere, etc., usque assensum. Terram de Kamberadoni, quam in puram eleemosynam, et terram de Abrec, quam ad perpetuam firmam bonae memoriae J. Dumkeldensis episcopus vobis de assensu capituli sui concessit, et venerabilis frater noster R. successor ipsius, postmodum confirmavit; ex dono charissimi in Christo filii nostri, W. regis Scotorum illustris, terras de Calethin et Parthesin; ex dono quondam David Rufi, terram de Kincref, et duos tostos in burgo de Folfar; unam praeterea petram cerae, quam Robertus de Graham de domo sua in civitate Sancti Andreae, annis singulis, de suorum haeredum percipiendam assensu; et aliam, quam Gaufridus, filius Martini de Perth, pietatis intuitu, vestro monasterio concesserunt, sicut in ipsorum authenticis dicitur contineri, et eas juste ac pacifice possidetis, auctoritate vobis apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, II Idus Aprilis, anno nono.
LIX. . . . LYUBICENSI. . . RACEBERGENSI, ET QUERINENSI EPISCOPIS. Quod presbytero, quo inscio sedente puer infirmus obiit, dent poenitentiam ad cautelam. (Apud S. Petrum, VI Nonas Maii.) Accedens ad apostolicam sedem, H. sacerdos, lator praesentium, lacrymabili nobis confessione monstravit, quod, cum, ad numerandam cuidam nepti suae pecuniam, quam ei solvere tenebatur, domum intrasset ipsius, super quamdam congeriem vestium, juxta sedem communem positam, sub qua quidam infantulus aeger ad dormiendum locatus fuerat, patris custodiae commendatus, dictae neptis suae jussione resedit, non praemonitus ab aliquo de infante. Vix autem adhuc co sedente, confestim mater supervenit infantis, illum sub vestibus esse dicens, unde sacerdos ipse attonitus subito de loco exsiliit, quo sedebat. Puer vero, sive mole pannorum, sive morbi violentia suffocatus, sive dicta sessione oppressus, sine signo tamen oppressionis mortuus est inventus. Verum, quia bonarum mentium esse constat, etiam ubi non sunt culpae, culpas agnoscere, presbyter idem officium suum exsequi non praesumpsit, donec a sede apostolica misericordiam postularet. Nos igitur, audita confessione ejus et contritione inspecta, licet ex praemissis non cognoverimus eum graviter deliquisse, ad cautelam tamen ei poenitentiam super his facientes injungi, ei duximus concedendum, ut, si ita est, sacerdotale officium, nisi aliud impedimentum occurrat, laudabiliter exsequatur, et in cordis humilitate de caetero plenius vacet operibus pietatis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VI Nonas Maii, anno nono.
LX. SALZEBURGENSI ARCHIEPISCOPO, ET ABBATI SALZEBURGENSIS DIOECESEOS, ET DECANO GURCENSI. Causam de matrimonio Regis Bohemiae, usque ad calculum definitivae sententiae eis committit; mandat ut, cum fuerit sufficienter instructa, ad ejus examen remittant . (Apud S. Petrum, VI Kal. Maii.) [Ex parte dilecti filii, nobilis viri . . . Marchionis Misnensis, et sororis ipsius, nostris est auribus intimatum, quod, cum charissimus filius noster . . . Bohemiae rex illustris, ipsam . . . duxisset legitime in uxorem, ac eam decem et octo annis et amplius velut uxorem legitimam pertractasset, filiis et filiabus ex ea susceptis, tandem, suadente humani generis inimico, illam a suo consortio separavit; et venerabilis filius noster, Pragensis episcopus, habito quorumdam praelatorum consilio in quodam monasterio, ad petitionem et mandatum ipsius regis, ipsa volente ad eos accedere, ut suas coram eis proponeret rationes, militibus ejusdem regis prohibentibus bis vel ter ingressum eidem, et ex parte illius appellatione ad sedem apostolicam interposita, sententiam inter eos non est veritus promulgare, ac denique ipse rex quamdam aliam . . . sororem videlicet charissimi in Christo filii nostri . . . regis Hungariae, superduxit. Super hoc autem, cum ad nos querimonia devenisset, causam ipsam venerabili fratri nostro, Halberstatensi episcopo, et conjudicibus ejus, duximus committendam, qui postmodum eamdem causam instructam ad nostram praesentiam remiserunt. Cum denuo tibi fratri . . . Salzeburgensi, et bonae memoriae Magdeburgensi archiepiscopis, et dilecto filio . . . praeposito Romano, causam commisissemus eamdem, ipsi praefatum regem propter idem negotium citaverunt. Sed, quoniam idem rex nuntios eorum, ut asseritur, fecit inhoneste tractari, ipsi non processerunt amplius super causa. Interea vero, praefatus rex correctus a Domino, sicut dicitur, et, magna contra ipsum adversitate surgente, reversus ad ipsum, dixisse proponitur: Merito haec patior, quia legitimam uxorem meam sine causa dimisi, et propter hoc filios meos, filiasque confudi; cumque reatum suum taliter recognosceret, convocatis majoribus terrae suae, nihilominus etiam liberis et ministerialibus fratris ejusdem uxoris suae, juravit ipse fecitque jurari per suos, quod superinductam expelleret, et legitimam revocaret; quod postmodum non implevit, licet illud per litteras signatas sigillo proprio confirmarit. Quamvis igitur ex apostolicae servitutis officio simus omnibus in justitia debitores, volentes tamen ita praedictorum marchionis, et sororis ipsius justas petitiones admittere, ut praefatorum regis Bohemiae, ac sororis regis Hungariae, justitiam non laedamus, discretionem vestram monemus per apostolica scripta, atque praecipimus, quatenus, ad diem et locum partibus competenter vocatis coram vobis, quos videritis evocandos in ipso negotio, mediante justitia, usque ad calculum definitivae sententiae, sublato appellationis obstaculo, procedatis, et causam sufficienter instructam ad nostrum remittatis examen, praefigentes partibus terminum congruentem, quo per procuratores idoneos nostro se conspectui repraesentent, sententiam, auctore Domino, recepturae. Testes autem, etc. Nullis litteris, etc. Quod si omnes, etc. Tu, frater archiepiscope, etc.]
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VI Kalendas Maii, anno nono.
LXI. COMITI NIVERNENSI, ET UXORI EJUS. Conceditur eis, ut illi, qui sciebant ipsos esse conjunctos quarto consanguinitatis gradu, et in contractu matrimonii non dixerunt, si accusare voluerint, non audiantur. LXII. . . . . . PRIORI, ET CONVENTUI DUNELMENSIBUS. Potest religiosus zelo sanctioris vitae ad religionem transire strictiorem, petita prius licentia praelati sui, licet non obtenta, etiamsi primum monasterium sit ita privilegiatum, quod de illo ad aliud etiam arctius transiri non possit . (Romae, III Kal. Maii.) [Licet quibusdam monachis et canonicis, nec non Hospitalariis et Templariis a sede apostolica sit indultum, ne, postquam aliquis professus fuerit apud eos, ad alium locum possit, ipsis invitis, arctioris etiam religionis obtentu, transire, ut unusquisque, secundum Apostolum, in ea vocatione permaneat in qua dignoscitur esse vocatus (I Cor. VII); quia tamen ubi Spiritus Dei est, ibi libertas (II Cor. III), et qui Spiritu Dei aguntur, non sunt sub lege, quia lex posita non est justo; ea ratione videtur hoc illis fuisse concessum, ne quis, ex temeritate vel levitate, in jacturam et injuriam sui ordinis, sub praetextu majoris religionis, ad alium ordinem transvolaret, sicut frequenter a multis constat esse praesumptum; non quidem, ut ei transeundi licentia denegetur, qui eam cum humilitate ac puritate duxerit postulandam, quatenus non ficte, sed vere ad frugem melioris vitae valeat transmigrare. Talis ergo, postquam a praelato suo transeundi licentiam postulaverit, ex lege privata, quae publicae legi praejudicat, absolutus, potest libere sanctioris vitae praepositum adimplere, non obstante paterna indiscreti contradictione praelati, quia privilegium meretur amittere, qui concessa sibi abutitur potestate, cum etiam Romanus pontifex, qui supremam obtinet in Ecclesia potestatem, archiepiscopis et episcopis cedendi licentiam ex justa causa petentibus, sine difficultate concedat. Quocirca, noverint universi, quibus hujusmodi privilegium est concessum, se ad concedendum transeundi licentiam taliter postulantibus de jure teneri; quia, sicut subditus a praelato cum humilitate ac puritate debet transeundi licentiam postulare, ne bonum obedientiae contemnere videatur, sic profecto praelatus subdito sine difficultate ac pravitate debet transeundi licentiam indulgere, ne videatur impedire propositum divinitus inspiratum. Si vero probabiliter dubitetur, utrum quis velit ad ordinem arctiorem, an laxiorem, ex charitate, an ex temeritate transire, superioris est judicium requirendum, ne forte angelus Satanae in lucis angelum se transformet; illa semper regula inviolabiliter observata, ut nullus episcopus, absque licentia Romani pontificis, praesumat occasione quaecunque deserere praesulatum; quoniam, sicut majus bonum minori bono praeponitur, ita communis utilitas speciali utilitati praefertur; et in hoc casu recte praeponitur doctrina silentio, sollicitudo contemplationi, et labor quieti. Ad quod utique designandum, unigenitus Dei Filius, Jesus Christus, non de Rachele secundum carnem natus est sed de Lia, nec legitur eum in domum suam Maria excepisse, sed Martha: unde, quandiu potest episcopus praeesse pariter et prodesse, non debet cedendi postulare licentiam, aut etiam obtinere. Cum ergo dilectus filius, R. monachus vester, ad fratres Cisterciensis ordinis transmigraverit, non ut ordini vestro aliquatenus derogaret, sed ut apud eos vitam duceret arctiorem, devotioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, super eo quod de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta fecisse dignoscitur, eum nullatenus molestetis, quia charitas est fons proprius, cui non communicat alienus.]
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, III Kalendas Maii, anno nono.
LXIII. ARCHIEPISCOPO PISANO. Quod judicem Calaritanum absolvat a juramento. (Romae, II Nonas Maii.) [Si diligenti] meditatione pensasses, quid illa tabernaculi archa significet, in qua cum tabulis virga simul et manna sunt, Domino jubente, recondita, nequaquam nos tibi scripsisse dure vel aspere reputares, cum in pectore Romani pontificis, qui universis ecclesiarum praelatis praeesse, Deo auctore, dignoscitur, et virga correctionis, et manna debeat esse dulcedinis, ut altero foveat humiles et devotos, reliquo vero rebelles feriat, et puniat delinquentes. Hinc est, quod illius vulneribus sauciati, quem Samaritanus duxit in stabulum, vinum adhibetur et oleum: ut, nisi commonitionis et exhortationis oleo delinquentium vulnera foveantur, vinum severitatis ecclesiasticae subsequatur. Licet igitur, ex his quae praemisimus, contemptis nostris monitis et mandatis, quibus fraternitatem tuam frequenter nixi sumus inducere, ut dilectum filium nostrum, W. marchionem Massae, judicem Calaritanum, a juramento fidelitatis absolveres, quod exhiberi tibi et Ecclesiae Pisanae fecisti, ut, eo non obstante, nobis et Ecclesiae Romanae juraret, non solum asperitate verborum, sed exsecutione forsan potuissemus in te procedere ecclesiasticae disciplinae, [cum judicatus Calaritanus ad jus et proprietatem beati Petri pertineat, sicut tota Sardinia nullo pertinet mediante, nec ex parte tua quidquam fuerit rationabiliter allegatum, quare tibi licuerit pro te, vel ecclesia tua, a praedicto marchione fidelitatis recipere juramentum.] Super eo autem, admiramur plurimum et movemur, quod, cum te reputemus virum providum et discretum, et, juxta debitum pontificalis officii, sanctorum Patrum statuta ignota tibi esse non debeant, et jurisperitorum copiam habere noscaris, [asseruisti, te, usque ad haec tempora tenuisse et habere pro certo, quod licitum sit cuilibet clerico, saltem in temporalibus, renuntiare juri suo, et sibi laicum judicem constituere, praesertim, ubi adversarii voluntas accessit, ac per hoc tacite te innuis minus rationabiliter redargutum, pro eo quod, hujusmodi pacto, tenere juramentum interpositum respondisti, immemor constitutionis illius, qua cavetur pacto privatorum juri publico minime derogari. Cum ergo hoc jus in Melevitano et Carthaginensi conciliis sit specialiter promulgatum, ne clerici clericos, relicto suo pontifice, ad judicia publica pertrahant, alioquin causam perdant, et a communione habeantur extranei, et tam episcopi quam diaconi, seu quilibet clerici, in criminali, seu civili negotio, si direlicto ecclesiastico judicio, publicis judiciis pnrgari voluerint, etiamsi pro eis sit lata sententia, suum locum amittant; et hoc in criminali actione; in civili vero, perdant quod evicerint, si locum suum obtinere maluerint; manifeste patet, quod, non solum inviti, sed etiam voluntarii pacisci non possunt, ut saecularia judicia subeant, cum non sit hoc beneficium personale, cui renuntiari valeat, sed potius toti collegio ecclesiastico publice et generaliter sit indultum, cui privatorum pacto derogari non potest; nec juramentum licite servari potuit, quod contra statuta canonica illicitis pactionibus informatur. [ Super alio vero articulo taliter respondisti: quod ab eo tempore, quo fuisti assumptus ad praesulatus officium, juramentum fidelitatis pro sede apostolica, ab ipsis judicibus Sardiniae recepisti, sciens, te archiepiscopum Villanum, praedecessorem tuum, virum magnae auctoritatis et honestatis, qui longo tempore in curia Romana exstitit cardinalis, ipsiusque plenius novit consuetudines et statuta, et omnes antecessores tuos, qui fuerunt viri magnae auctoritatis, sic de antiqua consuetudine tenuisse pariter, et fecisse, cum nihil tibi vel ipsis hactenus ab apostolica sede fuisset objectum. [ Nos autem, his et aliis, quae dilectus filius, magister Bondinus nuntius tuus, proponere voluit, plenius circomspectis, non intelleximus te, vel Ecclesiam Pisanam aliquo jure subnixam, quo valeas a mandati nostri exsecutione rationabiliter excusari, cum auctoritatem sedis apostolicae non ostendas, per quam a praedictis judicibus tu, et antecessores tui, fidelitatis exigeretis juramenta, nec praescriptione aliqua muniaris, cum, secundum confessionem tuam, non Ecclesia Pisana, vel tu, fueritis in quasi possessione juris exigendi hujusmodi juramentum, quod pro sede apostolica ab ipsis judicibus receptum fuisse fateris, per quod constat, Ecclesiam Romanam semper in quasi possessione fuisse, cum pro ea ministerio tuo, et antecessorum tuorum, exactum fuerit et praestitum juramentum, et is etiam possidere dicatur, cujus nomine possidetur. Si vero dicatur, quod nomine tuo, et antecessorum tuorum, et non nomine nostro, fuerit juramentum exactum, posset inferri, quod juramentum praestitum de conservando jure et honore apostolicae sedis fuerit violatum; unde, licite retineri non posset, quod contra juramentum hujusmodi fuit scienter obtentum, nec etiam, secundum hoc, praescriptio locum posset habere, cum in praescriptione rerum ecclesiasticarum bona fides et justus titulus exigantur. Quod si etiam locum potuisset habere praescriptio, non credimus, te centenariam praescriptionem, quae sola currit adversus Romanam Ecclesiam, non posse probare]. Verum, quia tibi, quantum cum Domino possumus, deferre proponimus, et intendimus libenter efficere quae ad tuum, et Ecclesiae tibi commissae, redundare debeant commodum et honorem, sperantes quod ex his quae in tuis litteris expressisti, videlicet quod bonores apostolicae sedis usque ad sanguinis effusionem defensare volebas, ac nil alieni juris velle te usurpare credamus, mandatum nostrum hac vice surdis non debeas auribus pertransire, quanquam per subtractionem legationis Sardiniae, cujus occasione nobis injuria illata dignoscitur, ad hoc te cogere valeremus; fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, et districte praecipimus quatenus praedictum judicem, omni excusatione proposita, a vinculo fidelitatis absolvas, ut, eo non obstante, nobis juramentum fidelitatis exhibeat. Alioquin, nisi feceris de necessitate virtutem, cum peccatum idololatriae sit nolle obedire, et crimen ariolandi nolle acquiescere, te ad id quod mandavimus per exemptionem Sardiniae a tuae legationis officio compellemus, et forsitan, licet inviti, manus nostras durius in te curabimus aggravare, quia privilegium meretur amittere, qui concessa sibi abutitur potestate.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, II Nonas Maii, anno nono.
LXIV. . . . . .DECANO ET CAPITULO STENDALIENSIBUS. Confirmantur quaedam bona. (Romae, II Non. Maii.) Annuere consuevit sedes apostolica piis votis, etc., usque annuentes, de Stendale, de Schinne, de Elvebuie et Rencherslache ecclesias, villam de Garlippe, cum pertinentiis suis, duo talenta in areis, et tria talenta in domo mercatorum ejusdem castri, quinque agrorum jugera extra fossatum, et totidem juxta Rencherslache, areas quasdam pia vobis fidelium liberalitate collatas, molendum de Rokence, villas Rokence, Slantiz et Bereche, cum pertinentiis earumdem; quatuor mansos in Schadewachte; duos in Nicwinkele, duos in Bellinke, duos in Elvebuie, duos in Ciple, ac dimidium in Gerbrecktcflache, ac tres quadrantes in Reincherslache, sicut ea juste ac pacifice possidetis, vobis et ecclesiae vestrae per vos auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti, etc. Nulli ergo . . . . . si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, II Nonas Maii, anno nono.
LXV. . . . . .EPISCOPO VERCELLENSI. Quod oblationem per sororem comitis Montisferrati, de castro Montis-Belli, factam monasterio de Rocha, ubi sensum quadraginta librarum instituit Romanae Ecclesiae accipiat. (Romae, VII Idus. Maii.) Exposita nobis, dilectae in Christo filiae, nobilis mulieris A . . . comitissae Montisferrati, significatio patefecit quod, cum dilectus filius, nobilis vir B. marchio Montisferrati, frater ejus, ad partes disponeret accedere transmarinas, pro quatuor millibus librarum Papiensium quas ei reddere tenebatur, castrum sibi contulit Montisbelli, sicut apparere dicitur per publicum instrumentum. Cumque dicta mulier in monasterio Sanctae Mariae de Rocha vitam proposuerit ducere regularem, praedictum castrum eidem monasterio vult offerre, hac conditione adjecta, quod monasterium redditus percipiat, ac Romano pontifici fidelitates exhibeant homines dicti loci, pro censu nobis et successoribus nostris quinquaginta librae Papienses annis singulis offerantur. Si vero dilectus filius, nobilis vir W. marchio, nepos ejus, praedictam sibi vellet persolvere pecuniae quantitatem, habeat castrum ipsum et monasterium, ad quod praedicta pecunia devolvetur, nobis annuatim censum offerat competentem. Quia igitur, etsi pium videatur dictae mulieris propositum, a scandalo tamen, quod inde posset facile suboriri, nos convenit abstinere, fraternitati tuae, de qua plenam fiduciam obtinemus, hoc negotium duximus committendum, per apostolica tibi scripta mandantes, quatenus, inquisita super his plenius veritate, si absque gravi scandalo marchionis haec poterunt consummari, oblationem recipias vice nostra, et circa hujusmodi statuas quae videris statuenda; alioquin, totius negotii seriem nobis tuis litteris studeas intimare, ut, per tuam relationem instructi, qualiter procedendum fuerit, auctore Domino, procedamus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VII Idus Maii, anno nono.
LXVI. ABBATI CISTERCIENSI, P. DE CASTRO-NOVO, FRATRI R. APOSTOLICAE SEDIS LEGATIS. Mandat ne archiepiscopum Narbonensem ob ea crimina de quibus convictus esset, molestia afficiant, cui jam poenitentiae agendae tempus tribuit . (Romae, VII Idus Maii.) Ejus exemplo, qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem urentem, misimus angelos nostros in provinciam Narbonensem, ut urerent spinas et tribulos, quos terra germinat maledicta. Per legatos itaque nostros, in eamdem provinciam destinatos, descendimus ad videndum utrum clamorem qui venit ad nos venerabilis frater noster . . . . . . Narbonensis archiepiscopus opere complevisset, qui per viros juratos, inquisitionem plenariam facientes, depositiones eorum suis inclusas sigillis nobis fideliter transmiserunt, per quas idem archiepiscopus de duobus praecipue, avaritia scilicet et negligentia, culpabilis notabatur, quae duo inter abusiones duodecim numerantur, cum videlicet est episcopus negligens, et dives avarus, quamvis utraque radix in multos ramos perhibeatur esse diffusa. Idem autem archiepiscopus, ad praesentiam nostram accedens, super objectis se multipliciter excusavit, misericordiam tamen postulans et emendationem promittens, ut expiare possit praeterita per futura, recolens illud quod Joannes apostolus ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est (I Joan. I), quoniam in multis offendimus omnes. Nos igitur, attendentes quod ex labore grandis et gravis itineris, maxime pro senectute ac debilitate corporis, multipliciter sit afflictus, et abbatia Montis Aragonum, quae pluris ei quam Narbonensis archiepiscopatus asseritur exstitisse, per nos fuerit spoliatus, disposuimus infundere oleum super vinum, ut in nobis justitiam pariter et misericordiam inveniret, cum in arca Tabernaculi manna contineretur et virga, sic tamen, ne manna dulcedinis possit efficere dissolutum, quem virga correctionis debet reddere castigatum. Ad parabolam igitur evangelicam de ficulnea plantata in vinea recurrentes, de qua, cum dominus cultori vineae praecepisset ut illam succideret, ne terram inutiliter occuparet, quia veniens post tres annos non invenit fructum in illa, et ille domino respondisset, ut dimitteret illam per annum, usque dum foderet circa ipsam, et mitteret stercora, et siquidem faceret fructum, alioquin, eam succideret in futurum; adhuc eidem archiepiscopo, circa quem fodimus comminando et increpando, et misimus stercora commonendo et exhortando, amplioris temporis spatium duximus indulgendum ut probemus utrum fructum afferat repromissum; et, si forte fructum non fecerit, securim ad radicem infructuosae arboris justius apponamus. Eidem ergo districte praecipimus, ut, non pecuniarum sed animarum lucris insistens, illicitis exactionibus et iniquis commerciis non intendat, sed, ad hospitalitatem se diligenter exercens, peregrinis et indigentibus largus sit et benignus, ut satagat visitare provinciam, celebrare concilium, haereses expugnare, excessus corrigere, ac caetera operari, quae requirit officium pastorale, ad quod utiliter exsequendum eum cum gratia nostra remittimus et favore. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus ad haec salubriter exercenda ei consilium et auxilium impendatis, ut, vestro adjutus suffragio, laudabile suae mentis propositum, quod nobis non sine multis lacrymis reseravit, efficacius exsequatur, eumdem archiepiscopum absque conscientia nostra nullatenus molestantes; sed, si quid forsitan, quod non credimus, contra promissionem suam et jussionem nostram praesumpserit operari, nobis fideliter intimetis, ut de vultu nostro procedat judicium aequitatis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VII Idus Maii, anno nono.
LXVII. . . . . . ABBATI SANCTI RUFI, EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. Recipiuntur sub protectione beati Petri. (Romae, II Nonas Maii.) Regularem vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne cujuslibet temeritatis incursus eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam Beati Rufi, in insula, quae dicitur Esparveria, sitam, in qua divino estis obsequio mancipati, felicis recordationis Alexandri papae, praedecessoris nostri, vestigiis inhaerentes, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; inprimis siquidem statuentes, ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini Regulam in ecclesia vestra institutus esse dignoscitur, perpetuis in ea temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, vel in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum, in quo ecclesia memorata sita est, cum libertate et quiete ecclesiarum vestrarum, coemeteriis, praediis, terris, decimis, et aliis ad eamdem ecclesiam pertinentibus; ecclesiam Sanctae Mariae intra urbem Lugdunensem, cum coemeterio, parochia, decimis vinearum, et capellis suis, videlicet Sancti Marcelli supra murum ipsius urbis, Sancti Andreae de Cortiaco, et Sancti Marcelli; ecclesiam de Condo ipso, cum sexta decima parte portus Rhodani Lugdunensis; ecclesiam de Busca, cum coemeterio, parochia, capellis suis, decimis de Giren et de Monloel; ecclesiam Ordinatii, cum septem ecclesiis suis, ecclesiam scilicet de Columneo, ecclesiam de Chimillino, ecclesiam de Corbillino, cum capella de Fouergiis, ecclesiam de Romaniaco, ecclesiam Sancti Symphoriani, ecclesiam Sancti Martini de Vienna, cum ecclesiis sibi subjectis, ecclesiam Sancti Nicetii de Monte de Cilizino et de Vernicello, cum appenditiis suis; ecclesiam eremitarum de Comba, cum appenditiis suis, ecclesiam Sanctae Mariae in insula subtus Viennam, cum ecclesia de Vilosco et de Losa, et omnibus aliis pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Andreae de Costa, cum ecclesia de Flacceriis, cum appendiciis suis; ecclesias de Peludru, cum appenditiis suis; ecclesiam Sancti Martini de Petrau, cum capellis et appendiciis suis; ecclesiam Sanctae Mariae de Ammoniaco, cum ecclesiis Sancti Joannis, Sancti Rustici, Sancti Michaelis et Sancti Dyonisii, cum earum pertinentiis; ecclesiam Sancti Jacobi in civitate Valentia; ecclesiam Sancti Petri Diensis, cum ecclesiis Sancti Petri de Valledrome et de Calanco; ecclesiam Sanctae Mariae de Chaellis cum appendiciis suis; ecclesiam de Tauliniaco, cum capella et pertinentiis suis; ecclesiam de Argentio, cum pertinentiis suis; ecclesiam de Voluento, cum pertinentiis suis; ecclesiam de Medullione, cum ecclesiis sibi subjectis, de Podio, de Verz, de Rocha, et Villa-Franca, cum appendiciis suis; ecclesiam de Sairrariis, cum capellis de Isone, et Gaudeisart, et Sancti Sepulcri, cum appendiciis suis; ecclesiam Sancti Andeoli, ubi et corpus ipsius jacet, cum ecclesiis et pertinentiis suis; ecclesiam videlicet S. Michaelis, ecclesiam Sancti Policarpi, ecclesiam de Chalo, et ecclesiam Sancti Juliani, cum pertinentiis suis; ecclesiam Sanctae Mariae de Flactiano; et ecclesiam Sancti Nazarii, cum vinea, decimatione et pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Joannis Vallis-Longae; ecclesiam Sanctae Mariae de Albaniaco, cum pertinentiis suis; ecclesias de Buorzita, Sanctae Mariae, et Sancti Stephani, et ecclesiam de Barbairaz, cum pertinentiis earum; ecclesiam Sancti Joannis de Castro novo, cum pertinentiis suis; ecclesiam de Turre, cum ecclesiis Sanctae Eulaliae, Sancti Victoris, et Sancti Petri de Ansuis, cum pertinentiis earum; ecclesiam Sancti Petri de Ventiis, cum ecclesia Sanctae Ceciliae, et appendiciis suis: ecclesiam Sancti Vereduni, cum tota parochia sua et aliis pertinentiis; et ecclesiam Sanctae Mariae de Aquariis; ecclesiam Sanctae Mariae de Mandolio, cum ecclesia de Juano et earum pertinentiis; ecclesiam Sancti Saturnini de Armazanicis, cum capella ipsius castri, et tertia parte decimarum ecclesiae de Teilliano; ecclesiam Sancti Martini de Cavairaco, cum capellis suis de medio campo de Canois, cum pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Jacobi de Melgorio, cum pertinentiis suis; ecclesiam de Seta, cum pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Petri de Castro-novo, cum pertinentiis suis; ecclesias Sanctae Mariae et Sancti Felicis, cum pertinentiis suis; ecclesiam Sanctae Mariae de Bisanduno, cum ecclesiis suis, Sancti Vincentii, Sanctae Mariae-Novae, Sancti Martini de Capellada, de Saras, de Sacoaras et de Babis, Sancti Cornelii, Sancti Silvestri, Sancti Quintini, et ecclesia de Ribellis, cum omnibus earum pertinentiis suis; ecclesias Sanctae Mariae de Terracia, cum ecclesiis Sancti Petri, Sancti Michaelis, Sancti Fructuosi, Sancti Juliani, Sanctae Eulaliae, cum earum pertinentiis: ecclesiam Sancti Rufi extra muros civitatis Ylerdae, cum pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Michaelis de Schalada, cum ecclesia Sancti Fructuosi, in eodem loco sita; ecclesiam Sancti Martini de Ponte, cum ecclesia Sanctae Mariae in eadem villa sita; ecclesiam Sancti Felicis cum ecclesia Sanctae Mariae; ecclesiam Sancti Cypriani de Villamors; ecclesiam de Scalada; ecclesiam de Villamorli; ecclesiam de Robolar; ecclesiam Sancti Petri de Cavafaia, cum ecclesia Sancti Maurici, Sancti Hilarii de Mollerone, capella de Fossa; ecclesiam de Lotorderia; ecclesiam de Lilio; ecclesiam de Brolio; ecclesiam Sancti Sulpitii et de Taluc, ecclesiam Sanctae Gennuae, cum omnibus pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Mauricii de Cesai, cum pertinentiis suis; ecclesiam de Mornaco, cum ecclesiis suis de Matis, de Batia, Sancti Stephani de Colione, Sancti Petri de Caloveda, cum omnibus earum pertinentiis; ecclesiam Sancti Michaelis de Janua extra muros civitatis, cum pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Nicolai in Colle Montis, cum pertinentiis suis; ecclesiam de Lovadisio, cum pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Stephani in Campania, extra muros civitatis Papiae, cum ecclesiis suis, Sanctae Mariae in Campo, et Sancti Petri in Silva, cum omnibus earum pertinentiis; ecclesiam Sanctae Mariae de Pilia, cum capellis suis; ecclesiam Sancti Symphoriani et Sanctae Redae, cum earum pertinentiis; ecclesiam Sancti Petri de Cuchis, cum pertinentiis suis; ecclesiam Sanctae Mariae de Belloloco, cum capella et aliis pertinentiis suis; ecclesiam de Marialdo, cum pertinentiis suis; ecclesiam Sanctae Mariae de Calonio, cum capella Sancti Jacobi de Albarii, et aliis pertinentiis suis; ecclesiam Sanctae Mariae de Valleclusa, cum pertinentiis suis; ecclesiam Sanctae Mariae bonarum Vallium, cum pertinentiis suis; ecclesias Sancti Andreae post Rocham, et Sancti Martini de Aviac, cum pertinentiis earum; ecclesiam Sanctae Mariae de Insula, juxta castrum Chiren, cum pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Mauricii de Uzone, cum parochia de Charnas, et aliis pertinentiis suis; ecclesias de Ciulac, et de Nior, cum pertinentiis earum; nihilominus, venditiones Insulae Esparveriae, quae subtus Valentiam sita est, quam bonae memoriae Oddo, Valentinus episcopus, vobis et ecclesiae vestrae, cum assensu et conniventia canicorum suorum, rationabiliter fecisse dignoscitur, et alias justas acquisitiones vestras, vobis et ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus. Sane, laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, seu de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Nulli quoque episcoporum fas sit, sine Romani pontificis, vel legati ejus, audientia, vos, vel ecclesias vestras, interdicto vel excommunicationi subjicere, aut judicio praegravare. Caetera quoque omnia, quae vobis a praedecessoribus nostris, felicis memoriae Urbano et Alexandro, Romanis pontificibus, concessa, et privilegiis confirmata sunt, nos etiam concedimus, et praesenti pagina confirmamus. Sepulturam quoque, ipsius loci et ecclesiarum vestrarum, quae coemeteria noscuntur habere, ad exemplar piae recordationis Paschalis papae, praedecessoris nostri, liberam esse decernimus, ut eorum, qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati, vel interdicti sint, nullus obsistat, salva justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Liceat praeterea vobis, clericos vel laicos e saeculo fugientes, liberos et absolutos ad conversionem recipere, et absque contradictione aliqua retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum, post factam in eodem loco professionem, absque abbatis et sanioris partis vel majoris capituli permissione, liceat de claustro vestro discedere; discedentem autem, sine communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat, in vestris ecclesiis indebitas et novas exactiones imponere, possessiones vel bona auferre, vel ablata retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et in praedictis ecclesiis dioecesanorum episcoporum servata, secundum praescriptam formam, canonica ratione. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi praesumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, atque a sacratissimo corpore, ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinae ultioni subjaceat. Cunctis autem, eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, per manum Joannis, Sanctae Mariae in Comesdin. Diaconi cardinalis, Sanctae Romanae Ecclesiae cancellarii, II Nonas Maii, indictione octava, Incarnationis Dominicae anno millesimo ducentesimo sexto, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno nono.
LXVIII. HELENAE DOMINICAE GALLURENSI. Mittitur consobrinus papae ad matrimonium cum ea consummandum , (Romae, V Idus Maii.) Laudes et grates referre debes Altissimo, quod illam in oculis nostris gratiam invenisti, ut dilectum filium, T . . . consobrinum nostrum, tibi concederemus in sponsum, virum utique nobilitate conspicuum, prudentia circumspectum, fortitudine strenuum, et moribus adornatum. Recepto itaque juramento in animam tuam a dilecto filio . . . Galtellensi electo, super foedere matrimonii consummando, ipsum in Sardiniam destinamus cum eo numero personarum, quem idem suggessit electus. Venisset autem cum pluribus, si necessitas postulasset, et de ipsius electi consilio processisset, qui statum terrae plene cognoscit. Ei ergo dedimus firmiter in mandatis, ut te sicut personam suam diligat et defendat, et homines tuos juste ac benigne pertractet, ita quod per ejus industriam et virtutem, nostro accedente patrocinio et favore, tam tibi quam terrae tuae sperata debeant commoda provenire. Quocirca, nobilitatem tuam monemus attentius, et per apostolica tibi scripta praecipiendo mandamus, quatenus eumdem consobrinum nostrum honorifice ac devote recipias, et cum eo initiatum conjugium solemniter et jucunde consummes, eique sic studeas complacere, quod ab eo sincerissime diligi debeas et officiosissime honorari; nos quoque, qui, licet indigni, locum Christi tenemus in terris, ad honorem et profectum tuum tanto propensiori studio intendamus, quanto arctiori nobis fueris affinitate conjuncta.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, V Idus Maii, pontificatus nostri anno nono.
LXIX. . . . DECANO, ET . . . SUBDECANO PICTAVENSIBUS, ET . . . DECANO ASIANENSI PICTAVENSIS DIOECESEOS. Nullas esse declarat litteras quas C. Rufus super praetentionibus suis contra capitulum Xanctonense subreptitie reportaverat. (Romae, VII Idus Maii.) Ex parte dilectorum filiorum, capituli Ecclesiae Xanctonensis fuit propositum coram nobis, quod, cum magister C. Rufus ipsos super ejusdem loci canonica intenderet molestare, ipsi, eum ad nostram praesentiam appellantes, eidem terminum praefixerunt, quo se partes nostro conspectui praesentarent. At ipse, praeveniens terminum, non exspectato nuntio eorumdem, gravi quidem in via infirmitate detento, pro se ac quibusdam aliis canonicandis ibidem ad venerabilem fratrem nostrum, Xanctonensem episcopum, per falsi suggestionem a nobis duo litterarum paria impetravit, asserens in eisdem ipsos certum numerum canonicorum habere, quod dilectus filius, W. subdiaconus, procurator eorum, asseruit esse falsum, nisi quod bonae memoriae Lucius papa, praedecessor noster, eisdem indulsit, ne ultra quadraginta recipere aliquos compellantur, per quod tamen pauciores esse minime prohibentur. Suggessit insuper nobis memoratus magister, plures ibidem vacare praebendas, quas invicem canonici partiuntur, quod praedictus inficians procurator, dixit, ipsos ob mortem alicujus nihil recipere plus aut minus, sicuti nec claustrales; adjecit insuper saepefatus magister, se non nisi modicum ecclesiasticum beneficium obtinere, cum, sicut asserit subdiaconus antedictus, ecclesias duas possideat, de quarum proventibus ejus vicarii sustentantur honeste, ac eidem solvunt annuam pensionem, et in quadam alia centum solidos percipiat annuatim. Quare, procurator jam dictus nobis humiliter supplicavit, ut ecclesiae supradictae, sicut dicitur, de mandato nostro gravatae, cum propter guerras invalescentes ibidem sint ejus redditus non mediocriter diminuti, parcere dignaremur. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, veritate plenius inquisita, si vobis constiterit quod praedictus magister talem suppresserit veritatem, qua expressa non debuisset hujusmodi litteras impetrare, vos ipsos, cum mendax precator carere debeat impetratis, nullius esse valoris, auctoritate nostra, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, decernatis, maxime, si ejusdem ecclesiae non suppetant facultates. Testes autem, etc. Nullis litteris veritati, etc. Quod si non omnes, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VII Idus Maii, anno nono.
LXX. . . . EPISCOPO HALBERSTADENSI. Consultanti respondetur quod primum matrimonium, alio secuto, certo modo tenet et validum est (Romae, VI Idus Maii.) [Tuae nobis exhibitae litterae continebant, quod quidam vir nobilis. . . filiam suam, circiter duodecim annos habentem, cuidam viro nobili desponsavit, qui subarrhavit eamdem, consensu mutuo accedente], sed, nuptiis aliquantulum prorogatis. . . pater puellae viam est universae carnis ingressus. Eo autem rebus humanis exemplo . . . puellae avunculus supradictae, ipsam alteri matrimonio copulavit; et ille, qui prius desponsarat eamdem, cum ipsius matre contraxit. Tuus autem praedecessor, attendens quod cum ea non poterat permanere, cujus filiam legitime desponsarat, inter eos divortii sententiam promulgavit. Postmodum autem, mortuo viro secundo, qui supradictam puellam duxerat in uxorem, ipsa se tertio copulavit, illo vivente qui eam primitus desponsarat. Caeterum, tam ipsa quam idem te duxerunt humiliter consulendum, utrum licite simul valeant commorari. Tu vero, deliberatione habita, respondisti, quod, sponso primo vivente, alteri non potuit legitime copulari; sed, quia tua ecclesia postulavit, ut super hoc apostolicam sedem consuleres, procedere ulterius distulisti, nobis humiliter supplicans, ut super hoc tibi scribere dignaremur. [Quia vero per ea quae superius sunt expressa, nobis non potuit pro certo constare cujus aetatis esset puella, cum primo viro exstitit desponsata, cum dicatur quod circiter duodecim annos habebat, utrumve prudentia tunc in illa suppleret aetatem, fraternitati tuae taliter respondemus, quod, si puella tunc nubilis erat aetatis, et inter eam et primum virum legitimus intervenit de praesenti cousensus, absque dubio inter eos legitimum matrimonium est contractum, etsi carnalis commistio non fuerit subsecuta. Si vero puella nubilis aetatis non erat, cum saepefatus vir desponsavit eamdem, et aetatem in ea prudentia non supplebat, procul dubio, inter eos non conjugium, sed sponsalia contracta fuerunt, quamvis ab ipso viro eadem puella fuerit subarrhata]. Quocirca, si juxta primum modum matrimonium cum illo contraxit, eo vivente, non potuit rite cum alio foedus contrahere conjugale. Quod si juxta modum secundum sponsalia solummodo contracta fuerunt, conjugium, quod inter illam et alium exstitit celebratum, debet legitimum reputari, dummodo aliud canonicum non obsistat.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VI Idus Maii, anno nono.
LXXI. NOBILI VIRO, R. COMITI FUNDAN. Quod conventionem quam faciet cum Terracinensibus gratam habebit. (Ferentini, III Kal. Junii.) Ex parte dilectorum filiorum, virorum nobilium, Jacobi et Deodati Frajapan, fuit propositum coram nobis, quod tu eos contra Terracinenses promittis utiliter adjuvare, ita quod eosdem Terracinenses compelles nostris et ipsorum nobilium parere mandatis, dummodo saltum, quem ipsorum patribus et patruis concessisti, tibi renuntient, et in expensarum compensatione concedant piscariam de Vareis, et duas sassones in flumine Ligole constitutas. Quocirca, praesentium insinuatione cognoscas, quod conventionem, quam super his cum praedictis nobilibus feceris, quatenus illos de jure contingunt, ratam habebimus, quantum ad ipsorum pertinet portionem.
Datum Ferentini, III Kalendas Junii, anno nono.
LXXII. . . . . VERCELLENSI EPISCOPO. Quod litteras, impetratas super iis quae concernunt forum saeculare, decernat irritas. (Ferentini, II Kal. Junii.) [Licet ex suscepto] servitutis officio simus omnibus in justitia debitores, sic tamen in jure suo nos quibusdam convenit providere, ne aliis injuriam facere videamur, et, quod absit! inde sumatur materia scandali, unde provida debet consideratione sedari. Ex insinuatione sane dilectorum filiorum, consulum et Communis Vercellensium, nos noveris accepisse, quod, cum de singulis quaestionibus, quae motae fuerint contra eos coram consulibus justitiae, juxta consuetudinem approbatam, velint cuilibet conquerenti justitiae plenitudinem exhibere, quidam, ut eorum jurisdictionem evacuent, et fatigent eos laboribus et expensis super rebus quae judicium ecclesiasticum non contingunt, litteras apostolicas impetrant, et sic, praeter jurisdictionem consulum quam enervant, eos cogunt multipliciter laborare. Volentes igitur sic eorum utilitati consulere, ne patiamur aliorum justitiam deperire, fraternitati tuae per apostolica scripta [mandamus, quatenus, si quando tales litteras super rebus praecipue, quae forum saeculare requirunt, a sede apostolica contigerit impetrari, eas, sublato appellationis obstaculo, decernas, auctoritate nostra, inutiles et inanes, dummodo dicti consules et commune de se conquerentibus in judicio saeculari exhibeant justitiae complementum. Licet tamen ipsis, qui cum eis taliter duxerint contendendum, si se in aliquo senserint praegravari, ad tuam, sicut hactenus est servatum, vel ad nostram, si maluerint, audientiam appellare, hoc praesertim tempore, quo, vacante imperio, ad judicem saecularem recurrere nequeunt, qui a superioribus in sua justitia opprimuntur. Si vero consules justitiae, tanquam merito suspecti, fuerint recusati, coram arbitris communiter electis de causa suspicionis agatur, qui, si probata fuerit esse justa, ad te, vel ad nos, pro justitia recurratur, sicut superius est expressum.]
Datum Ferentini, II Kalendas Junii, anno nono.
LXXIII. CAPITULO SANCTI AREDII. Quod conferant decanatum ipsius Ecclesiae P. clerico. (Ferentini, VII Id. Junii). Ex injuncto nobis incumbit apostolatus officio, ut, cum ecclesiarum omnium curam et sollicitudinem gerere teneamur, eis quae per ministrorum defectum, tam in spiritualibus quam temporalibus, sustinent detrimentum, de personis faciamus idoneis provideri, et illis nihilominus per ecclesias consulatur, qui ascripti militiae clericali, ecclesiis, a quibus obtinuerint beneficia, sciunt et possunt utiliter deservire, ut sic et ecclesiis, in personis, et personis in ecclesiis, vicissitudine mutua consulamus. Sane, ad nostram noveris audientiam pervenisse, quod tandiu vacavit in vestra ecclesia decanatus, quod ipsius donatio ad nos est, secundum statutum Lateranensis concilii, devoluta. Nos igitur, volentes eidem ecclesiae paterna sollicitudine providere, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, si verum est quod asseritur; dilectum filium, magistrum P. clericum venerabilis fratris nostri . . . . episcopi Tusculanensis, moribus et litterarum scientia commendandum, recipientes in canonicum et in Fratrem, ipsi decanatum praedictum, cum pertinentiis suis et honoris plenitudine, liberaliter assignetis, ut dictus episcopus, qui tanto magis vobis poterit existere fructuosus, quanto in Ecclesia Dei majorem locum noscitur obtinere, ad dilectionem vestram valeat fortius animari; et nos devotionem vestram possimus in Domino commendare. Alioquin, venerabili fratri nostro . . . . . Burdegalensi archiepiscopo, per nostras damus litteras in praeceptis, ut, sicut eidem injunximus viva voce, vos ad id per censuram ecclesiasticam, sublato cujuslibet centradictionis et appellationis obstaculo, cognita veritate, compellat.
Datum Ferentini, VII Idus Junii, anno nono.
LXXIV. ILLUSTRI REGI HUNGARIAE. Quod, si germanus conjugis suae fuerit litteraturae competentis et aetatis, ad preces suas ipsum in archiepiscopum Colocensem confirmabit. (Ferentini, VII Id. Junii.) Coram illo fatemur, ante quem non est tutum mentiri, quod personam tuam de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta diligimus, et ad honorem et profectum tuum, quantum cum Deo possumus, efficaciter aspiramus, volentes, te scire pro certo, quod nullam apud nos patieris repulsam, in quo deberemus alium quemcunque principem exaudire. Verum, et illud te nolumus ignorare, quod ex apostolicae servitutis officio ad faciendum judicium ita sumus astricti, ut, absque cauterio conscientiae ac periculo famae, non possumus divertere ad dexteram vel sinistram. Cum non possit abscondi lucerna super candelabrum constituta, illud semper habentes prae oculis, quod de nobis Veritas protestatur: Vos estis sal terrae, quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut foras mittatur, et ab hominibus conculcetur (Matth. V). Licet igitur affectuosas nobis preces porrexeris pro dilecto filio . . . praeposito, germano . . . conjugis tuae, in archiepiscopum Colocensem electo, ut eum, quem in archiepiscopali officio tibi et regno tuo utilem ac necessarium fore confidis, munus consecrationis conferre, ac donum pallei transmittere dignaremus, quia tamen Apostolus docet, ut manus cito nemini imponamus, videlicet antequam de ipso per examinationem canonicam habeamus certitudinem pleniorem, et nos de ipsius praepositi litteratura et aetate simus incerti, quin etiam probabiliter dubitemus, petitionem regiam in hac parte non statim potuimus exsecutioni mandare, cum secundum legem divinam, in eo et litteratura sufficiens, et aetas legitima requiratur. Quia tamen, quantum honeste possumus, tuis concurrere desideriis affectamus, facimus ad praesens quod possumus, venerabili fratri nostro . . . archiepiscopo, et dilecto filio, praeposito Salzeburgensibus, dando per nostras litteras in mandatis, ut de litteratura et aetate ipsius diligenter inquirant, et quod invenerint fideli nobis insinuatione rescribant, quatenus, per eorum relationem certiores effecti, securius procedere valeamus, serenitati tuae praesentibus litteris intimantes, quod, si litteratura non solum eminens, sed saltem competens in eo fuerit inventa, et aetas non solum perfecta, sed perfectioni saltem propinqua fuerit in ipso reperta, usque adeo voluntati tuae, imo necessitati magis, satisfacere cupimus, quin potius providere, ut, nisi tantus fuerit in utraque defectus, quod non debeat tolerari, temperato rigore, cum ipso curabimus dispensare. Alioquin, non nostrae duritiae, sed ipsius insufficientiae, poterit imputari, cum nervos ecclesiasticae disciplinae licet aliquando flectere, nunquam tamen rumpere debeamus. Aequanimiter autem pro necessitate Colocensis Ecclesiae sustinemus, si tam in spiritualibus quam temporalibus interim administret, ita ut hoc in posterum ad consequentiam non trahatur.
Datum Ferentini, VII Id. Junii, anno nono.
LXXV. . . . . . STRIGONIENSI ARCHIEPISCOPO, ET . . . . . EPISCOPO AGRIENSI. Quod dispensent in matrimonio contracto inter comitem Palatinum et uxorem suam. (Ferentini, VII Idus Junii). Ex parte dilecti filii, nobilis viri . . . comitis Palatini Hungariae, nostro est apostolatui nuntiatum, quod, cum olim nobilem mulierem, quae ipsum secundo genere affinitatis et gradu secundo contingit, in facie Ecclesiae, nullo contradicente, sibi matrimonialiter copulasset, ignorans, quod hujusmodi affinitatis necessitudo posset matrimonium impedire, postmodum, saniori usus consilio, ne praedictam mulierem in animae suae dispendium in suo consortio retineret, sedis apostolicae misericordiam censuit implorandam, ut, ex nostrae dispensationis auctoritate, mulierem retinere valeat memoratam. Quaedam praeterea nobis fuere suggesta propter quae dispensationis beneficium solet facilius obtineri: quia scilicet cohabitavere simul multis annorum curriculis jam elapsis; quod etiam in diebus suis uterque processit, et sobolem ex illa copula susceperunt, nec possent sine gravissimo scandalo separari, cum nullus contra idem matrimonium appareat accusator. Quia vero nobis non constitit de praemissis, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si praemissis veritas suffragatur, eisdem, auctoritate nostra, dispensationis gratiam impendentes, mandetis, ut insimul de caetero libere permaneant et licenter.
Datum Ferentini, VII Idus Junii, anno nono.
LXXVI. ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS ET PRINCIPIBUS PER HUNGARIAM CONSTITUTIS. Quod proli regis Hungariae faciant sacramentum fidelitatis. (Ferentini, VII Idus Junii.) Cum pater et filius interpretatione juris eadem persona fingantur, satis probabiliter subinfertur, quia, quos pater retinet in visceribus charitatis, eosdem filius et diligere debeat et fovere. Charissimus siquidem in Christo filius noster . . . illustris rex Hungarorum, quam circumspecta provisione incoeperit disponere regnum suum, regnique principes quanta dilectionis exhibitione studeat honorare, vos ipsi eo certius nostis, quo frequentius vobis et vestris munificentiae suae subsidia benignius impendit, per quod est verisimiliter praesumendum, quod soboles, quae, divina disponente clementia, subcrescet ex ipso, quoad strenuitatem morum et regendi sollicitudinem, paternam debeat providentiam imitari. Ideoque, universitatem vestram monemus, et exhortamur in Domino, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes, quatenus soboli, quae regi nascetur eidem, quod, auctore Domino, futurum speratur in proximo, juramentum fidelitatis ad mandatum patris ipsius sine difficultate praestetis. Alioquin, noveritis, nos venerabilibus fratribus nostris . . . Strigoniensi archiepiscopo, etc. . . episcopo Waradiensi, in mandatis dedisse, ut vos, cum opus fuerit, ad id, districtione qua convenit, appellatione remota, compellant.
Datum Ferentini, VII Idus Junii, anno nono.
LXXVII. ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ABBATIBUS, ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS, AD QUOS LITTERAE ISTAE PERVENERINT. Quod alios Templarios redeuntes ab invio ad viam absolvant. (Ferentini, III Non. Junii.) Dilectis filiis, fratribus militiae Templi, nobis significantibus, est relatum, quod, licet quidam, excommunicationis vel interdicti sententiis innodati, ab invio cupiant ad viam veritatis redire, atque eorum collegio aggregari, ut in eorum domibus Dei servitio sedulum impendere servitium elaborent, et contra inimicos crucis Christi suam militiam valeant exercere, ipsos tamen recipere non attentant, et sic, velut jumenta putrida, hujusmodi delinquentes in suo stercore computrescunt. Quocirca, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, cum ab eisdem fueritis requisiti, ab hujusmodi excommunicatis recepta juxta formam Ecclesiae cautione, ac injuncto ipsis quod de jure fuerit injungendum, eisdem absolutionis beneficium impendatis, et sic permittatis eisdem, liberos et absolutos, e saeculo fugientes, ad praedictorum fratrum religionis observantiam transmigrare.
Datum Ferentini, III Nonas Junii, anno nono.
LXXVIII. . . . EPISCOPO, ET CLERO PLACENTIN. Quod paratus est papa recipere sacramentum a con sulibus Placentin. pro devotione Ecclesiae. (Ferentini, IV Idus Junii.) Ex litteris vestris accepimus evidenter, quod consules et consiliarii Placentini, reatum proprium cognoscentes, ad mandatum apostolicae sedis redire cupiunt humiliter et devote, propter quod gaudemus in eo qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, et crystallum suam sicut frustum panis emittit, dum diurnae contumaciae malitia congelatos ad refugium matris Ecclesiae requirendum provocat et inducit. Verum, cum praedicti consules Fulconi Radin. juramento teneantur astricti, ne ad concordiam veniant sine ipso, nec ipse vult eis dare licentiam, neque jurare, nisi tali tenore ut nullum fiat sibi mandatum, vel, si factum fuerit, observare minime teneatur, nos rogastis instanter, ut juramentum ipsius hoc modo suscipere dignaremur, quo et ipsis aperiatur ostium evadendi, et universa civitas propter unum solum hominem in interitum non labatur. Profitentur etiam ipsi se scire, quod juramentum, praeter formam Ecclesiae praestitum, non est tale, ut propter hoc ipse posset absolutionis beneficium obtinere. Licet autem nostri propositi non existat cuiquam injungere, maxime sub debito juramenti, nisi quod justum sit et honestum, nolumus tamen formam juramenti mutare, quam reges et principes consueverunt Ecclesiae in hujusmodi articulo exhibere, ne quando forsan ad consequentiam traheretur; et, quia fallere nolumus, neque falli, captiosum nolumus recipere juramentum, per quod nos, aut alii, circumveniri possemus. Porro, cum juramentum non debeat esse iniquitatis vinculum, nec per illud aliquis ad illicitum obligari, insinuatione vobis praesentium respondemus, quod, absque nota et noxa perjurii possunt praedicti consules, illo etiam contradicente, jurare, cum ipse malitiose nolit in hoc suum eis praestare consensum, et nos eos sine ipso parati sumus recipere secundum formam Ecclesiae consuetam.
Datum Ferentini, IV Idus Junii, anno nono.
LXXIX. B. TURRITANO ARCHIEPISCOPO. Quod inquirat an quinto gradu se contingant H. et filia judicis Arborensis. (Ferentini, V Idus Junii.) Ex litteris dilecti filii, nobilis viri W . . . marchionis Massae, judicis Calaritani, nos noveris accepisse, quod, cum quamdam filiam suam dilecto filio, nobili viro Hug. de Basso, judici Arborensi, maritali disposuisset foedere copulare, vulgaris rumor in partibus illis insonuit, quod dictus Hug. filiam praedicti judicis linea consanguinitatis contingit, propter quod praenominatus W. tanquam vir catholicus et Deum timens, ad apostolicum duxit oraculum recurrendum, ut, qualiter super hoc facto cum secura conscientia procedere debeat, per nostram possit responsionem plenius edoceri; adjiciens etiam, quod, si matrimonium ipsum pervenerit ad effectum, ad magnae Ecclesiae Romanae ac totius Sardiniae proveniet commodum et profectum, praesertim, cum bonum pacis speretur exinde non modicum proventurum. Ideoque, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, vocatis ante praesentiam tuam qui propter hoc fuerint evocandi, de praemissis inquiras diligentius veritatem, et in quoto gradu consanguinitatis se dictae personae contingant, et si tantum bonum ex hac re proventurum credatur, nobis per tuas litteras fideliter intimare procures, ut, per tuam relationem instructi, securius in ipso negotio, prout expedire viderimus, procedamus.
Datum Ferentini, V Idus Junii, anno nono.
LXXX. J. SANCTAE MARIAE IN VIA LATA DIACONO CARDINALI , APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Quod inquirat de statu prioratus de Bomin. [al. de Bodmyn.] (Ferentini, III Id. Junii.) Prior et canonici Regulares ecclesiae Sancti Petroci de Bomin. nobis humiliter supplicarunt, ut prioratum eorum, qui Ecclesiae Romanae censualis existit, de benignitate sedis apostolicae in abbatiam convertere dignaremur. Quocirca, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, de statu prioratus ipsius inquirens diligentius veritatem, si videris hoc ad honorem Dei sine juris praejudicio alieni posse fieri, ac ipsi Ecclesiae expedire, prioratum ipsum in abbatiam, appellatione remota, provehere non omittas.
Datum Ferentini, III Idus Junii, anno nono.
LXXXI. ANGELAE FUNDATRICI ET FRATRIBUS ECCLESIAE SANCTAE MARIAE MONTIS DE GARDIA. Recipiuntur sub protectione beati Petri. (Ferentini, IV Id. Junii.) Justis petentium desideriis, etc. usque inclinati, ecclesiam ipsam, cum omnibus bonis quae inpraesentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum, etc. Si quis autem, etc.
Datum Ferentini, IV Idus Junii, anno nono.
LXXXII. CLERO ET POPULO ALEXANDRINIS. De unione Alexandrinae et Aquensis ecclesiarum. (Ferentini, VI Idus Junii.) [Cum beatus Petrus apostolus ab ipso Jesu Christo acceperit plenitudinem ecclesiasticae potestatis dubitari non debet, quin apostolicae sedis antistes, qui beati Petri successor existit, de rebus ecclesiasticis disponendi plenam et liberam habeat facultatem, ipsa sibi Veritate dicente: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI). Ex hac ergo suprema potestatis praerogativa processit, quod felicis memoriae « Alexander papa, praedecessor noster, attendens fervorem devotionis et fidei, quam ei Alexandrinus populus tempore gravis et grandis necessitatis exhibuit, apostolicae sedis auctoritate decrevit, ut, quoniam Alexandrina civitas longe major est et populosior quam Aquensis, episcopalis sedes de illa, cujus dioecesis est contigua, transferretur ad istam. Vos itaque, per honorabiles nuntios, tam clericos quam laicos, ad nostram praesentiam destinatos, suppliciter postulastis, ut, quod idem praedecessor noster provida deliberatione decreverit, nos ejus vestigiis inhaerentes, faceremus exsecutioni mandari. Volentes autem in tanto negotio cum debita maturitate procedere, prius duximus inquirendum, utrum id absque aliquo gravi scandalo sortiri posset effectum; et, quoniam ex hujusmodi translatione non solum Aquensis civitas sed etiam Papiensis quae ipsius defensionem susceperat, scandalizari plurimum videbatur, nos, utriusque partis procuratoribus in praesentia nostra constitutis plenam concessimus audientiam: qui, cum super hoc coram nobis coepissent multipliciter altercari, partes nostras interposuimus ad concordiam, statutum praedicti praedecessoris nostri taliter moderantes, ut Alexandrinam et Aquensem Ecclesias uniamus, praesenti privilegio statuentes, quatenus unus et idem sit pontifex utriusque, unam et eamdem pontificalem sedem obtinens in utraque. Ne autem unio confusionem inducat, ad discernendum specialiter inter eas, ita duximus salubriter decernendum, ut negotia et causas quae ad ecclesiam spectant Aquensem, episcopus agat cum consilio Aquensium clericorum: quae autem ad laicos, cum consilio laicorum, infra civitatem Aquensem, vel ejus dioecesim, in loco, tam ipsis laicis quam eidem episopo, idoneo et securo: quae vero pertinent ad Alexandrinam Ecclesiam, cum Alexandrini capituli gerat assensu. Habeat autem duplex sigillum, ab una parte continens imaginem et litteras Aquensis episcopi, ab altera vero Alexandrini. Cumque idem episcopus scripserit de Aquensibus rebus aut personis Aquensibus, scribat se tantum Aquensem; porro, cum scripserit de aliis rebus aliisque personis, si fuerit in Alexandrina dioecesi, scribat se tantum Alexandrinum; si vero fuerit in Aquensi dioecesi, scribat se tantum Aquensem, et e converso, ut, cum ejusdem sint dignitatis, neutri per alteram derogent. Chrisma vero uno anno conficiat apud unam Ecclesiam, et alio apud alteram; similiter faciat de baptismo. Majores vero solemnitates aeque distribuat inter illas, ut quas uno anno celebraverit apud unam, altero celebret apud alteram; proprias autem solummodo celebret, cujus sunt solummodo speciales. Ordinationes vero clericorum qui pertinent ad Aquensem Ecclesiam, in Aquensi faciat civitate, vel ejus dioecesi loco tamen idoneo et securo. Apud utramque ecclesiam, vel ejus dioecesim, saltem per anni medietatem moretur, nisi forte necessitas, quae legem non habet, exigat interdum aliter faciendum.
Castra vero Aquensis Ecclesiae, quae tenet episcopus, per homines fideles et non suspectos Aquensibus faciat custodiri; et, si forte, quod absit! inter Alexandrinos et Aquenses scandalum oriatur, homines illorum castrorum non juvent Alexandrinos adversus Aquenses, nisi esset causa episcopi specialis. Nolumus enim, ut, propter hanc unionem, altera ecclesiarum vel etiam civitatum, auctoritatem vel potestatem, jurisdictionem ant dominationem habeat super reliquam, ne quod ad unitatem provisum est, in contrarium aliquando convertatur. Cum autem episcopus ex hac luce migraverit, praedictarum ecclesiarum canonici conveniant apud alteram, de qua inter se poterunt concordare, vel apud alium quemlibet locum; et, quem omnis concorditer, aut major et sanior pars unius, aut major et sanior pars alterius elegerint in episcopum, ejus electio per Mediolanensem archiepiscopum confirmetur, dummodo nihil obsistat ei de canonicis institutis. Si vero secundum hanc formam convenire nequiverint, aut eligant electores, qui eis episcopum eligant recipiendum ab omnibus sic electum, aut ad sedem apostolicam dirigant procuratores idoneos, per quos recipiant in episcopum, quem Romanus pontifex eis duxerit concedendum. De primo autem accessu episcopi consecrati ad alterutram praedictarum ecclesiarum, aut etiam civitatum, hoc statuimus observandum, ut, sicut episcopi sibi successerint, ita vices alternent, quatenus, cum unus post consecrationem suam primo receptus fuerit apud unam, reliquus postmodum recipiatur primitus apud reliquam, invidia penitus relegata, ita duntaxat, ut in iis, quae in utraque ecclesia debet facere alternatim, incipiat ab Aquensi. Prohibemus ergo, ne quis in utraque praedictarum ecclesiarum de caetero fiat canonicus aut persona, ne propter hoc possit aliqua confusio generari. Privilegia vero, et alia scripta quae pertinent ad Aquensem Ecclesiam, in secretario ipsius ecclesiae reponantur. Licet autem utriusque patris procuratores, in nostra praesentia constituti, praescriptam formam duxerint acceptandam, quia tamen privilegium meretur amittere, qui concessa sibi abutitur potestate, statuimus, ut, si forsan Aquenses contra statutum istud venire contempserint, nisi, ad commonitionem Romani pontificis, suae correxerint praesumptionis excessum, episcopalis sedes de Aquensi civitate, sicut praefatus praedecessor noster decrevit, in Alexandrinam transferatur; si vero Alexandrini contra idem statutum excesserint, nisi ad commonitionem Romani pontificis satisfecerint de excessu, praescriptae unionis vinculum dissolvatur. »
Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire, salva semper in omnibus apostolicae sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona sciens contra hoc privilegium temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni. Cunctis autem illud servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Datum Ferentini, per manum Joannis, Sanctae Mariae in Cosmedin. diaconi cardinalis, sanctae Romanae Ecclesiae cancellarii, VI Idus Junii, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1206, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno nono.
LXXXIII. CLERO ET POPULO AQUENSIBUS. Super eodem. (Ferentini, VI Idus Junii.) Cum beatus Petrus apostolus ab ipso Jesu Christo acceperit plenitudinem ecclesiasticae potestatis, dubitari non debet, quin apostolicae sedis antistes, qui beati Petri successor existit, de rebus ecclesiasticis disponendi plenam habeat et liberam facultatem, ipsa sibi Veritate dicente: Tu es Petrus, et super hunc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI), etc., in eumdem modum ut supra usque in finem.
Datum Ferentini, per manum Joannis, Sanctae Mariae in Cosmedin. diaconi cardinalis, sanctae Romanae Ecclesiae cancellarii, VI Idus Junii, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1206, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno nono.
LXXXIV. PRIORI S. ANDREAE, EJUS FRATRIBUS. Recepiuntur sub protectione Beati Petri. LXXXV. . . . . ABBATI, ET CAPITULO ECCLESIAE DE DINANT. LEODIENSIS DIOECESEOS. Quod conferant D. clerico beneficium. (Ferentini, VIII Id. Junii.) Etsi, juxta officii nostri debitum, omnibus, qui sunt titulo militiae clericalis ascripti, paterna nos deceat sollicitudine providere, illorum tamen petitiones facilius volumus ac debemus admittere, qui per vitae merita apud nos merentur bonorum testimoniis adjuvari. Cum autem dilectus filius, magister David, capellanus noster, partem praebendae, quam in ecclesia vestra possidebat, in nostris manibus libere resignarit, eam dilecto filio, R. clerico, nepoti ejus, quem mores et litteratura commendant, pietatis intuitu duximus conferendam, universitatem vestram monentes attentius, et exhortantes in Domino, et per apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes, quatenus, pro reverentia beati Petri et nostra, dictum R. recipientes in canonicum et in fratrem, beneficium memoratum ei liberaliter conferatis, et, quoniam Turonense concilium sectionem inhibet praebendarum, illud ei, quantocitius se facultas obtulerit, integrare curetis. Alioquin, venerabili fratri nostro . . . . . Leodiensi episcopo, nos dedisse noveritis in mandatis, ut vos ad hoc per censuram ecclesiasticam, sublato appellationis obstaculo, compellere non postponat.
Datum Ferentini, VIII Idus Junii, anno nono.
LXXXVI. . . . . . . EPISCOPO, ET . . . . . . . . DECANO, ET . . . . . . . CANCELLARIO LONDONIENSIBUS. Quod non sinant molestari E. mulierem. (Ferentini, Idibus Junii.) Ex parte E. mulieris de Bendevillis, fuit propositum coram nobis, quod, cum esset in annis minoribus constituta, citra regularem professionem et susceptionem habitus, Monialium fuit custodiae mancipata, sed, cum postmodum viro se matrimonialiter copulasset, de quo filios plurimos jam suscepit, quidam, ipsi matrimonio detrahentes, ex hoc famam ipsius satagunt suggillare. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si praemissis veritas suffragatur, nisi aliud rationabiliter contra mulierem ipsam objectum fuerit et probatum, ipsam, vel sobolem quam suscepit, non sustineatis propter hoc aliquatenus molestari. Quod si non omnes, etc. tu, frater episcope, etc.
Datum Ferentini, Idibus Junii, anno nono.
LXXXVII. PRIORI, ET CONVENTUI SANCTI PORTIAN! CLAROMONTENSIS DIOECESEOS. Ut Ecclesiam de Bajec. Durando clerico conferre ulterius non differant. (Ferentini, V Idus Junii). Per nostras vobis litteras recolimus mandavisse, ut ecclesiam de Bajec. quae dicebatur vacare, Durando, clerico venerabilis fratris nostri, Claromontensis episcopi, pro reverentia beati Petri et nostra, cum suis pertinentiis conferretis; sed, vos, mandatum nostrum, et monitionem ipsius episcopi, et dilecti filii . . . Silvanectensis archidiaconi, quos ei deputavimus monitores, surdis auribus pertransistis, sicut ex eorumdem litterarum tenore intelleximus evidenter, propter quod idem clericus, ne de ipsa in elusione mandati apostolici praesumeretis aliquid ordinare nostram audientiam appellavit. Nolentes igitur, quod de ipso misericorditer duximus inchoandum, relinquere imperfectum, per iterata vobis scripta mandamus atque praecipimus, quatenus memoratam ecclesiam dicto clerico liberaliter, prout ad vos pertinet, conferatis. Alioquin, dilectis filiis . . . abbati Sancti Genesii, et . . . cantori Claromontensi, et . . . priori Montisferrandi, Claromontensis dioeceseos, dedimus in mandatis, ut, nisi coram eis rationabile aliquid objectum fuerit, et ostensum, propter quod mandatum apostolicum non possit vel non debeat adimpleri, vos ad id per censuram ecclesiasticam, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, compellere non omittant, reducentes in statum debitum quidquid post appellationem ad nos legitime interpositam illicite invenerint attentatum.
Datum Ferentini, V Idus Junii, anno nono.
LXXXVIII. . . . EPISCOPO CLAROMONTENSI, ET . . . ABBATI MAUZIACENSI , ET . . . MAGISTRO SIMONI ARCHIPRESBYTERO DE HERMENCO, CLAROMONTENSIS DIOECESEOS. Mandat eis, ut quae sententialiter ab eo definita sunt in causa inter priorem Montis-Ferrandi, et procuratorem Hospitalariorum, Claromontensis dioeceseos, faciant observari. (Ferentini, II Idus Junii). [In nostra praesentia constitutis dilectis filiis. . . priore ecclesiae Montisferrandi, et B. procuratore Hospitalariorum Claromontensis dioeceseos, venerabilem fratrem nostrum, Sabinensem episcopum concessimus auditorem, coram quo idem prior proposuit, quod praedicti Hospitalarii parochianos suos admittunt ad ecclesiastica sacramenta, et tam excommunicatos quam interdictos, et quosdam alios, videlicet Willelmum de Mazeriis, Willelmum Dretturer, Joannem Bondiner, Durant. de Lavor, et duos pueros, filium scilicet Willelmi de Mazeriis, et filium Joannis de Ventador, infra annos legitimos constitutos, receperunt ad ecclesiasticam sepulturam, propter quod Ecclesia eadem damnum sustinuit plusquam quinque millium solidorum. Quare, prior idem humiliter supplicabat, ut ipsis Hospitalariis interdicere, ne de caetero talia in ejus praejudicium attentarent, et ad resarcienda damna, quae exinde sustinuit, eosdem compellere dignaremur. Econtra, praedictus proposuit procurator, quod tam ex privilegio quam indulgentia speciali, licet Hospitalariis omnes passim, praeter excommunicatos et interdictos, ad ecclesiasticam recipere sepulturam, qui apud illos elegerint sepeliri, fideicommissa quoque ultima voluntate relicta possunt licenter accipere, soluta tantummodo quarta parochiali Ecclesiae, de cujus parochia mortuorum corpora assumuntur, praeterquam de equis et armis, quae indulta sunt ipsis in subsidium terrae sanctae, de quibus quartam deducere non tenentur. Cum igitur haec et alia, quae coram ipso episcopo fuere proposita, idem nobis fideliter retulisset, auditis et intellectis attestationibus et allegationibus universis, de consilio fratrum nostrorum talem duximus sententiam proferendam, quod praedicti Hospitalarii de caetero non recipiant Parochianos ecclesiae supradictae ad ecclesiasticam sepulturam, nisi apud eos elegerint sepeliri, et tunc parochialis ecclesia de oblationibus, lectis et aliis, quae defunctus pro anima sua in ultima dispositione relinquit, praeterquam de equis et armis, recipiat quartam partem, et Hospitalariis residuum habeant, nisi dolo, vel fraude eorum, defunctus inductus fuerit ad dispositionem hujusmodi faciendam, nihilominus ipsis Hospitalariis injungentes, ut de quarta parte quinque millium solidorum priori satisfaciant memorato, cum constet eos a parochianis prioris illos solidos recepisse, nec sit sufficienter ostensum, quod eorum oblati vel commissi fuissent. Eisdem praeterea duximus injungendum, quod nisi probaverint quod Willelmus Gastasalt, qui fuit interfectus in campis, apud ipsos elegerit sepulturam, universa, quae ipsius intuitu receperunt, priori restituant memorato; alioquin, quartam partem solummodo restituere teneantur; pro filio vero Willelmi de Mazeriis, et filio Joannis de Ventador, quos constat infra annos legitimos decessisse, eisdem injunximus, ut quae sepulturae illorum gratia receperunt, restituant universa.] Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus quod a nobis est sententialiter definitum, vos, appellatione remota, per censuram ecclesiasticam faciatis firmiter observari; contradictores censura simili compescentes. Quod si non omnes, tu, frater episcope, cum eorum altero, etc.
Datum Ferentini, II Idus Junii, anno nono.
LXXXIX. B. EPISCOPO PAPIENSI, EJUSQUE SUCCESSORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS. Confirmantur privilegia et statuta ipsius Ecclesiae. (Ferentini, II Idus Junii.) Et ipsa justitiae ratio, et apostolicae sedis deposcit benignitas, ut locis et personis, beato Petro et sanctae Romanae Ecclesiae specialius adhaerentibus, et in ejus devotione et obedientia persistentibus, patrocinii et tuitionis nostrae manum abundantius et propensius extendere debeamus. Hujus itaque rationis debito provocati, honorem ac dignitatem Papiensis Ecclesiae, tanquam propriae et specialis apostolicae sedis filiae, volumus conservare. Quocirca, venerabilis in Christo frater, Bernarde episcope, quem sincera in Christo charitate diligimus, tuis justis postulationibus gratum impertientes assensum, ad exemplar praedecessorum nostrorum, felicis memoriae Callixti, Innocentii, Eugenii et Anastasii, Romanorum pontificum, praedictam Papiensem Ecclesiam, cui, Deo auctore, praeesse dignosceris, praesentis scripti privilegio communimus, et omnem ipsius ecclesiae dignitatem, per eorumdem Romanorum pontificum privilegia vel authentica scripta concessam, nos quoque auctoritatis nostrae favore nihilominus confirmamus, fraternitati siquidem tuae, inter sacra missarum solemnia, palleo uti, et tam tibi quam successoribus tuis, in processione Palmarum et feriae secundae post Pascha, equum album udone coopertum equitare, nec non et crucem inter ambulandum praeferre concedimus. Ob majorem quoque ipsius Papiensis Ecclesiae dignitatem confirmantes, statuimus, ut in synodalium celebratione conventuum, tam tu, quam successores tui, ad sinistrum Romani pontificis latus primum sessionis locum perpetualiter habeatis. In monasteriis autem, aut capellis aliquibus, prater matricem ecclesiam, baptismum generalem fieri penitus prohibemus; in quibus si qua forte praecepta, contra sacros canones elicita, inveniri contigerit, nostris canonicis non praejudicent institutis. Clericos, sanctimoniales, viduas urbis vestrae, sine vestra conscientia, nemo praesumat in judicium trahere, aut vim eorum rebus inferre. Nec coemeteriorum, quae, intra vel extra, circa civitatem sunt, curam vobis aut potestatem subtrahere quaelibet persona praesumat, nec ullus unquam, cujuscunque saecularis dignitatis aut potentiae, homo, quasi sub obtentu hospitalitatis, vel patronatus occasione, in tuo episcopio, aut in domibus sacerdotum, seu clericorum tuorum, sine tua tuorumque successorum voluntate, audeat applicare. Nec in rebus mobilibus aut immobilibus, sive personis cujuscunque conditionis ad vestram ecclesiam pertinentibus, invasionem aut violentiam, vobis invitis, fieri, sine legali ratione, permittimus. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus et illibata permaneant: in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: monasterium Sancti Apollinaris, cum capellis et parochiis suis; monasterium Sancti Petri, quod dicitur Leprosorum, cum capellis et parochiis suis; monasterium Sancti Marini, cum capellis et parochiis suis; monasterium Sancti Gervasii, cum capellis et parochiis suis; monasterium Sancti Pauli et Sancti Jacobi de Vernanola, monasterium-Vetus, et monasterium Senatoris, cum capellis et parochiis suis; monasterium Leani, et monasterium Sancti Thomae, cum capellis et parochiis suis; monasterium Sancti Felicis, cum capellis et parochiis suis. Ipsorum vero monasteriorum, quae infra vestrae dioeceseos fines sunt, canonica dispositio, et abbatum qui in eis sunt vel abbatissarum discussio, electio et consecratio, vestro semper arbitrio conservetur. Porro, presbyteros praedictorum monasteriorum, prout ecclesiastica necessitas exegerit, absque alicujus temeraria contradictione, ad tuum volumus venire concilium. Confirmamus etiam vobis ecclesiam Sanctae Mariae de Betlehem, et hospitale de Cropellis, hospitale de Sancta Justina, hospitale de Tossicaria, hospitale de Galbera, hospitale Guidonis Fabri, hospitale Tidonis, hospitale de Pontiano; in archiepiscopatu Mediolanensi, monasterium Sancti Donati, ab antecessore tuo fundatum in loco, qui Scoiola dicitur, cum capellis et parochiis suis, monasterium Sanctae Mariae de Charitate, cum parochia sua, cum capellis et parochiis suis; in Laudensi episcopatu, plebem de Pustino, cum capellis et parochiis suis; in episcopatu Cremonensi, plebem de Pagatiano, cum parochia sua; in episcopatu Placentino, plebem de Fontan. cum capellis et parochiis suis, plebem de Rivegozo, cum capellis et parochiis suis; inter episcopatum Astensem, et Aquensem, et Albensem, plebem de Ponte, cum capellis et parochiis suis; in episcopatu Vercellensi, plebem de Peningo, cum parochia sua; versus Alexandriam, plebem Sancti Siri de Sala, cum capellis, parochiis et pertinentiis suis, plebem de Plovera, cum capellis, parochiis et pertinentiis suis, plebem de Bassegnan, cum capellis, parochiis et pertinentiis suis, plebem de Valentia, cum capellis, parochiis et pertinentiis suis, plebem de Astillian, cum capellis, parochiis et pertinentiis suis, plebem Sancti Salvatoris, cum capellis, parochiis et pertinentiis suis, et plebem de Petra, cum capellis et parochiis suis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praedictam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, vestris et aliorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, etc., usque subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, etc, usque in finem aeternae pacis inveniant. Amen.
Datum Ferentini, per manum Joannis, Sanctae Mariae in Cosmedin. diaconi cardinalis, sanctae Romanae Ecclesiae cancellarii, II Idus Junii, indictione octava, Incarnationis Dominicae 1206, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno nono.
XC. CAPITULO CUMANO. Quod recipiant B. subdiaconum papae in canonicum. (Ferentini, XVIII Kal. Julii.) Jamdudum inobedientes nobis et rebelles effecti, ostendistis vos, sicut non effectus rei, sed defectus operis potius manifestat, mandatorum sedis apostolicae contemptores, et perversores nihilominus ecclesiasticae disciplinae. Cum enim olim vobis pluries direxerimus scripta nostra, ut dilectum filium, B. subdiaconum nostrum, in canonicum vestrum reciperetis et fratrem, praebenda eidem in ecclesia vestra liberaliter assignata, vos, aures vestras more surdae aspidis obturantes, id efficere penitus contempsistis; et, licet propter hoc exstiteritis diu vinculo excommunicationis astricti, nondum tamen vestra potuit rebellio emolliri, quod quam grave nobis et molestum existat, nisi mansuetudo rigorem, et misericordia motum animi temperasset, aliter monstravissemus. Verum, quia memorato subdiacono competenter in Mediolanensi Ecclesia est provisum, ab impetitione ipsius vos penitus absolventes, venerabili fratri nostro . . . . . episcopo vestro, nostris damus litteris in mandatis, ut excommunicationis sententiam, qua ligati propter hoc diutius exstitistis, juxta formam Ecclesiae, auctoritate nostra relaxet; nihilominus universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandantes, quatenus de praebenda, quam dicto mandaveramus clerico assignari, non praesumatis aliquid ordinare, donec super hoc nostrae receperitis beneplacitum voluntatis.
Datum Ferentini, XVIII Kal. Julii, anno nono.
XCI. . . . . . PAMPILONENSI EPISCOPO, ET P. DE CASTRO NOVO, ET FRATRI R. MONACHIS MONTIS-FRIGIDI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATIS. Quod audiant causam in causa matrimoniali, inter regem Aragonum et M. natam G. de Montevessulano. (Ferentini, XV Kal. Julii.) Transmissa nobis charissimus in Christo filius noster, Petrus, Aragonum rex illustris, insinuatione monstravit, quod, cum dilectam in Christo filiam nostram, nobilem mulierem, M. natam quondam G. de Montepessulano, sibi de facto matrimoniali foedere copulasset, apparuit tandem, quod quamdam carnaliter praecognoverat, eamdem nobilem proxima con sanguinitatis linea contingentem, quin etiam eadem M. virum habet superstitem, cum quo ante contraxerat, videlicet nobilem virum . . . . . comitem Convenarum; propter quod idem rex, tanquam vir catholicus et Deum timens, cauteriatam conscientiam super hoc gerens, ac metuens ex hoc animae suae periculum imminere, ad apostolicae sedis oraculum duxit quantocius recurrendum. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si talis apparuerit accusator, cujus accusatio de jure sit admittenda, vos, partibus convocatis, audiatis causam, et eam, si partes consenserint, sublato appellationis obstaculo, fine canonico terminetis. Alioquin, gesta omnia conscribentes, sub testimonio litterarum vestrarum ea nobis fideliter transmittatis, praefigentes partibus terminum competentem, quo per procuratores idoneos nostro se conspectui repraesentent, justum, auctore Domino, judicium recepturae. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.
Datum Ferentini, XV Kalendas Julii, anno nono.
XCII. AQUENSI CAPITULO. Confirmantur universae ecclesiae ad ipsos pertinentes. (Ferentini, XVI Kal. Julii.) Solet annuere sedes apostolica, etc. Cum autem, utilitate ac necessitate pensatis, Aquensem et Alexandrinam Ecclesias duxerimus uniendas, ne quod circa unionem hujusmodi utiliter est provisum, alterutri Ecclesiae imposterum pariat detrimentum, universas ecclesias, quas Aquensis Ecclesia bona fide et justo titulo hactenus inconcusse possedit, vobis, ac per vos ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti . . . salva reverentia quam Aquensi et Alexandrino debent episcopo, juxta quod ratio postulat unionis. Nulli ergo omnino hominum, etc. Si quis, etc.
Datum Ferentini, XVI Kalendas Julii, anno nono.
XCIII. LITTERAE ARCHIPRESBYTERI MEDIOLANENSIS, ET VICECOMITIS. Qualiter commissa eis super pace facienda inter Alexandrinam et Aquensem civitates exsecuti sint. (Haec apud Raynald.) « [Sanctissimo Patri, et domino, Innocentio, Dei gratia summo pontifici, W. Mediolanensis Ecclesiae archipresbyter, licet indignus, et Ariprandus dictus vicecomes, ejus humilis ac devotus subdiaconus, tam devotam quam debitam in omnibus subjectionem. Placuit beatitudini vestrae, Pater sanctissime, nobis, servulis vestris, dare in mandatis, ut, ad civitatem Alexandriae personaliter accedentes, clerum et populum ad pacem et concordiam cum Aquensibus faciendam, nec non ad unionem acceptandam, prudenter admonere, et diligenter inducere studeremus. Verum, quid super his fecerimus, et quantum laboraverimus, partes ipsae, et scripta nostra, per eas Majestati vestrae directa, liquido declarabunt. Quid autem super fidelitatibus et censu exigendis fecerimus, audiat sanctitas vestra plenissime veritatem. Convocavimus siquidem potestatem, consules, et consiliarios Alexandriae, et ostendimus eis, qualiter tenerentur et obligati essent ad censum et fidelitates Romanae Ecclesiae praestandas, qualiter insuper in signum hominii se dederant in manibus felicis memoriae domini Alexandri, a quo ipsa civitas denominationem accepit. Ostendimus etiam eis, et perlegimus instrumentum publicum, in quo omnia ista continebantur; qui, verbum nostrum non minus alacriter quam devote recipientes et acceptantes, cum omni festinantia praeceperunt campanam pulsari, ut multitudo populi conveniret, qui, scientes causam vocationis suae, cucurrerunt quasi ad vocem jucundam, et vix prae gaudio et exsultatione sustinentes verbum sibi proponi, clamaverunt, quasi una voce, cum ingenti laetitia et tripudio maximo: Fiat, fiat voluntas domini nostri; et sic in omni pace recepimus hominium et fidelitates potestatis, consulum et consiliariorum ac universorum qui ad locum illum convenerant, et inde fecimus fieri publicum instrumentum. Deinde quosdam honestos viros, qui monitores civitatis vocantur, fecimus nuntios nostros, quos jurejurando nobis astrinximus, ut singulas oras, vicos et plateas civitatis circuirent, et fideliter ab universis fidelitates et censum, secundum instrumenti tenorem, exigerent et reciperent, et quidquid super his facerent, totum per publicam scripturam nobis ostenderent et consignarent; quae omnia bene et solemniter facta sunt. » Sunt autem qui juraverunt in summa quinque millia octingenti sexaginta sex, sicut in instrumentis vestrae paternitati transmissis continetur, et summa census librarum viginti quinque Papiensium. Et haec omnia per Joannem Tornielum, subdiaconum vestrum, canonicum Novariensem, et quosdam socios suos, nuntios Alexandrinorum, vestrae paternitati destinamus. Ad haec, noverit vestrae celsitudinis immensa discretio, quod, per ea quae vidimus et cognovimus manifeste, credimus et nullatenus dubitamus quod vobis et Ecclesiae erit ad gloriam et utilitatem maximam, si honori et exaltationi intenderitis Alexandrinorum.]
XCIV. P. POTESTATI ET POPULO ALEXANDRINIS. Super eodem. (Ferentini, XI Kal.) [Cum dilectus filius, Joannes Torniellus, subdiaconus noster, et N. vicedominus Aquensis, et nobiles viri, R. Scacavel, et P. Fantinus, nuntii vestri, ad sedem apostolicam accessissent, censu debito nobis, et instrumento in quo eorum omnia erant scripta, qui nobis fidelitatem praestiterant, praesentatis, pro vestris et civitatis vestrae negotiis promovendis diligenter ac sollicite institerunt, ita, quod nullatenus possunt de negligentia reprehendi, sed eorum diligentia potest merito commendari. Et, licet negotium secundum suam voluntatem non fuerit usquequaque promotum, finem tamen congruum ad honorem et profectum vestrum absque dubio est sortitum, juxta quod ad scandali materiam removendam magis cognovimus expedire. Monemus igitur universitatem vestram, et exhortamur in Domino, per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus in fidelitate ac devotione apostolicae sedis, sicut laudabiliter incepistis, ita prudenter perseverare curetis, quod gratiam apostolicae sedis mereamini plenius et favorem, et nos ad ea quae vestrum respiciant commodum et honorem, merito debeamus impendere operam efficacem. In signum autem gratiae specialis, mittimus vobis sub insigni beati Petri vexillum, ut ipse vos, tanquam filios speciales, contra hostes mentis et corporis custodiat et defendat.
Datum Ferentini, XI Kal. Julii, anno nono.]
XCV. UNIVERSO CLERO ALEXANDRINO. Super eodem. (Ferentini, XI Kal. Julii.) [Cum Alexandrinam et Aquensem Ecclesias duxerimus uniendas, ut utrique sit Ecclesiae unus pastor, praesentium vobis auctoritate praecipiendo mandamus, quatenus venerabili fratri nostro . . . . . . Alexandrino et Aquensi episcopo, tanquam patri et episcopo animarum vestrarum, de caetero intendentes, ipsi obedientiam et reverentiam exhibeatis debitam et devotam.
Datum Ferentini, XI Kalendas Julii, anno nono.
XCVI. ADOLPHO QUONDAM COLONIENSI ARCHIEPISCOPO. Quod desinat mala facere et ad Ecclesiam revertatur. (Ferentini, IX Kal. Julii.) Quoties te monitis et consiliis, precibus et praeceptis, minis et terroribus inducere curaverimus, ne, conversus in arcum perversum, sine causa nobis illuderes, quos ad favendum illustri regi Othoni per litteras et nuntios induxisti, parcens saluti et famae tuae, nondum, si credimus, es oblitus, quamvis, exigentibus culpis tuis, sis in reprobum sensum datus. Sed ecce, justo judicio primus ipse in foveam incidisti, quam alii praeparasti, quia, cum velles praedictum regem dejicere, dejectus es ipse prior, propter notum perjurium, proditionem vulgatam, publicam excommunicationem et inobedientiam manifestam. O, si diligenter attenderes quod laici de te sentiant, quod clerici de te dicant, quomodo tuam vilificasti personam, foedasti ordinem, officium deturpasti, factus tibi ipsi contrarius et reprobans temetipsum, procul dubio non minus erubesceres de infamia, quam doleas de jactura! Condolemus utique tibi, si tamen tu doleas, non quidem ad exercendam vindictam, sed ad poenitentiam peragendam, quoniam inutiliter vindicare te studes, posses autem utiliter poenitere. Quid enim tibi possunt prodesse homicidia, sacrilegia, furta, incendia, et alia facinora quae committis? Putasne per illa valeas apud Dominum, aut etiam apud nos indulgentiam promereri? Facta sunt novissima tua pejora prioribus, dum, accumulando peccata peccatis, pressus pondere vitiorum, ad inferni te profundo demergis. Ne putes quod verba ista de cordis amaritudine proferamus, eum, etsi tuam odiamus offensam, diligamus naturam, memores adhuc illius dilectionis antiquae, qua te inter fratres et coepiscopos nostros affectuosius amabamus, sed, ex compassionis affectu, novit Dominus, verba ista proferimus, quoniam gemimus et tristamur, dum audimus te de malo vergere semper in pejus, quia, licet graviter laedas alios, gravius tamen laedis te ipsum, et inde deficis amplius, unde magis proficere te confidis. Memorare novissima tua, si forsan a tanto resipiscas errore, ad illum per humilem poenitentiam te convertens, a quo te per contumacem inobedientiam avertisti, quoniam haec sola tibi semita est relicta, per quam venire poteris ad salutem. Licet enim redire non possis ad gradum a quo merito decidisti, si tamen sub potenti manu Dei te humiliare curaveris, adhuc te poterit ejus dextera sublevare; sin autem, pravis acquiescendo consiliis, et iniquis operibus insistendo, magis ac magis provocaveris ejus iram, procul dubio non effugies manus ejus, quae te punient graviter in praesenti, et gravius in futuro. Monemus ergo te, frater, cum lacrymis, ex exhortamur in Christo Jesu, qui venturus est judicare vivos et mortuos, quatenus, nostris salubribus monitis acquiescens, per poenitentiae medicinam de morte resurgas ad vitam, et ad ubera matris Ecclesiae revertaris, quae pio miserationis affectu recipit filios delinquentes, quoniam, etsi sacrosanctam Romanam Ecclesiam, matrem tuam, in gravem difficultatem induxeris, de qua per te non posset aliquatenus liberari, quia tamen ille est fundator et fundamentum ipsius qui imperat ventis et mari, dum ipse sit nobis adjutor, non timemus quid faciat nobis homo.
Datum Ferentini, VIII Kal. Julii, anno IX.
XCVII. ALBERTO PRAEPOSITO IN ARCHIEPISCOPUM MAGDEBURGENSEM ELECTO. Quod nuntium apostolicum benigne tractet. (Ferentini, IX Kal. Julii.) Tempestas imperii, quae te impulit ad id improvide faciendum, quod promotionem tuam merito potuit impedire, necessario nos retardat, ne adhuc ad tui confirmationem negotii procedamus. Licet autem adversum te fuerimus de jure commoti, dilectus tamen filius, magister G. nuntius tuus, vir utique providus et fidelis, commotionem nostram non destitit mitigare, ita, quod, temporis opportunitate reperta, ipsum proposuimus consummare negotium, dummodo te nobis, tanquam membrum capiti, studeas conformare. Quocirca, devotionem tuam monemus attentius, et per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus eumdem magistrum, quem nos, suae probitatis intuitu, sincera diligimus in Domino charitate, benigne recipias, et honeste pertractes, eumque, cum necessitas postulaverit, tanto securius ad praesentiam nostram remittas, quanto majorem gratiam in oculis nostris invenit. Ipse quippe tibi plenius intimabit quae a nobis accepit secretius intimanda.
Datum Ferentini, IX Kalendas Julii, anno nono.
XCVIII. B. PAPIENSI EPISCOPO. Committitur dispositioni suae monasterium Sanctae Mariae et Sancti Bartholomaei. (Ferentini, XIII Kal. Julii.) Apostolica sedes, quae, disponente Domino, cunctorum fidelium mater est et magistra, consuevit aequo libramine ponderare merita singulorum, ut valeat unicuique, prout exigit ratio, respondere. Nos ergo, qui, licet immeriti, huic sanctae sedi superna gratia praesidemus, fidem et devotionem, quam, praedecessorum tuorum inhaerens vestigiis, ergo nos et Romanam Ecclesiam habere dignosceris, attendentes, et intuentes nihilominus deformationem et lapsum quorumdam monasteriorum, tam monialium quam etiam monachorum, in Papiensi existentium civitate, quae ad Romanam Ecclesiam nullo pertinent mediante, tam tibi quam illis, diverso tamen respectu, disposuimus providere, ut videlicet onus illorum ad tuum referamus honorem, quoniam in ecclesiasticis rebus et honor oneri, et onus est adnexum honori. Quia vero inter hujusmodi monasteria duo maxime indigent officio provisoris, videlicet Sanctae Mariae foris portam Papiensem, quod est monialium, et Sancti Bartholomaei in Strata, quod est monachorum, nos illa, cum capellis, parochiis et pertinentiis suis, de communi fratrum nostrorum consilio, dispositioni tuae, tam in spiritualibus quam temporalibus, duximus committenda, ut in eis vice nostra corrigas et emendes, instituas et destituas, statuas et decernas, quae ipsis monasteriis spiritualiter et temporaliter noveris expedire. Ut autem et onus honoris, et honor oneris per te ad tuos transeat successores, praesentium auctoritate concedimus, quatenus tui etiam successores in hoc tibi succedant tam onere quam honore, dummodo circa devotionem apostolicae sedis, et provisionem monasteriorum ipsorum tales se studeant exhibere, ne privilegium mereantur amittere, si concessa sibi abusi fuerint potestate. Nulli ergo . . . hanc paginam nostrae concessionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Ferentini, XIII Kalendas Julii, anno nono.
XCIX. . . . . . . SABINENSI EPISCOPO. Reponitur ad eumdem statum defendendi jura Ecclesiae quem habuit praedecessor. (Ferentini, V Kal. Julii.) Quoniam propter longam absentiam bonae memoriae Conradi, Sabinensis episcopi, pro eo quod curam pastoralem gessit in Ecclesia Maguntina, et propter eorum incuriam, quibus episcopatus Sabinensis diversis temporibus fuit cura commissa, ejusdem episcopatus sunt jura neglecta, a nobis humiliter postulasti, ut super hoc tibi dignaremur paterna sollicitudine providere. Nos ergo, tuis precibus annuentes, tam ex providentia pastorali quam ex gratia speciali, de consilio fratrum nostrorum, in eo te statu, quoad defendenda ipsius episcopatus jura, reponimus, quem habuit, quando idem Conradus Sabinensis Ecclesiae praesulatum accepit. Nulli ergo . . . nostrae concessionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Ferentini, V Kalendas Julii, anno nono.
C. P. TITULI SANCTI MARCELLI, ET B. TITULI SANTAE SUSANNAE. PRESBYTERIS CARDINALIBUS, APOSTOLICAE SEDIS LEGATIS. Quod moneant patriarcham Constantinopolitanum, quod non recipiat Venetos in cononicos Sanctae Sophiae, sed alios, dummodo boni sint . (Ferentini, XI Kal. Julii.) [Ad decorem] et commodum tam Ecclesiae Sanctae Sophiae, quam aliarum ecclesiarum, quae sunt in urbe Constantinopolitana constructae, noscitur pertinere, ut litterati viri, et morum honestate conspicui, de quibuslibet mundi partibus venientes, institui debeant in eisdem. Verum, sicut nostris auribus est suggestum, venerabilis frater noster. . . . . Constantinopolitanus patriarcha, eorum immemor, quae sibi suggessimus viva voce, ac postmodum per scripta mandavimus, si tamen ad ipsum litterae nostrae pervenerunt, aliarum nationum clericos spernens, Venetos tantum in ipsis Ecclesiis, et praecipue in Ecclesia Sanctae Sophiae, satagit collocare, non attendens, quod in omni gente qui facit justitiam, acceptus est Deo, nec sanctuarium Dei jure convenit haereditario possideri. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus eumdem patriarcham monere ac inducere studeatis, ut viros religiosos, honestos et litteratos, undecunque originem duxerint, in praedictis ecclesiis instituere non postponat, et maxime in majori, proponentes eidem, quod, si monitis vestris acquiescere non curaverit, indignum se reddet, ut vos aliarum clericos nationum ad ejus obedientiam compellatis praesertim, cum ipsi propter hoc ad nostram duxerint audientiam appellandum, neque dissimulare poteritis quin hoc nostris auribus intimetis, ut ex hoc ipso, an verum sit quod Venetis dicitur promisisse, conjicere valeamus.] Si qui vero clerici per vos, vel alterum vestrum, sunt in praedictis Ecclesiis instituti, appellatione postposita, faciatis eos pacifica possessione gaudere, amotos, sicut justum fuerit, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, facientes restitui ad easdem. Quod si non ambo . . . alter vestrum, etc.
Datum Ferentini, XI Kalendas Julii, anno nono.
CII. P. ILLUSTRI REGI ARAGONUM. Quod possint coronari reges Aragonum per archiepiscopum Tarraconensem. Cum quanta gloria, etc. Eadem penitus ac epistola libri octavi 92, quam vide (pag. 734), et quae ibi annotata sunt.
CII. EIDEM. Quod bona haereticorum, quos exterminabit, sint ad usum suum. (Ferentini, V Idus Junii.) Cum secundum evangelicam veritatem, operarius sua mercede sit dignus, ac alibi scriptum sit, quod bovi trituranti os non debet infrenari, multo amplius convenit dignae remunerationis praemio confoveri, qui, legem zelantes divinam, vulpeculas quae vineam Domini Sabaoth demoliri conantur, quasi volentes Christianae fidei observantiam astutis machinationibus abolere, in eorum exterminium efficaciter laborant, praesertim, cum, eisdem prorsus exclusis, eadem vinea fructificare possit uberius per opera pietatis. Hac itaque consideratione prudenter inducti, auctoritate praesentium tibi duximus concedendum, ut universa haereticorum, sibique faventium, bona mobilia, quae ad tuas manus devenerint, dum eos exterminare studueris zelo fidei orthodoxae, ad tuum usum libere tibi liceat retinere. Bona etiam immobilia, quae de ipsorum manibus eruere poteris hac de causa, retineas sine praejudicio juris alieni. Nulli ergo . . . nostrae concessionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Ferentini, V Idus Junii, anno nono.
CIII. P. DE CASTRO-NOVO, ET R. MONACHIS FONTIS-FRIGIDI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATIS. Ut assignent castrum de Scura regi Aragonum, pro haereticis exstirpandis. (Ferentini, V Id. Junii.) Charissimus in Christo filius noster, P. Aragonum rex illustris, sua nobis insinuatione monstravit quod castrum de Scurra, quod ad Romanam Ecclesiam noscitur pertinere, in tali loco, inter haereticos videlicet, est positum et firmatum, quod iidem haeritici inde possunt opportunius quam de loco alio coerceri, propter quod idem rex, tanquam zelator legis divinae, humiliter postulavit a nobis, ut, cum guerram contra praefatos haereticos movere curaverit, de ipso castro copia fiat sibi ad laudabile propositum peragendum. Nos igitur, piam intentionem ejusdem regis in Domino commendantes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, cum idem rex ad debellandum et exstirpandum praedictos haereticos de partibus illis fuerit praemunitus, castrum ipsum faciatis ei, si necessitas exigat, assignari; ita tamen, ut per hoc idem castrum ab apostolicae sedis dominio minime subducatur. Quod si non ambo his exsequendis interesse potueritis, alter vestrum ea nihilominus exsequatur.
Datum Ferentini, V Idus Junii, pontificatus nostri anno nono
CIV. . . . . . . ANTISSIODORENSI EPISCOPO. Quod decernat super quodam matrimonio O. mulieris. (Ferentini, V Nonas Julii.) [Fraternitatis tuae litteras recepimus, continentes, quod Odeardis mulier cuidam viro matrimonialiter nupsit, cum quo per multos annos morata, non potuit carnaliter ab ipso cognosci. Licet autem per . . . archipresbyterum tuum, super hoc fuisses edoctus. volens tamen super hoc habere certitudinem pleniorem, quasdam matronas suae parochiae, providas et honestas, ad tuam praesentiam evocasti, districte illis injungens, sub periculo animarum, ut mulierem ipsam prudenter inspicerent, et perquirerent diligenter, utrum idonea esset ad viriles amplexus; quae tandem in fide sua tibi asseruere constanter, quod eadem mulier nunquam poterat esse mater aut conjux, tanquam cui naturale deerat instrumentum. Unde, inter ipsam et virum illum divortium celebrasti, mulierem ipsam inducens, ut ad aliquam se religionem transferret, perpetuam continentiam servatura; viro vero licentiam tribuisti ut uxorem duceret in nomine Domini, quia pater fieri cupiebat. Contigit autem postea, quod mulier eadem invenit qui seras hujusmodi reseravit, abjiciens continentiam quam promisit, et quae alium virum habuerat, Willelmo, latori praesentium, supernupsit. Pro quibus nobis humiliter supplicasti, ut cum eis misericorditer ageremus. Quamvis igitur semiplene nobis expresseris, quomodo dicta mulier se promiserit continentiam servaturam, utrum videlicet simplici verbo, an voto solemni, utrumve ad religionem transierit, ut promisit, an contra promissionem in domo remanserit, et qualiter seras illas fecerit reserari, utrum videlicet artificio medici, an concubitu viri, seu alio quolibet modo; nos tamen, perspicaciter attendentes, quod impedimentum illud non erat perpetuum, quod, praeter divinum miraculum, per opus humanum absque corporali periculo potuit removeri sententiam divortii; per errorem, licet probabilem, novimus esse prolatam, cum pateat ex postfacto, quod ipsa cognoscibilis erat illi, cujus simili commiscetur, et ideo, inter ipsam mulierem et primum virum dicimus matrimonium exstitisse. Quare, inter ipsam et praedictum Willelmum matrimonium non esse censemus, eosque praecipimus ab invicem separari; et, si praedicta mulier ad Religionem transivit, sicut asseritur promisisse, primus vir, qui non cognovit eamdem, cum illa remaneat, cum qua postmodum Ecclesiae auctoritate contraxit. Alioquin, idem vir, dimissa ea, quam postea superduxit, debet ad istam redire, cum qua primo contraxit, nisi se voto mulier ipsa constrinxerit ad continentiam observandam, ut intelligatur per hoc cum praedicto Willelmo fornicata fuisse, vel, nisi se fornicario modo alii viro miscuerit, ut primus vir, praetextu fornicationis quam ipsa commisit, ejus velit consortium declinare. Nam, si tantum simplici verbo promisit se continentiam servaturam, et postea in conspectu Ecclesiae nupsit memorato Willelmo, quandiu articulus iste dubitabilis erat, praesumi non debet, quod fornicaretur cum illo; sed amodo non debet cum illo aliquatenus remanere. Per hoc autem quaestionem illam noveris esse solutam, qua quaeritur, utrum illa quae adeo arcta est, ut nulli possit carnaliter commisceri, nisi per incisionem, aut alio sibi modo violentia inferatur, non solummodo levis, sed forte tam gravis, ut ex ea mortis periculum timeatur, ad matrimonium contrahendum debeat idonea perhiberi. Similiter illa, quae viro cui nupserat adeo arcta est, ut nunqnam ab eo valeat deflorari, si, ab eo per judicium Ecclesiae separata, nubat alteri viro, cui arcta non sit, et per frequentem usum secundi, reddatur etiam apta primo, utrum debeat ad illum redire, cum quo prius foedus inierat conjugale. De talibus autem non est facile judicandum, cum finale judicium pendeat ex futuro.] Tu ergo, secundum quod superius est distinctum, facias quod decrevimus, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, firmiter observari.
Datum Ferentini, V Nonas Julii, anno nono.
CV. . . . . . . PRAEPOSITO ET CAPITULO SANCTI PETRI DE RONAIS. Quod recipiant Walterum clericum in canonicum. (Ferentini, II Idus Junii.) Cum simus, licet immeriti, successores illius, cui jussit Dominus pascere oves suas, eis praecipue paterna tenemur sollicitudine in suis necessitatibus subvenire, de quorum litteratura et conversatione laudabili ex mora, quam apud sedem apostolicam fecisse noscuntur, sumus certiores effecti. Inde est, quod universitatem vestram monemus attentius et hortamur, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes, quatenus pro reverentia beati Petri et nostra dilectum filium, magistrum Walterum, pauperem clericum, qui apud sedem apostolicam diutius est laudabiliter conversatus, in fratrem vestrum et canonicum liberaliter admittatis, ut, praeter ipsius obsequium quod vobis utile reputamus, nostram quoque gratiam, si pro eo fuerimus exauditi, consequamini pleniorem.
Datum Ferentini, II Idus Junii, anno nono.
CVI. M ABBATISSAE MONASTERII SANCTORUM INNOCENTII ET ANASTASII IN GANDERSHEIM, EJUSQUE SORORIBUS REGULARITER SUBSTITUENDIS. Recipiuntur sub protectione. (Ferentini, X Kal. Julii.) Prudentibus virginibus, quae sub habitu religionis, accensis lampadibus, per opera sanctitatis jugiter se praeparant ire obviam sponso, sedes apostolica debet patrocinium impertiri, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eas a proposito revocet, aut robur, (quod absit!) sacrae religionis enervet. Eapropter, dilectae in Domino filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praedictum monasterium in Gandersheim, quod ad Romanam Ecclesiam nullo pertinet mediante, et in fundo et proprietate Beati Petri noscitur esse constructum, in quo divino estis obsequio mancipatae, ad exemplar felicis recordationis Agapiti et Joannis, praedecessorum nostrorum, Romanorum pontificum, cum clericis et ministerialibus omnibus ad idem monasterium pertinentibus, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; imprimis siquidem statuentes, ut canonicus ordo, qui hactenus est observatus ibidem, perpetuis temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum, concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, parante Domino, poterit adipisci, firma vobis et vobis succedentibus ac illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum ipsum, in quo praedictum monasterium situm est, cum civitate, moneta, teloneo et foro, ac omnibus pertinentiis suis infra civitatem; ecclesiam Sanctae Mariae, in qua monialium est conventus; ecclesiam Sancti Bonifacii in Brunesthosuse, ubi sunt moniales inclusae, et praepositus regularis; monasterium de Clusa, ubi sunt monachi nigri, et ecclesiam S. Georgii, quae omnes juxta civitatem Gandershiem sunt in fundo et proprietate beati Petri constructae; villicationem in Denghte, cum ecclesiis et omnibus pertinentiis suis; villicationem Hollenstod, cum pertinentiis suis; villicationem Herreshusen, cum omnibus pertinentiis suis; castrum Vanceleve, cum parochia, villicatione, et omnibus pertinentiis suis; Ericae, Dennestede, cum ecclesiis, villicationibus, et omnibus pertinentiis; villicationem in Gheneldohursen, cum parochia, ecclesiis, et omnibus pertinentiis suis; castrum Bruchen, cum ecclesiis, et quingentis regalibus mansis, forestis, omnique silvatica utilitate; castrum Dernebruch, villicationem Vochusen, cum ecclesiis et pertinentiis; Alnelincherot, cum ecclesiis, et moneta, et omnibus pertinentiis; Crucht, Calchem, Blithestroph, cum ecclesiis, vineis et omnibus pertinentiis suis; ecclesiam in Retineroth; castrum Dalem, cum ecclesiis et omnibus pertinentiis; ecclesiam in Kericherbech, et capellam in Schusen, et decimas, quas in Coloniensi, Halberstadensi, et Hildesemensi dioecesibus possidetis. Sane, novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, vel de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Nulli quoque, post factam professionem ibidem, fas sit, absque abbatissae licentia, de eodem loco discedere, nisi arctioris religionis obtentu. Discedentem vero, absque communium litterarum cautione, nullus audeat retinere. Ad haec, novas et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis, decanis, archidiaconibus, aliisque omnibus ecclesiasticis, saecularibusve personis omnino fieri prohibemus. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes canonicorum et capellanorum vestrorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, et caetera ecclesiastica sacramenta, a quocunque malueritis Catholico antistite, communionem et gratiam apostolicae sedis habente, absque pravitate aliqua vobis praecipimus exhiberi. Prohibemus autem, omnem cujuslibet Ecclesiae sacerdotem, praeter apostolicam sedem, in vestro monasterio habere aliquam ditionem. Auctoritate namque beatorum apostolorum Petri et Pauli jubemus, ut nullus rex, marchio, comes, vel alia saecularis persona, licentiam habeat ipsum monasterium aliquibus hominibus in beneficium dare, ut profecto, juxta quod subjectum apostolicae sedi privilegii firmitate consistit, inconcusse ditatum permaneat; et locis ac rebus, tam his quas moderno tempore habet, vel possidet, quasque futuris temporibus in jure ipsius monasterii divina pietas voluerit adaugere ex donis, oblationibus, decimisque fidelium, absque ullius personae contradictione, firmitate perpetua perfruatur. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbatissa, vel earum aliqua, quae tibi successerit, nulla ibi qualibet subreptionis astutia, seu violentia, praeponatur, nisi quam sorores communi consensu, vel earum pars consilii sanioris, de ipsius collegio monasterii, si idonea reperiatur ibidem, secundum Dei timorem, providerint eligendam. Libertates quoque et immunitates, a praedecessoribus nostris, Romanis pontificibus, monasterio vestro concessas, nec non et libertates, et exemptiones saecularium exactionum, a regibus et principibus, vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti, etc. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat, praedictum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, earum pro quarum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura salva sedis apostolicae auctoritate, et in ecclesiis non exemptis dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, etc., usque subjaceat ultioni: Cunctis autem, eidem loco sua jura, etc., usque in finem.
Datum Ferentini, per manum Joannis, Sanctae Mariae in Comesdin, diaconi cardinalis, sanctae Romanae Ecclesiae cancellarii, X Kalendas Julii, indictione VIII, Incarnationis Dominicae anno 1206, pontificatus vero domini Inocentii papae III anno nono.
CVII. . . . . . DE HELWATHESHUSEN, ET . . . . DE HERWETHESHUSEN , ABBATIBUS, ET . . . . DECANO PADERBURNENSI. Declaratur quod in praescriptione centum annorum contra Ecclesiam Romanam tempora schismatum deducuntur. (Ferentini, XV Kal. Julii.) [Cum vobis] aliis litteris dederimus in mandatis, ut in causa, quae inter ecclesiam Hildesemensem ex una parte, et ecclesiam de Gandersheim et Ecclesiam Romanam ex altera, dignoscitur agitari, testes ad probandam praescriptionem recipere debeatis, insinuatione praesentium vobis duximus declarandum, quod, postquam praescriptio contra monasterium supradictum et libertatem ipsius dicitur inchoata, scissura trium schismatum adversus Romanam ecclesiam intervenit. Licet igitur tam legali quam canonica sit definitione statutum, ut contra sacrosanctam Romanam Ecclesiam, quae gaudet privilegio speciali, non nisi centum annorum praescriptio locum sibi valeat vindicare, tempora tamen intercidentium schismatum, quae secundum juris ordinem cursum praescriptionis impediunt, nolumus aliquatenus computari, sed, diligenti consideratione adhibita, de temporum supputatione deduci.
Datum Ferentini, XV Kalendas Julii, anno nono.
CVIII. EISDEM. Quod super adjudicatione subjectionis monasterii de Gandersheim Ecclesiae Hildesemensi procedant certo modo . (Ferentini, XV Kal. Julii). [Cum dilectae in Christo filiae, abbatissa et sorores Ecclesiae de Gandersheim sua cuperent privilegia renovari, nobis humiliter supplicarunt, ut personis aliquibus scriberemus, quae privilegia ipsius Ecclesiae, quae propter viarum discrimina ad nostram praesentiam tute destinari non poterant, inspicerent diligenter, tenorem ipsorum fideliter conscribentes, sigillis eorum signatum, nostro conspectui praesentandum. Verum, nos, earum postulationibus concurrentes quatuor episcopis et abbatibus totidem hoc injunximus exsequendum, qui, apostolico mandato parentes, privilegia felicis recordationis Agapiti et Joannis, praedecessorum nostrorum, sibi praesentata subtiliter inspexerunt, tenorem eorum sub sigillis suis nobis fideliter transmittentes. Venerabilis quoque frater noster, G. Remensis archiepiscopus, tunc episcopus Praenestinus, in partibus illis officium legationis exercens, tenorem privilegiorum ipsorum, sub sigillo proprio, nostro fecit conspectui praesentari. Nos autem, tam legato quam inquisitoribus fidem debitam adhibentes, licet non videremus quare non deberent eadem privilegia innovari, quia tamen C. majoris Ecclesiae, et J. Sanctae Crucis canonici Hildesemenses, in nostra praesentia constituti, proponebant, Hildesemensem Ecclesiam in possessione subjectionis ipsius monasterii per centum annos et amplius exstitisse, privilegia ipsa tunc non duximus innovanda. Verum, ut tam monasterio quam ipsi ecclesiae suam justitiam servaremus, dilectis filiis . . . . - Pigavien . . Corbejen et . . de Lapide sancti Michaelis lis abbatibus, dedimus in mandatis, ut ad locum idoneum pariter accedentes, citatis qui fuerant evocandi, inquirerent super omnibus diligentius veritatem, et, usque ad definitivam sententiam procedentes, gesta omnia, sub suarum testimonio litterarum conscripta, fideliter ad sedem apostolicam destinarent, praefigentes partibus terminum competentem, quo nostro se conspectui praesentarent sententiam recepturae. Ipsi vero, mandatum apostolicum exsequi cupientes, partes ad suam praesentiam citaverunt; et, cum vellent in causa procedere occasione cujusdam interlocutoriae quam tulerunt, pars Hildesemensis Ecclesiae ad sedem apostolicam appellavit, propter quod judices ipsi in causa procedere nequiverunt. Nuper autem, partibus in nostra praesentia constitutis, praedicta periit abbatissa, quatenus deberemus privilegia suae ecclesiae renovare, praesertim, cum in praesentia delegatorum judicum pars Hildesemensis Ecclesiae nihil ostendere studuerit, vel probare, quod monasterio vel privilegiis ejus in aliquo derogaret. Ex adverso vero, fuit sollicite postulatum, ut causam ipsam discretis viris committere dignaremur, qui testes reciperent, quos contra privilegia monasterii, et ad probandam praescriptionem legitimam inducere proponebant. Nos siquidem, diligentius attendentes, quod jure civili provida sit deliberatione statutum, ut, quando periculum testium formidatur, ne veritas occultetur, et probandi copia fortuitis casibus subtrahatur, etiam lite non contestata, testes valetudinarii, et alii de quibus ex aliqua causa timetur, ad testimonium admittantur, ejusdem aequitatis similitudine provocati, praedicta privilegia, quasi jam nimia vetustate consumpta, cum fuerint non in pergameno sed papyro conscripta, duximus innonovanda; nolentes, quod ex innovatione hujusmodi novum jus monasterio acquiratur, sed ut antiquum cus, si quod habet, per innovatum privilegium confirmetur. Quia vero praedictum monasterium ad jus et proprietatem apostolicae sedis per privilegia praedecessorum nostrorum pertinere monstratur, ne jus Ecclesiae Romanae remaneat indefensum, eamdem abbatissam procuratricem ipsius duximus statuendam, ut, cum adversus Ecclesiae Romanae possessiones et jura non nisi centenaria currat praescriptio, ipsa super hoc et aliis vice nostra procuret, quae coram vobis fuerint in judicio procuranda. Nolentes igitur, quod de statu ejusdem monasterii diutius dubitetur, per quod causa ipsa remaneat ulterius indecisa, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, locum tutum et commodum eligentes, infra sex mensium spatium post susceptionem praesentium litterarum, recipiatis testes, quos ad praescriptionem probandam Hildesemensis Ecclesia, vel ad interruptionem ostendendam Gandersen coenobium duxerit producendos; et, si legitimam praescriptionem probaverit, ut intendit, nisi probata fuerit praescriptio ex adverso, subjectionem ipsius monasterii adjudicetis eidem, cum constet ipsum in sua dioecesi constitutum, privilegium, quod ipsi monasterio innovari fecimus, corrumpentes. Alioquin, eidem super hoc perpetuum silentium imponentes, monasterium ipsum pronuntietis perpetua libertate gaudere, nostro sibi privilegio resignato.] Testes autem, etc. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.
Datum Ferentini, XV Kalendas Julii, anno nono.
CIX. . . . EPISCOPO PLACENTINO. Quod in causa inter Ravennatenses et Faventinos vertente recipiat certum testium numerum. (Ferentini, X Kal. Julii.) [ Cum causam, quae inter venerabilem fratrem nostrum. . . archiepiscopum Ravennatensem, ac dilectos filios, commune Faventinum, super villa Luci et sancti Politi, et Castro Aureoli, et eorum districtu, honore et jurisdictione noscitur agitari, diversis judicibus fuisset a nobis commissa, quia per eorum aliquos fine debito non potuit terminari,] nos, volentes imponere liti finem, venerabili fratri nostro . . . Feretran. episcopo, et dilecto filio . . . abbati de Galiata, per nostras tandem litteras dedimus in praeceptis, ut, non obstantibus commissionibus hactenus impetratis, omnique occasione ac exceptione cessantibus, trium mensium spatium partibus assignarent, infra quod universos testes producerent, quos super hac causa ducerent producendos, et, diligenter examinatis eisdem, attestationibusque fideliter redactis in scriptis, si de partium procederet voluntate, causam ipsam, mediante justitia, terminarent; alioquin, attestationes cum instrumentis et aliis rationibus ad nostram praesentiam remittentes, praefigerent partibus terminum competentem, quo se nostro conspectui praesentarent, sententiam recepturae. Cum igitur delegati praedicti minime processissent, [nos partibus dedimus in mandatis, ut pro ipsa causa nostro se conspectui praesentarent, quarum procuratoribus cum instrumentis de rato in nostra praesentia constitutis, cum aliquandiu super litis contestatione, receptione quorumdam testium, et multis exceptionibus fuisset in nostra praesentia disputatum, nos tandem petitionem ipsius archiepiscopi per procuratorem ejus fecimus exhiberi, et ad eam partem alteram respondere, ac, interrogationibus et responsionibus redactis in scriptis, et lite coram nobis plenissime contestata, juramentum calumniae fecimus utrinque praestari.] [ Quia vero utrique parti nimis existeret onerosum, ut testes producerent coram nobis, fraternitati tuae, de qua plenam fiduciam obtinemus, per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, infra tres menses post susceptionem praesentium, recipias, appellatione remota, testes, quos utraque pars, tam super principali negotio, quam in personis testium duxerit producendos, ac eos diligenter examinare procures, et, de singulis circumstantiis prudenter inquirens, de causis videlicet, personis, loco, tempore, auditu, visu, scientia, credulitate, fama et certitudine, cuncta plene ac studiose conscribas, et ea nobis fideliter sub tuo sigillo transmittas, injungens partibus, ut ad praesentiam nostram veniant sic instructae, quatenus, attestationibus publicatis, et instrumentis exhibitis, postquam sufficienter fuerit allegatum, justam a nobis sententiam, Deo auctore, reportent. Testes autem, etc. Quod si forte Faventini, vel alii, eos, quos dictus archiepiscopus ad perhibendum testimonium veritati duxerit producendos, praesumpserint impedire, tu ipsos ab hujusmodi praesumptione cessare, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellas. Volentes autem effrenatam multitudinem testium refrenari, praecipiendo mandamus quatenus hinc inde quadragenarium numerum testium excedere non permittas, ita videlicet, ut, si Faventini testium depositiones ratas habere voluerint, quae a venerabili fratre nostro . . . Ferrariensi episcopo et abbate Pomposiano, receptae fuerunt, testes ipsi computentur in numero praelibato; alioquin, cum attestationes ipsae sint clausae, iidem testes iterato, si necesse fuerit, producantur.]
Datum Ferentini, X Kalendas Julii, anno nono.
CX. W. NIVERNENSI EPISCOPO, ET H. ARCHIDIACONO BITURICENSI. Causam W. burgensis cujusdam de Charitate, de haeresi suspecti, ipsis committit (Ferentini, Kal. Junii.) [Litteras vestras recepimus continentes, quod, cum causa, quae vertebatur inter venerabilem fratrem nostrum . . . . Altissiodorensem episcopum, et quosdam burgenses de Charitate, quos idem episcopus de haeresi impetebat, vobis, et dilecto filio . . . . abbati Callovii , a sede apostolica delegata fuisset, utraque pars tandem, ut negotii prolixitas posset facilius expediri, vos duos sub certa poena sibi arbitros statuerunt, delegata vobis potestate nihilominus reservata. W. autem, lator praesentium, unus ex illis, quos praefatus episcopus impetebat, haeresim suam apud Charitatem fuerat publica voce confessus, et de quodam fratre suo similiter recognoverat, quod eodem secum laborabat errore]. Qui cum de fide sua coram venerabili fratre nostro . . . . . Bituricensi archiepiscopo, conveniretur, eique purgatio facienda per eumdem W. qui vere paenitens et catholicus credebatur, esset indicta, ipse W. fratrem suum, quem publice asseruerat esse haereticum, praestito juramento, purgavit, et sic a praefato episcopo duo contraria proponebatur dixisse; unde ab ipso et perjurus et haereticus censebatur. Econtrario vero idem W. proposuit, quod licet de se publice confessus fuisset, nihil tamen fuerat de fratre confessus, unde bene poterat illum purgasse, maxime cum a duobus capellanis de Albiniaco, qui conscientiam illius noverant, audivisset, quod tanquam Catholicum poterat illum secure purgare, quorum litteras postea vobis ostendit, sed episcopus super eo quod de fratre negaverat protinus eum, per se ipsum et unum presbyterum et alium diaconum, coram vobis convicit; unde ipsum relapsum in haeresim appellabat. Vos igitur has in praedicto W. contrarietates notabiles attendentes, ipsum cum litteris vestris ad nostram praesentiam transmisistis, bonis ejus interim adnotatis, donec de persona ejus et bonis, quod statuendum foret statuere curaremus; adjicientes, quod cum idem W. apud vos cum quibusdam instaret, ut purgationem reciperetis ipsius, sicut aliorum quorumdam, vos juramentum ejus, quia sibi contrarius videbatur, admittere noluistis, purgatione tamen pro eo per octavam manum bonorum virorum admissa. Quia vero vulpeculae, quae moliuntur vineam Domini demoliri, sagaci sunt studio capiendae, nam vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, [ nos, ex his quae praescripta sunt, saepedictum W. suspectum de haeresi vehementer habemus, tum quia quod ante dixerat, postea se dixisse negavit, sicut convictus est coram vobis tum quia vel mendacium prius dixit in fratrem, asserendo illum haereticum, vel perjurium postea commisit in Deum, purgando illum de haeresi, quorum utrumque reddit illum valde suspectum, quanquam verisimilius videatur, quod eo tempore, quo tanquam vere poenitens ab haeresi revertebatur ad fidem, tam grave mendacium non dixisset, praesertim in fratrem, quem ubique tanquam legitimum non asseruisset haereticum, nisi fuisset accensus zelo fidei orthodoxae; unde praesumitur, quod cum postea purgavit illum de haeresi, turpiter pejeravit. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, cum propter solam suspicionem, quamvis utique vehementem, nolumus illum tam de gravi crimine condemnari talem et tantam securitatem recipientes ab ipso, praeter juratoriam cautionem, quod timore poenae temporalis debeat coerceri, discretam ei poenitentiam injungatis, ex qua valeat apparere, utrum in tenebris ambulet an in luce; utrumve sit vere poenitens, an ficte conversus; et, si eum hoc modo vere Catholicum cognoveritis, non sinatis ipsum indebite molestari; alioquin eum tanquam haereticum condemnetis.]
Datum Ferentini, Kalendis Junii, anno nono.
CXI. . . . . . EPISCOPO, ET MAGISTRO GUIDONI, ARCHIDIACONO LEMOVICENSIBUS ET . . . . . ABBATI BULIENSI, LEMOVICENSIS DIOECESEOS. Causam, inter abbatem conventumque Mauziacenses ab una, et Templarios de Torreta ab altera parte, super decimis terrarum de Sancolt vertentem ipsis committit. (Ferentini, Kal. Julii.) Accedentibus ad praesentiam nostram dilectis filiis, magistro Zacharia . . . . . abbatis et conventus Mauziacensium ex una parte, et fratre Petro, Templariorum de Torreta, procuratoribus ex altera, dilectum filium, J. subdiaconum et capellanum nostrum dedimus auditorem, coram quo procurator abbatis et monachorum proposuit, quod, cum decimas terrarum de Sancolt diu possederint in quiete, antequam ad Templariorum potestatem et dominium pervenissent, et etiam postquam Templarii terras acquisiere praedictas, decimas earumdem per quadraginta annos et amplius pacifice percepissent, nec eis ipsas decimas subtrahere non verentur, in aliis eisdem graves injurias irrogantes, et, licet super his nostras litteras impetrarint, et interdum in arbitros fuerit compromissum, Templariorum impediente malitia, nequiverunt hactenus suam justitiam obtinere. Ex adverso vero, Templariorum proposuit procurator, quod, cum privilegiis Romanorum pontificum sint muniti, ne de terris, quas propriis manibus vel sumptibus excolunt, decimas solvere teneantur, praedicti abbas et monachi ipsos super hoc indebite molestare non cessant, in aliis eis injuriosi plurimum existentes. Cumque causam, quae inter ipsos et praefatos monachos super decimis ipsis vertitur, venerabilibus fratribus nostris . . . . Bituricensi archiepiscopo et . . . . . episcopo Claromontensi, duxerimus committendam, dum coram illis quaestio tractaretur, quidam monachi, adhibita sibi multitudine armatorum, terras ipsorum violenter intrantes, de segetibus eorum prosuae voluntatis arbitrio asportarunt, igne residuum comburentes. His igitur et aliis, quae coram praedicto capellano fuere proposita, plenius intellectis, quia de ipsis nobis non potuit fieri plena fides, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita plenius veritate, si abbas et monachi sufficienter ostenderint, quod a Templariis decimas de terris praedictis per quadraginta annos continue perceperint, sine lite, vos ad praestationem decimarum ipsorum, Templarios, appellatione postposita, compellatis. Cum enim tanto tempore contra indulta privilegia decimas solverint, ipsis renuntiasse tacite praesumuntur. Si vero in probatione defecerint, ab ipsorum impetitione Templarios absolvatis, ipsis super hoc, appellatione postposita, perpetuum silentium imponentes. Super aliis autem audiatis, quae hinc inde duxerint proponenda; et quod justum fuerit, appellatione postposita, facientes quod statueritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem, etc. Quod si non omnes, etc.
Datum Ferentini, Kalendis Julii, anno nono.
CXII. HUGONI SANCTI GENCULFI TULLENSIS, ET W. LIBERDUNENSIS ECCLESIAE, ET LAMBERTO LINCIEN. TULLENSIS DIOECESEOS CANONICIS. Causam, inter G. presbyterum ab una, et abbatem Sancti Leonis Tullensis ab altera parte, super exspoliatione beneficii de Nais vertentem, ipsis committit. (Ferentini, VII Idus Julii.) Causam, quae vertitur inter G. presbyterum ex una parte, et abbatem Sancti Leonis Tullensis, et canonicos suos ex altera, super exspoliatione cujusdam beneficii Ecclesiae de Nais, cum pertinentiis suis, quod a dicti abbatis antecessore idem presbyter se canonice proposuit assecutum, vestro, dilecti filii, Hugo Tullensis, et W. Liberdunensis canonici, commisimus examini terminandam. Verum, cum eumdem presbyterum in possessionem ipsius inducere beneficii curassetis, occasione quarumdam falsarum litterarum, quae nostro nomine ad Median. monasterii, et de Senonia abbates, et . . priorem Belli-Loci dirigi videbantur, a possessione ipsa idem conquerens est ejectus, juris ordine non servato. Quia vero litteras illas revocatorias, pro eo quod dicebatur in eis, causam ad nos per appellationem delatam ab audientia judicum, qui, ex delegatione nostra, de causa cognoscebant eadem, vobis committimus terminandam, suspectas habemus, cum potius in litteris nostris negando quam affirmando dicamus, ab audientia judicum, qui non ex delegatione nostra de causa cognoscebant eadem, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus tam de Bulla litterarum ipsarum, quam de litteris ipsis inquiratis diligentius veritatem, et, si inveneritis ita esse, vel aliter de perpetrata vobis constare poterit falsitate, illos, qui talibus litteris usi fuerint, poena contra falsarios edicta punientes, quidquid in praejudicium memorati presbyteri minus legitime noveritis attentatum, remoto appellationis obstaculo, in irritum revocetis, in ipsa causa, juxta priorum litterarum continentiam, mediante justitia, processuri. Testes autem nullis litteris, etc. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.
Datum Ferentini, VII Id. Julii, anno nono.
CXIII. . . . . . . . CENADIENSI EPISCOPO, ET . . . . . ABBATI DE CIKEDOR. . Quod episcopum Quinquecclesiensem, delatum falso crimine, protegant et defendant . (Ferentini, Nonis Julii.) [Cum in juventute sua venerabilis frater noster, O., Quinquecclesiensis episcopus, adeo se maturum, honestum et providum exhibuerit, ut, propter suavem suae probitatis odorem, ab Ecclesia Romana meruerit ornamento pallei decorati, non est de levi credendum, quod, postquam ad senilem pervenerit aetatem, turpiter abjecerit jugum Domini, fetores et foeditates libidinis amplexando; cum labes hujusmodi, quae nonnunquam in juventute contrahitur, in senectute frequentius expietur. Quis, praeterea, de facili crederet, quod vir praeditus scientia litterarum, propriae salutis oblitus, ad eam passionis ignominiam se converteret, ut cum propria nepte abominabilem, perpetraret incestum, cum etiam, secundum sententias ethnicorum, naturale foedus inter tales personas nihil permittat saevi criminis suspicari? Licet igitur illustris memoriae rex Hemericus eumdem episcopum nobis interdum per nuntios et litteras de tali crimine detulisset, suppliciter postulans et instanter, ut malum hujusmodi perniciosum extemplo de Hungarica Ecclesia tolleremus; quia tamen ejus suggestio, non de charitatis radice, sed ex odii fomite procedere videbatur, cum ipsum tanquam inimicum persequi non cessaret, sicut est in tota provincia manifestum, noluimus aures nostras quasi malignis delationibus inclinare; sed, ut probaremus spiritus si essent ex Deo, bonae memoriae . . . . Geuriensi episcopo, dedimus in mandatis, ut prudenter et caute a coepiscopis indagaret utrum praedictum episcopum crederent tali labe respersum; qui nobis postmodum rescripserunt, quod eum virum honestae conversationis esse credebant, personam ipsius multipliciter commendantes .]
[Quia vero pater filium, quem diligit, corripit, nos eumdem episcopum per nostras litteras corripuimus, injungentes eidem ad majorem cautelam, ut, ab illius familiaritate cessando, apud Deum et homines taliter se haberet, quod sinistra de ipso suspicio non posset haberi, sed inimicus homo, rescriptum litterarum illarum subripiens, apud praedictum regem et regni magnates ipsum nequiter publicavit, ut sic idem episcopus deberet amplius infamari, cum videretur esse nobis incredibilis et suspectus; unde, nos, tantam aemulorum nequitiam attendentes, licet pulsati fuerimus multoties contra eum, nunquam tamen adversus ipsum potuimus commoveri, scientes quod facile dominum sequitur multitudo. Ubi vero idem episcopus ad Strigoniensem metropolim exstitit postulatus, quidam, qui super ipsa postulatione adversabantur eidem, ut promotionem ipsius facilius impedirent, illius criminationis carbones reaccendere sunt moliti; unde, quidam procurator ipsius, in nostra praesentia constitutus, de consilio quorumdam amicorum suorum, qui super hoc bonum quidem zelum habebant, sed non secundum scientiam, coepit a nobis, in praesentia fratrum nostrorum, cum instantia postulare, quatenus eidem episcopo purgationem canonicam faceremus indici, ut suam innocentiam demonstraret. Nos autem, postulationem hujusmodi minus providam, imo nimis improvidam reputantes, procuratorem ipsum ab ea saepe voluimus revocare, tum quia saepefatus episcopus non videbatur apud bonos et graves de illo crimine infamatus, cum coepiscopi sui super hoc ex mandato apostolico requisiti, laudabile testimonium de ipso nobis curaverint perhibere; tum quia talis infamatio videbatur ab inimicis et aemulis processisse, sicut superius est expressum. Unde cum anteacta ejus vita commendabilis appareret, et hujusmodi facinus incredibile videretur, non credebamus ei purgationem aliquam indicendam. Caeterum, quia procurator instabat, compulsi fuimus non juris necessitate, sed importunitate petentis, ut per vos ei purgationem canonicam, cum duobus episcopis et tribus abbatibus mandaremus indici, quamvis eidem procuratori fuerimus protestati, quod ex alia quoque causa talis petitio minus provide tunc fiebat, quia videlicet Strigoniensis Ecclesiae suffraganei vix eo tempore purgarent eumdem, quia in facto postulationis contradicebant eidem, et suffraganei Colocensis Ecclesiae ipsum minime tunc purgarent; quia inter eum et Colocensem archiepiscopum, de Strigoniensi metropoli contentio vertebatur. Unde, cum non sint alii pontifices in Hungaria, merito videbatur quod per episcopos regni sui non posset in illo articulo se purgare. Propterea, non absurde praesumitur a quibusdam, quod id non tam pro ipso, quam contra ipsum, petebatur in fraudem, praesertim, cum ipse non mandaverit hoc petendum. Ex litteris autem unius vestrum accepimus, quod, cum reliquus in expeditione cum rege in Ruteniam processisset, idem episcopus, ad praesentiam ejus accedens, unum de coepiscopis secum adduxit, qui eum purgare volebat; et alius de coepiscopis scripsit illi, quod, cum foret ab ea, qua detinebatur, aegritudine liberatus, ad ipsum procederet expurgandum, sed in recipienda purgatione procedere noluit, tum quia collega ejus tunc temporis erat absens, tum quia unus de compurgatoribus erat aegrotus, rescribens nobis, si bene recolimus, quod, licet idem episcopus se posset honeste purgare, purgatione tamen minime indigebat, maxime, cum, cessante causa, cessaret effectus. Inde siquidem fuit, quod nos mandatum purgationis non duximus iterandum, cum et charissimus in Christo filius noster, A. rex Hungarorum illustris, eum nuper per suas litteras valde nobis reddiderit commendatum, asserens, quod invidiose fuerant contra eum talia excogitata figmenta. Sed, illud certissime protestamur, quod, si pontifices illi, qui, cum verbum super hoc motum fuisset, personam ipsius, velut excusantes eumdem, nobis multipliciter commendarunt, cum ab eodem forent episcopi requisiti, nollent ipsum purgare, nobis se redderent, vel de mendacio, vel de odio valde suspectos, possentque de jure motum indignationis apostolicae formidare, praesertim, hi, qui se illum promiserant purgaturos; nam de abbatibus nulla est difficultas. Cum ergo nos eumdem episcopum sincera diligamus in Domino charitate, utpote qui eum hactenus in Ecclesia Dei columnam immobilem novimus perstitisse, nec cadere posset absque gravi et grandi ruina, majori forsan Ecclesiae, quam personae, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, quantumcunque deceat, vel expediat, ut idem episcopus adhuc satagat se purgare, quamvis per ipsum non steterit, quominus purgaverit semetipsum, quando purgationem curavit offerre, non ut ratum haberet, quod a nuntio suo fuerat procuratum, sed ne mandatum apostolicum contemnere videretur, si tamen videritis contra eum studia concinnari maligna, non sinatis ipsum iniquis machinationibus conculcari, quia vehementer praesumimus ex verisimilibus conjecturis, quod aliqui contra eum invidia torqueantur, dejectionem ipsius exaltationem propriam aestimantes; significaturi nobis, cum expedire videritis, de singulis circumstantiis veritatem.
Datum Ferentini, Nonis Julii, anno anno.
CXIV. . . . . . CUMANO EPISCOPO. Quod possessiones suas illicite alienatas revocet. (Ferentini, V Idus Julii.) Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, etc. usque perducatur effectum. Cum autem, sicut ex parte tua nostro apostolatui est suggestum, quidam praedecessores tui nonnullas possessiones, et redditus commissae tibi Ecclesiae in enorme ipsius dispendium alienare praesumpserint, praesentium tibi auctoritate concedimus, ut ea quae ab ipsis male alienata sunt, vel distracta, ad jus et proprietatem ipsius Ecclesiae tibi liceat legitime revocare. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostrae concessionis paginam infringere, etc. si quis autem, etc.
Datum Ferentini, V Idus Julii, anno nono.
CXV ODDONI ABBATI MONASTERII SANCTI VEDASTI ATREBATENSIS, EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS, IN PERPETUUM. Confirmantur bona et statuta dicti monasterii. (Ferentini, VI Kal. Julii.) Sicut irrationabilia praedecessorum statuta successoribus convenit moderamine ecclesiasticae disciplinae corrigere, ita nihilominus eos decet bene acta firmare. Ex gestis siquidem recolendae memoriae Stephani papae perpenditur evidenter, quod, cum religiosus et Deo amabilis beatus Vindicianus, Atrebatensium vel Cameracensium episcopus, et Carolomagnus monachus, Pipini frater, beatorum apostolorum Petri et Pauli limina visitarent, ab eodem Romano pontifice postularunt, quatenus monasterium beati confessoris Christi Vedasti apostolico privilegio communiret. Contigerat siquidem, quod rex Francorum Theodoricus, qui, pro remedio animae suae et antecessorum suorum regum, eidem monasterio Beati Vedasti multa et magna regali munificentia contulerat, praedictum Vindicianum episcopum, una cum episcopis et abbatibus, ad generale Placitum, compendii, in palatio regio, habitum, convocaret, quatenus quaecunque idem rex beato Vedasto regio contulerat munere, prius suo episcopali, deinde apostolico privilegio satagerent communiri. Ipse vero Vindicianus episcopus, petitioni regiae libenter annuens postulata concessit, et scripto sub testibus roboravit, ipsum insuper locum, nobiliacum appellatum, sicut ipse in suo privilegio confitetur, hactenus ad se pertinentem et sibi subjectum, a civitate et episcopio suo sequestravit, juri apostolico mancipandum. Hac igitur occasione clementiam apostolicae memoriae praedecessoris nostri, Stephani papae, adiens, quoniam justa et rationabilia postulabat, facile impetravit. Unde et nos, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praedecessorum nostrorum, felicis memoriae Paschalis, Innocentii, Eugenii, Alexandri, Coelestini ac Stephani memorati, Romanorum pontificum, qui primus monasterium vestrum de manu Sancti Vindiciani episcopi in jus beati Petri assumpsit, vestigiis inhaerentes, nos quoque praedictum monasterium Sancti Vedasti Atrebatensis, in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus atque jure, auctoritate apostolica decernentes, ut episcopi deinceps nullam molestiam abbati, vel fratribus ipsius coenobii, inferre praesumant, sed potius, perpetua securitate et quiete gaudentes, tam ipsi, quam ea quae ad idem monasterium pertinent, absque alicujus gravamine seu perturbatione illibata persistant; statuentes etiam, ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum juste ac canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant: in quibus haec propriis duximus vocabulis exprimenda: Ecclesiam videlicet et villam Hasprensem, cum altaribus et ejusdem ecclesiae appenditiis, videlicet altare de Moncellis, altare de Alchim, de Mosterellis Curia, altare de Gisenniis, duas garbas decimales cum decima de Fossis, altare de Lovennis, altare de Onelios et Donisel, altare de Mulli, altare de Haimoncanoit, altare de Haumala, decimam de Juverre, in Robertumcultura et Wattericultura; Teloneum vero de omni negotiatione in Atrebatensi civitate facta, et obstagia domorum unusquisque, secundum antiquam consuetudinem vobis exsolvat; in Anzinio duo molendina; in Dominicacurte, tria molendina cum vivario; in Mellens, quatuor molendina cum vivario; in Blangi, quatuor molendina cum vivario; in Althiez, quatuor molendina cum vivario; apud Pabulam, unum molendinum cum vivario; in Biarche, duo molendina cum vivario; tria quoque molendina infra muros Atrebatensis civitatis, supra fluvium Crinsionis; ecclesiam Bercloensem, cum altaribus suis, videlicet de Douretin, Billi, Baluin, Provinz, Markelies, Merenies, Serkingehem cum Herberia; ecclesiam de Gorea, cum appendiciis suis; capellam Sancti Mauricii; altaria tria in Morinensi episcopio sita, Lengehem videlicet, et Rombli, et Estrees, cum aliis possessionibus confirmamus; et has villas cum appendiciis suis, Montes in Papula, Amolinum, Murchin, Servin, Mares, Tilloit, Ransart, Burcurt, Moilens, Valles super Summam fluvium, Berni, Puteas aquas, Angicurt, Pons, Campeiolas. Arven, medietatem vineae in suburbio civitatis Atrebatensis, Cambac, et Ecclesiam de Vulfara in Batua, cum appendiciis suis, medietatem de Rikeburc. et terram juxta mare sitam, quam Willelmus, Bethuniensis advocatus, concedente comite Flandrensi Theodorico, pro commutatione reliquae medietatis de Rikeburc vobis dedit, et Curtem, quam apud Sentines juxta mare noviter aedificastis, cum appendiciis suis, vobis auctoritate apostolica nihilominus confirmamus. Praeterea, omnes terras monasterii vestri, quandiu propriis sumptibus excolitis, eas liberas a Gavelo, secundum antiquam et rationabilem consuetudinem, esse censemus. Sane, de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Decimas quoque, quas a quadraginta retro annis usque nunc pacifice possedistis, vobis auctoritate apostolica confirmamus. Duas quoque ecclesias Beati Petri et Beatae Mariae, infra castrum sitas, in eadem libertate qua et monasterium vestrum esse censemus, et capellas duas in Atrebaten., videlicet Sanctae Crucis, et Sanctae Mariae in Orto, vobis nihilominus confirmamus. Sano, altaria infra scripta de episcopio Atrebatensi, vestro monasterio pertinentia, juxta constitutionem praedecessoris nostri, Urbani papae secundi, et pacificam compositionem Lamberti, quondam Atrebatensis episcopi, et Allodii, quondam vestri abbatis, ab omni personatu libera fore decernimus, vobisque possidenda firmamus; quorum videlicet altarium nomina haec sunt: Salli, Horbais, Leventies, Felchi, Vi, Contheam, Remi, Farbii, Hendecurt, Asscel, Hadas, Mons, Novavillis, Papule, Basilice, Bomiuler, Hamescas, Dangevillis, Guarlus, Fissan, Bairi, Fontanellis, Ateihas, Ballol, Gaurellis, Fuscarias, Bertricurt, Bigartii, Hamblen, Fraisne, Novevillule, Iser, Theulut, Mostaines, Imecurt, Bernevillis, et Illies. In eisdem, et aliis parochialibus ecclesiis quas habetis, liceat vobis, secundum decretum bonae memoriae Urbani Papae secundi, sacerdotes eligere, et episcopis, de quorum parochiis Ecclesiae fuerint, praesentare; qui, si ab illis canonice non poterunt reprobari, curam ab eis suscipiant animarum, ita quidem, quod episcopis de jure parochiali respondeant, vobis autem pro rebus temporalibus debitam subjectionem impendant. Statuimus praeterea, et praesentis privilegii pagina prohibemus, ut nullus, qui terras vel possessiones quaslibet a monasterio vestro tenet, aliis ecclesiis, aut locis religiosis, eas possit, sine assensu vestro, in vita vel in morte conferre, sive a vestro dominio quomodolibet alienare praesumat. Vobis autem auctoritate apostolica indulgemus, ut feuda, possessiones et decimas ad monasterium vestrum spectantes, ne ipsi monasterio culpa possint detinentium deperire, nomine pignoris recipiendi facultatem liberam habeatis. Interdicimus quoque ut nullus Atrebatensium episcoporum monasterium vestrum, vel castrum monasterii, contra privilegia vobis ab apostolica sede indulta, et contra voluntatem abbatis, praesumat intrare. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibidem qualibet subreptionis astutia, seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam, providerint eligendum, qui ab episcopo Atrebatensi, si eum gratis, et absque pravitate aliqua, nec non et sine alicujus subjectionis vel obedientiae exactione et receptione, benedicere voluerit, exinde requisitus, munus benedictionis suscipiat, dummodo Catholicus fuerit, et gratiam habuerit apostolicae sedis. Alioquin, liceat vobis quemcunque malueritis Catholicum adire antistitem, qui electo, nostra fultus auctoritate, benedictionem sine alicujus obedientiae, subjectionis vel reverentiae exhibitione atque receptione, prompta exhibeat voluntate. Ordinatus autem abbas irreprehensibiliter secundum Regulam sancti Benedicti incedat, et incedere faciat subjectos eidem. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praedictum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et in supradictis parochialibus ecclesiis dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, etc., usque subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus, etc., usque in finem.
Datum Ferentini, per manum Joannis, Sanctae Mariae in Cosmedin diaconi cardinalis, sanctae Romanae Ecclesiae cancellarii, VI Kalendas Julii, indictione octava, Incarnationis Dominicae anno 1206, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno nono.
CXVI. . . . . . ABBATI ET CAPITULO SANCTI VEDASTI ATREBATENSIS. Super eodem. (Ferentini, VI Kal. Julii.) Cum nobis sit, quanquam immeritis, universarum Ecclesiarum cura et sollicitudo commissa, de his specialiter debemus esse solliciti, in quibus religio melius observatur. Inde est quod, cum multi saeculares laici apud vos per se et per alios instent, ut in monasterio vestro procurationem cibi et potus obtineant, sicut unus vestrum habere dignoscitur, nos, gravamen ejusdem monasterii super hoc volentes sollicite removere, ad exemplar felicis memoriae Coelestini papae, praedecessoris nostri, auctoritate vobis apostolica inhibemus, ne cui de caetero laico, nisi necessitatem patienti, charitatis obtentu, praedictam procurationem, in detrimentum ecclesiae vestrae, concedere praesumatis. Nihilominus etiam libertates et consuetudines antiquas et rationabiles, ecclesiae vestrae concessas, et hactenus observatas, ratas habemus et firmas, easque perpetuis temporibus integras, illibatasque manere sancimus. Statuimus etiam ut nullus in proprio fundo monasterii vestri, absque consensu et voluntate vestra, ecclesiam de novo audeat fabricare. Adjicimus quoque ut capellanos, qui in propriis ecclesiis vestris morantur, et servitio illarum insistunt, nemo, nisi manifesta et rationabili causa interveniente, subjicere valeat interdicto. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae prohibitionis et constitutionis infringere, etc. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, etc.
Datum Ferentini, VI Kalendas Julii, anno nono.
CXVII. . . . . PRAEPOSITO ET CAPITULO LENSENSIBUS. Quod provideant P. clerico de Beneficio. (Ferentini, Idibus Junii.) Pietas, quae promissionem habet vitae praesentis pariter et futurae, nos admonet vehementer, et exhortatur officium pastorale, ut his, qui ovile Domini per characterem clericalis militiae sunt ingressi, faciamus in vitae necessariis provideri, et eis praecipue, qui noscuntur laudabiliter litterarum studiis insudasse. Cum igitur dilectus filius, magister P. diu, sicut asserit, laborarit in studio litterarum, nec ullum sit ecclesiasticum beneficium assecutus, universitatem vestram rogandam duximus attentius et monendam, per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus, pro reverentia beati Petri et nostra, eidem in Ecclesia vestra, in qua, sicut dicitur, nullus fuit de mandato nostro receptus, provideatis in beneficio competenti, ut idem, propter defectum temporalium, non cogatur in vituperium nostri ministerii mendicare, ac vos, mandatum apostolicum, sicut convenit, exsecutione celeri prosequentes, apostolicum possitis favorem et gratiam plenius promereri.
Datum Ferentini, Idibus Junii, anno nono.
CXVIII. . . . . . ABBATI SANCTI BARTHOLOMAEI, ET GOSBERTO, ET DROGONI DE CORDOLIO, CANONICIS NOVIOMENSIBUS. Quod faciant S. clericum frui possessione pacifica ecclesiae de Fraitoi. (Ferentini, III Idus Julii.) Ex litteris dilectorum filiorum . . . . . decani, et . . . cantoris Noviomensium, nos noveritis accepisse, quod, cum pro B. subdiacono, venerabili fratri nostro . . . Ambianensi episcopo, in ea forma, per quam ab ordinatoribus vel praesentatoribus provideri volumus ordinatis, direxerimus scripta nostra, et ad hoc ipsi dati fuerint monitores, idem episcopus, requisitus ab eis . . . priorem et capitulum de Monte-Desiderii ad quorum praesentationem idem clericus fuerat ordinatus, admonuit, ut ei in aliquo beneficio providerent, qui eidem clerico promiserunt in vacaturo beneficio providere, eidem super hoc litteras munitas sigillo capituli conferentes. Verum, cum postmodum Ecclesia de Fraitoi vacavisset, monitores ipsi de ipsa investierunt clericum memoratum, priori et capitulo sub interminatione suspensionis mandantes, ut ipsum clericum ad illam ecclesiam recipere procurarent, quod illi facere penitus contempserunt, propter quod idem clericus nobis humiliter supplicavit, ut factum monitorum ipsorum dignaremur auctoritate apostolica confirmare. Nos autem, ipsius clerici compatientes laboribus et expensis, facto ipsorum monitorum, cum minus legitime procedere attentarint, nullatenus innitentes, ex benignitate sedis apostolicae ipsam ecclesiam, quae vacare proponitur, eidem volumus assignari. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, ipsum in possessionem ejusdem vacantis ecclesiae inducentes, faciatis cum pacifica ipsius possessione gaudere, contradictores, si qui fuerint vel rebelles, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Nullis litteris, etc. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.
Datum Ferentini, III Idus Julii, anno nono.
CXIX. UNIVERSIS ABBATIBUS IN GENERALI CISTERCIENSI CAPITULO CONGREGATIS. Quod orent pro eo. (Ferentini, V Idus Julii.) Postquam, vocante Domino, ad officium fuimus piscatoris assumpti, naviculam nobis creditam duximus supra mare, ut rete nostrum ad capiendos pisces in verbo Domini laxaremus. Verum, hoc mare magnum et spatiosum, saevissimae tempestatis fragoribus concitatum, tot et tantis adversus eamdem naviculam coepit fluctibus intumescere, ut non solum impedita sit aliquatenus piscationis industria, verum etiam gubernandi naviculam pene defecerit disciplina. Fremunt etenim maris gurgites, et aquarum colles nunc se undis exagitatis extenuant, nunc vero alluvionum cursibus se reinflant, saevit tota pelagi superficies, et quietis impatiens, nec ad navigandum exhibet se tractabilem, nec habilem ad piscandum. Occultis quoque ventorum spiraculis patefactis, ad quassandum naviculam, quasi conjurata societate, a quatuor mundi partibus multiplices venti prodeunt, et in circuitu ejus mutua inter se contrarietate confligunt. Nutare compellitur ipse malus, crebris elisus spiritibus procellarum, ac rudentum regimine, crepitu minante fracturam, quasi scinduntur velorum carbasa, et universa fere torpescunt nautici moderaminis argumenta. Accedit autem ad hujus calamitatis augmentum, quod, cum in praejacentis aequoris vastitate reptilia, quorum non est numerus, commorentur, ferales bestiae inter ipsa discurrunt, quae, nisi mutuo sese devorent, parum putant esse crudele, quod aliorum mortibus non indulgent. Praeter haec insuper, et piratarum insidiae non obdormiunt, qui diversus perambulant vias maris, et quos mare marisque belluae, rabiesque ventorum incessanter exagitant, ipsi, saeviores his omnibus, quotidiana persecutione molestant, ut de Charybdi et Scylla, caeterisque maris periculis taceamus. Quamvis igitur tot essemus difficultatibus circumplexi, naviculam tamen ipsam quibuscunque potuimus gubernare curavimus argumentis, ac, interdum in mari hoc reti piscatoris extenso, pisces non modicos conclusimus in eodem quos, cum ad portum educere crederemus, eorum aliqui rete ruperunt, et non solum ipsi protinus in ventrem pelagi sunt relapsi, sed et alios post se compulere relabi. Laborantes denique reficere rete fractum, aquas etiam, quae naviculam intraverunt, et computruerunt in ipsa, conati sumus ejicere ab eadem, neve, prae confusione maris et fluctuum naufragio, possit eam instans procella demergere, oportet nos ipsam in solo Dei nomine per anchoram fidei stabilire. Quae sint autem haec, dilectissimi filii, et sub quorum vobis stylo dicantur, prudentiam vestram credimus non latere, si, ad ea subtiliter indaganda, discretae considerationis aciem extendatis. Cum igitur, inter tot et tanta pericula constituti, vestris indigeamus meritis et orationibus adjuvari, rogamus et obsecramus vos per viscera misericordiae Dei nostri, quatenus nobis, in maris altitudine fluctuantibus, charitatis vestrae suffragium impendatis, et, remis orationum vestrarum piscatorem et naviculam sublevantes, Illum, qui mari et ventis imperat, exoretis, ut, per suam misericordiam infinitam super nos illuminans vultum suum, interiorem et exteriorem tempestatem serenet, compescat undique ventos et mare circumquaque tranquillet, nosque flamini sancti Spiritus navigationis nostrae vela pandentes, dextera sancta sua dirigat, et conservet, mittatque nobis Spiritum suum a quatuor ventis coeli, quo gubernatore, quo duce, impleta demum sagina piscibus, scopulos valeamus insidiantium monstrorum effugere, ac inter saevientia procellarum discrimina merces Dominicas ad portus tutissimos asportare. De plenitudine vero gratiae nostrae securi, ad sanctae religionis cultum latius propagandum ferventius insistatis, et de vinea Domini Sabaoth, vestrae curae commissa, quae per ipsius gratiam a mari usque ad mare palmites jam extendit, studeatis eradicare nociva, et utilia plantare curetis, quatenus, bonae opinionis odorem, et piae conversationis fructum apud Deum et homines proferentes, de virtute in virtutem ascendere mereamini, donec Deum deorum in Sion videatis.
Datum Ferentini, V Idus Julii, anno nono.
CXX. CELLERARIO, ET M. ASINO, ET R. CANONICIS SPIRENSIBUS. Quod sententiam latam super electione quadam per confratres eorum, si justa est, faciant observari. (Ferentini, II Idus Julii.) Cum, custodia ecclesiae Sancti Petri Argentinensis vacante, quatuor ex canonicis ipsius ecclesiae dilectum filium magistrum B. elegissent concorditer in custodem . . . praeposito, ad quem investitura noscitur pertinere, electionem ipsam admittere recusante, ad nostram fuit audientiam appellatum. Nos autem, quia de negotio non potuit nobis fieri plena fides, causam ipsam H. S. et C. concanonicis vestris duximus committendam, dantes eis nostris litteris in mandatis, ut, partibus convocatis, et revocato statum debitum quidquid post appellationem ad nos legitime interpositam invenirent temere attentatum, audirent hinc inde proposita, et quod canonicum esset, appellatione remota, statuerent, et facerent per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Partibus igitur in praesentia unius judicum constitutis, qui de ipsarum assensu absque conjudicibus de ipso negotio cognoscebat, et commissionis nostrae litteris in publico recitatis, magister H. qui se dicto B. adversarium opponebat, ex parte . . . Sancti Gregorii, et . . . . monasterii Parisiensis abbatum, et . . . praepositi de Lutenbach, quasdam ei litteras praesentavit, per quas mandabatur judicibus ut nullatenus in negotio ipso procederent, cum ipsi a nobis litteras alias recepissent, quae auctoritatem priorum penitus revocabant, sicut ex eorum transcripto, quod eis duxerant destinandum, plene poterant edoceri. Verum, cum memoratum rescriptum a stylo cancellariae nostrae videretur plurimum discrepare, et haberetur multiplici ratione suspectum, ab eodem magistro H. authenticum postulavit, qui non solum ipsius et copiam facere denegavit, sed, contumaciter ab ipsius recedens praesentia, ad eum postmodum redire contempsit, licet solemniter ab eo tertio fuerit evocatus. Demum vero, cum a duobus judicum praedictorum de mandato tertii peremptorium esset partibus assignatum, dictus H. in eorum contempsit praesentia comparere. Ejus igitur contumacia pro praesentia reputata, et recepto ab abbatibus et praeposito memoratis cum quaesivissent ab eis si tales ipsis litteras transmisissent, quod causa hujusmodi esset prorsus ipsis incognita, habito prudentum virorum consilio, eletione, quae de ipso magistro H. non tam celebrata fuerat, quam praesumpta, justitia exigente, cassata, electionem magistri B. tanquam eanonicam confirmarunt, possessionem custodiae, et curam animarum pertinentem ad ipsam ei auctoritate apostolica conferentes, exsecutoribus nihilominus sibi datis, qui eum facerent pacifica ipsius possessione gaudere. Demum, cum abbates et praepositus antedicti instanter ipsum B. ad suam praesentiam convocarent, ad eos vocatus accessit, et, habita copia litterarum, quas adversarius ejus a nobis se dixerat impetrasse, illas in multis comperit esse falsas. Quod cum vellet incontinenti probare, ipsi non solum ei super hoc audientiam denegarunt, sed, eum a praebendae suae stipendio suspendentes, post appellationem ad nos interpositam, contra ipsum in principali negotio processerunt. Porro igitur, magistro B. et C. procuratori magistri H. in nostra praesentia constitutis, dilectum filium nostrum, G. Sancti Theodori diaconum cardinalem, concessimus auditorem in cujus praesentia cum esset diutius litigatum, oblatae sunt nobis illae litterae, quae videbantur revocare priores, quas non solum in bulla, quae, de aliis extracta litteris, illis inserta fuerat, sed aliis multis modis comperimus falsas esse, quas ad certitudinem pleniorem sub bulla nostra vobis mittimus interclusas. Nolentes igitur tantae temeritatis audaciam relinquere impunitam, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus sententiam dictorum confratrum vestrorum, sicut est justa, facientes per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, inviolabiliter observari, et contradictores, si qui fuerint, vel rebelles, ut a sua temeritate desistant, districtione simili compellentes, quidquid occasione litterarum ipsarum per dictos abbates et praepositum, vel eorum aliquos factum esse noveritis, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, judicetis irritum et inane, fructus medii temporis, sicut justum fuerit, ipsi B. restitui facientes, tam eos qui usi sunt litteris antedictis, quam eos qui se ipsas a nobis mentiti sunt impetrasse, juxta constitutionem nostram, quam ad falsariorum malitiam confutandam edidimus, remoto appellationis obstaculo, puniatis, mandatum apostolicum taliter impleturi, quod, per effectum operis, odisse comprobemini vitium falsitatis. Quod si non omnes . . . . duo vestrum, etc.
Datum Ferentini, II Idus Julii, anno nono.
CXXI. . . . . . MAGISTRO ET FRATRIBUS HOSPITALIS DE NOVOCASTRO DE DRIENCORT. Recipiuntur bona eorum sub protectione. (Ferentini, XVII Kal. Augusti.) Solet annuere, etc., usque impertientes assensum, hospitale vestrum, cum personis vestris, et omnibus bonis quae inpraesentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem ecclesiam Sancti Nicolai de Menonvalt, et grangiam de feudo de Periers, cum omnibus pertinentiis suis, sicut eas juste ac pacifice possidetis, auctoritate vobis apostolica confirmamus, et praesentis scripti, etc. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc.
Datum Ferentini, XVII Kalendas Augusti, anno nono
CXXII. DECANO, ET CAPITULO LAUDUNENSIBUS. Confirmatio statutorum Ecclesiae Laudunensis. CXXIII. . . . . . EPISCOPO LAUDUNENSI. Ut magistro Alberico in Ecclesia Laudunensi praebendas conferat. (Ferentini, IX Kal. Augusti.) Si viros scientia praeditos litterarum, ac morum honestate conspicuos, ad ecclesias tuo commissas regimini assumere procurares, praeter laudem hominum, divinam posses gratiam promereri, quia, sicut Deus honoratur in talibus, sic eorum provisio ei non immerito creditur esse grata. Certa sane multorum relatione didicimus, quod dilectus filius, magister Albericus, tanta morum honestate praefulget, ut ejus exposcant merita merito sibi in ampliori ecclesiastico beneficia provideri. Cum autem olim pro dilecto filio S. apostolicas recepisses litteras et mandatum, ut ei in Ecclesia Laudunensi in praebendali beneficio provideres, tu praebendam, quam primo vacare contigit, eidem magistro in elusionem mandati apostolici contulisti, stallum eidem in choro, et locum in capitulo faciens assignari, qua cum postea, justitia exigente, fuerit destitutus, in nullo sibi postmodum providere curasti, licet multoties, sicut accepimus, ad hoc obtulerit se facultas. Nolentes igitur quod idem magister spe sua taliter defraudetur, et quod per te factum est circa ipsum illusorium habeatur, fraternitatem tuam monemus attente et hortamur, per apostolica scripta praecipiendo mandantes quatenus praebendam unam eidem magistro conferas in Ecclesia Laudunensi, ut per eum, qui ad hoc moribus et scientia perhibetur idoneus, tam tua quam ipsius Ecclesiae utilitas procuretur, ac nos, si pro eo fuerimus exauditi, fraternitati tuae digna gratiarum teneamur obsequi actione; attentius provisurus ut preces nostrae pariter et mandatum debitum sortiantur effectum, quas porrigendas duximus solummodo propter Deum.
Datum Ferentini, IX Kalendas Augusti, anno nono.
CXXIV. . . . . . DECANO ET CAPITULO LAUDUNENSIBUS. Ut, si exoriantur controversiae inter capitulum et episcopum super consuetudinibus Ecclesiae testes possint producere canonicos ipsos. (Ferentini, XI Kal. Augusti.) Solet annuere, etc., usque postulationibus inclinati, auctoritate vobis praesentium indulgemus, ut, si quando super consuetudinibus ecclesiae vestrae inter vos et episcopum, vel archiepiscopum vestrum, controversia mota fuerit, ad illas probandas, fratres vestros, qui sint omni exceptione majores, testes producere valeatis, et quod per eos fuerit sufficienter ostensum inviolabiliter observetur, dummodo contrarium non existat canonicis institutis. Nulli ergo . . . . . nostrae concessionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Ferentini, IX Kalendas Augusti, anno nono.
CXXV. CAESARAUGUSTANO EPISCOPO. Quod tollat statutum factum quod, nisi omnes canonici consenserint, nullus possit recipi in canonicum, vel intelligatur omnes, id est major pars. (Ferentini, XI Kal. Augusti.) Per tuas nobis litteras intimasti quod canonici ecclesiae tuae juramento se communiter astrinxerant, ut nullus in canonicum reciperetur ab eis, nisi de communi consensu totius capituli proveniret, unde plerumque contingit, ut, sub hujusmodi juramenti praetextu, canonicorum aliquis appellationem ad sedem apostolicam interponens, receptionem illius impediat, quem major et sanior par capituli duxerit eligendum. Licet igitur in hujusmodi juramento intellexisse praedicti canonici videantur, ut nullus admitti posset in concanonicum eorumdem, nisi pariter in illum consenserint omnium voluntates; quia tamen id indiscretum et praesumptuosum fuisse dignoscitur, nisi, secundum canonicas et legitimas sanctiones, intelligatur a toto fieri quod fit a majori et saniori parte totius, nos, ex debito commissi nobis officii, tam utilitati ejusdem ecclesiae, quam ipsorum concanonicorum saluti ac famae, providere volentes, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus ipsis injungas, ut ab hujusmodi juramento auctoritate nostra communiter se absolvant, ut, eo non obstante, debitam firmitatem obtineat, quod a majori et saniori parte rationabiliter fuerit constitutum.
Datum Ferentini, XI Kalendas Augusti, anno nono.
CXXVI. GUALTERO CLERICO, B. IMPERATORIS CONSTANTINOPOLITANI ILLUSTRIS, PRAEPOSITO ECCLESIAE SANCTAE MARIAE, QUAE GRAECE Ypanimnitos, ET LATINE Misericordia NUNCUPATUR. Confirmatur sibi praepositura. (Ferentini, X Kal. Augusti.) Justis petentium, etc., usque assensu. Praeposituram Sanctae Mariae Ypanimnitos, sicut eam juste possides et quiete, auctoritate tibi apostolica confirmamus et praesentis scripti, etc. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc.
Datum Ferentini, X Kalendas Augusti, anno nono.
CXXVII. LAMBERTO, PRESBYTERO, CAPELLANO B. CONSTANTINOPOLITANI IMPERATORIS ILLUSTRIS, PRAEPOSITO SANCTI MICHAELIS CONSTANTINOPOLITANI. Confirmatur simile. (Ferentini, X Kal. Augusti.) Justis petentium, etc., usque assensu. Praeposituram ecclesiae Sancti Michaelis, sicut eam juste possides et quiete, auctoritate tibi apostolica confirmamus, et praesentis scripti, etc. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc.
Datum Ferentini, X Kalendas Augusti, anno nono.
CXXVIII. ABSALONI PRESBYTERO. Praepositura in ecclesia Beatae Mariae de Scota apud Constantinopolim, sicut eam juste possidet et quiete, auctoritate apostolica ei confirmatur. (Ferentini, X Kal. Augusti.) Justis petentium, etc., usque prosequente complere. Eapropter, dilecte, etc., usque precibus inclinati, praeposituram in ecclesia Beatae Mariae de Scota apud Constantinopolim, sicut eam juste possides et quiete, auctoritate tibi apostolica confirmamus, et praesentis scripti, etc. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc.
Datum Ferentini, X Kalendas Augusti, anno nono.
CXXIX. GUALTERO DE CURTRACO. Confirmatur institutio sua. (Ferentini, VIII Kal. Augusti.) Justis petentium, etc., usque prosequente complere. Cum igitur dilectus filius, B. tituli Sanctae Susannae presbyter cardinalis, apostolicae sedis legatus, in ecclesia Sanctae Sophiae Constantinopolitanae te canonicum instituerit, nos, tuis precibus benignum praebentes assensum, institutionem ipsam, sicut canonice facta est, ratam habentes auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti, etc. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc.
Datum Ferentini, VIII Kalendas Augusti, anno nono.
CXXX. PATRIARCHAE CONSTANTINOPOLITANO. Quod non teneatur observare juramentum factum per eum cum Venetis, quod nullum recipiet in canonicum Sanctae Sophiae, nisi sit Venetus. (Ferentini, XI Kal. Julii.) [Ad hoc Deus apostolicae sedis antistitem, qui plenitudinem habet ecclesiasticae potestatis, super gentes et regna constituit, ut, juxta verbum propheticum, evellat et destruat, dissipet et disperdat, quae in agro Dominico, suae culturae commisso, inutilia repererit et nociva, juxta quod alibi sibi praecipitur a Domino per prophetam: Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes (Isa. LVII). Nos igitur, attendentes juramentum illud, quasi prorsus illicitum, non esse servandum, quod a te Venetiis constituto fuit a Venetis violenter extortum, sicut tua nobis insinuatio patefecit, ut videlicet neminem sis facturus canonicum in ecclesia Sanctae Sophiae, nisi Venetum natione, vel qui continue per decennium Venetiis habitasset, quodque bona fide modis omnibus, quibus poteris, laborabis, ut semper in ecclesia Sanctae Sophiae sit Venetus patriarcha, salvo tamen in omnibus apostolicae sedis jure, auctoritate, reverentia et honore, licet haec conditio sic a te fuerit adjecta, ut non sit in scriptis « redacta, praesentium tibi auctoritate mandamus, et in virtute Spiritus sancti districte praecipimus quatenus juramentum illud nequaquam observes, cum sanctuarium Dei non sit haereditario jure ab aliquibus possidendum, sed, in omni gente, qui facit justitiam acceptus sit Deo, praecavens diligenter, ne, post hoc apostolicae sedis praeceptum, in praemissis articulis utcunque delinquas. Quia, si de caetero solos Venetos in ecclesia Sanctae Sophiae canonicos institueris, vel ad hoc impenderis operam qualemcunque, ut semper in eadem ecclesia sit Venetus patriarcha, neminem in ipsa ponendo canonicum, nisi juret, quod nunquam aliunde, nisi de Venetis, eliget aut recipiet patriarcham, nulla deinceps ratione super his poteris excusari. Sed, nec illud observes, quod absque juramento diceris promisisse, ut neminem archiepiscopum, praeter Venetum, in tota facias Romania. » Ne vero, praetextu juratoriae cautionis, aut cujuscunque promissionis obtentu, talia de caetero praesumantur, aut, si praesumpta sunt, observentur, nos, obligationes hujusmodi auctoritate apostolica irritamus, sub interpositione anathematis prohibentes, ne quis eas observare praesumat, tibique praecipimus ut id canonicis Sanctae Sophiae, non solum institutis, sed etiam instituendis, caute denunties, quatenus hoc nefas valeant evitare. « Licet autem plus debueris Deum timere quam homines, ne jurares aliquid proter homines contra Deum, si tamen in illo juramento, per vim et metum extorto, praescriptam adhibuisti cautelam, ut juraveris, salvo in omnibus apostolicae sedis jure, auctoritate, reverentia et honore, nos tibi, delictum tuum humiliter confitenti, de speciali gratia indulgemus, ut hujusmodi juramentum nullum tibi possit praejudicium generare, dummodo praeceptum, quod salubriter tibi fecimus, ad salvandum jus, auctoritatem, reverentiam et honorem apostolicae sedis, contra cujus statuta ea quae sunt jurata redundant, fideliter exsequaris. » Caeterum, etsi praescripta nobis a tuis nuntiis secreto fuerint intimata, noveris tamen pro certo, quod quaedam eorum certa relatione prius fuerant nostris auribus patefacta. Nulli ergo omnino hominum . . . . . hanc paginam nostrae cassationis, inhibitionis, constitutionis, praeceptionis et concessionis, etc.
Datum Ferentini, XI Kalendas Julii, anno nono.
CXXXI. . . . . . . . Deest inscriptio. Conceduntur represaliae contra bona Placentinorum aemulantium. (Ferentini, VII Kal. Augusti.) Nisi prava populi Placentini societas, quasi membra carnium ejus qui malis operibus delectatur, sibi mutuo cohaereret, et, veluti squammae Leviathan, quarum una uni conjungitur, et per eas spiraculum non incedit, contra servos Domini sese in unum globum perfidiae glomerasset, vel flagello virgae super ejus scelera vigilantis attrita, vel saltem, jam postquam in omnem pene terram exivit sonus iniquitatis ipsius, publico rubore confusa, colligationes impietatis suae forsan dissolvisset. Verum, cum frontem sibi fecerit meretricis, et ita propter peccatum suum a Domino sit cor proprium indurare permissa, ut nec laesae conscientiae vermem sentiat, nec in conspectu gentium, quibus, cum ante nota fuisset, per sceleris est infamiam facta notior, erubescat, de ipsa quidem posse videtur illud nobis proverbium Sapientis aptari: Si quasi ptisanas stultum in pila de superferiente pilo contuderis, stultitia ejus non auferetur ab eo (Prov. XXVII). Licet igitur super ea conqueri valeamus, cum propheta dicentes: Curavimus Babylonem, et non est sanata (Jer. LI), interfecimus et perdidimus populum istum, et non sunt reversi a viis suis, experiri tamen adhuc volentes, si forte non renuant accipere disciplinam, priusquam Dominus plaga inimici affligat eos, et nos in ipsos manum nostram durius aggravemus, ut qui hactenus quasi levi verbere sunt percussi, non attendentes quod grandinem coruscatio, et gratia verecundiam antecedat, vulnere demum insanabili feriantur, erga eos levioribus adhuc curis duximus insistendum. Quocirca, fraternitati vestrae in virtute obedientiae per apostolica scripta districte praecipiendo mandamus, quatenus mercimonia, seu quaelibet bona, quae de mercatoribus Placentinis in vestrum, seu vestrorum posse devenerint, detinere curetis, et faciatis ab aliis detineri, donec populus Placentinus Ecclesiae, matri suae, quam offendit graviter, et offendere non desistit, de damnis et injuriis irrogatis debitam satisfactionem impendat; contradictores, si qui apparuerint, vel rebelles, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita cogentes.
Datum Ferentini, VII Kalendas Augusti, anno nono.
CXXXII. REMENSI ARCHIEPISCOPO, SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE CARDINALI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO, ET SUFFRAGANEIS EJUS. Sententiam excommunicationis, quam episcopus Cameracensis in Cameracenses quosdam cives malefactores tulerat, observari jubet. (Ferentini, III Idus Julii.) Angustias et aerumnas, quibus universum corpus Ecclesiae, a planta pedis usque ad verticem, miserabiliter concutitur et turbatur, intentissime cogitantes, vehementi dolore cordis afficimur, eo autem molestius, quo specialius illius tenemur imitari vestigia, qui, sicut ipsemet asserit, infirmabatur infirmantibus fratribus, et scandalizatis aliis utebatur. Sane, filii mundi hujus, quos prudentiores filiis lucis ipsa Veritas protestatur, jam non sicut vulpes parvulae, sed leones feroces exterminant, et devorant vineam Domini Sabaoth, et sic obcaecatum est insipiens cor eorum, ut non ipsos retrahat timor Dei, nec reverentia filialis, quin ejus Ecclesiam crudelitate persequatur hostili, nec satis est furori eorum saecularia contra justitiam occupare, quinimo ipsam aedificii spiritualis compagem dissolvere ac destruere temeritate damnabili moliuntur. Ut autem ad praesens de reliquiis taceamus, quorum in hoc mari magno et spatioso multitudo in tantum excrevit, ut, sicut iniquitatum, ita nec iniquorum sit numerus, cives Cameracenses, benignitate, qua eos venerabilis frater noster . . . . episcopus eorumdem, semper blande rexerat, et mansuete tractaverat, abutentes, se in insolentiam contumaciter erexerunt, et, novo proditionis genere, non coacti, sed voluntarii, ab ipsius impudenter obsequiis recedentes, in manus persequentium se dederunt, et, ut eorum iniquitatibus nihil desit, oppida et alias possessiones Cameracensis Ecclesiae, quas fidelitatis debito manutenere ac defendere tenebantur, armis et incendiis invadentes, ac per violentiam occupantes, eodem episcopo penitus spoliato, tam pertinaciter quam impudenter detinere praesumunt, propter quae cum excommunicati fuissent, ut vel sic a morte animae converterentur ad vitam, ex adipe pravitatis haereticae, in contemptum Dei et universalis Ecclesiae, sacerdotes apostatas, apostolicae sedis obedientiam publice detestantes, violatis ecclesiis, celebrare fecerunt. Nolentes ergo dissimulare aut negligere hunc excessum, sed ita cupientes eorum insolentiam ferro ultionis abscindere, ut, terrore derivato ad posteros, facinus non redeat in exemplum, fraternitati vestrae per apostolica scripta districte praecipiendo mandamus, quatenus sententiam, quam idem episcopus in eosdem cives Cameracenses et alios bonorum suorum raptores, videlicet Willelmum patruum, Willelmum advocatum Aquen. Sibodorum, Nivolonum Bailivum, Baldum de Brai, Iterium regium hostiarium, Joannem Piscem, Alelmum Tuebouf, Radulfum Molendinarium, et quoscunque alios, propriis nominibus exprimendos, seu temere communicantes eisdem, et impartientes auxilium, consilium, vel favorem, rationabiliter tulit, vel duxerit proferendam, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, per omnes dioeceses vestras, singulis diebus Dominicis et festivis, pulsatis campanis, et candelis accensis, ac in singulis ecclesiis vobis subditis, sententiam renovantes, et denuntiantes ipsos in nundinis specialiter arctius evitandos, faciatis inviolabiliter observari; publicationem etiam personarum et rerum eorumdem civium Cameracensium, de jure communi, vel consuetudine speciali, ab ipso episcopo rationabiliter factam, simul cum praedicta denuntiari sententia modo simili faciatis; mandatum apostolicum taliter exsequentes, quod vestra desidia, vel negligentia, rigor ecclesiasticae sententiae nequeat enervari, sed potius vestro studio et sollicitudine diligenti, ad sufficientem damnorum restitutionem, et injuriarum satisfactionem congruam, compellantur inviti, et, cum dictus episcopus, vel ejus nuntius, securum transitum per partes non habeat Gallicanas, tu, frater archiepiscope, per tuum nuntium nostras litteras facias tuis suffraganeis praesentari.
Datum Ferentini, III Idus Julii, anno nono.
CXXXIII. CLEMENTI, PRAEPOSITO SANCTI STEPHANI CONSTANTINOPOLITANI. Confirmatur praepositura. (Ferentini, V Kal. Augusti.) Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, etc., usque impertientes assensum, praeposituram ecclesiae Sancti Stephani Constantinopolitani, sicut eam juste possides et quiete, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti, etc. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc.
Datum Ferentini, V Kalendas Augusti, anno nono.
CXXXIV. MAGISTRO CLEMENTI, CANONICO SANCTAE SOPHIAE CONSTANTINOPOLITANAE. Super simile. (Ferentini, V Kal. Augusti.) Justis petentium, etc., usque effectu prosequente complere. Cum igitur dilectus filius noster, P. tituli Sancti Marcelli presbyter cardinalis, apostolicae sedis legatus, in ecclesia Sanctae Sophiae Constantinopolitanae te canonicum instituerit, nos, tuis precibus benignum praebentes assensum, institutionem ipsam, sicut canonice facta est, ratam habentes, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti, etc. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc.
Datum Ferentini, V Kalendas Augusti, anno nono.
CXXXV. BARENSI ARCHIEPISCOPO, ET EPISCOPO SALPENSI. Quod causam inter archiepiscopos Tranensem et Acherontinum videant et defendant. (Ferentini, VI Kal. Augusti.) Licet illam geramus de venerabili fratre nostro . . . . . Tranensi archiepiscopo, apostolicae sedis legato, fiduciam, ut in officio sibi commisso cum discretione ac maturitate procedat, quia tamen . . . . . . Acherontinus archiepiscopus, tam per se quam per alios, diu multumque de ipso conqueri non cessavit, asserens quod, post appellationem ad nos legitime interpositam, eum injuste ab officio pontificali suspendit, nos, qui ex debito apostolicae servitutis sapientibus sumus et insipientibus debitores, tam illi deferre quam isti providere volentes, venerabili fratri nostro . . . . . . Trojano episcopo, et dilecto filio . . . . abbati Terrae-majoris, per apostolica scripta mandavimus, ut, vocatis iis quos propter hoc noscerent evocandos, et veritate sollicite inquisita, si constaret ipsis eumdem legatum suspensionis sententiam, post appellationem ad nos legitime interpositam, in praedictum archiepiscopum protulisse, denuntiarent eam penitus non tenere, aut, si forsan ipsum alias suspendisset injuste praedictam suspensionis sententiam relaxarent, nihilominus inquirentes de iis, quae contra ipsum archiepiscopum apostolatui nostro suggesta fuerant, quae praedictus legatus eis plenius explicaret, et, si reperirent innocentem eumdem, ipsum absolverent penitus ab objectis, ac eum canonica poena percellerent, si culpabilem invenirent. Si vero probari non posset, quod saepedictus legatus processisset perperam contra ipsum, praelibatam suspensionis sententiam facientes inviolabiliter observari, una cum ipso legato fideliter in inquisitione procederent facienda. Ipsi vero super hoc nobis taliter rescripserunt, quod praedicto Tranensi archiepiscopo suis litteris mandavere, ut, si contra praedictum Acherontinum archiepiscopum proponere vellet aliqua, per se, vel responsalem sufficientem, ea proponeret coram ipsis; qui respondit eisdem, quod nihil habebat contra praedictum archiepiscopum proponendum, sed videri sibi eos asseruit excessisse, in eo quod ei mandaverant, ut sub examine suo contra praedictum archiepiscopum proponeret, si qua vellet, cum ipse superiorem illis judicem se astrueret, eosque suae, se vero ipsorum jurisdictioni subjici non debere. Cumque demum ad instantiam suam sibi litterarum nostrarum copia facta esset, idem legatus, illi verbo inhaerens, quod praedictae litterae continebant, ut videlicet in inquisitione fideliter facienda praedicti episcopus et abbas pariter procederent cum eodem, dicebat eos in nullo articulo posse procedere sine ipso, et sic se tertium judicem in omnibus capitulis astruebat, contra quem praedicti judices responderunt, quod hoc de jure facere non valebat, quia, cum ageretur de illo, quod praedictus Acherontinus archiepiscopus, post appellationem ad sedem apostolicam interpositam, ab eo se querebatur esse suspensum, ipse in causa sua reus et judex non poterat simul esse; sed, si dictus Acherontinus archiepiscopus probare non posset contra se perperam fuisse processum, in inquisitione facienda procederent cum eodem. Tandem vero, cum ipsum peremptorie citavissent, et significassent, se, si die locoque statuto, si qua vellet per se vel procuratorem contra nominatum archiepiscopum non proponeret, juxta mandatum apostolicum in ipso negotio processuros, quia legatus idem in suo videbatur negotio claudicare, ac incerta pro certis, eorum animos suspendendo, proponere, veniente statuto die, allegationes Acherontini archiepiscopi, praesentibus nonnullis viris prudentibus, audierunt, testesque recepere juratos, et, diligenter examinantes eosdem, dicta ipsorum redegerunt in scriptis, per quae constitit manifeste, saepedictum legatum, post appellationem ad sedem apostolicam legitime interpositam, in eumdem archiepiscopum suspensionis sententiam protulisse, ac nihilominus alias ipsum contra justitiam aggravasse; unde, ipsi de consilio assessorum pronuntiarunt, illam sententiam non tenere, praedictum archiepiscopum ab ea penitus absolventes, ac per totam fecerunt Acherontinam dioecesim nuntiari, ut, si qui forent qui vellent objicere aliquid contra ipsum, sub eorum examine proponere procurarent. Cumque non compareret aliquis contra eum, qui proponere quidquam vellet, memoratus archiepiscopus cum multis compurgatoribus suam innocentiam expurgavit; quem reperientes praedicti judices innocentem, absolverunt sententialiter ab objectis. Praedictus vero legatus quemdam nuntium ad eos, post latam sententiam, destinavit, qui nihil aliud dixit ipsis, nisi quod in vocem appellationis erupit, et illicentiatus abscessit. Econtra, saepedictus Tranensis archiepiscopus suis nobis litteris intimavit, quod episcopus et abbas praedicti, tertio die Junii, eum per suas litteras citaverunt, ut se coram ipsis apud Fogiam praesentaret, nullo sibi termino assignato, quibus ipse per litteras suas respondit, quod, si de apostolico sibi mandato constaret, paratus erat in omnibus obedire, rogans attentius ut, ejusdem mandati copia sibi facta, diem et locum communem et tutum praefigerent, ad quem accedere secure valeret, inserens in litteris suis formam appellationis hujusmodi, ut, si forte in aliquo vellent illi procedere, antequam locum communem et tutum praefigerent, et terminum competentem, ipse ad sedem apostolicam appellabat. Infra octo denique dies, dictus Trojanus episcopus, cui, sicut in suis litteris habebatur, abbas Terrae-majoris commiserat vices suas, iterum scripsit ei, nullo sibi loco vel termino assignato, ut videlicet ei per suas litteras intimaret, utrum praedicto Acherontino archiepiscopo objicere vellet aliquid, an renuntiare propositae quaestioni; super quo legatus ipse respondit quod, etsi alias adversus ipsum nihil haberet, volebat tamen causae personaliter interesse ad defendendum sententiam, quam in eum juste se asserebat, et nulla prorsus appellatione interposita, protulisse, et ad inquisitionem objectorum eidem, juxta mandatum apostolicum, faciendam. Verum, quia dictum episcopum ad absolutionem ipsius archiepiscopi praesenserat esse praecipitem, incontinenti ad ipsum cum litteris nuntium destinavit, humiliter postulans, ut octo sibi saltem dierum spatium indulgeret, quo ad eum pro facto ipso posset procuratores idoneos destinare, appellans, tam per nuntium, quam per litteras, in forma quae superius est expressa. Cum autem idem episcopus, infra octo illos dies, sine ipsius legati vel procuratorum suorum praesentia, se promiserit nullatenus processurum, postmodum, infra spatium illud, antequam procuratores sui pervenire possent ad ipsum, duodecimo die mensis Junii, post appellationes toties interpositas, in absentia dicti legati vel procuratorum suorum, corruptus pretio, sicut a multis probabiliter dicitur, eidem archiepiscopo venalem absolutionem indulsit. Sequenti vero die post absolutionis hujusmodi sententiam promulgatam, procuratores ejusdem legati pervenerunt ad ipsum, et a sententia ipsa de superabundanti cautela sedem apostolicam appellarunt. Caeterum, cum idem Acherontinus archiepiscopus, occasione illius sententiae, praesumeret tam publice quam solemniter celebrare, quia praedictus legatus illam sententiam reputabat inanem, auctoritate apostolica districte praecipiendo mandavit eidem, ut celebrare divina de caetero non auderet, aut se administrationi temporalium immiscere, donec super hoc mandatum apostolicum emanaret, nihilominus per totam Ecclesiae Acherontinae parochiam, tam episcopis quam abbatibus et universo clero, eadem auctoritate districte prohibens, ut ei nullus intenderet, nec in temporalibus, nec spiritualibus obedire, donec super hoc mandatum a nobis reciperent speciale, ut sic mandato praedicti episcopi obviaret, qui per parochiam totam scripserat, ut ei tam in temporalibus quam in spiritualibus responderent. Nos igitur, diligenter auditis quae nobis hinc inde scripta fuerunt, intelleximus memoratum Tranensem archiepiscopum in hoc perperam processisse, quod in negotio, per commissionem aliis factam suae jurisdictioni substracto, post appellationem ad sedem apostolicam interpositam, quam prosequi maluit quam remittere, praenominato archiepiscopo auctoritate legationis inhibuit, ne celebrare divina, vel administrationi temporalium se praesumeret immiscere, neve quisquam de suffraganeis, vel abbatibus, aut clericis sibi subditis, eidem in temporalibus vel spiritualibus responderet. Unde nos inhibitionem hujusmodi juribus carere censemus; dictos autem episcopum et abbatem nihilominus perperam processisse cognovimus, ex eo quod, post appellationem ad nos rationabiliter interpositam, praesertim, cum in litteris commissoriis nullum esse appellationis obstaculum interclusum, ad inquirendum de his quae, secundum apostolici formam mandati, non debebant inquirere, nisi ab ipso legato sibi fuissent expressa, non sunt veriti prosilire, ipsumque Acherontinum archiepiscopum ab objectis absolvere praesumpserunt, quasi purgatione recepta, cum nihil eis fuisset de indicenda purgatione mandatum, quare, nos, et absolutionem et purgationem hujusmodi decernimus irritam et inanem. Quia vero in aliis legatus et delegati discordant, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, vocatis qui fuerint evocandi, et inquisita diligentissime veritate, si vobis constiterit quod praedictus Tranensis archiepiscopus bis tantum sine peremptorio fuerit edicto citatus, aut quod in ipsis citationibus nulla certa dies ei fuerit assignata, vel quod inducias octo dierum non potuerit obtinere, seu quod appellationi ad nos interpositae non fuerit cum debita humilitate delatum, relaxationem suspensionis carere viribus decernatis; in eum statum negotium reducentes, in quo fuit, quando a nobis praescripta commissio emanavit; alioquin, relaxationem suspensionis faciatis in suo robore permanere. Ne vero idem negotium, non sine damno rerum et periculo animarum, ulterius protrahatur, volumus et mandamus, quatenus vos, de quorum discretione plenam fiduciam obtinemus, cum idem archiepiscopus, qui captivus dicitur detineri, libertati fuerit restitutus, secundum formam praescriptae commissionis, appellatione remota, in ipso negotio procedatis, sive in solo inquisitionis articulo, si suspensionis sententiam inveneritis rationabiliter relaxandam, sive in toto negotio, si relaxatio suspensionis per vos fuerit irritata, sollicite provisuri, ut, Deum habentes prae oculis, non declinetis ad dexteram vel sinistram, finesque mandati taliter custodire curetis, ne valeatis merito reprehendi, sed potius commendari.
Datum Ferentini, VI Kalendas Augusti, anno nono.
CXXXVI. FRATRI AUGUSTINO, ECCLESIAE SANCTAE MARIAE DE NORTON. REGULARI CANONICO. Quod nomen sibi impositum, non in baptismate, sed in professione, retineat. (Ferentini, III Kal. Augusti.) Cum, antequam esses regularem vitam professus, ex impositione baptismatis Henricus fueris appellatus, ac demum per factam professionem, te quasi mutatum in virum alterum . . . prior tuus, vocari decreverit Augustinum, nostro humiliter apostolatui supplicasti, ut vel primum tibi dignaremur vocabulum restituere, vel posterius confirmare, quia dubitas, ne post fata per illa suffragia non juveris, quae tibi fraterna charitas sub altero nominum praedictorum impendet; super quo devotioni tuae duximus respondendum, quod secure potes nomen tibi tempore professionis impositum retinere, sicut et nos illud indubitanter vocabulum retinemus, quod nobis fuit in suscepto apostolicae servitutis officio, Domino disponente, mutatum.
Datum Ferentini, III Kalendas Augusti, anno nono.
CXXXVII. . . . EPISCOPO. . . ARCHIPRESBYTERO, ET CAPITULO PADUANO. Quod recipiant C. clericum in canonicum. (Ferentini, II Nonas Augusti.) Non est incongruum, vel absurdum, si de illorum sumus provisione solliciti, per quos ecclesiis, a quibus obtinuerint beneficia, posse credimus utiliter deserviri, ad hoc praelatorum animos invitantes, ad quod ex officio injuncto sibi tenentur, nec in hoc se debent difficiles exhibere, cum nos, eorum volentes honori deferre, id fieri postulamus per eos quos possemus exsequi per nos ipsos, penes quos potestatis ecclesiasticae residet plenitudo, caeteris in partem sollicitudinis evocatis. Pro dilecto itaque filio, magistro Bonifacio, litteratura et moribus commendando, universitatem vestram rogandam duximus attentius et monendam, per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus, ipsum pro reverentia beati Petri et nostra in fratrem et canonicum admittentes, praebendale beneficium in ecclesia vestra eidem liberaliter assignetis, ut preces et mandatum nostrum videamini, sicut convenit, exsecutione celeri complevisse, ac idem ad obsequium ecclesiae vestrae fortius obligetur, nosque devotionem vestram possimus in Domino commendare.
Datum Ferentini, II Nonas Augusti, anno nono.
CXXXVIII. . . . ARCHIEPISCOPO TYRENSI. Quod mittat ad curiam probationes suas super ecclesia Sancti Marci apud Tyrum, quam queruntur Veneti occupatam. (Ferentini, III Non. Augusti.) Querelam dilecti filii, nobilis viri . . . ducis Venetorum, recepimus continentem, quod tu ecclesiam Sancti Marci, cum aliis quae habent Veneti apud Tyrum, post appellationem ad nos rationabiliter interpositam, in multis contra justitiam aggravasti. Quocirca, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus per te ipsum ea taliter corrigas et emendes, quod ei nulla de te justa remaneat materia conquerendi. Alioquin, venerabili fratri nostro . . . Hierosolymitano patriarchae, et dilecto filio, P. titulo Sancti Marcelli presbytero cardinali, apostolicae sedis legatis, per nostras damus litteras in mandatis, ut, revocato in statum debitum, si quid per te, vel per alium, post appellationem ad nos legitime interpositam, aut alias injuste invenerint attentatum, audiant si quid fuerit quaestionis, et, si partes consenserint, justitia vel concordia illud, sublato appellationis obstaculo, terminare procurent; alioquin, causam instructam, ad nostrum remittant examen, praefigentes partibus terminum competentem, quo se nostro conspectui repraesentent sententiam recepturae. Si vero pars Venetorum maluerit coram nobis testes et instrumenta producere, ipsi, lite contestata, nihilominus tuas probationes recipiant, ne cogaris nimiis sumptibus et laboribus praegravari. Tu vero, lite pendente, ab ipsorum molestatione indebita conquiescas.
Datum Ferentini, III Nonas Augusti, anno nono.
CXXXIX. NOBILI VIRO . . . DUCI. ET POPULO VENETORUM. Reprehenduntur super invasione Jadertin. et hortatur eos quod sint devoti. (Ferentini, Nonis Augusti.) « [ Apostolicae servitutis officium laudabiliter exercemus, si, juxta quod docet Apostolus, arguimus, obsecramus, et increpamus in omni patientia et doctrina. » Quia ergo pater filium quem diligit corripit, et Deus quos amat arguit et castigat, idcirco, dilectos filios, nobiles viros, R. Permar et P. Quir. nuntios vestros, ad sedem apostolicam accedentes, paterno corripuimus affectu, vos in ipsis potius increpantes super multis et magnis offensis, quas non solum in Deum et Romanam Ecclesiam, verum etiam in populum Christianum, et vos, ac proximos vestros nequiter commisistis, praesertim in Jadertinae civitatis excidio, ubi et vos deviastis, et exercitum Domini deviare fecistis a dextera in sinistram, impugnantes populos Christianos, cum debuissetis expugnare perfidos Saracenos, repellendo apostolicae sedis legatum, et excommunicationis sententiam contemnendo, violato crucis voto in injuriam crucifixi. Ut enim de multis iniquis operibus taceamus, quae apud Constantinopolim perpetrastis diripiendo ecclesiarum thesauros, et possessiones ecclesiasticas invadendo, volentes quasi haereditario jure sanctuarium Domini possidere, propter quod etiam pactiones illicitas extorsistis, dicite nobis quando vos tantum damnum restaurare poteritis terrae sanctae; cum averteritis exercitum Christianum tam grandem, tam nobilem, tam potentem, adductum et congregatum tam magno studio et labore, tam multis sumptibus et expensis, per quem procul dubio sperabatur, quod non solum Hierosolymitana provincia recuperari deberet, verum etiam magna pars regni Babylonici occupari? Si enim sibi potuit Constantinopolim et Graeciam subjugare, quanto potius potuisset Alexandriam et Aegyptum, ac per hoc eripere terram sanctam de manibus paganorum? Certe, licet gratum sit nobis, quod Constantinopolis rediit ad obedientiam sacrosanctae Romanae Ecclesiae matris suae, gratius tamen nobis fuisset, si Hierusalem redacta esset in potestatem populi Christiani. Neque putetis quod ideo minime peccaveritis, quod civitas una, vel altera tradita sit vobis, et illis, magis divino judicio, quam potentatu mundano, quia saepe placet Deo passio flagellati, quando displicet ei actio flagellantis, sicut evidenter ostenditur auctoritatibus tam Novi quam Veteris Testamenti. « Non ergo nostrae duritiae imputetis, sed vestrae ascribatis offensae, quod preces, quas pro palleo destinando . . . abbati Sancti Felicis, quem vos Jadertinum appellatis electum, per praedictos nobis nuntios porrexistis, nondum duximus admittendas, quia, cum ex iis, quae per vos acta sunt contra aderam, nimis contra vos scandalizatus sit populus christianus, noluimus propter vos aliquid agere circa Jaderam, per quod amplius contra nos scandalizari debere Ecclesia generalis, quod utique fieret, si ad petitionem vestram, ei palleum largiendo, absque omni satisfactione tantam remisisse videremur offensam; cum, juxta sententiam Salomonis, in quo quis peccat, in eo sit puniendus; quamvis haec dilatio non tam poena sit, quam cautela, per quam et nobis et vobis intendimus providere. » Licet enim in hac parte non peccaverint Jadertini, quia tamen metropolitica dignitas propter vestrum honorem specialiter fuit illis ab apostolica sede concessa, ut videlicet ecclesia vestra non solo nomine, sed pleno jure patriarchalem dignitatem haberet, cum ei subjecta fieret metropolis Jadertina, magis in hoc vestram culpam, quam illorum poenam volumus denotare; cum nec novum sit nec absurdum, si quando puniantur subditi pro praelatis, sicut absque propria culpa punitus est populus Israelis, quando David in ipsius enumeratione peccavit. Hoc itaque vobis per nuntios vestros, et per nostras litteras respondemus, ut vos ad satisfactionem Deo, et nobis offerendam, et exhibendam humiliter inclinetis, saltem illorum exemplo, qui licet minus peccaverint, quoniam ad hoc facinus perpetrandum per vos tracti fuerunt, ad satisfaciendum tamen se nobis firmiter obligarunt, quatenus, cum non excusando, sed accusando vestram offensam divinam, et nostram imploraveritis indulgentiam, ad satisfactionem vos congruam exponentes, nos, qui vestram quoad Deum desideramus salutem, et vestrum quoad homines affectamus honorem, et in his, et in aliis, quae digne duxeritis postulanda, vos exaudire curemus. Interim autem, correctionem vestram aequanimiter exspectantes, censuram illam suspendimus, quam universorum pene sententia in vos asserit exercendam, ut, cum, Domino inspirante, conversi fueritis, non solum remittamus vindictam, verum etiam gratiam impendamus. Nec se quisquam excuset, quod his gerendis corpore non interfuit, si forsan his gestis etiam corde consensit, quia facientes et approbantes similis culpa condemnat. Placeant igitur vobis, dilectissimi filii, verba nostra, licet in cortice aspera, tamen suavia in medulla; quia, sicut ille novit, qui nihil ignorat, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta procedunt; ut, sicut meliora sunt amici verbera, quam oscula inimici, sic vos magis delectet patris correctio quam adulatio peccatoris. Non ergo vos pudeat sub illius humiliari potentia, qui solo nutu potest humiliare superbos, et humiles exaltare, concessam vobis victoriam non vestrae virtuti, sed divinae potentiae ascribentes, quae, licet forsan occulto, justo tamen judicio, per vos alios voluit flagellare; scientes quod nihil est magis abominabile Deo, quam ingratitudinis monstrum et prodigium arrogantiae, quorum utrumque de cordis tumore procedit. Nobis quoque cum devotione curetis obedientiam, et reverentiam plenariam exhibere, propter illius gloriam et honorem, cujus, licet immeriti et indigni, vicem gerimus, et locum tenemus, ut ipse vos in praesenti protegat et exaltet, et in futuro glorificet et coronet, qui est Rex regum et Dominus dominantium, Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
Datum Ferentini, Nonis Augusti, anno nono.
CXL. T. CONSTANTINOPOLITANO PATRIARCHAE. Respondetur super quibusdam articulis continentibus statum Ecclesiae Constantinopolitanae. (Ferentini, IV Non. Augusti.) « [Inter quatuor] animalia, quae in medio sedis, et in ejus circuitu describuntur, facies aquilae ab Ezechiele desuper ipsorum quatuor memoratur, quia inter quatuor patriarchales Ecclesias, Antiochenam, Alexandrinam, Hierosolymitanam, et Constantinopolitanam, quae per animalia supradicta signantur, quas apostolica sedes in medio habens, quasi filias amplectitur speciales, cui eaedem sunt in circuitu quasi famulae obsequentes, ipsa Constantinopolitana, post apostolicam sedem, excellentia praeeminet dignitatis, ad cujus exaltationem tanto libentius aspiramus, quanto, ipsam tanquam honorabilius membrum sacrosanctae Romanae Ecclesiae arctius amplexantes, ipsius auxilio temporibus istis eamdem amplius noscimus indigere; ac tuas, qui eidem, Domino disponente, praeesse dignosceris, petitiones libentius promovere disponimus, quibus non repugnat honestas, nec aliis praejudicium generatur, cum a nobis injuriarum actio non debeat exoriri, a quibus jura, tanquam a fonte, ad caeteros derivantur.
Licet igitur, in quantum cum Deo possumus, tuo velimus honori deferre, ac tuas preces effectui mancipare, [petitionem tamen illam nequivimus exaudire, qua postulasti a nobis ut donationes ecclesiarum et beneficiorum, a dilecto filio, P. tituli Sancti Marcelli presbytero cardinale, apostolicae sedis legato, factas, te praesente, ac penitus inconsulto, cum nimiam multitudinem ecclesiarum contulerit, easque jure perpetuo, absque tuo consensu et capituli majoris Ecclesiae, tradiderit possidendas, dignaremur auctoritate apostolica irritare, quoniam idem legatus per suas nobis litteras intimavit, quod quasdam ecclesias, postquam a nobis litteras legationis accepit in Constantinopolitano imperio exercendae, quibusdam ecclesiis et locis religiosis Hierosolymitanae provinciae contulit, quibus eaedem Ecclesiae ad custodiam fuerant assignatae, ut vel sic subveniretur utcunque necessitatibus terrae sanctae, et quasdam quibusdam aliis locis religiosis, quorum nuntii, ad vocationem charissimi in Christo filii nostri, B. Constantinopolitani imperatoris illustris, illuc accesserant, assignavit quosdam clericos, inspecta utilitate quae de ipsorum institutione poterat provenire, in quibusdam ecclesiis procurans canonicos ordinare. Verum, quia visum est ei, quod ordinata per ipsum, post recessum ejus, intenderes immutare, praesentibus dilecto filio, B., tituli Sanctae Susannae presbytero cardinale, apostolicae sedis legato, et multis de clero, ac etiam temetipso, omnia quae per ipsum fuerant ordinata, sedis apostolicae protectioni supponens, ne ipsorum aliquid immutares, ad nostram audientiam appellavit, a tunc instanti passagio usque ad annum suae terminum appellationi praefigens. Cum igitur rationabilem terminum dictus legatus appellationi praefixerit, quam emisit, qui ex tam rationabili causa, videlicet obedientiae bonae, et obsequio terrae sanctae, usque ad biennium ipsum potuit prorogasse, appellatione pendente, juxta canonicas et legitimas sanctiones, sicut tua fraternitas non ignorat, in ipsius absentia non debuit eorum aliquid immutari, praesertim, cum praesumi valeant rite facta, donec in contrarium probaretur, et id fieri sine illorum praejudicio non valeret, quibus dictae Ecclesiae seu beneficia, auctoritate apostolica sunt collata, cum nec citati fuerint, nec absentes per contumaciam, seu convicti, sed penitus indefensi. Si quas vero de ipsis nos duxerimus aliquibus confirmandas, juxta communem formam id noveris faciendum, videlicet, sicut ea juste possident et quiete; super eo vero mirari non debes, sicut idem legatus asserit, quod ipse, te praesente ac inconsulto, ecclesias et beneficia contulit memorata, cum et tu ipse multo majora, ecclesiam videlicet Sanctae Sophiae, quae caput patriarchatus existit, nec non archiepiscopatus, et episcopatus, ipso praesente, et irrequisito penitus, qui vices nostras gerebat ibidem, curaveris ordinare. Quamvis ergo tuam propter praemissa petitionem, juxta tuum desiderium, nequivimus exaudire, tuo tamen, quantum cum nostra possumus honestate, volentes honori deferre, fraternitati tuae duximus concedendum, ut ii, qui ecclesias illas seu beneficia possident, obedientiam tibi debitam exhibeant et devotam, nisi forte aliqua illarum ecclesiarum, ante captionem regiae civitatis, a jurisdictione patriarchae legitime fuisset exempta.
Subsequentem vero [petitionem, qua Ecclesias illas tibi subjici postulabas, quae, priusquam Constantinopolitana civitas caperetur. Constantinopolitano patriarchae minime respondebant, duplici ratione non duximus admittendam. Juris namque ratio postulavit, ut in illorum praejudicium, quibus eaedem ecclesiae sunt subjectae, nihil ordinaremus de ipsis, cum nec citati sint, nec convicti, nec per contumaciam se absentent.] Id etiam modo fieri providentia dissuasit, ne Pisani, ac Veneti, aliique quamplures, apud Constantinopolim hujusmodi habentes ecclesias, contra imperium provocarentur hoc tempore, qui sunt alliciendi potius blandimentis, donec illud soliditate immobili roboretur. Quod si jus tuum contra illos prosequendum duxeris tempore opportuno, faciemus, auctore Domino, super ipsis justitiae tibi plenitudinem exhiberi.
Super obedientia vero, quam, ut tibi faceremus impendi ab archiepiscopo et episcopis regni Cypri, similiter postulasti, fere idem, quod in praecedenti petitione, tibi duximus respondendum, cum et ipsi ante tuam exstiterint promotionem exempti, quando videlicet Constantinopolitana Ecclesia erat inobediens et rebellis, et, in eorum absentia, circa statum ipsorum non debuerimus aliquid immutare; justitiam tamen non negabimus tibi, cum eam duxeris postulandam.]
Ex parte tua praeterea fuit propositum coram nobis, quod quidam episcoporum Romaniae, commoniti, tibi obedire contemnunt, qui tamen episcopales redditus percipere non desistunt; quidam vero ex eis ab episcopatibus fugiunt, ne valeant commoneri, per sex menses, vel amplius suam dioecesim deserentes; unde: Nobis humiliter supplicasti, ut, super hoc tibi salubriter consulentes, qualiter circa illos, et ipsorum dioeceses procedere debeas, devotioni tuae scribere dignaremur. Nos igitur, attendentes quod, propter novitatem mutationis imperii, et novitatum eventus, sit cum maturitate plurima procedendum, fraternitati tuae taliter respondemus, ut illos non semel, sed saepe videlicet primo, secundo et tertio citare procures, et, si comparere noluerint, sed in sua duxerint contumacia persistendum, nisi forte se appellationis clypeo duxerint muniendos, quam infra tempus legitimum prosequantur, ipsos per suspensionis et excommunicationis sententiam ad tuam obedientiam venire compellas. Quod si nec sic ipsorum duritia poterit emolliri, eos dilectus filius, B. tituli Sanctae Susannae, presbyter cardinalis, apostolicae sedis legatus, ab episcopatuum administratione removeat, et quibus praesunt ecclesiis, de personis idoneis una tecum faciat provideri, sed in eos degradationis sententiam non promulget, ut cum eis misericorditer, si expediat, facilius agi possit. In ecclesiis autem illorum, qui se fraudulenter absentant, ne ad ipsos citatio valeat pervenire, trinae citationis edictum facias publicari, et, si nec sic curaverint obedire, seu etiam ultra sex menses suas deseruerint ecclesias, ut, juxta canonicas sanctiones, eis debeant merito spoliari, contra eos quoque, sicut praescriptum est, procedatur. Cum vero legatus ad propria remearit, tibi, quandiu nobis et successoribus nostris placuerit, personaliter duximus concedendum, ut contra praedictos rebelles praescripto modo procedas tanquam a sede apostolica delegatus.
Tua insuper fraternitas postulavit ut, cum in partibus illis nimia sit episcopatuum multitudo, illos, cum nimis sint tenues, ad paucitatem redigere tibi concedere dignaremur. Nos autem ita duximus providendum, ut, cum id necessitas vel utilitas postulaverit, per praedictum legatum, quandiu in partibus illis exstiterit, tuo tamen accedente consilio, valeat adimpleri, ita videlicet, ut episcopatus non uniat, sed illi, quem fecerit ad unam ecclesiam ordinari, aliquod tales ecclesias, secundum quod viderit expedire, committat, quatenus, si forte pro temporis necessitate de ipsis fuerit aliter ordinatum, quod factum est facilius valeat immutari. Legato vero ad propria redeunte, tu, si necesse fuerit, auctoritate sedis apostolicae, tanquam delegatus a nobis, facias illud idem.
Postulasti postmodum per sedem apostolicam edoceri, qualiter episcopatus illos debeas ordinare, in quibus Graeci tantummodo commorantur, et illos etiam in quibus permisti sunt Graeci pariter et Latini, et quos praeficere debeas in eisdem. Ad quod fraternitati tuae breviter respondemus, quod in illis ecclesiis, in quibus sunt solummodo Graeci, Graecos debes episcopos ordinare, si tales valeas reperire, qui nobis et tibi devoti et fideles existant, et a te consecrationem velint accipere humiliter et devote. In illis vero, in quibus cum Latinis Graeci sunt misti, Latinos praeficias, et praeferas ipsos Graecis.
Caeterum nobis supplicasti, ut de nostra tibi permissione liceret, constitutos et constituendos in ecclesiasticis dignitatibus, baculis, mitris, annulis, et sandalis insignire, ac dispensare cum illis qui, omissis minoribus, majores ordines recipere praesumpserunt. Nos igitur, tibi personaliter volentes facere gratiam specialem, auctoritate tibi praesentium indulgemus, quatenus illis concedas insignia supradicta, quibus, secundum morem apostolicae sedis, possint honeste concedi, ac cum illis super omissione praedictorum ordinum minorum auctoritate nostra dispenses, quibus litterarum scientia et morum gravitas suffragantur, injuncta prius illis poenitentia competenti.
Consuluit nos insuper fraternitas tua [utrum clericos, ad te sine suorum ordinatorum litteris venientes, et offerentes praestare corporaliter juramentum, quod sint in quovis ecclesiasticorum ordinum constituti, debeas ad superiores ordines promovere? Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus quod, nisi de ipsorum ordinatione canonica per idonea tibi constiterit argumenta, eos nec in illis suscipere, nec ad majores debes ordines promovere; praesertim, antequam eorum conversatio fuerit comprobata.]
Edoceri quoque de sacrificiorum et aliorum sacramentorum ritu per sedem apostolicam postulasti, utrum debeas Graecos permittere, ut ea exerceant more suo, vel compellere ad ritum potius Latinorum. Ad quod fraternitati tuae breviter respondemus, ut eos tandiu in suo ritu sustineas, si per te revocari non possint, donec super hoc apostolica sedes maturiori consilio aliud duxerit statuendum.
[ De clericis autem, qui ecclesias vel praebendas sibi concessas, absque justa et necessaria causa, tuo praesertim non accedente consensu, in hac detinent novitate, hoc tibi duximus rescribendum, quod, postquam congruo tempore fuerint exspectati, nisi ad illas redierint, possint eis juste privari, dummodo justo non sint impedimento retenti.]
[ De monasteriis quoque Graecorum, in saeculares canonicos convertendis, fraternitati tuae taliter respondemus quod, quandiu per regulares viros, sive Graecos, sive Latinos, remanere potuerint ordinata, non sint ad saeculares clericos transferenda; sed, si regulares defuerint, propter eorum defectum, in eis saeculares clerici poterunt ordinari.]
« Praeterea, nobis humiliter supplicasti, ut, cum difficile sit tuae jurisdictioni subjectis pro singulis quaestionibus ad sedem apostolicam laborare, super appellationibus modum imponere dignoremur. Cum igitur sanctae memoriae Gregorius papa, praedecessor noster, duxerit statuendum ut, si forte super rebus modicis, quae infra summam viginti marcarum subsistunt, in archiepiscoporum vel episcoporum auditoriis quaestio ventiletur, et altera partium litigantium delusorie putaverit provocandum, ipsi, ejus appellatione contempta, infra fines suorum episcopatuum eligere judices, qui careant suspicione, compellant, si tamen ibidem idonei poterunt inveniri, in quorum praesentia jurgium sopiatur. Nos, attendentes quod nimis dispendiosum esset et grave, propter multa maris et terrae discrimina subditos tuos pro singulis querelis apostolicam sedem adire, fraternitati tuae personaliter indulgemus, quatenus in causis illis, quae in tuo debent auditorio pertractari, si aliqua partium ad sedem apostolicam provocarit, et res, super qua quaestio vertitur, summam non excesserit praetaxatam, non obstante appellationis objectu, justitia mediante, procedas, vel partes compellas in aliquos compromittere, qui, appellatione remota, causam audiant, et debito fine decidant; illud idem facturus de levioribus causis, praesertim inter personas minores, quae, cum sint mere spirituales, civilem non continent quaestionem. Venetos autem, habitatores regiae civitatis, ad solvendum decimas personis et ecclesiis Constantinopoli existentibus, quibus de jure debent, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellas; non obstante consuetudine quam habitatores Venetiarum observant, ut videlicet in morte duntaxat deciment illa quae acquisierunt in vita, ne, hoc praetextu, Ecclesia Constantinopolitana suo jure fraudetur, si forsan ii, qui longo tempore Constantinopoli habitarunt, circa finem vitae suae Venetias revertantur. Verum, in his et aliis cum discretione ac maturitate procedas, impetum et facilitatem evitans, quoniam in hujusmodi satius est de tarditate aliqua, quam de velocitate nimia reprehendi. »
Datum Ferentini, IV Nonas Augusti, anno nono.
CXLI. . . NICOSIENSI ARCHIEPISCOPO. Quod praesentet se apostolico conspectui. (Ferentini, Nonis Augusti.) Cum, secundum Apostolum, sapientibus simus et insipientibus debitores, justas singulorum petitiones recipere nos oportet, ne, contra legem divinam, apud nos sit acceptio personarum. Licet autem nec tibi, nec venerabili fratri nostro . . . Constantinopolitano patriarchae, diebus istis expediat ad invicem litigare, sicut eidem patriarchae per nostras litteras intimamus, quia tamen ipse per nuntios suos institit vehementer, ut super obedientia, quam a te ac suffraganeis tuis sibi deberi contendit, faceremus ei justitiam exhiberi, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus a proximo festo sancti Michaelis usque ad duos annos, per te, vel responsalem idoneum, apostolico te conspectui repraesentes, si tamen ad te ante annum unum citatio ista pervenerit, ut infra ipsum annum ad exsequendum mandatum nostrum sufficienter valeas praeparari; sciturus pro certo quod, etsi praedicto patriarchae nolimus in suo jure deesse, tibi tamen in tua volumus adesse justitia, ut tenemur.
Datum Ferentini, Nonis Augusti, anno nono.
CXLII. T. CONSTANTINOPOLITANO PATRIARCHAE. Praecipitur observari compositio facta inter eum et moderatorem imperii Constantinopolitani. (Vide Gesta Innocentii, § 101.) [Instantia nostra quotidiana, sollicitudo videlicet Ecclesiarum omnium, quae nobis imminet, Domino disponente, nos admonet et inducit, ut iis, quae deliberatione provida pro Ecclesiarum utilitatibus ordinantur, robur apostolicum apponamus, ne tergiversatione malorum, qui Ecclesiarum profectibus invident et quieti, ea in detrimentum ipsarum valeant revocari. Cum igitur inter te, et clerum tibi commissum ex una parte, et dilectum filium, nobilem virum, Henricum, moderatorem Constantinopolitani imperii, barones, milites et populum ex altera, super recompensatione facienda ecclesiis de possessionibus earumdem, amicabilis compositio intercesserit, nos, necessitatem temporis attendentes, compositionem ipsam, sicut sine vi et dolo provide facta est, et ab utraque parte de certa scientia libere ac sponte recepta, praecipimus firmiter observari, dummodo circa possessiones et proventus hujusmodi nulli praejudicium generetur. Ad majorem autem notitiam, formam compositionis ejusdem, prout continetur in instrumento exinde confecto, de verbo ad verbum huic paginae duximus inserendam.
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, anno Domini millesimo ducentesimo sexto, mense Martii, indictione nona, Constantinopoli. Haec est forma concordiae factae inter dominum Benedictum, tituli Sanctae Susannae presbyterum cardinalem, apostolicae sedis legatum, et dominum Thomam Maurocenum, sanctae Constantinopolitanae Ecclesiae patriarcham, ex una parte, et dominum Henricum, et barones, et milites et populum ex alia, in conquisitis et acquirendis intra et extra imperium Romaniae. Dominus Henricus, de consilio et assensu omnium principum, baronum, militum et populi, dat ecclesiis, et promittit se daturum in earumdem recompensationem possessionum, sicut inferius denotatur, extra muros civitatis Constantinopolitanae, quintamdecimam partem omnium possessionum, civitatum, castrorum, casalium, camporum, vinearum, nemorum, silvarum, pratorum, pomeriorum, hortorum, salinarum, passagiorum, teloneorum terrae et maris, piscariarum in mari et in aqua dulci, et omnium possessionum, etsi in praesenti scripto non reperiantur in solidum declaratae: his exceptis, quod de terra, quam habent juxta muros nominatae civitatis, a porta aurea usque ad portam Blachernae, infra murum ipsius et mare, dare quintamdecimam nullatenus tenebuntur; nec etiam de casalibus monetae, in quorum repensationem casalium dominus Henricus et praedicti, secundum eorumdem casalium valorem, in prima conquisitione satisfacere de quintadecima ecclesiis tenebuntur. De commerdio, quod infra Constantinopolim vel extra nomine civitatis receperint, quintamdecimam non dabunt. Si in ipsa civitate Constantinopolitana, nomine alterius civitatis, aut loci, vel alibi, commercium solvetur, quintamdecimam dabunt Ecclesiae: si vero cum aliqua civitate, vel castro, terra, vel insula, quam dominus Henricus subjugare sibi et imperio non poterit, per annuum censum compositum fuerit, quintamdecimam dabunt Ecclesiae; sed, si feudare, vel donare, vel alienare voluerit, hoc faciat, salva primo ecclesiarum quintadecima parte. Divisiones possessionum inter ecclesiam et praedictos hoc modo fient, quod boni viri, post bullatum praesens instrumentum, infra octo dierum spatium ab utraque parte eligentur, qui jurati bona fide de possessione cujuslibet terrae et aquae quindecim partes facient, et sortes mittent, si aliter convenire non possint, et supra quam sors ceciderit Ecclesiae, erit Ecclesiae. Haec autem usque ad Pentecostes festum proximum venturum bona fide complebuntur. Claustra quoque omnia, tam infra civitatem quam extra, libera erunt Ecclesiae, nec in quintadecima computanda. Si de quantitate claustrorum quaestio oriatur, utraque partium eligat virum idoneum, post quaestionem motam infra octo dierum spatium, et illi duo per sacramentum suum tertium eligant, et quod illi tres, vel major pars eorum, astricti sacramento, infra viginti dies super hoc bona fide duxerint faciendum, stabile permaneat. Si pro ardua necessitate terrae antiqua claustra fuerint incastellanda, incastellentur de assensu domini patriarchae, vel dioecesani episcopi, qui, si cum incastellatoribus concordare nequiverint, sicut supra dictum est, de claustris quaestio terminetur. Dabunt etiam decimas Latinorum omnium in perpetuum, videlicet de blado, legumine, et omnibus fructibus terrae et vinearum quas excolent, vel propriis sumptibus excoli facient, et de fructibus arborum et hortorum, quos paterfamilias in usus comedendi et munusculorum bona fide convertet. De nutrimentis animalium, quadrupedum, et de apibus et lanis decimae solventur, et, si progressu temporis Ecclesia a Graecis decimas per exhortationem et admonitionem acquirere poterit, per eos nullum impedimentum praestabitur. Praeterea, clerici et ecclesiae universae, et earum possessiones, et manentes in ipsis possessionibus et ecclesiis, et religiosae personae, tam Graecorum quam Latinorum, et morantes cum praedictis, et claustra ecclesiarum, et habitantes in eis, et qui ad Ecclesiam confugerint, liberi erunt ab omni laicali jurisdictione, secundum liberaliorem consuetudinem Franciae, salva in omnibus auctoritate Ecclesiae Romanae, nec non et Constantinopoleos et honore et jure domini patriarchae et imperatoris et imperii et salvis in omnibus capitulis supradictis. De terris vero, quae, Deo volente, de caetero conquirentur, primo habebit Ecclesia quintamdecimam partem, antequam alicui distribuantur. Haec autem omnia dominus Henricus et barones ipsius bona fide attendent et curabunt, pro posse, effectui debito mancipare. Nulli omnino hominum liceat hanc paginam concordiae vel pactionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem, etc. Hanc autem compositionem dominus patriarcha pro se et successoribus suis, et haec, excepta communi parte Venetorum, se firmiter observaturos promiserunt. Datum Constantinopoli, apud Sanctam Sophiam, XVI Kal. Aprilis. Nulli ergo . . . hanc paginam nostrae praeceptionis infringere, etc. Si quis autem, etc.
Datum Ferentini, Nonis Augusti, anno nono.
CXLIII. R. EPISCOPO CAESARAUGUSTANO. Condemnatur abbas Pinnatensis ad solutionem decimarum et procurationem sibi faciendam. (Ferentini, II Non. Augusti.) [Cum olim] ad aures nostras tuam querimoniam destinasses, quod te dilectus filius . . . . . abbas Sancti Joannis Pinnatensis, quartis decimarum, quas in ecclesiis de Luna et de Taust. debes percipere multipliciter defraudaret, dilectis filiis . . . . . praeposito Jaccen. et P . . . Montis Aragonum archidiacono Tirasonensi, causam ipsam duximus committendam, in quorum tua pars praesentia postulavit, ut abbas tibi quartam omnium decimarum sine diminutione persolveret, quam consuevisti percipere in ecclesiis antedictis. Contra quod fuit pro abbate responsum, quod, cum ecclesiae supradictae ad monasterium pertineant pleno jure, nihil juris in eis tibi poteras vindicare. Ex parte autem tua fuit propositum ex adverso, quod tam quarta decimae, quam alia jura episcopalia, pertinebant ad te multipliciter in ecclesiis memoratis, cum siquidem eaedem ecclesiae in tua sint dioecesi constitutae, de jure communi tam quartam decimae quam alia episcopalia vales petere in eisdem. Compositionem quoque, inter ecclesiam tuam et Pinnatense monasterium, mediantibus bonae memoriae B. archiepiscopo Terraconense, et R. comite Barchinonense, initam proponebas, per quam tibi tam coenam, quam quartam decimae ac alia episcopalia in ipsis ecclesiis competere fatebaris, ad quod probandum instrumentum authenticum praesentasti, asserens, quod auctoritate bonae memoriae Alexandri papae tertii, praedecessoris nostri, eadem exstitit compositio confirmata, sicut in ejusdem authentico perspicitur contineri. Aliam similiter compositionem, bonae memoriae, G. Pampilonense episcopo, et dilectis filiis, F. de Otiien, et D. monacho Sancti Joannis, mediantibus initam, per quam deberi tibi quartam asseruisti, firmiter inducebas, super ea publicum exhibens instrumentum. Ad tuam quoque intentionem fortius roborandam praescriptionem quadragenariam allegasti, asserens, quod etsi alia defensionis adminicula non haberes, longi temporis spatio percipiendi quartam decimae saepedictae, jus tibi fuerat acquisitum. Ex parte vero abbatis fuit ad ista responsum, quod ecclesiae supradictae de jure communi ad Pinnatense monasterium pertinent pleno jure; siquidem illustris memoriae Sancius Aragonum rex a sede apostolica indulgentiam meruit obtinere, ut, si qua loca in regno suo de novo populari contingeret, vel de Saracenorum manibus liberari, ecclesias construendas in ipsis libere concederet cui vellet. Cumque in castrum de Luna, habitatores postmodum induxisset, ecclesias de Luna et de Taust ibidem constructas monasterio contulit Pinnatensi, ad quae probandum instrumenta supradictis confecta donationibus producebat. Petrus quoque bonae memoriae, Pampilonensis episcopus, in cujus dioecesi praedictae dicebantur ecclesiae constitutae, cum decimis, et aliis juribus episcopalibus, concessit easdem monasterio memorato, sicut in ejusdem episcopi authentico continetur, et ad hoc probandum supradictus abbas testes induxit, quod in Pampilonense dioecesi sunt eaedem ecclesiae constitutae. Proposuit etiam idem abbas, quod bonae memoriae Garsias, praedecessor tuus, suo monasterio ipsas ecclesias cum omni episcopali jure concessit, praeter consecrationes basilicarum, et quaedam alia, quae in authentico exinde confecto plenius continentur, propter quae abbas ipse nihil in praedictis ecclesiis te posse de jure petere respondebat. Compositionem praeterea, tam primam quam secundam, ex tui parte propositam ea ratione pars monasterii proposuit reprobandam, quia per impressionem, et metum principis saecularis utraque compositio exstitit violenter extorta, quod per depositiones testium ostendere nitebatur; allegans nihilominus, quod confirmatio super tam illicita compositione obtenta non poterat tibi beneficium defensionis afferre; confirmatione siquidem jus nequaquam acquiritur, sed acquisitum securius conservatur. Contra praescriptionem quadragenariam, quam tu allegare curasti, pars monasterii respondebat, quoniam hujusmodi praescriptio etiam si probata fuisset, ex eo convincitur saepius interrupta, quia propter frequentes super illis ecclesiis controversias emergentes infra quadraginta annorum spatia duae compositiones interpositae comprobantur. Praeterea, cum, secundum canonicas sanctiones, illicite transigentis, vel alienantis tempora debeant de praescriptione deduci, constat praescriptionem quadragenariam minime consummatam, si tempora, quibus postmodum vixit abbas illicite transigens, subducantur. Ad haec, fuit ex parte tua firmiter replicatum, quoniam praedicta indulgentia, quae Sancio regi allegatur indulta, nunquam fuit in judicio praesentata, sed, etsi fuisset exhibita, vel de ipsa certissima facta fides, nullum tibi poterat praejudicium generare, cum abbas ipse coram nobis fuerit in jure confessus, quod eadem indulgentia, salvo jure episcopali, fuerit praedicto regi concessa, et hoc ipsum asseruit se coram delegatis judicibus fuisse confessum. Porro, donationem Pampilonensis episcopi tibi praejudicare non posse, tua pars proponebat constanter, cum non sit per testes sufficienter ostensum, quod ecclesiae supradictae in ejus sint dioecesi constitutae. Contra donationem praedecessoris tui ex tua fuit parte responsum, quod, cum abbas interrogatus in jure responderit, quod idem praedecessor non habuerat potestatem illa spiritualia conferendi, indignum est, ut illius instrumenti occasione commodum consequatur, quod in judicio non erubuit impugnare. Praesertim, cum illud authenticum esse minime constitisset, et maxime, cum, postquam donatio illa proponitur esse facta, monasterium ipsum ecclesiae tuae in decimis et aliis episcopalibus juribus pro illis ecclesiis certum sit per multa tempora respondisse, sed et super metu, per quem praenominatae compositiones interpositae proponuntur, tua pars proponebat abbatem ipsum nullatenus audiendum. Nam, etsi compositionis tempore metum adhibitum fuisse constaret, quia tamen postmodum tam decimae, quam aliorum jurium episcopalium, spontanea fuit ac libera subsecuta solutio, coactionis obtentu nequeat se idem abbas rationabiliter excusare. His igitur, et aliis, quae coram praedictis judicibus, et coram nobis fuere proposita, plenius intellectis, [ cum nobis facta fuerit plena fides, quod ecclesiae saepedictae in tua sint dioecesi constitutae, non solum per alia, verum etiam per hoc ipsum, quod in instrumentis compositionum continetur expresse, ut abbas tibi, tam de quarta decimarum, circa quas tantum asserebat violentiam esse factam, quam de caeteris episcopalibus rationibus, circa quas nullam conquerebatur sibi violentiam irrogatam, debeat respondere, de consilio fratrum nostrorum, abbatem Pinnatensem ad integram solutionem quartae omnium decimarum, nullis factis deductionibus, et ad praestationem procurationum et aliorum episcopalium in praedictis ecclesiis condemnamus. Licet enim, ex forma secundae compositionis, deductiones essent aliquae faciendae, quia tamen compositionem illam idem abbas nullatenus approbavit, sed studuit multipliciter impugnare, ex ea non debuit beneficium consequi, cui renuntiare tacite videbatur. Absonum erat praeterea, ut negaret illam Ecclesiam in tua esse dioecesi constitutam, super qua instrumentum praedecessoris tui ostendebat in jure monasterio suo fuisse concessam, per quod jus episcopale patebat expresse.]
Datum Ferentini, II Nonas Augusti, anno nono.
CXLIV. . . . . . ABBATI ET CONVENTUI SANCTI PONTIANI LUCANI. Quod J. amotum a monasterio propter delictum non teneantur recipere. (Ferentini, IV Non. Augusti.) Per vestras nobis litteras intimastis, quod Joannes, qui quondam, exigentibus culpis suis, a monasterio vestro regulariter est amotus, licet sententiam, contra ipsum de amotione perpetua promulgatam, auctoritate curaverimus apostolica confirmare, nihilominus tamen occasione litterarum nostrarum, quas impetrat tacita veritate, vos et vestrum monasterium inquietat. Volentes itaque fraudulentis versutiis obviare, ac quieti vestrae paterna sollicitudine providere, auctoritate vobis praesentium indulgemus, ut nullus omnino per litteras hactenus impetratas a nobis, vel in posterum impetrandas, harum mentione non habita, vos eidem Joanni super monasterio vestro respondere compellat, sed eidem, ab eo juste depulso, regressum sciat perpetuo interclusum. Nulli ergo . . . si quis autem, etc.
Datum Ferentini, IV Nonas Augusti, anno nono.
CXLV. . . . ABBATI SANCTI EUGENII, ET . . . PLEBANO SANCTI PETRI IN PISSIDE, ET BONIFACIO, CANONICO PLEBIS DE MARCULFO, SENNENSIS ET FLORENTINAE DIOECESEON. Quod sententiam excommunicationis ab episcopo Wulterano latam faciant observari. (Ferentini, V Idus Augusti.) [Sua nobis] venerabilis frater noster . . . Wulteranus episcopus, fecit insinuatione monstrari, quod, cum clerici plebis de Petiole jurassent sibi praepositum ad laicorum eligere voluntatem, et electione taliter celebrata sibi praesentassent electum, ipse non solum electionem ipsius renuit confirmare, verum etiam tam consules et alios laicos, qui ad hoc impulerant clericos supra dictos, quam ipsos clericos, pro his et aliis, in quibus eidem inobedientes exstiterant, excommunicationis vinculo innodavit, et ad venerabilem fratrem nostrum . . . archiepiscopum Pisanum, et . . . Lucanum episcopum, destinari obtinuit scripta nostra, ut sententiam ipsam, sicut fuerat rationabiliter promulgata, facerent appellatione remota usque ad satisfactionem congruam firmiter observari. Pars autem adversa, venerabilis fratris nostri, P. Portuensis episcopi, vicarii nostri, ad eumdem Lucanum episcopum et dilectum filium, P. tituli Basilicae duodecim apostolorum presbyterum cardinalem, litteras impetravit, qui occasione illarum dictos laicos et clericos absolverunt, contra memoratum Wulteranum episcopum sententiam promulgantes, a qua idem episcopus, licet ipsam multiplici ratione crediderit esse nullam, ex abundanti tamen nostram audientiam appellavit. [Nos igitur, vicarii litteras aestimantes per subreptionem obtentas, quoniam jurisdictio vicarii, quem Romanus pontifex in urbe relinquit, non extenditur extra illam, nisi ei specialiter sit concessum, praesertim cum ipse moratur in sua provincia speciali, videlicet inter Capuanam provinciam et Pisanam, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, quidquid occasione litterarum illarum actum est in irritum revocantes ,] praedictam excommunicationis sententiam, sicut rationabiliter lata est, faciatis usque ad satisfactionem condignam, appellatione postposita, firmiter observari. Nullis litteris, etc. Quod si non omnes, etc. duo, etc.
Datum Ferentini, V Idus Augusti, anno nono.
CXLVI. . . . ARCHIEPISCOPO TURRITANO. Quod absolvat Ecclesiam de Thergo a solutione census, si invenerit immunem. (Ferentini, V Idus Augusti.) Dilectus filius, R. tituli Sanctorum Marcellini et Petri presbyter cardinalis, Casinensis abbas, nobis humiliter supplicavit, ut, cum Casinense monasterium ecclesiam Sanctae Mariae de Thergo per centum annos et ultra possederit sine lite, nihil unquam nomine census pro ea Ecclesiae Romanae persolvens, sicut praelati et subditi omnes, qui fuerunt in ea, asseverant constanter, tibi scribere dignaremur, quatenus non exigas censum ab ecclesia memorata. Licet igitur census, et munimenta publica, secundum leges humanas, sint testibus potiora, volentes tamen abbati morem gerere supradicto, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus audias quae idem ad excusationem suam duxerit proponenda, et, si, legitime poterit edocere, quod dicta ecclesia ad solutionem census minime teneatur, ipsam ab ejusdem solutione prorsus absolvas; alioquin, ipsam ad solutionem census ejusdem, juxta traditam tibi formam, appellatione remota, compellas.
Datum Ferentini, VI Idus Augusti, anno nono.
CXLVII. ARCHIEPISC. ET EPISC. PER SARDINIAM CONSTITUTIS. Ut, juxta promissum et sacramentum, compellant dominam de Gallura ad matrimonium contrahendum cum consobrino papae. CXLVIII. PATRIARCHAE, ET CAPITULO CONSTANTINOPOLITANO. Quod recipiant C. clericum in canonicum ecelesiae Sanctae Sophiae. (Ferentini, VII Kal. Septembris.) Novellae plantationis initium, quam, per insperatae novitatis eventum, Ecclesia Constantinopolitana recepit, magnae sollicitudinis studio incrementum recipere convenit et processum, ut inchoata feliciter dispositione provida dilatentur, et stabilitatis robore salubriter fulciantur, quod eo facilius poterit provenire, si viri scientia et honestate conspicui, in Constantinopolitanis ecclesiis collocentur, qui utique non solum honestis monitis, sed etiam sunt munificentiis inducendi, ut ad Constantinopolitanam transeant civitatem, ut, quanto majoribus periculis se exponunt, tanto amplioribus beneficiorum retributionibus honorentur. Cum igitur dilectus filius, P. tituli Sancti Marcelli presbyter cardinalis, apostolicae sedis legatus, dilectum filium, magistrum C. familiarem suum, in ecclesia Sanctae Sophiae Constantinopolitana canonicum instituerit, nos, institutionem ipsius, utpote canonicam, approbantes, discretioni vestrae per apostolica vobis scripta praecipiendo mandamus, quatenus magistrum ipsum, quem suae probitatis intuitu charum habemus admodum et acceptum, qui etiam vobis et ecclesiae vestrae, tam per se quam per cardinalem ipsum, existere poterit plurimum fructuosus, recipientes in ejusdem ecclesiae canonicum et in fratrem, in corporalem possessionem ipsius eumdem inducere ac inductum defendere, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, nullatenus postponatis. Nolumus autem, quod idem magister ex eo debeat aliquatenus impediri, quod, dicti cardinalis mandatis obediens, cum ejus litteris ad sedem apostolicam laboravit. Sicut enim ipsi studuit hactenus fideliter deservire, sic vobis servire curabit, ut credimus, efficaciter et devote. Volumus etiam, quod eidem clerico non obsistat, quod in praedicta ecclesia Sanctae Sophiae certum canonicorum numerum tu, frater patriarcha, diceris statuisse, cum id institutioni praedicti cardinalis non debeat derogare. Taliter autem studeatis nostrum adimplere mandatum, quod propter hoc saepe dictus clericus non cogatur ad nos denuo laborare: non enim possemus hoc aequanimiter sustinere, cum ab orientalibus partibus ad apostolicam sedem transitus sit difficilis, et multipliciter impeditus.
Datum Ferent. VII Kal. Sept. anno nono.
CXLIX. ABBATI ET CONVENTUI FOSSAE-NOVAE. Conventio inter eos et populos Piperni confirmatur. (Ferentini, V Kal. Septembris.) Cum apostolica sedes ab ipso pacis et unitatis auctore privilegium receperit principatus, nos, qui eidem, licet immerito, praesidemus, ex injuncto nobis officio servitutis astringimur, ea, quae sunt concordia terminata, ne in iteratae quaestionis scrupulum reducantur, in suo robore confovere. Eapropter, dilecti in Domino filii, etc. usque assensu, conventionem, inter vos ex una parte, et consules ac populum Piperni ex altera initam, sicut sine pravitate provide facta est, et ab utraque parte sponte recepta et hactenus observata, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti, etc. Cujus conventionis tenorem, prout in instrumento publico continetur, praesentibus litteris fecimus annotari. « Quoniam ea, quae inter homines fiunt, saepe solent publicis commendari scripturis, ideo, ego Robertus Sitinus, sanctae Romanae Ecclesiae judex, mandato domini Guidonis de Babuco, domini papae subdiaconi, publicas et memoriales litteras facio, de conventione habita inter consules ac populum Piperni ex una parte, et monachos monasterii Fossae Novae ex alia, ut, si de ea quandoque dubitari contigerit, ipsarum relatione veritas demonstretur. Cujus conventionis tenor est talis: Monachi de Fossa Nova promiserunt fodere ripas fluminis a Stortura usque ad Pilam in latitudine, quantum ipsi Pipernenses incoeperunt, in profundum vero usque ad aquam sine fraude, et a Pila inferius quadraginta cannas, dummodo domini de Somnino in his quadraginta cannis impeditum non praestent. Postquam vero semel opus factum fuerit, nullo modo monachi ex conventione ad reparationem tenebuntur, pro quo consules et populus Piperni, juramento corporaliter praestito, promiserunt salvum facere monasterium de Fossa-Nova, et res ejus, intus et deforis, et nullam in personis, seu rebus ipsius, inferent violentiam, et statuent certum bannum in unamquamque personam quae contra fecerit; quod bannum auferent consules, et alii boni homines, qui ad hoc specialiter jurati erunt, et non reddent. Praeterea, consules, qui pro tempore erunt, jurabunt hoc observare sine fraude et malo ingenio. Hoc autem tenentur observare dehinc ad decennium, et, si, infra hoc decennium, homines de Piperno renovabunt juramentum de usu, similiter renovabunt pro monasterio Fossae Novae; quo decennio completo, servabunt et tenebunt juramentum de usu, et renovabunt pro monasterio Fossae-novae, quemadmodum tenent et observant pro ecclesia Sanctae Mariae de Piperno, et reliquis ecclesiis Piperni, salvis rationibus tam communis quam specialium Piperni, necnon monasterii Fossae Novae. » Nulli ergo, nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Ferentini, V Kalendas Septembris, anno nono.
CL. CLERO BARCHINONENSI. Quod sacramentum fidei tam Saraceno quam Judaeo petentibus non negetur. (Ferentini, VII Kal. Septembris.) Orta tempestate in hoc mari magno et spatioso, et in ea genere periclitante humano, verus Jonas, Dei Filius, Jesus Christus, in altitudinem ejus veniens, se permisit ab ipsa tempestate demergi, ut nos Deo reconciliaret in suo sanguine, ac in suam imaginem transformaret, innovaretque per lavacrum regenerationis ejusdem sanguine consecratum, non excludens conditionem vel sexum, sed, sine personarum acceptione, illud commune instituit sacramentum, per quod in adoptione filiorum Dei ex omni genere poterit assumi. Ex lapidibus namque suscitans filios Abrahae, ipsos ab Oriente ac Occidente congregat et adducit, dicens aquiloni: Da, et austro: Noli prohibere (Isa. XLIII) ut videlicet filios, quos ei gentilitas tribuit, seu adversitas adducit ad fidem, renati fonte baptismatis, quorum aromata defluunt flatu austri, seu etiam hi quibus arridet prosperitas, non prohibeant baptizari, sed, quacunque occasione illi fidei recipiant sacramentum, gaudeant et laetentur, quia fratres, qui mortui fuerant, revixerunt et perditi sunt inventi. Nec autem debent lucrum praeponere temporale gaudiis angelorum, qui super uno peccatore poenitentiam agente, magis quam supra nonaginta novem justos, qui poenitentia non indigent, delectantur, ne forte inhiando terrenis, indignos se reddant coelestibus, et amittant pro temporalibus sempiterna. Sane, ad nostram noveritis audientiam pervenisse, quod, cum generale baptismum in ecclesia vestra celebratur, quamplures Saraceni, concurrentes ad ipsum, cum instantia postulant baptizari, quorum domini, tam Judaei quam et Christiani, timentes amittere commodum temporale, eos prohibere praesumunt, ab Ecclesia pretium requirentes pro illis quos regenerat Domino per baptismum, et pignora vobis pro ipsis per violentiam auferentes, inferendo alias gravamina nihilominus et jacturas. Cum igitur Ecclesia quoslibet venientes ad agnitionem fidei, relicto vetustatis errore, recipere debeat et pulsantibus gremium aperire, et auster prohibere non debeat baptizari filios aquilonis, universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus nemini petenti sacramentum fidei denegetis, sed tam Judaeos quam Saracenos illud humiliter postulantes, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ad Redemptoris gloriam baptizetis, Christianos, qui praesumpserint impedire, vel ab Ecclesia exigere praemium pro renatis, ab hujusmodi praesumptione cessare, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compellentes. Judaeis autem, nisi per charissimum in Christo filium nostrum . . . Aragonum regem illustrem, ab hac nequitia fuerint revocati, Christianorum commercia per districtionem ecclesiasticam, appellatione postposita, subtrahatis.
Datum Ferentini, VII Kalendas Septembris, anno nono.
CLI. . . . EPISCOPO PENNENSI. Quod compellat clericos Sancti Serotini, ut permittant homines castri Laureti recipere chrisma in ecclesia Sancti Petri de dicto castro. (Ferentini, VIII Id. Septembris.) Ad audientiam nostram noveris pervenisse, quod cum apud castrum Laureti duae sint baptismales ecclesiae, quarum una, videlicet Sancti Petri, sita est infra castrum, altera, scilicet Sancti Serotini, extra castrum existit, sexta pars hominum ipsius castri, quae apud ecclesiam Sancti Serotini baptismum recipere consuevit, sine difficultate nimia nequit accedere pro baptismo ad ecclesiam memoratam, propter quod fuit nobis humiliter supplicatum, quatenus concedere dignaremur, ut apud ecclesiam Sancti Petri baptismus tantummodo celebretur, in qua homines castri possunt commodius convenire. Nolentes igitur sic eidem ecclesiae facere gratiam, ut alteri damna gravia infligantur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita diligentius veritate, clericos illius ecclesiae diligenter moneas et inducas, ut a saepedicta ecclesia sancti Petri, si fieri potest, idonea recompensatione recepta, homines castri, qui apud eos consueverant baptisma recipere parvulorum, in ecclesia Sancti Petri ad baptismum convenire permittant; alioquin, ipsos ad hoc per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellas.
Datum Ferentini, VIII Idus Septembris, anno nono.
CLII. . . . EPISCOPO ET CAPITULO PAMPILONENSIBUS. Quod H. clericum recipiant in canonicum. (Ferentini, XIII Kal. Septembris.) Si ad Deum et sacrosanctam Romanam ecclesiam, matrem vestram, debitum haberetis cum devotione respectum, preces nostras pariter et praecepta reciperetis devotius, et curaretis studiosius adimplere, ubi praesertim vos ad illud inducere nitimur per mandatum, ad quod, si qua sunt in vobis viscera pietatis, propria liberalitas et fraterna compassio inducere vos deberent. In nostra sane praesentia constitutus dilectus filius, Hel. pauper diaconus, supplici nobis insinuatione monstravit, quod, cum pro eo bonae memoriae G . . . Pampilonensi episcopo, et vobis, filii canonici, scripserimus jam secundo, ut eum, ob reverentiam beati Petri et nostram, in fratrem vestrum et canonicum recipere curaretis, vos, tam praeceptum nostrum, quam monitiones dilectorum filiorum, P. Eximin. archidiaconi Mensal. G. Arnaldi, et M. de Tudela, canonicorum Pampilonensium, quos eidem clerico concessimus monitores, surdis auribus transeuntes, sicut monitorum ipsorum praesentatae nobis litterae continebant, id efficere contempsistis, licet idem diaconus per dictum praedecessorem tuum, frater episcope, ad sacros ordines asserat se promotum, et in ecclesia vestra aliquandiu servierit humiliter et devote. Volentes igitur ad effectum perducere quod de ipso diacono misericorditer duximus inchoandum, per apostolica vobis scripta mandamus, et districte praecipimus, quatenus saltem hac vice taliter mandatum apostolicum adimplere curetis, ut idem diaconus assecutum se gaudeat quod intendit, et praeteritae inobedientiae vitium per sequentem valeat obedientiam expiari. Alioquin, vobis erit merito formidandum, ne, priusquam per alium id fecerimus adimpleri, in vos taliter ulciscamur, quod experiamini per effectum, quam temerarium fuerit apostolicis jussionibus toties contraire.
Datum Ferentini, XIII Kalendas Septembris, anno nono.
CLIII. . . . . ABBATI SANCTI VICTORIS. . . . ARCHIADICONO ET . . . . DECANO SANCTI GERMANI AUTISSIODORENSIS PARISIENSIBUS. Causam inter G. diaconum, et F. de Canduerre, Noviomensis dioeceseos, super decima, quadam vertentem, ipsis committit . (Ferentini, VII Idus Septembris.) In nostra praesentia constitutus dilectus filius, G. diaconus, lacrymabili nobis insinuatione monstravit, quod, cum quaedam decima, quae ipsi a venerabili fratre nostro, Th. olim Ambianensi episcopo, fuerat assignata, quam F. de Canduerre, Noviomensis dioeceseos, postmodum contra justitiam occupavit, illam haereditario jure ad se asserens pertinere, a dilectis filiis . . . . abbate Longipontis, et W. Normanno, Suessionensi canonico, per definitivam sententiam eidem G. adjudicata fuisset, et in ipsum F. quia restituere nolebat ablata, et ab ejus molestatione cessare, excommunicationis sententia promulgata, et demum per dilectos filios . . . . decanum. . . . praepositum, et archidiaconum Ambianenses, auctoritate nostra tam definitiva quam excommunicationis sententia confirmata fuisset, et exsecutioni mandata, tandem praefatus F. ad venerabilem fratrem nostrum . . . . Noviomen sem episcopum et conjudices suos, praemissorum tacita veritate nostras litteras impetravit, propter quod supradictus G. ad sedem apostolicam rediens, per octo menses et amplius exspectavit, sed pro parte altera nullus comparuit idoneus responsalis. Nos vero, praedictam definitivam sententiam, sicut erat justa, ratam habentes, dilectis filiis . . . . . abbati Sancti Auberti. . . . . decano, et . . . . cantori Cameracensibus, districte dedimus in praeceptis, ut, quia de praemissis, tam per delegatorum, quam praedicti Ambianensis episcopi litteras nobis facta fuerat plena fides, supradictum F. J. patrem et fautores ipsius, ab ejusdem G. indebita molestatione cessare et ablata restituere universa ac illos, ad quos pertinet decimam solvere memoratam, ut ipsam eidem G. sine difficultate persolverent, per excommunicationis sententiam, appellatione postposita, cogere procurarent. Qui, cum in nostri exsecutione mandati diligenter procedere curavissent, et sententiam in saepedictum F. de Canduerre, J. patrem ejus et alios, de quibus mandatum habuerant, districte praecepissent servari, ipsis postmodum ex parte dilectorum filiorum, decani, et S. et S. canonicorum Noviomensium, fuerunt litterae praesentatae, quibus cujusdam rescripti tanquam a nobis obtenti, tenor erat insertus, quod alterius rescripti revocatorium videbatur; cujus rescripti cum authenticum postularent, ut, facta collatione, discernerent ad quos cognitio pertineret, idem decanus et conjudices, authentici copiam minime facientes, praedictos F. et J. absolutos praeceperunt publice nuntiari, ipsum G. diaconum, ad suum judicium evocantes. Praedicti vero abbas Sancti Auberti et conjudices sui, rescriptum illud, quia stylum et formam solitam non habebat, reputantes manifesta ratione suspectum, cum viris in jure peritis consilium habuerunt, quorum deliberatio consulebat, quod ita libere procedere poterant, ac si nullae litterae fuissent posterius impetratae; quod consilium cum praedictis decano et S. canonicis Noviomensibus nuntiassent, mandantes eisdem, ne mandati nostri exsecutionem ulterius impedirent, ipsi nihilominus eos absolutos publice nuntiabant, quos illi dicebant vinculo excommunicationis astrictos, propter quod scandalo pariter et dissensione subortis, ipsius diaconi negotium non potuit consummari; quare coactus est iterum ad nostram praesentiam laborare. Cum igitur litteras illas, per quas memoratus F. et J. pater ejus, conati sunt alias revocare, vehementer habeamus falsitate suspectas, discretioni vestrae per apostolica scripta districte praecipimus, quatenus quidquid earum occasione actum est suspendatis, cogentes illos per districtionem ecclesiasticam, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, ad exhibendum vobis litteras memoratas, et, eas diligentissime intuentes, si poteritis ipsarum deprehendere falsitatem, his, qui usi sunt eis in tantam apostolicae sedis injuriam, et praefati diaconi laesionem, super ipsa causa perpetuum silentium imponatis. Quod si per vos non potueritis earum deprehendere falsitatem, easdem nobis litteras per fidelem nuntium sub sigillorum vestrorum testimonio dirigatis, praefigentes partibus terminum peremptorium, quo, super tota causa sufficienter instructa, nostro se conspectui repraesentent, diffinitivam sententiam recepturae. Si vero nec litteras illas exhibere voluerint, nec ad praesentiam nostram venire, vos sententias, pro praedicto clerico promulgatas, faciatis, appellatione remota, sublato cujuslibet contradictionis obstaculo, per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari, nullis litteris obstantibus, si quae de caetero ad petitionem partis adversae apparuerint impetratae, vel hactenus post praedictas litteras, quas vehementer habemus de falsitate suspectas, impetratae fuerint, denuntiantes eos auctoritate nostra excommunicationis vinculo innodatos, qui procedere quoquo modo praesumpserint occasione talium litterarum, cum nolimus ulterius ex conflictu repugnantium litterarum sedi apostolicae insultari ab his qui, nescientes distinguere inter veritatem et falsitatem, temere nobis hujusmodi contrarietatem ascribunt. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.
Datum Ferentini, VII Idus Septembris, anno nono.
CLIV. ABBATI ET FRATRIBUS MONASTERII FOSSAE-NOVAE. Confirmatur compositio facta inter eos et populum Pipernensem . (Ferentini, III Non. Septembris.) Illa diutina quaestio, quae inter vos et populum Pipernensem, super querelis variis et diversis diutius agitata est, sicut ex publico instrumento exinde facto perpendimus, ad amicabilem tandem compositionem, Domino cooperante, pervenit. Inter caetera siquidem, quae in ipsa compositione sunt comprehensa, statutum est ut possessiones, quas nunc in territorio Pipernensi tenetis, de caetero debeatis in omni pace tenere, ita, quod non liceat Pipernenses aliquam vobis super his aliquando litem, vel quaestionem movere, vel gravamen seu molestiam irrogare, et praecipue super terris Droguli, Salconeti vel Turricellae, aut de territorio Sanctae Mariae, vel de affinibus praesepti ejus, sed potius termini, sicut in praesepto continentur, et sunt designati, in omni pacifica et quieta possessione remaneant, videlicet ab altura Romana juxta vetus aedificium in via Murelli. Alter terminus est, qui dicitur Petraefictae in eadem via juxta locum Rocellae. Cannetum autem majus, quod latus ejusdem possessionis disterminat, illud est quod ultra silvam invenitur, et usque ad Cannetum illud pertingens possessio, ac deinceps usque ad terminos qui in antiquo praesepto continentur, sine aliqua vobis remaneat quaestione. Quam utique compositionem in his et in aliis, sicut de communi assensu partium facta est, et in instrumento publico continetur, ratam habemus et firmam, eamque ad exemplar bonae memoriae Lucii papae, praedecessoris nostri, auctoritate apostolica confirmantes, praesentis scripti patrocinio communimus. Praeterea, de clementia vobis apostolicae sedis duximus indulgendum, ut quaecunque persona aliquam possessionem in territorio Pipernensi tenuerit, sive de Cesis silvae, quae spectat jus et proprietatem beati Petri, et nostram, sive de quibuslibet aliis terris, si eam monasterio vestro donationis, venditionis, commutationis, seu legati titulo juste conferre voluerit, ea persona possessionem ipsam sine contradictione qualibet conferendi, et vos eam recipiendi habeatis liberam facultatem, nec vobis vel eidem personae super hoc molestiam vel gravamen aliquis inferre praesumat. Nulli ergo . . . nostrae concessionis et confirmationis infringere, etc. Si quis autem, etc.
Datum Ferentini, III Nonas Septembris, anno nono.
CLV. . . .VERULANO EPISCOPO. Ut homines castri Frusinonensis ecclesiae bona occupantes compescat. (Ferentini, IV Kal. Augusti.) In renovatione locationis, quam de castro fecimus Frusinonensi, expresse fuimus, illis praesentibus quibus fiebat locatio, protestati, quod a gravaminibus et abusionibus consuetis volebamus illos circa clericos et ecclesias omnino cessare. Cum igitur in eodem castro nihil plus habeant, nisi quantum est illis ex nostra concessione collatum, auctoritate praesentium inhibemus, ne contra res et personas ecclesiasticas manus extendant, in ipsorum praejudicium et gravamen; et fraternitati tuae praesenti pagina indulgemus, ut eos, nisi commoniti resipuerint, per censuram ecclesiasticam a sua praesumptione compescas. Nulli . . . paginam nostrae inhibitionis et concessionis infringere, etc. Si quis autem, etc.
Datum Ferentini, IV Kalendas Augusti, anno nono.
CLVI. . . .CANTORI, ET FULCONI DE SANCTO REMIGIO, ET MAGISTRO ADAE, CANONICIS REMENSIBUS. Ut H. presbyterum ab episcopo Atrebatensi provideri faciant. (Ferentini, II Idus Septembris.) Significavit nobis H. presbyter quod, cum olim litteras nostras in forma communi ad venerabilem fratrem nostrum . . . . Atrebatensem episcopum, cujus praedecessor eumdem, ad praesentationem bonae memoriae . . . abbatis de monte Sancti Eligii, ordinarat in subdiaconum, impetrasset, et exsecutorias postmodum ad dilectos filios, S. de Vallibus, et R. Surdelt, canonicos, et J. decanum Sancti Petri de Poro Laudunensi, obtinuisset a nobis, ipsi, quoniam in eorum praesentia objectum exstitit ex adverso, quod cum idem absque sui dioecesani assensu a venerabili fratre nostro, Tiburtino episcopo, se fecisset in diaconum et presbyterum ordinari, non tenebatur eidem dictus episcopus providere, nec volebat etiam quod in sua dioecesi celebraret, in negotio ipso procedere noluerunt: quare praefatus H. iterum est coactus ad sedem apostolicam laborare, postulans ut, ejusdem parcentes laboribus, et expensis, per . . . . successorem praesentatoris ipsius, non obstante objectione praedicta, faceremus ipsi misericorditer provideri. Cum igitur provisio pauperum clericorum opus in se contineat pietatis, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, exceptione praedicta nequaquam obstante, si aliud canonicum non obsistat, successorem praefati abbatis, cum ex praesentatione teneatur ad illud, ut ei juxta formam provideat, qua provideri volumus ab ordinatoribus, seu eorum praesentatoribus, aut successoribus ordinatis, monitione praemissa, per districtionem ecclesiasticam, sublato appellationis obstaculo, compellere non tardetis. Quod si non omnes, etc.
Datum Ferentini, II Idus Septembris, anno nono.
CLVII. REGI SICILIAE. Congaudet de bono incremento suo; et hortatur ut perseveret in virtute. CLVIII. ARCHADIO ET UNIVERSIS GAIETANIS, ANTECLAE, PLATANAE, JACI, CELSI, ET OMNIBUS GAIETANIS ET SARACENIS, PER SICILIAM CONSTITUTIS, VERITATEM, QUAE DEUS EST, INTELLIGERE ET AMARE. Commendat eos de fidelitate eorum et constantia erga regem Italiae. (Ferentini.) Gaudemus plurimum et sinceritatem vestrae fidei commendamus, quod, licet multifarie multisque modis hactenus tentati fueritis, gratia tamen ejus qui, cum neminem a misericordia sua repellat, misericorditer est operatus in vobis, ut tentationibus vestris succumbere non possetis, ab ea, quam erga charissimum in Christo filium nostrum, F. Siciliae regem illustrem, dominum vestrum, habetis, fidelitatis constantia minime recessistis. Quoniam igitur prope est ut idem rex, qui per gratiam Dei de die in diem prudentia proficit et aetate, pene jam fessa exspectantium pacem ejus desideria recognoscat, sciensque reprobare malum et eligere bonum, unicuique possit pro meritis respondere, universitatem vestram monemus attentius et hortamur, quatenus, attendentes quod bonum incassum agitur, si ante terminum deseratur, et frustra velociter ille currit, qui, priusquam metam attingat, deficit, in puritate vestrae fidei taliter persistatis, quod angustias et labores, quos hactenus pro fidelitate regia pertulistis, Domino permittente, possitis laudabili perseverantia coronare, ac praedictus rex, qui suorum fidelium in proximo potens erit ad consilium nostrum digne remunerare labores, tanto retributioni vestrae fidelitatis intendat, quanto sibi viderit eam bonitate vestra, nostraque sollicitudine conservatam, qui tam per nos quam per ipsum devotioni vestrae congrua praemiorum intendimus vicissitudine respondere.
Datum Ferentini, etc.
CLIX VENERABILI FRATRI . . . METENSI EPISCOPO. Respondet super diversis interrogationibus et quaesitis. (Ferentini, V Kal. Septembris.) [ Debitum officii pontificalis exsolvis, cum super dubiis juris articulis responso sedis apostolicae postulas edoceri. Sane, per tuas nobis literas intimasti, quod quidam Judaeus, in mortis articulo constitutus, cum inter Judaeos tantum existeret, in aquam se ipsum immersit, dicendo: Ego baptizo me in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti. Nunc autem quaeris, utrum idem Judaeus, in devotione Christianae fidei perseverans debeat baptizari? Nos autem, fraternitati tuae taliter respondemus, quod, cum inter baptizantem et baptizatum debeat esse discretio, sicut ex verbis Domini colligitur evidenter, dicentis apostolis: Baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XVIII); memoratus Judaeus indubitanter est ab alio baptizandus, ut ostendatur, quod alius est qui baptizatur et alius qui baptizat, ad quod etiam designandum, ipse Christus non a se ipso, sed a Joanne voluit baptizari. Quamvis, si talis continuo decessisset, ad patriam protinus evolasset, propter sacramenti fidem, etsi non propter fidei sacramentum. In baptismo quippe illa spiritualis generatio celebratur, de qua Veritas ait: Oportet vos nasci denuo, quia, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei (Joan. I). Sicut ergo in carnali generatione, qua proles ex viro et femina nascitur, alius est qui carnaliter gignit et alius est qui carnaliter gignitur, sic et in sacramentali generatione, qua soboles ex aqua et spiritu renascitur, alius debet esse, qui spiritualiter generet, et alius qui spiritualiter generetur. Sane, cum corpus exterius, sive cum cor interius baptizatur, oportet ut utrobique paternitas et filiatio valeant inveniri, quibus baptizans et baptizatus ad invicem referantur.]
[ Secundus autem tuae dubitationis articulus continebat, an is, qui mulierem, ab alio viro traductam, sed non cognitam, sibi matrimonialiter copulavit, valeat ad sacerdotium promoveri? Licet autem is, qui relictam ab alio duxit in conjugem, sive cognita fuerit ab illo, sive incognita manserit, videatur duxisse viduam in uxorem utpote cujus vir erat mortuus, quando duxit eamdem, sicut et ille bigamus esse videtur, qui, cum duabus legitime contraxit uxoribus, sive neutram, sive alteram tantum cognoverit, quia vir exstitit duarum uxorum, nos tamen fraternitati tuae ita duximus respondendum, quod, cum duo sint in conjugio, videlicet consensus animorum, et commistio corporum, quorum alterum significat charitatem, quae consistit in Spiritu inter Deum et justam animam, ad quod pertinet illud quod dicit Apostolus: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum eo (I Cor. VI), reliquum vero designat conformitatem, quae consistit in carne inter Christum, et sanctam Ecclesiam, ad quod pertinet illud, quod Evangelista testatur: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I); profecto, conjugium illud, quod non est commistione corporum consummatum, non pertinet ad illud conjugium designandum, quod inter Christum et Ecclesiam per Incarnationis mysterium est contractum, juxta quod Paulus, exponens illud, quod dixerat protoplastus: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea, et propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Gen. II); statim subjungit: Hoc autem dico magnum sacramentum in Christo et in Ecclesia (Ephes. V). Cum ergo, propter sacramenti defectum, inhibitum sit, ne bigamus, aut maritus viduae praesumat ad sacros ordines promoveri, quoniam nec illa est unica unici, nec iste unus unius; profecto, ubi deficit inter hujusmodi conjuges commistio corporum, non deest istiusmodi signaculum sacramenti. Unde, is, qui mulierem, ab alio viro traductam, sed minime cognitam, duxerit in conjugem, quia nec ipse, nec illa carnem suam divisit in plures, propter hoc impediri non debet, quin possit ad sacerdotium promoveri.]
Datum Ferentini, V Kalendas Septembris, anno nono.
CLX. . . . . .ARCHIEPISCOPO TERRACONENSI ET . . . ABBATI SANCTAE MARIAE DE POPULETO, TERRACONENSIS DIOECESEOS, ET . . . ARCHIDIACONO BARCHINONENSI. Quod procedant contra episcopum Vicensem si praecesserit infamia. (Ferentini, Kal. Septembris.) [Cum oporteat, episcopum,] secundum Apostolum, habere bonum testimonium et ab iis qui sunt intus et ab iis qui sunt foris et secundum legem divinam, indumentum ipsius de cocco bis tincto, et bysso retorta debeat esse contextum, si aliquando rumor sinister contra episcopum aliquem ad apostolicas aures ascendit, ex sollicitudine officii pastoralis tenemur descendere, ac videre utrum idem clamorem opere consummarit. [Sane, venientibus ad apostolicam sedem dilectis filiis, G. Grossi, et G. de Monte-Regali, et multa gravia et enormia contra venerabilem fratrem nostrum . . . Vicen., episcopum, proponentibus coram nobis, quia illa non debebamus sub dissimulatione transire, vobis, frater archiepiscope et fili archidiacone, inquisitionem eorum duximus committendam, illius imitantes vestigia, qui, cum haberet villicum et ille diffamatus fuisset apud eumdem, quod dissipasset bona ipsius, cum eo posuit rationem. Verum, dictus episcopus, antequam ad ipsum vestra citatio pervenisset, ad praesentiam nostram accedens, proposuit coram nobis, quod illi, qui enormia illa de ipso nobis suggesserant, typo malitiae potius quam justitiae zelo ducti, nobis hujus modi nuntiarunt, cum sint ipsius manifestissime inimici, et cum ejus hostibus conversentur, consanguineosque suos ac complices intendant ad testificandum producere contra ipsum, qui ad denuntiandum seu testificandum admitti non debent aliqua ratione, utpote juramenti praestiti transgressores et aliis criminibus irretiti. Ne vero per leve compendium ad grave dispendium veniatur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, nisi super his, quae nobis sunt proposita contra ipsum, famam ejus laesam esse noveritis, vos ad inquisitionem illorum non subito procedatis; quod et si fuerit procedendum, praedictos vel alios, quos ipsius esse constiterit inimicos, nec ad prosequendum inquisitionem, nec ad perhibendum testimonium contra ipsum episcopum admittatis, sed per viros idoneos super iis, quae nobis suggesta sunt, inquiratis sollicite veritatem et si nihil grave probatum fuerit contra ipsum, vos eidem purgationem canonicam indicatis.] Quod si aliquid grave contra ipsum visum vobis fuerit esse probatum, vos inquisitionem fideliter factam ad nostrum referatis examen, ut de vultu nostro prodeat judicium aequitatis. Quod si non omnes, etc., duo vestrum ea nihilominus, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, exsequantur.
Datum Ferentini, Kalendis Septembris, anno nono.
CLXI. . . . . . POTESTATI, ET POPULO SPOLETANO. Quod non praesumant constituere judices in praejudicium papae. (Laterani, XII Kal. Octobris.) Grave gerimus et molestum, quod vos, sicut multorum veridica relatione didicimus, in contemptum et praejudicium nostrum, tabelliones et judices praesumitis constituere pro vestrae arbitrio voluntatis, cum penes vos hujusmodi auctoritas non existat. Quocirca, universitatem vestram monemus, et exhortamur attentius, per apostolica vobis scripta districte praecipiendo mandantes, quatenus ab hujusmodi praesumptione penitus desistatis, quia nos id non possemus in patientia tolerare, scientes, quod nos sententias, quas hujusmodi judices promulgarint, tanquam a non judicibus latas, et instrumenta, quae hujusmodi tabelliones confecerint, tanquam a non tabellionibus confecta, decernimus non valere, cum nec illos tabelliones nec istos judices reputemus.
Datum Laterani, XII Kalendas Octobris, anno nono.
CLXII. B. ARCHIPRESBYTERO PLEBIS DE BRETONORI. Recipitur sub protectione. (Laterani, VII Kal. Octobris.) Solet annuere, etc., usque assensu. Personam tuam, cum omnibus bonis, quae in praesentiarum rationabiliter possides, aut in futurum justis modis, dante Domino, poteris adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem possessiones et jura, quae plebs tua juste ac pacifice possidet, per te ecclesiae tuae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti, etc. Nulli ergo . . . nostrae protectionis et confirmationis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Laterani, VII Kalendas Octobris, anno nono.
CLXIII. . . . . . PRAEPOSITO. . . . DECANO, ET CAPITULO CONSTANTIENSIBUS. Confirmatur electio Constantiensis episcopi, et administratio Ecclesiae Constantiensis ipsi conceditur. (Laterani, II Kal. Octobris.) Insinuatione vestrarum accepimus litterarum, quod, bonae memoriae D. episcopo vestro, nuper sublato de medio, vos de substitutione pontificis tractaturi convenistis in unum, et, invocata Spiritus sancti gratia, dilectum filium, W. de Staufen, concanonicum vestrum, qui ab adolescentia sua fuerat vobiscum laudabiliter conversatus, elegistis vobis unanimiter in pastorem. Verum, quia propter metum principis, cujus incursibus est Ecclesia Constantiensis exposita, confirmationem electionis ejusdem ausi non estis a venerabili fratre nostro, G. Maguntino archiepiscopo postulare, ne propter confirmationis dilationem ecclesia vestra in spiritualibus et temporalibus incurrere valeat detrimentum, nobis humiliter supplicatis, ut, considerata malitia temporis, electionem ipsam auctoritate apostolica confirmare, ac dicto electo administrationem tam spiritualium quam temporalium committere dignaremur. Nos igitur, necessitatem Constantiensis Ecclesiae attendentes, et eidem volentes paterna sollicitudine providere, administrationem tam spiritualium quam temporalium eidem W. duximus committendam, in qua idem se talem studeat exhibere, quod a metropolitano suo confirmationis gratiam, et consecrationis munus consequi mereatur tempore opportuno.
Datum Laterani, II Kalendas Octobris, anno nono.
CLXIV. . . . . . ARCHIDIACONO PARISIENSI, ET MAGISTRO R. DE CORZON, CANONICO NOVIOMENSI. Causam electionis abbatis Sancti Martini Trecensis, ipsis committit . (Laterani, VI Nonas Octobris.) Post cessionem dilecti filii . . . abbatis olim Sancti Martini Trecensis, canonicorum ejusdem ecclesiae votis in electionem divisis, quidam ex ipsis dilectum filium, Manassem, ecclesiae Sancti Lupi canonicum elegerunt, aliis in dilectum filium, P. venerabilis fratris nostri . . . Senonensis archiepiscopi, capellanum, transferentibus vota sua; propter quod causam ipsam venerabili fratri nostro . . . Cabilonensi episcopo, et dilecto filio . . . . abbati Cluniacensi, terminandam commisimus sub hac forma, ut, de utriusque electionis juribus et electorem meritis inquirentes, electionem, quam invenirent de persona idonea canonice celebratam, auctoritate apostolica confirmarent. Si vero neutram canonicam invenirent, utraque lectione cassata, de persona idonea facerent eidem ecclesiae provideri; qui, partes ad suam praesentiam convocantes, ac de causa solemniter cognoscentes, tam super eligentium facta, quam contra personas testes plurimos receperunt, et, cum usque ad publicationem testium processissent . . . . . procurator dicti P. capellani, ad sedem apostolicam provocavit. Judices vero, pro eo quod alter eorum, abbas scilicet Cluniacensis, majoribus erat negotiis occupatus, nec causae cognitioni poterat interesse, appellationi hujusmodi de prudentum virorum consilio detulerunt, partibus injungentes, ut cum receptis attestationibus ad nostram praesentiam festinarent, super ipsa causam definitivam a nobis sententiam recepturae. Actis itaque judicii ab utraque parte receptis, quidam ex canonicis supradictis procuratorem constituerunt V. concanonicum suum, in praesentia episcopi memorati, sicut in ejusdem episcopi litteris perspeximus contineri. Verum, eodem V. in itinere constituto ad sedem apostolicam veniendi, cum interim dictus archiepiscopus Senonensis visitandi gratia Nivernensem dioecesim peragraret, ad ipsum supradictae ecclesiae nuntii accesserunt, insinuantes eidem, quod omnes canonici in P. capellanum ipsius, praeter paucos, qui, licet non contradicerent, non tamen consentiebant expresse, contulerant vota sua, ipsum archiepiscopum deprecantes, ut ad locum quam citius properaret, ecclesiae provisurus. Ad quem cum, propter eorum instantiam, accessissent, universi, qui prius consensum suum exprimere recusabant, praeter solum Vitalem, qui absens erat, ad aliorum concordiam redeuntes, in supradictum capellanum voluntarie consenserunt, de dissensu praeterito veniam postulantes. Sicque factum est, quod, ad postulationem omnium, in festo apostolorum Petri et Pauli, apud majorem Ecclesiam Trecensem, idem P. a metropolitano jam dicto munus benedictionis accepit, ac postmodum in ecclesiam Sancti Martini cum omnium tripudio et gaudio generali solemniter introductus, et a dilecto filio . . . decano Trecensi, sicut moris est, installatus in ejusdem ecclesiae capitulo, professiones recepit publice singulorum. Dictus autem Vitalis, ad nostram praesentiam veniens, acta nobis judicum praesentavit, sollicite postulans, ut eum dignaremur quam citius expedire. Ipso vero aliquandiu exspectante, dicti P. capellani procurator interim supervenit. Quibus in nostra praesentia constitutis, procurator jam dictus humiliter petiit, quatenus dignaremur quod de dicto capellano per archiepiscopum factum fuerat approbare, ac saepedictum V. utpote excommunicatum, in nullo penitus audiremus. Asserebat siquidem, quod idem V. L. quondam abbatem Sancti Martini, usque ad effusionem sanguinis verberavit; Joannem quoque, ejusdem ecclesiae sacerdotem, tam gravibus verberibus flagellavit, quod de ipsius vita omnes ejus socii desperabant; quemdam etiam presbyterum ejusdem ecclesiae, nuper a sede apostolica redeuntem, tunsionibus tam duris affecit, ut ejus facies afflicta videretur nimium et horrenda; propter quos excessus et alios, super quibus a dicto metropolitano citatus et monitus satisfacere noluit, vel etiam comparere, excommunicationis fuit vinculo innodatus. Ad quod probandum, idem procurator, tam dicti archiepiscopi Senonensis, quam decani Trecensis litteras exhibebat. Ad haec fuit pro parte jam dicti Vitalis ex adverso responsum, quod hujusmodi excommunicationis objectu non debebat aliquatenus impediri. Ipsi siquidem canonici, eum usque ad haec tempora non vitantes, tam in officiis quam in judicio communionem ipsius nullatenus declinarunt; quin imo, cum in praesentia dicti Cabilonensis episcopi procurator exstitit constitutus, ipsum sine contradictione qualibet admiserunt. Archiepiscopus etiam judicibus vel confratribus ipsum excommunicationi subjectum minime nuntiavit; quare, se admitti debere in judicio, sicut quemlibet alium, proponebat, exceptione hujusmodi non obstante. Contra quod procurator ex parte altera replicabat, quod, si quando idem V. cum concanonicis suis divinis interfuit, hoc ipsis omnino displicuit; sed ipse, licet inhibitus, se divinis officiis, illis dolentibus, ingerebat, sicut ex litteris praedicti decani colligitur manifeste; sed nec in judicio communicarunt eidem, quia, licet de numero illorum fuerit, qui electioni capellani se opposuere praedicti, non tamen est in judicio facta fides, quod idem V. procurator in illo judicio fuerit sive testis, vel quod alias ei communicaverint canonici saepedicti. Adjecit etiam, quod nec illud poterat praejudicium generare, quod idem V. non fuit tanquam excommunicatus exclusus, quando coram praedicto episcopo constitutus exstitit procurator, quoniam hoc in eorum absentia factum fuit. Adjecit quoque, quod, si archiepiscopus ipsum in illo judicio non denuntiaverit excommunicationi subjectum, quia nec scivit ipsum in illo judicio litigare, postquam tamen per litteras suo sigillo munitas ipsum excommunicatum denuntiat, tanquam excommunicatus est ab omnibus evitandus. Cum igitur super hoc coram nobis disceptatum fuisset, quia per litteras judicis ordinarii, quibus standum est donec probetur contrarium, nobis constitit, quod saepedictus V. tunc excommunicatus erat, cum officium procurationis assumpsit, ipsum tanquam procuratorem non duximus admittendum. Verum, quia electionis causa fuerat ad nos per appellationem reducta, et judices delegati attestationes et acta judicii nobis transmiserant consignata, licet canonici postea redierint ad concordiam, quia tamen adhuc secundum fidem attestationum erat de personae meritis judicandum, nos, quod circa praefatum capellanum postmodum factum exstitit, exigente justitia, reprobavimus tanquam praepostere attentatum. Quia vero saepedictus V. propter excommunicationis impedimentum non fuit procurator admissus, et ex parte altera procurator non venerat super causa sufficienter instructus, cum etiam acta judicum non haberet, ipsa non potuit in nostra praesentia terminari. Quocirca, causam eamdem vestro duximus examini committendam, per apostolica scripta mandantes, quatenus, vocatis ad praesentiam vestram qui propter hoc fuerint evocandi, et attestationibus, quas sub bulla nostra vobis interclusas transmittimus publicatis, si ea quae contra personam dicta sunt, rationabiliter fuerint reprobata, et dicti canonici perseverarint in eodem consensu, vos ei, tanquam abbati suo, faciatis ab omnibus canonicis reverentiam et obedientiam debitam exhiberi, contradictione praefati V. nequaquam obstante; quem si tot et tantis inveneritis criminibus irretitum, sicut insinuatione multorum nostris est auribus intimatum, eum taliter castigetis, quod ipsius poena caeteris delinquendi materiam interdicat. Quod si ea, quae sunt circa personam deposita, sufficienter non fuerint reprobata, vos ei super eadem abbatia perpetuum silentium imponatis, facientes eidem ecclesiae de persona idonea canonice provideri; contradictores, si qui apparuerint, vel rebelles, ut a sua temeritate desistant, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compellentes. Nullis litteris veritati, etc.
Datum Laterani, VI Nonas Octobris, anno nono.
CLXV. DECANO, ET CAPITULO SANCTI MARTINI TURONENSIS. Ut, magistrum J. de Cangeiaco in canonicum et fratrem recipiant. (Laterani, III Nonas Octobris.) Cum olim venerabili fratri nostro . . . episcopo, et dilecto filio . . . decano Parisien. dederimus in mandatis, ut resignationem praebendae, quam in Ecclesia vestra tenuit dilectus filius, magister P Capuanus, canonicus Senonensis, auctoritate nostra reciperent, ac donationi nostrae reservarent eamdem, nos, ex quo per litteras eorumdem episcopi et decani fuimus certiores effecti, quod praebendam ipsam idem canonicus in eorum manibus libere resignarat, eam dilecto filio, magistro Joanni de Cangeiaco, clerico dilecti filii nostri Rogerii, tituli Sanctae Anastasiae presbyteri cardinalis de vestris partibus oriundo, concessimus, eumque de ipsa propriis curavimus manibus investire. Quocirca discretionem vestram monemus attente, et hortamur, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes, quatenus, eumdem magistrum recipientes in canonicum et in fratrem, ipsum in corporalem possessionem memoratae praebendae inducere non tardetis et faciatis eum, quantum in vobis fuerit, ipsius pacifica possessione gaudere. Alioquin, dilectis filiis . . . decano. . . . . cantori, et magistro scholarum Aurelianensi, dedimus in praeceptis, ut vos ad id per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellant; contradictores districtione simili compescentes.
Datum Laterani, III Nonas Octobris, anno nono.
CLXVI. UNIVERSIS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS LOMBARDIAE. Quod si cives Placentini non destiterint ab oppressionibus Ecclesiae Placentinae priventur sede episcopali. (Laterani, VII Idus Octobris.) Cum prodierit hactenus, ut ex adipe, civium Placentinorum iniquitas, nec adhuc prodire desistat, alligare quod fractum erat in eis, pastorali diligentia nisi sumus, et reducere quod abjectum. Sed, quoniam in medico non est semper, ut relevetur infirmus, veteri pro ipsis cogimur, ne non sit declinatio mortis eorum, in quorum plaga, pene triennio jam discussa, non invenimus firmamentum. Unde, inconvenienter de ipsis possumus conqueri, cum propheta dicentes: Curavimus Babylonem, et non est sanata (Jer. LI); quia, licet ipsis diligenter adhibuerimus operam medicantis, nondum tamen potuimus eos ad gratiam revocare salutis. Sic enim, instigante illo, qui malorum omnium est incentor, iniquitatum suarum ferragine duruerunt, quod, quamvis multo labore sudatum fuerit, de ipsis tamen rubigo nimia non exivit, propter quod impietates ipsorum exaggerare videtur ille qui dicit: Frustra conflavit conflator, malitiae eorum non sunt consumptae (Jer. VI). Verum, quia nonnulla vulnera, quae nequeunt incisione curari, sanari fomentis olei consueverunt, et, quos fortium pigmentorum medicina curare non potuit, frequenter pristinam sanitatem tepentis aquae potio revocavit, adamantis quoque durities, quae chalybis incisione non cedit, hirci sanguine perfusa mollescit, volentes praedictos cives per patientiam nostram ad poenitentiam revocare, lenius usquemodo erga ipsos, quam eorum forsan culpa requireret, duximus procedendum, ne si eorum vulneri adhuc crudo ferrum fuisset adhibitum, non ex corruptione sua, sed ex nostra demum asperitate ad saniem, qua computruit, vulnus ipsum videretur esse perductum, ac nos vox Dominica increparet, inquiens per prophetam: Vos cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia (Ezech. XXXIV). Nunc autem, quoniam excreverunt iniquitates eorum, quibus multiplicatis sanguis videtur sanguinem tetigisse, ne sententiam prophetae incurramus dicentis: Maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine (Jer. XLVIII); ipsorum scelera percussuri, vos pariter, in quorum ipsi publica detrimenta grassantur, in eorum ultionem compellimur excitare, cum legislatore dicentes: Si quis est Domini, jungatur mihi, et ponat vir gladium super femur (Exod. XVXII) ad inimicos Domini puniendum. Sed, quanquam succensus in eos furor Domini nos succendat, eosque propter iniquitates suas profecto odio persequamur, super his tamen multo compassionis igne perfrigimur, quod ad illam pene necessitatem suis nos operibus induxerunt, ut, etiamsi velimus eisdem impoenitentibus parcere, non possimus, ac impietas videatur super impietatibus suis pietatem habere. Ne igitur, si diutius ipsorum malitiam, non solum in confusionem eorum, sed etiam in universalis Ecclesiae detrimentum, tanquam eis displicere nolentes, duxerimus sustinendam, contra officii nostri debitum veniamus, Apostolo attestante, qui ait: Si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem (Gal. I); scientes, quod obedire Deo magis quam hominibus nos oportet, quantumcunque nobis insultetur ab ipsis, non disposuimus eos magis quam Dominum honorare, nequaquam timentes hominum maledicta. Nos enim, qui sumus? ut humilibus mansueti viri verbis utamur; non est contra nos murmur, sed potius contra Dominum, pro cujus nomine utinam digni simus contumeliam sustinere! Cum autem nihil sit justius, quam ut in quo quis peccavit, in eo etiam puniatur, et per hoc quod dicti cives in Deum et Ecclesiam commiserunt, non solum episcopalia jura temere invadentes, verum etiam facientes episcopum suum et clericos miserabiliter exsulare, sedis episcopalis reddiderint se indignos, nolentes eos diutius tanti sceleris impunitate gaudere, imo illud tali castigatione compescere, quod, quibuscunque ipsorum culpa fuit in scandalum, poena sit in exemplum, deliberavimus cum fratribus nostris, et hoc communi consilio duximus statuendum, ut, nisi praedicti cives ad mandatum Ecclesiae, infra mensem postquam litteras apostolicas receperint, quas propter hoc eis mittimus, revertantur, super his, pro quibus censuram ecclesiasticam incurrerunt, satisfactionem debitam impensuri, civitas eorum episcopali dignitate privetur, et dioecesis ejus inter vicinos episcopos dividatur, proviso congrue tam episcopo quam clericis civitatis, si tamen civitas sit dicenda, postquam amiserit dignitatem, ac per hoc temporalem quoque merebitur amittere comitatum. Unde, mittimus ad eos dilectum filium, G. Sanctae Mariae in Porticu diaconum cardinalem, apostolicae sedis legatum, qui monitis et exhortationibus reducat eosdem, si desuper datum fuerit, ad semitam veritatis; alioquin, vobis convocatis in unum, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, praedictum statutum solemniter exsequatur. Vos igitur, strenui militiae Christi praesules, attendite, et videte, quoniam pro causa publica, n. n privata, praelium Domini praeliamur; in quo tanto fortius vos oportet in adjutorium nostrum exsurgere, quanto per illud non tam specialiter aliquos, quam generaliter universos intendimus defensare. In hac siquidem alea status luditur Ecclesiae pene totus. In hac pugna libertas ejus vel dejicitur, vel levatur. Ne putetis, quod, si tantae pestis initium, ubi natum est, non exstinguitur, se ad eos, qui se putant manere liberos, non extendat; quae profecto, nisi modo repressa fuerit, multos vicinos, et longe positos occupabit, et, cum ab istis, velut a primogenitis Satanae nunc incoeperit, nisi contra provisum fuerit, veluti cancer serperet, et sensim se ad alios dilataret. Profecto, si, cum proximus ardet paries, agi res nostra dicatur, et hoc, quod Ecclesia generalis in speciali parte concutitur, non sit aliud, quam, rupto ibi antemurali ejus, ad captivandum ipsam intus in eamdem intretur, pernecessarium esse dignoscitur, ut illuc ad defendendum eam pariter occurratis, ubi ad diruendum munimen ejus malignitatis aries est admotus. Ecce, fratres, multi certamen hoc respiciunt et observant, qui, si partem nostram viderint in ipso succumbere, statim parati erunt erga vos simile flagitium attentare, ac vos eis tanto demum difficilius resistere valeretis, quanto remissius obstitissetis praecursoribus eorumdem. Scitis quidem, quod principes Assueri, ne ad mulieres eorum contemnendi perveniret exemplum, reginae contumaciam puniri unanimiter suaserunt, et custodes agrorum, ne per alluvionem pereant sata sua, in alienae terrae limitibus contra impetum torrentis occurrunt. Sic igitur vos oportet aliena pericula vestra facere, imo vestris in alienis periculis obviare, ut, si prudenter malis vicinorum obsistatis, per eorum triumphum vos ipsos quasi per clypeum protegatis. Quocirca, fraternitatem vestram rogamus et exhortamur attentius, per apostolica scripta districte praecipiendo mandantes, quatenus, si lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat secreta ventris, ad diligentem monitionem memorati legati, corda contumacium praedictorum non dignabitur illustrare, sed potius eos indurari permiserit, tanquam pro magnitudine culpae divino judicio reprobatos, ita concorditer et prudenter ad exsequendum praescriptum statutum eidem legato assistere procuretis, quod ecclesiasticae disciplinae severitas nullius praesumptione valeat enervari; certi, quod, si quis vestrum in hoc existeret negligens, aut remissus, non aliter moleste ferremus, quam si unus ex illis esset, contra quorum nequitiam severitatem hujusmodi decrevimus exercendam. Si vero, praedictis civibus; quod avertat Dominus, obduratis, in praescripti statuti fuerit exsecutione processum, volumus et mandamus, ut venerabilis frater noster . . . . Placentinus episcopus, ad nostram praesentiam transmittatur, provisionis apostolicae gratiam, dante Domino recepturus. De clericorum vero provisione cum eodem legato taliter disponatis, ut, sicut adversus eos, qui se angustiaverunt, in constantia magna stetere, ita sufficienter et honeste provideatur eisdem, qui, etsi coram hominibus incommoda sunt perpessi, spes tamen eorum esse debet apud Ecclesiam immortalis, pro cujus defensione fortes et immobiles perstiterunt.
Datum Laterani, VII Idus Octobris, anno nono.
In eumdem modum, Eisdem, per totum, usque ad amittere comitatum. Unde, mittimus ad eos venerabilem fratrem nostrum . . . Vercellensem episcopum, et dilectum filium . . . . abbatem de Tillicto, et presbyterum Albertum Mantuanum, etc., usque in finem.
Datum Laterani, VII Idus Octobris.
CLXVII. . . . . . . POTESTATI, ET CONSULIBUS, ET POPULO PLACENTIN. SPIRITUM CONSILII SANIORIS. Super eodem. (Laterani, Nonis Octobris.) Tacti sumus dolore cordis intrinsecus, et usque ad animam ipsius doloris gladius pertransivit, pro eo quod, cum civitas Placentina consueverit esse apostolicae sedi valde devota, nunc mutatus est color optimus, et aurum in scoriam est conversum, quoniam adeo exhibet se ingratam, ut nulla in ea videatur devotionis aut gratitudinis remansisse scintilla, dum, ejus monitis et mandatis omnino contemptis, matrem suam Placentinam Ecclesiam, honorabile membrum ipsius, haereticorum seducta fallaciis, nititur ancillare volens eam quasi vile mancipium redigere sub tributo, ut, caeteras civitates suo exemplo corrumpens, una provocet universas contra universalis Ecclesiae libertatem, ut dicere valeat cum propheta: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isa. I); a cujus utique culpae flagitio, sic nec publicae honestatis justitia, nec ecclesiasticae disciplinae severitas, nec fidei Christianae religio, nec formido tremendi judicii vos potuit hactenus revocare. Utinam exemplum gentilis mansuetudinis vos induceret, ne severiorem persecutionem a vobis, quam, passa fuerit a famosae crudelitatis tyranno, Ecclesia nostro tempore sustineret! Cum enim Pharao, rex Aegypti, caeteris servituti subactis, sacerdotes suos et possessiones eorum, non solum in pristina libertate servaverit, sed etiam alimoniam eis de publico ministrarit, et rex Persidae Artaxerxes universis sacerdotibus et levitis, ac domus Dei ministris vetuerit vectigal, tributum et annonam imponi, vos quidem metuere propter Deum, vel saltem propter homines erubescere deberetis, in Dei famulos immanitatem illius tyrannidis exercere, quam non exercuerunt in ipsos illi, qui nondum habebant notitiam veritatis. Heu! quis vos, o cives, tam miserabiliter fascinavit, ut, ancillata matre, servos efficeret, et perversitatis exemplum caeteris exhiberet, ac apostolicae gratiae redderet prorsus ingratos, quae civitatem vestram a jugo Ravennatis Ecclesiae gratuito liberavit, adoptans illam in filiam specialem? Certe, si possetis hujusmodi facinus impune perficere, non deberetis tam perversum exemplum aliis exhibere, quoniam, etsi grave sit facinus, gravius est exemplum. Quod si gratiae vobis factae beneficium aspernemini, et degenerantibus vobis ex filiis in privignos, apostolicae sedis gratiam, quae multis bonis hactenus vos replevit, propter vestram ingratitudinem improperare cogamur, prophetico verbo dicentes: Pingues facti sunt et incrassati, et recalcitravere dilecti, nunquid remanebit gratia cum ingratis, aut mater filios alienos, qui mentiti sunt ei, sibique mala pro bonis et odium pro dilectione retribuunt, ultra poterit in adoptionis filios retinere, quin potius, abutentes ingenua, redigantur in conditionem servilem? ut gratiam, quam non cognoverunt habendo, saltem amittendo cognoscant, tantoque domum illam se doleant amisisse, quanto habere ipsam, cum voluerint, sero non potuerint, pro eo quod eam servare, dum potuerunt, minime voluerunt; ei sic tandem, dantibus vobis alienis honorem vestrum, et annos vestros crudeli, cum impleti fuerint extranei juribus vestris, ac vos, labores vestros in aliena domo videntes, in novissimis gemueritis. Nos quidem, juxta proverbium Salomonis, in interitu vos ridebimus, et subsannantes, cum vobis, quod timebatis, advenerit, redire fortasse volentes recipere vos nolemus, quos jampridem diutius vocavimus renuentes, cum Sapiente dicturi: Vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret, despexistis omne consilium meum, et increpationes meas penitus neglexistis (Prov. I). Redite igitur, praevaricatores, ad cor, et nolite vos reddere prorsus indignos propriae dignitatis, quia, cum jam exspectaverimus per triennium, si forte infatuata ficulnea fota stercoribus non protulerit ex se fructum, profecto non restat nisi securim ponere ad radicem, ne, ramis infructuosis extensis, terra circumjacens inutiliter occupetur. Cum enim nihil sit justius, quam ut in quo quis peccavit, in eo etiam puniatur, et per hoc quod in Deum et Ecclesiam commisistis, non solum episcopalia jura temere invadentes, verum etiam facientes episcopum vestrum et clericos miserabiliter exsulare, sedis episcopalis reddideritis vos indignos, nolentes, vos tanti sceleris diutius impunitate gaudere, imo illud tali castigatione compescere, quod quibuscunque culpa vestra fuit in scandalum, poena sit in exemplum, deliberavimus cum fratribus nostris, et hoc communi consilio decrevimus statuendum, ut, nisi ad mandatum Ecclesiae infra mensem post susceptionem praesentium revertamini, super iis, pro quibus censuram ecclesiasticam incurristis, satisfactionem debitam impensuri, civitas vestra episcopali dignitate privetur, et dioecesis ejus inter vicinos episcopos dividatur, proviso congrue tam episcopo quam clericis civitatis, si tamen civitas sit dicenda, postquam episcopalem amiserit dignitatem, ac per hoc temporalem quoque merebitur amittere comitatum. Ecce tensus est arcus, fugiatis igitur a sagitta quae non consuevit abire retrorsum, quia sera est poenitentia post ruinam, sicut vicina vos possunt exempla docere. Non ergo vos resipiscere pudeat ab errore, quoniam in hac pugna longe magis est vinci, quam vincere gloriosum, quia, sicut qui vincit vitium, vincitur a virtute, sic profecto qui virtutem captivat, a vitio captivatur, et est quidem majoris virtutis se ipsum quam extraneum superare, maxime, si crudelitas a pietate vincatur, Salomone testante: Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo, expugnatore urbium (Prov XVI). Mittimus igitur ad vos dilectum filium, G. Sanctae Mariae in Porticu diaconum cardinalem, apostolicae sedis legatum, qui monitis et exhortationibus vos reducat, si desuper datum fuerit, ad semitam veritatis; alioquin, convocatis episcopis Lombardiae, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, praescriptum statutum solemniter exsequantur. De caetero, paterna dulcedine vos monemus, deposcimus et rogamus, ut hoc nobis gratuita saltem liberalitate donetis, sub spe non solum mercedis aeternae vobis a Domino conferendae, verum etiam praemii temporalis a sede apostolica concedendi; scituri pro certo, quod non sine multa tristitia et magno dolore processimus ad praescriptam sententiam proferendam, tanquam qui necessario compellemur, si permiseritis, nos in hanc necessitatem induci, quamdam honorabilem partem a nostro corpore separare, ut illius pareamus jussioni, qui praecipit, quod, si noster nos oculus scandalizat, eruamus illum, et projiciamus a nobis.
Datum Laterani, Nonis Octobris, anno nono.
CLXVIII. EPISCOPO VERCELLENSI, ABBATI DE TILIETO, ET ALBERTO, PRESBYTERO MANTUANO. (Laterani, Nonis Octobris). In eumdem modum . . . . . usque eruamus illum, et projiciamus a nobis. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, caeteris occupationibus praetermissis, cum hanc inter omnia negotia Lombardiae modo praecipuam reputemus, ad civitatem Placentinam parit accedentes, cives ipsius, quos, sicut novit ille qui nihil ignorat, non intendimus contra justitiam aggravere, modis, quibus poteritis, prudenter et efficaciter inducatis, ut mandatis apostolicis obediant humiliter et devote, ne praescriptam poenam incurrent, ignominiosam pariter et damnosam; alioquin, quia ferro abscidenda sunt vulnera, quae fomentorum non sentiunt medicinam, convocatis episcopis Lombardiae, ad exsecutionem praescripti statuti cum ea maturitate ac diligentia procedatis, ut, vestra sollieitudine mediante, debitum sortiatur effectum, scientes vobis plenam potestatem, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, a nobis esse concessam super omnibus quae necessaria fuerint ad idem negotium exsequendum. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.
Datum Laterani, Nonis Octobris, anno nono.
CLXIX. CONSULIBUS PLACENTINIS, SPIRITUM CONSILII SANIORIS. Congaudet, quod reducti ad devotionem cessaverint ab offensis Ecclesiae, et mandatis parent apostolicis. (Laterani.) Gaudemus in Domino et in potentia virtutis ipsius, quia, sicut ex litteris, quas Romanis mercatoribus direxistis, accepimus, ad mandatum apostolicae sedis desideratis humiliter ac devote redire. Nos enim civitatis vestrae, sicut filiae specialis, paterna desideramus affectione salutem, arte periti medici prudenter utentes, qui, si forte plagam non potest emplastris vel unguentis curare, ferrum aut ignem apponit, non ut perimat, sed ut sanet; et hoc faciens non odit, sed diligit sauciatum, qui, quamvis doleat cum asperitatem patitur medicaminis, gaudet tamen postquam effectum consequitur medicinae. Gravis quidem erat vestrae praesumptionis excessus, quia matrem vestram, Placentinam Ecclesiam, nitebamini ancillare, sed gravius erat ipsius praesumptionis exemplum, quia suo contagio corrupisset una civitas universas, et ideo, priusquam praedicti mercatores intercessuri pro vobis ad nostram praesentiam accessissent, medicinales vobis litteras miseramus, amaras quidem in cortice, sed dulcissimas in medulla. Vos ergo, non abnuatis salutarem accipere medicinam, Deo et Ecclesiae, sicut viri catholici, satisfactionem debitam impendentes, per. quam non solum poenam vitabitis, verum etiam gloriam acquiretis temporalem pariter et aeternam; scientes, quod nostro dilecto filio, Sanctae Mariae in Porticu diacono cardinali, apostolicae sedis legato, vel, si forsan idem legatus interesse non posset, visitatoribus Lombardiae dedimus in mandatis, ut secundum formam sibi praefixam finaliter in hac causa procedant.
Datum Laterani.
CLXX. PRIORI ET CONVENTUI SANCTI VINCENTII ULIXBONENSIS. Compositio quaedam facta inter eos et episcopum et capitulum Ulixbonenses confirmatur. (Laterani, XVII Kal. Novembris.) Solet annuere, etc., usque impertiri. Sane, sicut ex insinuatione vestra, et ex tenore litterarum dilectorum filiorum, F. prioris, et P. cantoris Alcobatiae, judicum delegatorum a nobis, accepimus, cum inter vos ex una parte, ac venerabilem fratrem nostrum . . . . . . . episcopum, et dilectos filios, capitulum Ulixbonense, ex altera, coram ipsis super libertate monasterii, quibusdam ecclesiis, decimis, et quibusdam aliis quaestio verteretur, de voluntate partium et ipsorum judicum auctoritate, eadem quaestio amicabili fuit compositione sopita. Eapropter, dilecti in Domino filii, etc. usque assensu, compositionem ipsam, sicut sine pravitate provide facta est, et ab utraque parte sponte recepta, et hactenus pacifice observata, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc.
Datum Laterani, XVII Kalendas Novembris, anno nono.
CLXXI. . . . . . . FLORENTINO EPISCOPO. De ordinatione quorumdam canonicorum in Ecclesia Vulterana. (Laterani, XVI Kal. Novembris). Ecclesia Vulterana debito canonicorum obsequio longo tempore destituta, venerabilis frater nos ter . . . Vulteranus episcopus, volens ministrorum defectum in eadem ecclesia restaurare, quosdam canonicos elegit et instituit in eadem, quos residentes canonici recipere noluerunt, asserentes quod talis electio fuerat in eorum praejudicium attentata. Cumque super hoc suam ad nos ipse episcopus querimoniam destinasset, causam ipsam tibi commisimus fine canonico terminandam. Partibus autem in tua praesentia constitutis, idem episcopus a te per suum petit responsalem, ut dilectos filios, magistrum Mitidum, Ildebrandum, Placitum, Tholomaeum et Sofredum ab injuria, quam ei super electione canonicorum Vulteranae Ecclesiae inferunt, prohiberes, et ut ipsum jure electionis uti libere patiantur, nec ipsi eligenti vel volenti eligere contradicant, asserens idem episcopus quod jus eligendi canonicos ad ipsum multipliciter pertinebat. Jure siquidem communi hoc sibi competere proponebat, quia, secundum quod sacrorum canonum statuta declarant, in sua Ecclesia, dispositionem, provisionem et jurisdictionem episcopus plenam habet; nam, etsi subditorum quisquam in suo officio et honore praecedat, episcopus tamen provisor est, et ordinator in cunctis. Proposuit etiam quod ex approbata consuetudine canonicorum electio ad ipsum in eadem Ecclesia pertinet, sicut ad praelatos caeteros regionis, qui vel per se, vel cum sociis consueverunt electionem facere clericorum. Sed, etsi dubium esset cujusmodi consuetudo in talibus servaretur ibidem, ad sedem es et apostolicam reccurrendum, cum in aliis Ecclesiis quae sunt metropolitano subjectae, in hujusmodi dubiis ad consuetudinem metropoleos recurratur. Unde, cum apud Romanam Ecclesiam solus summus pontifex eligat cardinales, canonicorum electionem in sua Ecclesia idem episcopus ad se solum proposuit pertinere. Allegabat insuper quod, etsi nullo jure talis ad ipsum pertinuisset electio, propter canonicorum tamen negligentiam, eligendi auctoritas ad ipsum fuerat devoluta. Sacris siquidem constitutionibus est permissum, ut episcopus quilibet pasorali diligentia suorum suppleat negligentiam clericorum. In Lateranensi quoque concilio noscitur esse statutum, ut, cum donatio dignitatis vel beneficii ad capitulum pertinet, si infra sex mensium spatium conferre distulerit, hoc episcopus exsequatur. Pro parte vero capituli fuit ex adverso responsum, quod de jure communi non ad episcopum, sed ad ipsum capitulum canonicorum electio pertinebat, ad quod probandum quosdam canones allegabant. Verum, cum circa hoc diversa canonum edita sint statuta, videbatur potius ad diversorum locorum consuetudines hujusmodi diversitas referenda, cum canonicorum electio alicubi ad solum spectet episcopum, alibi ad capitulum tantum, et alicubi pariter ad utrosque. Sed, nec consuetudo sedis apostolicae, quam pro se praedictus episcopus introduxit, obesse posse canonicis videbatur, quia, licet summus pontifex solus eligat cardinales, in sua tamen Ecclesia cathedrali, Lateranensi videlicet vel Principis apostolorum Basilica, capitulum sibi concanonicos eligere consuevit, quamvis et in ipsis, sicut et in aliis Ecclesiis, Romanus pontifex interdum canonicos eligat ex plenitudine potestatis. Ad hoc autem, quod episcopus consequenter objecit, quia videlicet propter capituli negligentiam eligendi jus ad ipsum fuerat devolutum, pars capituli respondebat quod, propter neglectum hujusmodi, episcopus eligendi jus sibi non potuit vindicare, nisi canonica monitione praemissa, cum in tali casu tempus minime sit determinatum a canone, quod vicem commonitionis suppleat, vel interpellare fingatur, praesertim cum electos, a canonicis et episcopo praesentatos, ipse pro suae voluntatis arbitrio noluit confirmare. Cum itaque ordinarii juris sit, ut admonitio debeat praeire vindictam, et praetextu negligentiae, monitione omissa, episcopus poenam inflixerit, pars eadem proponebat merito improbandum quod ab ipso temere noscitur attentatum. Adjecit et pars capituli, quod Lateranensis statutum concilii sibi locum non vindicat in illis Ecclesiis, in quibus nequaquam ecclesiastica beneficia sunt distincta, sed in quibus certus est canonicorum numerus et distinctae praebendae. Praeterea, si, juxta tenorem concilii, deprehenderentur praedicti canonici negligentes, episcopus tamen, qui diuturniori tempore fuit negligens, ex hoc jus minime acquisivit, qui propter hoc esset merito puniendus, cum nemo ex eodem facto poenam debeat et praemium promereri; quin imo, in hoc casu eligendi potestas ad superiorem exstitit merito devoluta, sicut ex concilii tenore conjicitur manifeste, unde, in alienam messem non debuit mittere falcem suam. Cum autem haec et alia coram te fuissent proposita, et tu tamen deliberare velles super sententia proferenda, quia nimis diversa concilia reperisti, et fere quilibet, cujus in hac parte volebas uti consilio, suspectus alterutri parti ex causis aliquibus habebatur, causam instructam ad nostram praesentiam remisisti, sub tuo sigillo attestationes et allegationes partis utriusque transmittens. Nos vero, utriusque partis attestationibus et rationibus diligenter inspectis, de consilio fratrum nostrorum, fraternitati tuae praesentium auctoritate [mandamus, quatenus super primo articulo petitionis episcopi, in quo postulavit a te, ut praenominatos canonicos ab injuria, quam ei super electione canonicorum Vulteranensis Ecclesiae inferunt, prohiberes, ab impetitione ipsius episcopi saepedictos canonicos, appellatione postposita, absolvere non postponas, quia, sicut juris regula dicit, non intelligitur injuriam facere, qui utitur jure suo, cum per testes longe melius sit probatum, quod canonici saepedicti hoc jure usi fuerint, antequam episcopus memoratus. In secundo quoque praescriptae petitionis articulo, quo memoratus petebat episcopus, ut dicti canonici ipsum jure electionis uti libere paterentur, absolvere studeas canonicos memoratos, maxime, si sit notorium, quod in Tuscia generalis consuetudo servetur, ut in cathedralibus ecclesiis solum capitulum, irrequisito episcopo, eligendi canonicos habent facultatem. Ne vero eadem Ecclesia remaneat ulterius ministrorum obsequio destituta, memoratis canonicis ex parte nostra praecipias, ut infra quindecim dies personas idoneas, juxta facultates Ecclesiae, in canonicos eligant, ex quibus tres ad minus sint sacerdotes, praesentantes eos episcopo confirmandos; alioquin, extunc, nostra fretus auctoritate, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo id exsequi non postponas.
Datum Laterani, XVI Kalendas Novembris, anno nono.
CLXXII. P. YPOREDIENSI EPISCOPO. Ut redeat ad Ecclesiam suam et non quaerat separationem ipsius. (Laterani, XII Kal. Novembris.) Litteras tuas recipimus continentes, quod dudum timor et tremor venerunt super te, et contexerunt te tenebrae, ac cum Propheta dixisti: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? (Psal. LIV.) Ne igitur hujus quasi voti transgressor in conspectu Domini appareres, ecce elongasti fugiens, et manes in solitudine, exspectans cum qui salvum te fecit a pusillo animo et tempestate. In episcopatu autem Yporediensi ob reverentiam praecepti apostolici permansisses, nisi quaedam quae tuae saluti videbantur contradicere obviassent, propositum videlicet, sicut superius est expressum, ad eremum transeundi, quod mentem tuam non sinebat esse quietam, et quod Yporediensis Ecclesia possessiones quasdam titulo pignoris obtinet, quarum proventus justi tibi minime videbantur. Telonium insuper et pedagium habet, de quorum sustentari redditibus formidabas. Praeterea, possessiones ejus sunt pignori obligatae, et in tantum sunt aere alieno gravatae, quod in temporalibus parum aut nihil ibidem posse proficere te sperabas; unde, nobis humiliter supplicasti quatenus te permittere dignaremur in solitudine, ad quam transisti, cum nostra benedictione ac gratia commorari; ut in libertate spiritus vacare Domino possis, et tua nihilominus peccata deflere. Consequenter autem ex litteris, tam venerabilis fratris nostri . . . Mediolanensis archiepiscopi, quam dilectorum filiorum Yporediensis capituli, accepimus evidenter quod, cum electionem de nostro recepisses mandato, ipsamque dictus archiepiscopus confirmasset, abbatia de Firmitate, ad quam fueras evocatus, dimissa, tu ad ejusdem Ecclesiae regimen accessisti, et sic inter te ac ipsam conjugium exstitit spirituale contractum. Verum, postmodum paucis diebus transactis, ignorante capitulo, assumptis pennis sicut columbae fugiens in solitudinem evolasti, licet pennae tuae ita sint astrictae nexibus praeceptorum, ut liberum non habeas absque nostra permissione volatum. Dubitare sane non debes quod, cum fortius sit spirituale vinculum quam carnale, omnipotens Deus spirituale conjugium, quod est inter episcopum et Ecclesiam, suo tantum judicio reservaverit dissolvendum, qui dissolutionem carnalis conjugii, quod est inter virum et feminam, suo tantum judicio reservavit, praecipiens ut quod Deus conjunxit, homo ne separet. Non enim humana, sed divina potius potestate conjugium spirituale dissolvitur, cum per translationem, vel depositionem, aut etiam cessionem, auctoritate Romani pontificis, quem constat esse vicarium Jesu Christi, episcopus ab Ecclesia removetur, et ideo tria haec quae praemisimus, non tam constitutione canonica, quam institutione divina, soli sunt Romano pontifici reservata. Sicut igitur episcopus consecratus, sine licentia Romani pontificis Ecclesiam deserere non potest sibi commissam, sic tu electus, et etiam confirmatus, praeter nostrum assensum Ecclesiam ipsam relinquere nequivisti, cui es matrimonialiter alligatus; cum non debeat in dubium revocari, quin, post electionem et confirmationem canonicam, inter personas eligentium, et electi, spirituale conjugium sit contractum. Unde, cum non majus sit vinculum episcopi ad ecclesiam, quam electi, maxime cum fuerit confirmatus, idem penitus, et non aliud juris obtinet in utroque. Sicut ergo episcoporum, sic et electorum translatio, cessio, vel etiam depositio soli Romano pontifici reservatur; licet quod cautum est de episcopis, olim non fuerit de electis expressum, propter similitudinem manifestam, vel identitatem potius, de qua non potest aliquis subtiliter intuens dubitare, cum idem judicium de similibus sit habendum. Cum constet igitur ex praemissis, quod per electionem et confirmationem sis alligatus uxori, solutionem non quaeras, ne, dum forte quaeris vivere tibi soli, deposita sollicitudine pastorali, cum servo pigro creditum tibi abscondas in terra talentum, qui meruit a domino reprehendi, quia pecuniam domini sui nummulariis non commisit, quam idem veniens ab illis reciperet cum usura; unde, ablato sibi talento, in exteriores tenebras, tanquam servus inutilis, jussus est a domino mitti, qui servis talenta reportantibus duplicata praecipit, ut in ipsius gaudium introirent, promittens ipsos constituere supra multa, quia fideles exstiterant supra pauca. In ea ergo vocatione, qua vocatus es, maneas, et Domini tui pecuniam non abscondas, quia, juxta Salomonis sententiam, qui abscondit frumentum, maledicitur in populis (Prov. XI), et illis beatitudo promittitur, qui seminant super aquas. Neque causeris, nos te ad Ecclesiam pauperculam, et parvam dioecesim destinasse, cum intentionis nostrae non fuerit illi per te tantummodo providere, sed toti potius Lombardiae, quin imo Ecclesiae generali, quam informare poteris tam exemplo vitae, quam verbo doctrinae, cum sis vir potens in opere ac sermone, retorquens os turturis ad ascellas. Noli ergo negligere gratiam ad quam fuisti vocatus, ne spiritum exstinguere videaris, sed potius cum illo glorioso pontifice dicas: « Domine, si populo tuo sum necessarius, non recuso laborem. » Debitum enim charitatis exposcit, ut is, qui Rachelem amplectitur, Liae non refutet amplexus, quia, licet illa sit pulchra, haec tamen est utilis propter gratiam filiorum, sibi et aliis commodum afferens et profectum. Licet enim Mariae sedentis secus pedes Domini otium Marthae satagentis circa plurima ministerio praeferatur, non ideo putes quod Martha malam partem elegerit, quae circa plurima satagebat, quia Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea, quoniam, licet illa sit magis secura, ista tamen magis fructifera, et, licet illa sit magis suavis, ista tamen magis utilis perhibetur. Quamvis semel in unum et contemplativus esse valeas, et activus, legislatoris exemplo, qui nunc ascendebat in montem, ut ibi gloriam Dei cum majori cerneret libertate, nunc vero descendebat in castra, ut cum utilitate majori necessitatibus populi provideret, nec autem propter hoc debes Ecclesiam illam deserere, cum qua jam conjugium contraxisti, quod te non speras ibidem, sicut asseris, profecturum, quia plantationi et rigationi tuae potens est dare Dominus incrementum, et, si forte non usquequaque secundum tuam profeceris voluntatem, non tamen minorem potes exspectare mercedem, quia Deus laborem remunerat, non profectum, juxta quod Scriptura testatur: Reddet Dominus mercedem laboribus (Sap. X), servorum suorum labori, non profectui, praemium repromittens. Unde, Apostolus non se profecisse plus omnibus gloriatur, sed plus omnibus laborasse. Sed nec excusare te debes propter Ecclesiae paupertatem, quia semper est dives christiana paupertas, illud attendens, quod inquit Psalmista: Non vidi justum derelictum, nec semen ejus egens pane (Psal. XXXVI). Nonne recolis verbum Dei, dicentis in Evangelio: Nolite solliciti esse, dicentes, quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? Haec enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis; quaerite ergo primum regnum Dei, et justitiam Dei, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI). Ab iniquis autem redditibus, si quos Ecclesia tua percipere consuevit, abstinere poteris, imo debebis, eritque tibi apud Deum et homines gloriosius, sciturus pro certo, quod laeva erit tibi sub capite, si dextera fuerit in amplexu. Monemus igitur devotionem tuam, et exhortamur in Domino, per apostolica tibi scripta districte praecipiendo mandantes, quatenus, ad praedictam Ecclesiam rediens, sponsam tuam, circa ipsam et populum tibi commissum, curam et sollicitudinem adhibeas diligentem, et talenta tibi credita Domino referas duplicata, et illam jucundam vocem merearis audire: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV); firmiter sperans in Domino Jesu Christo, quod ipse, qui tibi laborando praestabit affectum, ne tuus labor inutilis habeatur, effectum tribuet et profectum
Datum Laterani, XII Kalendas Novembris, anno nono.
CLXXIII. ZAMORENSI EPISCOPO, etc. Scribit eis in favorem monasterii de Lorbano adversus regem Portugalliae. CLXXIV. PRAEPOSITO NOVARIENSI. Quod non permittat A. clericum, super beneficium molestari, occasione vulneris illati per cum cuidam latroni. (Laterani, II Kal. Novembris.) Accedens ad praesentiam nostram, A. clericus, humili nobis insinuatione monstravit, quod, cum quidam latro, a consulibus de Castignaga bannitus, in eum fecisset insultum, et dejecisset in terram acriter vulneratum, idem, quasi semivivus jacens in terra, praedictum latronem percussit in crure, cujus occasione vulneris ipse dicitur esxpirasse, licet post vulnus illatum longo tempore vixerit, et inter eos pax fuerit reformata. Quia igitur dicebatur ille occasione praedicti vulneris naturae debitum exsolvisse, venerabili fratri nostro, Tusculano episcopo hoc humiliter est confessus, et recepit injunctam sibi poenitentiam ab eodem, nobis humiliter supplicans, ut super beneficio quod in Ecclesia de Castignaga fuerat assecutus, dignaremur cum eo misericorditer dispensare. Quocirca, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, si res ita se habet, ipsum super praedicto beneficio non permittas occasione hujuscemodi ab aliquo molestari, sed facias illud ab eo in tranquillitate debita, sublato appellationis obstaculo, possideri.
Datum Laterani, II Kalendas Novembris, anno nono.
CLXXV. ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ABBATIBUS, PRIORIBUS ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS, PER POLONIAM CONSTITUTIS. Quod abbati de Lakene, praedicanti fidem, consilium et favorem impendant. (Laterani, VII Kal. Novembris.) [Homo, qui, cum in honore esset, invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspicere potuisset, sempiternam quoque virtutem et divinitatem ipsius, ita ut inexcusabilis esset, quia minime intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et insipiens obscuratum cor ejus, mutans gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, quadrupedum et serpentum, et creaturae potius quam Creatori eligens deservire. Verum, omnipotens Deus, ne ille periret ex toto, quem inter caeteras creaturas extulerat eminentia dignitatis, exsurgens propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, per fidem in sanguine ipsius propitiatorem proposuit Jesum Christum ad ostensionem justitiae suae, propter remissionem praecedentium delictorum, in sustentatione Dei, ut esset ipse justus, et justificans eum, qui ex fide est Jesu Christi, sine qua nullus potest justificari omnino, cum, testante propheta: Justus ex fide vivat (Habac. II). Proposita ergo hac via eundi ad Deum vivum et verum, princeps mundi hujus quorumdam mentes infidelium excaecavit, ut illuminatio Evangelii gloriae Christi in eos non valeat radiare, sed, adhuc infidelitatis tenebris obvoluti, non invocent Dominum, qui prope est omnibus invocantibus eum in veritate, quia omnis quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Sed quoniam, ut ait Apostolus: Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei quem non audierunt? vel quomodo audient, sine praedicante? et quomodo praedicabunt, nisi mittantur (Rom. X)? suscitavit Deus spiritum dilecti filii . . . abbatis de Lakene, ut ad paganos illos, qui circa vestras regiones existunt, a nobis, qui, licet immeriti, ejus locum tenemus in terris, qui discipulis suis ait: Rogate dominum messis, ut mittat operarios in messem suam (Matth., IX), postularet transmitti, quatenus in eos aliquos manipulos colligat, et in vitam aeternam congreget sibi fructum. Cum enim ad partes illas pro quibusdam fratribus liberandis, qui ab ipsis paganis tenebantur alligati vinculis, accessisset, et dominus terrae illius ipsum recepisset benigne, ac dimisisset liberos ejus fratres, demonstrans eidem nihilominus beati martyris Alberti sepulcrum, elevatis oculis, vidit quod regio illa alba esset ad messem, sed falcem in eam mittere non est ausus, quoniam a nobis praedicandi non acceperat potestatem; quare, ad apostolicam sedem accedens, nobis humiliter supplicavit, ut ipsum in messem Domini mittere dignaremur. Nos igitur, pium ejus propositum in Domino commendantes, auctoritate sibi praesentium duximus concedendum, ut evangelizet eisdem, et, fungens legatione pro Christo, tanquam Deo exhortante per eum, obsecret illos pro Christo, ut reconcilientur eidem. Verum, quia messis quidem multa, et operarius unus ad ipsius non sufficit messionem, ipsi auctoritate apostolica indulgemus, ut fratres Cisterciensis ordinis secum assumat, et alios etiam, qui cum eo voluerint accedere ad hoc opus ministerii salutaris, ut cum ipso evangelizent et baptizent illos qui receperint verbum Dei, mortuos quoque sepeliant, et missas in locis, in quibus expedire cognoverint, celebrent baptizatis. Liceat ettam nihilominus abbati praedicto poenitentium confessiones audire, illisque relaxationem aliquam peccaminum indulgere, qui ad ministerium supradictum de corde puro et conscientia bona curaverint auxilium impertiri; possessiones quoque, pia liberalitate donatas ad redimendum fideles de manibus paganorum, personis idoneis committere procurandas, quas diminui vel auferri sub anathematis interminatione vetamus. Quocirca, universitatem vestram monemus, et exhortamur attentius, per apostolica scripta mandantes quatenus, ad hoc pium habentes cum devotione respectum, impendatis ei consilium et auxilium opportunum.
Datum Laterani,] VII Kalendas Novembris, anno nono.
CLXXVI. . . . . . DECANO, ET CAPITULO LINCOLNIENSIBUS. Ut eligant personam dignam in episcopum eorum. (Laterani, II Kal. Novembris.) Per vestras nobis litteras intimastis, quod nuper bonae memoriae . . . episcopo vestro, rebus humanis exempto, vos, super Ecclesiae vestrae desolatione turbati, de substitutione pontificis sollicite pertractastis, sed, post tractatus quamplures, et plura consilia quae per vos ipsos stabilire minime potuistis, ad sedem duxistis apostolicam recurrendum, a qua subsidium consuevit afflictis et desolatis solatium evenire, nobis humiliter intimantes, quod piae recordationis, Hug. episcopus vester, tanquam vir providus et discretus, viros litteratura et honestate praeclaros, in quibus requiesceret spiritus ejus, quaerens summo studio circumquaque, in Ecclesia Lincolniensi quasi columnas electas in domo Domini collocavit, in quibus plus vitae merita, quam natalium jura, plus personarum strenuitatem, quam originis regularitatem attendit, de quibus aliqui reperiuntur in Ecclesia vestra, vita et scientia commendandi, et, secundum defectum temporis, humano judicio, pontificio non indigni, si de legitimo fuissent matrimonio procreati. Consideratis igitur Ecclesiae vestrae ac totius dioeceseos commodis et incommodis, malletis juxta formam canonicam aliquem de ipsius Ecclesiae gremio eligere in pastorem, quam aliunde quasi mendicando vocare, vel quemquam admittere ex adverso ad magnatum instantiam venientem, et magis velletis habere virum expertum et notum, qui gregi Dominico sciat et velit prodesse, quam aliquem inexpertum, qui vias novas et vobis incognitas forsitan ambularet. Quare, nobis humiliter supplicastis, ut, infirmitati vestrae paterno condescendentes affectu, dignaremur vobis misericorditer indulgere, quatenus si forte omnium vestrorum, vel majoris et sanioris partis, in aliquem talem alias idoneum vota convenerint, liceat vobis hac vice, nonobstante defectu natalium eligere in pastorem. Quia vero, non curastis exprimere quae sit persona, cum qua cupitis dispensari, et quantus sit in natalibus defectus ipsius, universitati vestrae taliter respondemus quod, quandiu de persona legitime nata ordinaria potest electio celebrari, non est extraordinaria postulatio de persona illegitime genita facienda, nisi forsan interdum propter eminentem utilitatem et necessitatem urgentem communis id deposcat assensus, de persona duntaxat, cujus non sit nimis enormis defectus, et cui tam meritum vitae, quam talentum scientiae suffragetur. Si ergo postulationem duxeritis faciendam, cum ipsa nobis fuerit praesentata, sicut expedire viderimus, procedemus.
Datum Laterani II Kalendas Novembris, anno nono.
CLXXVII. . . . . . ABBATI ET CONVENTUI DE SALEM. Quod liceat eis molestatoribus eorum mutuum praestare. (Laterani, II Non. Novembris.) Ex parte vestra fuit propositum coram nobis, quod, cum vobis, sicut et caeteris fratribus Cisterciensis ordinis, a sede apostolica sit indultum, ut de terris, quas propriis manibus, aut sumptibus colitis, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat, vos, ut quorumdam clericorum ac laicorum possetis malitiam mitigare, privilegio vobis indulto uti hactenus omisistis; quare, nobis humiliter supplicastis, ut vobis dignaremur licentiam impertiri, ut decimas ipsas, ad vos spectantes, recipere possitis in pignus . . . nos igitur, vestris utilitatibus providentes, auctoritate vobis praesentium indulgemus, quatenus, pro retentione decimarum ad vos de jure spectantium, liceat vobis molestatoribus vestris, ut super iis, vel in perpetuum, vel ad tempus a vestra molestatione desistant, pecuniam mutuo exhibere.
Datum Laterani, II Nonas Novembris, anno nono.
CLXXVIII. . . . . . EPISCOPO FERRARIENSI. Quod inducat clerum et populum Trident. ad obediendum patriarchae Aquilegensi, cui commissa est administratio Ecclesiae Tridentinae propter scandalum eorum . (Laterani, II Kal. Novembris.) Postulavit a nobis venerabilis frater noster . . . . . Tridentinus episcopus, ut dignaremur ipsi cedenti licentiam indulgere, quasdam causas inducens, propter quas eidem non videbatur idoneum pontificale deinceps officium exercere, quia parochiani sui videlicet per se ac per alios intolerabilibus eum injuriis et molestiis affligebant, et quia tum ratione aetatis vergentis in senium, tum occasione laborum quibus fuerat multipliciter fatigatus, nimia erat debilitate confractus, et propter multa homicidia, perjuria et incendia, quae occasione discordiae, quam cum suis parochianis habuerat, hinc inde fuerant nequiter perpetrata. Nos autem, ejus precibus inclinati, venerabili fratri nostro . . . Paduano episcopo, dedimus in mandatis, ut, vice nostra ipsius recipiens cessionem, injungeret capitulo Tridentino, ut, convenientes in unum, et sancti Spiritus gratia invocata, personam idoneam canonice sibi eligerent in pastorem. Verum, cum occasione cessionis ipsius inter. . . . . decanum, et capitulum ex parte una, et dictum episcopum Tridentinum ex altera, quaestio postmodum verteretur, ad sedem apostolicam idem decanus cum quibusdam sociis suis, et episcopus accesserunt. Decanus autem proposuit, in nostra praesentia constitutus, quod, cum idem episcopus deliberasset ad vitam monasticam convolare, fratres suos convocavit in unum, exponens eis, quod apud Ecclesiam Sancti Georgii super montem in vita monastica proposuerat Domino militare, quodque procedendi petenda licentia proprium ad nos nuntium destinasset, adjiciens, ut, cum iidem canonici super hoc litteras nostras viderent, a juramento fidelitatis, et obedientiae debito, quo eidem tenebantur astricti, essent penitus absoluti, consulens diligenter eisdem, ne aliquem de Ecclesiae corpore sibi eligerent in pastorem. Cumque capitulum dissuasione sollicita laboraret episcopum a tali proposito revocare, idem episcopus dicitur respondisse, quod totus mundus eum a tali proposito revocare non posset, etiamsi universum capitulum substituendi sibi episcopum tribueret facultatem, et ad haec probanda, quae coram nobis decanus proposuit memoratus, publicum exhibuit instrumentum; adjiciens insuper, quod post haec idem episcopus ad monasterium transiit supradictum, et ibidem, post votum emissum, solemnem professionem faciens, habitum monachalem assumpsit. Cumque postmodum episcopi nuntius cum cessionis litteris rediisset, idem episcopus carne et sanguine praepeditus, et a suis consanguineis, qui cupiebant bona Tridentinae Ecclesiae, quae erant residua, exhaurire, malitiose fuit inductus, imo seductus, ut a proposito quod assumpserat, resiliret, et sic dolo episcopi cessionis litterae fuere suppressae, quamvis earum rescriptum fuerit illis ostensum. Dicti vero decanus et capitulum, attendentes episcopum in suae salutis dispendium, et Ecclesiae detrimentum, propositum, quod assumpserat, revocare, tanquam devoti filii, volentes suae matris incommodis obviare, nostris hoc auribus intimarunt, multa damna et gravamina, quae ipsa Ecclesia per dictum episcopum postmodum sustinuerat, exponentes, propter quod praedicto episcopo Paduano dedimus in praeceptis, ut, nisi saepedictus episcopus Tridentinus justam et necessariam causam ostenderet, quare cedendi mutaverat voluntatem, ipsum, ut cederet, moneret et induceret diligenter, et, si necesse foret, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellere procuraret. Cum autem auctoritate litterarum illarum citati fuissent episcopus et capitulum Tridentin. et statuto termino exhibuissent suam praesentiam coram episcopo Paduano, dictus episcopus Tridentinus quasdam exceptiones opposuit ad judicium declinandum, et, cum super ipsis Paduanus episcopus dubitasset, nos super eis censuit consulendos. Nos autem, exceptiones illas supervacuas judicantes, eidem episcopo dedimus in mandatis, ut, exceptionibus illis tanquam frivolis nequaquam obstantibus, in ipso negotio juxta formam nostri mandati procedere non tardaret. Episcopus autem, procuratorem pro se instituens acrhidiaconum Vicentinum, ad Philippum, ducem Sueviae, est, profectus, et, ipsi juramento fidelitatis corporaliter praestito, recepit regalia ab eodem, mille marcas ei . . . . . uxori ducentas, et centum familiaribus repromittens, ipsique villam Bulzan saepedictae Ecclesiae pro ipsa pecunia titulo pignoris obligavit, sed vassali Ecclesiae restiterunt, quominus ducis nuntii villam possent occupare praedictam. Sane, Paduanus episcopus, capitulo non citato, nec absente per contumaciam, lite non contestata et juris ordine praetermisso, testes productos ab episcopi parte recepit, nec curavit ulterius in facto procedere, sed octavam Sancti Michaelis partibus terminum assignavit, quo nostro se conspectui praesentarent. Caeterum, testes ipsos, qui ad probandas causas fuerant introducti, propter quas dictus Tridentinus episcopus mutaverat voluntatem saepedictus decanus multipliciter reprobabat. Unus eorum balistarius est et arcator, alius aleator et baratarius, sicut iidem testes in serie sui testimonii attestantur. Tertius autem deprehenditur esse perjurus, quia, cum decano juraverit servare credentiam, postmodum consilium sibi creditum, sicut idem testis asserit, episcopo reseravit. Praeterea, inter testes ipsos manifesta contrarietas invenitur. Nam, quidam asserunt quod decano non revelare credentiam nullo juramento interposito, sed verbo simplici promiserunt; aliis asserentibus quod solemniter spoponderunt, affidantes super quadam chartula, et dicentes: « Sic nos Deus adjuvet » ; et credentes sic facere juramentum. Unus etiam ex testibus ipsis, Ro . . . nomine, respersus deprenhenditur labe Simoniacae pravitatis. Promissionem siquidem a decano se asserit recepisse, ut, si cum fratre suo Bertoldo studeret ne episcopus ad suum rediret episcopatum, et quod decanus episcopus fieret, idem testis medietatem castaldiae argentariae ab ipso decano reciperet, et certam pecuniae quantitatem. Cum ergo testes ipsi tam viles, varii et criminosi, sicut ostensum est superius, arguantur, cum etiam, lite non contestata, contra juris ordinem sint recepti, petebat idem decanus, ut haberentur attestationes hujusmodi pro infectis, quia quod contra jus attentatur, carere convenit robore firmitatis. Petebat nihilominus idem decanus, quod, cum dictus episcopus justam et necessariam causam, juxta mandati nostri continentiam, non probarit, quare mutaverit voluntatem, ipsum ad cedendum compellere dignaremur, maxime, cum illae causae, propter quas cedendi licentiam postulavit, non sint diminutae, sed potius augmentatae, parochiani siquidem ejusdem episcopi durius nunc ipsum episcopum, quam hactenus persequuntur. Sed et de homicidiis, perjuriis et aliis periculis est ad praesens episcopo potius formidandum, cum persecutorum saevitia contra ipsum amplius solito sit succensa. Senectutis quoque impedimentum, quae una fuit ex causis illis propter quas cedere volebat episcopus, secundum solitum cursum naturae procul dubio est adauctum. Sicut enim juventus, postquam incipit, continue deficit, sic senectus, ex quo incipit, jugiter augmentatur. Allegabat etiam idem decanus, quod, et si propter causas non esset ad cessionem saepedictus episcopus compellendus, propter manifestam tamen dilapidationem ipsius non deberet ulterius ad administrationem episcopatus admitti, cum ex ipsius episcopi confessione sit liquidum, quod plus quam in quadraginta millibus libri Veronensis monetae Ecclesiam suam gravaverit onere debitorum. Episcopus autem, dicta decani multipliciter impugnando, facti seriem et processum dissimiliter quam decanus proposuit coram nobis. Asseruit equidem quod, cum propter causas superius adnotatas mutandi vitam propositum concepisset, ad obtinendam cedendi licentiam ad nos proprium nuntium destinavit; verum, ex causis probabilibus et honestis, quia videlicet sponsam suam videbat iniquis studiis et turpibus promissionibus profanari, mutavit postmodum voluntatem. Nam, sicut dicit auctoritas: « Sapiens toties mutat consilium, quoties prudentius aliquid meditatur. » Sed nec illud praejudicare sibi posse dictus episcopus asserebat, quod decanus induxit, quia videlicet episcopus canonicis suis dixit, ut, cum litteras nostras de licentia data viderent, ab ejus essent obedientia absoluti. Episcopus enim, qui Ecclesiae suae matrimonialiter erat astrictus, et de se ipso non habebat in hac parte liberam potestatem, obedientiae vinculum, quo sibi subditi ligabantur, non potuit relaxare. Per instrumentum quoque, quod decanus exhibuit, dicebat episcopus, nil probari, quia is, qui dicitur illam chartulam conscripsisse eo tempore quo facta proponitur, tabellionis officium non habebat, negans idem episcopus, quod vel votum emiserit, ut ad religionem transiret, vel apud monasterium Sancti Georgii professionem fecerit, vel habitum susceperit monachalem, quamvis ad monasterium illud accesserit gratia quiescendi, utpote qui tam crebris persecutionibus vexabatur, et qui apud suam Ecclesiam non poterat pacifice residere, quod per dicta suorum testium ostendebat, in quibus continetur expresse, quod in suis expensis et habitu consueto erat in monasterio memorato.
Asserebat insuper idem episcopus, quod non sua fraude, vel studio, sed Tridentinorum potius dolo, litterae suppressae fuerant memoratae, quod inde conabatur ostendere, quia transcriptum litterarum illarum ad ipsum de Tridentino fuerat destinatum. De plano vero idem episcopus concessit, quod ad praesentiam Philippi, Sueviae ducis accessit, ut, quos non poterat admonitione paterna et ecclesiastica districtione compescere, per brachium comprimeret saeculare, et, licet eidem Philippo promiserit mille marcas, tamen aliis nil promisit, quamvis etiam voluerit, quod supradictam villam Ecclesiae Philippi nuntii loco pignoris retinerent, donec pecuniam statutis terminis solveret, non fuit tamen intentionis ipsius, ut jus et proprietas ejusdem villae Ecclesiae deperirent. Ad hoc autem, quod praedictus decanus induxit, quia scilicet episcopus Paduanus, lite non contestata, ac juris ordine praetermisso, testes recepit, quos produxit episcopi procurator, episcopus sic respondit quod in illo articulo non erat omnimodo solemnitas judiciarii ordinis observanda, cum Paduano episcopo non contentiosa, sed quaedam plenaria juridictio fuerit demandata. Injunctum siquidem fuit ei, quod super mutatione voluntatis episcopi diligenter inquireret veritatem, non ut inter partes aliquam dirimeret quaestionem. Unde, lite non contestata et aliis juris solemnitatibus praetermissis, testes in hoc casu recipi potuerunt. Quod postea contra testes fuit objectum, idem episcopus excusabat. Licet enim unus testium dicatur esse balistarius, non est tamen ostensum, quod ex tali officio vel exercitio sanguinem fuderit in casibus non concessis, propter quod non est, tanquam homicidae, ipsius testimonium repellendum. Quamvis etiam alius testis dixerit, quod ludere consuevit ad aleas, sicut alii baratarii, tamen ex hoc ipso non est judicandus infamis cum multi honorabiles viri ad aleas saepe ludant, maxime, cum innuatur in depositione ipsius testis, quod verba ludicra voluerit tunc dicere, non contra se aliquid confiteri. Testium quoque testem, qui consilium episcopo revelavit, tanquam perjurum, a testimonio non debere repelli, episcopus allegabat; cum enim promisit illud tenere secretum, aut intelligebat, quod honestum sibi aliquod panderetur, aut aliquod inhonestum. Si ad honestum celandum se voluit obligare, rem nefariam, et Simoniacam pactionem supprimere minime tenebatur. Si vero credebat, quod inhonestum sibi aliquid crederetur, ad quod supprimendum juramento, vel promissione se voluit obligare, juramentum tale reputatur illicitum, et per illud ad nihilum se astrinxit, sed consilium illud sine culpa potuit publicare, cum scriptum sit: « In malis promissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum. » Sed nec varietas illa debet obesse, quae inter testes alios denotatur, quia quidam dicunt se promisisse simpliciter non publicare credentiam, et alii dicunt, quod hoc promiserunt solemniter interposito juramento, isti quidem ad concordiam facile reducuntur, nam, quod primi dicunt se promisisse simpliciter, intelligendum est, quod ideo dixerint, quia non super reliquias, vel Evangelia, sicut solet fieri, juraverunt. Quod vero alii dicunt se solemniter jurasse, ideo dicunt, quia super quadam charta jurabant. Quae responsio ex depositionibus testium colligitur manifeste. Quod vero contra Rodulfum testem objicitur de Simoniaca pravitate, non obest, quia per aliorum testium depositiones satis potest de veritate liquere. Rejectis itaque, quae contra testes et eorum dicta decanus objecit, petebat saepe dictus episcopus, quatenus ei suam restitueremus Ecclesiam, et faceremus ipsum pacifica illius possessione gaudere, asserens sufficienter ostensum, quod ex justis et legitimis causis cedendi mutaverat voluntatem. Adjecit etiam episcopus memoratus quod, et si per testes nihil esset probatum, rationibus tamen ostenditur, quod mutare potuit voluntatem. Nemo enim sani capitis dixerit quod, cedendi licentiam postulando, ad cedendum fuerit obligatus. Nam, et si capitulum alicujus Ecclesiae suis nobis litteris intimaret, quod aliquem ex nostris familiaribus vellet eligere in pastorem, si non fuerit ultra processum, et interim mutaverit voluntatem, ut illum recipiant in episcopum non sunt aliquatenus compellendi. Si quis etiam promittat alicui mulieri, quod ipsam habere velit in conjugem, si antequam cum ipsa matrimonium contrahat, mutaverit voluntatem, compelli non potest ut illam recipiat in uxorem. Sed, nec per litteras a nobis obtentas dicendus est episcopus ad cedendum astrictus, cum per eas, an vellet cedere sibi fuerit optio reservata, quando mandatum est ut episcopus Paduanus ipsius reciperet cessionem. Cum ergo nec illis, nec aliis modis se astrinxerit ad cedendum, quandocunque voluit, a tali potuit proposito resilire. Alia quoque ratione hoc idem episcopus ostendere nitebatur. Clerus enim et populus Tridentin. ipsum episcopum communiter revocarunt. Unde, ex hoc constaret, quod non erat de scandalo vel persecutione timendum, nec tanta episcopus erat senectute confractus, quod, persecutione cessante, non sufficeret ad suam Ecclesiam gubernandam: merito, igitur, potuit a cedendi recedere voluntate, quia, cessante causa, cessare debebat effectus. Instanter itaque petebat episcopus, ut ei suam Ecclesiam restituere dignaremur, cum, ad ipsam rediens, nec a clericis, nec a laicis admittatur. Turpe est enim et indecens, ut pater a filiis, pastor ab ovibus, dominus a servis, et praelatus a subditis spolietur, asserens, quod dilapidationis objectu ejus non debebat restitutio impediri. Explorati siquidem juris est, ut spoliatus, antequam sibi funditus fuerint omnia restituta, non cogatur aliquibus, et maxime suis aemulis et spoliatoribus respondere, quia non habet privilegium quo possit exui, jam nudatus, maxime, cum ipsorum culpa, qui contra ipsum episcopum seditionem minus rationabiliter commoverunt, Ecclesia tanto debito praegravetur. Nimirum cum idem episcopus ad regimen ejusdem Ecclesiae accessisset, et ibidem aliquandiu vixisset in pace, debita, quae triginta trium millium librarum limitem excedebant, ad septem millium librarum quantitatem reduxit. Ad haec fuit ex adverso responsum, quod episcopus restitutionem non poterat postulare, cum a nullo fuerit spoliatus, sed ipse sponte deseruerit sedem suam. Efficacius etiam fuit ad ista responsum, quoniam, cum de mandato nostro, et ejusdem episcopi voluntate, venerabili fratri nostro . . . Aquilegensi patriarchae, in spiritualibus et temporalibus ejusdem Ecclesiae fuerit cura commissa, donec quaestio, quae inter canonicos et episcopum vertitur, fuerit terminata, episcopus ipse nequit rationabiliter petere, ut ad ipsam Ecclesiam reducatur; sed, si dictus patriarcha impediatur ab aliquibus, quominus libere possit administrare, vel ipse super hoc potest quaestionem deponere, vel nos ipsi, qui eidem curam istam duximus committendam. Nos igitur, his et aliis, quae hinc inde fuere proposita, diligentius intellectis, de consilio fratrum nostrorum sic decrevimus procedendum, ne videlicet contra praefatos suos succrescat insolentia subditorum, et eos passim spoliare praesumant, ut curam et administrationem Ecclesiae Tridentinae in temporalibus et spiritualibus juxta mandati nostri tenorem, plene ac libere patriarcha obtineat memoratus, et saepedicto Tridentino episcopo de proventibus Ecclesiae competenter studeat interim providere, quodque residuum fuerit, in solutionem converti faciat debitorum. Sententiam vero, super episcopi cessione secreto dictatam, interclusam sub bulla nostra fecimus retineri, opportuno tempore publicandam. Quocirca, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus clericos et laicos, tam Ecclesiae, quam dioeceseos Tridentinae moneas et inducas, et, si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellas, ut praedicto patriarchae plene respondere studeant ac devote.
Datum Laterani, II Kalendas Novembris, anno nono.
CLXXIX. . . . . . . MAGISTRO ET FRATRIBUS LEPROSORUM DE VAISLIACO. Confirmantur omnia bona quae tenent. (Laterani, IX Kal. Octobris.) Justis petentium, etc., usque inclinati personas vestras, cum omnibus bonis, quae inpraesentiarum rationabiliter possidetis, et in futurum justis modis, dante Domino, poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus; statuentes nihilominus ut nullus a vobis de hortis, seu vestrorum animalium nutrimentis, decimas exigere vel extorquere praesumat. Nulli ergo. . . hanc paginam nostrae protectionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Laterani, IX Kalendas Octobris, anno nono.
CLXXX. . . . . . . MAGISTRO ET FRATRIBUS MILITIAE TEMPLI ULTRA MARE. Confirmatur donatio Sataliae facta eis per Venetos. (Laterani, II Kal. Novembris.) Solet annuere sedes apostolica, etc., usque impertiri. Cum igitur charissimus in Christo filius noster, B. illustris Constantinopolitanus imperator . . . . dux Venetorum, barones, et milites exercitus Latinorum, vobis et domui vestrae Sataliam, cum omnibus pertinentiis suis, in eleemosynam contulerint perpetuo possidendam, et dilectus filius noster, P. tituli Sancti Marcelli presbyter cardinalis, apostolicae sedis legatus, donationem ipsam legationis, qua fungebatur, officio confirmarit, nos, donationem eamdem, sicut piae considerationis intuitu et provide facta est, ratam habentes, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc.
Datum Laterani, II Kalendas Novembris, anno nono.
CLXXXI. . . . . . . POTESTATI, CONSULIBUS ET CIVIBUS FERRARIENSIBUS. Quod redeant ad devotionem Ecclesiae, et satisfaciant abbati Pomposii de insultu. (Laterani, V Idus Novemb.) [Quantum fuerit laboratum apud bonae memoriae Lucium papam, praedecessorem nostrum, existentem Veronae, ut civitatem vestram a dominio Ecclesiae Romanae transferret in aliam potestatem, vestra, sicut credimus, prudentia non ignorat. Ipse vero, cognoscens hoc nec sibi nec vobis aliquatenus expedire, negavit omnino quod cum multa instantia petebatur, volens vos sub apostolicae sedis dominio perpetuo retinere, quae de se vere dicere potest: Jugum meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI), cum fideles suos non opprimat tanquam servos, sed foveat tanquam filios, a quibus obsequia non extorquet indebita, sed gratuita beneficia elargitur. Vos autem, sicut audivimus, et dolemus, in contemptum ipsius vestras sine causa cervices alieno dominio submisistis, ut de vobis dicere valeat cum Propheta: Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveteraverunt et claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII).] Nec hoc praesumptioni vestrae suffecit, quin etiam magnam partem Masselacus Sancti, quam apostolica sedes monasterio Pomposiano sub annuo censu commisit, per violentiam invasistis, et per injuriam detinetis, cogentes habitatores et cultores ipsius, praestito vobis juramento, promittere quod de caetero vobis solummodo de terra illa respondeant, et ab eisdem fructus et redditus monasterio debitos percepistis. Ad cumulum praeterea majoris malitiae, cum armis et fustibus in Pomposianum abbatem fecistis insultum, et tam eum, quam monachos qui erant cum ipso, multis injuriis turpiter lacessistis. Licet autem simus a vobis, et in his, et in aliis vehementer offensi, quia tamen paternum affectum deponere non valemus etiam erga filios delinquentes, universitatem vestram rogamus attentius, et monemus, per apostolica vobis scripta mandantes quatenus, revertentes ad cor, taliter nobis, et Ecclesiae Romanae, nec non praedicto abbati, et ejus monasterio satisfacere procuretis, quod vos obedientiae filios ostendatis, ita ut non oporteat nos post oleum infundere vinum, sed occurrere potius in amplexus revertentium filiorum; scientes juramenta, quae contra fidelitatem Ecclesiae dicimini praestitisse, tanquam illicita non esse servanda, secundum illud: « In malis promissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum. » Alioquin, ne, juxta sententiam Salomonis, si pepercerimus virgae, filios videamur odisse, districtionem canonicam in vos curabimus exercere. Inspiret igitur ille vobis, qui neminem vult perire, ut taliter admittatis paternum consilium, quod divinum propter hoc non incurratis flagellum.
Datum Laterani, V Idus Novembris, anno nono.
CLXXXII. . . . . . . EPISCOPO ET CAPITULO MORINENSIBUS. Ut magistrum Ph. in canonicum et fratrem recipiant. (Laterani, II Non. Novemb.) Si de provisione illorum solliciti, quos litterarum nobis scientia recommendat, Ecclesiarum praelatis aliquando pro eis preces apostolicas dirigimus et mandata, officii nostri debitam prosequimur actionem, nec ad hoc aliquos deberemus difficiles invenire, praesertim, cum hoc facere dignoscamur ob merita personarum, et intuitu pietatis. Cum igitur pro dilecto filio, magistro Ph. praesentium portitore, olim vobis direxerimus scripta nostra, ut ipsum, qui diutius desudavit in scholis, et laudabiliter profecit in eis, in canonicum vestrum reciperetis et fratrem, praebendali sibi beneficio assignato: vos, sicut ex litteris dilecti filii. . . . . decani Parisiensis, et magistri R. de Corzon, canonici Noviomensis, quos eidem magistro deputavimus monitores, accepimus evidenter, tam mandatum nostrum, quam monitiones ipsorum surdis auribus pertransistis, quare idem coactus est suum ad nos iterare laborem. Ut igitur inobedientiam praecedentem per subsequentem obedientiam celeriter redimatis, universitati vestrae iterato mandamus, et districte praecipimus quatenus, memoratum magistrum in canonicum vestrum recipientes et fratrem, praebendale sibi beneficium tam libenter quam liberaliter assignetis. Alioquin, cum nolimus relinquere imperfectum, quod de ipso misericorditer duximus inchoandum, dilecto filio, J. magistro scholarum, et magistris J. de Candelio, et Ph. canonicis Noviomensibus, per nostras damus litteras in praeceptis, ut, nisi a vobis rationabile aliquid objectum fuerit et probatum, quare non debeat vel non possit mandatum apostolicum adimpleri, ipsi vos ad id, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, ecclesiastica districtione compellant.
Datum Laterani, II Nonas Novembris, anno nono.
CLXXXIII. . . . . . Deest inscriptio. Super eodem. (Laterani, II Non. Novembris.) In eumdem modum Exsecutoribus, usque iterare laborem. Unde, nos eisdem episcopo et capitulo iterato districte praecipiendo mandamus ut, memoratum magistrum in canonicum suum recipientes et in fratrem, praebendale sibi beneficium tam liberaliter quam libenter assignent. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus, nisi a praedictis episcopo et capitulo rationabile aliquid objectum fuerit et probatum, quare non debeat vel non possit mandatum apostolicum adimpleri, vos eos ad id, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, ecclesiastica districtione cogatis. Quod si non omnes . . . duo, etc.
Datum Laterani, II Nonas Novembris, anno nono.
CLXXXIV. . . . . . ABBATI SANCTI AUBERTI. . . . . DECANO, ET MAGISTRO R. DE BEKEREL, CANONICO, CAMERACENSIBUS Ut R. Vaisliaci praebendam ab episcopo et capitulo Suessionensi, juxta tenorem litterarum apostolicarum de hoc datarum, assignari faciant. (Laterani, XIII Kal. Novembris.) Olim venerabili fratre nostro . . . . . Suessionensi episcopo, in partibus Constantinopolitanis agente, officiales ejus per litteras nostras rogandes duximus et monendos, nihilominus ipsis praecipiendo mandantes, ut dilecto filio, R. Vaisliaci diacono, ecclesiasticum beneficium non habenti, praebendam in Suessionensi Ecclesia, si qua vacaret ibidem, pro reverentia beati Petri et nostra, sine qualibet difficultate conferrent. Alioquin, primo vacaturam donationi nostrae praecepimus reservari, personae idoneae conferendam, dilectis filiis . . . praeposito. . . decano, et capitulo Suessionensibus dantes etiam in praeceptis, ut ad praebendam, si qua in eorum Ecclesia tunc vacaret, vel cum primo vacare contingeret, nullum recipere praesumerent in canonicum, nisi cui nos conferendam provideremus eamdem. Cum autem post modum quaedam praebenda vacasset in Ecclesia memorata, praefatus episcopus, interim de sua peregrinatione reversus, ipsam, apostolico praecepto contempto, . . . . . nepoti suo, de facto, cum de jure nequiverit, pro sua voluntate concessit. Deinde vero, licet Suessionense capitulum nobis scripserit contra clericum antedictum, quod nequaquam idoneitatis meritis juvabatur ad hujusmodi beneficium obtinendum, dictusque nepos episcopi processu temporis a nobis postulavit instanter, ut praebendam ipsam confirmare sibi auctoritate apostolica dignaremur, nos tamen, reputantes indignum, mandatum apostolicum sic eludi, petitionem ejus in hac parte nullatenus voluimus exaudire. Verum, praefatus clericus, apud sedem apostolicam longo tempore moram trahens, sedulus exspectavit, si forsan aliquis compareret qui vellet in personam ejus objicere aliquid et probare, propter quod ei de jure beneficium ecclesiasticum negaretur; sed tandem, nullo sibi super hujusmodi adversario comparente, nobis humiliter supplicavit, ut dignaremur eidem misericorditer providere. Nos igitur, attendentes quod, si etiam leve aliquid commisisset, illud quasi videtur per multam cordis amaritudinem expiasse, quam sub pauperrimi status incommodis apud sedem apostolicam diutius exspectando hactenus est perpessus, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, et districte praecipimus, quatenus, sine dilatione qualibet post susceptionem praesentium, praedictis . . . . . episcopo et capitulo spatio trium mensium assignato, nisi contra clericum ipsum infra idem spatium aliquod canonicum coram vobis ostensum fuerit et probatum, propter quod erga ipsum gratia non debeat apostolicae provisionis impleri, vos extunc, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, episcopum, vel qui vicem ejus egerint, si forsan ipsum abesse contigerit, et capitulum memoratum, ut, eumdem Robertum recipientes in canonicum et in fratrem, praenominatam praebendam ei conferant et assignent, vel in aequivalenti sibi provideant aut majori, per censuram ecclesiasticam compellatis, facientes ei sufficienter ab eis in victus et vestitus necessariis provideri, donec eidem provisum fuerit in altero praemissorum; contradictores vero, si qui fuerint, vel rebelles, quominus mandatum apostolicum impleatur, districtione simili, appellatione postposita, compescatis, praeceptum nostrum taliter adimplentes, ut devotio vestra per effectum operis comprobetur et obedientiam vestram debeamus dignis in Domino laudibus commendare; nullis litteris obstantibus, harum tenore tacito, si quae apparuerint, a sede apostolica impetratae. Quod si non omnes his exsequendis interesse potueritis, duo vestrum ea nihilominus exsequantur.
Datum Laterani, XIII Kalendas Novembris, anno nono.
CLXXXV R. MONACHO MONTIS-FRIGIDI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Ut contra haereticos insurgentes in provincia Narbonensi praedicatores instituat. (Laterani, XV Kal. Decembris.) Excursus saeculi tendentis ad exitum incessanter, humanae conditionis miseriam tot errorum laqueis irretivit, tot adversionum contagiis maculavit, quod multi, despectis Sion finibus, excelsa Samariae conscendentes, suos liniant parietes bitumine dogmatum haereticae pravitatis, et, sub quadam humilitatis specie sui elationem animi palliantes, cujus tumoribus ultra modum interius efferuntur, habitatores Jerusalem non metuant aspernari, et, in se ipsos suam adipem concludentes, non vereantur illud incurrere maledictum: Vae qui despiciunt Sion, et confidunt in monte Samariae, dicentes: Non est nobis pars in David, nec haereditas in filio Isai (II Par. X); quibus posset Dominus merito comminari: Mittam famem in terra, non famem panis, nec sitim aquae, sed audiendi potius verbum Dei (Amos. XI). At, quia ipse neminem vult perire, imo in amplexus occurrit revertentium filiorum, opus coelestis seminis suis adhuc committit fidelibus dispensandum. Verum, licet in omnem terram intonuerit sermo Dei, cum coeli ejus gloriam enarrarent, et adhuc per locorum antistites, qui a sede apostolica in partem sollicitudinis sunt vocati, effundatur imber evangelicae veritatis, sic tamen, velut in ortu crescentis Ecclesiae doctor egregius profitetur: Oportet haereses esse, ut qui probati erant fierent manifesti ad praesens (I Cor. XI): plurimi peccatorum pondere deprimuntur, et obscuratur insipiens cor eorum, ut ad rectitudinem anfractus non revocent quos sequuntur, nec vocitent cum Propheta: Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae (Psal. L); sed, velut domus exasperans et praevaricans legem Christi, ad amaritudinem doctrinae prosiliant insensatae, pabula coelestis eloquii contemnentes, et animas simplicium occultis tendiculis captivantes. Sane, inter caeteros, sicut nostris est auribus intimatum, tanta in Narbonensi provincia excrevit copia perfidorum, quod, deficiente materiali gladio, spiritualis contemptui habeatur, et obrepat in catholicas propagines corruptio labruscarum, dum ad tuitionem illorum, qui nondum tanquam plumbum in pestilentiae pelago sunt demersi, et erectionem eorum, si potest fieri, qui jacent in latibulis caecitatis, nullus ibi murum pro domo Domini se opponat, nec ascendere audeat ex adverso. Licet autem rumor insaniae hujusmodi ficuum fatuarum ad audientiam quorumdam religiosorum ascenderit, et ipsorum animos ad fontes suae scientiae derivandos foras commoverit contra ipsos, et aquas dividendas cum fervore spiritus in plateis; quia tamen, sine mittente, auctoritate propria non sunt ausi assumere officium praedicandi, ne cum Dathan et Abiron, quos terra vivos absorbuit, acciperent portionem, non est qui causam Domini allegat populo devianti. Quia vero zelus ejus domus nos comedit, qui nobis immeritis concessit in eminenti specula residere, volumusque cum infirmantibus infirmari, et apponere paterna consilia, quibus exhibeatur vulneribus medicina, et curam, quantum in nobis fuerit, suscipiat etiam plaga tumens, discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus viris probatis, quos ad id videris idoneos exsequendum, qui, paupertatem Christi pauperis imitando, in despecto habitu et ardenti spiritu non pertimescant accedere ad despectos, in remissionem studeas injungere peccatorum, ut, ad eosdem haereticos festinantes, per exemplum operis et documentum sermonis eos, concedente Domino, sic revocent ab errore, quod, nisi frontem eorum atterat in impudentia culpa frequens, et de his merito possit dici: Frons mulieris meretricis facta est vobis, et erubescere noluistis (Jer. III), spem per illud Evangelii se gaudeant assecutos: Ne timeas, grex pusille, quia Patri meo in te complacuit (Luc. XII), ac iidem religiosi, assequentes sententiam Salomonis, videlicet: Qui arguit hominis vias, gratiam habebit magis quam is qui loquitur quae delectant (Prov. XXIV), redeundo cum exsultatione, de sparso semine manipulos valeant reportare.
Datum Laterani, XV Kalendas Decembris, anno nono.
CLXXXVI. . . . PRIORI ET CAPITULO EUGUBINIS. Cassata electione, quam fecerunt de episcopo Eugubino, mandatur ut aliam faciant . (Romae, VI Kal. Decembris.) Dilectus filius, R. subdiaconus et capellanus noster, apostolicae sedis legatus, rector Massanus, per suas nobis litteras intimavit, quod, bonae memoriae Alexandro, episcopo vestro, viam universae carnis ingresso, vos, juxta ecclesiae vestrae consuetudinem, cum dilectis filiis . . . abbate Sancti Petri, et . . . . . priore Sancti Secundi, coepistis de pastoris substitutione tractare. Sed, cum tu, fili prior, qui cum praedictis abbate ac priore fueras institutus elector, electioni interesse non velles, Muricum, concanonicum tuum, instituisti de voluntate coelectorum et totius capituli electorem. Cumque postmodum, consilio habito, praedicto Murico a coelectoribus suis data esset electionem pronuntiandi potestas, ipse R. diaconum, concanonicum vestrum, elegit coram clero et populo in pastorem. Vos autem electionem ipsam per quosdam canonicos vestros praesentantes legato praedicto, cum instantia postulastis, ut ipsam auctoritate, qua fungitur, confirmaret. Ipse vero, in negotio ipso volens cum maturitate procedere, ad Ecclesiam vestram duxit personaliter accedendum, et, ab electoribus ipsis recepto corporaliter juramento, processum negotii examinare studuit diligenter, et depositiones ipsorum redactas in scriptis sub sigilio suo nobis transmittere procuravit. Nos igitur, attestationibus ipsis diligenter inspectis, licet abbas aliquantulum discordet ab aliis, intelleximus evidenter quod, cum abbas et priores praedicti vellent de electione tractare, primo dederunt sibi adinvicem pacis osculum, ut ea, quae simul conferrent, nullus manifestaret sine communi consensu, donec essent omnibus publicata, et postmodum abbas Sancti Petri interrogavit priorem Sancti Secundi, quis ei ad eligendum in episcopum melior videretur? Cui dictus prior respondit, quia, secundum quod videbatur eidem, et credebat, secundum quod intellexerat, majori parti clericorum placere, prior Sancti Mariani sibi melior videbatur. Ad hoc autem abbas nihil respondit, sed tacendo visus est consentire, licet quidam eorum dicat, quod responderit hoc sibi bene placere. Prior vero Sancti Mariani laetatus est, his auditis, sed tamen non respondit. Caeterum, abbas dixit eidem priori: « Inter te ac Muricum, aliquantulum est discordiae, sed, si pronuntiationem committere velles eidem, de plano ac sine rumore posset electio celebrari; » cui prior respondit se hoc velle libenter, et rogavit eumdem ut pronuntiationem electionis reciperet loco sui, sed quem eligeret non expressit. Postea vero Muricus praedictus intravit capitulum cum coelectoribus suis, et accepit a priore et capitulo potestatem, ut locum sui prioris in electionis pronuntiationem teneret, et, antequam capitulum intravissent, praedictus Muricus coelectores interrogavit eosdem, quid videretur ipsis, si quis Raynaldum pronuntiaret in episcopum eligendo? Prior vero Sancti Secundi respondit eidem, quod, sibi bene placeret, si unum haberet quod ipsi deest, scientiam litterarum, videlicet quam non habeat. Abbas autem respondit, quadringentos solidos se velle dedisse ad hoc, ut idem, quod non habet, haberet. Postmodum autem, venientes ad pulpitum, dictus Muricus, ad clerum et populum praemisso colloquio, coelectoribus suis dixit, utrum eis placeret quod ipse pronuntiaret? Cui prior Sancti Secundi respondit, et dixit, quod de illo, quem dixerat, sibi placebat, et abbas sibi placere respondit. Ille autem praedictum Raynaldum elegit, et pronuntiavit coram clero et populo in pastorem, et, facta pronuntiatione, dixit prior Sancti Secundi quod de illo sibi non dixerat, quem elegit, et tunc prior Sancti Mariani in virtute obedientiae interdixit praedicto Raynaldo, ne reciperet electionem eamdem, nec ipse tunc illam recepit. Postmodum autem quidam minati sunt praedicto priori, pro eo quod ille, ne ipsam electionem reciperet, interdixit, et ad sedem apostolicam appellavit, quibus idem perterritus, eadem die appellationi renuntiavit, et posuit ipsum in sede, ac reverentiam ipsi cum omnibus fratribus studuit exhibere. His igitur intellectis, praedictam electionem, de fratrum nostrorum consilio, duximus irritandam, universitati vestrae per apostolica scripta mandantes, quatenus, infra quindecim dies post susceptionem praesentium, praedicto Murico, qui hujusmodi fraudem commisit, ab electione hac vice prorsus excluso, personam idoneam provideatis vobis per electionem canonicam in pastorem; alioquin, extunc aliquos vestrum cum potestate omnium ad nostram praesentiam transmittatis, illum in episcopum recepturos, quem nos duxerimus providendum.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VI Kalendas Decembris, anno nono.
CLXXXVII. EPISCOPO BAMBERGENSI. Ut redeat ad regem Hungariae, et exponat gaudium conceptum per papam de susceptione filii. (Romae, III Kal. Decembris.) CLXXXVIII. SCHOLARIBUS VICENTIAE COMMORANTIBUS. Commendat eos de devotione quam habent in constructione cujusdam ecclesiae. (Apud S. Petrum.) Ex hoc non modicum in scientia, propter quam scholasticam militiam expetistis, probamini profecisse, quod, in promissione Dominica spem ponentes ut omnia vobis adjiciantur, si primum quaesieritis regnum Dei, ecclesiam Sancti Viti vestris sumptibus construere incoepistis, in qua non solum vos, sed et alii nomen Domini super se valeant invocare. Quia igitur, ut accepimus, ecclesiam ipsam Camaldulensi monasterio subdidistis, nos, devotionem vestram in Domino commendantes, opus hujusmodi pietatis acceptum gerimus, et ratum habemus; universitatem vestram monentes nihilominus et hortantes, quatenus taliter studeatis in devotione proficere, quam erga dictum monasterium concepistis, quod Omnipotens, his et aliis bonis operibus, quae feceritis, provocatus, adaperiat corda vestra, et intelligentias vestras illustret, ut, scientiae perfectionem habentes, ad plenam cognitionem illius sapientiae pertingatis, quae, cum sit una, omnia potest, et permanens in se omnia innovat, ac per nationes in animas sanctas se transfert. Ipsa igitur, attingens a fine usque in finem fortiter, et suaviter cuncta disponens, sobrietatem et prudentiam, justitiam vos doceat ac virtutem, quibus nihil utilius hominibus est in vita.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum.
CLXXXIX. NOBILI VIRO, B. MARCHIONI MONTIS FERRATI. Offertur sibi benevolentia papae. (Apud S. Petrum, V Kal. Decembris.) Venientem ad apostolicam sedem dilectum filium . . . . . cancellarium, et nuntium tuum, virum utique providum et fidelem, benigne recepimus, et ea, quae nobis ex parte tua proposuit, audivimus diligenter, et, in quantum cum Deo et in nostra honestate potuimus, curavimus promovere, sicut et rerum effectus indicat, et ipse tibi referre poterit viva voce. Cum enim devotionem, quam erga nos et sacrosanctam Romanam geris Ecclesiam, certis indiciis simus experti, utpote quam a tuis progenitoribus quasi jure haereditario contraxisti, firmum gerimus in mente propositum ad illa diligenter intendere cum effectu, quae ad tuum proveniant commodum et honorem. Secure igitur ad nos recurrere poteris, in quibus tibi videris expedire, quia, quantum honestas permiserit, preces tuas curabimus, dante Domino, effectui mancipare. [ Super his autem, de quibus nos per tuas litteras consulere studuisti, tibi jamdudum curavimus per nostras litteras plenarie respondere; sed, quia forte nondum ad te illae litterae pervenerunt, transcriptum ipsarum, de Regestis nostris assumptum, per praedictum nuntium nobilitati tuae duximus transmittendum, ut perpendas ex eis, quid tibi super iis curaverimus respondere. Super facto autem privigni tui ac Thessalonicensis Ecclesiae, quid dilecto filio, B. tituli Sanctae Susannae presbytero cardinali, apostolicae sedis legato, scribendum duxerimus, per transcriptum litterarum ipsarum, quod ipsi nuntio tuo concessimus, poteris intueri.] Ad haec autem, nobilitatem tuam monemus, et exhortamur attentius, quatenus in devotione apostolicae sedis, et nostra, sicut laudabiliter incoepisti, firmiter perseveres; sciturus quod nos ad honorem et commodum tuum, quantum cum Deo, et nostra honestate poterimus, promptos invenies et paratos.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, V Kalendas Decembris, anno nono.
CXC. B. TITULI SANCTAE SUSANNAE PRESBYTERO CARDINALI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Super eodem. (Apud S. Petrum, V Kal. Dec.) Quantum dilectus filius, nobilis vir, B. marchio Montis-ferrati, nobis et apostolicae sedi devotus et fidelis existat, et ad sacrosanctae Romanae Ecclesiae honorem et exaltationem intendat, tu ipse in receptione tua certis indiciis didicisti. Unde nos in iis quae ad ipsius redundare debeant commodum et honorem, libenter intendimus, et impendimus operam efficacem. Quocirca, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, atque praecipimus quatenus ea, quae dictus nobilis super statu Thessalonicensis Ecclesiae, ac filio quondam imperatoris Ysacii, privigno suo, tibi duxerit proponenda, diligenter audias et exaudias, quantum cum Deo poteris, et sedis apostolicae honestate, ut devotionem quam hactenus erga sacrosanctam Romanam Ecclesiam habuit, sibi sentiat fructuosam, et in ea ferventius inardescat, factus devotior ex devoto.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, V Kalendas Decembris, anno nono.
CXCI. . . . ARCHIEPISCOPO PISANO. Quod intendat super pace tractanda inter certos cives discordantes. (Apud S. Petrum, V Kal. Decembris.) Cum Deus, de hoc transiturus mundo ad Patrem, haereditatem pacis suis legaverit testamento, dicens: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV); haec verba in ultimo quasi proponens, ut verbum pacis in cordibus nostris altius figeretur, praebere debemus operam efficacem, quatenus inter discordes pacis vinculum reformetur. Quia igitur inter Vernacium, et Leolum, et quosdam adversarios eorumdem, discordia non modica est exorta, fraternitatem tuam rogamus attentius et monemus, per apostolica tibi scripta praecipiendo mandantes, quatenus, quantum cum Deo et honestate poteris, ad pacem inter eos reformandam intendas sollicitudine diligenti, ut ex eo pacis auctori valeas complacere, et malum, quod ex discordia nascitur, de medio auferatur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, V Kalendas Decembris, anno nono.
CXCII. EPISCOPO SAMARIAE. Confirmatur sibi concessio de Monte-Sancto. (Apud S. Petrum, V Kal. Decembris.) Solet annuere, etc. usque assensu. Concessionem de Monte-Sancto, tibi provide factam a dilecto filio, B. tituli Sanctae Susannae presbytero cardinali, apostolicae sedis legato, necessitate temporis instantis perspecta, et dilecti filii, nobilis viri, B. marchionis Montisferrati, domini terrae, accedente consensu, praecipimus firmiter observari, salvo semper apostolicae sedis mandato. Nulli ergo, hanc paginam nostrae jussionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, V Kalendas Decembris, anno nono.
CXCIII. CLERICIS INSULAE NIGRIPONTIS. Recipiuntur sub protectione. (Apud S. Petrum, V Kal. Decembris.) Cum a nobis petitur, etc. usque inclinati, personas vestras et ecclesias, in quibus divinis estis obsequiis mancipati, cum omnibus quae in praesentiarum rationabiliter possidetis, aut in futurum justis modis, Deo propitio, poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti, etc. districtius inhibentes, ne quis vos, vel ecclesias vestras praesumat indebite molestare. Nulli ergo . . . nostrae protectionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, V Kalendas Decembris, anno nono.
CXCIV. . . . ATHENIENSI ELECTO. Confirmatur institutio sua. (Apud S. Petrum, V Kal. Decembris.) Justis petentium, etc., usque assensu, omnem jurisdictionem, quam Graecus archiepiscopus super Ecclesias et clericos Atheniensis provinciae rationabiliter habuit, in iis quae non obviant apostolicis institutis, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti, etc. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, V Kalendas Decembris anno nono.
CXCV. NOBILI VIRO, P. COMITI CELANENSI, MAGISTRO JUSTITIARIO APULIAE ET TERRAE LABORIS, SPIRITUM CONSILII SANIORIS. Redarguitur de obstinatione contra Ecclesiam, et monetur quod redeat ad eam. (Apud S. Petrum, VIII Idus Decembris.) Recepimus litteras tuas, quas per dilectum filium, J. abbatem de Avezan. misisti, et, cum te rediisse ad animum crederemus, ut, saltem considerata gratia speciali quam tibi fecimus, occasione reconciliationis tuae tibi non solum per notarium nostrum, verum etiam per litteras, quas tibi postmodum dulcedine paterna transmisimus, multipliciter ostendendo, dares honorem Domino Deo tuo, et humiliari sub potenti manu ejus non duceres verecundum, gratiam tibi factam minime recognoscens, necdum salutem et honorem tuum quaerentis consiliis acquieveris, imo ex contemptu ipsorum rea tum reatui gravius addidisti, quandoquidem tam modicae fidei te ostendis, ut apostolicae fidei dubites te committere, quae, cum semper in veritate consistat, nefas est credi quod pro te inciperet se falsare. Heu! quis te, nobilis comes, tam miserabiliter fascinavit? Quorum te, inquam, saeva consilia tam creduliter seduxerunt? ut, quasi primus de clara progenie tua degenerans, catholicorum Patrum tuorum vestigia derelinquas, quorum aliqui referuntur ob honorem Ecclesiae non solum damna rerum, sed personarum exsilia pertulisse. Tu vero, non absque nota, quod utique nos non credimus, avaritiae, pro rebus temporalibus et caducis, quas profecto tibi diripere non intendimus, sed tuam in eis potius justitiam declarare, nominis tui famam perpetuo labefacere non evitans, honori Ecclesiae te opponis, et, non attendens, quod durum sit tibi contra stimulum calcitrare, illam nobiscum, imo cum Deo luctam inisti, in qua, licet scias quod succumbere te oporteat, dimittere tamen renuis dimittere te volentem, et, quasi gloriosum reputes aliquorum exemplum, qui, cum diu in excommunicatione persisterint, demum reconciliati fuerunt, expulsus ab ea vagari extra Ecclesiam delectaris. Sed, cum de illorum reconciliatione jam facta sis certus, quomodo es de futura tua conversione securus, qui, si nolis converti dum potes, fortasse converti non poteris quando voles, quoniam, etsi Deus illos quamvis sero misericorditer revocavit, tibi tamen, ut reverti ad ipsum differas, diem crastinum non promisit, quem timere oportet, ne dies ejus sicut fur ita in nocte veniat, et tunc sero incipias poenitere, quando converti ad eum, dum poteras, noluisti? Proinde, nimis esse infatuata tua prudentia videretur, si, cum tantum adhuc de tua discretione speremus, quod, quanquam melius sit canis vivus leone mortuo, resuscitatus de mortis barathro quo teneris, melior aliquibus, qui videntur vivere, sis futurus, perniciosum exemplum velis ab illis sumere, qui, pro suis excessibus ab Ecclesia separati, diu non erubuerunt in excommunicatione manere. Sed respondeant illi tibi, quos, secundum Scripturam, occisura est aversio parvulorum, et stultorum prosperitas perditura, qui, quoniam statim Dominus in suis non punit flagitiis peccatores, corrupti, et abominabiles in voluntatibus suis facti, juxta Prophetam, consueverunt dicere: Non est Deus (Psal. XIII); quos, inquam, primos forsan dignos se divina ultio inveniret, si ad eorum perfidiam instruendam, mox ut fiunt, hominum peccata puniret. Qua possis consistere spe securus, quod tandiu Dominus tuam conversionem exspectet, quandiu gratia suae volueris exspectationis abuti? Quippe, si esset ita, procul dubio viderentur mortis induciae iniquitatibus obtineri, ut illud gravius omittamus. Quando, si sub hujus damnabilis spei praetextu poenitentiam tuam differs, formidandum est tibi ne peccatum tuum fiat irremissibile, cum nec ex impotentia, nec ex ignorantia videreris, sed ex malignitate peccare, juxta sententiam Veritatis, quae ait: Qui peccat in Filium, remittetur ei; qui peccat in Spiritum sanctum, neque in hoc saeculo, neque in futuro remittetur ei (Matth. XII). Verum, ut ora iniqua loquentium obstruantur, et apertius ipse cognoscas, quam fideliter et quam devote tibi suggerant, qui ad tuae salutis excidium aliorum introducunt exemplum, considerare te volumus, ad quem finem devenerit ille olim tyrannus famosae perfidiae, Marcualdus, qui cum se contra Deum in superbiam erexisset, claves Ecclesiae contemnendo, tunc justo Dei judicio effusa sunt ejus viscera, et horribilis necis interitu marcuerunt, cum potius visa fuit ipsius potentia exaltata, ut de ipso dici potuerit: Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedrus Libani, transivi, et ecce non erat (Psal. XXXVI). Venerabilis denique frater noster, G. regni Siciliae cancellarius, quod non in ejus opprobrium, sed virtutem Domini praedicando referimus, adverte qualiter in pugna, quam iniit contra Deum reperit se prostratum, quamvis, quia, reversus ad cor, ambulare dicitur in puritate nobiscum, ad ipsius honorem et commodum intendamus. Ipse praeterea Duibuldus, cujus reconciliatio te forsitan inter caeteros scandalizat, attende qualiter demum, ut dicitur, peccatorum suorum funibus circumplexus, pro eo quia fortasse nobiscum ambulavit in fraudem, et hoc sibi poena peccati fuit, quod, reconciliatus, in perseverantiae bono non perstitit, pro eo quod diu, cum posset reconciliari, contempsit. Utinam verba ista penetrent ad cor tuum, et jecur tuum salutifero timoris mucrone transfigant, ut te sicut illos hominem esse memineris caducum, instabilem, corruptibilem, et mortalem, qui et possis et debeas de fortunae instabilitate pavescere, ac de incerto mortis articulo formidare, et non solummodo praedictorum, verum etiam multorum hujusmodi aliorum pericula in tuae transducere satagas conversionis exempla, qui, etsi de tali perfidia poenam temporalem evaderes, aeternam tamen, quod absit! effugere non valeres! Quia igitur nec ex litteris tuis, nec ex relatione notarii seu nuntii praedictorum potuimus intelligere, ut, post litteras a nobis tibi paterna dulcedine destinatas, offerres amplius te facturum, quod paulo ante per tuum notarium intimaras, excepto quod in Casinensem abbatem, in quem antea non consenseras, consensisti, licet gravius erga te procedere potuissemus in multis, nisi paterna nos affectio tibi propitios reddidisset, quae plerumque non patitur, ut offensus pater in offendentem filium ulciscatur, noluimus tamen ad ulteriora procedere, sed adhuc te velut filium, cujus salus esset nobis ad gaudium, et confusio ad dolorem, misericorditer exspectare. Ne igitur, si monita et consilia, preces et praecepta nostra diutius obaudieris, pertinaciam tuam exaggerare cogamur, cum Propheta dicentes: Cui loquar, et quem contestabor, ut audiat? ecce incircumcisae sunt aures ejus, et audire non possunt; ecce verbum Domini sibi factum est in opprobrium, et non suscepit illud (Jer. VI); nobilitatem tuam rogamus, et monemus attentius, de puro corde, conscientia bona, et fide non ficta tibi propensius consulentes, quatenus, in hac parte omne aliorum abjiciens, et soli nostro consilio acquiescens, secundum ea, quae memoratus notarius noster tibi suggessit, non differas ad Ecclesiae redire mandatum. Alioquin, quantumcunque, sicut in tuis litteris comprehendimus, te dicas praeter justitiam aggravatum, quod utique nos ipsi fatemur circa te, scilicet nos in iis praeter justitiam processisse, quia tibi forsan, plus quam decuit, deferendo citra justitiam egimus, et intensae justitiae non fuimus secuti rigorem, non solum secundum ea quae tibi fuerunt a notario memorato suggesta, verum etiam aliter et multipliciter manum nostram in te aggravare cogemur, quae profecto abbreviata non est, imo per Dei gratiam sit extenta, quod, nisi conversus egeris poenitentiam, tam spiritualiter quam temporaliter ingens super te pondus oppressionis inducet. Elige itaque, chare fili, si tamen te dignum reddas, ut noster, et Ecclesiae, imo Dei possis filius appellari, tam salubribus monitis et consiliis acquiescere, in verbo nostro fiduciam plenam ponens, quod, sicut pro tuo duntaxat honore pariter et salute ad tuam reconciliationem intendimus, ita procul dubio reconciliationem ipsam in salutem tuam et commodum redundare, praestante Domino, faciemus. Nec aestimes, aut spe vana ducaris, quod aliquando ad aliud nos valeas inclinare, cum pro nullo nato de muliere, nec etiam pro germano nostro, si esset in articulo in quo es, formam Ecclesiae deserere disponamus. Ecce, si prudens es, si providus, si discretus, hic prudentiam tuam et providentiam, ac totam discretionem poteris demonstrare, amplectendo, vel deserendo consilium decipere te nolentis, et servare volentis in verbis tibi propositis omnimodam veritatem.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VIII Idus Decembris, anno nono.
CXCVI. RADULFO, ATREBATENSI EPISCOPO. Inhibet ne quis, inconsulto Romano pontifice, sententiam excommunicationis in ipsum audeat promulgare. (Romae, XIV Kal. Januarii.) Cum per manus nostras ordinatus fueris in presbyterum, et in episcopum consecratus, ut non minus nostro, quam tuo, imo tuo verius quam nostro deferamus honori. auctoritate praesentium inhibemus, ne quis in te suspensionis vel excommunicationis sententiam inconsulto Romano pontifice audeat promulgare, quam si quis forte, quod absit! post hujus inhibitionis notitiam, eo inconsulto, proferret, statuimus non servandam. Tu ergo diligenter attendas, ne gratiam tibi factam in alterius convertas injuriam, aut privilegium in abusum, quia privilegium meretur amittere, qui concessa sibi abutitur potestate. Nulli ergo . . . . hanc paginam nostrae inhibitionis et constitutionis infringere, etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XIV Kalendas Januarii, anno nono.
CXCVII. EPISCOPO SUESSIONENSI. Ut ecclesiasticas censuras iis qui hastiludia inierant remittat, ne sacrae expeditioni mora afferretur. (Romae, IV Idus Decembris.) Per tuas nobis litteras intimasti, quod, cum torneamenta, quae in partibus tuis fiunt, peregrinationis tuae propositum crederes plurimum impedire, auctoritate nostra in torneatores excommunicationis sententiam protulisti, propter quod multi milites adeo sunt turbati, ut nec crucem assumunt, nec aliquid conferre volunt subsidium terrae sanctae. Unde, petiisti a nobis, ut tibi permittere dignaremur ad tempus illam sententiam mitigare. Licet autem intentionis nostrae non sit torneamenta permittere, quae sacris noscuntur institutionibus interdicta, quia tamen quod provisum est ad commodum, tendere videtur ad noxam, praesentium tibi auctoritate concedimus, quatenus sententiam ipsam circa omnes, vel aliquos, prout expedire videris, relaxare procures. Super eo vero, quod a nobis tua fraternitas postulavit, ut nobilem virum . . . . . comitem Namurcensem, et Ballivos Flandriae faceremus ecclesiastica censura compelli, ut, juxta mandatum quod dedit olim illustris memoriae . . . . Constantinopolitanus imperator, de proventibus comitatus stipendia militibus et servientibus assignarent in subsidium imperii transmittendis, fraternitati tuae taliter respondemus, quod praedicti ratione mandati memorati nobiles et ballivi ad hoc, quod petis, nequeunt de jure compelli, cum mandatoris morte expiraverit etiam quod mandavit, quanquam in locum ejus germanus ipsius sit magnifice sublimatus. Praeterea, sicut ex litteris nobilium virorum, Ph. marchionis Namurcensis . . . . comitis de Loz, J. Brugen. Guillelmi Sancti Audomari, S. Gandaven. et G. Insulem. castellani, A. de Audenarda, W. de Sothengien. E . . . P. . , de Prat, S. de Aria, et quorumdam aliorum accepimus, quod milites torneatores, metu excommunicationis inducti, communi consilio statuerunt, ut quilibet miles torneator, qui terram usque ad valentiam centum librarum habet, marcam unam, et qui habet terram minoris valentiae, dimidiam marcam, usque ad triennium singulis annis exsolvat in subsidium terrae sanctae, propter quod nobis dicti nobiles supplicarunt, ut eorum proposito auctoritatem nostram apponere dignaremur; inde est, quod praesentium tibi auctoritate mandamus, quatenus, salvo statuto Lateranensis concilii, circa hoc disponere aut providere procures, juxta quod secundum Deum videris expedire.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, IV Idus Decembris, anno nono.
CXCVIII. EPISCOPO SUESSIONENSI, G. PRAEPOSITO DUACENSI, FRATRI IMPERATORIS HENRICI CONSTANTINOPOLITANI, ET CANTORI PARISIENSI. Si per terram iter capiant, securum Brundusium usque pollicetur. (Romae, IV Idus Decemb.) Ad nostram praesentiam accedentes, dilecti filii, Ubertus et W. nuntii vestri, nobis intimare curarunt, quod, cum de mandato vestro Januam accessissent, et pro inveniendo vobis et aliis peregrinis navigio laborassent, commoditates plurimas attenderunt, propter quas vobis expedit per Januam transfretare. Quia igitur super hoc voluntatem nostram requirere studuerunt, et vos etiam per vestras litteras nostrum beneplacitum inquisistis, insinuatione vobis praesentium respondemus, ut, apud Januensem civitatem navigium conducentes, in nomine Domini exinde procedatis, cum vix magis compendiosum et securum transitum invenire possitis. Si vero per Januam nequiveritis proficisci, et ad urbem accedere volueritis, ut, a nobis devotione debita benedictione recepta, ad portum Brundusii properetis ibidem, prout melius potueritis, navigium conducturi, nos usque Brundusium securum vobis transitum, dante Domino, concedemus. Volumus nihilominus, et mandamus, ut universos crucesignatos monere ac inducere studeatis, ut ad eumdem vobiscum portum accedant, in societate vestra pariter processuri, ne forsan exercitus Domini et oves pascuae ejus, occasione qualibet, dividantur. Nos enim, super hoc universis crucesignatis monita nostra dirigimus et mandata.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, IV Idus Decembris, anno nono.
CXCIX. COMITIBUS, BARONIBUS, MILITIBUS ET UNIVERSIS CRUCESIGNATIS. Excitat eos ad ferendum Henrico imperatori auxilium. (Romae, III Idus Decembris.) Ad nostram praesentiam accedentes, dilecti filii, Ubertus et W. vestri, et venerabilis fratris nostri . . . . Suessionensis episcopi, et dilectorum filiorum, G. praepositi Duacensis, fratris charissimi in Christo filii nostri . . . . Constantinopolitani imperatoris illustris, et . . . . cantoris Parisiensis, nuntii, nobis insinuare curarunt, etc., ut in epistola 198, usque requisistis, dictis . . . . episcopo, et G. fratri imperatoris praedicti, et . . . . cantori, dedimus in mandatis, ut apud Januensem civitatem, etc., usque concedemus. [Quocirca, nobilitati vestrae praesentium auctoritate districte praecipiendo mandamus, quatenus cum dicto episcopo ad eumdem portum accedere studeatis, transfretaturi pariter cum eodem, ne, quod absit! exercitus Domini occasione qualibet dissolvatur, ipsius episcopi, qui super hoc fideliter et devote laborat, consiliis intendentes. Praeterea, praesentibus vobis litteris innotescat, quod postquam illustris memoriae . . . . Constantinopolitanus imperator, sub hostili custodia diem clausit extremum, charissimus in Christo filius noster Henricus, germanus ipsius, Constantinopolitanus imperator illustris, ab universo exercitu Latinorum unanimiter et concordirer fuit in apicem imperii sublimatus, et tam contra . . . . Blachum, quam contra alios hostes imperii postmodum saepius triumphavit, qui etiam ante sublimationem suam victoriosus exstiterat contra illos, propter quod firmiter sperare debetis, quoniam, ex quo ad partes illas aura vos salutaris impulerit, etiam qui habitant fines imperii, ad vestrum introitum contremiscent, et facile subjugabitis vobis nationes exteras ad obsequium crucifixi.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, III Idus Decembris, anno nono.]
CC. EPISCOPO SUESSIONENSI. Indulget et ut Ecclesiam Thessalonicensem, retenta Ecclesia Suessionensi, accipere possit. (Romae, IV Idus Decembris.) Significavit nobis dilectus filius, B. tituli Sanctae Susannae presbyter cardinalis, apostolicae sedis legatus, et hoc idem charissimi in Christo filii nostri, Henrici, Constantinopolitani imperatoris illustris, litterae continebant, quod canonici Thessalonicensis Ecclesiae, ad instantiam dilecti filii, nobilis viri . . . marchionis Montisferrati, qui in terra illa obtinet principatum, te in Thessalonicensem archiepiscopum unanimiter et concorditer postularunt, nobis instantissime supplicantes, ut tibi licentiam concedere dignaremur ad regimen Thessalonicensis Ecclesiae transeundi. Nos igitur, attendentes necessitatem urgentem, et evidentem utilitatem, quae partibus Romaniae per tuam praesentiam poterit provenire, ipsorum supplicationibus duximus annuendum, praesentium tibi auctoritate praecipiendo mandantes, quatenus taliter de te ipso provideas et disponas, ut, cum ad portum veneris gratia transfretandi, si per nos te transitum habere contigerit, aptus sis et paratus nostris in hac parte mandatis et consiliis obedire. Si vero ad talem te portum necesse sit declinare, ut, locorum impediente distantia, nostro te nequeas conspectui praesentare, praesentibus tibi litteris districte praecipimus, quatenus, cum ad partes illas accesseris, super hoc mandatum praedicti legati reverenter suscipias, et observes; sciens praesentis auctoritate rescripti licentiam tibi datam transeundi ad ecclesiam supradictam. Quia vero personam tuam sincerae dilectionis brachiis amplexamur, hoc tibi ex speciali gratia duximus indulgendum, ut, licet suscipiendo curam Thessalonicensis Ecclesiae ipsius te verum velimus et proprium esse pastorem, nihilominus tamen de Suessionensi Ecclesia libere tibi disponere liceat, et ejus proprius sis episcopus sicut prius, donec Constantinopolitani status imperii solidetur
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, quarto Idus Decembris, anno nono.
CCI. POPULO SUTRINO. Quod non assumant extraneum ad regimen civitatis eorum, inconsulto papa. (Romae.) Receptis a vobis per nuntios nostros corporaliter juramentis, et interposita fidejussione ducentarum librarum Proven. monetae, pro qua se nobis dilectus filius, nobilis vir Sancti Rainerii de Stephano legitime obligavit, praecipimus vobis sub debito praestiti juramenti, ut, absque licentia et assensu Romani pontificis, vel ejus vicarii, nunquam de caetero assumatis extraneum ad vestrae regimen civitatis, salvis aliis praeceptis, si qua super hoc duxerimus facienda. Interdictum autem, cui propter hoc vestram subjecimus civitatem, auctoritate praesentium relaxamus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum.
CCII PRIORI, ET CANONICIS SANCTI PATERNIANI FULIGNAT. DIOECESEOS. Adjudicatur eis subjectio ecclesiae Sanctae Christinae. (Romae, Nonis Decembris.) Emergente dudum inter ecclesiam vestram, et ecclesiam Sanctae Christinae, scrupulo quaestionis, cum, pro eo quod nobiles viri, P. de Sancta Christina, et M. et B. et R. quasdam domos et possessiones permutaverant inter se, dicta ecclesia Sancta Christinae in parochianis suis et juribus parochialibus laederetur, clerici ejusdem ecclesiae coram bonae memoriae A. episcopo, Fulignati judice ordinario, super hoc contra vos deposuere querelam. Vos autem, occasione hujusmodi provocati, contra dictos clericos super objectione ecclesiarum Sanctae Christinae, Sancti Donati, Sancti Silvestri et Sancti Laurentii, et possessionibus earumdem, coram eodem episcopo querimoniam replicastis. Episcopus ipse, de utraque quaestione cognoscens, testes in utraque causa recepit. Verum, interim felicis recordationis Alexander papa, praedecessor noster, eidem episcopo suis dedit litteris in mandatis, ne ecclesiam Sanctae Christinae praescriptae permutationis obtentu in suo jure permitteret aliquatenus molestari; quarum litterarum obtentu quaestionem parochianorum episcopus supradictus examinans, eam definitivae sententiae calculo terminavit. In subjectionis autem controversia non procedens, depositiones testium, quas in ipsa causa receperat, penes ecclesiae vestrae clericos deposuit, sigillo proprio communitas. Processu vero temporis, causam super praedicta ecclesia Sanctae Christinae, ac capellarum, et possessionum pertinentium ad eamdem, pars vestra dilecto filio, magistro R. Spoletano, a nobis obtinuit delegari. Sed postmodum, ad petitionem partis alterius, venerabilem fratrem nostrum . . . Nucerinum episcopum, illi duximus adjungendum, postea, de utriusque partis nuntiorum assensu, dilectum filium . . . plebanum, telonicae decisioni causae ipsius pariter adjungentes. Cumque dicti judices, in causa ipsa diligentius procedentes, utriusque partis testes solemniter recepissent, et ad finem negotii properarent, pro parte vestra ad nostram fuit audientiam appellatum. Caeterum, cum utriusque partis procuratores propter hoc ad nostram praesentiam accessissent, coram dilecto filio, T. subdiacono, et capellano nostro, quem ipsis dedimus auditorem, fuit pro parte vestra propositum, quod ecclesia Sanctae Christinae, cum tribus capellis superius nominatis, et possessionibus earumdem, ad vestram ecclesiam pertinet pleno jure. Nimirum, cum bonae memoriae comes Offredus ipsam fundasset ecclesiam, inter alia, quae assignavit eidem, ecclesiam Sanctae Christinae, cum dictis capellis, propria et spontanea voluntate concessit, ad quod probandum, publicum et authenticum procurator vester exhibuit instrumentum. Ad quod fuit ex parte Sanctae Christinae responsum, quod, cum laicus de rebus disponendi ecclesiasticis nullam habeat facultatem, praedictus comes, tanquam laicus, ecclesias ipsas conferre non potuit, adjiciens, quod, cum ecclesia vestra coram delegatis judicibus illo instrumento usa non fuerit, non poterat, nec debebat illud de caetero ad suum commodum exhibere. Ex parte vero vestra fuit ex opposito replicatum, quod, cum donationi praedicti comitis dioecesani episcopi consensus accesserit, amplius etiam, quamvis patronatus Ecclesiae vestrae in praedictis ecclesiis acquisivit, et cum in illo judicio probationibus vel allegationibus non fuit ab alterutra parte conclusum, instrumentum ipsum etiam sub examine nostro rite poterat praesentari. Pro eadem quoque parte fuit insuper allegatum, quod, cum ecclesiam sanctae Christinae, cum capellis aliis, quae ad vestram ecclesiam pertinebat, nobilis vir, Munaldus de Ranuzo, cum B. et T. filiis suis, aliquandiu tenuisset per violentiam occupatam, postmodum, cum peregrinandi propositum assumpsisset, ipsas cum pertinentiis suis in manu bonae memoriae B. Fulignatis episcopi, pro parte ecclesiae vestrae liberaliter resignavit, sicut in instrumento publico continetur, per quod apparet, quod ecclesia vestra, ratione resignationis ipsius, jus sibi valet in illis ecclesiis vindicare. Contra quod pars altera respondebat, quod, cum Laicus, secundum statuta canonum, ecclesias, vel earum bona, donandi, vel alienandi non habeat potestatem, dictus nobilis ecclesiam Sanctae Christinae, cum capellis aliis, in manibus memorati episcopi resignando, nullum potuit eisdem ecclesiis praejudicium generare; maxime, cum idem nobilis, ut dicta ecclesia Sanctae Christinae conventualis fieret, de conniventia et consensu dioecesani episcopi, pridem duxerit statuendum. Contra quod pars vestra respondit, quod dicti laici in injuriam ecclesiae vestrae taliter de illa ecclesia disponere nequiverunt, et dioecesanus episcopus hujusmodi dispositioni consensum adhibere non potuit, in non modicum vestrae Ecclesiae detrimentum. Praeterea, pars vestra proposuit, quod ex eo manifeste colligitur, ecclesiam Sanctae Christinae ad vestram ecclesiam pleno jure spectare; quod, sicut ex depositionibus testium comprobatur, prior ecclesiae vestrae consuevit ad ecclesiam Sanctae Christinae presbyteros et clericos proprios destinare; qui, divinis celebratis ibidem, ad ecclesiam vestram oblationes, quas illic receperant, deferebant. Ad haec, pars sanctae Christinae respondit, quod, etsi ecclesia vestra in dictis ecclesiis jus aliquod habuisset, quadraginta annorum praescriptione, quibus eaedem ecclesiae plena sunt libertate gavisae, omne jus constat esse sublatum, cum omne jus et omnis actio quadragenaria praescriptione tollantur. Contra quod pars vestra respondit, quod, si decem et octo anni, quibus schisma duravit, et tres priores schismatici vestrae ecclesiae praefuerunt, de praescriptione tollantur, constat, quod anni residui ad praescriptionis limitem non accedunt. Sed ad hoc pars sanctae Christinae subsequenter objecit, quod, licet de praescriptione schismatis tempora subducantur, nihilominus tamen quadragenaria praescriptio reperitur, cum quidem testes manifeste deponant, quod a sexaginta annis ecclesia Sanctae Christinae nullum servitium vestrae ecclesiae praestitit, sed in plena libertate permansit. Ad quod fuit pro parte vestra responsum, quod hujusmodi praescriptio nocere non potest, cum fuerit civiliter interrupta; sicut enim oeconomus Sanctae Christinae fuit publice confessus in jure, jam sunt sexaginta anni elapsi, ex quo super subjectione ecclesiae Sanctae Christinae inter ipsam et ecclesiam vestram exstitit litigatum; adjiciens insuper, quod per testes, quos ecclesia Sanctae Christinae pro parte sua produxit, nihil est omnino probatum: cum ipsi, dicentes, quod ecclesia Sanctae Christinae nullum consuevit ecclesiae vestrae servitium exhibere, astruant negativam, et secundum causarum cursum negantis factum probatio nulla sit, maxime, cum testes ipsi non factum ostendere, sed de jure allegare nitantur; asserentes, quod ecclesia Sanctae Christinae nullum servitium praestare alicui, nisi tantum episcopo, ex debito consuevit. Fuit praeterea ex parte ecclesiae Sanctae Christinae propositum, quod nulla fides est illis testibus adhibenda, per quos pars vestra probare contendit, ecclesiam Sanctae Christinae ad se pleno jure spectare, utpote in qua provisionem consuevit plenariam obtinere. Nam depositiones testium, ab episcopo Fulignate conscriptae, et Ecclesiae vestrae clericis assignatae, sunt penitus respuendae, cum aperte longo tempore fuerint apud ipsos, et eas tam corrumpere potuerint, quam mutare. Sed, nec attestationes, receptae postmodum a judicibus delegatis a nobis, prout eadem pars dicebat, erant ad probandum aliquid admittendae, quia cum pars vestra ante prius productorum testium testificata didicerit, eidem secunda productio, juxta quod dictant legitimae sanctiones, inefficax et inutilis esse debet. Contra quod pars vestra respondit, quod, cum ipsorum testium dicta sigillo judicis sint munita, nec in aliqua sui parte vituperata sint, vel corrupta, adhiberi debet illis procul dubio plena fides, praesertim, cum testes producti posterius asseverent, quod, cum saepedictus Fulignas episcopus nollet in subjectionis causa procedere, testium dicta, sub suo sigillo munita, clericis commiserit memoratis. Attestationes quoque secundo receptas proponebat vestra pars approbandas, cum pars altera productioni testium de plano duxerit annuendum. Praeterea, licet attestationes ipsae non essent ad probandum veteres articulos admittendae, valerent tamen ad nova capitula comprobanda. His igitur et aliis, quae coram praedicto capellano fuere proposita, plenius intellectis, de consilio fratrum nostrorum, subjectionem ecclesiae Sanctae Christinae ecclesiae vestrae adjudicamus, decernentes, ut ei, tanquam propria capella, perpetuo sit subjecta.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Nonis Decembris, anno nono.
CCIII. . . . ARCHIEPISCOPO TOLETANO. Quod G. presbytero, qui, ex simplicitate, loco canonis missae, psalmum decantaverat, injungat poenitentiam salutarem. (Romae, XVII Kal. Januarii.) Veniens ad praesentiam nostram dilectus filius, G. presbyter, lacrymabili nobis confessione monstravit, quod, cum ad celebrandum missarum solemnia conspiceret se indignum, indutus aliquando sacerdotalibus indumentis, sine calice ac oblata, loco canonis missae psalmum, Miserere mei, Deus, videlicet, decantavit, quasi missarum officium exsequendo, quod in partibus illis dicitur Missa sicca. Cum igitur id, ut asserit, ea intentione non fecerit, ut formam sacramenti mutaret, vel ut haeresim introduceret, sed simplicitate potius quam malitia, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus eidem super hoc injungas poenitentiam competentem, et, ea peracta, si aliud canonicum non obsistat, eidem de misericordia, quae superexaltat judicio, licentiam tribuas celebrandi, dummodo propter hoc contra ipsum scandalum non sit in plebe subortum.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XVII Kalendas Januarii, anno nono.
CCIV. POTESTATI, CONSULIBUS, ET CONSILIO FAVENTINO. Quod pauperes de Lugduno, et alios haereticos, depellant de finibus eorum. (Romae, II Idus Decembris.) Dolorum urgentium multitudo, quibus jugiter, ut parturiens, Ecclesia sancta circumdatur, vociferari eam, et dicere, ventrem meum doleo, ventrem meum doleo, cum propheta, compellit. Cum etenim adhuc usque omnis creatura ingemiscat, secundum Apostolum, et parturiat genitricis Ecclesiae sacer uter, dolore suorum viscerum conturbatur, quae spiritualibus fecundata sobolibus acriter discerpuntur, dum eorum partum nequitia convellit illorum, de quibus prophetica voce praedicitur: Secuerunt praegnantes Galaat ad dilatandum terminum suum. Truculenta siquidem haereticorum impietas, qui, mutando in mendacium veritatem, terminos, quos posuerunt Patres eorum, transferre damnabiliter non verentur, ut latius opinionis suae nomen extendat, praegnantes loborat animas interimere, ne foetus fidei, quem ex amore divino conceperant, ad partum valeat consummati operis pervenire. Unde, mater Ecclesia, quae cum Propheta dicere potest: Filii venerunt ad partum, sed non habet vires parturiens, et nos ipsi, qui curam tenemur suae fecunditatis habere, quasi secantis perfidiae mucrene conscindimur, dum in suis visceribus haereticorum scindentium ejus uterum gladio contrectamur. Cum igitur a dilectis filiis, civibus Florentinis in exterminium hujusmodi perfidorum, sicut accepimus, quoddam sit editum provida pietate statutum, per quod intendunt a civitate sua haereticae pravitatis eliminare spurcitiam, quae, sensim velut cancer obrepens, ad suos terminos dilatandos multorum animas suo contagio corrumpebat, credentes nos aemulari charismata meliora per exemplum eorum, tutiorem vobis viam duximus ostendendam, per quam haereticae pestilentiae, quae in civitate vestra nonnullos infecisse refertur, occurrere valeatis. Eapropter, universitatem vestram monemus attentius, et hortamur, per apostolica scripta mandantes, quatenus statutum ipsum, prout est in favorem catholicae veritatis inventum, ad haereticorum perniciem confundendam unanimiter assumentes, humiliatos pauperes de Lugduno, seu quoslibet pravitatis haereticae sectatores, secundum ipsum, et aliter, prout vobis fuerit desuper inspiratum, ita satagatis a civitate vestra depellere, quod zelum vos comprobetis Christianae religionis habere.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, secundo Idus Decembris, anno nono.
CCV. PRIORI ET CONVENTUI CANTUARIENSIBUS. Absolvuntur ab impetitione suffraganeorum ipsorum, super jure eligendi archiepiscopum. (Romae, XIII Kal. Januarii.) [Majores Ecclesiae causas ad sedem apostolicam referendas, et canonica tradit auctoritas, et approbata consuetudo declarat, ut, cum ipsa cunctorum fidelium mater sit et magistra, quod ejus fuerit judicio definitum, ab omnibus inviolabiliter observetur. Cum igitur inter vos et venerabiles fratres nostros, Cantuariensis Ecclesiae suffraganeos, super jure Cantuariensem archiepiscopum eligendi controversia verteretur, proponentibus illis, quod tum ex jure communi, tum ex antiqua consuetudine, una vobiscum deberent electionem ipsius archiepiscopi celebrare, vobis autem e contrario respondentibus, quod et de jure communi, et de privilegio speciali, et de antiqua consuetudine Cantuariensem archiepiscopum sine illis eligere debeatis, lite coram nobis per procuratores idoneos super hoc legitime contestata, diligenter audivimus, quae partes in praesentia nostra proponere curaverunt. Illorum siquidem pars et decreta pariter et exempla studuit allegare, quosdam testes producens, et testimoniales litteras exhibens, quibus ostendere nitebatur, quod suffraganei tres metropolitanos elegerant, verumtamen sine vobis, cum per attestationes et litteras sit probatum, eos et alio loco, et alio tempore, sine vobis electiones hujusmodi celebrasse. Testes autem, ex parte vestra producti, legitime probaverunt, quod prior, et conventus Cantuariensis Ecclesiae, a longis retro temporibus, electiones archiepiscoporum in capitulo suo sine suffraganeis usque ad haec tempora celebrarunt, et easdem obtinuerunt a sede apostolica confirmari, decretis nihilominus et exemplis in assertionem juris vestri multipliciter allegatis. Licet autem contingat interdum praeter communem regulam diversas consuetudinis inveniri, si tamen non solum ad vicinarum ecclesiarum, verum etiam ad vicinorum regnorum consuetudinem recurratur; haec in illis generalis consuetudo absque dubio invenitur, ut metropolitanorum electiones a solis metropolitanae sedis clericis celebrentur. A nobis etiam, et praedecessoribus nostris per privilegii paginam est statutum, ut, decedente archiepiscopo vestro, nullus vobis qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem vos communi consilio, vel major pars vestrum consilii sanioris secundum Deum et sacrorum canonum sanctiones providerit eligendum, habentes nunc, et futuris temporibus, liberam pontificis vestri electionem, apostolicae protectionis gratia et patrocinio roboratam. Nos igitur, iis et aliis quae coram nobis allegata fuerunt, diligenter auditis, et perspicaciter intellectis, quia constitit evidenter, quod suffraganei sine vobis, secundum suam quoque assertionem, eligere non debebant, unde, vobis exclusis, eorum electio non valebat, et electio vestra, sine ipsis etiam celebrata, per sedem apostolicam meruit confirmari, cum necessario alterutra fuerit confirmanda, de communi fratrum nostrorum consilio, vos et successores vestros ab impetitione ac molestatione suffraganeorum Cantuariensis Ecclesiae, super jure archiepiscopum eligendi, per definitivam sententiam prorsus absolvimus, et eis super hoc silentium imponimus sempiternum, auctoritate apostolica decernentes, ut vos, et successores vestri de caetero libere sine illis archiepiscopum eligatis. Nulli ergo . . . hanc paginam nostrae definitionis et constitutionis infringere, etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XIII Kalendas Januarii, anno nono.
CCVI. . . . . . . ILLUSTRI REGI ANGLIAE. Super eodem. (Romae.) Examinata causa, quae vertebatur inter dilectos filios . . . . priorem et conventum Cantuariensis Ecclesiae, ac venerabiles fratres nostros, ejusdem Ecclesiae suffraganeos, super jure Cantuariensem archiepiscopum eligendi, et ea, quae agebatur inter dilectum filium, subpriorem, et fautores ipsius, ac praedictum priorem, et ejus socios, nec non et eosdem suffraganeos, super electione subprioris ejusdem, de communi fratrum nostrorum consilio, exigente justitia, dictos priorem et conventum ab impetitione suffragancorum Cantuariensis Ecclesiae, super jure Cantuariensem archiepiscopum eligendi, per definitivam sententiam absolventes, electionem subprioris jam dicti, quam post multas appellationes, ad sedem apostolicam rationabiliter interpositas, et nonnullis adjectis conditionibus, quae inventa sunt postmodum non exstare, non tam celebratam fuisse constitit quam praesumptam, irritam decrevimus et inanem. Volentes autem ecclesiae viduatae consulere, monachis illis, qui ab universo capitulo, si praedicti subprioris electionem contingeret irritari, potestatem acceperunt apud sedem apostolicam eligendi pastorem, injunximus, ut, habentes prae oculis solum Deum, personam idoneam per electionem canonicam sibi praeficerent in pastorem. Ipsi ergo, licet in principio discordaverint, aliquibus eorum venerabilem fratrem nostrum . . . . . Norwicensem epicopum, quibusdam vero praedictum nominantibus subpriorem, novissime tamen, post multas deliberationes, dilectum filium nostrum, magistrum Stephanum de Langueton. tituli Sancti Chrysogoni presbyterum cardinalem, virum utique vita, fama, scientia et doctrina pollentem, unanimiter convenerunt, caeteris concordantibus in eumdem, eligentes eum a sede apostolica postulandum, et apud dilectos filios . . . . abbatem Belliloci, et nobilem virum, T. vicecomitem de Staford. et A. militem, nuntios tuos, diligenter instantes, ut super hoc vice tua regium impertirentur assensum, qui eum exprimere noluerunt. Nos autem, postulationem ipsius, et quoad formam, et quoad personam, tam canonicam quam providam attendentes, eam decrevimus approbandam, responsum ipsius nihilominus approbantes, qui, requisitus ut postulationi praeberet assensum, inter caetera sic respondit, quod, cum ipse sui juris non sit, tanquam sub nostra potestate per omnia constitutus, necesse habebat nostrae dispositionis beneplacitum adimplere. Licet autem in electionibus praesulum, quae apud sedem apostolicam celebrantur, non consueverit saecularis principis exspectari consensus, cum nihil ab ea fieri praesumi debeat in praejudicium alicujus, quae in omni, quod provida maturitate deliberat, cujuslibet consuevit justitiae praecavere, ne inde nascantur injuriae, unde jura nascuntur, nos tamen, ex abundanti gratia tuae volentes serenitati deferre, per nostras tibi litteras intimavimus, ut, quoniam praedictis priori et conventui scripseramus, firmiter injungentes, quatenus quibusdam ex monachis suis, ad nostram praesentiam accessuris, plenam eligendi archiepiscopum concederent potestatem, si dicta subprioris electio cassaretur, tua quoque regalis prudentia procuratores idoneos ad nostram praesentiam destinaret, ne quid in praejudicium juris aut dignitatis ipsius ex quocunque defectu contingeret ordinari. Unde, cum nuntios memoratos, viros utique providos et fideles, ad sedem apostolicam destinaveris ob causam, ut credimus, profecto non aliam, nisi ut vices regias in hac causa supplerent, et ab eis super postulatione praedicta regius fuerit cum omni humilitate ac devotione requisitus assensus, procul dubio non videbatur a te iterum implorandus, nisi ad multam praedictorum nuntiorum instantiam, gratiam super gratiam tibi facere dignaremur, quam in simili casu nulli unquam adhuc meminimus nos fecisse. Cum igitur in universis operibus tuis, et specialiter, imo praecipue, circa ecclesiam memoratam, ob reverentiam illius martyris gloriosi, qui privilegium speciale pro ipsa quasi sanguine suo scripsit, non quae tua sunt, sed quae Jesu Christi quaerere debeas, serenitatem tuam rogamus attentius, et propensius exhortamur, quatenus, diligenter attendens, quod ecclesia tanta, quae quidem et praecipuum apostolicae sedis membrum esse dignoscitur, et singularior tuae gemma coronae, diutius jam permansit, aliquibus malignantibus, pastoris solatio viduata, postulationi jam dictae gratanter impendas, seu potius te declares jam impendisse consensum, ne velle videaris dispositioni contraire supernae, quae, post diutinos fletus matris, dissidentium schismata filiorum concordi patris electione praecavit, de tali pro certo celebrata persona, quae, potens apud Deum et homines in opere ac sermone, illa relucet lampade meritorum, illa morum praeeminet honestate, quod, nisi necessitas relevandi minantem ecclesiae memoratae ruinam, tam solidam apostolicae sedis columnam transponere nos induceret, haberet utique in quo sibi apostolica sedes plurimum invideret. Assumat igitur, quaesumus, mansuetudo regia spiritum lenitatis, et ita super hoc facilem et benevolam se ostendat, ut quod de tam salubri negotio coelitus est provisum, debite prosequendo favore, non videatur in hoc, velut factum ab altero, consentire, sed potius, suam gratiam apponendo, ipsa illud comprobet se fecisse. Non enim in ipsius approbatione personae ita solam utilitatem Ecclesiae Cantuariensis attendimus, quin in ea consideratus plenarie fuerit honor tuus, utpote qui, de terra tua, et de genere tibi fideli ducens originem tuam secuturus cum Deo creditur per omnia voluntatem. Proinde, charissime fili, respice, au in hoc tibi gratiam quoad Deum, et famam quoad homines sic conserves, ut qui utramque tibi clarificasse videris in multis, ita quod et in altera magnifice te incepit Dominus exaltare, ac in reliqua nomen tuum in populis magnum satis et celebre praedicatur, neutram in hoc facto possis offendere, a quo gloria tua noscitur ex magna parte pendere. Aperi oculos tuos, serenissime princeps, et vide, quod fortasse sine superni nutus arbitrio non est actum, ut eo praecipue tempore te fecerit Deus tuus praeter multorum spem in temporalibus prosperari, quo memorata ecclesia viduitatis suae damna ploravit, ut per hujusmodi beneficia te cognosceres admoneri, voluisse coelestem Regem, te ab occupationibus ipsius Ecclesiae fore liberum, cum inveniri te voluit triumphis saecularibus occupatum. Unde, sollicite debet regalis prudentia providere, quatenus ita Deo in Ecclesiae pace retribuat, quod sibi ab eo non ambigit in mundana prosperitate tributum, ut tanto de munere suo felicius in incoepto cursu proficiat, quanto reverentius, quasi pretium, propter hoc libertatem ecclesiasticam ei donat, ne, si gratiam ob gratiam tibi factam devotione, quod absit! congruae gratitudinis non compenses, non solum humana lege de illo, quod ob causam dedisse creditur, causa non consecuta repetitio Deo competat, verum etiam exactissime rationem de ingratitudine commissa requirat. Ad haec ergo, amantissime fili, oculum animi tui volve, ac penetrabili timoris Dei te mucrone transfige, ponensque ante te dictum martyrem, imo te ipsum in sede cordis statuens coram ipso, illum deprecantem te videas, et suam tibi ecclesiam commendantem contremiscas, et paveas, et indignum existimes preces ejus pro mercede sui sanguinis non admittere, cujus specialiter patrocinio non debes ambigere, te regnare, quique celebre satis antea, celebrius demum fecit suo martyrio regnum tuum. Putas, impune deserat domum suam malignorum attractari molestiis, qui pro ea sanguinem suum fudit? Putas, bene merentibus in eadem suum subtrahat beneficium, qui pro ejus amore mortis pertulit cruciatum? Nunquid ideo sanguis ejus contra persecutores ejus clamare non creditur, quoniam aliquandiu ipsam persequi quis impius occulto Dei judicio sustinetur? An, sine sui periculo, ipsius ecclesiae libertatem ancillare quis poterit, cujus privilegium ipse martyr, suo cruore conscripsit? Profecto, quae utilitas in sanguine suo erit, si quod ejus pretio fuit emptum, demum fuerit in opprobrium servitutis redactum? Pro Deo igitur, alme princeps, pro ipso martyre, pro nostro demum amore, in serenitate animi preces nostras intendas, et rogantes, ac obsecrantes attentius, quin imo pro munere pretioso petentes, exaudias, ut postulationem praeditam regio prosequendo favore nos tecum, et tu nobiscum ecclesiae memoratae, quae graviter ex sua viduitate in spiritualibus et temporalibus est collapsa, utiliter succurramus, sollicitus infra tres menses post susceptionem praesentium nobis rescribere, ut idem electus cum plenitudine pontificalis officii dictam gubernaturus Ecclesiam regiis conspectibus se valeat praesentare. Alioquin quantumcunque regalem magnificentiam sincerae in Domino charitatis brachiis amplexemur, et ei super hoc deferre specialiter voluerimus, ut et nobis ipsa deferret, in facto ipso, sicut canonica deposcit auctoritas, dante Domino, procedemus, sollicite cavens ne cujusquam pravo seductus consilio in eam te difficultatem inducas, de qua non facile valeas expediri, neve cursum tuae prosperitatis impedias, qui, disponente Domino, dirigitur ad majora, cum, si prudenter attendas, supra jus tuo sit juri delatum, nec ex iis, quae acta sunt, vel gerenda, ullum tibi velimus aliquando praejudicium generari, ad haec serenitati tuae copiosas gratiarum referimus actiones, pro eo quod, sicut in examinatione praedicti negotii nos et fratres nostri comperimus evidenter, nullam super electione monachis injuriam, aut violentiam irrogasti, quin potius, tanquam benignissimus princeps et Christianissimus rex, circa eos in omni benignitate ac mansuetudine processisti Unde, in publico consistorio, tuis praesentibus nuntiis, cum aspera increpatione damnavimus quidquid contraria nobis fuerit relatione suggestum, estque satis ad poenam, quod circa illius electionis negotium adversariorum frustatus est omnino conatus. Quare, benignitatem regiam rogamus attentius, et monemus, quatenus, cum in hoc tuo sit desiderio satisfactum, nullam propter hoc eis indignationem ostendas, ut et in principio, et in medio, et in fine tuae mansuetudinis appareat plenitudo.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, etc.
CCVII. . . . . . . . PRIORI, ET CONVENTUI CANTUARIENSI. De eodem argumento. (Romae, XII Kal. Januarii.) Examinata causa, etc., in eumdem fere modum, usque nostrae dispositionis beneplacitum adimplere. Volentes igitur vobis et ecclesiae vestrae pacem paterna sollicitudine procurare, praedictum regem apostolicis litteris rogamus attentius, et propensius exhortamur, quatenus, cum in cunctis operibus suis, et specialiter, imo praecipue, circa ecclesiam memoratam, ob reverentiam illius martyris gloriosi, qui privilegium speciale pro ipsa quasi sanguine suo scripsit, non quae sua sunt, sed quae Jesu Christi quaerere debeat, proviso, quod Ecclesia tanta, quae quidem et praecipuum apostolicae sedis membrum esse dignoscitur, etc. fere sicut in alia usque generari. Sperantes igitur, quod, si tempus vestrae visitationis agnoscitis, et, ad Deum in toto corde vestro conversi, ad familiare vobis dicti martyris patrocinium recureritis, ipse vos, piis clamoribus excitatus, exaudiet, et sanguinem suum non in vanum interpellari pro vobis ostendet, universitatem vestram monemus attentius, et hortamur, per apostolica scripta praecipiendo mandantes, quatenus, ex eo saltem apprehendentes, ne quando irascatur Dominus, disciplinam, quod ex contentionibus vestris non solum ecclesiae vestrae quies multipliciter est turbata, verum etiam Ecclesia pene universalis offensa, cujus profecto generali sollicitudini tantum oportuit nos subtrahere, quantum specialiter expediendis vestris difficultatibus nos decuit deputare, quanquam, occasione litis, inter vos et suffraganeos memoratos super eligendi jure subortae, ingens sit vobis acquisita libertas, omnem zelum amaritudinis ac rancoris ad invicem deponatis, et, ad unitatis concordiam redeuntes, non quae vestra sunt, sed quae Jesu Christi, sentiatis unanimiter in idipsum, et in hoc quod de postulatione praedicta per Jesum Christum a vobis omnibus factum est, cum ab illis sit provide celebratum, qui potestatem omnium habuerunt, consolidando vestras per omnia voluntates, corda vestra in humilitate ad Dominum elevetis, apud quem in omni oratione et obsecratione petitiones vestrae per advocatum vestrum, praedictum gloriosum martyrem, innotescant, ac, in solo Altissimo spem ponentes, qui si vobiscum fuerit, non timebitis quid faciat vobis homo, ipsum sine intermissione rogetis, ut per suam magnam misericordiam factum istud ita faciat nos perficere, quod ad honorem sancti nominis sui, communem salutem vestram, et perpetuam Ecclesiae vestrae pacem valeat provenire; quod utique ab ipso indubitanter obtinere confidimus, si a vobis, in charitate ac unitate manentibus, orationum suffragiis adjuvemur. Videte igitur, ne cujusquam astutia vos seducat, ne qua diabolica vel humana tentatio vos corrumpat, sed, in unitatis proposito existentes, plenam fiduciam habeatis, quod, imperfectum nostrum Christi perfectione supplente, hoc, quod cum ipso incepimus, per ipsum ad felicem exitum perducemus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XII Kalendas Januarii, anno nono.
CCVIII. . . . . . . . ABBATIBUS SANCTI MEVENNI. ET DE MONTEFORTI , ET R. ARCHIDIACONO MACLOVIENSI. Ut contra schismata et pravas opiniones procedant. (Romae, XII Kal. Januarii) Ut in pace appareat amaritudo generalis Ecclesiae amarissima, sedato bello forinseco tyrannorum, tacentibus theologis et theophilis, insurrexerunt theophanti et theophoni, videlicet haeretici, et falsi fratres, in eam, qui tanto gravius persequuntur, quanto familiariores existunt, habentes speciem pietatis, sed virtutem ejus penitus abnegantes, et interdum inter filios computantur, quorum pugnantium contra matrem, et laniantum ejus vestem, est ei amarissima persecutio. Restituta sibi pace ab extrinsecis inimicis, pacis ergo tempore advenerunt homines sine pace, ac voluptatum amatores magis quam Dei, qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis, semper discentes, et nunquam pervenientes ad scientiam veritatis. Sunt enim homines mente corrupti, et reprobi circa fidem, a qua discedentes spiritibus erroris attendunt daemoniorum doctrinis, et in hypocrisi loquentes mendacium, et cauteriatam habentes conscientiam, damnare sacramenta Ecclesiae non formidant, et illius nituntur pulchritudinem abolere, quam denigrando aliquantulum solis aestus olim reddidit speciosam. Hi sunt equidem equus niger, ostensus in Apocalypsi Joanni, super quem sedens diabolus, bilibrem tritici, et tres hordei bilibres habentes, Dei videlicet dilectionem et proximi, et fidem aeternae ac individuae Trinitatis, vinum quoque ac oleum, quae Samaritanus apposuit vulneribus sauciati, habentes, scilicet austeritatem et mansuetudinem, quos denario uno redemit idem suo sanguine Jesus Christus, laedere nititur, ut circa fidem naufragium patiantur. Sane, dilectus filius, R. presbyter ecclesiae de Roton. lacrymabili nobis insinuatione monstravit, quod quidam ejus parochiani, et alii Nanneten. et Maclovien. dioeceseon, hujusmodi pravitatis infecti veneno, alios latenter inficere moliuntur, multa simplicibus proponentes, quae obviant fidei Christianae, ut illos secum attrahant in errorem, et seductos habeant in gehenna consortes. Porro, cum vicini eorum aegrotant, ipsi, ad eos sub visitationis specie accedentes, praeveniunt sacerdotes, et exhortantur eosdem, ut, presbyteris absentibus, domui suae bene disponant, nec confiteantur eisdem, quia confessio malis presbyteris facta non proficit ad salutem, dicentes, quod gravati pondere peccatorum presbyteri, aliis nequeunt peccaminum conferre medelam, et sic urit illos luna per noctem. Nuptias etiam detestantur, et alia multa proponunt a catholicae fidei puritate penitus aliena, per quae multorum corda simplicium pervertuntur, inter quos mugiunt, quasi taurorum concilium inter vaccas, non attendentes, quod ea est habitudo inter sacerdotem et sacramentum, quae inter medicum et medicinam existit. Unde, sicut langor periti medici vim non impedit medicinae, sic reatus catholici sacerdotis virtutem non impedit sacramenti, quamvis vita debeat consonare doctrinae, ne forte qui verbo corripitur, corrumpatur exemplo. Cum igitur, ex injuncto nobis officio, de regno Dei colligere scandala teneamur, et, quantum possumus, hujusmodi bestias oppugnare, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, et districte praecipimus, quatenus, cum Phinees, catholicae fidei zelo succensi, eos quos constitit hujus spiritualis adulterii esse reos, ut abnegata impietate hujusmodi resipiscant, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, compellatis. Quod si nec sic a sua perversitate poterunt revocari, juxta constitutionem, quam ad haereticorum confundendam edidimus pravitatem, contra eos procedere procuretis. Quod si non omnes his exsequendis interesse potueritis, duo vestrum ea nihilominus exsequantur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum duodecimo Kalendas Januarii, anno nono.
CCIX. ARCHIEPISCOPO BURDEGALENSI, ET ABBATI SILVAE MAJORIS BURDEGALENSIS DIOECESEOS. Ut quid canonicum fuerit, statuant adversus Hugonem Brunum, qui virginem Deo desponsatam e monasterio Obazinae extrahere praesumpserat, et duxerat in uxorem. (Romae, XIII Kal. Januarii.) Dilectus filius, frater II. Lamara miles, nobis explicare curavit, quod nobilis vir, Hugo Brunus, Pictavensis dioeceseos . . . . . virginem, quae, velo assumpto, et oblato voto servandae perpetuo castitatis Domino fuerat desponsata, in hujusmodi sponsi non modicam injuriam, qui suae sponsae non adhibet corruptelam, de monasterio Obazinae, ubi cum Deo sacratis degebat virginibus, non expavit extrahere violenter, praesumens eamdem per manus bonae memoriae . . . . Caturcensis episcopi, ducere in uxorem. Quia vero voventibus virginitatem non solum nubere, sed etiam velle damnabile est, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, inquisita super praemissis diligentius veritate, omni gratia et timore postpositis, quod canonicum fuerit, appellatione postposita, statuatis: facientes quod statutum fuerit firmiter observari, nullis litteris veritati et justitiae praejudicantibus a sede apostolica impetratis. Quod si non ambo . . . tu, frater archiepiscope, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XIII Kalendas Januarii, anno nono.
CCX. . . . . ABBATI DE EVESHAM, ET . . . DE WICHILICUMB . . . DE EVESHAM PRIORIBUS, WIGORNIENSIS DIOECESEOS. Ut in causa Patronatus Ecclesiae de Filebi praetextu litterarum falso impetratarum non procedant . (Romae, III Nonas Januarii.) Significavit nobis dilectus filius, E. Bil, quod, cum ad ecclesiam de Filebi, in qua jus obtinet patronatus, R. clericum, dioecesano episcopo praesentasset, et J. clericus, Norwicensis dioeceseos, ipsius, institutionem praesumpsisset minus rationabiliter impedire, nos controversiam ipsam dilectis filiis . . . de Sibeton, et . . . . . de Langele abbatibus, et . . . decano de Broc, Norwicensis dioeceseos, fine canonico commisimus terminandam, quorum duo, cum tertius interesse non posset, suamque absentiam excusasset, pro praedicto E. diffinitivam sententiam promulgarunt, memorato J. silentium imponentes. Ac idem, sicut in litteris venerabilis fratris nostri . . . . Eliensis episcopi, et dilecti filii . . . . abbatis Sancti Edmundi perspeximus contineri, elapso aliquanti temporis spatio, litteras illas coram bonae memoriae . . Cantuariensi archiepiscopo, coepit arguere falsitatis, instanter, postulans, quod earum auctoritate fuerat attentatum, in irritum revocari, propter quod judices memorati litteras ipsas, quamvis a tempore latae sententiae superinductis atramenti lineis cancellatas ab ipsis, eidem archiepiscopo, qui super hujusmodi falsitatis cognitione mandatum receperat speciale, per fidelem nuntium transmiserunt. Cum autem praedictus J. ipsas in ejus proposuisset praesentia esse falsas, et pars adversa W. de Brom, clericum, ad sui defensionem exhibere curasset, qui se a nobis impetrasse asseruit litteras supradictas, idem archiepiscopus, ab utraque parte super iis, quae proposuerant, sufficienti cautione recepta, litteras ipsas sub suo, et partium sigillis fideliter interclusas, per Robertum de Marigni, ad hoc electum de unanimi partium voluntate, nostro fecit conspectui praesentari, quas cum nos in stylo, filo, charta, et bulla invenissemus veras omnino, saepedicto archiepiscopo, et praedictis episcopo et abbati dedimus in mandatis, ut, denuntiantes ipsas litteras veras esse praedictum E. super juste lata ipsarum litterarum auctoritate sententia non permitterent ab aliquo indebite molestari, quin potius facerent ipsam sententiam, sicut est justa sublato appellationis obstaculo, firmiter observari, contradictores monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescentes. Partibus ergo in eorum praesentia constitutis, cum juxta traditam sibi formam vellent sententiam confirmare, praedictus J. proposuit coram eis, quod illa sententia non tenebat, cum esset contra dicta testium, et post appellationem ad nos interpositam promulgata, nitens eamdem infirmare multiplici ratione. Cumque saepedictus E. omnibus contradixisset objectis, judices ipsi, debita solemnitate adhibita, receperunt testes ab utraque parte productos, quorum depositionibus postmodum publicatis et receptis etiam attestationibus utriusque partis sub sigillis judicum praedictorum, visis etiam, et intellectis rationibus utriusque, terminum assignarunt eisdem, quo se ipsorum conspectui praesentarent, sententiam recepturae. Adveniente vero termino partibus assignato, praedicti episcopus Eliensis et abbas, habito prudentum virorum consilio, cum archiepiscopus viam esset interim universae carnis ingressus, quia saepedictus J. in probatione propositorum omnino defecerat, auctoritate nostra suffulti, sententiam priorum judicum confirmarunt, et, eidem J. silentium imponentes, ipsum condemnarunt in decem marcis parti adversae, nomine expensarum. Porro, praedictus J. nulla de praedictis habita mentione, super cognitione praedictae sententiae, quae jam fuerat auctoritate sedis apostolicae confirmata, nostras ad vos, veritate suppressa, litteras reportavit. Verum, praedictus E. in nostra praesentia constitutus, proposuit contra ipsum, quod ei non tenebatur auctoritate illarum litterarum aliquatenus respondere, cum in illis de confirmatione sententiae nulla mentio haberetur, et idem J. excommunicationis sententiae subjaceret, sed quoniam vos exceptiones ipsius noluistis admittere, idem ad sedem apostolicam appellavit. Cum igitur praedicta sententia auctoritate nostra a praedictis Eliensi episcopo et abbate, sicut in ipsorum authentico continetur, fuerit confirmata, et mendax precator carere debeat impetratis, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus in negotio ipso auctoritate litterarum illarum, quae veritate tacita sunt obtentae nullatenus procedatis: revocantes in irritum, appellatione remota, si quid occasione ipsarum, post appellationem ad nos legitime interpositam, in saepefati E. praejudicium statuistis. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, III Nonas Januarii anno nono.
CCXI. ABBATI ET CONVENTUI FOSSAE NOVAE. Confirmatur sententia lata pro eis super possessione quadam contra A. Saracenum. (Romae, V Idus Januarii.) Solet annuere, etc., usque assensum, sententiam, quam dilectus filius, R . . . judex Sitinus, super causa, quae inter vos ex parte una, et Adinulfum Saracenum, et quosdam alios, super quadam possessione coram ipso vertebatur ex altera, promulgavit, sicut est justa nec legitima appellatione suspensa, et in instrumento publico confecto exinde continetur, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patricinio communimus; cujus instrumenti tenorem de verbo ad verbum praesentibus litteris fecimus adnotari. In nomine Domini. Amen. Quoniam, sicut juris dicta ratio, causarum merita partium assertione panduntur, idem narratione et responsione, et quia frequenter ac saepe contingit, tum natura causae, tum hominum malitia faciente, quod ex ipsius rei confessione de actoris intentione non constat, vel, si constet confidendo de ejus intentione, ipsam tamen exceptionis vigore refellere nititur, de qua quidem e converso actoris confessione non constat; sicque ad fidem judicii faciendam, ipsiusque causae meritum aperiendum, testes hinc inde introducuntur, instrumenta in medium proferuntur, ut judex, cuncta discutiendo, ac trutinando quid cuique conveniat, condemnet, vel absolvat, prout sibi melius, secundum justitiae meritum, quae jus suum unicuique tribuit, visum fuerit expedire; ideo, ego Robertus Sitinus, S. R. E. judex ordinarius, cognitor causae, quae vertitur inter Adinulfum Saracenum, agentem nomine suo, et procuratorio nomine idem, mandato Tebaldi, Saraceni, et Transmundi, fratrum ejus, Cynthii, domini Bertraimi, Vinfridi, Coccae et Jordani, Mariae comitissae, Possedutae, Saracenae, Mariae Donuae, et Agnetis, ex una parte, et Landinum, oeconomum venerabilis monasterii Fossaenovae ex altera, ordinem et processum ipsius studiosius denotare curavi, quatenus ex cognito, qualiter causa ipsa, mediante justitia, personarum acceptione semota, fine valeat debito terminari, apertius, et quasi oculata possit fide videri. Petit jam dictus Adinulfus, nomine suo, et supradictorum Tebaldi et Trasmundi, fratrum ejus, Cynthii, Vinfridi, Coccae et Jordani, Mariae comitissae, Possedutae, Saracenae, Mariae Donnae, et Agnetis, a Landino, oeconomo venerabilis monasterii Fossaenovae, totam terram quae clauditur cavatis, in locum uti dicitur Laurentii, sicut mihi Roberto judici ostensum fuit, cum aedificiis ibi positis, arboribus fructiferis et infructiferis; possessionem illarum petit sibi restitui secundum jus et sacras constitutiones; cujus petitioni dictus Landinus, tam per se, quam per advocatum suum tale dedit responsum. Dicit enim, monasterium nullam possessionem habere infra dictos fines, quae illis, vel alicui alii, sed soli monasterio de jure pertineat. Asserit enim, illas possessiones contineri infra possessionum illarum fines, quae a Joanne Demetrii, urbis Romae vestarario, Sanctae Mariae de Fossanova longissimis et antiquis temporibus donatae fuerunt, et sic possessas esse, et a monasterio ab eo tempore, in omni pace et quiete, et ex concessionibus Romanorum pontificum, a tempore bonae memoriae domini Innocentii papae secundi, qui venerabile monasterium Fossaenovae, quod Sancti Stephani dicitur, cum Ecclesia Sanctae Mariae de Fossanova, earumque pertinentiis omnibus dederunt atque concesserunt ordini Cisterciensi, sicut ex eorum privilegiis et concessionibus ac etiam vivis se asserit testibus posse probare. Ad petitionem itaque et intentionem suam probandam atque fundandam, praedictus Adinulfus quosdam introduxit testes, quorum dicta manu propria diligenter in scriptis redegi. Econtra, Landinus, oeconomus venerabilis monasterii de Fossasnova, ad conratdicendum iis, quae a saepedicto Adinulfo, agente pro se et pro personis superius denominatis, sunt proposita et introducta ipsiusque intentionem extenuandam atque evacuandam, suamque exceptionem probandam et ampliandam, profert publicum instrumentum, in quo continetur, Joannem Demetri donasse longas et amplas possessiones, et quasi in umbilico continentur. Profert etiam privilegia et concessiones Romanorum pontificum, tempore divae memoriae domini Innocentii papae secundi, usque ad tempora domini Innocentii papae tertii, qui omnes, inter caetera quae venerabili monasterio Fossaenovae concessisse videntur, specialem faciunt mentionem Sanctae Mariae de Fossanova, cum omnibus pertinentiis suis, facta in eis certorum finium demonstratione, infra quos et praedictae possessiones, de quibus quaestio est, contineri satis manifeste videntur. O tendit etiam publicum instrumentum, in quo continetur, quod Thebaldus de Stephano, ex cujus concessione praedictus Adinulfus nomine suo et praenominatorum petere, et agere videtur, renuntiavit domno Petro, reverendo abbati venerabilis monasterii de Fossanova, omne jus patronatus, si quid habuit in ecclesia Sanctae Mariae de Fossanova, et promisit, quod, neque ipse, neque haeredes ejus, aut submissa ab eis persona veniret contra constitutum Innocentii papae, qui ecclesiam Sanctae Mariae de Fossanova submisit, et subjugavit, promissa ab eo poena decem librarum denariorum Papien. si contra facerent; pro quo recepit certam mensuram terrae sibi, suoque tertio generi, positae in locum ubi dicitur murus Joannis subtilis. Profert etiam et aliud instrumentum, in quo continetur, quod Transmundus Thebaldi nomine renuntiavit quidquid juris habuit in una caesa ad Laurentios domno Crescentio, abbati venerabilis monasterii de Fossanova, posi a infra praeseptum Sanctae Mariae de Fossanova. Ad haec, ad majorem fidem faciendam et causae meritum dilucidandum, testes introducit, per quos non solum de tricennali seu quadragenaria praesumptione constat fore probatum, verum etiam majoris aevi. Ego itaque Robertus Sitinus, S. R. E. judex ordinarius, cognitor praesentis quaestionis, visis, auditis, et diligenter cognitis et intellectis, quae ab utraque parte sunt proposita et introducta, cum non constet ex dictis testium ab actoris parte introductorum, possessiones dictarum terrarum, ab eis petitas, ad illos spectare, et ex instrumentis a Landino prolatis, testibus ab eo productis, liquido patet, illas de jure ad monasterium pertinere, absolvo praedictum Landinum oeconomum venerabilis monasterii de Fossanova a petitione praedicti Adinulfi Saraceni, facta nomine suo, Thebaldi et Transmundi, fratrum ejus, Cinthii, Vinfridi, Coccae, et Jordani, Mariae comitissae Possedutae Saracenae, Mariae Donnae, et Agnetis.
Datum Piperni, anno Domini 1206, indictione X, pontificatus domini Innocentii papae III anno nono, mensis Novembris die tertia.
Nulli ergo omnino hominum . . . . hanc paginam nostrae constitutionis, infringere etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, V Idus Januarii, anno nono.
CCXII. . . . . . SPOLETANO EPISCOPO. Quod non molestet rectores plebatus S. Fortunati. (Romae, III Idus Januarii.) [Suam ad nos G. et A. rectores clericorum plebatus Sancti Fortunati, querimoniam transmiserunt, quod, cum tibi essent in quadraginta libras per quoddam arbitrium condemnati, essetque ipsis poena triginta librarum apposita, nisi praetaxatas quadragintas libras tibi solverent in termino constituto, tandem triginta tribus in ipso termino persolutis, occasione septem residuarum librarum, a nobis quasdam litteras veritate tacita impetrasti, quibus obtinuisti, eos in praedictis triginta libris tibi per dilectum filium, Paulum, subdiaconum nostrum delegatum judicem, condemnari. Quia igitur non te decet in tantum pontificalis modestiae oblivisci, ut, inhonestis quaestibus anhelando, desideres cum aliena jactura ditari, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, et districte praecipimus, quatenus, praedictarum septem librarum solutione contentus, super poena triginta librarum memoratos rectores molestare de caetero non praesumas, sicut per dilectum filium nostrum, G. Sancti Nicolai in carcere Tullian. diaconum cardinalem, fuit sententialiter definitum.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, III Idus Januarii, anno nono.
CCXIII. . . . . . ABBATI, ET MONACHIS SANCTI HIPPOLYTI FAVENTIN. Quod corpus haeretici faciant extumulare. (Romae, V Idus Januarii.) Ex parte venerabilis fratris nostri, Faventini episcopi fuit propositum nobis, quod damnabilis memoriae Otto, cujus exitus judicavit, ipsum, dum viveret, pravitatem haereticam sapuisse, in ecclesiae vestrae coemeterio est sepultus, et, licet idem episcopus, de consilio dilecti filii, G. Sanctae Mariae in porticu diaconi cardinalis, apostolicae sedis legati, et aliorum prudentum virorum, nisi exhumare corpus defuncti protinus curaretis, vestram ecclesiam supposuit interdicto, vos tamen neutrum hactenus voluisti adimplere. Quia vero impugnatores hujusmodi fidei orthodoxae non solum exsecramur, dum vivunt, et, si possumus, cohibemus, ne possint vineam Domini demoliri, sed etiam post mortem ipsorum memoriam condemnamus, ut quos vitae simulatio Christianae palliata superficie occultavit, solers catholicorum indagatio persequatur, saltem ad eorum terrorem, qui morbo simili elaborant, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, ne fidelium ad filios Belial aliqua participatio possit esse, omni mora postposita, corpus ejusdem extumulare curetis, vel interdictum in monasterio vestro positum observare. Alioquin, noveritis nos dilectis filiis . . . Sancti Proculi, et . . . Sancti Stephani abbatibus Bononien. In mandatis dedisse, ut vos ad hoc auctoritate apostolica, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compellere, mediante justitia, non postponant.
Datum Romae, apud S. Petrum, V Id. Januarii, anno non.
CCXIV. . . . ARCHIEPISCOPO, ET . . . DECANO, ET CAPITULO, MAGDEBURGENSIBUS. Ut O. emancipatum recipiant in canonicum. (Romae, VI Idus Januarii.) Significavit nobis dilectus filius Otto, nepos nobilis viri . . . ducis Poloniae, subdiaconus noster, quod de consuetudine nullus in ecclesia vestra, priusquam emancipetur, potest stallum, in choro, et locum in capitulo obtinere Cum igitur nos ipsum in subdiaconum Ecclesiae Romanae duxerimus assumendum, et indecens esset, eum, tanquam non emancipatum, privari praedictis, auctoritate apostolicae sedis duximus emancipandum eumdem. Quocirca, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, ipsum emancipatum habentes, praedicta ei curetis hilariter assignare.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sexto Idus Januarii, anno nono.
CCXV. . . . . . DECANO ET CAPITULO MAGDEBURGENSIBUS. Quod O. nepoti ducis Poloniae, conferant praeposituram. (Romae, VI Idus Januarii.) Ad instar illius, cujus funes cecidisse testatur vox prophetica in praeclaris, pro modulo fragilitatis humanae illos in ministerium ejus, cujus vicem in terris, licet immeriti, gerimus, ducimus assumendos, quos credimus, et litterarum scientia, et morum honestate praeclaros, ut ad dexteram sponsi assistat in vestitu deaurato, circumamicta varietate, regina, cui nascuntur pro patribus filii in principes statuendi. Sperantes igitur, quod dilectus filius, Otto, nepos nobilis viri . . . ducis Poloniae, cui et vitae honestas et litterarum scientia suffragatur, de bono in melius proficere debeat, et Ecclesiae Dei utiliter deservire, ipsum in subdiaconum duximus ordinandum: firmam gerentes fiduciam, quod non minus ecclesiis, in quibus obtinuerit beneficia, in ipsius persona poterit provideri, quam in ecclesiis fuerit ipsi provisum. Verum, quia bonum semiplenum videtur, quod sine adjectione relinquitur, gratiam super gratiam facere ipsi de apostolicae sedis benignitate volentes, universitatem vestram rogandam diximus attentius et monendam, per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus, pro reverentia apostolicae sedis et nostra, ei praeposituram ecclesiae vestrae, quam venerabilis frater noster . . . archiepiscopus vester , ante promotionem suam obtinuisse dignoscitur, liberaliter conferatis, mandatum apostolicum taliter exsequentes, ut idem, qui ecclesiae vestrae poterit existere non modicum fructuosus, ad omnium et singulorum dilectionem fortius obligetur, et nos, qui eumdem sincera diligimus in Domino charitate, tanto vobis gratiori teneamur vicissitudine respondere, quanto nos noverimus a vobis liberalius exauditos.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sexto Idus Januarii, anno nono.
CCXVI. CNESNENSI ARCHIEPISCOPO. Ut absolvat ducem Wladislaum. (Romae, II Idus Januari.) Praesentium tibi auctoritate concedimus, ut, si nobilis vir . . . dux Wladislaus, emollitus timore Domini, obstinantiam suam voluerit emendare, tam ipsum, quam fautores ejus, qui pro injectione manuum in clericos violenta in canonem latae sententiae inciderunt, et a te demum denuntiati fuere, secundum Ecclesiae formam absolvas, et injungas eis, quod talibus consuevit injungi.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, II Idus Januarii, anno nono.
CCXVII. NOBILI VIRO . . . DUCI WLADISLAO, SPIRITUM CONSILII SANIORIS. Redarguitur de obstinatione sua et perpetratione malorum; et hortatur ad resipiscendum. (Romae, II Non. Januarii.) [Interrogamus te, misericordiae fili utinam et non irae! quae sit ista fiducia qua confidis, aut qua fortitudine vel consilio disponas altissimo rebellare, qui, cum, exigentibus culpis tuis, ab ipsius facie sis ejectus, consilium forte cogitas, quod non poteris stabilire, ut, ab ipso recedens, locum tibi refugii reperias praeter ipsum, qui profecto, si in coelum ascenderis, illic est, et, si etiam in infernum descenderis, ibi adest? Quae te, fili hominis, cogitatio apprehendit, ut, praevaricationi praevaricationem apponens, damnabiliter erigere te non metuas contra Deum, quasi lutum contra figulum cogites, ac factori tuo, quod non fecerit te, insultes? Quae te, inquam, prava seductio, dux, seduxit, ut temetipsum abigeum tibi faceres, qui aliorum ducem te debueris exhibere? Nunquid ideo ducem Dominus te constituit, ut in servitutis opprobrium ecclesiasticam deduceres libertatem? Nunquid ideo tibi gladius est ab ipso collatus, ut acueres ipsum in viscera matris tuae? An idcirco subdidit tibi populos, ut in suorum ministrorum excidium illorum viribus armareris? Collige sensus tuos et cum ipsis ingredere in te ipsum, quantaque sit potentia tua, subtilius intuere, metire vires, ac virtutes enumera, et vide si fortitudine tua posses Christi Ecclesiam taliter conculcare, nisi te ipse facultatum illarum copiis extulisset, sine quibus, etsi gereres forsitan in voluntate tyrannidem, nequaquam tamen haberes in te hujusmodi potestatem. Magnum te forte reputas, sed quoad vana mundi magnalia te reputare non debes illo potentissimo rege majorem, qui, quoniam super se Dominum non cognovit, justum judicium in bestialem eum habitum immutavit. Nec te fuerit inferior rex Israel Manasses, qui quoniam Dominicam potentiam ignoravit, Dominica potentia ipsum extremae captivitati subjecit. Horribilis quidem est tantarum poenarum memoria, sed, cum similis culpa similem debeat formidare vindictam, multo tibi horribilior, esse debet consideratio culpae tuae, qui, quasi superiorem tibi Altissimum non cognoscas, in afflictione, qua Gnesnensem Ecclesiam diceris afflixisse, te Deo, Deumque tibi contrarium posuisse videris, faciensque peccati poenam ipso peccato pejorem, dum contemnis temere disciplinam, quam pro culpa subiisti, culpabilior redderis poena culpae, quam fortasse fueris culpa poenae, quoniam et si mortaliter illa venit in ausum, ista quidem venit mortalius in contemptum. Perculerat siquidem aures nostras jam antea detestandae crudelitatis auditus, quam in praedictam ecclesiam, et viros ecclesiasticos exercere multipliciter dicebaris, sed tandem, viro eximiae sanctitatis, venerabili fratre nostro . . . Gnesnensi archiepiscopo, ad sedem apostolicam accedente, quanquam de tribulationibus, quibus Ecclesia ipsa gemit, intellexerimus multa per ipsum, a viris tamen religiosis et inclytis provinciae circumstantis, plurima sunt nobis de ipsius oppressione suggesta. Inter quae, super eo tibi, si tamen et ipse doleas, plurimum condolemus, quod, cum propter injectionem manuum in clericos violentam, in quibus, ut debes, Jesum Christum non diceris revereri, praedictus archiepiscopus te denuntiaverit in canonem latae sententiae incidisse, ac etiam praeter id censuram in te canonicam exercuerit, pro eo quod facultates universas cujusdam episcopi decedentis a te invasas restituere denegasti, tu, disciplinam ecclesiasticam vilipendens, non solum noluisti debitam super his satisfactionem impendere, verum etiam in ipsum et ecclesiam suam jugum servitutis non desinis multipliciter aggravare. Porro, cum, ex consuetudine generali provinciae circumstantis, ad locorum episcopos spectet collatio praebendarum, tu praebendas Gnesnensis ecclesiae vel ipse conferre moliris, vel aliquibus facis interdum pro voluntate tua per impressionem conferri. Sanctorum quoque reliquias, et ipsius ecclesiae ornamenta, seu quemlibet thesaurum ejusdem, praedecessorum tuorum, aut ducum, vel etiam aliorum fidelium sibi devotione collatum, auctoritate facis propria custodiri, nec ea sinis per eumdem archiepiscopum et capitulum, secundum consuetudinem ecclesiarum Poloniae, procurari, non attendens, quod non solum in nova lege ad viros ecclesiasticos hujusmodi pertinere noscuntur, verum etiam in veteri per levitas praecepit Dominus vasa et ornamenta tabernaculi custodiri. Immunitates insuper Ecclesiae non reveritus, quemdam captivum servandum in praedicta ecclesia posuisti, praecipiens circa eum per canonicos adhiberi custodiam, et de facultatibus suis eidem necessaria provideri. Clericos vero, in sacris ordinibus constitutos, in ignominiam Jesu Christi carceribus interdum et tormentis affligis, in his et aliis archiepiscopum memoratum, et ecclesiam sibi commissam tam crudeliter persequendo, ut, si etiam verbo taceat, oppressiones tuas exsilio fateatur. Quia igitur afflictionem ecclesiae supradictae, ac tuum quoque periculum, quod versatur in ipsa, dissimulare nec volumus, nec debemus, nobilitatem tuam monemus attentius, et hortamur, et, per salutem tam animae tuae quam corporis obtestantes, per Jesum Christum, in cujus nomine flectitur omne genu coelestium, terrestrium, et etiam infernorum, districte tibi praecipimus, quatenus, te sub potenti manu ejus humilians, super iis, pro quibus censuram ecclesiasticam incurristi, redire ad mandatum Ecclesiae non postponas, et non impediens, nec faciens impediri, quominus idem archiepiscopus, prout ad ipsum de jure pertinet, libere conferat praebendas et personatus ecclesiae memoratae, ac sanctorum reliquias, ac caetera ornamenta ipsius ecclesiae, vel thesaurum, sicut superius est expressum, per se custodiat et faciat, prout expedit, per Capitulum custodiri: prorsus ab ipsius archiepiscopi, et Ecclesiae, seu virorum ecclesiasticorum persecutione desistas, et eos in aliquibus non offendas; quin imo, praedictum archiepiscopum habens in plena reverentia et honore, te sibi super his, imo Deo in ipso, humili satisfactione concilies, in quibus te constat divinam iracundiam provocasse. Speramus enim, quod, si conversus egeris poenitentiam, et eidem archiepiscopo, tanquam patri tuo, filiali devotione studueris adhaerere, sua te merita promovebunt in multis, utpote super quo, velut credimus, ita Deo complacuit, ut pro subditorum salute non credatur ipsius precibus defuturus, qui pro tutela ecclesiasticae libertatis suum specialiter spiritum suscitavit. Praedia quoque, vel alia, sive sint ecclesiastica, sive patrimonialia beneficia, quibus dictum archiepiscopum, vel eos, qui sibi ad defensionem Ecclesiae astiterunt, proponeris spoliasse, cum fructibus inde perceptis eisdem restituere non postponas, et tuos nihilominus subditos ad plenariam restitutionem eorum, quae illis sunt ablata per ipsos, tradita tibi potestate compellas. Nihilominus etiam monachos de Molchina, quos diceris expulisse, redire ad monasterium suum, et manere in eo cum debita libertate permittas. Alioquin, quantumcunque nobis molestum existat te in aliquo molestare, quia tamen deferre Deo magis, quam homini nos oportet, sententiam, quam praedictus archiepiscopus tulit in te propter aliqua praemissorum, vel propter omnia, seu etiam propter singula, quae vel hactenus in libertatem ecclesiasticam attentasti, vel, quod absit! in posterum attentaveris, in te, vel illos, qui beneficia sua de manu tua susceperint, seu te in ipsius praesumpserint persecutione fovere, rationabiliter duxerit promulgandam, firmitatem decernimus debitam obtinere, venerabilibus fratribus nostris. . . . Pragen. . . . Olomucen . . . . Misnen. et universis Polonien. episcopis, praecipiendo mandantes, ut eam, sicut rationabiliter lata fuerit, quoties ab eo fuerint requisiti, usque ad satisfactionem condignam, auctoritate nostra faciant inviolabiliter observari, singulis dominicis et festivis diebus, pulsatis campanis, et candelis accensis solemniter innovantes eamdem.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, II Nonas Januarii, anno nono.
CCXVIII UNIVERSIS POLONIENSIBUS EPISCOPIS. Super eodem. (Romae, IV Idus Januarii.) Perculerat siquidem aures nostras jam antea detestandae crudelitatis auditus, quam nobiliis vir . . . dux Wladislaus in Gnesnensem Ecclesiam, etc., in eumdem fere modum, usque in finem.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, quarto Idus Januarii, anno nono.
CCXIX. UNIVERSIS CHRISTI FIDELIBUS IN POLONIA CONSTITUTIS. Ut solvant debitum censum Romanae Ecclesiae. (Romae, Nonis Januarii.) [Si memoriter teneretis Ananiae Saphiraeque supplicium, qui pro culpa fraudati pretii, quod ex agris acceperant, terribili ultione puniti, ad pedes apostolorum principis repentino interitu corruerunt, in solutione census, quem beato Petro debetis, fraudem vitaretis, ut credimus, adhibere. Ad nostram siquidem audientiam noveritis pervenisse, quod, cum, ex consuetudine regionis, usualis moneta per annum apud vos tertio renovetur, et quae prius in usu fuerat, demum reddatur vilior, usu alterius succedente, vos eidem Apostolo censum debitum illo differtis tempore persolvendum, in quo monetae, quam solvitis, vilior usus erit. Licet ergo bonorum vestrorum omnipotens non indigeat; quia tamen periculosum est vobis, quod debetis eidem, vel per fraudem imminuere, vel per ingratitudinem retinere, universitatem vestram monemus, atque etiam hortamur, et per apostolica scripta praecipimus, mandantes, quatenus censum ipsum sine cujuslibet fraudis vitio, more solito, porsolvatis. Alioquin, sententiam, quam venerabilis frater noster . . . . . . . Gnesnensis archiepiscopus, in ejusdem census vel detentores ingratos, vel temerarios fraudatores rationabiliter duxerit promulgandam, usque ad satisfactionem condignam, firmitatem decernimus debitam obtinere.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Non. Januarii, anno nono.]
CCXX. UNIVERSIS DUCIBUS IN POLONIA CONSTITUTIS. Ut non impediant solutiones decimarum. (Romae, II Non. Januarii.) Si cuiquam ex vobis dixisset Dominus, decimae ac primitiae tuae sunt, quemadmodum eas asserit suas esse, possetis forsitan ipsas earum debitoribus condonare. Cum autem aliena largiri nequaquam esse liberalitas videatur, de nobilitate vestra non possumus non mirari, quod, sicut accepimus, cum interdum vel obsequentium vobis remunerare labores, vel aliquorum devotionem vobis intenditis procurare, ipsos de facto, cum de jure minime valeatis, a solutione decimarum absolvitis, minus forsitan injuriari Deo putantes, quoniam ista sustinet, et in aperto vestram injuriam non repellit. Ne quando igitur vobis Dominus irascatur, et in toto vestro vos puniat, qui suam temere particulam contrectatis, universitatem vestram monemus attentius, et hortamur, per apostolica scripta mandantes, quatenus, a temeritate hujusmodi de caetero desistentes, non impediatis, nec faciatis aliquatenus impediri, quominus decimae suis ecclesiis cum integritate debita persolvantur. Alioquin, sententiam, quam venerabilis frater noster . . . . Gnesnensis archiepiscopus, in vos, seu detentores earum, rationabiliter duxerit proferendam, usque ad satisfactionem condignam, etc., ut in alia.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, secundo Nonas Januarii, anno nono.
CCXXI. . . . . DUCIS, ET ALIORUM NOBILIUM POLONIAE CAPELLANIS. Ut solvant cathedratica. (Romae, II Non. Januarii.) Cum, ex eo quod saecularibus dominis deservitis, praelatis ecclesiasticis debitam subtrahere vos non deceat reverentiam et honorem, praesentium vobis auctoritate mandamus, et districte praecipimus, quatenus archidiaconos vestros, cum parochiam visitando, ad loca vestra pervenerint, honeste recipere studeatis, et, procurationem eis debitam exhibentes, cathedratica, quae debentur archiepiscopo vel episcopis, cum integritate debita persolvatis. Alioquin, sententiam, quam venerabilis frater noster . . . Gnesnensis archiepiscopus, in vos propter hoc rationabiliter duxerit promulgandam, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, secundo Nonas Januarii, anno nono.
CCXXII. UNIVERSIS CLERICIS ECCLESIASTICA BENEFICIA IN POLONIA OBTINENTIBUS. Ut archiepiscopo Gnesnensi unanimiter assistent. (Romae, II Non. Januarii.) Cum turpis sit omnis pars, quae suo non congruat universo, praesentium vobis auctoritate mandamus, et districte praecipimus, quatenus venerabili fratri nostro . . . Gnesnensi archiepiscopo, qui pro vestra et Ecclesiae libertate laborat, unanimiter assistatis, eique, sicut charissimi filii, pio patri taliter adhaerere curetis, quod, universitatis vestrae suffultus auxiliis, cum adjutorio Dei efficaciter possit occurrere imminentibus Ecclesiae detrimentis. Nos enim eidem dedimus in mandatis, ut, quicunque vestrum secus praesumeret attentare, per suspensionem officii beneficiique subtractionem ipsum ad id compellere non postponat.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, secundo Nonas Januarii, anno nono.
CCXXIII. UNIVERSIS DUCIBUS IN POLONIA CONSTITUTIS. (Romae, II Non. Januarii.) Quoniam in Poloniae partibus aliquorum, ut accepimus, insolentia nimis in libertatem ecclesiasticam debacchatur, qui, sibi electiones praesulum usurpantes, per clericos, ad quos pertinent, non sinunt eas canonice celebrari, universitatem vestram monemus attentius, et hortamur, per apostolica scripta sub interminatione anathematis inhibentes, ne in electionibus ipsis quidquam vobis usurpare tentetis indebitae potestatis, sed potius permittatis, easdem a canonicis, sive clericis, ad quos spectant, tam canonice quam libere celebrari, quoslibet vestrae jurisdictioni subjectos, qui contra inhibitionem apostolicam quidquam temere praesumpserint attentare, a temeritate sua potestate vobis tradita compescentes.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, secundo Nonas Januarii, anno nono.
CCXXIV. CAPITULO LANCICIENSIS ECCLESIAE. Confirmat eis, prout possident, quamdam praebendam. (Apud S. Petrum II Non. Januarii.) Justis petentium, etc., usque assensum, praebendam, quam nobilis vir, Martinus, ex suis redditibus ecclesiae vestrae fecit, quam etiam venerabilis frater noster . . . Gnesnensis archiepiscopus, cum capituli cui consensu, collatis decimis ampliavit, sicut eam juste ac pacifice possidetis, vobis, et per vos ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus, etc. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, secundo Nonas Januarii, anno nono.
CCXXV. EIDEM. Simile de cantoria. (Apud S. Petrum, II Non. Januarii.) Solet annuere, etc., usque assensum, cantoriam, in ecclesia vestra per venerabilem fratrem nostrum. Gnesnensem archiepiscopum, de capituli sui consensu, et clarae memoriae Mesconis, ducis Gnesnensis, favore provide constitutam, vobis, et per vos ecclesiae vestrae, etc., ut in alia.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, secundo Nonas Januarii, anno nono.
CCXXVI. CANTORI GNESNENSIS ECCLESIAE. Simile de capella. (Apud S. Petrum, II Non. Januarii.) Cum a nobis petitur, etc., usque assensu; capellam, quam bonae memoriae dux Mesco cantoriae Gnesnensis ecclesiae, cujus honore fungeris, provida pietate concessit, cum decimis a venerabili fratre nostro . . . . . Gnesnensi archiepiscopo eidem cantoriae concessis, sicut eam juste possides et quiete, tibi, ac eidem ecclesiae auctoritate apostolica confirmamus, etc. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, secundo Nonas Januarii, anno nono.
CCXXVII. . . . . . GNESNENSI ARCHIEPISCOPO. Facit ei potestatem canonicam censuram in ducem Wladislaum ac fautores ipsius, nisi resipiscat exercendi. (Apud S. Petrum, IV Idus Januarii.) Cum tua pro te loquantur opera testimonium, quod promptam geris in lege Domini voluntatem, ut libertatem ecclesiasticam, pro qua specialiter inter circumpositos tibi praesules Deus creditur tuum spiritum suscitasse, plenius possis, ipso adjuvante, defendere, specialem auctoritatem a nobis dignum duximus te habere. De tua igitur providentia plenam fiduciam obtinentes, auctoritate tibi praesentium conferimus potestatem, ut, nisi nobilis vir . . . dux Wladislaus, affectu per te paterno commonitus, ab ecclesiae tuae persecutione cessaverit, et libere te permiserit pontificale in ipsam et ejus subditos officium exercere, tam in eum quam universos fautores ejus, et illos etiam, qui ecclesiae tuae immunitates, praesertim de quibus est apostolico privilegio communita, temere praesumpserint violare, canonicam tibi liceat, praevia ratione, censuram ac sententiam, quam protuleris in hujusmodi, per quoslibet Poloniensium ecclesiarum episcopos et praelatos facias, si necesse fuerit, usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari, contemptores, appellatione postposita, ecclesiastica districtione cogendo. Praeterea, cum nonnullae praebendae ac personatus, in praejudicium tuum, seu praedecessorum tuorum, a memorato duce dicantur, ac etiam ejus patre, contra canonum instituta collati, per praesentia tibi scripta concedimus, ut collationem eorum, seu etiam alienationem quorumcunque bonorum, in ecclesiae memoratae jacturam absque consensu capituli tui factam, tibi liceat legitime revocare, contradictores, appellatione remota, per censuram ecclesiasticam compescendo. Nulli ergo . . . nostrae concessionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, quarto Idus Januarii, anno nono.
CCXXVIII. UNIVERSIS EPISCOPIS IN POLONIA CONSTITUTIS. Ut sententiam latam contra episcopum Posnaniensem faciant observari. (Apud S. Petrum, IV Idus Januarii.) Ad confusionem . . . Posnaniensis episcopi, non potest in memoriam redire, quod unus ex duodecim Christum tradidit, et in angelis suis reperit Altissimus pravitatem. Cum enim vir eximiae sanctitatis, venerabilis frater noster . . . Gnesnensis archiepiscopus, contra filios hujus saeculi pro ecclesiae securaverit opponere libertate, nominatum episcopum, quem speravit inter filios lucis sibi fideliter adhaerere, Christi reperit in ipsius Ecclesia proditorem. In quem demum cum antedictus archiepiscopus, exigentibus culpis suis, rationabiliter protulerit sententiam interdicti, ac ille, ipsius sententia vilipensa, coram Ecclesiae persecutore praecipuo, excommunicato nominatim ab ipso, divina celebrare officia praesumpsisset, propter quod vinculo fuit excommunicationis astrictus, licet postmodum, poenitudine simulata, sicut constitit ex postfacto, fuerit absolutus, denuo tamen et in culpam est relapsus eamdem et in pristinam sententiam revocatus. Nos igitur, attendentes, quod praedictus episcopus tanto fortius nervo debet ecclesiasticae disciplinae constringi, quanto innocentiae lora, quae in aliis debuerat moderari, damnabilius in se ipso laxavit, universitati vestrae mandamus, et districte praecipimus, quatenus sententiam ipsam, et illam, quam idem archiepiscopus in canonicos et alios clericos propter excessum similem simili ultione rationabiliter promulgavit, usque ad satisfactionem condignam, etc., ut supra.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, quarto Idus Januarii, anno nono.
CCXXIX. . . . . . DUCI CRACOVIENSI. Recipitur sub protectione. (Apud S. Petrum, II Non. Januarii.) Sacrosancta Romana Ecclesia, etc. [Eapropter, dilecte in Domino fili, sinceritatem devotionis ac fidei, quam erga nos et Romanam Ecclesiam habere dignosceris, attendentes, personam tuam, cum ducatu Cracoviensi, et omnibus bonis tuis, quae juste possides et quiete, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti . . . auctoritate praesentium districtius inhibentes, ne quis te super eis praesumat indebite molestare. Nulli ergo . . . nostrae protectionis et inhibitionis, etc. Si quis, etc. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, secundo Nonas Januarii, anno nono.]
CCXXX. . . . . . ARCHIEPISCOPO GNESNENSI. Ut laicos spoliantes clericos compescat. (Apud S. Petrum, II Nonas Januarii.) Inter caeteros molestiarum angores, quas in Poloniae partibus Christi dicitur Ecclesia sustinere, plerique laici viros ecclesiasticos mobilibus et immobilibus rebus, quae ipsos patrimoniorum ratione contingunt, praetermisso juris ordine, non metuunt spoliare. Quia igitur in clericorum oppressionibus laicorum est insolentiae resistendum, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus hujusmodi praesumptores, monitione praemissa, sublato appellationis obstaculo, per districtionem ecclesiasticam a sua temeritate compescas. Praeterea, cum populus gentium, licet in tenebris ambularet, sacerdotes suos et levitas initantum duxerit honorandos, ut Pharao, rex Aegypti, caeteris servituti subactis, eos non solum in pristina servaverit libertate, sed etiam alimoniam ipsis de publico ministraverit; principes saeculares, qui clericos in Polonia constitutos taliis et aliis exactionibus inquietant, ut ab hujusmodi praesumptione desistant, prudenter moneas et diligenter inducas et, si necesse fuerit, canonica censura compellas.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, secundo Nonas Januarii, anno nono.
CCXXXI. EPISCOPO POMERANIAE. Ut obediat archiepiscopo Gnesnensi. (Apud S. Petrum, Nonis Januarii.) Venerabilis frater noster . . . Gnesnensis archiepiscopus, in nostra proposuit praesentia constitutus, quod tu debitam ei obedientiam exhibere recusas. Quia igitur pati nec volumus, nec debemus, ut dignitas ejusdem archiepiscopi per quemquam temere minuatur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, atque praecipimus, quatenus obedientiam et reverentiam debitam ei impendere non postponas.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Nonis Januarii, anno nono.
CCXXXII. UNIVERSIS EPISCOPIS IN POLONIA CONSTITUTIS. Ut subveniant dicto archiepiscopo. (Apud S. Petrum, Nonis Januarii.) Cum nemo vestrum mercenario suo retributionem posset debitam denegare, profecto de retributione venerabilis fratris nostri . . . Gnesnensis archiepiscopi, qui non solum ob vestram quietem, sed etiam ob generalem Ecclesiarum Poloniensium libertatem, in multis anxietatibus et periculis laboravit hactenus, et laborat, religiosa vos convenit sollicitudine cogitare. Hinc est igitur, quod universitatem vestram monemus attentius, et hortamur, per apostolica scripta praecipiendo mandantes, quatenus, attendentes, quod in exsilio, quod pro communi Ecclesiarum vestrarum libertate subivit, multiplicibus est gravatus expensis, quas utique non ex Ecclesiae propriae facultatibus, sed ex patrimonialibus bonis, mutuoque susceptis, dignoscitur perfecisse, ob reverentiam apostolicae sedis et nostram, taliter ei subvenire procuretis in ipsis, quod in certamine, quod certavit ac certat, vestris possit et militare subsidiis et meritis triumphare.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Nonis Januarii, anno nono.
CCXXXIII. CAPITULO LANCICIENSIS ECCLESIAE. Confirmantur possessiones et bona prout juste tenent. (Apud S. Petrum, VII Idus Januarii.) Solet annuere, etc., usque assensu. Sanctuarios, cum villis eorum, quos venerabilis frater noster . . . Gnesnensis archiepiscopus, de consensu Mesconis et Corradi ducum, canonicorumque suorum, ecclesiae vestrae provida pietate concessit, quorum videlicet haec sunt nomina; Ozris, cum filio Botcheli, Sara, Dalevo, Pirvos, Vogien, Cropidlo, Rosnat Chotemir, Golei, Targosa, Nedelis, Vencec, et Pet. filiis suis, Vogen, Borecli, Brubno, Zelivy, Zetlic, Zlella, Rac, Cantro cum Rados filio, Sotlec, cum Nicolao et Pet. filiis suis, Martin, cum Nezul fratre suo, Vilcost cum Milostrig, filio suo, Neratde cum Gozeslaus, filio suo, Clivis. Nezbil, Zirac, Dommac, et Cotebic nepotes ipsorum, sicut eos juste ac pacifice possidetis, vobis, et per vos Lanciciensi Ecclesiae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti, etc. Nulli ergo, etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, septimo Idus Januarii, anno nono.
CCXXXIV. . . . . . POLONIENSI ARCHIEPISCOPO. Quod beneficia ecclesiae suae non possint conferri per saeculares. (Apud S. Petrum, IV Idus Januarii.) Ideo sumus ad apicem summi pontificatus, Domino disponente, vocati, ut, nostrae sollicitudinis studio, quae in ecclesiis Dei fuerint emendanda, in melius reformentur, et quod in eis contra statuta canonum attentatur, falce moderaminis apostolici debeat resecari. Eapropter, venerabilis in Christo frater, ut in ecclesia tibi commissa, quae recta sunt liberius valeant adimpleri, ad exemplar felicis recordationis Coelestini papae, praedecessoris nostri, praesentium auctoritate districtius inhibemus, ne in ipsa ecclesia, vel in aliis episcopalibus ecclesiis tuae jurisdictioni commissis, per saecularem potestatem beneficia ecclesiastica de caetero conferantur, cum talis collatio manifeste sacris obviet institutis. Nulli ergo . . . . . nostrae inhibitionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, quarto Idus Januarii, anno nono.
CCXXXV . . . . . . . GNESNENSI ARCHIEPISCOPO, ET SUFFRAGANEIS EJUS. Ut publice uxoratos non admittant ad ecclesiasticas dignitates. (Apud S. Petrum, VI Idus Januarii). [Cum decorem domus Domini,] et locum tabernaculi gloriae suae diligere vos oporteat, accurata vobis est sollicitudine praecavendum, ne in commissis vobis ecclesiis illa temere praesumantur, quae vel in eis lampadem religionis exstinguere, vel munditiam videantur ministrorum Domini maculare. Ad nostram siquidem noveritis audientiam pervenisse, quod quidam, in vestris dioecesibus constituti, publice cum mulieribus contrahentes, ecclesiasticas non verentur suscipere dignitates, et nonnullarum ecclesiarum canonici, quorum lumbos, juxta verbum evangelicae veritatis, deceret esse praecinctos, ac in eorum manibus lucernas bonae operationis ardere, usque adeo luxuriae sordibus putruerunt, quod nec etiam ignominiam suam velint turpitudinemque velare, quin imo filios, ex infami generatione susceptos, ad ministerium altaris, quo se reddunt indignos, indignius secum trahunt, ac si non satis in opprobrium ordinis clericalis eorum incontinentia foret cognita, nisi natorum, in publicum deductorum, loquentiumque testimonium contra ipsos, esset ostensione sedula comprobata. Cumque in ecclesiis, in quibus hujusmodi clerici locum habent, multa enormiter attententur, dum in eisdem fermentata patrum et filiorum, nepotum etiam, et affinium parentela inordinate ministrat, quia videlicet, amore praedominante carnali, reverentia spiritualis tepuit inter ipsos, unde nequaquam unus quodlibet facere propter alium praetermittit per insolentiam eorumdem, interdum ludi fiunt in eisdem ecclesiis theatrales, et non solum ad ludibriorum spectacula introducuntur in eas monstra larvarum, verum etiam in tribus anni festivitatibus, quae continue Natalem Christi sequuntur diaconi, presbyteri, ac subdiaconi, vicissim insaniae suae ludibria exercentes, per gesticulationum suarum debacchationes obscenas, in conspectu populi, decus faciunt clericale vilescere, quem potius illo tempore verbi Dei deberet praedicatione mulcere.. Quia igitur, ex officio nobis injuncto, zelus domus Dei nos comedit, et opprobria exprobrantium ei super nos cadere dignoscuntur, [fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus ,] quatenus, ne per hujusmodi turpitudinem Ecclesiae inquinetur honestas, eos, qui sunt publice uxorati, non admittatis de caetero ad ecclesiasticas dignitates, et admissos repellatis ab eis, quas non possunt sine pravo exemplo et gravi scandalo retinere. [Filiis quoque canonicorum praebendas in eisdem conferri ecclesiis non sinatis, quarum sunt canonici patres eorum, cum, indecorum sit, ut in altaris officio illegitimus filius impudico patri ministret, in quo unigenitus Filius aeterno Patri pro salute humani generis victimatur, praelibatam vero ludibriorum consuetudinem, vel potius corruptelam, curetis ab ecclesiis vestris taliter exstirpare,] quod vos divini cultus et sacri comprobetis ordinis zelatores.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VI Idus Januarii, anno nono.
CCXXXVI. NOBILIBUS VIRIS, DUCIBUS IN POLONIA CONSTITUTIS. Ut desistant ab occupatione facultatum ecclesiarum vacantium. (Apud S. Petrum, IV Idus Januarii). Si, quaecunque super terram habetis, ab eo, qui habitat in coelis, recognoscitis vos habere, satis quidem reputare debetis indignum, ut per potentiam, quam accepistis ab ipso, in ministris suis injuriam inferatis eidem. Accepimus sane, quod, cum aliquos provinciae vestrae praesules a praesenti saeculo migrare contingit, vos, qui, sicut eorum praecipui filii, viduatas deberetis ecclesias consolari, dolorem super ipsarum dolorem apponitis, facultates antistitum decedentium invadendo, quae potius eorum debuerant successoribus conservari. Quia igitur, etsi semper ecclesiis oporteat vos deferre, praesertim tamen viduitatis tempore vos eas convenit revereri, universitatem vestram monemus et exhortamur attentius ac per eum, qui, pro nostris iniquitatibus cruce pendens, Ecclesiae suae privilegium libertatis proprii sanguinis aspersione conscripsit, obtestandos vos duximus et rogandos, quatenus, ecclesias, in vestris finibus constitutas, debita permittentes libertate gaudere, in pastorum decedentium mobiles ac immobiles facultates nullius aestibus avaritiae anheletis, sed eas potius, ut est justum, per locorum capitula libere conservari sinatis, substituendis canonice pontificibus resignandas. Alioquin, quantumcunque, etc., sicut in aliis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, IV Idus Januarii, anno nono.
CCXXXVII. . . . . . PRAEPOSITO ET CAPITULO DE HARLEBECHE. Ut P. clericum recipiant in canonicum. (Apud S. Petrum, IV Idus Januarii.) Cum diligenter attendere vos oporteat, quod gratiam, quam a Christi Ecclesia recepistis, aliis non deceat vos negare, ad impendendum illi fraternitatis vestrae favorem, quam vobis apostolici patrocinii pietas repraesentat, difficiles vos ostendere non debetis, sed tanto liberalius eum in gratiam vestrae communionis admittere, quanto consideratio vestrae conditionis, qui, quod gratis accepistis, gratis dare tenemini, vos ad id debet efficacius provocare. Accedens siquidem ad praesentiam nostram, dilectus filius, magister P. de Sancto Venantio, nobis humiliter supplicavit, ut, qui de provisione pauperum clericorum cogitare tenemur, pietatis oculos aperire dignaremur in ipsum, et, post labores diutinos liberalium studiorum, quibus diutius insudavit, quietem in ecclesia vestra sibi paterna sollicitudine procurare. Nos igitur, attendentes, eumdem magistrum, de cujus moribus et scientia laudabile testimonium perhibetur a multis, non deceret rogare, potius quam rogari, ut vobis ad ecclesiae vestrae ministerium aggregetur, cui per ea, quae sibi dicuntur merita suffragari, poterit, dante Deo, multipliciter existere fructuosus, universitatem vestram rogamus attentius et hortamur, per apostolica scripta mandantes, quatenus, ipsum ob reverentiam apostolicae sedis et nostram, in fratrem, et canonicum admittentes, fraterna charitate tractetis; mandatum apostolicum taliter impleturi, quod Deo gratum, et nobis esse possit acceptum, ac idem magister tanto demum vobis et ecclesiae vestrae devotior teneatur existere, quanto per vos in ea, post sudores scholaris militiae, se gaudebit quietis gratiam liberalius invenisse.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, IV Idus Januarii, anno nono.
CCXXXVIII. . . . . . GNESNENSI ARCHIEPISCOPO. Ut possit ferre signum crucis per provinciam suam. (Apud S. Petrum, II Idus Januarii.) [Quoniam non ignoras, quod in cruce Domini nostri Jesu Christi te oporteat gloriari, pie desideras salutare crucis ejus vexillum de conniventia nostra tuae venerationi permittere, cujus mortificationem jugiter in tuo corpore crederis pro divini nominis amore portare. Nos igitur, attendentes, quod nequaquam tibi sint armaturae coelestis insignia deneganda, qui contra fortem armatum in mundi atrio, suffultus auxilio fortioris, certamine incessante, laboras per arma justitiae triumphare, praesentium tibi auctoritate concedimus, ut salvificae crucis signum per tuam provinciam ante te facias bajulari, nisi cum apostolicae sedis legatus in Polonia fuerit constitutus, ut in hoc ei deferas, tanquam a nostro latere destinato. Datum Romae, apud sanctum Petrum, secundo Idus Januarii, anno nono.]
CCXXXIX. EIDEM. Ut cogat canonicos S. Alberti et S. Petri ad solutionem census. CCXL. . . . . . PRIORI ET FRATRIBUS DE KENING. Recipiuntur sub protectione beati Petri. (Apud S. Petrum, XVII Kal. Februarii.) Congruam officii nostri actionem prosequimur, cum viros religiosos charitate debita confovemus, eorumque votis et desideriis benigno favore annuimus, et, ne indebitis agitentur molestiis, ipsis apostolicae sedis defensionis subsidium impertimur. Eapropter religionis et honestatis vestrae fervorem, fideique constantiam, qua beato Petro et nobis firmitate immobili adhaeretis, studiosius attendentes, ad exemplar felicis memoriae Alexandri papae, praedecessoris nostri, ecclesiam vestram, cum omnibus, quae inpraesentiarum legitime possidet, aut in futurum justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus; statuentes, ut nec episcopo vestro, nec ejus officialibus liceat, vobis vel ecclesiis vestris indebitas exactiones imponere, sive injustis gravaminibus vos ulterius fatigare. In parochialibus autem ecclesiis, quas tenetis, liceat vobis clericos eligere, et dioecesano episcopo praesentare, quibus, si idonei fuerint, episcopus curam animarum committat, ut illi de spiritualibus vobis autem de temporalibus debeant respondere. Praeterea, de Salford, de Ezendum, de Brailes, de Wellesburn, de Herburgbir, et de Stanleia ecclesias, refectioni pauperum et susceptioni hospitum, ex indulgentia dicti praedecessoris nostri, communi assensu omnium vestrum, et rationabili providentia deputatas, auctoritate vobis apostolica confirmamus, ita, quod nulli liceat easdem ecclesias ab usu et utilitate pauperum et hospitum temeritate qualibet removere. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae protectionis, concessionis et confirmationis infringere, etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XVII Kal. Februarii, anno nono.
CCXLI. ARCHIEPISCOPO GNESNENSI. Quod si contingat eum praemori, successor ipsius teneantur ad debita sua. CCXLII. GARINO ABBATI, ET MONACHIS MONASTERII SANCTI APRI TULLENSIS, TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS, IN PERPETUUM. Recipiuntur sub protectione B. Petri. (Apud S. Petrum, III Idus Januarii.) Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, ut et devotionis sinceritas laudaliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praedictum monasterium Sancti Apri, in quo divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; in primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea, quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste ac canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque succcessoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus vocabulis exprimenda: Locum ipsum, in quo praedictum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis; vicum Sancti Apri cum proprio banno, vineis, pratis, terris, silvis, farinariis et servitoribus, ac caeteris appendiciis suis; vineas, in Baromonte et in Barian et in Valleris constitutas; quidquid habetis in Bruriaco et in Saponariis; villam, quae dicitur Videliac., cum banno et appendiciis suis; Alannum, cum ecclesia, banno et appendiciis suis; Silvinicurtem, cum ecclesia, banno et appendiciis suis; villam Stephani, cum ecclesia, banno et appendiciis suis; Molonis villam, cum ecclesia, banno et appendiciis suis; Sensurias, cum ecclesia, banno, et appendiciis suis; capellam de Bulenevilla; decimas Waldonis curtis, pertinentes ad matricem ecclesiam de Sansures; Martiniac. cum ecclesia; quidquid possidetis in Domno-Bricio; ecclesiam de Hurmeto, cum appendiciis suis; quidquid habetis in Adholenisvilla; ecclesiam Sancti Germani, cum capella et omnibus appendiciis suis, et quidquid allodii habetis ibidem; Vallerium, cum banno et appendiciis suis: quidquid habetis apud Pont et apud Fens, et apud Roserias; ecclesiam de Vallibus, et quidquid habetis ibidem; medietatem banni de Astons, et quidquid habetis ibidem; Magnonicurtem, cum ecclesia banno, et omnibus pertinentiis suis; ecclesiam de Blandenaco, cum capella, et quidquid habetis ibidem; possessiones, quas habetis in Rogerengis, in Mandria, in Clusereia, et in Artengys, quidquid habetis in Fontonisvilla, tam in ecclesia quam aliis quae possidetis ibidem; Columbarium, cum ecclesia, banno et omnibus pertinentiis suis; capellam de Hosgerio; capellam de Girminei et alia quae possidetis ibidem; capellam de Angisvilla et quidquid habetis ibidem; capellam de Condrecort, cum omnibus pertinentiis suis; cellam de Castineio, cum omnibus pertinentiis suis; cellam de Beaniville, cum omnibus appendiciis suis; cellam de Landecort, eum omnibus appendiciis suis; cellam de Darrileio, cum omnibus appendiciis suis, et tertiam partem decimarum de Vitel, quam acquisistis a Gerardo, praeposito de Dawileio; decimas, in eleemosynam eidem cellae concessas a Gaufrido, domino de Dawileio, quas habebat in Frana et in Franel; Giberti curtem, cum molendino et omnibus appendiciis suis; medietatem campi Spinalis, cum hominibus, terris, nemoribus et pratis; vineas et redditus, quas habetis apud Lai; vineas et possessiones, quas in Luccio habetis; quidquid habetis in Masnilo; illud quod habetis in molendino de Longort, cum portione illa quam emistis a Malvisin; illud quod habetis a Wacon, et quidquid Erardus, dominus de Sorceio, in eadem villa juris habebat; molendinum de Sauz et Aragia quae idem Erardus habebat in Malvage, et vobis pro multarum injuriarum recompensatione in eleemosynam est largitus, et quidquid prius habebatis in villa praedicta, cum hominibus, terris, nemoribus atque pratis; molendinum super Mosellam, a Roselina et T. filio suo in eleemoynam vobis datum; ex dono magistri Matthaei, molendinum in villa Stephani; sex solidos annui redditus pro vinea, quam habetis in territorio de Firkes; quidquid habetis ex dono Galteri, militis de Vodio, in Anblenivilla, in decimis, terris, nemoribus atque pratis; quidquid habetis in ecclesia Sancti Christophori ab antiquo; terram, quam Carolus miles apud Molonisvillam, laude et assensu . . . . Tullensis episcopi, et Tirrici, domini de Novovillari, in eleemosynam ecclesiae vestrae dedit, et nemus, quod Fosnor appellatur, ex dono Galteri, militis de Vodio. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Prohibemus insuper, ut nullus infra fines parochiae vestrae, sine assensu dioecesani episcopi, et vestro, capellam sive oratorium de novo construere audeat, salvis privilegiis pontificum Romanorum. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi excommunicati, vel forte nominatim sint interdicti, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decernimus ergo, ut nulli omnimodo hominum liceat, praedictum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se, etc. usque subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, etc., usque in finem.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, per manum Joannis, Sanctae Mariae in Cosmedin. diaconi cardinalis, sanctae Romanae Ecclesiae cancellarii, tertio Idus Januarii, indictione IX, Incarnationis Dominicae anno 1206 pontificatus vero domni Innocenti papae III anno nono.
CCXLIII. PATRIARCHAE CONSTANTINOPOLITANO. Confirmatur sententia lata contra Venetos intrantes Ecclesiam suam violenter propter iconam capiendam. (Apud S. Petrum, Idibus Januarii.) [Ex tenore litterarum tuarum nostris fuit auribus intimatum, quod cum charissimus in Christo filius. H. Constantinopolitanus imperator illustris, quamdam iconam, in qua beatus Lucas evangelista imaginem beatae Virginis propriis manibus dicitur depinxisse, quam ob ipsius Virginis reverentiam tota Graecia veneratur, et quasdam reliquias, quae erant in capella majoris Palatii, ponendas in ecclesia Sanctae Sophiae tibi duxerit conferendas, Venetorum potestas, cum ipsis Venetis ad tuam accedens praesentiam, ipsam iconam a te cum instantia postulavit, asserens, eam sibi a praefato imperatore fuisse promissam. Tu vero, cum cognosceres eos in illa nihil juris habere, ipsius petitioni acquiescere noluisti; sed, cum ille diutius institisset, tale ipsi dedisti responsum, quod illam ei nec dabas, nec conferebas, ironice addens, quod ipsam acciperet, si tunc eam posset in ecclesia reperire. Clausa quippe erat ecclesia, et praefata icona in ea non erat, sed in sacrario sub sera triplici collocata. Verum, cum a te obtinere nullatenus potuisset, ut reseraretur ecclesia, in cujus sacrario erat icona praedicta, ab ala ipsius ecclesiae quemdam in ipsa per funem fecit demitti, qui, quaerens per ecclesiam saepedictam iconam, et non inveniens, de mandato potestatis praedictae, unam de magnis ecclesiae januis per violentiam reseravit. Porro, Veneti, ecclesiam ipsam violenter intrantes, cum locum, ubi erat icona, per quemdam Graeculum didicissent, sacrarii ostia frangere incoeperunt. Quod cum ad tuam notitiam pervenisset, amaritudine plenus, ad alam ecclesiae accessisti, et, desuper aspiciens sacrilegium perpetrantes, ex parte omnipotentis Dei, sub interdicti et excommunicationis interminatione inhibuisti eisdem, ne, quod male incoeperant, praesumerent consummare. Sed, cum nec sic a perpetratione sacrilegii destitissent, praedictam potestatem, cum omnibus consiliariis et fautoribus suis, candelis accensis, publice ac solemniter vinculo anathematis innodasti. Ipsi vero tamen interdicti quam anathematis sententia vilipensa, ostia sacrarii confregerunt, et, asportantes exinde violenter iconam, eam in ecclesia, quae graece Pantocraton dicitur, collocarunt. Tu vero, ad dilectum filium. B. tituli Sanctae Susannae presbyterum cardinalem, apostolicae sedis legatum, accedens, ipsi rei seriem intimasti, qui eodem die latam a te sententiam confirmavit, ecclesias omnes, quae sunt in parte sacrilegorum ipsorum, subjiciens interdicto. Unde, nobis humiliter supplicasti, ut utramque sententiam dignaremur apostolico munimine roborare. Licet igitur nos opinionem illam, qua quidam Graeci aestimant, quod spiritus beatae Mariae virginis in praedicta imagine requiescat, propter quod ipsam forte plus debito venerantur, tanquam superstitiosam minime approbemus et pactionem, de partiendis reliquiis et aliis factis initam, tanquam illicitam detestemur; ne tamen sacrilegii crimen remaneat incorrectum, utramque sententiam, interdicti et excommunicationis videlicet, sicut rationabiliter sunt prolatae, auctoritate apostolica confirmamus et praecipimus usque ad satisfactionem condignam, appellatione remota, firmiter observari. Nulli ergo. . . . . nostrae confirmationis et jussionis infringere, etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Idibus Januarii, anno nono.]
CCXLIV. . . . . . . ELECTO, ET CAPITULO MOTHONENSIS ECCLESIAE . Recipiuntur sub protectione. (Apud S. Petrum, XIV Kal. Februarii) Cum a nobis petitur, etc., usque assensum, ecclesiam vestram, cum omnibus bonis, quae inpraesentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum justis modis, dante Domino, poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus; specialiter autem quosdam redditus, quos . . . . imperator Constantinopolitanus, consueverat in ecclesia memorata suscipere, quos etiam nobilis vir, W. Campanen. nunc princeps Achaiae, ipsi Ecclesiae, de assensu. dilecti filii, B. tituli Sanctae Susannae presbyteri cardinalis, apostolicae sedis legati, in perpetuum dicitur remisisse, sicut ipsos juste, ac pacifice possidetis, vobis, et per vos eidem Ecclesiae, auctoritate apostolica a confirmamus, et praesentis scripti privilegio communimus. Nulli ergo . . . . . nostrae protectionis et confirmationis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XIV Kalendas Februarii, anno nono.
CCXLV. EISDEM. Confirmatur statutum eorum super decimis. (Apud S. Petrum, XIV Kal. Februarii.) Solet annuere, etc., usque impertiri. Cum igitur dilectus filius, B. tituli Sanctae Susannae presbyter cardinalis, apostolicae sedis legatus, sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis, duxerit statuendum, ut de terris, hominibus, vineis, hortis, olivetis, casalibus, decimis, possessionibus et aliis redditibus Ecclesiae vestrae, tu, fili electe, duas, vos vero, canonici, tres partes percipere debeatis, nos, vestris postulationibus gratum tribuentes assensum, statutum ipsum, sicut provide factum est, et a vobis sponte receptum, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti privilegio communimus. Nulli ergo . . . . nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XIV Kalendas Februarii, anno nono.
CCXLVI. EISDEM. Quod fructus praebendae vacantis convertant ad communes usus. (Apud S. Petrum, XIV Kal. Februarii.) Justis petentium desideriis, etc., usque postulationibus inclinati, praesentibus vobis litteris indulgemus, ut, quandiu praebendam aliquam in Ecclesia vestra vacare contigerit, fructus ipsius in communes usus libere convertatis, ita tamen, ut hac occasione ultra legitimum tempus praebenda non vacet. Nulli ergo . . . . nostrae concessionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XIV Kalendas Februarii, anno nono.
CCXLVII. . . . . CAPELLANO ECCLESIAE SANCTI NICOLAI MOTHONENSIS EXTRA PORTUM. Redditus quadraginta perperorum, ei a principe Achaiae assignatus, auctoritate apostolica confirmatur. (Apud S. Petrum, XIV Kal. Februarii.) Justis petentium desideriis, etc., usque assensu, redditum quadraginta perperorum, quod tibi dilectus filius, nobilis vir, Ur. Campanen. princeps Achaiae, in obitu bonae memoriae nobilis viri, Henrici Rondeth, misericorditer assignavit, sicut ipsum juste possides et quiete, devotioni tuae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo . . . . nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XIV Kalendas Februarii, anno nono.
CCXLVIII. PAMPILONENSI EPISCOPO, ET P. DE CASTRO NOVO, ET FRATRI RAD. MONACHO FONTIS FRIGIDI, APOSTOLICAE SEDIS LEGATIS. Quod secundum prius mandatum procedant in causa super matrimonio regis . (Apud S. Petrum, V Kal. Februarii.) Dudum nos vobis scripsisse recolimus, charissimum in Christo filium nostrum, P. Aragonum regem illustrem, transmissa nobis insinuatione monstrasse, quod, cum dilectam in Christo filiam, nobilem mulierem, M. natam quondam G. Montis. Pesulan. sibi de facto matrimoniali foedere copulasset, apparuit tandem, quod quamdam carnaliter praecognoverat, eamdem nobilem proxima consanguinitatis linea contingentem, quin et eadem mulier virum habuit superstitem, cum quo antea contraxerat, videlicet nobilem virum . . . . comitem convenarum, propter quod idem rex, tanquam vir catholicus et Deum timens, cauteriatam conscientiam super hoc gerens, ac metuens ex hoc animae suae periculum imminere, ad apostolicae sedis oraculum duxit quantocitius recurrendum. Unde, nos vobis apostolicis dedimus litteris in mandatis, ut, si talis appareret super hoc accusator, cujus accusatio esset admittenda de jure, vos, partibus convocatis, audiretis causam, et eam, si partes assensum praestarent, sublato appellationis obstaculo, fine curaretis canonico terminare. Alioquin, gesta omnia conscribentes, sub testimonio litterarum vestrarum ea nobis fideliter mitteretis, praefixo partibus termino competenti, quo per procuratores idoneos nostro se conspectui praesentarent, justum, auctore Deo, judicium recepturae, Nuper autem idem rex nobis intimare curavit, quod eadem nobilis consanguinitatis etiam ei linea copulatur. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, ad locum partibus competentem quantocius accedentes et Deum habentes prae oculis, tam super duobus praescriptis, quam etiam super consanguinitatis articulis et aliis, si qua de jure idem accusator duxerit proponenda, secundum formam prioris mandati, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, procedatis. Quod si non omnes . . . . duo vestrum, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, V Kalendas Februarii, anno nono.
CCXLIX. ILLUSTRI REGI SICILIAE. Congundet quod fuerit liberatus a custodia indignorum, et ad bene agendum hortatur. (Apud S. Petrum, IV Kal. Februarii.) Quantae jucunditatis affectus in apostolici cordis armario se transfuderit, per tuae serenitatis litteras intellecto, quod manus Domini de illorum indigna te custodia liberavit, qui, quasi diceret lupa ovi, agnum tuum melius te lactabo, curam a te removerant, quam pia tibi genitrix deputarat, inde poteris existimare, quod, quandiu fuisti sicut Domino placuit, in illo articulo constitutus, cum multarum anxietatum angoribus circa te se sedulo retorquebat nostrae meditationis aspectus, utpote qui, quasi nobis dicere non cessares. In te jactatus sum ex utero matris meae, vehementissimis nos doloribus tabescere faciebas, quia tibi, quem pietate commoti dicere fingebamus, Domine, vim patior, festinato non poteramus auxilio respondere. Nec est siquidem sub admiratione ducendum, quod tua nos ita et contristavit detentio, et liberatio jucundavit, cum et praeter Ballii rationem, quod non tam ex dispositione materna, quam jure regni suscepimus exsequendum, tuae propterea non possimus tutelae ac defensioni deesse, quia, cum a voce Prophetae dicentis nobis: Pupillo tu eris adjutor, aures non debeamus avertere, te pupillum in tuo jure tenemur specialius confovere. Hinc est utique, quod pro tua justitia defendenda saepe duximus noctes insomnes, et prandium in coenam convertimus, ut, vel cogitando soli, vel cum aliis conferendo, pacificandi tibi haereditatem tuam modos utiles invenire possemus. O quoties euntium et redeuntium nuntiorum examina sibi invicem obviarunt, qui per varias orbis partes pacis tuae procuratrices litteras detulere! Quoties epistolae, pro tua tuique regni tranquillitate mittendae, notariorum fatigavere calamos, et scribarum atramenta siccarunt! Quoties multitudines, undecunque de mundi partibus venientes, propter occupationes instantes, quibus erga tua commoda versabamur, sua doluere negotia retardata! Quid autem de multis et magnis dicemus expensis, quas pro diversis et variis regni tui necessitatibus studuimus erogare? Sed et fratribus et consanguineis non pepercimus; quorum etsi fuerit labor plurimus, gaudendum est, quia nonnunquam exstitit fructuosus. Nunc igitur, cum jam in tua liberatione pene nos Deus fecerit praeteritorum omnium oblivisci, mulieri evangelicae comparandos, quae, cum pepererit filium, pressurae minime recordatur, nobis non restat aliud quam gaudendum, quia, quamvis ad plenitudinem tuae pacis deesse aliquid videatur, speramus tamen, quod, si tuum in Domino jactaveris cogitatum, et eorum providis consiliis acquieveris, qui te, post violentorum custodiam, in suae sedulitatis obsequium receperunt, ille, per quem reges regnant, et principes principantur, tuum solium confirmabit, et dabit tibi fortitudinem ac virtutem, per quas possis inimicis obsistere, tuumque populum feliciter gubernare. Monemus ergo serenitatem regiam, et hortamur attentius, et per apostolica scripta mandamus, quatenus, elevato ad Deum corde, quotidianis precibus ab eo confortari corpore ac mente requiras, gaudensque, quod in eorum fideli custodia es repositus, vel quorum curam tua tibi genitrix deputavit, vel, qui loco eorum, qui ex ipsis decesserant, successerunt, maturis eorum intendendo consiliis, moralibus satagas imbui disciplinis. Nos enim tranquillitati et paci tuae sollicitudine intendimus indefessa, regiaeque serenitatis augmentum spiritualibus vigilamus et temporabilibus auxiliis promovere, sperantes in Domino, quod diligentiam et benevolentiam sedis apostolicae, matris tuae, tanquam devotus filius, corde semper et opere recognosces.
Datum Romae, apud S. Petrum, IV Kal. Febr. anno nono.
CCL. . . . . REGIS SICILIAE FAMILIARIBUS. De eodem. CCLI. ARCHIEPISCOPIS ET PRAELATIS, AC COMITIBUS, PER REGNUM SICILIAE. Ut obediant et faveant regi Siciliae. CCLII. EPISCOPO SUESSIONENSI. Ut attentata contra bona ecclesiae suae in irritum revocet. (Apud S. Petrum, IV Kal. Februarii.) Justis petentium, etc., usque complere. Cum igitur pro subsidio terrae sanctae, et Constantinopolitano imperio roborando, ad partes Occidentales accesseris, et labores sustinueris plurimos et expensas, ne ex eo detrimentum incurras, unde debes potius gratiam promereri, praesentium auctoritate statuimus, quatenus, si quid in tuum, vel ecclesiae Sancti Georgii Constantinopolitani tibi commissae, super Hospitali, aut rebus aliis ad eamdem ecclesiam pertinentibus, post tuum recessum, fuerit praejudicium attentatum, in irritum revocetur et ad statum debitum reducatur. Nulli ergo . . . nostrae constitutionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, quarto Kalendas Februarii, anno nono.
CCLIII. HIEROSOLYMITANO PATRIARCHAE, APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Prorogatur terminus veniendi ad curiam Romanam. (Apud S Petrum, III Nonas Februarii.) Ex parte tua fuit nobis humiliter supplicatum, ut, cum tibi et venerabili fratri nostro . . . Antiocheno patriarchae, in causa, quae super Tyren. Ecclesia inter Hierosolymitanam et Antiochenam Ecclesiam vertitur, a festo beati Lucae proximo praeterito usque ad triennium, peremptorium terminum duxerimus praefigendum, de nostra tibi permissione liceret terminum ipsum, quantum cum eodem patriarcha convenire poteris, prorogare, vel saltem usque ad octavam Epiphaniae praedictum triennium secuturam, si de alterius partis processerit voluntate, cum, tempore illo, quo tibi et eidem patriarchae terminus est praefixus, commode non possitis personaliter, vel per responsales idoneos vos nostro conspectui praesentare. Nos igitur, necessitates, quae utrique Ecclesiae inpraesentiarum imminent, attendentes, benigne concedimus postulata.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, tertio Nonas Februarii, anno nono.
CCLIV. EIDEM. Consultanti respondetur super dubiis declarandis. (Apud S. Petrum, II Kal. Februarii.) [Tuae fraternitatis discretio postulavit per sedem apostolicam edoceri, utrum clericos illos, qui ad partes Hierosolymitanas sine litteris commendatitiis veniunt, permittere debeas celebrare divina, cum plerique illorum, de quorum canonica ordinatione non constat, statim ut veniunt, praesumant non expetita licentia celebrare? ] Alii quoque, quos fama publica monachos asserit, vel canonicos regulares, in saeculari habitu incedentes, se saeculares clericos mentiuntur, de quibus, cum probari non possit, quod vitam sint religiosam professi, responsum apostolicum expetisti, utrum ad partes remitti debeant cismarinas, ut episcoporum suorum, et abbatum monasteriorum illorum, in quibus dicuntur regularem habitum assumpsisse, litteris doceant se non esse monachos, vel canonicos regulares, vel debeant potius in saeculari habitu tolerari? [ Nos autem tuam in Domino sollicitudinem commendantes, fraternitati tuae super primo articulo respondemus, quod, nisi legitime tibi constiterit, sive per litteras, sive per testes, de illorum ordinatione canonica, qui penitus sunt ignoti, non debes ipsos permittere tuis plebibus celebrare, sed, si forsan eorum aliqui secreto ex devotione celebrare voluerint, poteris sustinere] [. Super secundo vero articulo, inquisitioni tuae duximus respondendum, quoniam clerici, qui sunt de apostasiae crimine infamati, quod videlicet habitum abjecerint regularem, non sunt in saeculari habitu tolerandi, sed per districtionem ecclesiasticam coercendi, donec, deficiente probatione ad infamiam abolendam, purgationem canonicam curaverint exhibere.] Quaesivisti praeterea, ut, cum domus Templi et Hospitalis, aliaque loca religiosa immunitatem praebeant iis, qui ad ipsa confugiunt facinoribus perpetratis, et hujusmodi occasione refugii homicidia, et alia multa enormia in illis partibus committantur, utrum, confugientes pro suis excessibus ad loca praedicta, reservata ipsis integritate membrorum, in publico carcere valeant retrudi, perpetuo pane tribulationis et aqua angustiae sustentandi. Subsequenter etiam quaesivisti, ut, cum debitores, qui domos suas pignori obligarunt, a creditoribus, qui praedictas domos inhabitarunt, tantum in sortem postulent computari, quantum, si locassent easdem, ab aliis recepissent, et ob hoc non modicum scandalum generetur, utrum propter hujusmodi scandalum evitandum tolerari valeant creditores, ne in sortem computent illud, quod debitores ab aliis fuissent pro locatione annua consecuti. Nos autem, scientes, te in jure sufficienter instructum, et nequaquam quid juris sit in praedictis articulis ignorare, super eis inquisitioni tuae non duximus respondendum, ne forsan intentioni tuae nostra fortius responsio contrairet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, secundo Kalendas Februarii, anno nono.
CCLV. . . . . . ELIENSI EPISCOPO. Ut P. subdiaconum absolvat a voto. (Apud S. Petrum, VII Idus Februarii.) Ad apostolicam sedem accedens dilectus filius, Henricus de Wiceton, subdiaconus, Lincolniensis dioeceseos, humili nobis insinuatione monstravit, quod, cum olim, magis ob dilectionem et favorem inclytae recordationis Riccardi regis patris, cujus tunc clericus existebat, cum idem rex iter peregrinationis arripuit, quam ex alia devotione, susceperit signum crucis, quia propter gravia impedimenta, quae casualiter emerserunt, votum emissum non est hactenus prosecutus, nunc, senectute praeventus, cujus signum facies respersa canum albedine profitetur, factus est, ut asserit, invalidus ad eundum. Unde, quia, si cogeretur impotens in Hierosolymitanam provinciam transfretare, provenire sibi periculum formidabat, et terrae sanctae subsidium aliquod accedere non credebat, nobis humiliter supplicavit, ut ipsum a labore peregrinationis misericorditer absolvere dignaremur, maxime, cum velit secundum facultates suas in terram sanctam congruum subsidium destinare per terminos competentes, promittens, quod in festo beati Joannis Baptistae proximo venturo viginti et quinque marcas, et consequenter in festo resurrectionis Domini viginti et quinque libras, ac postmodum subsequenter in eodem festo, anno revoluto, viginti et quinque libras sterlingorum, pro terrae sanctae subsidio in Anglia, cui voluerimus, assignabit. Nos igitur, attendentes impedimenta praescripta, et volentes parcere laboribus senectutis ipsius, cum utilius forsan Domino suo valeat obsequi Creatori, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus praedictum subdiaconum ab hujusmodi voto, auctoritate nostra suffultus, absolvas, prius tamen ab ipso sufficienti cautione recepta, quod subventionem praedictam pro terra sancta dilecto filio, fratri . . . . . . magistro domus Templi Londoniensis, per praescriptos terminos solvere procurabit, injungens eidem, quod de caetero vacet studiosius operibus pietatis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, septimo Idus Februarii, anno nono.
CCLVI. FLORENTINO EPISCOPO. Ut F. diaconum promoveat ad sacros ordines. (Apud S. Petrum, VIII Idus Febr.) Accedens ad praesentiam nostram dilectus filius, F. diaconus, parochianus tuus, humili nobis insinuatione monstravit, quod, cum a suis aemulis diceretur, quod esset filius sacerdotis, tu ipsum nec promovere ad presbyteratus ordinem voluisti, nec permisisti ab alio promoveri, quanquam vel id, vel aliud probatum non fuerit contra ipsum. Quocirca, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si diaconus ipse publice fuerit hujusmodi nota respersus, et de ipsa legitime tibi constare non poterit, purgatione ab ipso recepta, dummodo aliud canonicum non obsistat, ipsum non differas propter hoc ad sacerdotis officium promovere, quia, licet non sit nota delicti, est tamen nota defectus impedientis ad sacros ordines promoveri.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VIII Idus Februarii, anno nono.
CCLVII. CAPITULO VASTINENSI. Toleratur quaedam ordinatio facta in ecclesia sua per capitulum. (Apud S. Petrum, VII Idus Februarii.) Nisi essent viri providi et honesti, tam ii qui ordinationem fecerunt, quam illi circa quos facta est ordinatio in ecclesia vestra super negotio prioratus, ordinationem illam valde suspectam propter exempli perniciem haberemus. Quod ergo post concertationem diutinam ordinatum est circa unum de duobus electis, ut ipse habeat prioratum, hoc ex jurisdictione delegata secundum justitiam videtur esse statutum. Quod autem ordinatum est circa reliquum, ut ipse viginti libras de proventibus prioratus percipiat annuatim, hoc secundum providentiam intelligitur esse praeceptum ex arbitraria potestate, cum in delegatos fuerit compromissum, qui, auctoritatem sibi retinendo commissam, se pro bono pacis et utilitatis haec ordinasse fatentur. Quia igitur haec ordinatio ab omnibus est recepta, possuntque licite prior et capitulum de proventibus suis propter causas praedictas, non quidem ex pactione partium, sed ex jussione judicum, provisionem hujusmodi exhibere, nos eam hoc habito moderamine toleramus, ut ad praestationem quadraginta librarum non dignitas prioratus, sed persona prioris maneat onerata, ne forte vel circa proventus aliqua videatur facta sectio prioratus, ita quod, ipso priore defuncto, successor ipsius ad praestationem quadraginta librarum minime teneatur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, septimo Idus Februarii, anno nono.
CCLVIII. R. EPISCOPO ET CLERO VITERBIENSIBUS. Ut restituant ea quae J. amiserat propter defensionem fidei subtracta a Patarenis. (Apud S. Petrum, Nonis Februarii.) Lacrymabilem dilecti filii, Joannis Boni recepimus quaestionem, quod, cum venerabilis frater noster . . . episcopus. et dilectus filius, C. archidiaconus, Urbevetani, vobis auctoritate nostra firmiter dederint in praeceptis, ut, nisi . . . . potestas Viterbiensis, praedicto Joanni infra certum terminum ea, quae in odium fidei catholicae sibi abstulerant Patareni, restitui faceret, quousque ipsi esset de praedictis plenarie satisfactum, ab officio quolibet ecclesiastico cessaretis, vos, licet ei non fuerit in aliquo satisfactum, praeceptum eorum surdis auribus transeuntes, non destitistis divina officia celebrare. Cum igitur, ex injuncto nobis officio, eidem non debeamus desse, qui ob defensionem catholicae fidei detrimentum hujusmodi dignoscitur incurrisse, universitati vestrae per apostolica scripta firmiter praecipiendo mandamus, quatenus vel, juxta quod episcopus et archidiaconus supradicti vobis auctoritate nostra mandarunt, a divinorum celebratione cessetis, vel de vestris exhibeatis praedicto J. recompensationem congruam praedictorum.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Nonis Februarii, anno nono.
CCLIX. . . . . . CABILONENSI, ET . . . . . CATALAUNENSI, EPISCOPIS, ET . . . . . PRIORI CLAREVALLENSI. Causam episcopi Tullensis ipsis committit definiendam. (Apud S. Petrum, Kalendis Februarii.) [In nostra praesentia constitutus venerabilis frater noster . . . Tullensis episcopus, lacrymabiliter est conquestus, quod, cum olim ad procurandam causam, quae inter ipsum et bonae memoriae . . . decanum Tullensem, super dilapidatione, excommunicatione, perjurio, ac quibusdam aliis vertebatur, W. et J. presbyteros, procuratores instituens, ipsos ad sedem apostolicam duxerit destinandos, cum de ipsorum fide postmodum titubasset, mandatum, quod eisdem dederat, infra modicum temporis spatium revocavit; sed ipsi, licet mandati revocatorias litteras recepissent, nihilominus, in negotio processerunt et, pro procuratoribus se gerentes, cum adversario suo, Joffrido scilicet, archidiacono Tullensi, judicium sunt ingressi cum eodem, demum ad dilectos filios, G. Parisiensem archidiaconum et magistrum R de Corzon, canonicum Noviomensem, et R. Sancti Victoris poenitentiarum, in ejusdem praejudicium nostras litteras impetrantes. Quorum citatio licet eidem episcopo minime fuerit praesentata, cum tamen ad ejus notitiam devenisset, quod eisdem erat causa commissa, quae inter ipsum et dictos decanum et archidiaconum vertebatur, ad eorum praesentiam properavit. Cumque dictus episcopus, per multam instantiam nostri rescripti copiam habuisset, et ejusdem tenorem cum viris prudentibus inspiceret diligenter, admirans plurimum, quod supradicti presbyteri, tanquam procuratores hujusmodi litteras impetrarant, ad probandum, quod falsi procuratores fuerant, ab ipsis judicibus inducias postulavit, qui, exceptionem oppositam inutilem, et supervacuam reputantes, ad probationem ipsius dilationem concedere noluerunt, propter quod idem episcopus ad appellationis beneficium convolavit, et ab ipsorum judicum praesentia recessit appellans. Ipsi vero, appellationi minime deferentes, in negotio ipso procedere,, ac, lite non contestata et juris ordine praetermisso, testes contra ipsum episcopum recipere praesumpserunt, et, ipsum a Tullensi Ecclesia per sententiam removendo,] praeter formam mandati nostri, Tullensi capitulo concesserunt eligendi sibi pontificem liberam facultatem. Cum autem dicti episcopus, et P. archidiaconus, propter hoc ad nostram nuper praesentiam accessissent, et super ipsorum processu judicum coram nobis aliquandiu litigassent, idem episcopus tredecim testes, quosdam abbates, et monachos nigri et albi ordinis, et quosdam clericos saeculares, induxit, quibus diligenter examinatis, ex ipsorum depositionibus apparuit evidenter, quod, cum supradictus episcopus ad probandam exceptionem praescriptam petiisset inducias, ipsas praetaxati judices negaverunt eidem, et quod, licet idem episcopus propter hoc ad sedem apostolicam provocasset, ipsi tamen in negotio post appellationem ad nos interpositam processerunt. [Nos vero, licet vix fidem potuerimus adhibere, quod saepedicti judices, utpote viri litterati, providi et honesti, taliter, ut dictum est, processissent, maxime cum in sua relatione, quam ad nostram praesentiam transmisere, de hujusmodi exceptione proposita nullam fecerint mentionem, quia tamen episcopus saepedictus per viros religiosos pariter et honestos, de quibus non est verisimile, quod, suae salutis obliti, ac juramenti religione contempta, falsum testimonium tulerint, nobis fecit super his, quae proposita, sunt plenam fidem; attendentes, quod falsi procuratoris exceptio, non solum ante sententiam, verum post etiam sententiam potest objici juxta canonicas et legitimas sanctiones, utpote qua probata judicium nullum et nullus momenti controversiae reputantur, de consilio fratrum nostrorum, processum supradictorum judicum sententialiter duximus irritandum, in eum statum negotium reducentes,] in quo erat quando ipsum coram nobis coeperat actitari, ut videlicet idem episcopus, quemadmodum bonae memoriae, G. Remensis archiepiscopus, apostolicae sedis legatus, decreverat, tanquam de dilapidatione suspectus, ab administratione temporalium sit suspensus, et tanquam de perjurio infamatus ab exsecutione spiritualium maneat interdictus. Unde, ne interim Tullensis Ecclesia sine provisoris officio desoletur, dilectum filium, abbatem Sancti Urbani, procuratorem statuimus in utrisque. Verum, cum dictus J. archidiaconus, episcopum ipsum super dilapidatione et perjurio impetierit coram nobis, adjiciens, quod idem episcopus post suspensionis sententiam divina praesumpsit officia celebrare, ac, lite legitime contestata, idem archidiaconus quosdam testes induxerit, quia tamen super articulis ipsis nobis non potuit plene de veritate liquere causam ipsam vestro duximus examini committendam, et, attestationes receptas sub bulla nostra vobis transmittentes inclusas, per apostolica scripta mandamus, quatenus, ad locum competentem, et tutum, vel, si locum competentiorem, et tutiorem nequiveritis invenire, apud Lingonas partibus convocatis, recipiatis testes, quos utraque pars duxerit producendos, et, attestationibus solemniter publicatis, et tam episcopi quam partis alterius rationibus, et defensionibus intellectis, causam ipsam, si de partium processerit voluntate, appellatione remota fine canonico terminetis, ita quod, si legitime vobis constiterit bona Tullensis Ecclesiae per culpam ipsius episcopi alienata fuisse, ab eadem ecclesia ipsum amovere curetis. Alioquin, cum de alienatione jam constet, quamvis idem episcopus culpam refundat in alios, quia tamen super hoc vehementer habitus est suspectus, et graviter infamatus, purgationem ipsi canonicam indicatis. Si vero partes non consenserint, ut per vos quaestio terminetur, vos, sufficientissime causam instructam ad nostram praesentiam transmittentes, praefigatis partibus terminum competentem, quo se nostro conspectui repraesentent, sententiam recepturae. Inquiratis praeterea diligenter, quanto debitorum onere praefatus episcopus episcopatum Tullensem invenerit obligatum, quantumque per eum de ipso debito fuerit persolutum, et utrum episcopatum ipsum melioraverit in aliquibus, et in quantis, utrumve alienata velit, et possit sine distractione aliqua restaurare, ut, si forsan ad nos fuerit facienda relatio super his omnibus, nos reddatis per vestras litteras certiores. Testes autem, qui, super dilapidationis articulo, ab utralibet parte fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore, subtraxerint per censuram ecclesiasticam, etc. Nullis litteris obstantibus praeter assensum partium a sede apostolica impetratis. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Kalendis Februarii, anno nono.
CCLX. . . . . . LINGONENSI, ET . . . . . CATALAUNENSI, EPISCOPIS, ET . . . . . PRIORI CLAREVALLENSI. Committit eis causam primiceriatus Tullensis . (Apud S. Petrum, Kalendis Februarii). Cum accessissent ad apostolicam sedem, dilecti filii, Sy. archidiaconus Tullensis capituli procurator, venerabilem fratrem nostrum Hugonem, Hostiensem episcopum, eisdem concessimus auditorem, in cujus praesentia archidiaconus proposuit memoratus, quod, cum olim dilectus filius, magister Wls, subdiaconus noster, H. et F. Tullenses canonici, nostris auribus intimassent, quod primiceriatus et Scholastria in Tullensi Ecclesia tanto tempore vacavissent, ut ad manus nostras illorum personatuum esset donatio devoluta, dilectis filiis. . . . Altae Silvae, et. . . . Belli Pratri abbatibus, et . . . . Columbae monasterii decano, dedimus in mandatis, ut super hoc inquirerent veritatem, et, si personatus illos tanto tempore vacasse constaret, quod, juxta Lateranensis statuta concilii, ad nos ipsorum esset devoluta donatio, ipsi personas idoneas de Tullensi Ecclesia, vel aliunde, in ipsis instituerent personatibus vice nostra, et eosdem facerent ab illis, pacifice possideri. Ipsi vero judices, mandatum apostolicum exsequentes, partes ad suam praesentiam citaverunt, et die statuta, dictis magistro W. et F. comparentibus coram ipsis, Joannes, presbyter, cum Tullensis capituli litteris ipsorum se conspectui praesentavit, in quibus idem se capitulum excusabat, quod ad locum, ab eisdem judicibus constitutum, sine rerum et personarum discrimine, propter . . . ducem Lotharingiae, qui eos diffidaverat, accedere non valebant, et hoc ipsum dictus presbyter proprio volens juramento firmare, locum, ad quem Tullenses canonici tute possint accedere, postulavit. Cumque super hoc inter dictos magistrum et presbyterum fuisset aliquandiu litigatum, demum idem presbyter, requisitus praestare juramentum, quod prius obtulerat, recusavit, et, vocem appellationis emittens, litteras capituli praesentavit, in quibus ad appellandum solummodo procurator exstiterat institutus. Verum, judices supradicti, excusationes ab ipso sacerdote propositas et appellationem interpositam frustratorias reputantes, de prudentum virorum consilio, receperunt testes, quos dicti magister et F. introducere voluerunt, diem aliam apud Sanctum Aprum saepedicto capitulo praefigentes, qui cum nec ea die curassent in judicio comparere, judices ipsi, attestationibus solemniter publicatis, cum constitisset eisdem, quod tandiu primiceriatus in Tullensi Ecclesia vacavisset, ut ejus ad nos donatio pertineret, ipsum vice nostra supradicto S. archidiacono contulerunt; quam concessionem idem archidiaconus petiit auctoritate apostolica confirmari. Dictus vero G. capituli procurator, ex adverso respondit, quod hujusmodi concessio, et processus judicum praedictorum, debebant merito retractari, utpote qui post appellationem, ad nos pro diversis gravaminibus legitime interpositam, processerunt, prima siquidem citatione capitulum ipsum edicto peremptorio evocarunt, et, cum postmodum ad eorum praesentiam proprium nuntium capitulum destinasset, licet ipsi nuntius, allegando, quod ad praefixum locum propter viarum discrimina et insidias capitales capitulum accedere non poterat, vel sufficientes transmittere responsales, sollicite postularet locum tutum partibus assignari, excusationem tamen hujusmodi dicti judices admittere contempserunt, propter quod idem nuntius, sicut in mandatis acceperat, ad appellationis praesidium convolavit. Praeterea, dictus procurator adjecit, quod eorumdem judicum processus ex ea causa judicandus erat invalidus, quoniam ad sententiae calculum processerunt, lite minime contestata; contra quod fuit ex parte archidiaconi replicatum, quoniam appellationi hujusmodi non fuit aliquatenus deferendum, cum non ex causis legitimis, sed frustratorie duntaxat fuerit appellatum. Cum enim fuisset capitulum citationibus legitimis evocatum, simplicem nuntium, et non responsalem idoneum destinavit, qui, cum excusationem capituli allegasset, et super ea obtulisset proprium juramentum, postmodum illud praestare noluit requisitus. Cum igitur excusatio, ab eodem nuntio proposita, delusoria merito videretur, appellatio, super ea interposita, fuit merito respuenda, maxime, cum idem nuntius litteras capituli praesentarit, in quibus continebatur expresse, quod ad provocandum tantummodo fuerat destinatus. Sed nec illud nocere posse pars eadem respondit, quod, lite non contestata, dicti judices processerunt, cum non causae cognitio, sed inquisitio veritatis solummodo ipsis fuerit demandata, propter quod in inquisitione ipsa non fuerat judiciarii ordinis solemnitas observanda. Ad haec, capituli pars respondit, quia, quamvis in quibusdam inquisitionibus omnimoda juris solemnitas non servetur, in inquisitione tamen hujusmodi servari debuit ordo juris, quoniam, cum possessionum et reddituum, olim ad primiceriatum spectantium, quidam sint pacifici possessores, eisdem sine juris ordine nec debebant, nec poterant spoliari. Praeterea, et si dicti judices potuerint sine causae cognitione procedere, solemniter tamen de causa cognoscere potius elegerunt, Tullenses canonicos, tanquam partem, ad suum judicium evocando. Fuit insuper ex parte capituli allegatum, quod rescriptum, ad praedictos judices impetratum, exstitit per falsi suggestionem obtentum. Cum enim communi consensu et unanimi voluntate canonicorum Tullensium fuerit constitutum, ne primiceriatus dignitas esset ulterius in Ecclesia memorata, inter canonicos ipsos primiceriatus proventibus et possessionibus distributis, et eadem institutio a bonae memoriae Alex. papa praedecessore nostro, fuerit postmodum confirmata evidenter apparet, quod primiceriatus ipse multo tempore non vacavit, sicut nobis fuerat falsa insinuatione suggestum. Contra quod pars archidiaconi sic respondit, quod, cum illa dignitas ad publicam et communem Tullensis Ecclesiae honestatem ibidem fuerit instituta, absque sedis apostolicae auctoritate in eadem ecclesia non potuit aboleri. Confirmatio quoque, super tam illicita constitutione obtenta, firmare non potuit, quod erat invalidum ipso jure. Praeterea, iidem canonici, post haec omnia, Terricum archidiaconum in primicerium communiter elegerunt, qui fuit postmodum auctoritate apostolica confirmatus, propter quod non solum confirmationi obtentae tacite renuntiasse videntur, sed etiam institutionem propriam revocasse. Sed ad haec pars capituli replicavit, quia quod de ipso T. factum est, eis praejudicare non potest, qui non per electionem canonicam, sed per intrusionem potius sibi primiceriatus officium usurpavit. Nos igitur, his et aliis, quae coram episcopo memorato partes proponere curaverunt, plenius intellectis, quod a supradictis judicibus factum est, tanquam inordinate praesumptum, de fratrum nostrorum consilio, irritamus; causam ipsam de utriusque partis assensu vestro examini committentes. Quocirca, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita diligentius veritate, si vobis constiterit, Tullenses canonicos, ne ulterius in Tullensi Ecclesia primiceriatus esset officium, communiter statuisse, ac statutum ipsum auctoritate sedis apostolicae fuisse postmodum confirmatum, vos illud faciatis in suo robore permanere, nisi postea dicti canonici contra venerint, aliquem videlicet in primicerium eligendo. Si vero constare nequiverit quod taliter, ut dictum est, fuerit constitutum, vel auctoritate apostolica confirmatum, seu fuerit sufficienter ostensum, quod iidem canonici post confirmationem, vel ante, contra praetaxatum venerint institutum, causam ipsam ad nostram praesentiam remittatis, quae super his inveneritis, per vestras nobis litteras fideliter intimantes, nullis litteris obstantibus, praeter assensum partium a sede apostolica impetratis. Quod si non omnes . . . . duo vestrum, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Kalendis Februarii, anno nono.
CCLXI. CAPITULO ET UNIVERSO CLERO MAGDEBURGENSIBUS. Confirmatur electio facta de archiepiscopo . (Apud S. Petrum, VI Idus Februarii.) Illa quotidiana instantia, sollicitudo videlicet Ecclesiarum omnium, quae ministerium cingit apostolicae servitutis, potissimum nos inducit, ut ad illarum consolationem intendamus sollicite, ac benigne justa desideria earumdem effectu celeri prosequendo, quae pastorum sunt solatio destitutae, ne, pro pastoris carentia in spiritualibus et temporalibus sustineant detrimentum, et grex Dominicus luporum morsibus relinquatur, si non sit, qui noctis vigilias custodiat super eum. Sane, cum venerabilis frater noster, Albertus, archiepiscopus vester, tunc electus, ad nostram praesentiam accessisset, nos, ecclesiae Magdeburgensi, quae non solum in prosperis, verum etiam in adversis, sacrosanctae Romanae Ecclesiae, matri suae, devota semper exstitit, tanquam filiae speciali, sollicitudine volentes paterna consulere, quia jam pridem, diligenter auditis et intellectis, quae dilecti filii . . . . Sancti Sebastiani . . . . . Sanctae Mariae, et . . . . de Mildense praepositi, et C. et C. majoris Ecclesiae, et magister Germandus, Sancti Nicolai, et Litulfus, Sancti Petri, canonici, Magdeburgenses, tam verbis quam scriptis proposuerant sollicite coram nobis, pro certo dedicimus, electionem de ipso factam canonicam exstitisse, ipsam auctoritate apostolica duximus confirmandam, supplentes de plenitudine potestatis, si quis in ea ex eo fuisset defectus, quod quidam interfuerunt celebrationi electionis ejusdem, qui ex sola participatione in simplicis excommunicationis laqueum inciderunt, sicut per Rodulfum de Ranis, et Burchardum de Glinde, Magdeburgenses canonicos, fuit propositum coram nobis. Et, quoniam rectis dispositionibus nihil debet morae vel difficultatis afferre, ne gregi Dominico diu desit cura pastoris, eumdem, die Sabbati Quatuor Temporum ante Nativitatem Dominicam, propriis manibus in presbyterum ordinavimus, et in crastinum curavimus in episcopum consecrare, ipsumque jam palleo insignitum ad vos cum gratiae nostrae plenitudine remittemus; sperantes in Domino, qui eum ad suum ministerium evocavit, quod per ipsius sollicitam providentiam, et sollicitudinem circumspectam, Ecclesia Magdeburgensis in spiritualibus et temporalibus gratum suscipiet incrementum. Universitatem igitur vestram monemus, et exhortamur attentius, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes, quatenus, ipsi, tanquam patri, et archiepiscopo vestro, de caetero intendentes, et exhibentes eidem reverentiam, et obedientiam tam debitam quam devotam, salubria monita et praecepta ipsius recipiatis humiliter, et devote servetis, ut idem, devotionem vestram cognoscens, iis ferventius teneatur insistere, tanquam pastor diligens oves suas, quae ad vestrum proveniant commodum, et salutem, et ab eo condignam retributionem recipere nihilominus mereamini, qui praefert obedientiam holocaustis. Verum, quia idem de mandato nostro illorum praestolatur adventum, qui, sicut accepimus, pro statu imperii ad nostram praesentiam sunt venturi, volumus et mandamus, ut tanquam praesenti eidem in ipsius absentia deferatis in omnibus, in quibus noveritis deferendum. Et super ordinatione ecclesiarum vestrarum nihil ante ipsius reditum in ejus praejudicium attentantes, ipsius adventum benigne ac humiliter exspectetis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VI Idus Februarii, anno nono.
CCLXII. . . . . . . . PRAEPOSITO ET CANONICIS SANCTAE MARIAE MAGDEBURGENSIS. Confirmatur hospitale Sancti Alexii. (Apud S. Petrum, VI Idus Febr.) Justis petentium desideriis, etc., usque assensu, hospitale Sancti Alexii, juxta praescriptam ecclesiam positum, cum pertinentiis suis, sicut ipsum juste ac pacifice possidetis, ad exemplar felicis memoriae Alexandri papae, praedecessoris nostri, devotioni vestrae auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus; statuentes, ut nulli omnino hominum liceat . . . nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sexto Idus Februarii, anno nono.
CCLXIII. EISDEM. Confirmantur privilegia Romanorum pontificum eis concessa. (Apud S. Petrum, V Idus Februarii.) Effectum justa postulantibus indulgere, tam vigor aequitatis, quam ordo exigit rationis, praesertim, quando petentium voluntates et aequitas adjuvat, et utilitas comitatur. Ex parte siquidem vestra fuit nobis humiliter supplicatum, ut libertates, immunitates, rationabiles consuetudines, et alia jura ecclesiae vestrae, quae quorumdam vobis Romanorum pontificum privilegiis sunt indulta, eidem ecclesiae auctoritate dignaremur apostolica confirmare. Felicis siquidem recordationis Innocentius papa, praedecessor noster, instituit, ut in vestra ecclesia ordo canonicus secundum beati Augustini Regulam, et institutionem bonae memoriae Norberti, Magdeburgensis archiepiscopi, perpetuis temporibus observetur, et, ut eadem ecclesia tali gaudeat libertate, ut, nullius indebitae subjectionis onere praegravata, Magdeburgensi duntaxat archiepiscopo respondeat, in litteris dicto N. archiepiscopo destinatis, sub iis verbis indulsit: « Statuimus, ut secundum Regulam beati Augustini, et tuam institutionem in ecclesia Beatae Mariae in Magdeburg. perpetuis temporibus religio conservetur. Ipsam quoque ecclesiam in ea libertate manere decernimus, ut ad neminem, nisi ad te, frater charissime N. et ad tuos successores, Magdeburgenses archiepiscopos, respectum habeat, et nullius indebitae subjectionis onere praegravetur, sed, tuae libertatis fulta privilegio, suo duntaxat archiepiscopo de qualibet causa respondeat. » Praeterea, piae memoriae Lucius papa, ejusdem vestigiis inhaerendo, concessam eidem ecclesiae libertatem suo privilegio confirmavit his verbis: « Eam libertatem, quae a praedecessore nostro, felicis recordationis Innocentio, vobis indulta est, auctoritate apostolica confirmamus, ita ut ad neminem, nisi ad archiepiscopum Magdeburgensem, et suos successores, de ordine, vel de alia qualibet causa respectum habeatis. » insuper, bonae memoriae Coelestinus papa ecclesiam ipsam in ea libertate, quam a tempore supradicti N. archiepiscopi, usque tunc habuisse dignoscitur, manere decrevit iis verbis:: « Ecclesiam Sanctae Mariae Magdeburgensis in ea libertate manere sancimus, in qua a tempore quondam N. archiepiscopi, usque ad praesens dignoscitur exstitisse. » Idem quoque praedecessor noster abbati et fratribus Praemonstratensibus, ne ecclesiam vestram indebitis exactionibus aggravarent, districte prohibuit sub hac forma: « Nos itaque, sustinere nolentes, ut a quoquam contra praedecessorum nostrorum indulta temere veniatur, auctoritate praesentium vobis districtius inhibemus, ne ab ecclesia Sanctae Mariae Magdeburgensis, quam mutua debetis charitate et sinceritate reverenter amplecti, contra id quod a prima sui fundatione per virum reverendissimum N. quondam, Magdeburgensem archiepiscopum, rationabiliter statutum dignoscitur, illam subjectionis obedientiam, vel ab aliis ecclesiis ipsius dioeceseos expetatis, quam constat eas vobis, vel antecessoribus vestris, ab ordinis vestri exordio usque ad haec tempora, nullatenus impendisse, sed, quae pacis sunt et concordiae propensius imitantes, vicariae altercationis stimulum declinetis, cum ex ea et animarum jactura proveniat, et fraternae dilectionis unitas et religionis observantia dilabatur, sed, antiqua visitationis exhortatione, ac fraternae charitatis dilectione, vos ad invicem in mansuetudinis spiritu, non in tumore vel elatione qualibet visitetis, ut inter vos religionis observantia jugiter convalescat, et discordiae stimulus, cum auxilio coelestis gratiae de medio valeat amputari. » Nos igitur, vestris postulationibus grato concurrentes assensu, indulta vobis et ecclesiae vestrae a praedictis Romanis pontificibus approbantes, ea, sicut in ipsorum authenticis contineri perspeximus, et nunc pacifice obtinetis, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus, districtius inhibentes, ne quis de ordine Praemonstratensi, vel alio, eamdem ecclesiam, vel vos praesumat contra indulta sedis apostolicae, temere molestare. Decernimus ergo, ut nulli omnimodo hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis et inhibitionis infringere, etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, quinto Idus Februarii, anno nono.
CCLXIV. . . . PRAEPOSITO. . . CANTORI, ET MAGISTRO SCHOLARUM REMENSIBUS. Ut episcopum Tornacensem, ad J. subdiaconum, juxta tenorem mandati apostolici de hoc jam dati, providendum cogant. (Apud S. Petrum, III Non. Januarii.) Ad petitionem dilecti filii, J. subdiaconi, super provisione ipsius bonae memoriae . . . Tornacensi episcopo, qui eum in subdiaconum ordinavit, secundum generalem formam, apostolicas litteras nos recolimus destinasse. Cumque dilecti filii A. de monte Sancti Eligii, et P. de Mareolo abbates, et D. prior de Albiniaco, Atrebatensis dioeceseos, quos concesseramus eidem subdiacono monitores, ipsum invenissent idoneum, sicut eorum transmissae nobis litterae continebant, ac idem episcopus, disponente Domino, concessisset in fata, praefati monitores ipsius, ad venerabilem fratrem nostrum . . . Tornacensem episcopum, successorem memorati episcopi, recurrentes, ipsum ad providendum ei juxta formam mandati apostolici monere diligentius curaverunt, sed idem episcopus mandata et monitiones eorum surdis auribus pertransivit. Nolentes igitur, quod de provisione pauperum clericorum pro Deo et propter Deum incoepimus, relinquere inexpletum, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus dictum episcopum, ut juxta tenorem litterarum nostrarum subdiacono provideat memorato, monere diligentius et inducere procuretis; alioquin, eum ad id, omni contradictione et appellatione cessantibus, districtione, qua convenit, compellatis. Quod si non omnes his exsequendis interesse potueritis, duo vestrum ea nihilominus exsequantur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, tertio Nonas Januarii, anno nono.
CCLXV. LINGONENSI EPISCOPO. Respondet super privilegiis capellae ducis Divionensis. (Apud S. Petrum, XIV Kal. Martii.) Cum capella nobilis viri . . . ducis Divionensis, gaudere dicatur hujusmodi privilegio, quod nullus archiepiscopus, vel episcopus, in personas canonicorum ejusdem capellae suspensionis, vel excommunicationis, aut etiam interdicti sententiam audeat promulgare, . . . decanus Christianitatis, et quidam alii capellae supradictae canonici, qui parochiales ecclesias a te tenent, occasione privilegii praelibati, in his etiam, quorum jurisdictio ad te pertinet, ita se dicunt exemptos, quod quantumcunque graviter interdictum excedant, tuae correctioni recusant et sententiae subjacere. Unde, a nobis doceri humiliter postulasti, qualiter tibi sit erga rebelles hujusmodi procedendum. Quocirca, fraternitati tuae praesentium auctoritate mandamus, quatenus in quantum exempti sunt ejusdem ratione capellae, apostolicis privilegiis deferas reverenter, sed, in quantum ratione parochialium ecclesiarum, vel alia, jurisdictionem tuam respicere dignoscuntur, officii tui debitum in eosdem libere prosequaris.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XIV Kalendas Martii, anno nono.
CCLXVI. . . . EPISCOPO, ET . . . DECANO, ET CAPITULO, LINGONENSIBUS. Ut Hugonem de Faverniaco in canonicum, et fratrem recipiant. (Apud S. Petrum, XII Kal. Martii.) Scientia litteralis et moralis honestas dilecti filii, magistri Hugonis de Faverniaco, quam, multorum testimonio nobis notam, procurata per ipsum saepius apud nos vestra reddiderunt obsequia notiorem, ingratitudinis culpam exaggerare videntur, quam, apostolicum contemnendo mandatum, super ejus provisione semel et iterum vobis factum, non solum in nos, verum etiam et in ipsum probamini commisisse, cum, sine nostro quoque mandato, solo suae probitatis intuitu, vel saltem exhibitorum obsequiorum obtentu, nequaquam debueritis eum relinquere beneficiis vestris vacuum, qui se dolet nullum hactenus fuisse beneficium in Ecclesia consecutum. Cum igitur, ex quo coepimus pro eodem magistro apud vos interponere partes nostras, sibi deficere non velimus, sed potius circa eum opus incoeptae perficere pietatis, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, et districte praecipimus, quatenus ipsum, sublato cujuslibet dilationis et excusationis obstaculo, in fratrem et canonicum admittatis, fructus praebendae quondam H . . . Motez, concanonici vestri, quos, ipso in certis peregrinationis casibus subjacente, de illius morte vel vita certitudinem non habentes, percipitis in commune, salvo ipsius jure, si eum, dante Domino, redire contigerit, cum integritate omnimoda ipsi magistro liberaliter conferendo; praeceptum apostolicum hac saltem vice taliter impleturi, quod, facientibus vobis de necessitate virtutem, per alium ad id non oporteat vos compelli. Alioquin, dilecto filio . . . cancellario Carnotensi . . . thesaurario Sancti Stephani Trecensis, et magistro R. de Corzon, canonico Noviomensi, Parisius commorantibus, dedimus nostris litteris in praeceptis, ut, vobis in exsecutione mandati nostri cessantibus, ipsi ad hoc, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, vos per censuram ecclesiasticam compellere non postponant.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XII Kalendas Martii, anno nono.
CCLXVII. . . . EPISCOPO, ET . . . ABBATI SANCTI MARTINI, ET . . . CANTORI, LEMOVICENSIBUS. Ut bonorum P. subdiaconi, et notarii papae, invasores excommunicationi subjiciant. (Apud S. Petrum, XII Kal. Martii.) Si . . . Solemniacensis abbas, et alii, qui, eo, sicut accepimus, machinante, post obitum bonae memoriae magistri P. subdiaconi et notarii nostri, facultates matris et fratrum suorum temere invaserunt, diligentius attendissent, quantum idem notarius in vita sua, pro laudabili suae fidelitatis obsequio nobis et fratribus nostris charus exstiterit et acceptus, quantumve nos, ne videremur eum illis beatis agminibus invidere, ad quae christianissimo vitae fine creditur pervenisse, de ipsius transitu doluerimus, profecto, si non ob publicae justitiam honestatis, pro nostra saltem et apostolicae sedis reverentia, vitavissent afflictionem afflictis addere, ac in nobis piam defuncti tristitiam charorum suorum querimoniis augmentare. Ne igitur dolores dissimulare videamur eorum, quibus idem notarius non aliud, post Deum, quam apostolicae sedis refugium dereliquit, praesertim, cum querela vivorum in hac parte sit quasi causa defuncti, cujus anima contra illos ab nos clamare videtur, qui eum forsitan in suis superstitibus persequuntur, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, et districte praecipimus, quatenus, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, faciatis auctoritate nostra excommunicationem publicam et solemnem, per quam denuntietis illos excommunicationis sententiae subjacere, qui, post mortem memorati magistri, bona matris et fratrum suorum indebite occuparunt, aut occupari fecere, vel eorum personis temere injurias intulerunt, vel fecerunt inferri, nisi, infra quindecim dies postquam fuerint a vobis admoniti, super ipsis tam plenam quam debitam satisfactionem impenderint, eamdemque sententiam usque ad satisfactionem condignam faciatis per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari, singulis Dominicis et festivis diebus, pulsatis campanis et candelis accensis, per totam Lemovicensem dioecesim innovari eam solemniter facientes; et, cum eos per sollicitudinem vestram in sua velimus justitia conservari, quantoties praenominati magistri mater aut fratres ab illis, quorum judicium ad forum ecclesiasticum pertinere noscetur, in aliquibus se querentur indebite molestari, vos eos auctoritate praesentium ab ipsorum molestatione indebita per censuram ecclesiasticam compescatis; illos vero, quorum causae ad forum pertinent saeculare, per judices suos ab eorumdem faciatis injusta molestatione compesci. Qui si forsan post commonitionem vestram hoc efficere recusaverint, vos molestatores hujusmodi a praefatorum molestatione indebita censura simili, remoto appellationis obstaculo, arceatis, cum justitiam miserabilium personarum apostolica sedes defendere teneatur, quae debet esse ultimum refugium oppressorum; praeceptum apostolicum taliter exsequentes, quod non possitis de negligentia reprehendi, sed potius de obedientia commendari. Ut autem plenius justitiae provideatur eorum, volumus et mandamus, ut haec, quam vobis auctoritate praesentium conferimus, jurisdictio, ad vestros etiam successores, si opus fuerit, extendatur, qui, eos in suis justitiis conservando, contra molestatores ipsorum praescripto modo, appellatione remota, procedant. Testes autem, etc. Nullis litteris obstantibus harum mentione non habita, si quae apparuerint a sede apostolica impetratae. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc. . .
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XII Kalendas Martii, anno nono.
CCLXVIII. ALBERTO, MAGDEBURGENSI ARCHIEPISCOPO. Ut irritet quasdam donationes beneficiorum contra jura factas. (Apud S. Petrum, Idibus Februarii.) Ad audientiam nostram, te significante, pervenit, quod L. praedecessor tuus, dum esset excommunicationis vinculo innodatus, quamplura ecclesiastica beneficia quibusdam praesumpsit clericis assignare, quae illi detinere praesumunt, licet ex donatione tali jus in ipsis non fuerint aliquod assecuti, imo potius laqueum excommunicationis incurrerint, cum in recipiendo participaverint cum eodem. Nos igitur, attendentes, quod nec ille tunc dare, nec isti jus in eis ex donatione ipsius aliquod consequi potuerunt, fraternitati tuae auctoritate praesentium indulgemus, quatenus donationes beneficiorum illorum, auctoritate sedis apostolicae, appellatione remota, decernens irritas, et inanes, beneficia ipsa personis idoneis canonice valeas assignare. Nulli ergo . . . nostrae concessionis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Idibus Februarii, anno nono.
CCLXIX. EIDEM. Confirmatur institutio quarumdam ecclesiarum. (Romae, XIV Kal. Martii.) Justis petentium, etc., usque complere. Cum igitur, Lut. praedecessor tuus, tempore, quo gratiam et communionem apostolicae sedis habebat, ecclesiam Beati Petri Magdeburgensis conventualem provida deliberatione statuerit, tribus mansis in Sedorp, decem libris Magdeburgensis monetae in villa Wortunae, uno manso in Walteresdorp, decima in Willebeke, viginti et uno mansis in Pokeriz, viginti quinque mansis in villa Mentiz, ecclesia Sancti Michaelis in suburbio Magdeburgensi, ab ipso, et, ab Henrico Angariensi praeposito, tribus areis in eadem civitate, Ecclesiae liberaliter collatis eidem, nos, tuis precibus inclinati, institutionem ipsam, et donationem possessionum earum, sicut rationabiliter ac provide factae sunt, ratas habentes, easdem auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo . . . nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XIV Kalendas Martii, anno nono.
CCLXX. . . . ABBATI DE SICHEN, HALBERSTATENSIS DIOECESEOS . . . SCHOLASTICO SANCTI SEBASTIANI, ET MAGISTRO ARNOLDO, PLEBANO SANCTI JOANNIS MAGDEBURGENSIS. Ut inquirant super excessibus praepositi de Hunoldesbur, et referant. (Apud S. Petrum, XIII Kal. Martii.) Super speculam Domini constitutos, cum ea de personis ecclesiasticis nostris auribus referuntur, per quae nostrum ministerium blasphematur, nos oportet descendere, ac videre, illius exemplo, qui cum villico diffamato posuit rationem, et comperto, quod bona dissipasset ipsius, a villicatione removit eumdem. Sane, ad nostram noveritis audientiam pervenisse quod Albertus, praepositus de Hunoldesbure, et Rodulfus de Ranis, canonici Magdeburgensis Ecclesiae, super quibusdam criminibus per totam Magdeburgensem provinciam sunt publice infamati. Volentes igitur, juxta quod speculationis officium postulat, veritatem plenius indagari, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si est ita, inquiratis super excessibus illis, appellatione remota, plenius veritatem, et gratia, odio, et timore postpositis, quae inveneritis fideliter conscribentes, sub sigillis vestris ad nostram praesentiam transmittatis, ut, per vestram relationem instructi, prout procedendum super his fuerit, auctore Domino procedamus. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XIII Kalendas Martii, anno nono.
CCLXXI. EPISCOPO, ET CAPITULO LEMOVICENSIBUS. Ut R. de Turribus in canonicum et fratrem recipiant. (Apud S. Petrum, XI Kal. Martii.) De facili perpendere non valemus, utrum preces, quas pro dilecto filio, R. de Turribus, canonico Sancti Aredii, vobis misimus, in ipsum invidiam exercendo, an adversum nos committendo ingratitudinem, repuleritis, cum, in altero, probi viri declinasse consortium, et in reliquo, de nostro nobis in ipso reddere denegando, inobedientiae videamini commisisse peccatum. Sane, cum vobis dederimus in mandatis, ut ipsum, ob reverentiam Beati Petri et nostram, in canonicum admitteretis et fratrem, vos, nec ad preces nostras debitum habentes cum devotione respectum, nec ejusdem clerici meritum attendentes, qui, sanguinis et virtutum luce conspicuus, dignus est vestro consortio, nisi suo vos forsitan existatis indigni, utpote qui charissimam in Christo filiam nostram, J. Angliae reginam illustrem, linea consanguinitatis attingere, morumque noscitur honestate pollere, mandatum nostrum efficere noluistis, quanquam personam ejus, utpote vobis notam, reddideritis commendatam, sicut dilecti filii . . . abbas de Petrosa, et . . . prior S. Joannis de Cola, qui super ejus receptione nostra vos auctoritate monuerant, per suas nobis litteras retulerunt. Licet igitur ex hoc ipso, quod in personam clerici memorati nequaquam aliquid excepistis, sed potius commendastis eamdem, ad receptionem ipsius inevitantius cogere vos possemus, volentes tamen per nostram mansuetudinem vestram sibi gratiam procurare, discretioni vestrae per iterata scripta mandamus, et districte praecipimus, quatenus hac saltem vice praenominatum clericum in fratrem et canonicum admittatis, ac fraterna curetis affectione tractare; sollicite provisuri, quod praeceptum nostrum, faciendo de necessitate virtutem, taliter impleatis, ut ad exsecutionem ipsius per alium non oporteat vos compelli. Alioquin, venerabili fratri nostro . . . episcopo Xanctonensi, et dilectis filiis . . . thesaurario, et Eliae de Graecia, canonico Engolismensi, per scripta nostra dedimus in praeceptis, ut, nisi rationabilem causam objicere curaveritis et probare, propter quam id non possitis, vel non debeatis implere, ipsi vos ad hoc, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, per censuram ecclesiasticam compellere non postponant.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, XI Kalendas Martii, anno nono.