Jump to content

Regesta sive epistolae 2/X

Checked
E Wikisource
 LIBER IX LIBER XI 


INNOCENTII III ROMANI PONTIFICIS EPISTOLARUM SIVE REGESTORUM LIBER DECIMUS. PONTIFICATUS ANNO X, CHRISTI 1207. I. ABBATI EVESHAMENSI. Remittit A. monachum suum excommunicatum, cum eo super certis dispensandum. (Apud S. Petrum, II Kal. Martii.) In nostra praesentia constitutus dilectus filius A, monachus, nobis lacrymabiliter explicavit quod cum olim apud monasterium de Chich professionem fecerit regularem, inimico humani generis instigante ab eodem loco licentia non petita recessit, asportans secum quamdam pecuniae quantitatem: qui licet propter excessus hujusmodi fuisset excommunicationis vinculo innodatus, ad tuum tamen monasterium veniens, habitum ibidem monachalem assumpsit. Cumque tibi postmodum in secreta confessione quae praemisimus intimasset, et tu apud dictum abbatem de Chich precibus institisses ut eidem A. beneficium absolutionis impenderet, nec ille annueret postulatis, tu eumdem A. ad monasticam professionem admittens, ipsum fecisti in presbyterum ordinari. Et quamvis tempore procedente inter vos discordiae occasione suborta ipsum A. ab exsecutione sacerdotalis officii suspendisses, concordia tamen inter vos postea reformata, eumdem A. cum tuis litteris ad sedem apostolicam destinasti, ut tam absolutionis quam dispensationis beneficium obtineret. Qui de mandato nostro a dilecto filio nostro I tituli Sancti Stephani in Coelio monte presbytero cardinali absolutione obtenta, cum ad te cum ejusdem cardinalis litteris rediisset, ipsum, antiquae discordiae non oblitus renuisti recipere redeuntem, quinimo eum habitum compulisti deponere monachalem. Nolentes igitur quod idem A. hujus occasionis obtentu materiam habeat ulterius evagandi, ipsum ad tuum monasterium duximus remittendum; per apostolica tibi scripta praecipiendo mandantes quatenus ipsum patiaris ibidem in monastico habitu Domino famulari, cum eodem, prout expedire videris, dispensando.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, II Kal. Martii anno decimo.

II. ABBATI ET CONVENTUI SANCTI VEDASTI ATREBATENSIS. Confirmatur eis privilegium Alexandri PP. super prohibitione concessionis aliquarum praebendarum quas canonici B. Petri recipiebant. (Apud S. Petrum, V Kal. Martii.) Quanto religiosi viri ad conservationem propositi sui majori secessu indigent et quiete, tanto propensius saecularibus viris est omnis occasio amputanda, qua eorum pacem valeant impedire. Cum ergo felicis recordationis Eugenius papa praedecessor noster auctoritate apostolica prohibuerit, ne praebendas illas quas canonicis saecularibus in ecclesia Beati Petri de mensa vestra consuevistis conferre, concederetis alicui, eorum aliquo decedente, sed ad usus fratrum ecclesiae vestrae sine aliqua contradictione redirent, ita tamen ut hac occasione praefata ecclesia divinorum nequaquam celebratione careret, et hoc quidem Alexander papa duxerit confirmandum; nos eorum vestigiis inhaerentes, idipsum auctoritate apostolica confirmamus, statuentes ut illud futuris temporibus inviolabiliter observetur. Nulli ergo . . . nostrae confirmationis et constitutionis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, V Kal. Martii, anno decimo.

III. EISDEM. Irritatur quidam processus et confirmantur quaedam indulgentiae. (Apud S. Petrum, IV Kal. Martii.) Cum super processu a dilecto filio. . . archidiacono et Gualtero Scholare Tornacensibus habito super causa quae de praebendis ecclesiae Sancti Petri inter vos et quosdam Atrebatenses clericos vertebatur, coram nobis esset hinc inde diutius disputatum, postulantibus dictis clericis ut sententiam ab eisdem judicibus promulgatam apostolico dignaremur munimine roborare; vobis autem in contrarium respondentibus quod eadem sententia irrita debebat inanisque censeri, utpote contra indulgentiam felicis recordationis Eugenii papae praedecessoris nostri, quae demum per bonae memoriae Alexandrum papam praedecessorem nostrum exstitit confirmata, perperam lata fuerat, licet praedicti judices indulgentiam ipsam in bulla, charta, et stylo, circumstantias attendentes, multiplici se dixerint habuisse ratione suspectam, nos iis et aliis diligenter auditis et plenius intellectis, quia cognovimus indulgentiam praelibatam nullum falsitatis indicium continere, ac judices supradictos contra ipsam in eodem negotio perperam processisse, processum eorum in irritum duximus revocandum, et praefatam indulgentiam approbantes, ipsam jussimus confirmari. Nulli ergo . . . nostrae diffinitionis etc. Si quis autem, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, IV Kal. Martii, anno decimo.

IV. ABBATI SANCTI AUBERTI, . . . . CANTORI, ET MAGISTRO R. DE BEKEREL CANONICO CAMERACENSI. Ut Hugonem subdiaconum ad canonicatum et praebendam Ecclesiae Brugensis vacantem recipi faciant. (Apud S. Petrum.) Dilecti filii . . . Sancti Frambaldi decanus, et magistri I. poeta et II. de Aurelianis canonici Silvanectenses, per suas nobis litteras intimarunt quod cum bonae memoriae . . . praepositum et dil . . . fil . . . decanum et capitulum Brugenses, quibus pro dil. fil. Hugone subdiacono direximus scripta nostra, auctoritate apostolica movere ac inducere curavissent ut ipsum juxta mandati nostri tenorem in Ecclesia sua reciperent in canonicum et in fratrem, et dictus praepositus praebendam, si qua vacaret ibidem, ei liberaliter assignaret, ipsi, pro eo quod nulla praebenda in Ecclesia ipsa vacabat, et de vacatura in nostris litteris mentio non fiebat, mandatum apostolicum prorsus irritum judicarunt. Verumtamen praepositus idem adjunxit quod si praedictus subdiaconus suae se super hoc exponeret voluntati, taliter provideret eidem quod de ipso juste conqueri non valeret, cui etiam capitulum repromisit quod quandocunque ipsorum praepositus in corum Ecclesia aliquam praebendam conferret eidem, ipsi stallum in choro et locum in capitulo et alia quae ad eosdem pertinent liberaliter assignarent. Sed tamen idem praepositus postmodum mandatum apostolicum exsequi non curavit. Caeterum subdiaconus memoratus, cum praefato praeposito viam universae carnis ingresso capitulum quemdam ejusdem Ecclesiae canonicum in praepositum nominassent, ne ipsius praebenda alii conferretur, ad sedem apostolicam appellavit. Nolentes igitur quod de praefato subdiacono misericorditer inchoavimus relinquere inexpletum, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus memoratos decanum et capitulum et praepositum, si quis interim fuerit institutus, ut eum ad praebendam vacantem in Ecclesia eorumdem recipiant in canonicum et in fratrem, ipsi stallum in choro et locum in capitulo assignantes, monitione praemissa, per districtionem ecclesiasticam, sublato cujuscunque contradictionis et appellationis obstaculo, compellatis. Testes autem qui fuerint nominati, etc. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum.

V. NOBILI VIRO B. DUCI SAXONIAE. Recipitur ipse cum bonis suis sub protectione apostolicae sedis. (Apud S. Petrum, V Non. Martii.) Cum juxta canonicas sanctiones non sit contra quempiam procedendum nisi confessus fuerit vel convictus, aut notorius sit ejus excessus, vel ipse contumax appareret, aut publice infamatus; nos qui juris ordinem volumus, sicut convenit, observare, auctoritate praesentium tibi duximus concedendum quod si aliquid adversum te contra praescriptum ordinem a nobis apparuerit impetratum, tibi per illud, tanquam subreptum, nullum praejudicium generetur; personam tuam, cum iis quae in praesenti rationabiliter possides, aut in futurum justis modis praestante Domino poteris adipisci, suscipientes sub protectione apostolicae sedis, tanquam principem catholicum et devotum. Nulli ergo . . . nostrae concessionis et protectionis infringere, etc. Si quis autem, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, V Non. Martii, anno decimo.

VI. SOPHIAE ABBATISSAE QUINDELINGEBURGENSIS MONASTERII, EJUSQUE SORORIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULARITER SUBROGANDIS IN PERPETUUM. Monasterium ipsum Romano pontifici immediate subjectum et quaedam alia eisdem conceduntur, salvo semper censu anno unius librae argenti. (Apud S. Petrum, Non. Martii.) Prudentibus virginibus, quae sub habitu religionis per opera sanctitatis jugiter se praeparant ire obviam Sponso, praesidium debet apostolicum impertiri, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eas a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilectae in Christo filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum Quindelingeburgense monasterium, quod beati Petri juris existit, et ab illustris memoriae Henrico rege fundatum est, et sub annuo censu unius librae argenti Ecclesiae Romanae oblatum, ad exemplar felicis recordationis Agapiti, Joannis, Silvestri, Innocentii, et Lucii praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini Regulam in eodem monasterio noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesenti juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vobisque succedentibus et illibata permaneant. Innovamus etiam et omnimodis prohibemus ut nulli unquam personae vel Ecclesiae, praeterquam Romanae Ecclesiae, idem monasterium submittatur. Sed nec alicui regum aliqua licentia pateat illud in beneficium dare. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbatissa, vel earum aliqua quae tibi successerit, nulla ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quam sorores communi consensu, vel sororum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam providerint eligendam. Sicut autem praefatum monasterium soli tantum Romano pontifici subjacere statuimus, ita nihilominus de personis tam clericorum quam laicorum seu caeteris rebus ad eumdem locum generaliter pertinentibus, et vestro servitio deputatis, praesenti decreto sancimus sicut eorumdem praedecessorum nostrorum sanctione noscitur institutum. Simili quoque modo decernimus ut claustrum Sanctae Mariae in monte secundum beati Benedicti Regulam, et claustrum Sancti Quichberti in praefato loco Quidelingeburch, necnon claustrum Sancti Nicolai in Winethusen, secundum Deum et beati Augustini Regulam ordinentur. Universa insuper quae sunt ecclesiae Sancti Michaelis archangeli sitae in loco qui vocatur Lapis Sancti Michaelis, ex bonis bonae memoriae Burchardi militis, vobis et eidem vestrae Ecclesiae nihilominus confirmamus. Adjicientes etiam, ut quicunque Deo ibi servire decreverint, sine proprio communiter et regulariter vivant, et semper sub Quidelingeburgensis monasterii, sicut hactenus, jure ac dispositione consistant. Idipsum quoque de ecclesia Sancti Joannis Baptistae sita in Quidelingeburch et hospitali domo ad suscipiendos pauperes juxta eam praesenti scripto statuimus Verumtamen ibidem presbyter religiosus et sapiens statuatur qui etiam pauperum curam gerat. Exceptis quoque excommunicatis et interdictis, si quis ibi sepeliri desiderat, nequaquam prohibeatur, justitia nimirum matricis Ecclesiae ac reverentia salva. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Salva sedis apostolicae auctoritate. Ad indicium autem quod idem monasterium Beati Petri juris existat, unam libram argenti annis singulis, nomine census, nobis nostrisque successoribus persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, etc. usque subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, qua, etc., usque in finem.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis, S. R. E. cancellarii, Non. Martii, indictione IX, Incarnationis Dominicae anno 1206, pontificatus vero domini Innocentii papae III, anno decimo.

VII. CAPITULO MAGDEBURGENSI. Prohibetur eis ne certa jura et bona eorum, aliis quam canonicis vendere vel locare valeant. (Apud S. Petrum, II Non. Martii.) Venerabilis frater noster Albertus archiepiscopus vester nobis humiliter supplicavit ut inhibere vobis auctoritate apostolica dignaremur ne quis vestrum curias vel claustrales areas, quae vendi debent tantummodo canonicis Magdeburgensibus vel locari, personis aliis donare, vendere vel locare praesumat. Nos igitur ejus precibus inclinati, auctoritate vobis praesentium inhibemus ne curias vel areas supradictas aliis quam concanonicis vestris praesumatis donare, vendere vel locare; dummodo ipsi justum pretium offerant pro eisdem.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, II Non. Martii, anno decimo.

VIII. ALBERSTADIENSI ET MERSEBURGENSI EPISCOPIS, ET ABBATI SANCTI JOANNIS IN MONTE MAGDEBURGENSI. Quod presbyteros et alios viros idoneos in ipsa Ecclesia in canonicos et fratres recipere non recusent non obstante privilegio quondam eis concesso (Laterani, VIII Id. Martii.) Venerabilis frater noster Magdeburgensis archiepiscopus sua nobis insinuatione monstravit quod cum bonae memoriae Benedictus et Joannes papae praedecessores nostri canonicis Magdeburgensibus ministrantibus altari majori in quibusdam festivis diebus sandaliorum usum duxerint concedendum, sicut in ipsorum privilegiis continetur, plerique canonicorum, illius occasione indulti, aiunt neminem ad illius altaris ministerium debere admitti qui non fuerit cum sandaliis ordinatus, propter quod presbyteros discretos pariter et honestos, qui possent eidem ecclesiae utiliter deservire, in fratres et canonicos assumere contradicunt. Cum igitur ex gratia sibi ab apostolica sede collata iidem sumere non debeant materiam malignandi, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus facientes vobis dictum privilegium praesentari, et eo diligenter inspecto, si nihil aliud de sandaliis contineatur in ipso nisi quod ministri altaris eis certis diebus utantur, auctoritate nostra Magdeburgensi capitulo injungatis ut propter hoc presbyteros idoneos et alios viros honestos, cum necesse fuerit, in fratres et canonicos recipere non recusent. Alioquin etiam archiepiscopus suus in eodem non celebraret altari, cum non fuerit a nobis in sandaliis ad officium sacerdotale promotus, cum nos neminem cum sandaliis in presbyterum ordinemus; sed utentem sandaliis in episcopum consecramus. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Laterani, VIII Idus Martii, anno decimo.

IX. MAGISTRO GERVANDO. Confirmatur collatio sibi facta cujusdam praebendae Magdeburgensis. (Laterani, VI Id. Martii.) Licet causam quae vertitur inter venerabilem fratrem nostrum Albertum archiepiscopum et quosdam canonicos Magdeburgenses super collatione quarumdam praebendarum ab eodem archiepiscopo facta, quarum una tibi ab ipso exstitit assignata, venerabilibus fratribus nostris . . . Merseburgensi et bonae memoriae . . . Brandeburgensi et . . . Havelbergen. episcopis commiserimus fine canonico terminandam, nos tamen devotionem quam erga personam nostram et Romanam Ecclesiam habere dignosceris attendentes, intuitu quoque probitatis et litteraturae tuae, ita duximus providendum, ut si ad archiepiscopum ipsum, eo tempore quo dictam praebendam tibi contulit, ipsius donatio pertinebat, quod circa te factum est de ipsa praebenda, in sua permaneat firmitate. Quod si ad nos tunc erat ipsius donatio devoluta, de speciali gratia eam tibi duximus conferendam. Cum igitur secundum utrumlibet modum eam te velimus habere, nos ipsam tibi auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti privilegio communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae provisionis et confirmationis infringere vel ei ausu, etc. Si quis autem, etc.

Datum Laterani, VI Idus Martii, anno decimo.

X. CAPITULO MAGDEBURGENSI. Super eodem, et pro eodem G. scribitur ut eum recipiant et admittant. (Datum, ut in alia. ) Licet causam quae inter venerabilem fratrem nostrum Albertum archiepiscopum vestrum et quosdam ex vobis vertitur super collatione quarumdam praebendarum ab eodem archiepiscopo facta, etc., in eumdem modum usque confirmamus. Quocirca universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus magistrum ipsum juxta Ecclesiae vestrae consuetudinem recipientes in canonicum et in fratrem, eumdem fraterna charitate tractetis.

Datum, ut in alia.

XI. ALBERTO MAGDEBURGENSI ARCHIEPISCOPO. Super eodem et pro eodem G. (Datum, ut in alia. ) Licet causam quae inter te ac quosdam Magdeburgenses canonicos, etc., in eumdem modum usque confirmamus. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus eidem stallum in choro et locum in capitulo auctoritate nostra, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, studeas assignare.

Datum, ut in alia.

XII. . . MERSEBURGENSI EPISCOPO ET . . BRANDEBURGENSI ET . . . HAVELBURGENSI ELECTIS. Super eodem. (Datum, ut in alia. ) Licet causam quae inter venerabilem fratrem nostrum Albertum archiepiscopum et quosdam canonicos Magdeburgenses vertitur, etc., in eumdem modum usque confirmamus. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus memoratum magistrum possessione ipsius praebendae facientes auctoritate nostra, sublato appellationis impedimento, gaudere, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescatis. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum, ut in alia.

XIII. ULRICO CLERICO. Confirmatur custodia S. Petri in Leodio sibi collata. (Apud S. Petrum, VI Non. Martii.) Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, etc., usque perducatur effectum. Eapropter. dilecte in Domino fili, tuis justis precibus inclinati, custodiam Sancti Petri in Leodio, quam ex concessione venerabilis fratris nostri H. Leodiensis episcopi te asseris assecutum, sicut eam juste possides et quiete, auctoritate tibi apostolica confirmamus, et praesentis scripti privilegio communimus. Nulli ergo nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, VI Non. Martii, anno decimo.

XIV. LUCAE ABBATI ET CONVENTUI BURGULIENSI. Datur certus modus vivendi et regendi monasterium ad relationem nonnullorum, quibus correctio exstiterat commissa. (Laterani, VII Id. Martii.) Ad evellendum et destruendum, aedificandum pariter et plantandum, super gentes et regna disponente Domino constituti, iis tenemur robur apostolicum impertiri quae inter viros religiosos, pro resecanda dissolutionis materia et virtutibus coalendis, deliberatione provida statuuntur, ut in odorem unguentorum Domini pede currant adolescentulae inoffenso, et liberius secus pedes Domini sedeant cum Maria. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris precibus inclinati, ea quae dilecti filii . . de Savigneio et . . de Claromonte abbates Cisterciensis ordinis, et P. de Butera canonicus Andegavensis, quibus correctionem monasterii vestri duximus committendam, pro informatione religionis et utilitate monasterii vestri vobis consentientibus provide statuerunt, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti privilegio communimus, constitutiones ipsas, prout in eorum authentico continetur, ad evidentiam pleniorem de verbo ad verbum huic nostrae paginae inserentes.

« Statuimus pro bono pacis et amore religionis quod abbas, qui plus debet prodesse quam praeesse et discipulos suos magis exemplo quam verbo docere, semper pauset in dormitorio, nisi fuerit infirmus aut minutus, vel aliqua manifesta necessitas exegerit, vel magnum laborem sustinuerit. Nec abbas nec aliquis monachus habeat coopertorium nisi de agniculis vel catis vel vulpibus, et cum panno nigro vel albo ordinato. Saepius comedat in refectorio; et si in camera comederit, comedat cum fratribus sive clericis et laicis. Longas autem vigilias post completorium prohibemus. Nullus monachus comedat in infirmaria sine licentia abbatis vel prioris. Nullus clericus vel laicus comedat nisi in hospitio; exceptis servientibus, qui comedere poterunt in suis officinis, nisi fuerint excellentes personae. Abbas saepius intersit divinis officiis, et sedeat in claustro causa aedificationis. Non donet redditus vel possessiones, vel aliquid quod a monacho bene et ad utilitatem Ecclesiae ministrari possit, parentibus suis vel aliis. Non sit sumptuosus circa parentes suos vel alios in expensis vel donis. In omnibus negotiis suis vel visitandis obedientiis sit contentus quinque aut sex equitaturis, nisi forte aliquos bonos viros causa consilii vocaverit. Non exigat munera a prioribus pro dono prioratuum. Non amoveat aliquem de prioratibus vel baliis dum bene fuerit, nisi causa eminentis utilitatis, et hoc faciat cum consilio seniorum. Non sustineat destructorem, sed amoveat, et puniat regulariter, ut caeteri terreantur. Provideat ordinate in omnibus necessariis omnibus fratribus, moderate et honeste, et non tamen superflue, et provideri faciat a prioribus. Redditus et possessiones collatas vel acquisitas tam olim quam in posterum non alienet a locis quibus dabuntur, sine consilio capituli. Non donet pensionem alicui nisi de speciali mandato domini papae. Non accipiat mutuum ultra viginti quinque libras Andegavensis monetae sine sigillo et conscientia capituli. Non faciat plegium pro aliquo. Non invadiet thesaurum vel possessiones Ecclesiae nisi cum consilio seniorum, et convocatis prioribus exterioribus infra unam dietam manentibus. Nec aliquam institutionem faciat nisi in generali capitulo quod celebratur in festo apostolorum Petri et Pauli. Si qua minora gerenda sunt per annum, consilio seniorum utatur; et quod melius judicaverit, faciat. Nullam obedientiam vel balivam teneat abbas in manu sua, sed quam citius poterit, priorem vel bailivum constituat idoneum, praeter hospitium et camerariam, quae sibi poterit retinere, si voluerit. Non committantur alicui duo officia vel prioratus, quandiu quilibet monachus eos utiliter administrare poterit; nec donet eos ad vitam vel ad certum terminum, nec donet eos extraneis monachis. Omnes balivas tam in capite quam in membris, quae per monachos administrari possunt ad honorem et utilitatem Ecclesiae clericis vel laicis saecularibus non committat, nec a prioribus committi permittat. Quod vero per monachos administrari non potest, per condonatos idoneos administretur. Omnes tam priores quam claustrales intus et exterius communitatem firmiter teneant in monasterio, in dormitorio, in refectorio. Nec aliquis in refectorio sumat nisi communes cibos. Infirmaria suos redditus habeat. Infirmarius et piscinarius abbatiae a capitulo eligantur. De priori abbatiae faciat abbas secundum antiquam consuetudinem. Sigillum capituli statuimus et praecipimus ut custodiatur sub tribus clavibus; quarum unam habeat abbas; duo electi in generali capitulo et jurati alias duas custodiant, nec aliquid in eo sigillent nisi de assensu praesentis capituli, et hoc ipsum in sequenti capitulo generali recitetur. Abbas, vel prior abbatiae, cum aliquo monacho honesto et discreto ad praeceptum abbatis singulis annis omnes semel obedientias visitet; et si quid invenerit corrigendum, corrigat, et quod correxerit, vel corrigendum reliquerit, abbati et capitulo renuntiet generali. Singulis annis in generali capitulo tam abbas quam balivi et priores reddant rationem de statu et debito officiorum suorum praeteriti et praesentis anni, et status et debita in scriptum redigantur; et cum sigillo capituli custodiantur, in capitulo sequentis anni recitanda. Nec abbas nec aliquis de prioribus aliquos redditus vendat vel invadiet nisi ad praesentem annum. Si feodus vel alius redditus quoquo modo acciderit, non detur vel vendatur extraneis, sed cellario remaneat. Similiter ornamenta sacristae reddantur, libri armario. Ad accusationem saecularium clericorum vel laicorum monachi non condemnentur, nisi crimen sit notorium. Nec aliquis nisi praesens judicetur, vel damnetur, nisi fuerit contumax. Omnes condonati in habitu et in tonsura a saecularibus discernantur. Pueri non recipiantur infra quindecim annos. Post quintumdecimum annum per triennium in custodia teneantur. Nullus monachus induatur camisiis, sed staminiis tantum, nec utatur stivalibus attingentibus ultra genu. »

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Laterani, VII Id. Martii, anno decimo.

XV. EPISCOPO ET . . . DECANO PARISIENSI. Ut procedant contra quosdam falsarios, poena illos circa falsarios edita puniendo. (Laterani, V Id. Martii.) Vestra prudentia nos consuluit utrum ab apostolica sede processerit hujusmodi decretalis allegata nuper in judicio coram vobis, quam de verbo ad verbum nobis in hac forma scripsistis.

« Quisquis in suis dubitationibus a nobis sperat remedium posse conferri, prona nos convenit animositate praestare. Discretionem igitur tuam non immerito commendamus, pro eo quod quaestionibus vanis et inutilibus vis finem imponere, quae in foro tuo saepissime cum magna legum altercatione discutiuntur, ecclesiasticae utilitati consulendo, et subjectorum utilitati providendo. Ex tuarum itaque inquisitione quaestionum nobis innotuit quod quidam, causa coram suo ordinario non mota, vel causa mota, praetermissa appellatione, ad sedem apostolicam accedentes, ad judices alterius provinciae litteras impetrant. Cum autem rei citati coram judicibus apparent, eorum examen declinare contendunt; quandoque contra adversarios excipientes, quia eos primo non admonuerunt, et auctoritatem sui ordinarii postposuerunt, quandoque quia extranei judicis expetere judicium vel pati recusant. Nos autem ab animo tuo dubitationem auferre cupientes, constituimus ut si quis, praetermissa judicis sui auctoritate ad nos accesserit, et litteras impetraverit, nisi ad judicem impetret ordinarium, ei nullum afferant penitus suffragium. Sacrae vero leges dicunt, quibus auctoritatem debemus accommodare, quod si quis, spreto judice provinciae ad imperatorem accesserit, nullum debet ei dare responsum, ne in hoc videamur jura subvertere, ad quos potissimum pertinet ea tueri et fovere. De illis autem qui lite pendente litteras impetrant, judicamus eorum impetrationem illis non debere prodesse, cum privilegium super re litigiosa impetratum non valeat, maxime cum in sacris canonibus cautum inveniatur in medio litis sacras jussiones non impetrari. Si quis autem, dum lis examinatur, pragmaticum typum impetraverit, ei prodesse nolumus. De illis autem qui ad judices extraneos litteras impetrant, sancimus juxta legum auctoritatem quod litterae nullatenus debent effectum sortiri, nisi illi qui litigant, contra metropolitanum vel praesidem provinciae causam habuerint; maxime cum judices nostri temporis amorem Dei amori mundi quandoque postponunt, non animadvertentes quod occisores corporis non sunt timendi contra homines justitiam impellentes. Illam autem dicimus provinciam quae juxta Chalcedonense concilium habet metropolitanum, et quae certis limitibus est divisa, ut Aquitania, Britannia, Normannia, et idem sit in similibus judicium. Sane consuluisti utrum illi dandae sint induciae deliberationis qui coram judice ordinario eas obtinuit, cum coram judice delegato reus apparet. Ad quod utique respondemus quod cum a nobis ad appellationem rescriptum est, dilationem tribui non licebit, eadem ratione qua in praesentia nostra tribui non solet. Ad hoc quod requiris utrum illi dandae sint induciae qui nostrum rescriptum in litteris citatoriis insertum accepit, dicimus quod eas implorare non debet, juxta Felicis papae decretum constituentis quod episcopi accusatis per scripta debent significare quid opponatur, ut parati ad responsionem veniant; maxime cum copiam nostri rescripti coram judice delegato habeat et diligenter possit perspicere ubi de rescripto aliquid fuerit adjectum vel subtractum. De eo autem quod dubitas, quod interdum titulo donationis, interdum titulo venditionis transferuntur villae, tum ad laicos, tum ad religiosos, quarum possessione laici jus patronatus sibi vindicant, utrum ad illos transferatur jus patronatus cum universitate, ad hoc tale damus responsum, quod religiosae personae in villis acquisitis id vendicare possunt. »

Super quo vobis duximus respondendum quod quanquam in decretali seu potius concretali praemissa contineri aliqua juri consona videantur, quibus temerarius fabricator ipsius sua mendacia coloravit, nos tamen eam, utpote falsam, omnino respuimus et damnamus, discretioni vestrae per apostolica scripta mandantes quatenus revocato in statum debitum si quid ejus occasione in favorem utentis ea fuerit attentatum, actores ipsius, si potuerint reperiri, vel illos quos noveritis usos esse scienter eadem poena contra falsarios edita puniatis.

Datum Laterani, V Idus Martii, anno decimo.

XVI. HELIAE ABBATI ET CONVENTUI DE RADINGIA CLUNIACENSIS ORDINIS. Ipsum monasterium et bona eorum suscipiuntur sub protectione, et confirmantur eis privilegia. (Apud S. Petrum, IV Kal. Martii.) Sacrosancta Romana Ecclesia devotos et humiles filios ex assuetae pietatis officio propensius diligere consuevit, et ne pravorum hominum molestiis agitentur, eos, tanquam pia mater, suae protectionis munimine confovere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus gratum impertientes assensum, monasterium de Radingia, in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis quae in praesenti rationabiliter possidet aut in futurum justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, necnon et personas in eo Domino famulantes, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem ecclesias, capellas, terras, possessiones, et redditus, libertates et immunitates, et omnia alia quae concessione pontificum, largitione regum vel principum, seu etiam emptione vel donatione ac oblatione fidelium, aut aliis justis modis estis hactenus assecuti, sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis, auctoritate vobis apostolica confirmamus, et praesentis scripti privilegio communimus, districtius inhibentes ne quis super privilegiis praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum vos aut monasterium vestrum temere molestare praesumat. Nulli ergo . . . nostrae protectionis, confirmationis et inhibitionis infringere, etc. Si quis autem, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, IV Kal. Martii, anno decimo

XVII. EISDEM. Indulgetur quod liceat eis bona monasterii alienata revocare. (Datum, ut in alia. ) Cum ex illorum incuria qui monasterio vestro per tempora praefuerunt, et damnosa taciturnitate conventus, qui plerumque factis eorum contradicere non est ausus, contra ipsius monasterii privilegia nonnulla de honis ejus alienata dicantur in ipsius grave praejudicium et jacturam, volentes indemnitatibus suis paterna sollicitudine praecavere, praesentium vobis auctoritate concedimus ut quae sic ab eodem monasterio alienata fore noscuntur, liceat vobis ad ipsum legitime revocare. Nulli ergo . . . . . nostrae concessionis, etc. Si quis autem, etc.

Datum, ut in alia.

XVIII. ABBATI DE RADINGIA. Ut in exterioribus monasterii procurationibus liceat sibi fratres professionis in religione approbatos absque contradictione constituere et revocare prout sibi videbitur. (Laterani, VI Id. Martii.) Justis petentium desideriis, etc., usque assensu, praesentium tibi auctoritate concedimus ut in exterioribus monasterii tui procurationibus liceat tibi, cum consilio capituli vel majoris aut sanioris partis ipsius, fratres professionis vestrae in religione probatos, industrios ac discretos absque contradictione cujuslibet, sicut eidem monasterio expedire videris, constituere, ac iterum exigente utilitate, vel urgente necessitate, cum tibi bene placuerit, de simili fratrum consilio revocare. Ita sane quod res, possessiones, redditus et proventus monasterii memorati non nisi per manus fratrum, qui tibi et capitulo tuo de sibi commissis, prout debitum est, respondeant, disponantur. Nulli ergo . . . nostrae concessionis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Laterani, VI Id. Martii, anno decimo.

XIX. MAJORI DECANO PRIORIBUS ET CAETERIS CLERICIS COLONIENSIBUS. Adversis tribulationibus afflicti confortantur et inducuntur ut robustiores et intimidi existant. (Laterani, III Id. Martii.) Licet Coloniensis Ecclesia in favorem suum super negotio imperii nos induxerit, non nos ipsam, ac ideo plus nos ei quam ipsa nobis de ipso negotio imputare possimus; quia tamen postmodum fidelem eam invenimus et devotam, hoc ipsum quod in suo proposito constantiam conservavit, ita gratum gessimus et acceptum, ac si sequentia, non de suo, sed de nostro potius initio provenissent. Utinam autem nunquam natus homo ille fuisset qui Ecclesiam et civitatem vestram turpitudinum suarum contagione foedavit, eamque pernitiosissimis factis suis in multiplicem difficultatem induxit! Vere filius Belial, quandoquidem ipse lubricus et versutus fuit, ipse versipellis et perfidus, callida semper arte decipiens, bonis nostris initia fraudulenta suggessit, ut tanto demum facilius malignari posset in ipsis, quanto de opere quasi suo confidentes in eo familiaris pejus offenderet inimicus, illius imitando versutiam qui frequenter allicit nonnullos ad bonum, ut gravius malum eliciat ex eodem. Quia vero postquam draco ille projectus est, per quem Satan cribrandos vos quasi triticum expetivit, nullatenus vestra fides defecit, quos adversarius impulit, non versavit, ariesque tentationum admotus constantiae vestrae murum non potuit penetrare. Cum igitur tanquam aurum in fornace Dominus suos probet electos, fornacem persecutionis instantis aequanimiter ferre debetis; ut ex ea demum, si aurum estis, purius exeatis; ne si decoctionis examen usque ad probationem perfectam aurum vestrae fidei non pertulerit, unde clarificari potuerat obscuretur; praesertim cum ante quam fornax haec septuplum succendatur, potens sit Dominus mittere angelum sanctum suum, qui vobiscum in ipsam descendens, flammam ignis ex ea ministros proprios absumpturam excutiat, ac ipsam aspersione salvifici roris exstinguat. Consolamini ergo, filii dilectissimi, consolamini, et pugnam quam suscitavit adversus vos inveteratus dierum malorum hostis antiquus, forti animo sustinete, quae procul dubio non certamen, sed ludus et umbra certaminis vobis esse videbitur, si pugnatorem illum fortissimum attendatis qui cum omnes simul amisisset divitias, peremptosque filios audivisset, sub ruina quassatae domus unum habuisse sepulcrum, succedentibus sibi malorum nuntiis, ad singulas plagas immobilis ferebatur; adhuc etiam ita graviter in proprio corpore flagellandus, ut pelli suae consumptis carnibus os proprium adhaereret, nec tamen cessaret Dominum labiis benedicere, quae sibi tantummodo circa dentes fuerant derelicta. Unde profecto vos, quos fidelis Deus tentari nullomodo patietur ultra quam ferre possitis, augere animum ac mentem convenit ampliare, complendo illud de sapiente praeconium: Si fractus illabatur orbis, Impavidum ferient ruinae. (HORAT., Od., lib. III, od. 3.) Quoniam, etsi tribulationes vestrae plurimae videantur, Dominus tamen vos de iis omnibus liberabit, et praeter id quod in praesenti vobis poterit retribuere, multo majus ab eo praemium in futuro poteritis de patientia vestra sperare. Non enim condignae sunt hujus saeculi passiones ad futuram gloriam quam in vobis credimus revelandam, in qua procul dubio vobis pro defensione justitiae inter illos merces aeterna reddetur qui persecutionem propter justitiam patiuntur, et cum probati fuerint, coronam vitae recipient, quam diligentibus se Dominus repromisit. Monemus ergo devotionem vestram et exhortamur attente, per apostolica scripta mandantes, quatenus inter malleum positi et incudem, imminentem pressuram per patientiam eludatis: quia licet, ut naufragi, latrones in littore videamini reperisse, ac juxta prophetarum eloquia, fugientes ursum, extensam dexteram ad parietem morderi a colubro metuatis, a duobus tamen caudis fumigantium titionum, qui contra vos consilium inierunt, manere impavidos vos oportet. Deus enim, qui decipientem agnoscit, et eum qui decipitur non ignorat, consiliarios fatuos in stultum finem adducet; potensque solvere regum balteum ac praecingere fune renes eorum, super eos qui suis credunt viribus principari despectionem effundet, et illos qui oppressi fuerant relevabit, ac sicut duxit nequam sacerdotem inglorium, ita supplantabit, cum voluerit, optimatem. Proinde patientes estote, ac libenter insipientes, cum sitis ipsi sapientes, feratis: quia per patientiae clypeum adversitatum instantium ictus frangere, ac per tolerantiae murum cuncta poteritis persecutionum jacula superare. Bonum nempe certamen hactenus certavistis. Sed cum nonnisi qui legitime certaverit coronetur, ut de reliquo vobis corona justitiae reponatur, cursum vos decet perfecti operis consummare, quia nihil prodest in stadio cucurrisse, si ante quam comprehendatur bravium, currere desinatur. Pensetis autem de quanto bono Scariotis ille ceciderit, qui nequaquam in perseverantiae bono stetit, quid Salomon amiserit, qui stabilitatem animi non servavit; in quem casum Saul devenerit, pro eo quod a proposito bono recessit. Et ut familiare magis exemplum in perseverantia vos consolidet, consideretis in quam ruinam principem quondam vestrum varietatis suae culpa dejecit; cujus attendendo ruinam, de sua faciatis vobis damnatione cantelam, quia scriptum est Sapiens de alieno vitio emendat suum, discendo vitare proprium per periculum alienum. Ex illa vero arbore parabolam addiscatis quae sive ad austrum sive ad aquilonem ceciderit, ibi erit. Nam qui judicat fines terrae, ubi unumquemque invenerit, ibi eum procul dubio judicabit. In vespera namque laudatur diei serenitas, et in fine status boni operis commendatur, quoniam non est magnum bonum incipere, sed perfectum finire. Multi enim aggrediuntur ardua, sed in via deficiunt. Multi exeunt Babylonem, sed in itinere moriuntur. Perseverantia quippe currentem remunerat, roboratque pugnantem. Haec est justi talaris tunica, quae ad pedum extremitatem extenditur. Haec est hostiae cauda, quae cum victima simul offerri jubetur. Haec est operationis bonae calcaneus, quem sapiens à serpente custodit. Haec est quae res difficiles ad facilitatem reducit. Hanc ergo curetis et vos taliter custodire ut per eam faciliter illas difficultates vincatis in quas, recedendo ab ipsa, vir instabilis et apostata vos induxit, pro certo sperantes quod adjuvante Domino sic intendimus in tentationibus vestris vobis in proximo subvenire quod ad instar evangelicae mulieris, quae cum pepererit filium, pressurae non meminit, cum auxilium, quod exspectamus de coelo, in vobis fuerit revelatum, succedentibus prosperis, adversitatum poteritis omnium oblivisci, nuntios vestros ad propria remissuri quam cito se facultas obtulerit opportuna. Virtutem quoque obedientiae, quae victimis antefertur, non solum erga nos, verum etiam erga venerabilem fratrem nostrum Brunonem archiepiscopum vestrum fortes et intrepidi observetis; a qua si quis forsan apostatando discederet, tanquam reus criminis idololatriae, cui secundum prophetam inobedientia comparatur, procul dubio puniretur.

Datum Laterani, III Id. Martii, anno decimo

XX. . . . TURONENSI ARCHIEPISCOPO, ETC. . . DE CHALOCEIO, ETC. . . DE ORATORIO ABBATIBUS ORDINIS CISTERCIENSIS ANDEGAVENSIS DIOECESIS. Ut Hilarium abbatem Burguliensem ad accedendum ad monasterium S. Jovini inducant et compellant pro fructuosa poenitentia sibi injuncta in eo peragenda. (Laterani, XVI Kal. Aprilis.) Ex parte dilectorum filiorum. . . abbatis et conventus Burguliensis fuit propositum coram nobis quod Hilarius quondam monasterii sui abbas, per diversas discurrens provincias, et conversationis pristinae flagitia non abhorrens, per fautores et complices suos ac quosdam vicinos abbates Turonensis et Andegavensis dioecesum, qui eum dicuntur in suis iniquitatibus confovere, domos et redditus Burguliensis monasterii sibi et suis instanter postulat assignari; ut sic locum et vocem obtinens in monasterio memorato, ejusdem tranquillitatem valeat perturbare. Quod quoniam abbas et conventus praedicti sibi concedere denegant, cum ejus malitiam plenarie sint experti, consanguinei, complices, et fautores ipsius earumdem et Pictaviensis dioecesum bona monasterii diripiunt violenter, et quorumdam falsorum debitorum occasione praetenta contumelias monachis inferunt et jacturas, plerisque illorum truncationem membrorum et necem aliis intentantes, propter quod quamplures eorum ad procuranda negotia monasterii non audent accedere, scientes illos nullum facinus abhorrere. In tantam enim vesaniam et audaciam proruperunt quod grangiam monasterii de nocte incendio devastarunt, monasterium ipsum cum adjacente burgo eodem incendio vastaturi, nisi ventus contrarius divina clementia excitatus flammas ignium avertisset. Cum igitur idem Hilarius ab administratione ipsius monasterii a nobis sententialiter exigente justitia sit amotus, et ad poenitentiam peragendam in monasterio Sancti Jovini de Marnis eumdem praeceperimus commorari, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus memoratum Hilarium, ut in claustro praefati monasterii Sancti Jovini resideat, et ibidem agat poenitentiam fructuosam, juxta quod eidem duximus injungendum, nec extra ipsum monasterium evagetur, moneatis attentius et efficaciter inducatis. Alioquin ipsum ad id per excommunicationis sententiam, sublato appellationis obstaculo, cogere non tardetis; consanguineos, complices, et fautores ipsius a praefati monasterii et monachorum molestatione indebita et falsorum debitorum exactione, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam, sublata appellatione, districte compescentes, et facientes eisdem de damnis et irrogatis injuriis satisfactionem debitam exhiberi. Quod si non omnes, tu, frater archiepiscope, etc.

Datum Laterani, XVI Kal. Aprilis, anno decimo.

XXI. ABBATI ET CONVENTUI BURGULIENSI. Mandatur et indulgetur ut concessiones et pensiones per Hilarium quondam eorum abbatem illicite factas revocare possint. (Datum, ut in alia. ) Ex parte vestra fuit propositum coram nobis quod Hilarius, quondam abbas monasterii vestri, sua potius quam quae Jesu Christi sunt quaerens, ut sibi saecularium favorem acquireret et potentum, multis percipiendas a monasterio vestro concessit annuas pensiones, in ipsius monasterii praejudicium et gravamen; quas etiam quidam eorum, saeculari freti potentia, non verentur a vobis per violentiam extorquere. Unde nobis humiliter supplicastis ut super hoc indemnitati monasterii vestri dignaremur misericorditer providere. Nos igitur vestris precibus inclinati, auctoritate vobis praesentium indulgemus quatenus concessiones pensionum ipsarum ab eodem Hilario illicite factas appellatione remota legitime revocetis. Nulli ergo . . . . nostrae concessionis. . etc. Si quis autem, etc.

Datum, ut in alia.

XXII. . . . TURONENSI ARCHIEPISCOPO ET . . DE ORATORIO ET . . DE CHALOCEIO ABBATIBUS ORDINIS CISTERCIENSIS ANDEGAVENSIS DIOECESIS. Ut de debitis per contractum legitimum debitis tempore Hilarii quondam abbatis Burgulien. conquerentibus exhibere faciant justitiae complementum. (Datum, ut in alia. ) Cum tibi, frater archiepiscope, ac venerabilibus fratribus nostris . . Pictaviensi et . . Andegavensi episcopis dederimus in mandatis quatenus per vestras denuntiari dioeceses faciatis ut si qui a tempore Hilarii quondam abbatis Burguliensis monasterii debita duxerint ab eodem monasterio requirenda, vestro se conspectui repraesentent, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus faciatis ab abbate ac conventu monasterii memorati cuilibet super debitis conquerenti, usuris cessantibus, justitiae plenitudinem exhiberi, eos qui super debitis monasterium ipsum aliter praesumpserint infestare, monitione praemissa, sublato appellationis obstaculo, excommunicationis sententiae supponentes. Quod si non omnes, tu, frater archiepiscope, etc.

Datum, ut in alia.

XXIII. . . . TURONENSI ARCHIEPISCOPO ET . . PICTAVENSI ET . . ANDEGAVENSI EPISCOPIS. Ut contra incendiatores cujusdam grangiae Hilarii quondam abbatis Burguliensis procedant. (Laterani, XII Kal. Aprilis.) Sicut ex parte dilectorum filiorum . . abbatis et conventus Burguliensis fuit propositum coram nobis, cum quidam filii Belial, complices et fautores Hilarii ejusdem monasterii quondam abbatis, quamdam ipsius grangiam igne apposito concremarint, et monasterium ipsum non desinant contra justitiam aggravare, ab eodem nihilominus falsa debita exigentes, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus singuli vestrum in dioecesibus suis in omnes illos qui praefatam grangiam combusserunt, vel ad eam comburendam impenderunt auxilium vel favorem, aut obtentu ipsius Hilarii dictum monasterium praesumpserint molestare, vel falsa debita exegerint ab eodem, excommunicationis sententiam, sublato appellationis obstaculo, solemniter promulgetis, et faciatis eamdem usque ad satisfactionem congruam firmiter observari, per dioeceses vestras denuntiari nihilominus facientes ut si qui ab eodem monasterio a tempore ipsius Hilarii debita duxerint requirenda, tuo se, frater archiepiscope, et dilectorum filiorum . . de Oratorio et . . de Chaloceio abbatum ordinis Cisterciensis Andegavensis dioecesis conspectui repraesentent, super eo justitiae plenitudinem recepturi.

Datum Laterani, XII Kal. Aprilis, anno decimo.

XXIV. . . . ABBATI ET CONVENTUI BURGULIENSI. Ut nonnullos monachos dicti monasterii complices Hilarii quondam abbatis dicti monasterii castigent et ad eorum obedientiam advocent, nec permittant monasterium perturbare. (Laterani, XVI Kal. Aprilis.) Significarunt nobis dilecti filii H. et G. monachi vestri quod cum nos Hilarium quondam abbatem monasterii vestri ab administratione ipsius sententialiter duxerimus amovendum, quidam monachi complices ejus in vestro monasterio commorantes tibi, fili abbas, obedientiam et reverentiam debitam denegant exhibere, ac molientes pacem et unitatem monasterii perturbare, tam per se quam per alios falsa debita exigere non verentur. Cum igitur pax et unitas religioni praebeant incrementum, universitatem vestram monemus et exhortamur attente, per apostolica vobis scripta mandantes quatenus in unitate ac pace firmiter persistatis, monachos ipsos qui super iis vel aliis monasterium ipsum praesumpserint perturbare, auctoritate nostra regulariter castigantes.

Datum Laterani, XVI Kal. Aprilis, anno decimo.

XXV. . . . MAJORIS MONASTERII . . SANCTI JULIANI, ET . . SANCTI FLORENTII ABBATIBUS TURONENSIS ET ANDEGAVENSIS DIOECESUM. Ut Hilarium quondam abbatem Burguliensem ad claustrum sibi assignatum ad poenitendum reverti compellant. (Laterani, XIV Kal. Aprilis.) Cum Hilarius quondam abbas Burguliensis ab administratione ipsius monasterii a nobis sententialiter exigente justitia sit amotus, et ad poenitentiam peragendam in monasterio Sancti Jovini de Marnis eumdem praeceperimus commorari, praesentium vobis auctoritate praecipiendo mandamus quatenus ipsum extra claustrum praedictum vagantem in canteris monasteriorum vestrorum vel mentis vestris recipere nullatenus praesumatis, ne ipsum in sua videamini malitia confovere, repellentes eumdem, ut sic ad claustrum assignatum sibi ad poenitentiam revertatur. Alioquin venerabilibus fratribus nostris . . Turonensi archiepiscopo, et . . episcopo Andegavensi et dilecto filio . . abbati de Oratorio Cisterciensis ordinis Andegavensis dioecesis per nostras damus litteras in mandatis ut vos ab hujusmodi praesumptione per censuram ecclesiasticam appellatione remota compescant.

Datum Laterani, XIV Kal. Aprilis, anno decimo.

XXVI. . . . TURONENSI ARCHIEPISCOPO, ET . . EPISCOPO ANDEGAVENSI, ET . . ABBATI DE ORATORIO CISTERCIENSIS ORDINIS ANDEGAVENSIS DIOECESIS. Super eodem, ut supra. (Datum, ut in alia. ) Cum Hilarius quondam abbas Burguliensis, etc., in eumdem modum usque commorari, dilectis filiis. . Majoris-Monasterii, . . Sancti Juliani, et . . Sancti Florentii abbatibus Turonensis et Andegavensis dioecesum per nostras damus litteras in praeceptis ut eumdem extra claustrum praedictum vagantem, etc., in eumdem fere modum usque revertatur. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si praefati abbates secus, quod non credimus, praesumpserint attentare, vos illos ab hujusmodi praesumptione per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescatis. Quod si non omnes, duo vestrum, etc.

Datum, ut in alia

XXVII. MATHAEO PRAEPOSITO ET CANONICIS ECCLESIAE BEATI LAURENTII DE JOVISVILLA TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS IN PERPETUUM. Suscipiuntur sub protectione sedis apostolicae cum omnibus eorum bonis, libertatibus, immunitatibus ac privilegiis. (Laterani, XI Kal. Aprilis.) Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri; ut et devotionis sinceritas laudabiliter epitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam Ecclesiam Beati Laurentii de Jovisvilla, in qua divino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Praeterea quascunque possessiones quaecunque bona eadem ecclesia in praesenti juste ac canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo memorata ecclesia sita est, cum omnibus pertinentiis suis, quidquid habetis apud Jovisvillam, ecclesiam de Ova, cum appendiciis suis, et quidquid in eadem villa habetis. Altaria de Sancto Quintino et de Berveres, cum appendiciis suis; quidquid habetis apud Manisd. et Semincurten; quidquid habetis apud Wasseium; quidquid habetis apud Moruncurten; quidquid habetis apud Charmes; quidquid habetis apud Sememonten; quidquid habetis apud Doniors, et jus quod habetis in praebendis de Saleio Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi excommunicati vel interdicti fuerint, nullus obsistat, salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Libertates praeterea et immunitates Ecclesiae vestrae concessas, necnon antiquas et rationabiles consuetudines hactenus observatas, ratas habemus, et eas futuris temporibus illibatas permanere censemus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi; quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Datum Laterani, per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis, sanctae Romanae Ecclesiae cancellarii, XI Kal. Aprilis, indictione IX, Incarnationis Dominicae anno 1206, pontificatus vero domini Innocentii papae III, anno decimo.

XXVIII. HELIAE ABBATI DE RADINGIA, EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. Suscipiuntur sub protectione, etc., ut supra, cum quibusdam aliis eleemosynis favore religionis concessis. (Laterani, X Kal. Aprilis.) Ideo sumus, licet immeriti, divina disponente clementia ad fastigium summi pontificatus assumpti ut pro universarum Ecclesiarum statu pastorali sollicitudine debeamus et cura satagere, ac ipsis apostolicae sedis patrocinium exhibere; ut tanto in eis Deus amplius veneretur quanto magis fuerint a malignorum infestatione quietae. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium Sanctae Mariae de Radingia Cluniacensis ordinis, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus.

Inprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesenti juste ac canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Radingiam, Chelseiam, et Leoministiam, cum ecclesiis, capellis, coemeteriis, decimis et oblationibus, cum silvis, agris, pasturis, pratis, aquis, molendinis, piscariis et omnibus aliis appendiciis et pertinentiis suis. Tacheam cum omnibus pertinentiis suis, et ecclesiam de Weregrava. Witellhie cum omnibus pertinentiis suis. Wiccheburiam cum omnibus pertinentiis suis. Bleiburiam cum omnibus pertinentiis suis. Terram quam habetis in Henreda, cum omnibus pertinentiis suis. Estonam, cum ecclesia ejusdem villae ac omnibus aliis pertinentiis suis. Rockenton, cum ecclesia ejusdem villae ac omnibus aliis pertinentiis suis. Ecclesias de Stanton, de Haneborhe, et de Inglesfelt, cum pertinentiis earum. Dudelesfande cum omnibus pertinentiis suis. Terram quam habetis in Hectun. cum omnibus pertinentiis suis. Terras quoque quas habetis in Lingeborche, et in Stretfelda, quae fuit Hugonis de Mortuomari, et in Sebrichteswrde, cum omnibus pertinentiis earum. Terras et redditus quos habetis in Londoniis et in Berchamstede, cum omnibus pertinentiis suis. Terram quam adepti estis infra tenimentum de Hou, nomine dotis ecclesiae vestrae, cum omnibus pertinentiis suis. Prioratum de Mai cum omnibus pertinentiis suis; et Lindegros in Scotia, cum omnibus pertinentiis suis. Sane novalium vestrorum, quae proprius manibus aut sumptibus colitis, sive de vestrorum animalium nutrimentis, nullus a vobis decimas praesumat exigere vel quomodolibet extorquere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. Auctoritate quoque apostolica prohibemus ne ullus in vos vel monasterium vestrum excommunicationis vel interdicti sententias sine manifesta et rationabili causa promulgare seu novis et indebitis exactionibus vos aggravare praesumat. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes monachorum seu clericorum vestrorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano episcopo, siquidem catholicus fuerit et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, gratis et absque ulla pravitate vobis praecipimus exhiberi. Ad haec, auctoritate apostolica prohibemus ne quis infra parochias ecclesiarum vestrarum ecclesiam vel oratorium sine assensu dioecesani episcopi et capituli de Radingia de novo aedificare praesumat. salvis privilegiis pontificum Romanorum. Paci quoque ac tranquillitati vestrae paterna in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem opponere, sanguinem fundere, hominem temere capere vel interficere, seu violentiam audeat exercere. Praeterea omnes libertates et immunitates a praedecessoribus nostris Romanis pontificibus monasterio vestro concessas, necnon et libertates et immunitates et exemptiones saecularium exactionum a regibus, principibus, et aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti privilegio communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Salva sedis apostolicae auctoritate ac dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei, etc. usque ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi; quatenus etc. usque in finem. Amen.

Datum Laterani per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis, S. R. E. cancellarii, X Kal. Aprilis, indictione IX, Incarnationis Dominicae anno 1207, pontificatus vero domini Innocentii papae III, anno decimo.

XXIX. NOBILI VIRO M. DE ROMANIA. Diffinitur super restitutione juris patronatus ecclesiae Sancti Angeli de Casaperota. (Laterani, IX Kal. Aprilis.) Examinata causa quae vertitur inter te ac milites Camponiscos super ecclesia Sancti Angeli de Casaperota, auditis confessionibus et attestationibus intellectis, inspectis etiam instrumentis, et allegationibus indagatis, perpendimus evidenter arbitrium quod T. vicedominus Sabinensis dicebatur super eodem negotio promulgasse, contra formam juris et compromissi fuisse dictatum. Unde non obstante confirmatione felicis memoriae Coelestini papae praedecessoris nostri, qui confirmaverat illud sicut provide latum fuerat et ab utraque parte receptum, decrevimus ipsum irritum et inane. Actionem autem quam super jure patronatus ejusdem ecclesiae contra praefatos milites intendebas incongruentem cognovimus et ineptam, quia cum testes induxeris ad probandum quod quando praefatus vicedominus eamdem ecclesiam quasi sequester accepit, tu ipsam ecclesiam possidebas, profecto nec rei vindicationem intendere nec ipsius restitutionem poteras postulare. Unde intentionem tuam in hac parte pronuntiavimus non tenere, absolventes praenominatos milites ab eadem. Ita tamen quod si congruentem et aptam intendere volueris actionem, respondere tibi nihilominus teneantur. Nulli ergo . . . nostrae diffinitionis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Laterani, IX Kal. Aprilis, anno decimo.

XXX. POTESTATI ET POPULO FAVENTINENSI. Induciae super quaestione quam habent cum Ecclesia Ravennat. conceduntur. Cum nuper ex parte vestra dilecti filii M. et Ar. ad sedem apostolicam accessissent pro causa quae vertitur inter vos et Ecclesiam Ravennatensem, procurator tandem constitutus a syndico vestro, qui domi remansit, contra dicta testium partis adversae falsi querelam objecit. Sed cum interrogatus fuisset a nobis utrum juramento vellet asserere quod eam non opponeret per calumniam propter negotium protrahendum, sed crederet ipsam per legitimos posset testes probari, aut saltem quod syndicus qui praestiterat juramentum calumniae injunxerit illi ut hanc opponeret quaestionem, neutrum se juraturum respondit. Unde licet pro eo quod post peremptorium edictum non apparuit coram nobis sufficiens responsalis, secundum rigorem juris potuissemus aliud statuisse, ad instantiam tamen nuntiorum vestrorum, qui super hoc nobis humiliter supplicarunt, inducias usque ad primum Pascha vobis duximus concedendas, ut interim vel ipsum syndicum vel alium responsalem idoneum ad nostram praesentiam transmittatis, qui exceptionem praedictam aut quamlibet aliam competentem legitime possit objicere, ne ulterius ipsum negotium differatur. Alioquin extunc et in expensas quas propter hoc exspectando fecerit pars adversa vos exigente justitia decrevimus condemnandos, et in ipso negotio, quantum de jure poterimus, procedemus.

XXXI. . . . .EPISCOPO ET H. ABBATI DE ABEBBRUHOT, TH. PRIORI, RADULPHO ARCHIDIACONO, ET MAGISTRO LAURENTIO OFFICIALI SANCTI ANDREAE. Committitur ut quaestiones certas super quibusdam decimis valeant terminare. (Laterani, XIII Kal. Aprilis.) Cum dilecti filii abbas et canonici de Kambuskinel dilectos filios . . . abbatem et monachos de Dunfermelin dioecesis Sancti Andreae coram venerabili fratre nostro . . Dublinensi episcopo et dilectis filiis . . de Cupro et . . de Soona abbatibus ejusdem dioecesis super quibusdam decimis ad ecclesiam suam de Egles spectantibus et damnis et injuriis irrogatis auctoritate litterarum nostrarum traxissent in causam, et ipsi eosdem abbatem et canonicos ex delegatione nostra coram dilectis filiis . . priore Sanctae Crucis et . . decano de Tiningham praedictae dioecesis ac te, fili officialis, super capella de Dunipast et decimis ad eamdem spectantibus convenissent, utraque pars in vos post allegationes et altercationes multiplices compromisit, ut vos in negotiis ipsis secundum juris ordinem procedentes, controversias ipsas tam super possessione quam proprietate, appellatione postposita, judicio vel concordia finiretis; praestito corporaliter juramento firmantes quod quidquid super iis duo vestrum tecum, frater episcope, si non possetis omnes pariter concordare, ducerent statuendum, ratum haberent et firmiter observarent, nec processum arbitrii dolo vel malitia impedirent.

Vos igitur auditis hinc inde propositis, receptis testibus, et publicatis depositionibus eorumdem quia super quatuor articulis dubitastis, causam instructam ad nostram praesentiam transmisistis, super quatuor illis dubitabilibus apostolicae sedis oraculum implorantes. Ex eo siquidem coram vobis prima quaestio est exorta, quod cum canonici monachos super praedictis decimis convenissent, monachi super quibusdam aliis decimis reconvenire volebant eosdem, licet de eis in vos non fuerit compromissum. Asserebat enim pars monachorum quod secundum legitimas sanctiones is qui coram aliquo convenitur, coram eodem reconvenire valet eumdem. Unde utrum coram arbitris reconventioni sit locus postulastis per sedem apostolicam explicari. Secunda vero ex eo dubitatio est exorta, quod cum canonici supradicti post publicationem attestationum ad suam intentionem fundandam exhibere vellent quaedam pro ipsis facientia instrumenta, pars monachorum asseruit quod post publicationem attestationum, sicut nec testes produci, sic exhiberi non poterant instrumenta. Unde quaesivistis sollicite utrum post publicationem attestationum instrumenta valeant exhiberi. Ex eo autem scrupulus tertiae dubitationis emersit, quod monachi supradicti excipientes contra canonicos supradictos asseruerunt controversiam super praefatis decimis tempore inclytae recordationis regis David fuisse per concordiam terminatam, super compositione inita instrumentum in medium producentes praefati regis sigillo munitum. Super quo nostrum postulastis responsum, utrum instrumentum illud, testibus sublatis de medio, per se sufficere valeat ad probandum propositum, cum hinc inde fuerit allegatum. Super eo autem quarta dubitatio est suborta, quod cum coram vobis de possessione ac proprietate sit actum, pars una proposuit quod utraque quaestio una debebat pronuntiatione sopiri, parte altera proponente super possessione primo debere arbitrium promulgari, et restitutione facta quaestionem debere postmodum proprietatis decidi. Unde cum hinc inde fuerit multipliciter allegatum, postulastis per sedem apostolicam edoceri utrum possessorii ac petitorii quaestio una vel duabus debeat sententiis terminari; et si duabus, utrum sententia demandari exsecutioni prius debeat super possessorio promulgata quam super petitorio proferatur. Nos igitur discretioni vestrae super primo articulo taliter respondemus, quod licet in judicio convenientem reconvenire valeat is qui coram aliquo convenitur, coram arbitris tamen reconvenire non potest, cum arbitri judicare non valeant nisi de iis tantum super quibus in eos exstitit compromissum. Ad secundam autem quaestionem taliter duximus respondendum, quod utralibet pars instrumenta potest etiam post publicationem attestationum usque ad diffinitivae sententiae calculum exhibere antequam fuerit in causa conclusum. Super tertio vero capitulo taliter respondemus, quod inquiratis diligentius veritatem. Et si consuetudo illius patriae obtinet approbata ut instrumentis illius regis fides adhibeatur in talibus, vos secure poteritis praefatum admittere instrumentum; praesertim cum saepedictus rex tantae fuerit honestatis quod ipsius instrumenta maximae auctoritatis sint in partibus Scoticanis. Ad quartum autem breviter respondemus, quod cum super possessorio et petitorio simul est actum, utrumque una debet sententia terminari. Sed licet in pronuntiatione sit possessio praemittenda, in exsecutione tamen debet proprietas praevalere. Quamvis autem vos causam instructam ad nostram praesentiam duxeritis destinandam; quia tamen multa hinc inde per advocatos fuere proposita coram nobis de quibus coram vobis non videbatur actum fuisse, pro eo quod illa esse notoria in illis partibus asserantur, vos ea plenius indagantes, causam ipsam sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo fine debito decidatis, ita quod negotium ipsum ultra duos menses nullatenus prorogetis. Quod si non omnes . . . tu, frater episcope, cum duobus vel tribus reliquis ea nihilominus exsequaris.

Datum Laterani XIII Kal. Aprilis, anno decimo.

XXXII. PRIORIBUS ET FRATRIBUS DE KIRKEHAN, GISEBURNENSIS, BREDLINGAM, DE NOVO-BURGO, ET ALIIS EJUSDEM ORDINIS IN EBORACENSI DIOECESI CONSTITUTIS. Committitur potestas reformandi et corrigendi ecclesias sibi subjectas. (Laterani, XVI Kal. Aprilis.) Verbum est Sapientis quod legitur: Omnia fac cum consilio, et post factum minime poenitebis. Et illud: Ubi multa consillia, ibi salus (Prov. XI). Dominus autem in Evangelio de se ipso testatur: Ubicunque, inquiens, duo vel tres fuerint in nomine meo, et ego in medio sum eorum (Matth. XVIII). Sicut post resurrectionem ostendit, dum discipulis de se in via loquentibus se tertium interponens interpretabatur in omnibus Scripturis quae de ipso erant. Unde cum diei superexcrescente malitia multorum charitas refrigescat, expedit iis praesertim qui vitam professi sunt regularem, ut ad vitia resecanda et plantandas virtutes tanto consultius et cum majori gravitate procedant quanto ipse quoque mundi senescentis defectus et humanae conditionis infirmitas huic proposito potius contradicit. Monemus igitur discretionem vestram et hortamur attente, et per apostolica vobis scripta mandamus quatenus vos, filii priores, omnes, si commode fieri potest, vel pro majori parte, annis singulis conveniatis in unum, et de ordinis reformatione tractantes, corrigatis salubri consilio quae in ecclesiis vestris corrigenda videritis, et statuatis quae secundum Deum fuerint statuenda, non obstante appellatione in elusionem regularis interposita disciplinae, ita ut cum necesse fuerit, ad Ecclesiam in qua videbitur correctio facienda simul duo vel tres vestrum accedant, et correctionis officium laudabiliter exsequantur, cum de ordinis observantia non teneamini priori alterius regularis Ecclesiae respondere.

Datum Laterani, XVI Kal. Aprilis, anno decimo.

XXXIII. . . . MONOPOLITANENSI, . . . POLIGNIANENSI, ET . . . CONVERSANENSI EPISCOPIS. Ut electionem Benedicti episcopi insulae Kefaloniae, si sit idoneus, et canonice facta fuerit valeant confirmare. (Laterani, X Kal. Aprilis.) Per suas nobis dilecti filii nobilis vir Maio comes, clerus et populus insulae Kefaloniae litteras intimarunt quod ejusdem insulae sede pontificali vacante, dum de praeficiendo sibi pastore Latino diligentem habuissent tractatum, omnes unanimi voluntate ac pari consensu Benedictum presbyterum, quem de discretione ac honestate plurimum commendarunt, in episcopum elegerunt; nobis humiliter supplicantes ut cum sedes metropolitana sit viduata pastore, ad quam, etiamsi non vacaret, non possent habere recursum, cum adhuc eadem sedi apostolicae sit inobediens et rebellis, electionem ipsam dignaremur auctoritate apostolica confirmare. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus eumdem presbyterum facientes vestro conspectui praesentari, de litteratura, vita, natalibus et aliis quae circa idoneitatem personae ipsius inquirenda fuerint inquiratis diligentius veritatem; et si eumdem idoneum inveneritis, electionem ipsam auctoritate sedis apostolicae confirmantes, ipsum vice nostra in episcopum consecretis, recipientes ab eo pro nobis et successoribus nostris fidelitatis et obedientiae juramentum, quod feceritis nobis fideliter rescribentes.

Datum Laterani, X Kal. Aprilis, anno decimo.

XXXIV. EPISCOPO, . . DECANO ET . . . ARCHIDIACONO NOVIOMENSIBUS. Ut sententiam latam et confirmatam pro Guiburge paupere vidua habeant exsecutioni demandare. (Laterani, IX Kal. Aprilis.) Accedens ad praesentiam nostram Guiburgis pauper vidua nobis humiliter supplicavit ut diffinitivam sententiam quam pro ipsa super dotalitio suo et rebus aliis contra abbatissam Montis Martyrum Parisiensis dioecesis auctoritate nostra tulistis, apostolico dignaremur munimine roborare. Volentes igitur ejusdem viduae simplicitati consulere, quae jam saepius propter hoc ad sedem apostolicam laboravit, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus sententiam ipsam, sicut est justa, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, faciatis per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari, non obstante appellatione quacunque, si qua forsitan ex parte ipsius abbatissae ad nostram apparuerit audientiam interjecta, cum eam non fuerit prosecuta. Quia vero praefata mulier, tanquam simplex et juris ignara, meritum causae suae nobis explicare nescivit, ne sicut alia vice adversa pars, calumniando simplicitatem ipsius, eam et nunc de precum falsitate causetur, et sic labor multiplicetur ejusdem, volumus et mandamus ut si forsan rem esse aliter inveneritis quam per simplicem relationem suam nos fecerit intelligere, inquiratis super iis diligentissime veritatem quae adversus praefatam proposuerit abbatissam, et habentes prae oculis solum Deum, quod justum fuerit, appellatione postposita, statuatis; facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari, praeceptum apostolicum taliter impleturi quod pro defectu vestro non cogatur ad nos ulterius replicare querelam. Testes, etc. Nullis litteris, etc. Quod si non omnes . . . tu, frater, etc.

Datum Laterani, IX Kal. April., anno decimo.

XXXV. CLERO ET POPULO VERISIEN. Ut obedientiam et reverentiam impendant magistro Garino in archiepiscopum Varisien. electo. (Laterani, III Kal. Aprilis.) Et apostolicae sedis auctoritas et Ecclesiae Constantinopolitanae necessitas nos induxit ut magistrum Guarin. tunc electum, nunc autem archiepiscopum vestrum, ad nostram praesentiam accedentem ordinare in diaconum et presbyterum, et consecrare in pontificem curaremus, palleum, sibi videlicet pontificalis officii plenitudinem, concedendo. Sic enim Romanus pontifex vocavit alios in partem sollicitudinis ut sibi retinuerit plenitudinem potestatis. Unde canonica tradit auctoritas quod undecunque venientes ad ipsum, tuitionem et consecrationem accipiant ab eodem, quoniam qui utitur jure suo, non intelligitur aliis injuriam irrogare. Idem vero, licet a venerabili fratre nostro . . . patriarcha Constantinopolitano fuerit confirmatus, non tamen ab eo poterat consecrari, pro eo quod coepiscopos non habeat unde oportuit ipsum . . . Athenien. et . . . Theban. electos pro consecrationis munere obtinendo in Syriam destinare. Ipsum igitur iis ex causis ordinatum, consecratum et palleatum a nobis cum gratiae nostrae favore remittimus, per apostolica vobis scripta mandantes quatenus ei reverentiam et obedientiam impendatis tam debitam quam devotam.

Datum Laterani, III Kal. Aprilis, anno decimo.

In eumdem modum patriarchae Constantinopolitano. Datum, ut in alia.

In eumdem modum charissimo in Christo filio Henrico imperatori Constantinopolitano illustri. Datum, ut in alia.

XXXVI. G. VERISIENSI ARCHIEPISCOPO. Decernitur excommunicationis et suspensionis sententias latas sine rationabili causa non teneri et sententiam quae post appellationem contigerit jaculari non esse servandam tanquam irritam. (Datum, ut in aliis. ) Cum per manus nostras ordinatus fueris in diaconum et presbyterum et in episcopum consecratus, ut tam nostro quam tuo deferamus honori, auctoritate praesentium inhibemus ne quis in te sine manifesta et rationabili causa suspensionis vel excommunicationis sententiam promulgare praesumat, semperque admonitio canonica praemittatur, nisi forte talis esset excessus qui ordinem judiciarium exigeret non servandum. Si vero te praesenseris aggravari, libere tibi liceat sedem apostolicam appellare, ut imminens tibi gravamen evites. Et si post appellationem hujusmodi quisquam in te suspensionis vel excommunicationis sententiam praesumpserit jaculari, nos eam decernimus non servandam, tanquam irritam et inanem. Nulli ergo . . . nostrae inhibitionis, concessionis et constitutionis, etc. Si quis autem, etc.

Datum, ut in aliis.

XXXVII EIDEM. Indulgetur ut beneficia; quae in ipsa civitate antequam esset promotus obtinebat, possit retinere. (Datum, ut supra. ) Cum Constantinopolitanum imperium nondum sit adeo solidatum quin adhuc ex magna parte fluctuet status ejus, indemnitati tuae paterna volumus in posterum sollicitudine praecavere, ut quidquid ex futuris eventibus extra civitatem Constantinopolitanam contingat, infra ipsam speciale refugium habeas, ad quod exigente necessitate recurras. Eapropter, venerabilis in Christo frater, tuis postulationibus grato concurrentes assensu, concedimus ut beneficia quae in praenominata civitate, antequam ad onus pastoralis officii fuisses assumptus, canonice fueras assecutus, cum omnimoda integritate retineas, donec nobis et successoribus nostris visum fuerit expedire.

Datum, ut supra.

XXXVIII. UNIVERSIS CHRISTI FIDELIBUS CRUCESIGNATIS IN ROMANIAE PARTIBUS CONSTITUTIS. Suadetur ut contra paganos perfidos, terribiles et fortes in Creatoris nostri obsequio assistant. (Datum, ut supra. ) Cum ad apostolicae commonitionis apices, relictis patriis laribus et bonis propriis pro reverentia divini hominis vilipensis, ad partes orientales vos duxeritis transferendos, ut recuperationi terrae sanctae fortius insistatis, inefficax ad hoc virtus existit humana, nec quidquam per se potest efficere, nisi desuper id sibi fuerit attributum, propter quod ad auctorem rerum omnium in humilitatis spiritu et in anima contrita totis est vobis affectibus recurrendum, ipsum submissis precibus implorantes, ut iter vestrum ad finem dirigat exoptatum, et per praesentem laborem fructus vobis praeparetur aeternus. Quia vero de vobis paterno affectu curam gerimus diligentem, universitatem vestram rogamus, monemus et exhortamur in Domino, in remissionem vobis peccaminum nihilominus injungentes, quatenus cum in voluntate divina cuncta sint posita, stabiles et fortes in Creatoris vestri obsequio persistatis, totam spem vestram projicientes in ipsum, quoniam ipse, vobis in ejus timore manentibus, vias inimicorum crucis Christi sua virtute in tenebras convertet et lubricum, et praeter aeternam gloriam omnia vobis ad praesens adversantia in prospera commutabit. Est enim crucesignatorum copiosa multitudo, sicut firmiter speramus, in auxilium vestrum cito ventura, cum quibus ad paganorum perfidiam a Christianorum finibus exsufflandam efficaciter cum Dei auxilio poteritis laborare.

Datum, ut supra.

XXXIX. A. ILLUSTRI REGI UNGARIAE. Rescribitur persuadendo quod pro malo non habeat si electio facta praepositi Pabenburgensis in archiepiscopum Colocen. germani conjugis suae, qui in aetate et alias illiteratus existebat, confirmari non possit. (Laterani, Non. Aprilis.) Sicut regali prudentiae per alias nos meminimus litteras intimasse, illa te charitatis praerogativa diligimus ut nihil tibi negare velimus quod essemus aliquando cuiquam principum concessuri, cum ad honorem et profectum tuum, quantum cum Deo possumus, efficaciter aspiremus. Licet autem affectuosas nobis preces porrexeris pro dilecto filio . . . Pabenburgensi praeposito, germano . . . conjugis tuae, in archiepiscopum Colocensem electo, ut ei, quem in archiepiscopali officio tibi et regno tuo utilem fore ac necessarium confidebas, beneficium confirmationis conferre, ac donum pallei transmittere dignaremur; quia tamen Apostolus docet ut manus cito nemini imponamus, videlicet antequam de ipso per examinationem canonicam habeamus certitudinem pleniorem, et nos de ipsius praepositi aetate ac litteratura eramus incerti, venerabili fratri nostro . . . archiepiscopo et dilecto filio . . . praeposito Salceburgensi dedimus in mandatis ut super iis diligenter inquirerent, et quod invenirent nobis fideliter intimarent, serenitati tuae litteris apostolicis intimantes quod si litteratura non solum eminens, sed saltem competens in eo foret inventa, et aetas non solum perfecta, sed saltem perfectioni vicina, usque adeo tuae desiderabamus satisfacere voluntati ut nisi tantus appareret in utraque defectus quod non deberet aliquatenus tolerari, temperato rigore cum ipso curaremus ex gratia dispensare. Alioquin non nostrae duritiae, sed ipsius posset insufficientiae imputari, si tua supplicatio circa ipsum optatum non sortiretur effectum. Praefatus autem Salceburgensis archiepiscopus nuper apostolatui nostro per suas litteras intimavit quod accedens ad fines Ungariae, duobus suffraganeis Colocensis Ecclesiae aliisque viris idoneis in sua praesentia constitutis, ad examinationem praedicti praepositi juxta formam mandati nostri processit, asserens se reperisse illum textum expedite legentem, et interpretantem ejusdem verba suo idiomate competenter, et apte praeterea de constructione grammatica respondentem, quemdam vero militem ipsius praepositi paedagogum juramento corporaliter praestito affirmantem eum indubitanter esse viginti quinque annorum et ultra, et huic quidem aetati staturam sui corporis concordare. Nos ergo, super iis habito cum fratribus nostris diligenti tractatu, perpendimus evidenter eum nec in jure canonico nec in divino eloquio vel tenuiter commendatum, et aetatem ipsius non solum non esse perfectam, sed nec etiam perfectioni vicinam. Quae duo, videlicet aetas legitima et litteratura sufficiens, adeo sunt archiepiscopo necessaria, qui debet esse pater patrum et magistrorum magister, ut juxta statutum Lateranensis concilii, si clerici praesumpserint quemquam eligere, non solum in archiepiscopum sed etiam in episcopum, qui patiatur in illis duobus aut alterutro eorum defectum, praeter hoc quod irrita est talis electio, ipsi ea vice sint eligendi potestate privati, et per triennium a beneficiorum perceptione suspensi. Unde quod est irritum ipso jure nos non potuimus ratum habere, misericorditer agentes ob tui gratiam et favorem cum capitulo Colocensi quod ei poenam in praelibato decreto statutam non duximus infligendam. Dolemus autem non modicum quod in hoc regiae non potuimus satisfacere voluntati, ne si forte declinaremus ad dexteram vel sinistram, esset in manu nostra pondus et pondus, mensura et mensura, quorum utrumque abominabile est apud Deum. Unigenitus enim Dei Filius Jesus Christus, qui ab ipsa conceptione Spiritum sine mensura recepit, usque ad tricesimum annum distulit praedicationis officium exercere, per hoc evidenter ostendens quod ante tricesimum annum nemo sibi debet praedicationis officium usurpare, quod maxime convenit sollicitudini pastorali. Ex eo vero quod legitur quia Jesus erat incipiens quasi annorum triginta notatur quod si eligendus in praesulem sit illi aetati propinquus, dispensari potest cum illo, quando necessitas vel utilitas id exposcit, dummodo ei vita et scientia suffragentur, ejus exemplo qui coepit facere ac docere. Nam qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum. Alioquin, si videlicet secus fiat, non dispensatio sed dissipatio est censenda. Rogamus igitur celsitudinem regiam et monemus quatenus in eo quod juri necessitas fieri non permisit tua serenitas non turbetur, sed potius faciat praefatum praepositum theologicis et canonicis instrui documentis; ut cum tempore procedente profecerit in scientia litterali, nos ad honorem et profectum ipsius tecum pariter intendamus, quia nec tibi nec illi procul dubio expediret ut contra Deum onus assumeret pastorale; ne forte unde putares proficere, inde magis deficere merereris, nosque tu viles merito reputares, cum intelligeres quod propter regem terrenum non timuissemus offendere regem coelestem, qui corpus et animam potest mittere in gehennam.

Datum Laterani, Non. Aprilis, anno decimo.

XL. ABBATI ET CONVENTUI DE CAMBUSCHINEO DIOC. S. ANDREAE. Decernitur quod propter confirmationem privilegii factam eis ad abbatis et conventus de Ronfermelin petitionem non intendit jus novum conferre sed collatum conservare. (Laterani, Non. Aprilis.) Licet in privilegio quod ad petitionem dil. fil. abbatis et conventus de Domfermelin eis ad exemplum fel. mem. Lucii papae praedecessoris nostri fecimus innovari quaedam contineantur de quibus inter vos et ipsos quaestio noscitur emersisse, nolumus tamen quod ex innovatione hujusmodi privilegii vobis in jure vestro ullum valeat praejudicium generari, quia non intendimus jus novum conferre, sed collatum servare, contra quod nondum potuit a tempore praefati praedecessoris nostri praescribi.

Datum Laterani, Non. April., anno decimo.

XLI. ILLUSTRI REGI DANORUM. Regratiatur super liberatione Slewicen. episcopi; et advocata causa impositorum eidem suadetur ut permittat ipsum episcopum per administratorem suum gaudere de fructibus ipsius episcopatus. (Laterani, IV Non. Aprilis.) Qualiter super facto charissimae in Christo filiae . . . germanae tuae reginae Francorum charissimo in Christo filio nostro Ph. illustri regi Francorum suo viro scribamus, nuntii tui fideliter tibi poterunt enarrare. Quod autem venerabilem fratrem nostrum . . . Slewicen. episcopum pro sedis apostolicae reverentia liberasti, tuam regalem magnificentiam sinceris prosequimur actionibus gratiarum. Quamvis igitur idem episcopus in nostra praesentia constitutus super iis quae objecta fuerunt contra ipsum multipliciter se ostendere nisus fuerit inculpabilem, nuntii vero tui nisi sint eumdem culpabilem multipliciter demonstrare, quia tamen in cognitione illorum plene procedere non potuimus, attendentes quod et tuae securitati a suspicione quae incidit sit cavendum, et Slewicensem Ecclesiam omnino non deceat sine regimine pastorali manere, inter dexteram et sinistram via regia incedendo, taliter duximus providendum, ut praedictus episcopus circa nos, donec res concordia vel justitia mediante pacificum finem capiat, commoretur, et interim per venerabilem fratrem nostrum . . . Lunden. archiepiscopum ecclesiae memoratae provideatur in idoneo provisore, qui tam in spiritualibus quam temporalibus providere procuret eamdem, rationem de illius proventibus redditurus, de quibus pecunia quae ad usum ipsius est episcopi mutuata solvatur, et durante hujus necessitatis articulo competenter ei necessaria ministrentur. Quocirca serenitatem regiam monemus attente et hortamur quatenus ecclesiam ipsam per eumdem archiepiscopum, secundum praemissam deliberationis apostolicae providentiam, libere disponi permittas, et praefato episcopo de ipsius proventibus provideri. Ne vero causa diutius quam expediat remaneat in suspenso, aliquos viros providos et fideles hinc ad primo venturum festum Natalis Domini ad sedem apostolicam studeas destinare, potestate sibi commissa ut per eos et cum eis, si desuper datum fuerit, vice tua super negotio ipso tractare concordiam efficaciter valeamus. Alioquin auditis et intellectis quae per eos adversus eumdem episcopum duxeris proponenda, et illis quae ipse in sui defensione curaverit respondere, de vultu nostro procedat judicium aequitatis. Praeterea nuntii memorati, viri utique providi et fideles, tuae poterunt serenitati referre quae a nobis super iis et aliis audierunt.

Datum Laterani, IV Non. April., anno decimo.

XLII. PHILIPPO ILLUSTRI REGI FRANCORUM. Ut I. conjugem suam maritali affectione tractare valeat suadetur. (Datum, ut in alia. ) Debitum officii pastoralis, quo secundum Apostolum sapientibus et insipientibus debitores existimus, nos hortatur ut ad ea quae justa sunt et honesta tuam regalem magnificentiam opportune importune salutaribus monitis inducamus. Unde licet saepe mansuetudinem tuam fuerimus exhortati ut charissimam in Christo filiam I. reginam conjugem tuam plene in tui gratiam revocares, tuque per Dei gratiam, etsi non ex toto, pro parte tamen monitiones apostolicas auscultaris, quia tamen nondum est ei plene conjugalis gratia restituta, erga te cogimur super hoc sedulioribus instare studiis charitatis. Licet enim apud homines, quos tua latent occulta, te satagas excusare super eo quod eidem reginae affectum non exhibes conjugalem; quia tamen super hoc saltem nullatenus excusare te potes quod ei non facis regalem honorificentiam exhiberi, serenitatem tuam rogamus attente, et propensius exhortamur, per Jesum Christum, qui mediator est legitimi foederis, obtestantes, quatenus cum secundum Apostolum conjugatos non deceat ad invicem defraudari, ne incidant in laqueum Satanae, si fieri unquam potest, praedictam reginam tractare procures gratia maritali, sanctum Spiritum disciplinae reveritus, qui cum fictum effugiat, metuendum est tibi ne, quod absit! a cogitationibus tuis se auferat, si sine hujusmodi intellectu consistant. Si vero Deum, qui non irridetur, conscientiae testem habeas quod eamdem non possis hujusmodi gratia pertractare, regali saltem verecundia perfundaris ut mulierem illustrem, regum neptem, regis germanam, regis conjugem, regis natam, in opprobrium tanti generis et dispendium famae tuae quasi captivatam amodo non sustineas despicabiliter detineri, sed potius ei facias honorificentiam impendi regalem; ne si diutius ei manifesta subtraxeris, occultis eam defraudare proberis, et intima per exteriora propalans, non solummodo Deum habeas tui judicem, sed et mundum; quorum alterum etsi demum possis poenitendo placare, alterius tamen murmur, si super hoc perstrepere contra te coeperit, vix poteris cohibere. Licet enim exstiteris victoriosus in multis, nunquam tamen ita bene vicisti quam si vincas te ipsum, ut non a vitio sed a virtute vincaris: Salomone magnifico rege testante quod melior est sapiens viro forti, et qui dominatur animo expugnatore urbium. Scribimus autem dil. fil . . . abbati de Sarnai, viro sicut credimus, provido et honesto, ut tuae regali prudentiae litteras nostras exhibeat et exponat; ne forte nunc etiam, sicut olim, tibi per alium minus fideliter exponantur.

Datum, ut in alia.

XLIII. HELIEN. ET CICESTREN. EPISCOPIS. Ut persuadere habeant justitiarios regni Angliae etiam per cen. ec. ne vota emissa peregrinantium crucesignatorum impediantur. (Laterani, VIII Id. Aprilis.) Dilectus filius nobilis vir G. filius Petri justitiarius Angliae nostris dudum auribus intimavit quod propter guerram quae inter charissimos in Christo filios nostros Ph. Francorum et I. Anglorum reges illustres periculose tunc temporis vertebatur, idem rex Angliae ac magnates ejus ipsum exire de Anglia minime permittebant, cum esset plurimum in tanta turbatione necessarius toti regno, et praefatus rex Franciae ac barones ipsius non patiebantur eum per suas terras undecunque transire; sicque peregrinationis votum, quod olim crucesignatus emiserat, tunc adimplere non poterat, iis occasionibus impeditus. Adjecit insuper quod parvulos habebat haeredes potentissimos inimicos habentes, qui eosdem exhaeredare modis quibus poterant nitebantur: qui cum jam occupassent magnam partem haereditatis eorum, etiam residuum in patris eorum absentia facile poterant obtinere. Praeterea monasterium monialium ordinis de Sempingham in filiorum ipsorum haereditate se asseruit construxisse: quod secundum legem Anglicanae provinciae stare non poterat, si filii ejus essent eadem haereditate privati. Promisit insuper idem miles construere xenodochium ad suscipiendum pauperes transeuntes in loco plurimum opportuno. Unde misericorditer sibi petiit indulgeri ut propter has causas de licentia nostra posset exsecutionem voti differre, promittens quod interim sexaginta marcas legalium sterlingorum annuatim transmitteret in subsidium terrae sanctae. Pro eodem quoque nobili, quem propter expertam ipsius prudentiam et virtutem esse pernecessarium noveratis in hujusmodi tempestatis articulo toti regno, praefatus rex Angliae, ac bo. mem . . . Cantuarien. archiepiscopus, et tu frater Helien. supplicastis instanter, necessitates tam regis et regni quam etiam filiorum per vestras nobis litteras exponentes. Unde venerabili fratri nostro episcopo, et dil. fil . . . . decano Lincolnien. dedimus in mandatis ut si veritate quae praemisimus niterentur, auctoritate nostra nobili memorato concederent ut per tres annos de nostra licentia remaneret ad regis obsequium et praesidium filiorum; nisi nos interim, pensatis rerum et temporum circumstantiis, duceremus circa ipsum aliter statuendum; ita videlicet quod ipse fideliter exsequi procuraret quod de xenodochio ad opus pauperum construendo et pecunia in terrae sanctae subsidium transmittenda promisit. Verum, sicut nobis innotuit, idem justitiarius praedictis litteris hactenus non est usus, nec pecuniam repromissam in terrae sanctae subsidium exsolvere studuit annuatim; et cum guerrarum instantia, quae inter dictos reges excreverat, Domino sit disponente pacata, regi vel regno non est idem justitiarius utilis sicut prius. Cum igitur praeter causas jam dictas plures aliae cessasse dicantur quae nos videntur ad concedendum praescriptam indulgentiam induxisse, sitque insuper consentaneum rationi ut cessante causa cessare debeat pariter quod urgebat, praesentium vobis auctoritate mandamus quatenus si est ita, saepedictum justitiarium monere ac efficaciter inducere studeatis, ipsum, si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellentes, quatenus votum quod emisisse dignoscitur exsequi non postponat. Quod si non ambo, alter vestrum, etc.

Datum Laterani, VIII Id. April., anno decimo.

XLIV. . . .ARCHIEPISCOPO, SUBDECANO B. MARTINI ET MAGISTRO SOCRATI CANONICO TURONEN. Committitur causa matrimonialis I. de Alcia et M. uxoris suae terminanda. (Datum, ut in alia. ) Ex litteris venerabilis fratris nostri . . . . . . episcopi Trecoren. intelleximus evidenter quod cum causam matrimonii, quae inter nobilem virum I. de Alcia et M. uxorem suam Andegaven. dioecesis vertebatur, ipsi et dilectis filiis . . . cantori et . . . archidiacono Trecoren. commisissemus fine canonico terminandam, iidem, utpote remoti, penitus ignorantes ipsam bo. me. B. praedecessori tuo, frater archiepiscope, vobisque, filii subdecane ac magister W. Socrates, a nobis fuisse primitus delegatam, a praefato nobili, qui aspirabat ad divortium, circumventi, usque ad receptionem testium in negotio processerunt. Verum dictus nobilis diffinitivam sententiam non exspectans, quibusdam falsis usus, sicut dicitur, instrumentis, aliam superduxit. Asseruit insuper episcopus memoratus mulierem eamdem sub potestate praedicti nobilis fuisse detentam, et coram ipso et conjudicibus suis indefensam penitus exstitisse. Requisita tamen ab eisdem in jure utrum contradiceret, nec ne, receptioni et examinationi testium productorum assensum praebuit, sed ignorat quo ducta spiritu id fecisset. Verumtamen secreto postmodum, quia publice non audebat, revelavit eisdem quod a viro suo ut captiva detenta, minis et verberibus ab ipso compulsa, praestito juramento firmavit quod iis quae contra ipsam proponerentur super matrimonio dissolvendo nullatenus contradicere attentaret; quare supersederunt negotio memorato. Cum igitur fraus et dolus nulli debeant patrocinium impertiri, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si praemissis veritas suffragatur, vos, praedictis litteris nequaquam obstantibus, in causa eadem juxta priorum continentiam litterarum occasione qualibet et excusatione cessantibus, sublato appellationis obstaculo, ratione praevia procedatis, reducentes in statum debitum quidquid occasione litterarum illarum in ejusdem mulieris praejudicium noveritis attentatum.

Datum, ut in alia.

XLV. EPISCOPO SANCTI ANDREAE. Super declaratione obedientiae et exceptione parochialium ecclesiarum, ac super sepulturis et nonnullis aliis ad ipsum episcopum pertinentibus. (Laterani, VIII Id. Aprilis.) Apostolicae sedis oraculo tua petiit fraternitas edoceri si monasterii abbas exempti parochialium ecclesiarum obtentu ad idem monasterium pertinentium, quae ab episcopali jurisdictione minime sint exemptae, dioecesano episcopo canonicam praestare obedientiam teneatur. Ad quod tibi duximus respondendum, quod cum juxta canonicas sanctiones in religiosorum ecclesiis, quae ad eos pleno jure non pertinent, institui debeant sacerdotes, qui episcopis de plebis cura respondeant, ipsis vero pro rebus temporalibus rationem exhibeant competentem, non utique ab abbate, sed ab hujusmodi sacerdotibus, episcopo convenit pro talibus ecclesiis obedientiam exhiberi. Quaesivisti praeterea utrum viris religiosis, quibus parochiales ecclesiae in usus proprios sunt collatae, decedentibus personis earum liceat auctoritate propria possessionem earumdem ecclesiarum intrare, an per dioecesanum episcopum in ipsam sint potius inducendi. Ad quod utique respondemus quod nisi eis specialiter sit concessum ut cum vacaverint, per se ipsos ingrediantur easdem, profecto in possessionem ipsarum, suo episcopo inconsulto, non est eis licitum introire. Quia vero nonnulli viri religiosi ecclesias parochiales tenentes, episcopo parochiam visitanti procurationem denegant exhibere, in defensionem sui praescriptionem tantummodo allegantes, fraternitatem tuam nolumus ignorare quod cum in talibus praescriptio sibi locum vindicare non possit, sicut a nobis alibi rationabiliter est ostensum, per eam se nequeunt ab ipsius praestatione tueri. Caeterum cum plerumque contingat quod episcopi successive locis religiosis de redditibus qui pertinent ad eosdem, ultra quinquagesimam conferant portionem, ita quod interdum usque ad tertiam partem vel quartam, interdum vero plus minusve hujusmodi redditus minuuntur, tua fraternitas nos consuluit utrum successoribus eorumdem ea quae taliter fuerint ultra quinquagesimam portionem concessa, liceat aliquatenus revocare. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod licet sit in canone diffinitum ut si quis episcoporum in parochia sua monasterium constituere forte voluerit, et hoc ex rebus Ecclesiae cui praesidet ipse ditare, non amplius ibidem quam quinquagesimam, Ecclesiae vero quam monasticis regulis informare vel pro suis magnificare voluerit sepulturis, non amplius quam centesimam partem census Ecclesiae cui praeest debeat elargiri. Quia tamen in eodem canone consequenter adjungitur ut haec temperamenti aequitas observetur quod cui tribuit, competens subsidium conferat, et cui tollit damna gravia non infligat; ea quidem cautela servata, ut unam tantummodo, quae placuerit, ex iis duabus remunerationem assumat, hoc semper est observandum quod episcopus unus vel alius non solum non debet amplius, sed nec tantum nec minus cum gravi ecclesiae suae detrimento conferre, sive simul et semel id facere velit, sive pluries successive eidem vel diversis ecclesiis conferendo. Unde quod in grave detrimentum sive de possessionibus sive de proventibus vel ad episcopalem mensam vel cathedralem ecclesiam pertinentibus in quantalibet portione constiterit esse collatum, poterit legitime revocari, nisi praescriptione vel alia exceptione legitima hujusmodi actio excludatur. Nam etsi prima facie praesumatur quod collatio quinquagesimae vel centesimae partis grave non inferat detrimentum; quia temetsi non solum si saepe, sed etiam si semel id fiat, ex variis circumstantiis deprehendi potest interdum esse valde damnosum, quod quidem magis potest ex ostensione ipsius facti quam expressione alicujus statuti cognosci, nec quinquagesima nec centesima semel aut successive debet cum gravi damno conferri. Si vero in tantum abundet episcopus ut sine damno ecclesiae suae possit amplius etiam quam in quinquagesimam vel centesiman partem necessitati alterius ecclesiae subvenire, quamvis per se non debeat excedere summam a canone praefinitam, per quem incaute largiri volentibus est occursum, de superioris tamen auctoritate potest etiam in majori summa ex ejus copia inopiae alterius provideri.

Datum Laterani, VIII Id. Aprilis, anno decimo.

XLVI. MARCHIONI DE MALASPINA Inhibetur ne occasione pedagii ante statutum Lateranen. concilii in terra sua aliquid recipere praesumat nisi quod antea recipiebat. (Laterani, IV Id. Aprilis.) Auctoritate praesentium prohibemus ne quis occasione pedagii quod ante statutum Lateranensis concilii super hoc editum in terra tua recipi consueverat, te praesumat per censuram ecclesiasticam molestare, nisi forsan antiquo et approbato pedagio abutaris. Nulli ergo . . . nostrae prohibitionis etc. Si quis autem, etc.

Datum Laterani, IV Idus Aprilis, anno decimo.

XLVII. . . .RAVENNAT. ARCHIEPISCOPO. Conceditur ut palleum recipere possit et uti eodem. (Laterani, XVI Kal. Maii.) Licet ab antiquo provida fuerit deliberatione statutum ut electus in Ecclesiae Ravennatis antistitem consecrationis munus, vel si consecrandus non fuerit, palleum ad Romanam accedat Ecclesiam suscepturus, necessitatis tamen ejusdem ecclesiae tuaeque devotionis obtentu statutum hujusmodi temperando taliter duximus providendum, ut palleum de corpore B. Petri sumptum, plenitudo scilicet pontificalis officii, secundum formam quam sub bulla nostra destinamus expressam, per dilectum filium R. subdiaconum nostrum tuae fraternitati tradatur; ita quod quam cito se facultas obtulerit, infra annum apostolico te conspectui repraesentes, professionem quam nunc juramento praestiteris ore tunc ibi proprio editurus. Monemus ergo fraternitatem tuam et exhortamur attente, per apostolica scripta mandantes quatenus specialem gratiam tibi factam, quam utique ad consequentiam trahi nolumus, recognoscens, in vocatione qua vocavit te Dominus, commissae tibi ecclesiae te talem studeas exhibere quod quae laesa videtur non leviter in utrisque, tua provisione se gaudeat in temporalibus et spiritualibus reparari.

Datum Laterani, XVI Kal. Maii, anno decimo

XLVIII. PRIORI ET FRATRIBUS GRANDIMONTENSIBUS. Ut preces effundere valeant pro anima M. Turonen. archiepiscopi, ut a poenis, quas pro suis excessibus forsan meruit, valeat liberari. (Laterani, V Id. Aprilis.) Etsi fraternae charitatis, quae nunquam excidit, sincerus affectus sit ad proximos extendendus, dum fuerint in praesentis peregrinationis exsilio constituti, ex ejusdem tamen dilectionis fonte tunc est eis uberioribus beneficiis succurrendum cum a corporis vinculis absoluti nec tempus nec locum habent ut per se valeant ulterius operari. Propter quod a sanctis Patribus quaedam sunt praescripta remedia quibus defunctorum angustiis consulatur, eleemosynae videlicet et jejunia, oblationes ac preces, quae illis praecipue prodesse noscuntur qui, dum viverent, meruerunt ut haec sibi possent prodesse post mortem. Multis quippe divinae Scripturae testimoniis comprobatur quod meritis et precibus aliorum salutem mentis et corporis aliqui consequuntur, quorum, inquit, fidem ut vidit, ait Dominus paralytico: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua; et consequenter adjecit: Tolle lectum tuum et vade in domum tuam (Matth. IX). Socrus quoque Simonis, quae magnis febribus tenebatur, ad preces eorum qui manentes in domo rogaverunt pro ipsa meruit liberari. Maria etiam et Martha vitam Lazaro lacrymosis precibus impetrarunt. Et ad lacrymas viduae turba comite supplicantis, ejus filium Dominus suscitavit. Ad hujusmodi vero exhibenda suffragia quamvis fidelis quilibet teneatur juxta illud quod in Ecclesiastico legitur: Mortuo non prohibeas gratiam, omnes siquidem moriemur (Eccli. VII), illi tamen ad hoc specialiter astringuntur qui a curis saecularibus expediti, tam sua quam aliorum possunt commodius peccata deflere. Illis quoque convenit per haec pietatis officia plenius subveniri qui suae liberationis fiduciam in iis qui adhuc vivunt in corpore posuerunt. Sane ibon. mem. Turonensis archiepiscopus, dum appropinquaret ad portas mortis, et esset in ultimo vitae suae termino constitutus, quasdam litteras fecit scribi, quae sub sigillo suo fuere nobis a dil. fil. magistro P. de Vico post ejus obitum praesentatae, in quibus nobis humiliter supplicabat ut vos nostris litteris moneremus quatenus pro ipso ad Dominum orationes et preces vestras effundere curaretis. Nos igitur in hoc pium ejus devotionis desiderium commendantes, qui apud districtum judicem Ecclesiae petiit suffragiis adjuvari, universitatem vestram rogamus, monemus et exhortamur in Domino quatenus pro jam dicto defuncto effundatis coram Domino corda vestra, et pro ipsius anima devotissime supplicetis Altissimo, ut a poenis quas pro suis forsan excessibus meruit, vestris intercessionibus liberetur, spem firmam habentes ut qui ex fideli devotione supplicationum vestrarum patrocinium imploravit, vestris precibus et beneficium percipiet et juvamen.

Datum Laterani, V Id. April., anno decimo.

XLIX. EPISCOPIS, ABBATIBUS, PRIORIBUS ET UNIVERSIS CLERICIS PER ACHAIAM CONSTITUTIS. Ut archiepiscopo Patracen. ad exsolvenda sua debita charitativis studeant auxiliis subvenire. (Laterani, VI Kal. Maii.) Etsi quilibet in necessitatis articulo proximo subvenire, illius tamen necessitates eum convenit liberalius relevare ad cujus reverentiam ex subjectionis debito noscitur obligatus. Cum igitur venerabilis frater noster . . . Patracen. archiepiscopus semel et iterum pro suis et ecclesiae suae negotiis ad sedem apostolicam veniendo, praeter labores multiplices, jacturas graves sustinuerit et expensas, nec ad exsolvenda sua debita in praesenti ejusdem sufficiant facultates, universitatem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus eidem archiepiscopo charitativis studeatis auxiliis subvenire, ut vestrae liberalitatis subsidiis a suorum debitorum obligationibus expeditus, vestris commodis expeditius valeat insudare.

Datum Laterani, IV Kal. Maii, anno decimo.

L. ARCHIEPISCOPO PATRACENSI. Ut clericis suae provinciae proventus ecclesiasticos percipere non permittat si in illis personaliter deservire contempserint, nisi sibi constiterit eos canonice fuisse promotos, et beneficiatos in eorum ecclesiis residere compellat. (Datum, ut in alia. ) Ad nostram noveris audientiam pervenisse quod quidam clerici in ecclesiis tuae provinciae proventus ecclesiasticos percipere non verentur, cum in eis residentiam facere negligant et personaliter deservire. Quocirca praesentium tibi auctoritate mandamus quatenus clericos memoratos, qui in ecclesiis in quibus ordinati fuerint personaliter deservire contempserint, proventus ecclesiasticos percipere non permittas, cum hoc tempore multa sit ibidem penuria clericorum.

Datum, ut in alia.

LI. EIDEM. Ut illis qui ad Achaiae partes accedunt celebrare non permittat. (Laterani, XIII Kal. Maii.) Ex tuae devotionis insinuatione recepimus quod cum Latini regionem Achaiae occupassent, quidam episcopi Graeci suffraganei tui, timore perterriti, de locis propriis fugientes, suas ecclesias reliquerunt; quorum quidam, licet saepius moniti, ad sedes tamen suas redire contemnunt; nonnulli propter guerrarum discrimina per certos nequeunt nuntios commoneri. Unde nobis humiliter supplicasti ut super hoc tibi salubriter consulentes, qualiter circa illos et ipsorum dioeceses procedere debeas, tibi scribere dignaremur. Nos igitur attendentes quod propter novitatem mutationis illius terrae et novitatum eventus sit cum maturitate plurima procedendum, devotioni tuae taliter respondemus, ut illos non semel, sed saepe, videlicet primo, secundo et tertio, citare procures; et si comparere noluerint, sed in sua voluerint contumacia perdurare, nisi forte se appellationis clypeo duxerint muniendos, quam infra tempus legitimum prosequantur, ipsos per suspensionis et excommunicationis sententias ad tuam obedientiam venire compellas. Quod si nec sic ipsorum duritia poterit emolliri, eos dilectus filius B. tit. Sanctae Susannae presbyter cardinalis apostolicae sedis legatus ab episcopatum administratione removeat, et quibus praesunt ecclesiis de personis idoneis faciat provideri, sed in eos degradationis sententiam non promulget, ut cum eis misericorditer, si expediat, facilius agi possit. In Ecclesiis autem eorum qui se fraudulenter absentant, nec ad ipsos valet citatio pervenire, trinae citationis edictum facias publicari. Et si nec sic curaverint obedire, seu etiam ultra sex menses suas deseruerint ecclesias, ut juxta canonicas sanctiones eis debeant merito spoliari, contra eos quoque sicut praescriptum est procedatur. Postulasti praeterea per sedem apostolicam edoceri utrum clericos illos qui ad partes Achaiae sine commendatitiis litteris veniunt permittere debeas celebrare. Super quo tibi taliter respondemus, quod nisi legitime tibi constiterit, sive per litteras, sive per testes, de illorum ordinatione canonica qui penitus sunt ignoti, non debes ipsos permittere tuis plebibus celebrare. Sed si forsan eorum aliqui secreto ex devotione celebrare voluerint, poteris sustinere.

Datum Laterani, XIII Kal. Maii, anno decimo.

LII. EPISCOPO PATAVIENSI. Ad suggestionem Aquilegensis patriarchae, dum ipsi Patavien. Ecclesiae praesidebat, committitur, ut de loco insigni, ubi unam cathedralem ecclesiam erigere possit in loco Viennensi. (Laterani, XVIII Kal. Maii.) Et canonica tradit auctoritas et ratio suggerit naturalis, ut cum necessitas exigit vel utilitas persuadet, et unus episcopatus dividatur in plures, et plures conjungantur in unum, ne cura pastoris desit alicui vel aliquid desit curae pastoris. Legimus enim quod cum multi essent minores sacerdotes, quos Chananaeos communiter appellabant, unus autem summus sacerdos, quem nominabant specialiter Arabartum, David prophetarum eximius per Spiritum sanctum intelligens quod unus non sufficeret universis, viginti quatuor summos sacerdotes instituit, sexdecim de Eleazar, et octo de Ithamar: quibus tamen omnibus unum praefecit, quem statuit principem sacerdotum. Singulis autem per sortem vicis suae divisit hebdomadas; quarum octava provenit Abiae, de cujus genere Zacharias pater Joannis Baptistae descendit. Dilectus itaque filius nobilis vir . . . dux Austriae tam per litteras proprias quam nuntium specialem nostris auribus intimavit quod Pataviensis episcopatus parochialibus adeo limitibus est diffusus quod per unam quamtumlibet exercitatam personam absque multorum animarum periculo pastorale circa singulas oves in ipso nequeat officium exerceri. Quod utique venerabilis frater noster . . . Aquilegen. patriarcha, dum Pataviensi ecclesiae praesideret provide circumspiciens, in votis dicitur habuisse fel. rec. C. papae praedecessori nostro cum instantia supplicare ut in provincia seu potius provinciis tam diffusis alium praeter se antistitem ordinaret, quibus, ut expertus, agnoverat per unum immediate pastorem spiritualia sacramenta non posse congrue ministrari. De quibus, inter caeteras partes episcopatus ejusdem, Austria maximum noscitur sustinere defectum: quae profecto in tantum dicitur a sede cathedrali distare ut ad nonnullas ecclesias inibi constitutas vix infra dies a coena Domini perveniat novum chrisma. Consecrationes quoque altarium, confirmationis sacramentum, et ordinationes nihilominus clericorum nonnunquam tempore multo, saepe vero perpetuo differuntur, nisi per advenas fortassis episcopos aliquoties impendantur eisdem. Quodque gravius est, usque adeo, ut asseritur, ibi pestis invaluit haereticae pravitatis ut passim in caulas dominicarum ovium lupi rapaces irrumpant, dum per virgam pastoris, quae quanto pluribus est intenta, tanto minus specialiter super eis praevalet vigilare, truculenta rabies eorumdem ab ipsis sedulitatis officio non arcetur. Unde considerans dictus nobilis messem multam per operarios paucos non posse commode procurari, et ideo rogandum dominum ejus esse ut mittat operarios in eamdem, nobis humiliter supplicavit ut, necessitate pariter et utilitate pensata, in provincia sua, quae quanto est a tua sede remotior, tanto solatio noscitur alterius praesulis amplius indigere, specialem ordinare pastorem super gregem Dominicum dignaremur, locum congruentem designans in quo decenter constitui possit ecclesia cathedralis, Wiennam videlicet civitatem, quae post Coloniam una de melioribus Teutonici regni urbibus esse dicitur, amoena flumine, situ praedita, civibus populosa, in qua dudum episcopalis sedes noscitur exstitisse, sed per incursum exterae nationis, quae tam illam quam alias multas circumstantes provincias devastavit, primo Lauriacum et inde Pataviam est translata. Ne vero cum enormi tuo gravamine id petere vel appetere videatur per quod potius onus tuum allevandum intendit, tertiam partem Austriae sive quartam constituendae dioecesis postulavit limitibus deputari, villis et castris cum possessionibus universis ac caeteris temporalibus, praeter jus parochiale duntaxat, in eadem particula tibi et Patavien. Ecclesiae reservatis. Ita profecto quod idem dux cum Wiennensi plebe de bonis suis episcopatum hujusmodi redditibus mille marcharum pro salute animae suae suorumque parentum pia devotione dotabit, redditus nihilominus assignando de quibus tricennarius praebendarum in ea numerus statuatur, quarum cuilibet in extimatione viginti marcharum proventus annus deputetur. Nos igitur attendentes quod cum oves spirituales non sint negligentius cardinalibus gubernandae, quando quidem rector illarum custodum plurimorum ipsis adhibet diligentiam cum eas ab uno viderit non posse pro multitudine custodiri, ad Dominici gregis regimen, qui nimis est in tuo multiplicatus ovili, alium, si verum est quod asseritur, oporteat praeter te deputari pastorem, qui et suas oves cognoscat, et a suis ovibus cognoscatur, ejus exemplo qui ait: Cognosco oves meas et cognoscunt me meae (Joan. X), licet non solum secundum statuta canonica, verum etiam nonnulla praedecessorum nostrorum exempla, postulationi praefati ducis videatur merito annuendum, tuae tamen volentes fraternitati deferre, de superabundanti gratia rem ipsam tibi voluimus intimare, considerato quod etsi non sit necessarium super hoc tuum obtinere consensum, illum tamen requirere sit honestum. Quocirca fraternitatem tuam monemus attente et propensius exhortamur, per apostolica scripta mandantes quatenus tam salutare propositum benevolo prosequendo favore, lucrumque animae temporali quaestui praeponendo, quantum in te fuerit in hoc affectum adhibeas et effectum, quid de singulis ejus negotii circumstantiis sentias nobis quantocius rescripturus. Nos enim venerabili fratri nostro . . . . Salseburgensi archiepiscopo dedimus in mandatis ut memoratum ducem ad peragendum hujusmodi propositum pietatis propensius exhortetur, et inquisita super iis diligentius veritate, nobis eam sub opportuna celeritate rescribat, determinate significans in qua et quanta parte provinciae memoratae futuri episcopatus locari cathedra et parochia valeat congruentius assignari; ut sic demum certiores effecti, ad consummationem hujus negotii sicut inspiraverit Dominus procedamus.

Datum Laterani XVIII Kal. Maii, anno decimo.

LIII. . . .EPISCOPO . . . PRAEPOSITO SANCTI LUCII ET . . .SCOLASTICO CURIENSI. Committitur ut H. pauperi presbytero de Ecclesia de Rapis faciant pacifica possessione gaudere, prout de jure fuerit faciendum. (Laterani, XIV Kal. Maii.) Accedens olim ad praesentiam nostram dilectus filius H. pauper presbyter humili nobis insinuatione monstravit quod cum VI et Ha. Constantienses canonici eum super Ecclesia de Rapis, ad quam fuerat legitime praesentatus, contra justitiam molestarent, idem presbyter ad abbatem de Capella et conjudices ejus super hoc litteras apostolicas impetravit coram quibus cum multa fuissent hinc inde proposita, metu demum adversae partis ad sententiae calculum procedere noluerunt; sicut ipsi per suas nobis litteras intimarunt. Quare presbyter ipse ad nostram audientiam appellavit, festum beatorum Philippi et Jacobi proximo tunc praeteritum suae terminum appellationi praefigens. Unde nos vobis dedimus in mandatis ut si constaret memoratum presbyterum nullum habentem ecclesiasticum beneficium ad praefatam ecclesiam fuisse canonice praesentatum, nonobstante institutione alterius, qui alia dicebatur ecclesiastica beneficia possidere, ipsum faceretis de illa sublato appellationis obstaculo investiri. Verum, sicut tu, frater episcope, per tuas nobis litteras intimasti, licet ejusdem presbyteri adversarium constitisset alia ecclesiastica beneficia obtinere, quia tamen objectum exstitit quod dictus presbyter litteras praelibati mandati per falsi suggestionem et suppressionem obtinuerat veritatis, eodem adversario sedem apostolicam appellante procedere ad sententiam distulistis. Cum igitur dictus presbyter denuo propter hoc ad praesentiam nostram accedens diu suum exspectaverit adversarium, qui appellationem quam interjecerat non est aliquatenus prosecutus, compatientes ejusdem laboribus et expensis, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et districte praecipimus quatenus si constiterit praefato presbytero ex praesentatione illa jus in illa fuisse ecclesia acquisitum, nonobstante quod praelibatas litteras ad falsi suggestionem per suppressionem veritatis dicitur impetrasse, cum hanc formam tanquam consonam juri communi falsitatis expressio vel suppressio veritatis nequeat immutare, secundum mandatum earum sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo in ipso negotio procedatis, contradictores per censuram ecclesiasticam compescendo; sollicite provisuri ut cum adversarius saepedictus post litteras secundo a nobis per presbyterum eumdem obtentas possessionem ipsius ecclesiae occupasse dicatur, si secundum formam mandati nostri presbyterum ipsum de illa contigerit investiri, amoto ab ipsa tam eo quam alio quolibet illicito detentore, faciatis dictum presbyterum ipsius pacifica possessione gaudere, in eos qui se temere ducerent opponendos canonicam promulgando censuram; praefatum nihilominus adversarium ad debitam restitutionem fructuum subtractorum eidem presbytero faciendam per eamdem censuram appellatione postposita compellentes. Sic autem mandatum apostolicum impleatis quod de caetero pro defectu vestro praedictum pauperem non oporteat ad sedem apostolicam laborare, vos quoque non possitis de negligentia reprehendi. Depositiones vero testium, quas nobis super ipso negotio transmisistis, vestrae discretioni remittimus; ut tam secundum ea quae super eodem negotio sunt deposita, quam secundum illa quae legitime deponentur, in causa ipsa canonice procedatis. Nullis litteris, etc. Quod si non omnes . . . . tu frater episcope, etc.

Datum Laterani, XIV Kal. Maii, anno decimo.

LIV. POTESTATI ET CONSULIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS ET UNIVERSO POPULO TARVISIN. Persuadentur quod acquiescant et credant eorum episcopo super corrigendis nefandis et schismaticis erroribus quos tenent contra fidem, et idem episcopus clericorum corrigat excessus. (Laterani, XI Kal. Maii.) Gloria nominis vestri longe lateque claresceret, nisi eam fumus haereticae pravitatis multipliciter offuscaret, cum secundum Apostolum non solum multum fermenti, sed etiam modicum quidem totam massam corrumpit. Utquid igitur, inclyti cives, fidem catholicam, per quam renati estis ex aqua et spiritu in baptismo, corrumpi permittitis a quibusdam indisciplinatis et indoctis hominibus seductoribus et seductis, qui neque sacras Scripturas intelligunt, neque virtutem divinam agnoscunt, sub ovina pelle lupinam rapacitatem velantes, ut propinent incautis in aureo calice fel draconum? Expurgate itaque vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi, non in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis, attendentes a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces, praesertim ab impiis Manichaeis, qui se Catharos vel Paterenos appellant, quorum insaniam Paulus apostolus in Spiritu sancto praevidit et praedixit esse vitandam, scribens inter caetera Timotheo: Spiritus, inquit, manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione a fidelibus et iis qui cognoverunt veritatem, quia omnis creatura Dei bona et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur, sanctificatur enim per verbum Dei et orationem (I Tim. IV). Ecce quam expresse et manifeste Paulus apostolus, vas electionis et doctor gentium, segregatus in Evangelium Dei, quod ipse ab homine non accepit nec didicit, sed per revelationem solummodo Jesu Christi, damnat et improbat vesanum dogma perfidi Manichaei, quod non solum ab orthodoxae fidei veritate, verum etiam a naturalis rationis judicio est penitus alienum. Ille quippe cum sequentibus suis dogmatizat corporales cibos non esse creatos a Deo, sed a diabolo, quem appellat principem tenebrarum, a quo universa corporalia et visibilia dicit esse creata. Iste vero docet cibos a Deo esse creatos, et ideo percipiendos esse a fidelibus cum actionibus gratiarum. Ille prohibet nubere, damnans conjugium, et asserens non esse majus peccatum polluere matrem vel filiam quam extraneam vel ignotam. Iste vero commendat conjugium, asserens illud magnum existere sacramentum in Christo et in Ecclesia, juxta quod protoplastus evigilans prophetavit: Hoc, inquit, nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Gen. II; Ephes. V). Ideoque nubere melius dicit esse quam uri. Cur autem in talibus immoramur, cum inter omnes insanias haec sit magis insana, et inter omnes errores hic sit magis horribilis, tanquam qui non solum evangelicam veritatem impugnat, verum etiam philosophicam doctrinam evertit, quae tradit unum esse universorum tam visibilium quam invisibilium Conditorem. Fugite itaque, fugite damnabilem et damnatum, quin etiam damnosum et damnantem errorem, qui tenebras interiores inducit ut ad tenebras exteriores perducat; et nolite obtenebrari cum illis qui fatentur se ipsos esse creatos a principe tenebrarum; sed illuminamini magis cum iis qui se confitentur a Patre luminum esse creatos, apud quem tenebrae non sunt ullae. Nos enim spondemus pro vobis apud Christum Jesum, qui ventuius est judicare vivos et mortuos, quod illa est vera fides et recta, secundum doctrinam apostolicam et propheticam, quam sedes apostolica dogmatizat, cui nos, licet immeriti, praesidemus, et in novissimo districti judicii die ante tribunal ipsius super hoc ipsi pro vobis volumus respondere; interpellantes vos ad illud divinae majestatis tribunal, coram quo tandem astabitis secundum merita recepturi, ut aspernantes et detestantes falsa dogmata haereticae pravitatis, amplexemini et sectemini veram doctrinam apostolicae sedis supra firmam petram immobili soliditate fundatam, reminiscentes quid olim promiseritis nobis interposito juramento in manu venerabilis fratris nostri . . . Ferrariensis episcopi, quando communionis gratiam diu vobis subtractam per ejus ministerium paterna vobis restituimus pietate. Quocirca devotionem vestram monemus et exhortamur in Domino, per apostolica vobis scripta mandantes quatenus venerabili fratri nostro . . . episcopo vestro, cui dedimus in praeceptis ut districte corrigat clericorum excessus quorum prava vos exempla conturbant credatis et acquiescatis in iis quae redolent mores honestos et fidem sapiunt orthodoxam; non scandalizantes animas vestras in eo quod aliqui aliter vivunt quam doceant: quia sicut infirmitas medici vim non impedit medicinae, sic iniquitas sacerdotis virtutem non evacuat sacramenti.

Datum Laterani, XI Kal. Maii, anno decimo.

LV. EPISCOPO BRIXINENSI, H. AQUILEGENSI PRAEPOSITO, ET S. SCOLASTICO AUGUSTENSI. Eis committitur examinatio testium super electione pastoris Gurcen. Ecclesiae, super qua electione Salseburgen. Ecclesia jus habere sibi vindicabat. (Laterani, XIV Kal. Aprilis.) Conquesta est nobis Gurcensis Ecclesia quod super libertate sibi pontificem eligendi Salseburgensis Ecclesia ipsam indebite molestabat, quam tam de jure communi quam antiqua consuetudine ac privilegio speciali . . . Gurcensis Ecclesiae procurator eidem competere proponebat. Cui cum ex parte altera quaedam objiceretur sententia, quae super hoc pro Salseburgensi dicebatur Ecclesia promulgata, idem asseruit nullam super hoc sententiam prolatam fuisse. Verum exhibitio nobis quibusdam litteris venerabilis fratris nostri . . . episcopi Frisingensis et dilecti filii . . . abbatis Sanctae Crucis, quae videbantur latam ab ipsis dictam sententiam continere, idem proposuit subsequenter quod praefati judices nec ordinarii fuerant, nec arbitri communiter electi a partibus, neque constabat quod fuerint delegati, unde quod statuerant robur habere non poterat firmitatis, contendens Gurcen. canonicos libere suum pontificem hactenus elegisse, quem usum sufficienter se asseruit probaturum. Cumque ipsi esset ex adverso responsum memoratos judices ex delegatione fel. mem. Alexandri papae III habuisse auctoritatem negotium terminandi super usu eligendi et commissione ipsa, venerabilibus fratribus nostris . . . Frisingen. et . . . Tergestin. episcopis una tecum, frater Brixinen. episcope, receptionem testium quos alterutra partium vellet producere duximus committendam. Partibus vero in nostra praesentia constitutis, et attestationes super illis duobus articulis offerentibus nobis clausas, Gurcensis Ecclesiae procurator est in judicio protestatus quod non credebat super hoc sententiam latam fore, sed si esset, per metum contra eamdem ecclesiam fuerat judicatum. Quem ad nos secreto vocavimus, et de metus inquisivimus qualitate. Sed cum nobis talem exprimeret qui probatus parti suae adminiculum non afferret, et se nolle probare alium fateretur, postulans inducias ad metum, quem expresserat, comprobandum, nos partibus consuluimus, ad concordiam intendentes, quod adventum venerabilis fratris nostri . . . Salseburgen. archiepiscopi exspectarent. Qui cum fuisset diutius exspectatus, et interim quidam ex Gurcen. canonicis ad suam ecclesiam accessissent, secum quosdam testes redeuntes duxerunt, per quos alium metum, scilicet quod compulsi fuerunt per . . . comitem Palatinum et fratres germanos ipsius archiepiscopi, qui tunc erat, contra se Gurcen. canonici confiteri, dictus probare voluit procurator, tunc demum confitens sententiam latam fuisse, allegando proponens quod cum in jure civili habeatur expressum quia quod vi metusve causa gestum est, praetor nullo tempore ratum habebit, nec hoc tempore rata debet haberi sententia, quae occasione metus est lata a judicibus memoratis, nec ratione longi temporis exceptionem obstare rei judicatae proposuit quin actio quod metus causa modo valeat intentari, quia nedum quadraginta annorum spatium, per quod ei, si loco religioso competat, obstaculum praeparatur, sed nec triginta post prolatam sententiam est effluxum, quin imo auctoritate canonis totum est illud judicium renovandum, in quo pars ex eo quod contra se aliquid confessa fuisset, contrarium judicium reportavit, in confessione se probaverit violentiam pertulisse, nec non omnis confessio quae fit ex necessitate fides non est, et pessimum est de suspicione aut extorta confessione aliquem judicare. Item certum est quod sicut exceptio est actionis exclusio, ita replicatio est auxilium actionis. Quare cum ea quae sunt annua ad agendum, perpetua ad excipiendum dicantur, et replicatio sit quasi exceptionis exclusio, dum alias duraret actio, nisi obstaret exceptio, per replicationis suffragium vigorem actio reassumit. Propter quod non obstante rei judicatae exceptione dixit se posse, sicut et ante sententiam, et modo electionem liberam vindicare. Ei quod objectum fuerat, scilicet non ad unam solummodo probationis speciem judices animos applicasse, sed ex confessionibus et testibus et instrumentis quibusdam contra Gurgen. ecclesiam sententiam protulisse, respondit quod metus, qui continebat corporis cruciatum, in toto judicio intervenit. Porro pars alia proponere procuravit quod ejus adversarius audiri penitus non debebat, multiplici ratione; tum quia confessus fuerat quod metum alium proponere non volebat, tum quia cum a principio sententiam prolatam negaret, per fraudem postmodum contrarium est confessus, et fraus et dolus nemini patrocinium debet ferre. Unde in poenam inficiationis sibi debebat actio denegari, sicut per legem in casu consimili est statutum, tum etiam quia confessus fuerat post memoratam sententiam Salseburgensi archiepiscopo Gurcen. canonicos in talibus obedientiam praestitisse, sic suo consensu sententiam confirmantes, praesumpto per jus civile quod propter consensum spontaneum subsequentem in prolatione ipsius sententiae nulla coactio intercessit. Adjiciens quod postquam bon. mem. Lucio papae III Gurcenses de ipsa sententia querimoniam obtulerunt, ab eo fuit eadem confirmata, quodque Gurcen. canonici sponte per multos annos ipsi sententiae paruerunt. Quae rationes ab adversario hujusmodi responsionibus sunt delusae, quod quemlibet sui licet poenitere responsi, si nulla captio ex ejus poenitentia sit actoris. At cum Salseburgensis Ecclesia in excipiendo vices actoris sustineat, et nihil credatur utilitatibus ecclesiasticis deperire, si quae sunt aliena reddantur, potest locus esse poenitentiae replicanti ad jus suum integrum conservandum. Praeterea procurator praedictus obtulit sacramentum, quod de novo talis metus in suam devenerit notionem, quare audiri debebat illa consimili ratione, quod si quisquam tempore contracti matrimonii praesens fuit, nec tunc aliquid proposuit contra ipsum, sed illud velit processu temporis accusare, ac fuisse consanguineos contrahentes juraverit postea se scivisse, auditur accusans. Item si quis petitorio intentato, et super eo testibus jam receptis, velit actor possessorium intentare, ad illud reverti per nostram concessa est licentia decretalem. Verum quia in alieni facti ignorantia tolerabilis error est, et error facti nemini necdum negotio finito nocet per legitimas sanctiones, praecipue cum Gurcen. certet Ecclesia de damno vitando et jure suo acquirendo vel potius conservando, ex variationibus hujusmodi non debet periculum sustinere. Nam nonnunquam praetor variantem non repellit, et consilium non aspernatur mutantis. Sic autem tertiae ac quartae objectionibus est responsum, quod non debet Gurcen. Ecclesiae servitutis confessio praejudicium generare, quia si de jure communi habere debeat liberum de illo qui est ei praeficiendus judicium, et contra hujusmodi libertatem sic servitutem confessa, juris civilis auxilio suffragante, quod vult liberum hominem servum per confessionem non effici servitutis, non est ipsi libera electio adimenda, adjungens quod post translationem ad Maguntin. Ecclesiam archiepiscopi memorati, Gurgen. Ecclesia dicto praedecessori nostro Lucio papae III, quando potuit reclamare, super violentia exposuit quaestionem; sed ipse, sicut in privilegio quod super electione, institutione, consecratione Gurgen. episcopi fel. rec. Alexander papa II. dicebatur Salseburgensi Ecclesiae concessisse, ita et in sententia circumventus, asserens se diligenter examinasse, ac verum illud privilegium invenisse, quod nos falsum reperimus manifeste, eam absentibus Gurcen. canonicis confirmavit. Nos igitur iis et aliis intellectis quae partes coram nobis multipliciter allegarunt, interloquendo concessimus ut procurator Gurcen. Ecclesiae probandi metum illum facultatem haberet, praestito juramento se illum postea didicisse; sicque testes produxit, quos per dil. fil. n. L. tituli Sanctae Crucis presbyterum et G. Sanctae Mariae in Porticu diaconum card. examinari mandavimus et eorum depositiones conscribi. Quia vero saepedicti archiepiscopi procurator tam super hoc quam super eo quod Gurcen. spontanea voluntate sententiae paruerunt, et quod tam metu quam aliis coram bo. me. Lucio papa praedecessore nostro in judicio allegatis idem praedecessor noster per privilegii paginam praefatam sententiam confirmavit, volebat in patria producere testes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus testes quos utralibet pars super praemissis articulis et super transactione quae post tempus sententiae dicitur facta fuisse, aut in personas testium duxerit producendos, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, circa festum Omnium Sanctorum in loco securo partibus recipere procuretis, et attestationes redactas in scriptis nobis fideliter transmittatis, extunc praefigentes ipsis partibus terminum competentem, quo recepturae sententiam nostro se conspectui repraesentent; nisi forsan interim possent ad amicabilem venire concordiam, quam utrique parti credimus expedire. Nullis litteris obstantibus, si quae apparuerint a sede apostolica praeter assensum partium impetratae. Quod si non omnes, duo vestrum, etc.

Datum Laterani, XIV Kal. April., anno decimo.

LVI. CAPITULO PATRACENSI. Ut Patracen. archiepiscopum in concordia electum tanquam eorum verum archiepiscopum recipiant. (Laterani, VIII Kal. Maii.) Cum dilectus filius nobilis vir Guillelmus Campaniensis princeps Achaiae et vos pariter cum eodem nobis olim instanter supplicaveritis et devote ut venerabilem fratrem nostrum . . . Patracen. archiepiscopum, tunc unanimiter electum a vobis, et ad sedem apostolicam accedentem, vobis in pastorem concedere dignaremur, nos diligentius indagantes qualiter fuerat in ipsius electione processum, quod per vos factum fuerat, tanquam minus licite procuratum, cum et vos fuissetis minus canonice instituti, non duximus approbandum; sed necessitate pariter et utilitate pensatis, postquam de veritate negotii et statu terrae per juramenta sociorum ejusdem archiepiscopi tunc electi fuimus certiores effecti, de potestate nostra eum ecclesiae vestrae pastorem constituimus et rectorem, administrationem ipsi plenariam tam in spiritualibus quam in temporalibus concedentes. Licet autem de plenitudine potestatis, quam habemus Domino disponente super ecclesias universas, consecrationis munus potuissemus eidem tunc temporis impendisse, quia tamen volumus venerabili fratri nostro. . patriarchae Constantinopolitano, cui ecclesia vestra asseritur esse subjecta, in hac parte deferre, ipsum ad patriarcham remisimus memoratum, ab eodem consecrationis gratiam recepturum. Verum idem archiepiscopus guerrarum et turbationum periculis, quae vigent in Romaniae partibus, impeditus, ejusdem patriarchae se non potuit conspectui praesentare; sed nec expedire credebat, cum idem patriarcha tunc temporis eum consecrare nequiverit, quia coepiscopos non habebat. Unde Athenien. et Theban. electos ad suam praesentiam accedentes in Syriam destinavit, consecrationis munus inibi recepturos. Nos igitur eidem paterno compatientes affectu, qui semel et iterum ad sedem apostolicam veniendo, praeter labores multiplices, jacturas graves sustinuit et expensas, ei munus consecrationis impendimus, ipsum cum honore pallei, plenitudine scilicet pontificalis officii insignitum, cum gratiae nostrae plenitudine remittentes exhibiturum praefato patriarchae obedientiam et reverentiam tam debitam quam devotam, cum ex eo quod a nobis consecrationem aceepit, nulli velimus praejudicium generari, ne forte, quod absit! inde injuriarum nascatur occasio unde jura nascuntur. Verumtamen si super ecclesiae vestrae statu jus vestrum prosequi volueritis, nos, qui, secundum Apostolum, sumus omnibus in justitia debitores, justitiam vobis auctore Deo curabimus exhibere. Quocirca universitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus eidem tanquam vestro archiepiscopo intendatis, ejus salubria monita et praecepta recipientes humiliter et devote.

Datum Laterani, VIII Kal. Maii, anno decimo.

LVII. . . ARCHIDIACONO ET . . PRAEPOSITO DE SETARA SUBDIACONO NOSTRO, CANONICO MEDIOLANENSI. Ut causam quae inter C. scholarem et Joannem clericum vertitur audiant et fine debito terminent. (Laterani, V Kal. Maii.) Dudum bo. me . . . . archidiacono Mediolanen. dedimus in mandatis ut dil. fil. C. scholarem a . . presbytero Sancti Victoris quadraginta Martyrum, qui solus in ipsa ecclesia ministrabat, in qua, sicut scholaris idem asseruit, quondam ministraverunt clericus et sacerdos, in clericum et fratrem ejusdem ecclesiae recipi faceret, cujus facultates idem scholaris proposuit nullatenus imminutas. Sed presbyter memoratus, ipsius archidiaconi examen malitiose declinans, Joannem clericum pro se ad nostram praesentiam destinavit, cui et praefato C. venerabilem fratrem nostrum B. Tranen. archiepiscopum apostolicae sedis legatum tunc subdiaconum et capellanum nostrum dedimus auditorem. Coram quo dictus Joannes asseruit quod nequaquam sufficiebant duobus clericis facultates ecclesiae memoratae, adjiciens quod praedictus C. non erat idoneus ad illius ecclesiae beneficium obtinendum. Unde nos venerabili fratri nostro . . . patriarchae Hierosolymitano, tunc episcopo Vercellensi, de illorum assensu mandavimus ut si praedictus C. legitime coram ipso probaret quod facultates ecclesiae supradictae imminutae non essent, sed duobus sufficerent, et persona ejus esset idonea, presbyterum supradictum ad receptionem ipsius per censuram ecclesiasticam appellatione remota compelleret, contradictores vel rebelles, si qui forsitan apparerent, a praesumptione sua districtione simili, cessante appellatione, compescens, alioquin perpetuum silentium scholari super hoc imponeret memorato. Testes etiam qui nominarentur eidem, si se gratia, odio vel timore subtraherent, canonica districtione, cessante appellatione, compelleret perhibere testimonium veritati. Cum autem praefatus scholaris ad probandum quod facultates ecclesiae imminutae non essent, sed duobus sufficerent, ad praedicti patriarchae tunc Vercellen. episcopi praesentiam multoties accessisset, et idem episcopus testes nominatos ab ipso, quia monitione praemissa nolebant veritati testimonium perhibere, interdicto supposuisset, venerabilis frater noster . . . tunc Mediolanensis archiepiscopus interdictum ipsum auctoritate propria relaxavit. Quare supradictus C. jus suum non potuit obtinere. Unde tibi, fili praeposite, dedimus postmodum in praeceptis ut inspectis attestationibus jam receptis, quas voluimus ut per censuram ecclesiasticam tibi faceres exhiberi, secundum eas et alias, si quas partes legitime ducerent proferendas, cum nondum essent, quae receptae fuerant, publicatae, causam ipsam juxta tenorem praecedentium litterarum, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, ratione praevia terminares. Partibus igitur propter hoc in tua postmodum praesentia constitutis, cum dictus C. ad probandum quod facultates ecclesiae suppetebant, quosdam patronos et parochianos ecclesiae ad ferendum testimonium nominasset, et ipsi, licet a te saepius moniti, nollent testimonium perhibere, quibusdam se rationibus excusantes, tu eos, nisi usque ad quindecim dies extunc venirent ad testimonium perhibendum, excommunicationis vinculo innodasti, sed ipsi ante praefixum diem ad sedem apostolicam provocarunt, quare non fuit ulterius in causa processum. Volentes igitur ut finis eidem controversiae imponatur, te, fili archidiacone, cognitioni ejusdem causae duximus adjungendum; praesentium vobis auctoritate praecipiendo mandantes quatenus laicis supradictis ad cautelam absolutionis beneficium impendatis, et causam ipsam juxta priorum litterarum continentiam, appellatione remota, ratione praevia terminetis, ita ut ex illa clausula, scilicet si persona fuerit idonea, quae nostro rescripto reperitur inserta, eidem scholari probandi se idoneum nulla necessitas imponatur, cum prima facie praesumatur idoneus, nisi aliud in contrarium ostendatur. Testes autem quos utraque pars duxerit nominandos, sive patroni sive etiam parochiani sint ecclesiae supradictae, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, per districtionem ecclesiasticam appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere.

Datum Laterani, V Kal. Maii, anno decimo.

LVIII. ZAMORENSI, SECCOBIENSI, ET ABULENSI EPISCOPIS. Ut si magister I. scholasticus Ecclesiae Palentin. contra episcopum Palentin. calumniose crimina proponendo contra eum processerit, ab officio ac beneficio suspendatur. (Laterani, V Id. Maii.) Cum dilectus filius I. magister scholarum Ecclesiae Palentin. olim ad sedem apostolicam accessisset, et nobis de venerabili fratre. . . Palentin. episcopo suo excessus varios nuntiasset, venerabili fratri nostro . . quondam episcopo Legionen. nunc archiepiscopo Compostellan. et dilectis filiis . . de Vallebona, et. . de Mataplan. abbatibus dioecesis Palentin. examinationem commisimus excessuum objectorum. Qui super Simonia duplici, dilapidatione, absolutione incidentium in canonem sententiae promulgatae, quodque appellationibus ad nos interpositis deferre contemneret, necnon quod in manibus suis ultra tempus in concilio Lateran. constitutum vacantem tenuerit dignitatem, et quod furtim quoddam subtraxerit instrumentum in quod a jure canonicorum jura episcopalia distinguntur, et quibusdam aliis, inquisita per testes plenius veritate, inquisitionem ipsam cum depositionibus testium nobis fideliter transmiserunt. Cum autem processum negotii et dicta testium examinaverimus diligenter, nec intelligere potuerimus probatum esse sufficienter aliquid de praedictis, eumdem episcopum de consilio fratrum nostrorum absolvendum decrevimus ab objectis, per apostolica vobis scripta mandantes quatenus memoratum magistrum scholarum, donec canonice suam purgaverit innocentiam, scilicet quod non calumniandi animo ad hujusmodi crimina proponenda processerit, ab officio et beneficio suspendatis, ut caeteri simili poena perterriti ad infamationem suorum facilem non prosiliant praelatorum. Quod si non omnes, duo vestrum, etc.

Datum Laterani, V Id. Maii anno decimo.

LIX. PRIORISSAE ET SORORIBUS DE SEXEN. TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. Conceduntur privilegia, et confirmantur eis libertates et immunitates. (Laterani, VII Id. Maii.) Prudentibus virginibus, quae sub habitu religionis accensis lampadibus etc., usque clementer annuimus, et monasterium vestrum, in quo divino estis obsequio mancipatae, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini Regulam in eodem loco noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesenti juste ac canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Sexenam, in quo praefatum monasterium situm est. Villam Novam, Senam, Ontinenam, et Urgelletum, cum omnibus pertinentiis eorum. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus vel sumptibus colitis, sive de vestrorum animalium nutrimentis, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Liceat quoque vobis personas liberas et absolutas e saeculo fugientes ad conversionem recipere, et eas absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli sororum vestrarum post factam in vestro monasterio professionem fas sit absque priorissae suae licentia, nisi arctioris religionis obtentu, de eo discedere. Discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terrae fuerit, liceat vobis clausis januis, etc., usque celebrare. Ad haec, auctoritate apostolica prohibemus ut nulli liceat in vos vel monasterium vestrum sine manifesta et rationabili causa excommunicationis vel interdicti sententiam promulgare. Praeterea institutiones ab R. quondam Oscensi episcopo et., magistro Hospitalis Empostae et aliis viris religiosis de assensu charissimae in Christo filiae nostrae S. illustris reginae Aragonum in ipso monasterio rationabiliter factas auctoritate apostolica confirmamus. Obeunte vero te nunc ejusdem loci priorissa, vel earum aliqua quae tibi successerint, nulla ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi eam sorores communi consensu, vel earum major pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam providerint eligendam. Si vero contingat sorores monasterii fore in electione priorissae discordes, magistrum hospitalis Hierosolymitani de Emposta, cujus habitum geritis, ad vestrum monasterium convocabitis; per quem, cum consilio dioecesani episcopi, orta inter vos discordia sopiatur. Statuimus autem ut non liceat Hospitalariis priorissam vel conventum de domo ipsa ejicere, vel aliquam sororum mutare aut statuere in eadem. Sed si contigerit priorissam vel aliquam sororum excedere ita quod per vos emendari non possit, per priorem Empostae ac dioecesanum episcopum in eodem monasterio secundum beati Augustini, quam servatis, Regulam corrigatur. Nec liceat eisdem Hospitalariis contra ea quae in ipsius Regula monasterii inter vos et ipsos de electione priorissae provide sunt statuta, quavis temeritate venire. Ecclesia vero in suo statu manente, tricenarius canonicarum numerus non possit minui, sed augeri, si ad plurium sustentationem facultates ejus contigerit augmentari. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, etc., usque profutura. Salva sedis apostolicae auctoritate, dioecesani episcopi canonica justitia, et magistri Hospitalis Empostae debita reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc., usque subjaceat ultioni. Cunctis antem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus, etc., usque in finem. Amen.

Datum Laterani, per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis, S. R. E. cancellarii, VII Id. Maii, indict. IX, Incarnationis Dominicae anno 1207, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno decimo.

LX. CANONICIS SANCTI MAURITII AUGUSTENSIS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. Conceduntur privilegia et indulgentiae, et confirmantur libertates, etc. (Laterani, VII Id. Maii.) Effectum justa postulantibus indulgere et vigor aequitatis et ordo exigit rationis; praesertim quando voluntatem petentium pietas adjuvat, et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam, in qua divino estis obsequio mancipati, ad exemplar fel. rec. Alexandri papae praedecessoris nostri sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesenti juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, etc., usque illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus vocabulis exprimenda. Ecclesiam in Baldeshusen, cum villicali curia et omnibus pertinentiis ejus, pascuis videlicet, pratis, silvis, aquis et earum decursibus. Ecclesiam in Mimmenushen. cum villicali curia et omni jure ejus. Vicum qui dicitur Nanthereshusen. Vicum qui dicitur Gerute. Duas curias in villa quae dicitur Oberenhoven. Curiam in villa quae dicitur Niusazen. Curiam in villa quae dicitur Gegingen. Curiam in villa quae vocatur Warengereshoven. Ecclesiam et villicalem curiam in villa quae vocatur Biberin, cum molendino uno. Curiam villicalem in villa quae vocatur Heinricheshoven. In pago ipsius civitatis Augustensis agros, hortos, curtilia et molendinum unum. In provincia quae dicitur Franconia, villam quae nuncupatur Chrowelshain. Ecclesiam et villicalem curiam in villa quae vocatur Goltpach, cum taberna. Ad haec, sancimus ut capella quae Uffenburch vocatur, cum bonis et redditibus quos ibidem habet, et in villa quae dicitur Egevenburch, usibus fratrum deputata, sine assensu eorum nullius temeritate eorumdem fratrum usibus subtrahatur. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat. Salva tamen justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero praeposito ecclesiae vestrae, qui pro tempore fuerit, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum major pars sanioris consilii, secundum Dei timorem praeviderint eligendum. In parochialibus autem ecclesiis vestris vacantibus liceat vobis sacerdotes eligere et episcopo praesentare quibus, si idonei inventi fuerint, episcopus animarum curam committat; ut de plebis quidem cura episcopo, vobis autem de temporalibus debeant respondere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, etc., usque omnimodis profutura. Salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc., usque subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, etc., usque in finem. Amen.

Datum Laterani, per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis, S. R. E. cancellarii, VII Idus Maii, indictione IX, Incarnationis Dominicae anno 1207, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno decimo.

LXI. EPISCOPO AUTISIODORENSI. De decimis Judaeorum, fructibus scholarium, et usurariis. (Laterani, XVII Kal. Junii.) Tuae fraternitatis discretio postulavit per sedem apostolicam edoceri qualiter contra Judaeos illos procedere debeas qui cum villas, praedia et vineas emerint, decimas ex eisdem ecclesiis et personis ecclesiasticis debitas reddere contradicunt, cum per censuram ecclesiasticam compelli nequeant, quam contemnunt. Nos autem inquisitioni tuae taliter respondemus, quod terrae princeps est sollicite admonendus ut ipsos ad solutionem earum tradita sibi potestate compellat. Quod si forsan ille id exsequi non curaverit, sub districtione anathematis interdicendum est Christianis ne habeant commercia cum eisdem, donec satisfecerint de praemissis. Quaesivisti praeterea ut cum interdum canonici, quibus studiorum gratia est indultum ut in absentia sua fructus percipiant praebendarum suarum, accepta licentia se ad villas transferant vel castella in quibus nullum est vel minus competens exercitium studiorum, utrum praebendarum suarum fructus sint talibus conferendi. Ad quod breviter respondemus, eis qui hujusmodi fraudem committunt, cum fraus et dolus nemini debeat patrocinium impertiri, praefatam indulgentiam competere non debere. Caeterum cum in dioecesi tua sint quamplurimi usurarii, de quibus minime dubitatur quin sint usurarii manifesti, contra quos propter timorem principum et potentum, qui tuentur eosdem, non apparet aliquis accusator, nec iidem sunt per sententiam condemnati, qualiter procedere valeas contra ipsos, oraculum duxisti sedis apostolicae requirendum. Nos autem fraternitati tuae taliter respondemus, quod licet contra ipsos non appareat accusator, si tamen aliis argumentis illos esse constiterit usurarios manifestos, in eos poenam in Lateranensi concilio contra usurarios editam libere poteris exercere.

Datum Laterani, XVII Kal. Junii, anno decimo.

LXII. MAJORI DECANO ET PRIORI COLONIENSI. De beneficiatis excommunicatis et interdictis, etc. (Laterani, Id. Maii.) Postulastis per sedem apostolicam edoceri quis suffraganeus Coloniensis Ecclesiae, dum venerabilis frater noster B. archiepiscopus vester in vinculis detinetur, debeat judicare, si forte a clericis suis iidem fuerint ad Coloniensem Ecclesiam appellati, et quid fieri debeat de beneficiis vacantibus, quae ad donationem noscuntur ejusdem archiepiscopi pertinere. Nos ergo inquisitioni vestrae breviter respondemus, quod per legatorum nostrorum sollicitudinem, quos in Teutoniam destinamus, eumdem archiepiscopum restituendum speramus, auctore Domino, libertati; qui tam in iis quam in aliis suum officium exsequetur. Consequenter etiam quaesivistis utrum clerici, qui, dum essent excommunicationis vinculo innodati, ecclesiastica beneficia sunt adepti, eadem, postquam absolutionis beneficium obtinuerint, licite valeant retinere; postulantes nihilominus per sedem apostolicam explicari qua poena corrigi debeant abbates, abbatissae ac alii ecclesiarum praelati, qui scienter clericis excommunicationi subjectis ecclesiastica beneficia contulerunt. Ad quae vobis taliter duximus respondendum, quod cum excommunicatis communicari non debeat, clericis excommunicationis vinculo innodatis ecclesiastica beneficia conferri non possunt, nec illi ea valent licite retinere, nisi forsan cum eis fuerit misericorditer dispensatum, cum ipsa non fuerint canonice assecuti. Illi vero qui scienter ipsa beneficia talibus contulerunt, tandiu debent a beneficiorum collatione suspendi donec super hoc veniam consequi mereantur, ut puniantur in eo in quo delinquere praesumpserunt. Quaesivistis praeterea qualiter puniri debeant clerici ac monachi nec non etiam moniales ecclesiarum conventualium qui post latam interdicti sententiam in locis suppositis interdicto praesumpserunt hactenus et adhuc etiam non verentur divina officia celebrare, quamvis propter hoc sicut excommunicationis vinculo innodati. Ad quod breviter respondemus quod clerici qui talia praesumpserunt, sunt ecclesiasticis beneficiis spoliandi, monachi vero vel moniales in arctioribus monasteriis ad peragendam poenitentiam retrudendi. Insuper postulastis per apostolicae sedis oraculum explicari quid fieri debeat de clericis illis qui, cum eis a judicibus delegatis fuisset injunctum, cum ipsis absolutionis beneficium praestiterunt, ut se nostro conspectui praesentarent, id exsequi contempserunt, et ex eis qui praefato archiepiscopo praestiterunt fidelitatis et obedientiae juramentum et illud postmodum transgredi non verentes, interdicti sententiam non servarunt. Nos igitur ad haec taliter respondemus, quod utrique, tanquam perjuri, poena canonica sunt plectendi.

Datum Laterani, Id. Maii, anno decimo.

LXIII. PISANENSI ARCHIEPISCOPO. Committitur ei causa matrimonialis. (Laterani, XVII Kal. Junii.) B. nobilis mulieris oblata nobis petitio continebat quod cum jam agens tempora pubertatis ex patris imperio potius quam spontanea voluntate . . . judici Arborensi fuit matrimonio copulata, et licet ex eo unicam prolem susceperit, ad ipsum tamen diligendum ut virum nec amicorum instantia nec consiliis propinquorum potuit animari. Cumque sic secum noluntaria permaneret, intellexit quod quando acceperat ipsum in virum, aliam sibi matrimonio copulatam haberet. Asserebat etiam idem judex quod quamdam consobrinam hujus cognoverat ante matrimonium cum ipsa contractum, sicque factum est quod adinvicem diverterunt. Quod qualiter fuerit procuratum, alio modo non novit, nisi quod et tunc credidit et nunc credit quod rationabiliter fuerit et canonice factum. Tandem ad domum paternam reversa, et circa biennium absque ulla querela innupta consistens, publice postmodum et solemniter in facie Ecclesiae nobili viro Hugoni comiti nupsit; cum quo per annos quatuordecim pacifice commorata, duos suscepit filios ex eodem, quos humiliter petiit auctoritate apostolica pronuntiari legitimos, pro eo quod bona fide in facie Ecclesiae juncti fuerant vir et uxor, et magno tempore absque contradictione aliqua simul fuerant commorati. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, inquisita diligentius veritate, si tibi constiterit quod praefatus judex eo tempore quo cum praefata B. contraxit, aliam haberet uxorem, vel quod ejus consanguineam antea carnaliter cognovisset, vel virum jam obiisse priorem, praefatos virum et uxorem invicem reconcilies, et facias eos mutuo semetipsos nuptiali honore ac maritali affectione tractare, sed et filios quos taliter susceperunt legitimos reputari. Quod si de praedictis tribus articulis nihil tibi constiterit, quia tamen saepedicta mulier praefato viro in conspectu Ecclesiae solemniter nupsit, et simul quatuordecim annis conjuncti tanquam vir et uxor absque ulla contradictione bona fide manserunt, eorum filios nihilominus facias reputari legitimos, et ad jura paterna vocari.

Datum Laterani, XVII Kal. Junii, anno decimo.

LXIV. CONSULIBUS ET POPULO PLACENTINO. De conservanda libertate ecclesiastica. (Laterani, . . . Maii.) In arca foederis cum tabulis testamenti virga continebatur et manna; quoniam in monte rectoris cum scientia legis divinae virga correctionis et manna dulcedinis debet esse, ut rigor mansuetudine temperetur, et mansuetudo rigore. Hoc igitur attendentes, auditis quae venerabilis frater noster . . . episcopus et clerici Placentini, nec non et dilecti filii Ubertus vicecomes, Joannes de Malamina et Petrus de Vilimercato, nuntii vestri, viri providi et fideles, super faciendo vobis mandato coram nobis proponere curaverunt, illis justitiam, istis misericordiam implorantibus, illud taliter duximus temperandum, ut misericordia se pariter et justitia complectentibus in eodem, neutra deseratur ab altera, sed potius ipsum sit utraque virtute conditum. Proinde levate vestros oculos in directum, et attendite diligenter quorsum devenerit necessaria vestrae praevaricationis offensa; quae licet gravis exstitisse noscatur, divino tamen est forsan consilio procuratum ut per illam erudiantur et qui prope sunt et qui longe contra libertatem ecclesiasticam similia non praesumere, cum facinoris vestri vos viderint salubriter poenitere. Ecce siquidem multi sunt qui observant exitum hujus rei; quibus quemadmodum facta est culpa vestrae praesumptionis in scandalum, ita profecto fiet disciplina vestrae poenitudinis in exemplum. Attentandum erat aliquando forsitan ab aliquibus similis luctae certamen; quod cum a vobis contigerit praetentari, succumbendo salubriter in eodem, cautelam caeteris tribuetis, utiliusque libertatem ecclesiasticam hujusmodi promovebitis exercitio quam fortasse promovere valueritis quiescendo. Unde profecto felicem dicent, qui hoc audierint culpam vestram, si, velut potestis, in causam generalis utilitatis ecclesiasticae convertere satagatis eamdem. Satis enim ex perpetratione ipsius diffamati mundo fuistis. Sed longe magis ejusdem humilis satisfactio nomen vestrum in omnem terram honorificare valebit. Videntes ergo videte qualiter ex offensa, quam perpetrastis, dummodo satisfactione condigna illam studueritis expiare, praeconium laudis vestrae magnificare possitis et utilitatem ecclesiasticam promovere. Psalmi quippe David, epistolae Pauli, Evangeliumque Matthaei frequentius inter Scripturas caeteras in Ecclesia recitantur; quorum primus adulter et homicida, secundus vero blasphemus et persecutor, ac tertius publicanus et telonarius, ita reatus suos satisfactione purgarunt ut haec de ipsis nequaquam ad contumeliam sed ad gloriam memorentur eorum; quorum profecto Scripturas frequentior Ecclesiae usus habet, ut ex familiari eorum exemplo peccatores ad poenitentiam convertantur. Vobis quoque talis similitudo continget. Quoniam ubicunque satisfactio vestra in universo mundo dicetur, non sine magna nominis vestri laude suscipient, qui audierint, et de offensa vestra cautelam, et de poenitentia disciplinam. Quia igitur justitia justi non liberabit eum in quacunque die peccaverit, et impietas impii non nocebit eidem in quacunque die fuerit ab impietate conversus, universitatem vestram rogamus attente et propensius exhortamur, in remissionem vobis peccaminum injungentes, quatenus verbum Domini cum tremore pensantes per prophetam de gente peccatrice dicentis: Si poenitentiam egerit gens a malo quod sum locutus adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut sibi facerem. Sed si malum in oculis meis fecerit ut non audiat vocem meam, agam poenitentiam super bono quod ut ei facerem sum locutus (Jer. XVIII), poenitentiam vestram prompta satisfactione peragere studeatis; ne, quod absit, hoc quod esse praevalet causa boni, vobis demum occasio mali fiat. Nos enim, si quantum in vobis est efficere sategeritis ut ad laudem divini nominis, ecclesiasticae libertatis honorem, et salutem vestram, hoc negotium terminetur, cum pietas promissionem habeat vitae quae nunc est pariter et futurae, praeter gratiae mundanae favorem, quam exinde merebimini, de hujusmodi opere pietatis coronam vobis pollicemur aeternam. Formam vero praedicti mandati venerabilibus fratribus nostris . . . Vercellensi et . . . . . Iporiensi episcopis et dilectis filiis . . . abbati de Tilieto et presbytero Alberto Mantuan. visitatoribus Lombardiae sub bulla nostra destinamus inclusam; dantes in mandatis eisdem ut omnes, vel tres, aut duo saltem eorum, in ipso faciendo procedant, illudque faciant per censuram ecclesiasticam, si opus fuerit, firmiter observari.

Datum Laterani . . . Maii, anno decimo.

LXV. CHARISSIMO IN CHRISTO FILIO NOSTRO KALO JOANNI, REGI BULGARORUM ILLUSTRI. Ut pacem et treugam ineat cum imperatore CP. et Latinis. (Laterani, VIII Kal. Junii.) Cum superbis Deus resistat, humilibus autem det gratiam, juxta quod apostolus Jacobus contestatur, a Domino tibi triumphum concessum non tuae virtuti ascribere debuisti, sed potius illorum imputare peccatis qui suis exigentibus meritis ceciderunt, utpote in arcu suo sperantes, et suo salvari gladio confidentes. Verum tu tibi ascribens triumphum de hostibus reportatum, Deo, in cujus sunt manibus corda regum, prout debueras, gloriam non dedisti. Quod ex eo satis potuit manifeste perpendi quod cum ad te nostrum curaverimus nuntium destinare, ut cum Latinis apud Constantinopolim commorantibus pacem inires aut treuguas, non solum id facere noluisti, verum etiam ipsum nuntium suscepisti et dimisisti minus honeste quam decuerit regiam dignitatem, quem ob reverentiam apostolicae sedis et benigne recipere debuisti et honeste tractare, attendens quod missus fuerat evangelizare pacem et praedicare salutem. Licet ergo ex praefata victoria intra teipsum fueris plus debito exaltatus, quia tamen te sicut charissimum in Christo filium sincera diligimus in Domino charitate, optantes tibi salutem et pacem, dilectum filium . . . . . nuntium tuum et litteras quas per eum nobis misisti benigne recepimus, et quae nobis significasti per eas notavimus diligenter. Intellecto sane quod jamdudum nuntios affectaveras ad nostram praesentiam destinare, sed ipsis aditus non patebat, cum per Ungariam transire non audeant, nec per Duratium propter Venetos dominantes ibidem, charissimo in Christo filio . . . illustri regi Hungariae per scripta nostra mandamus ut nuntios tuos, quos ad sedem duxeris apostolicam destinandos, per terram suam transire permittat libere ac secure, id idem dilecto filio nobili viro . . . Venetorum duci mandantes, ut eisdem per Duratium faciat transitum habere securum. Super eo autem quod te in devotione apostolicae sedis perseverare firmiter asseveras, et, si, necesse foret, caput exponeres pro eadem, excellentiam regiam in Domino commendamus, et gratiarum actiones referimus bonorum omnium largitori, qui hoc propositum tibi misericorditer inspiravit. Monemus igitur serenitatem regiam et exhortamur in Domino, per apostolica tibi scripta mandantes, quatenus cum charissimo in Christo filio nostro H. Constantinopolitano imperatore illustri et aliis Latinis in Romaniae imperio commorantibus pacem vel treugam ineas et observes. Nos enim de mittendo ad te nuntium nostrum, cum expedire viderimus, curabimus providere, juxta quod nobis fuerit desuper inspiratum.

Datum Laterani, VIII Kal. Junii, anno decimo.

LXVI. NOBILI MULIERI . . . COMITISSAE BLESENSI. Explicantur verba cujusdam privilegii canonicorum Carnotensium. (Laterani, VIII Kal. Junii.) Cum olim pro canonicis Carnotensibus quoddam capitulum contra te fuerit allegatum, quod dicebatur in Ecclesiae suae privilegio contineri, ut videlicet nemini liceat excommunicatis vel nominatim interdictis pro canonicis Carnotensibus absque congrua satisfactione absolutionis beneficium indulgere, quoniam fuit in quaestione deductum quae foret congrua satisfactio, ad intelligendum clausulam ipsam meminimus distinxisse utrum in aliquem esset interdicti vel excommunicationis sententia promulgata pro contumacia tantum, quia videlicet citatus noluit stare juri, vel etiam pro offensa, quia videlicet jussus noluit maleficium emendare; in primo casu credentes congrue satisfieri, ut hujusmodi relaxaretur sententia, si sufficiens stanti juri cautio praeberetur; in secundo vero, si manifesta foret offensa; dicentes nequaquam satisfieri congrue, ut relaxaretur sententia, nisi prius sufficiens exhiberetur emenda; et si forsitan esset dubia, sufficere reputantes ad relaxandum eamdem, si pavendi mandato competens satisdatio praeberetur. Quia vero dum ansam solvimus, nodum dicimur ligavisse per hoc quod eisdem canonicis, velut asseris, proponentibus illam esse manifestam offensam, non quae judici, non quae alii, sed quae sibi manifesta tantummodo videretur, major ex illa dictione, videlicet manifesta, scrupulus quaestionis emersit tuis humilibus precibus inclinati, offensam illam nos rescribimus intelligere manifestam quae vel per confessionem vel probationem legitimam nota fuerit aut etiam evidentiam rei quae nulla possit tergiversatione celari.

Datum Laterani, VIII Kal. Junii, anno decimo.

LXVII. ARCHIEPISCOPO ET DECANO SENONENSI. Rescribit in favorem comitis Blesensis. (Apud S. Petrum, IV Kal. Junii.) Quod quaerentibus principaliter regnum Dei secundario adjiciantur et alia secundum evangelicam veritatem apostolica sedes attendens universos crucesignatos sub sua speciali defensione recepit, provida deliberatione constituens ut bona eorum sub ejus et omnium praelatorum Ecclesiae Dei protectione consisterent, et donec cognosceretur certissime de reditu vel obitu eorumdem, illibata et integra permanerent. Cum ergo clarae memoriae L. Blesensis et Claromontensis comes assumpto crucis signaculo se devoverit obsequio Crucifixi, et in itinere peregrinationis vitam finierit temporalem, volentes nobili mulieri . . . relictae suae ac pupillo et procuratoribus necnon officialibus ejus paterna sollicitudine plenius providere, ut etiam ipsi defuncto comiti respondeamus juxta suae devotionis affectum, ac imbecillitati puerili et fragilitati femineae consulamus, cum difficile sit ad nos pro singulis habere recursum, vices nostras usque ad annos pubertatis pupilli sui vobis duximus committendas; discretioni vestrae per apostolica scripta mandantes quatenus, cum oppressis quibuslibet liceat ad sedem apostolicam appellare, si quando duxerint appellandum, audiatis auctoritate nostra causas super quibus contra homines ejusdem provinciae fuerit appellatum, et sublato appellationis obstaculo fine debito decidatis, denuntiantes illas sententias non tenere quae in comitissam, procuratores, et terram comitis memorati post appellationem ad nos legitime interpositam fuerint promulgatae. Illas autem quae secus prolatae fuerint, secundum formam Ecclesiae appellatione postposita relaxetis; et injuncto quod de jure fuerit injungendum, audiatis si quid fuerit quaestionis, et appellatione remota fine debito decidatis, facientes quod statueritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Quod si forsan alteri partium vestrum judicium sit suspectum, partes ad eligendos arbitros appellatione postposita compellatis, qui praedicta, sublato appellationis obstaculo, sicut praemisimus, exsequantur; nullis litteris veritati et justitiae praejudicantibus a sede apostolica impetratis. Quod si non ambo . . . tu, frater archiepiscope, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, IV Kal. Junii, anno decimo.

LXVIII. COSORANENSI EPISCOPO ET ABBATI CISTERCIENSI APOSTOLICAE SEDIS LEGATIS. Committitur eis causa archiepiscopi Narbonensis de certis criminibus accusati. (Datum, ut in alia. ) Cum geramus in terris, licet immeriti, vicem ejus cui coelestis Pater judicium omne dedit, ut nec esset nimis rigidum ex potentia, nec ex benignitate valde remissum, sed misericordia pariter et justitia per sapientiam temperatum, ita nos decet de subditis judicare quod utraque virtute nostrum judicium condiamus. Sane cum olim per legatos nostros in Narbonensem provinciam destinatos descenderimus ad videndum utrum clamorem, qui ad nos venerat . . . archiepiscopus Narbonensis opere complevisset, ipsi per viros juratos inquisitionem plenariam facientes, depositiones eorum suis inclusas sigillis nobis fideliter transmiserunt; per quas idem archiepiscopus de duobus praecipue, avaritia scilicet et negligentia, culpabilis notabatur, quae duo inter abusiones duodecim numerantur, cum videlicet est episcopus negligens, et dives avarus, quamvis utraque radix in multos ramos perhibeatur esse diffusa. Idem autem archiepiscopus ad praesentiam nostram accedens, super objectis se multipliciter excusavit, misericordiam tamen postulans, et emendationem promittens, ut expiare posset praeterita per futura, recolens illud quod Joannes apostolus ait: Si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est, quoniam in multis offendimus omnes (I Joan. I). Nos igitur attendentes quod ex labore grandis et gravis itineris, maxime prae senectute ac debilitate corporis, esset afflictus, et abbatia Montis-Aragonum, quae pluris ei quam Narbonensis archiepiscopatus, sicut dicebatur, exstiterat, per vos fuerat spoliatus, disposuimus infundere oleum super vinum, ut in nobis justitiam pariter et misericordiam inveniret, cum in arca tabernaculi manna contineretur et virga, tamen ne manna dulcedinis posset efficere dissolutum quem virga correctionis debebat reddere castigatum. Ad parabolam igitur evangelicam de ficulnea plantata in vinea recurrentes, de qua cum dominus cultori vineae praecepisset ut illam succideret, ne terram inutiliter occuparet, qui veniens post tres annos non invenit fructum in illa, et ille respondit domino ut dimitteret illam per annum usque dum foderet circa ipsam et mitteret stercora, et si quidem faceret fructum, alioquin eam succideret in futurum, adhuc eidem archiepiscopo, circa quem foderamus comminando et increpando, et miseramus stercora commonendo et exhortando, amplioris temporis spatium duximus indulgendum, ut probaremus utrum fructum afferret optatum; et si forte fructum non faceret, securim ad radicem infructuosae arboris justius poneremus. Eidem ergo districte praecepimus ut non pecuniarum sed animarum lucris insistens, illicitis exactionibus et iniquis commerciis nequaquam intenderet; sed ad hospitalitatem ac pietatem se diligenter exercens, peregrinis et indigentibus se largum et benignum deinceps exhiberet. Studeret insuper visitare provinciam, celebrare concilium, haereses expugnare, multiplices excessus corrigere, ac caetera operari quae requirit officium pastorale. Verum quia, sicut accepimus, non solum praeterita non correxit, verum etiam pejora prioribus novissima sua fecit, volentes cum ipso procedere utiliter in justitia, circa quem in misericordia noscimur inutiliter processisse, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus inquisita diligentius et cognita veritate, si eum vel de praemissis inveneritis incorrectum, vel in similibus aut gravioribus deliquisse, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo ab administratione Narbonensis Ecclesiae ipsum removeatis omnino, facientes eidem cum consilio vestro de persona idonea in pontificem provideri, qui et possit et velit non solum sibi subditis, verum etiam et vicinis, verbo et exemplo proficere, ac praesertim a lupis rapacibus, qui contra caulas Ecclesiae de latibulis pravitatis haereticae sunt egressi, gregem Dominicum custodire. Contradictores, si qui fuerint, vel rebelles censura ecclesiastica appellatione postposita compescentes.

Datum, ut in alia.

LXIX. NOBILI VIRO RAYMUNDO COMITI TOLOSANO, SPIRITUM CONSILII SANIORIS. Ut cesset persequi Ecclesiam Dei. (Apud S. Petrum, IV Kal. Junii.) Si parietem cordis tui fodere cum propheta possemus, ingrederemur illud, et monstraremus tibi abominationes pessimas quas in ipso fecisti. Sed quoniam super lapidem duruisse videtur, facile quidem poterit pulsu salutiferi verbi percuti, sed difficile penetrari, propter quod etsi corripere te satagimus, corrigere vix speramus. Proh dolor! quae cor tuum superbia tumefecit, quae te, vir pestilens, vesania comprehendit, ut pacem cum proximis servare contemnas, et a legibus recedendo divinis, hostibus te catholicae veritatis adjungas? Nunquid parum tibi videtur hominibus esse molestum, nisi molestus etiam sis et Deo? Nunquid pro tantis iniquitatibus a temporalibus saltem non expedit tibi formidare flagellis, si leve reputas habitare cum ardoribus sempiternis? Attende, miser, et paveas quod dum insidians proximo bellicam cladem exerces, Deoque injurians haereticam pestem foves, pro duplici tuae praevaricationis offensa duplex etiam in te poterit exasperari vindicta. Vae tibi, vae, si non metuas propter hoc duplici contritione juxta Prophetam conteri, et sicut diploide poenali confusione vestiri. Hoc utique, si non esset insipiens cor tuum penitus obscuratum, si Deus, quem habere in notitiam non probasti, te in sensum reprobum non dedisset, attenderes, et saltem formidine poenae animum a nefando proposito revocares. Considera igitur, insensate, considera. Nonne Deus, qui dominus est mortis et vitae, subito potest praecidere dies tuos; ut quem patientia ejus ad poenitentiam non adduxit, ira demum tradat tormentis aeternis. Sed etsi vita praesens tibi diutius prorogetur, attende quot possis calamitatum incommodis subjacere. Non est siquidem aenea caro tua, nec naturae alterius quam illorum quorum aliqui subito febribus invaduntur, percutiuntur lepra, paralytici fiunt, arripiuntur daemoniis, et morbis incurabilibus flagellantur, ut de caeteris infortuniis taceamus, quae, cum nunquam aliquis suspicatur, solent evenire securo; quae nimirum etsi nonnunquam justis contingant ad experientiam patientiae, illis tamen ad initium cedunt poenae de quibus vir justus ait: Vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, ac metunt eos, subito Deo flante perisse (Job IV). Tu vero cur hujusmodi non recogitas et pavescis quod horribile sit in manus Dei viventis incidere, qui propter hoc etiam potens est te in bestialem habitum commutare, ut velut irrationabile animal cum Babylonico rege fias, qui contra Deum data tibi abuteris ratione? Quod si forsan impoenitens cor tuum flagella praesentis temporis ab iniquitate non revocant, et thesaurizare tibi non metuis iram in die irae ac revelationis justi judicii Dei, quam excusationem praetendes, quam pro te allegationem induces, cum, nisi per poenitentiam praevenias iram extremi judicis, cum iis qui sunt aeternis incendiis deputandi, terribile tonitruum illius es sententiae auditurus: Ite, maledicti, in ignem aeternum qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). Sane quem facis teipsum, ut charissimo in Christo filio nostro . . . illustri rege Aragonum cunctisque fere magnatibus circumpositae regionis ad exhortationem legatorum apostolicae sedis pacis foedera simul jurantibus, tu solus illa respueris, ut in bellicis simultatibus lucra ponens, quasi corvus cadaveribus vescereris? Non te pudet juramenta quamplurima non servasse quibus universos haereticos in tuo dominio constitutos proscribere promisisti; quandoquidem in Arelatensem provinciam cum Aragonensibus tuis hostili vastitate crassando, rogatus a venerabili fratre nostro Arausicensi episcopo ut monasteriis parceres, et saltem tempore sancto ac diebus festivis instantibus a terrarum depopulatione cessares, apprehendisti dexteram ejus, et jurasti per eam quod nec tempori sancto nec diebus deferres Dominicis, nec a laesione piorum locorum vel ecclesiasticarum desisteres personarum; et juramentum hujusmodi, quod magis est dicendum perjurium, diligentius caeteris, quae ob causam honestam feceras, observasti. Impie, crudelis, et dire tyranne, non es confusus in pravitatem haereticam usque adeo declinare, ut ei qui te corripuit super haereticorum defensione responderis quod talem haeresiarcham, quemdam scilicet haereticorum episcopum, invenires qui fidem eorum meliorem quam Catholicorum esse probaret? Sed et illud quod, dum esses in obsidione cujusdam castri, fratribus monasterii de Candelio, qui pro indemnitate vinearum suarum rogare te venerant, respondisti, de perfidia te notavit, cum illis ignominiose repulsis, vineas eorum fecisti destrui, et eas quas habebant ibidem haeretici sine laesione servari. Multa quidem alia contra Deum te novimus commissise. Sed in hoc tibi praecipue, si tamen et ipse doleas, condolemus, quia per hoc quod foves haereticos, suspectus de haeresi vehementer haberis. Interrogamus te igitur, quae sit ista dementia quae te cepit, ut sententias nugaces auscultes, et hujusmodi viae confoveas sectatores? Erisne sapientior cunctis illis qui sequuntur ecclesiasticam unitatem? An omnes qui servaverunt catholicam veritatem, damnati sunt, et qui vanitates ac insanias falsas tenueere, salvati? Ideone plerique prudentes et divites, cum haberent intelligentiam Scripturarum, et rebus saecularibus abundarent, dereliquere mundum, et cum hac fide ad eremum transierunt? Ideone nonnulli patres orthodoxae fidei zelatores, pro ea suum sanguinem effudere? Profecto desipis, si sic sapis; et aut ea recipies quae de talibus inquit ille in Dei Evangelium segregatus: In novissimis scilicet temporibus quidam a fide discedent, spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum in hypocrisim loquentium attendentes (I Tim. IV); aut ministrum Evangelii reprobando, Evangelii esse adversarius convinceris. Cum igitur propter hoc etiam et pro eo quod Aragonenses familiariter tecum tenens, terram devastas cum ipsis, quod dies quadragesimae festorum ac temporum, quae securitate pacis gaudere debuerant, violasti, quod adversariis tuis, qui se justitiae offerebant, pacemque juraverant justitiam exhibere recusas, quod Judaeis publica committis officia in contumeliam fidei Christianae, ac monasterio Sancti Guillelmi et aliis Ecclesiis possessiones et ecclesias abstulisti, quod incastellasti ecclesias, de quibus guerram facere non formidas, quod noviter augmentasti pedagia, et venerabilem fratrem nostrum . . Carpentoratensem episcopum a sede propria depulisti, praedicti legati excommunicationis in te ac terram tuam interdicti sententias promulgarunt, nos eas ratas habemus, et secundum dispositionem ipsorum praecipimus usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Licet autem in Deum et Ecclesiam generalem graviter et in teipsum gravius deliquisse noscaris, quia tamen ad rectitudinis semitam revocare tenemur errantes, monemus nobilitatem tuam et exhortamur attente, per apostolica tibi scripta sub divini judicii obtestatione praecipiendo mandantes, quatenus super iis ita celerem et condignam satisfactionem impendas quod absolutionis obtinere beneficium merearis. Alioquin cum tantam Ecclesiae generalis injuriam, imo Dei, nequeamus dimittere impunitam, terram quam nosceris ab Ecclesia Romana tenere tibi faciemus auferri. Et si nec sic vexatio tibi dederit intellectum, universis circumpositis principibus injungemus ut in te velut in hostem Christi et Ecclesiae persecutorem insurgant, retinendo sibi quascunque terras de tuis poterunt occupare, ne amplius sub tuo inficiantur dominio macula haereticae pravitatis. Nec in omnibus iis avertetur furor Domini super te; sed manus ejus adhuc extenta te comprimet, et ostendet quod difficile tibi erit fugere a facie irae suae, quam graviter provocasti.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, IV Kal. Junii, anno decimo.

LXX. ABBATI ET CONVENTUI GRANDISSILVAE. Ut Hugonem Vitalis in ordine sacerdotali permittant libere celebrare. Dilectus filius Hugo Vitalis lator praesentium ad sedem apostolicam veniens, humili nobis confessione monstravit quod cum esset in acolythatus ordine constitutus, quamdam puellam R. nomine in Ecclesiae facie duxit uxorem; cumque aliquandiu cohabitassent insimul, et ipse illam carnaliter cognovisset, orta discordia inter eum et fratres jam dictae puellae, dimisit eam motu propriae voluntatis. Qui cum ad eamdem recipiendam nullatenus posset induci, habito super hoc inter eum et amicos puellae coram venerabili fratre nostro Ruthenensi episcopo diligenti tractatu, dicta puella fuit alii, Vitali nomine copulata; et idem episcopus memoratum Hugonem usque ad ordinem sacerdotii promovendo, quamdam ecclesiam concessit eidem. Cum autem eumdem Hugonem propter hoc sua conscientia remorderet, et de consilio quorumdam religiosorum Cisterciensis ordinis habitum assumpsisset, tandem tibi, fili abbas, praedicta omnia revelavit. Quem cum sollicite monuisses ut super hoc saluti suae animae provideret, ipse reatum proprium recognoscens, supradictam puellam monuit diligenter ut ad ipsum, relicto adultero, prout tenebatur, redire curaret, quod ipsa facere penitus recusavit. Quocirca mandamus quatenus, si est ita, ex quo monita noluit ad ipsum redire, sed potius cum alio permanere, quia jam ipsum non posset repetere cum effectu, dictum Hugonem in suscepto sacerdotii ordine celebrare libere permittatis.

LXXI. TURONENSI ARCHIEPISCOPO, ET EPISCOPO PARISIENSI. De regalia Antissiodorensi. (Laterani, XV Kal. Junii.) Graviter nos angit zelus et comedit domus Dei, ad cujus sumus, licet immeriti, custodiam disponente Domino deputati, cum ab illis affligitur qui eam deberent potius confovere, ac gravatur ab eis per quos deberet ab aliis defensari: quibus paterno compatientes affectu, non minus urimur pro eisdem quam pro domo Domini, quam affligunt. Sane quanto charissimum in Christo filium nostrum Philippum regem Francorum illustrem ferventiori charitate diligimus, tanto majori dolore turbamur quoties ea nobis de ipsius actibus referuntur quae famam ejusdem obnubilant apud homines, et conscientiam maculant apud Deum; dum idem in ejus Ecclesiam dicitur desaevire, quae quasi passer nidificare deberet in eo, tanquam in cedro a Domino super Libanum complantata. Ad audientiam namque nostram noveritis pervenisse quod idem rex, audito quod bonae memoriae Hugo Altisiodorensis episcopus naturae debitum exsolvisset, statim fecit per servientes suos episcopales res, quas vocat regalia, occupari; qui more praedonum debacchantes in eis crudeliter, Ecclesiae nemora passim fecere succidi, eadem venalia omnibus exponentes. Stagna quoque fecerunt dirui et penitus expiscari; et ejusdem Ecclesiae hominibus captis, ipsos tormentis ad redemptionem miserabilem compulerunt; et abducentes animalia universa, frumentum, vinum, fenum, ligna etiam et lapides expolitos quos idem episcopus ad construendam capellam et alia aedificia praepararat, nequiter asportarunt; episcopalibus domibus supellectili qualibet spoliatis, ita ut in eis, praeter tectum et parietes, non fuerit aliquid derelictum; alia damna et gravamina in rebus episcopalibus nihilominus irrogantes. Praeterea bona quae praefatus episcopus Ecclesiis et pauperibus diversorum locorum sub bonorum virorum testimonio pia et provida deliberatione legarat, sicut apparet in testamento ipsius sigillorum venerabilis fratris nostri episcopi Eduensis et septem abbatum necnon et ejusdem episcopi munimine roborato, idem rex penitus confiscavit, duas praebendas, quae postmodum vacaverunt, clericis suis assignans pro suae arbitrio voluntatis; licet, sicut seniores ejusdem ecclesiae asseverant, inclytae recordationis rex Ludovicus pater ejus et antecessores ipsius hactenus nec praebendas, episcopali sede vacante, contulerint, nec extenderint ad regalia manus suas; sed decanus et archidiaconus ea in suis manibus detinentes, et gerentes administrationem Ecclesiae memoratae, obventiones et redditus futuro episcopo reservarint. Verum quia praefatus rex Philippus, adhuc puer, ad suggestionem Gilonis de Torneello, qui tunc consiliarius ejus erat, et ut frater ejus eligeretur in episcopum laborabat, regalia occupavit (super quibus tamen nihil praedictae Ecclesiae intulit laesionis, quae etiam resignavit postmodum liberaliter capitulo postulante, ac dicto fratre Gilonis electo a quadam parte capituli, tandem occupata illi quasi electo assignans, quasdam praebendas vacantes suis clericis contulit, quos dictus episcopus post confirmationem electionis suae, non ratione collationis regiae, sed ipsius regis devictus precibus, toleravit), idem postea Hierosolymam proficiscens, monitus ab episcopo saepedicto ut super iis Ecclesiae suae satisfactionem congruam exhiberet, quasdam litteras concessit eidem, in quibus continebatur expresse ut nullus de caetero ex parte regis ad regalia manus extendere attentaret donec inter ipsum et capitulum esset plene discussum quis ea, sede vacante, in suis debeat manibus retinere. Sed cum praefato regi hujusmodi litterae praesentatae fuissent et in ejus praesentia recitatae, idem eas de manu legentis arripuit, ac resignare postmodum contradixit. Cum autem venerabilis frater noster Altisiodorensis episcopus praefatum regem tam super damnis resarciendis praedictis quam retentis litteris amicabiliter convenisset, et ipsum super eis humiliter exorasset, idem ipsi nullatenus acquievit. Praeterea castrum de feudo Altisiodorensis Ecclesiae, quod Giem. appellatur, cujus dominus eidem Ecclesiae hominium et fidelitatem exhibere tenetur, a comite Nivernensi, qui tunc ipsum tenebat, sibi traditum in praejudicium ipsius Ecclesiae detinere contendit. Nos igitur non minus honori ac saluti suae quam Ecclesiae saepedictae paterna volentes sollicitudine providere, venerabilibus fratribus nostris Senonensi archiepiscopo et episcopo Nivernensi dedimus in praeceptis ut regem praedictum moneant efficaciter et inducant quatenus super praedictis omnibus taliter satisfaciat episcopo et Ecclesiae supradictis, quod offensam divinae majestatis evitet, quam propter hoc creditur incurrisse, et apud homines ejus opinio, quae per praedicta maculata fuerat, relevetur. Licet ergo praedictum regem sicut charissimum in Christo filium diligamus et ejusdem velimus honori deferre, quia tamen homini contra Deum et Ecclesiae libertatem, pro qua, si opus esset, exponeremus juxta officii nostri debitum intrepide nosmetipsos, deferre non possumus aliqua ratione, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus nisi praedictorum archiepiscopi et episcopi monitionibus super praemissis duxerit annuendum, vos inquisita super iis plenius et cognita veritate, quod justum fuerit, sublato cujuslibet appellationis et contradictionis obstaculo, statuatis, et faciatis quod statueritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari.

Datum Laterani, XV Kal. Junii, anno decimo.

LXXII. EPISCOPO TERVISINO, ET ALBERTO PRESBYTERO MANTUANO. De electione episcopi Tridentini. (Laterani, IX Kal. Junii.) Dudum a nobis venerabilis frater noster . . Tridentinus episcopus postulavit ut dignaremur ipsi cedendi licentiam indulgere, quasdam causas inducens propter quas ei non videbatur idoneum pontificale deinceps officium exercere, quia videlicet parochiani sui per se ac alios intolerabilibus eum injuriis et molestiis affligebant, et quia tum ratione aetatis vergentis in senium, tum occasione laborum quibus fuerat multipliciter fatigatus, nimia erat debilitate confractus, et propter multa homicidia, perjuria, et incendia, quae occasione discordiae quam cum eisdem parochianis habuerat, hinc inde fuerant nequiter perpetrata. Nos autem ejus precibus inclinati, venerabili fratri nostro . . . . . . Paduano episcopo dedimus in mandatis ut vice nostra recipiens cessionem ipsius, injungeret Tridentino capitulo ut personam idoneam canonice sibi eligerent in pastorem. Verum cum inter decanum et capitulum ex una parte ac dictum episcopum Tridentinum ex altera, occasione cessionis ejusdem episcopi controversia postmodum emersisset, idem decanus cum quibusdam sociis et episcopus ad sedem apostolicam accesserunt. Decanus itaque proposuit coram nobis quod cum dictus episcopus deliberasset ad vitam monasticam convolare, fratres suos convocavit in unum, exponens eis quod apud ecclesiam Sancti Georgii super montem in vita monastica militare Domino disponebat, quodque pro cedendi petenda licentia proprium ad nos nuntium destinarat, adjiciens quod cum iidem canonici super hoc litteras nostras viderent, a juramento fidelitatis et obedientiae debito, quo eidem tenebantur astricti, essent penitus absoluti. Ad quae probanda decanus ipse publicum exhibuit instrumentum, proponens insuper quod post haec idem episcopus ad monasterium transiit supradictum, et ibidem post votum emissum solemnem professionem faciens, habitum monachalem assumpsit. Cumque postmodum episcopi nuntius cum cessionis litteris rediisset, idem episcopus, carne ac sanguine praepeditus, coepit a proposito quod assumpserat resilire. Dicti vero decanus et capitulum attendentes episcopum in salutis suae dispendium et detrimentum Ecclesiae assumptum propositum revocare, tanquam devoti filii, volentes suae matris obviare jacturis, nostris hoc auribus intimarunt, multa damna et gravamina quae ipsa Ecclesia per dictum episcopum postmodum sustinuerat exprimentes. Propter quod praedicto Paduano episcopo dedimus in praeceptis ut nisi memoratus episcopus Tridentinus justam et necessariam causam ostenderet quare cedendi mutaverit voluntatem, ipsum ut cederet moneret et induceret diligenter et si necesse foret, per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellere procuraret. Cum autem auctoritate litterarum illarum citati fuissent episcopus et capitulum Tridentin. et statuto termino exhibuissent suam praesentiam coram eodem episcopo Paduano, dictus Tridentinus episcopus quasdam exceptiones opposuit ad judicium declinandum. Et cum super ipsis nos consuluerit episcopus Paduanus, nos exceptiones illas supervacuas judicantes, ipsi dedimus in mandatis ut exceptionibus illis tanquam frivolis, nequaquam obstantibus, in ipso negotio juxta nostri formam mandati procedere non tardaret. Sane Paduanus episcopus, capitulo non citato, nec absente per contumaciam, testes ad causas probandas propter quas Tridentinus episcopus mutaverat voluntatem productos ab ipsius parte recepit; quos supradictus decanus multipliciter reprobabat. Unus enim eorum balistarius est et arcator, alius aleator et baratarius; sicut iidem testes in seriem sui testimonii attestantur. Tertius autem convincitur esse perjurus, quia cum decano juraverit servare credentiam, postmodum consilium sibi creditum, sicut idem testis deposuit, episcopo reseravit. Unus etiam ex testibus R. nomine respersus deprehenditur labe Simoniacae pravitatis. Inter ipsos quoque testes manifesta contrarietas invenitur. Petebat itaque dictus decanus quod cum idem episcopus justam et necessariam causam legitime non probasset quare mutaverat voluntatem, ut ipsum ad cedendum compellere dignaremur; maxime cum illae causae propter quas cedendi licentiam petiit diminutae non essent, sed potius augmentatae. Allegabat etiam decanus jamdictus quod etsi propter illas causas non esset ad cessionem saepedictus episcopus compellendus, propter manifestam tamen dilapidationem ipsius in episcopatus administratione non debet ulterius sustineri, cum plus quam in quadraginta millibus librarum Veronensis monetae suam gravasset Ecclesiam onere debitorum, sicut ex ipsius confessione constabat. Episcopus autem dicta decani multipliciter impugnando, facti seriem et processum proposuit dissimiliter quam decanus, asserens quod etsi propter causas superius adnotatas mutandi vitam propositum concepisset, et ad nos destinasset proprium nuntium ad cedendi licentiam obtinendam, ex causa tamen probabili et honesta, quia videlicet sponsam suam videbat iniquis studiis et turpibus promissionibus profanari, mutavit postea voluntatem. Ad hoc etiam quod decanus induxit, quia scilicet episcopus Paduanus, lite non contestata, ac juris ordine praetermisso, testes recepit, episcopus sic respondit, quod in hoc articulo non fuit omnimoda solemnitas judiciarii ordinis observanda, cum Paduano episcopo non contentiosa sed quaedam planaria jurisdictio fuerit demandata. Unde, juris solemnitatibus praetermissis, testes in hoc casu recipi potuerunt. Ea quoque quae circa testes et eorum dicta objecta fuerant idem episcopus diversis responsionibus excusavit, adjungens quod etsi sua Ecclesia debitorum onere gravabatur, non sibi sed suis potius subditis poterat imputari, qui contra ipsum seditionem minus rationabiliter commoverunt. Nos igitur rationibus et allegationibus utriusque partis auditis et plenius intellectis, attendentes quod, etiamsi episcopus causam illam, propter quam suum se asserit mutasse propositum, per testes idoneos sufficienter legitime probavisset, quia tamen eadem causa differre potuit cedendi propositum, non mutare, maxime cum talis causa cesset omnino ex quo Ecclesiae Tridentinae per nostram volumus sollicitudinem provideri, de consilio fratrum nostrorum decrevimus ut idem episcopus sine qualibet dilatione cedat, prout a nobis sollicite dignoscitur postulasse. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus capitulum Tridentinum attentius moneatis ut infra octo dies post admonitionem vestram personam idoneam, quae omni suspicione careat, cum vestro consilio sibi eligant canonice in pastorem. Quod si facere forte distulerint, vos auctoritate nostra, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, id exsequi non tardetis. Contradictores, etc.

Datum Laterani, IX Kal. Junii, anno decimo.

LXXIII. WACIENSI EPISCOPO. Respondet ad ejus consulta. (Viterbii, V Id. Junii.) Eo libentius tuis inquisitionibus respondemus quo devotius sedem apostolicam veneraris. Sane proponere curavisti quod cum super decimis cruciferorum, quibus a sede apostolica est indultum ne de novalibus vel illis fundis quos propriis manibus vel sumptibus excolunt decimas exsolvere teneantur, sustineas non modicam laesionem, dubitas utrum si praedia vel possessiones, a quibus proventus consueveras recipere decimales, ipsis in eleemosynam conferantur, vel per contractum acquisierint emptionis, ex eisdem possessionibus, propriis eorum manibus aut sumptibus non excultis, decimas solitas exigendo, contra privilegia sedis apostolicae agere videaris. Unde super hoc certificari per rescriptum apostolicum postulasti. Adjiciens aliam quaestionem, an illorum filii qui Ecclesiae servili conditione tenentur, traditi a parentibus militiae clericali cum suorum conniventia dominorum, ut Deo in ea cujus sunt Ecclesia debeant deservire, assequentes propterea libertatem, post tempus eadem relicta possint ad aliam se transferre. Nos vero in utroque articulo fraternitati tuae satisfacere cupientes taliter respondemus, quod cum iidem cruciferi ex tenore privilegiorum nostrorum decimas de laboribus quos suis manibus aut sumptibus excolunt solvere non cogantur, si alii propriis sumptibus eorum excolunt praedia, praestare tenentur decimas de laboribus alienis. In alio vero capitulo credimus distinguendum, utrum eo tenore fuerint manumissi et oblati ordini clericali, quod manumittenti Ecclesiae, dum vixerint, debent impendere famulatum in obsequiis divinorum, et tunc transferendi se ad aliam est eis licentia deneganda, vel manumissi exstiterint absolute, sicque libertatem habeant ad aliam transeundi.

Datum Viterbii, V Idus Junii, anno decimo.

LXXIV. ARCHIEPISCOPO TURONENSI ET SUFFRAGANEIS EJUS. De torneamentis, et de subsidio terrae sanctae. (Viterbii, VII Kal. Julii.) Olim venerabilis frater noster . . . episcopus Suessionensis per suas nobis litteras intimavit quod cum torneamenta quae fiebant in suis partibus peregrinationis suae propositum crederet plurimum impedire, auctoritate nostra in torneatores excommunicationis sententiam promulgarat, propter quod multi milites fuerunt adeo conturbati ut nec crucem assumere nec aliquod subsidium vellent terrae sanctae conferre. Unde postulavit a nobis ut sibi permittere dignaremur ad tempus illam sententiam mitigare. Licet autem intentionis nostrae non esset torneamenta permittere, quae sacris noscuntur institutionibus interdicta; quia tamen quod provisum erat ad commodum, tendere videbatur ad noxam, eidem episcopo duximus concedendum ut sententiam ipsam circa omnes vel aliquos relaxare curaret, prout nosceret expedire. Ipse vero in negotio ipso cum debita maturitate procedens, recepta secundum formam Ecclesiae cautione ab omnibus qui Montisaurei et Laudun. hastiludiis interfuerant, praefatam excommunicationis sententiam relaxavit, tam ipsos quam universos qui vel in hospitio vel etiam alias communicarant eisdem nuntiari faciens absolutos, canonis quidem censura de talibus in suo robore perdurante. Quapropter milites absoluti plurimum exsultantes, devotione unanimi statuerunt certam quantitatem pecuniae singillatim in terrae sanctae subsidium destinare. Nos igitur quod ab eodem episcopo provide ac utiliter factum est approbantes, universitati vestrae auctoritate praesentium mandamus quatenus milites memoratos, ut quod in haereditatis Christi subsidium promiserunt se devotione laudabili soluturos exsolvant, unusquisque per dioecesim suam moneatis prudenter et efficaciter inducatis; ipsos ad hoc, si opus fuerit, per districtionem ecclesiasticam compellentes, censuram Lateranensis concilii circa tales obtinere vigorem debibitum faciendo.

Datum Viterbii, VII Kal. Julii, anno decimo.

LXXV. COMPOSTELLANO ARCHIEPISCOPO. Ut reconciliare possit altare S. Jacobi. (Viterbii, XII Kal. Julii.) Proposuisti nobis in nostra praesentia constitutus quod venientibus ad ecclesiam Beati Jacobi ex diversis regionibus peregrinis, et volentibus aliis ab alteris per contentiones et rixas altaris de nocte custodiam vindicare, homicidia contingunt interdum, et aliquando vulnera inferuntur. Propter quod humiliter postulasti ut alio modo quam per reconsecrationis beneficium dignaremur ipsi ecclesiae providere. Manente igitur ecclesia et altari, fraternitati tuae insinuatione praesentium innotescat quod ipsa reconciliari poterit per aquam cum vino et cinere benedictam.

Datum Viterbii, XII Kal. Julii, anno decimo.

LXXVI. EIDEM. De procurationibus. (Viterbii, X Kal. Julii.) Super eo quod fraternitas tua nos consulere voluit, ut quia tota fere provincia Compostellana de novo est ad jurisdictionem Ecclesiae tuae conversa, qualiter tibi provinciam vel partem provinciae visitanti obsequi debeat et servire, necnon et in procurationibus providere, te instruere dignaremur, tibi taliter duximus respondendum, quia illud observare tenetur quod in vicinis provinciis observatur.

Datum Viterbii, X Kal. Julii, anno decimo.

LXXVII. ABBATI SANCTI AUBERTI, ET MAGISTRO R. DE BEKEREL ET R. TOREL CANONICIS CAMERACENSIBUS. De clerico qui factus fuerat monachus in infirmitate. (Viterbii, VI Non. Julii.) Constitutus in praesentia nostra dilectus filius C. clericus sua nobis insinuatione monstravit quod cum olim pro injuriis quas . . . praepositus ecclesiae Sancti Audomari super beneficio suo ejusdem ecclesiae irrogabat eidem ad sedem apostolicam provocasset, et ipsum ad prosequendam appellationem suam in itinere constitutum ad sedem apostolicam veniendi apud Trecas contingeret gravi aegritudine occupari, demum ut populi tumultum idem clericus evitaret, se fecit ad monasterium Claraevallense deferri; ubi cum tandem invalescente morbo fuisset in extasi positus, monachi ejusdem loci eum novitiorum habitu induerunt, qui statim ut ad mentem rediit reclamavit nunquam consentiens, et deposito habitu, recedendi licentiam obtinuit ab eisdem. Quare a nobis humiliter postulavit ut ei dignaremur super hoc contra aemulorum suorum astutiam paterna sollicitudine praecavere. Nos igitur petitioni ejus paterno condescendentes affectu, praesentium vobis auctoritate mandamus quatenus, si est ita, praedictum clericum hujus occasionis obtentu non permittatis ab aliquibus molestari, eidem redditus suos, possessiones et res alias cum integritate debita, si quas ea occasione inveneritis temere occupatas, per censuram ecclesiasticam, sublato appellationis obstaculo, restitui facientes. Testes autem qui fuerint nominati, etc. Nullis litteris, etc. Quod si non omnes, duo vestrum, etc.

Datum Viterbii, VI Non. Julii, anno decimo.

LXXVIII. ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS PER HISPANIAM ET GUASCONIAM CONSTITUTIS. De adulterinis insigniis beati Jacobi. (Viterbii, XIII Kal. Julii.) Occurrere debet apostolica sedes praesumptionibus malignorum, et eorum excessus pastorali sollicitudine cohibere. Sane ad audientiam apostolatus nostri pervenit quod quidam in Hispania et Guasconia constituti adulterina insignia beati Jacobi, quae conchae dicuntur, in animarum suarum periculum cudere non verentur. Volentes igitur praesumptiones hujusmodi per vestrae discretionis prudentiam cohibere, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus auctoritate nostra universis per vestras provincias constitutis sub excommunicationis poena districtius inhibere curetis ne hujusmodi adulterina insignia, quod in suarum vergit periculum animarum, cudere aliqua temeritate praesumant.

Datum Viterbii, XIII Kal. Julii anno decimo.

LXXIX. UNIVERSIS ARCHIEPISCOPIS IN AQUITANIA CONSTITUTIS. De litteris apostolicis per fraudem obtentis. (Viterbii, V Kal. Julii.) Insinuata nobis per venerabilem fratrem nostrum episcopum Xanctonensem quorumdam perversorum iniquitas animum nostrum non potuit non movere; qui nova lucrandi fraude reperta, contra nonnullos in vestris dioecesibus constitutos graves calumnias per litteras nostras exercent. Quidam enim, ut dicitur, super falsis querelis adversus eos quorum personas oderint, vel ambierint facultates, commissionum a nobis litteras impetrantes, in injurias jura convertunt, dum illos tandiu fatigare compellunt sub praetextu justitiae per easdem donec per injustitiam vel personas ad libitum fatigaverint vel extorserint pretium pro suscitati litigii cessione. De quibus siquidem unus, cum nequivisset quamdam juvenculam conjugatam ad suae libidinis inclinare consensum, repetens exenia quae se illi misisse dicebat, eam citari fecit ad causam. Quae sive de fraude timida, sive per virum ad judices accedere non permissa, non solum ipsa, verum etiam consanguinea quaedam ejus, quae noluerat esse adulterii mediatrix, et quidam alii, excommunicationis sententiam pertulerunt: quorum interim aliqui decedentes sepulturam ecclesiasticam nequiverunt aliquatenus obtinere, quanquam unus judicum a . . . presbytero, qui conjugatam praedictam in mortis articulo constitutam ad poenitentiam receperat, certam extorserit pecuniae quantitatem. Praeterea quemdam sutorem pro sotularium filo quatuor denarios vix valente citari ad remotos judices procuravit et tandem excommunicationi supponi; qui etiam occasione sumpta quod cujusdam burgensis famulus eidem domini sui domum intrare volenti ostium obseraverat, post non modicum temporis, eodem famulo contrahere volente cum quadam, objecit quod pro injuria sibi facta vinculo eum fecerat excommunicationis astringi; et tandem decem solidis pro tali contradictione receptis, dicens se judicum auctoritatem habere ipse idem illum absolvit. Alia vero vice, cum fere ducentos homines pro variis quaestionum figmentis a quodam archipresbytero citari fecisset, demum eumdem archipresbyterum, eo quod negligenter fuisset mandatum apostolicum exsecutus, coram eisdem judicibus impetivit, et ab ejus calumnia non nisi data redemptione quievit. Alius autem similiter a quodam sutore, imponens ei quod suos parando calceos, eorum soleas decurtarat, quindecim solidos extorsit. Qui profecto cum equum unum a quodam alio conduxisset, in certa pecuniae summa illum satisfacere sibi compulit, eo quod idem equus casualiter in aquam sub ipso corruens, ejus infusione suum pallium madefecit. Sed et alius quidam pro manipulo caulium decem solidos recepit a quodam quem calumniatus fuerat super ipso. Quodque recoli est in lignum, quidam alius quemdam juvenem citari fecit ad judices per tres dietas et ultra remotos, eo quod cum ipso ad publicas mulieres accedens, eum noluerit exspectare, questus quod ex ejus absentia rerum suarum dispendium incurrisset, cum illud summam unius denarii non excesserit; quem, ex eo quod solus remanserat, dare pro symbolo est compulsus. Quae nimirum et iis similia tanto licentius ab hujusmodi perpetrantur, quanto quidam judicum damnabilius in iis eis participare dicuntur; qui citatis et loca non tuta quasi ex deliberatione praefigunt, et nonnunquam eisdem petitionariis chartulas suas tradunt sigillo proprio sigillatas, per quas excommunicandi et absolvendi tales sibi conferunt potestatem. Cum igitur haec, si vera sunt, clausis non debeamus oculis pertransire, fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus veritate diligentius inquisita, litteras quas constiterit in hanc fraudem per hujusmodi calumniatores obtentas, carere viribus decernatis, et revocato in statum debitum quidquid per eas inveneritis perperam attentatum, illos ad restitutionem eorum quae temere per occasionem extorserunt appellatione remota cogentes, alias eis poenam talem infligere procuretis per quam et sua condigne puniatur iniquitas, et caeteri ab exemplo similium arceantur, contradictores, si quos inveneritis, vel rebelles per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo.

Datum Viterbii, V Kal. Julii, anno decimo.

LXXX. EPISCOPO TRECENSI ET A. PARISIENSI ARCHIDIACONO. Ut M. abbatem ad custodiam Ecclesiae Peronensis restituant. (Viterbii, XII Kal. Julii.) Cum ad nostram dudum audientiam pervenisset quod in Ecclesia Peronensi dignitas quaedam, quae custodia vulgariter appellatur, contra statuta Lateranensis concilii per duos annos et amplius vacavisset, venerabili fratri nostro Turonensi archiepiscopo, tunc archidiacono Parisiensi, et dilecto filio decano Sancti Quintini dedisse recolimus in praeceptis ut si res taliter se haberet, cum ad nos ipsius dignitatis esset donatio devoluta, ipsi auctoritate nostra suffulti eam in suam custodiam assumentes, insinuarent nobis per suas litteras veritatem; ut per eas certiores effecti, dignitatem ipsam personae idoneae conferremus. Ipsi vero tam decanum et capitulum quam etiam Matthaeum abbatem Peronensis Ecclesiae, qui custodem etiam ejusdem Ecclesiae se gerebat, peremptorie citaverunt. Cumque dictus archiepiscopus, quia die statuta interesse non poterat, per suas se litteras excusasset, supradicti procurator abbatis coram decano comparuit memorato, proponens nostras litteras directas ad illos multiplici ratione suspectas, tum quia in salutatione ipsarum prius positum fuerat nomen archidiaconi quam decani, et notula quae ad assignationem personae litteras impetrantis solet apponi, non erat a tergo scripta, sed in margine potius litterarum; tum quia S. littera capitalis in hac dictione salutem nimis erat in longum a posteriori parte protensa; et quia in eisdem litteris adversarius vel accusator sed etiam denuntiator non erat ex nomine designatus, quae omnia obviare sedis apostolicae consuetudini proponebat. Idem quoque procurator allegans quod in eodem negotio erat ordine judiciario procedendum, dilationem cum instantia postulavit, ut dictus abbas posset eidem causae personaliter interesse; obstaculum appellationis objiciens, si eidem postulata dilatio negaretur. Dictus vero decanus allegationes praedictas, tanquam supervacuas, vilipendens, dilatione penitus denegata, in suam curam assumpsit custodiam memoratam, idoneis provisoribus tam in exterioribus quam in interioribus deputatis. Qui ut de veritate negotii nos posset reddere certiores, decanum et quosdam canonicos Peronensis Ecclesiae coegit super ipso negotio veritati testimonium perhibere, quorum depositiones inclusas sub sigillo proprio ad nostram praesentiam destinavit. Nos igitur ejusdem decani processum diligentius recensentes, licet exceptiones quasdam ab abbatis praedicti procuratore propositas frivolas reputaverimus et inanes, quia tamen secundum legitimas sanctiones, etsi non cognitio, sed exsecutio demandetur, oportet tamen de veritate precum inquiri, maxime cum illa clausula, videlicet si res ita se habet, litteris nostris esset inserta, processum ejusdem decani, qui prius custodiam in suam curam accepit quam inquireret veritatem, duximus irritandum; discretioni vestrae per apostolica scripta mandantes quatenus abbatem ipsum restituatis ad custodiam supradictam, cum constet ipsum contra formam mandati apostolici destitutum, ac deinde secundum ejusdem mandati tenorem procedere procuretis, illud nihilominus attendentes, ut nisi dictus abbas rationabilem causam ostenderit quod in eadem Ecclesia custodiam simul et abbatiam possit habere, vos, eo destituto, in curam vestram, sublato appellationis obstaculo, saepedictam custodiam assumatis, custodientes eamdem donec de ipsa mandatum apostolicum impleatis. Illud autem vos nolumus ignorare quod, postquam idem M. fuit abbas effectus, praedictam custodiam de jure non potuit obtinere, quia cum ratione abbatiae ad ipsum pertineat donatio tam custodiae quam aliarum dignitatum ac etiam praebendarum in Ecclesia Peronensi, custodiam ipsius nequaquam recipere potuit a se ipso, cum inter dantem et recipientem debeat esse distinctio personalis; sed nec ab alio, cum jus conferendi alius non haberet.

Datum Viterbii, XII Kal. Julii, anno decimo.

LXXXI. ROFFENSI EPISCOPO. Ut Joannem ab officio et beneficio privatum cohabitare uxori suae compellat. (Viterbii, V Kal. Julii.) Per tuas nobis litteras intimasti quod cum Joannes lator praesentium publice coram te fuisset in jure confessus se cum quadam post susceptum subdiaconatus ordinem contraxisse, ac postmodum se fecisse, hujus rei tacita veritate, in diaconum ordinari, licet demum tam de contracto matrimonio quam de diaconatus ordine post suscepto tibi per idoneos testes constiterit, idem tamen quod ante contractum matrimonium factus fuerit subdiaconus probare nequivit. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, si est ita, praedictum J. officio beneficioque privatum cohabitare compellas uxori.

Datum Viterbii, V Kal. Julii, anno decimo

LXXXII. EPISCOPO ENGOLISMENSI. De canonicis ad presbyteratum promovendis. (Datum, ut in alia. ) Ex parte tua fuit propositum coram nobis quod cum in Engolismensi Ecclesia plures esse canonici consueverint, qui per hebdomadas missarum solemnia celebrabant in ordine vicis suae, quia duo tantum presbyteri, qui sunt ad praesens in ipsa, onus hoc se non posse gerere conqueruntur, quod dudum a sex vel septem non facile portabatur, canonicos inferioris ordinis monuisti ut causa supplendi defectum hujusmodi se facerent in presbyteros ordinari, ad quod nullus potuit ipsorum induci, Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus dictos canonicos moneas et inducas ut vel qui fuerint idonei, promoveri non differant pro tali necessitate ad officium sacerdotis, vel tecum pariter, prout convenit, aliquos assumant in socios et in fratres, a quibus in officio ipso in praedicta ecclesia ministretur. Alioquin, defectum eorum, prout utile fuerit circa hoc, appellatione remota, nostra studeas auctoritate supplere. Nullis litteris, etc.

Datum, ut in alia.

LXXXIII. REGENSI EPISCOPO, ET ABBATI DE BOSCAUDO. De causa episcopi Niciensis. (Datum, ut supra. ) Cum olim quidam religiosi dioecesis Niciensis tenorem quarumdam litterarum nobis obtulerint intuendum, quibus venerabilis frater noster . . . Niciensis episcopus super quibusdam expensis usus fuerat contra ipsos, conjicientes per illum easdem litteras esse falsas, venerabilibus fratribus nostris Glandecensi et Senecensi episcopis dedimus in mandatis ut occasione ipsarum in negotio non procederent, donec, inspectis eisdem, procederemus in hoc sicut contingeret expedire. Interim autem idem Niciensis episcopus, qui tunc usque veras esse putaverat litteras praelibatas, incidens in suspicionem earum, protinus ad dilectum filium fratrem Petrum de Castronovo apostolicae sedis legatum accessit, et exposito quod . . . clericus, qui sibi familiaris exstiterat, illas litteras a nobis se dixerat impetrasse, quodque penitus earum falsitatis ignarus fuerit usus ipsis, quid tantae malitiae nova relatione confusus ageret ab ipso quaesivit. Unde mox ad apostolicam sedem properans, oblatis nobis quibusdam litteris, quibus plerique viri religiosi suam innocentiam excusabant, sponte quidem, sed cum rubore, nobis aperuit quomodo in re ipsa confidenter quia simpliciter ambularit. Licet igitur, juxta constitutionem contra falsarios editam, gravis poena videretur eidem episcopo imminere, quia tamen in eadem constitutione cavetur ut in hujusmodi plus malitia quam negligentia puniatur, attendentes quod, velut asserit, hic nocet alterius non sua culpa sibi, quanquam diligens non exstiterit circa litteras memoratas quam debuit adhibendo cautelam, illud quoque notantes, quod nec fautor falsitatis exstitisse videtur, quam, cum primo fuit suspicatus de ipsa, nostro studuit revelare legato, ac tandem personaliter ad nos veniens, coram nobis spontaneus est confessus, ipsum officio pontificali suspensum ad vos, de quorum discretione confidimus, duximus remittendum, praesentium vobis auctoritate mandantes quatenus postquam ab eo cum tribus episcopis super hoc purgationem canonicam receperitis, ipsum ad idem officium restituere procuretis, illum quem jamdictas litteras constiterit procurasse secundum constitutionem praefatam, appellatione postposita, punituri. Quod si non ambo, alter vestrum, etc.

Datum, ut supra.

LXXXIV. EPISCOPO ET CAPITULO ELENENSI. Ne contradictio unius praevaleat adversus publicam utilitatem. (Viterbii, IV Non. Julii.) Ad nostram noveritis audientiam pervenisse quod hujusmodi consuetudo in vestra ecclesia inolevit, quod si vos pro tractandis ipsius negotiis aliquando convenire contingat, licet omnibus canonicorum institutio vel negotii alicujus certa deliberatio et communis, utilis videatur, et revera nitatur consilio saniori, si tamen displiceat uni soli ratione aliqua non suffulto, sed ducto potius motu propriae voluntatis, totum illud evacuari asseritur, quantumcunque sit utile vel honestum quod ab aliis singulis comprobatur. Quia vero haec animi perniciosa libertas, quae per consuetudinem verbi dicitur approbata, sacris canonibus penitus inimica, apostolico debet moderamine coerceri, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus, ei de caetero nullatenus innitentes, ad communis juris observantiam redeatis.

Datum Viterbii, IV Nonas Julii, anno decimo.

LXXXV. CLAROMONTENSI ET NIVERNENSI EPISCOPIS. Committitur eis causa episcopi Aniciensis adversus cives suos. (Viterbii, Non. Julii.) Ex parte dilectorum filiorum Aniciensium civium nostris est auribus intimatum quod licet a piae rec. Lucio papa praedecessore nostro bon. mem . . . Aniciensi episcopo fuerit sub officii poena praeceptum ne legitima viduarum matrimonia impediret, aut pro eis contrahendis seu decedentium sepulturis pecuniam exigeret contra canonicas sanctiones, vel a suis subditis extorqueri aut exigi pateretur, venerabilis frater noster . . . successor ipsius non solum hujusmodi postmodum attentavit, verum etiam dictos cives in iis et aliis molestando, excommunicationis et interdicti sententias jaculari praecipitanter in ipsos pro voluntate sua sine causa rationabili non formidat. Unde nos eidem episcopo sub interminatione canonicae poenae dedimus in praeceptis ut quae per ipsum vel clericos suos ab eisdem civibus contra justitiam sunt extorta restituens et restitui faciens, ut tenetur, de caetero ab hujusmodi sic abstineat quod justam de se querelam non oporteat iterari; propter quod manum nostram in ipsum gravare merito deberemus; dictos quoque cives aut eorum nuntios non impediat nec faciat impediri quo minus eundo et redeundo causam suam secure ac libere prosequantur. Nos enim memoratis civibus per scripta nostra praecipiendo mandamus ut eidem reverentiam et obedientiam tam debitam quam devotam impendant, et laudabilem consuetudinem hactenus observatam ex pia devotione parentum erga sepulturas charorum diligenter observent, ne forsan ex fermento pravitatis haereticae illam corrumpere videantur sub praetextu canonicae puritatis. Ideoque fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus ab episcopo et civibus antedictis, monitione praemissa, per censuram ecclesiasticam faciatis, appellatione remota, praeceptum nostrum inviolabiliter observari.

Datum Viterbii, Nonis Julii, anno decimo.

LXXXVI. POTESTATI ET CIVIBUS FLORENTINIS. Exhortantur ad pacem et concordiam. (Viterbii, V Id. Julii.) Si diligenter attenditis quod providus pater saepe servum a filio, saepe vero filium a servo facit, propter offensam utriuslibet vapulare, gaudio quod nuper de Senensium victoria concepistis non poteritis non miscere timorem, nescientes utrum eos Dominus coram vobis propter vestram humiliarit justitiam, an quia per ministerium vestrum illis apponere voluerit disciplinam, cum in uno formidabile videatur quod Assur virga furoris Domini afflixerit Dei populum; quanquam in altero securitas colligatur ex eo quod David in funda prostravit Philistaeum. Licet autem Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, vobis in ipsorum conflictu astitisse credatur, triumphi tamen accepti gloriam viribus vestris non debetis ascribere, sed alienis peccatis potius imputare, non excedendo modum in facto, ne forsan ei similes videamini cui contra populum furoris sui, secundum prophetam, mandaturum se dicit Dominus ut auferat spolia et dividat praedam, et quasi lutum platearum in conculcatione ponat eumdem. Ipse autem non sic arbitrabitur; sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. Cum ergo discordiae tantae causa in grande rerum dispendium, grave damnum corporum, et immane periculum animarum redundare noscatur, et ad nos tanto pertineat specialius revocare discordantes ad pacem quanto differentius prae caeteris haereditamus eamdem, quibus eam mediator Dei et hominum Jesus Christus, cujus nos, licet indigni, vicem exercemus in terris, non solum nascendo per angelum nuntiavit Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II) dicentem, verum etiam moriendo quasi testamento legavit, cum dixit: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV), ac resurgendo demum, Pax vobis (Joan. XX) discipulis suis inquiens, per ipsos praedicandum instruxit, ad ipsam, si desuper datum fuerit, paterna sollicitudine vos duximus reducendos. Hinc est igitur quod dilectum filium nostrum G. Sanctae Mariae in Porticu diaconum cardinalem, quem nota probitas et experta prudentia specialiter nobis reddunt inter caeteros fratres nostros acceptum, pro reformanda pace inter vos ac Senenses praedictos, et captivis liberandis utrinque, curavimus destinare; universitatem vestram monentes attentius, propensius exhortantes, ac in remissionem vobis peccaminum injungentes quatenus humilitatem, quae vos creditur exaltasse, servantes, secundum providam exhortationem ipsius in eodem negotio efficaciter procedatis; sollicite provisuri quod cum tractatus pacis, quem ad exhortationem nuntii nostri, prius quam fuissetis congressi, fecistis, habeatur in scriptis, totum accedere ad superbiam videretur et ab humilitate recedere quod ultra ipsum plus debito pro pace niteremini postulare, possetque non immerito de vobis impleri sententia Veritatis, quoniam qui se humiliat exaltabitur, et qui se exaltat humiliabitur, sacra contestante Scriptura quoniam ante ruinam exaltabitur cor, id est post exaltationem cordis ruina succedit. Et quidem ille vobis erit titulus gloriae sempiternae, si omnipotenti Deo dantes honorem, pro ipsius reverentia, non necessitate, sed humilitate coacti, ea post victoriam sitis mensura contenti quam ante victoriam approbastis. Nos enim praefato cardinali dedimus in mandatis ut ad ea quae praemisimus per agenda prudenter insistat et diligenter attendat, in partem, si quam repererit contumacem, sublata appellatione, districtionis ecclesiasticae promulgando censuram. Mandamus etiam universis episcopis in Tuscia constitutis ut sententiam quam idem duxerit proferendam, inviolabiliter faciant observari.

Datum Viterbii, V Idus Julii, anno decimo.

LXXXVII. PRIORI ET CONVENTUI DE KYRCHAN. De confirmatione privilegiorum. (Datum, ut in alia. ) Olim fuistis apostolatui nostro conquesti quod venerabilis frater noster Eboracensis archiepiscopus et quidam alii Ecclesiarum praelati, contra privilegia Romanorum pontificum vobis indulta, vos, Ecclesias, et clericos vestros injuste suspendere non verentes, alias super ecclesiis et ecclesiasticis beneficiis injurias vobis multiplices inferebant, et prohibebant laicos in iis ad quae tenebantur vestris Ecclesiis respondere. Unde dilectis filiis . . . abbati de Torenton. et conjudicibus ejus dedimus in mandatis ut dictum archiepiscopum et alios per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellerent ab indebita vestri molestatione desistere, ac de damnis et injuriis irrogatis satisfactionem congruam exhibere. Ipsi vero, sicut per suas nobis litteras intimarunt, illos propter hoc saepius citaverunt. Sed idem archiepiscopus per annum integrum peremptorie locis et temporibus competentibus citatus ab ipsis, nec per se nec per idoneum responsalem in eorum voluit praesentia comparere; quinimo per quasdam litteras ad venerabilem fratrem nostrum Saresberiensem episcopum et collegas ipsius impetratas a nobis, in quibus de litteris nostris tempore quidem et usu prioribus nulla mentio facta fuit, usque ad octo dietas gravibus laboribus et expensis vos multoties fatigavit. Quapropter praenominati judices vestri, habito prudentum consilio, dictis archiepiscopo et episcopo Saresberiensi ac sociis suis, ut ab injusta vexatione vestri desisterent, auctoritate apostolica injunxerunt; a qua cum idem archiepiscopus desistere nunquam vellet, ipsum a vestra, clericorum et Ecclesiarum vestrarum obedientia pro manifesta contumacia suspendere, donec affectus taedio vobis in judicio responderet. Qui demum multis peremptorie citatus edictis per annum ei temporibus et locis competentibus assignatis, per se vel responsalem sufficientem in eorum comparere praesentia contumaciter recusavit. Proinde dicti judices in expensas per injustam ejus vexationem factas et probatas legitime, competenti taxatione praemissa, vobis condemnarunt eumdem. At ille nihilominus apostolicae sedis auctoritatem contemnens, jam per tertium et quartum annum a vestra noluit infestatione cessare. Nos igitur quod a judicibus saepedictis factum est approbantes, praesentium vobis auctoritate mandamus quatenus si est ita, usque ad satisfactionem idoneam praemissorum vos aut clerici vel Ecclesiae vestrae praedicto archiepiscopo in nullo penitus intendatis; et si quam interim in vos aut clericos vel Ecclesias memoratas sententiam promulgaverit, nequaquam observetis eamdem.

Datum, ut in alia.

LXXXVIII. ABBATI ET CONVENTUI TUTELLENSI. De numero evectionum in visitationibus. (Viterbii, 11 Non. Julii.) Cum ad quorumdam insolentiam reprimendam in Lateranensi concilio provida sit deliberatione statutum ut archiepiscopi, episcopi, archidiaconi et decani certum evectionum et personarum numerum in Ecclesiarum visitationibus non excedant, quia, sicut audivimus, quidam ex praedictis personis id in Ecclesiis vestris nequaquam observant, super eo commoditati vestrae duximus providendum. Ideoque devotioni vestrae praesentium auctoritate concedimus ut si qua de praenominatis personis numerum evectionum et personarum in memorato concilio constitutum, cum Ecclesias visitarit, in gravamen vestrum excedere forte praesumpserit, et pro illis procurationem exegerit, liberum sit vobis auctoritate apostolica denegare. Et si propter hoc in Ecclesias vel clericos vestros aliquam sententiam promulgaverit, ipsam auctoritate apostolica decernimus non servandam. Nulli ergo . . . nostrae concessionis et diffinitionis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Viterbii, IV Non. Julii, anno decimo.

LXXXIX. ANTISIODORENSI ET TRECENSI EPISCOPIS, ET ABBATI SANCTI BENIGNI. Committitur eis inquisitio adversus abbatem et monachos Vezeliacenses. (Viterbii, XIV Kal. Augusti.) Ejus exemplo qui de mandato Domini fodit parietem, et ingressus vidit abominationes pessimas quas domus Israel faciebat in templo, descendimus per angelos nostros, ut videremus utrum clamorem qui venit ad nos abbas et monachi Virziliacenses opere complevissent; quatenus perditis male malis, bonam vineam bonis agricolis locaremus; illum nihilominus imitantes qui cum villico diffamato, quasi bona domini dissipasset, dixisset: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuae, statim adjunxit: Jam enim non poteris villicare (Luc. XVI). Exposito ergo nobis inquisitionis processu quem circa ipsos per venerabilem fratrem nostrum Senonensem archiepiscopum et dilectum filium magistrum Robertum de Corson canonicum Noviomensem fieri jusseramus, intelleximus contra dictum abbatem fuisse propositum quod cum Virziliacense monasterium in obitu praedecessoris ejus ab omni onere debitorum liberum remansisset, et pervenissent ad istum triginta millia solidorum, praeter argentea vasa sexaginta marcharum, idem abbas iis omnibus male pro majori parte consumptis, illud duorum millium ducentarum et viginti librarum debitis onerarat. Et licet testes id expresse probarent, abbas tamen confessione propria recognovit quod praeter vasa sexaginta et unius marcharum, viginti octo millia solidorum de thesauris praedecessoris sui pervenerat ad eumdem, et nunc non nisi in mille octingentis libris proventus monasterium tenebatur. Fuit quoque propositum contra eum quod esset incontinens, et filium ac filiam de bonis Ecclesiae maritarat, quos videbatur post susceptum habitum genuisse, cum quod octennis intrasset monasterium, ejus confessione liqueret. Dicebatur etiam quod interfuit nuptiis, et vestierat puellam sericis indumentis, et quod sederit in convivio nuptiarum, quod Simoniacum habuisset ingressum, et quosdam in fratres receperit et aliquibus prioratus concesserit per Simoniacam pravitatem. Sufficienter quoque quidam testes omni exceptione majores probabant quod contra institutionem bonae memoriae Octaviani episcopi Ostiensis, tunc apostolicae sedis legati, factam sub poena excommunicationis, et per nos postmodum confirmatam . . . fratri suo laico quemdam contulerat prioratum. In quo videbatur multipliciter excessisse; tum contra honestatem ecclesiasticam, quae non patitur laicos monachis praesidere; tum contra auctoritatem apostolicae sedis, cujus violaverat instituta; tum quia caro et sanguis ei ut hoc faceret revelarat. Probatum est insuper contra eum quod esset nimium liberalis, negligens, remissus et mollis. Quod non solum ex testium depositione liquebat, sed et opera ejus perhibebant testimonium veritati, cum eos sustinuisset in dignitatibus et consiliarios habuisset quorum incontinentia nota erat, et quorum aliqui contra monasticum ordinem habebant propria. Quidam vero quod in ingressu ejus pro eo et cum eo commiserunt Simoniam, proprio juramento monstrabant, licet singuli fuerint in suo testimonio singulares. Quia vero contra priorem, eleemosynarium, decanum, cellerarium, tertium priorem de Flavi, de Fleiaco, et de Siverriaco priores et capellanos abbatis pariter et prioris enormia fuerunt multa proposita et aliqua comprobata, eos a monasterio ipso ejecimus, et per alia monasteria, in quibus ordo monasticus districtius observetur decrevimus dividendos; non ut plures in uno ponantur monasterio, sed singuli potius in singulis collocentur; nec praeter auctoritatem apostolicae sedis de caetero assumantur ad aliquam dignitatem. Volentes quoque indemnitati ejusdem monasterii providere, tam in eos quam in alios monachos Virziliacenses qui habent proprium excommunicationis sententiam promulgavimus, nisi protinus illud ad usus Ecclesiae resignarint. Licet autem abbas ipse se in quibusdam nisus fuerit excusare, quia tamen ejus excusatio ex aliqua parte in accusationem potius vertebatur, utpote cum esset excusatio in peccatis, non solum ex provisionis officio verum etiam ex rigore juris processimus contra eum, ipsum ab administratione monasterii et abbatiae regimine amoventes. Volentes igitur monasterio consulere memorato, discretioni vestrae, de qua fiduciam plenam gerimus, per apostolica scripta districte praecipiendo mandamus quatenus ad ipsum personaliter accedentes, injungatis auctoritate nostra conventui ut infra tres dies personam idoneam per regularem electionem praeliciat sibi cum consilio vestro concorditer in abbatem. Alioquin, vos extunc, sive de ipsius gremio monasterii, seu etiam aliunde, virum providum et honestum, non tam in futuro probandum quam in praeterito jam probatum, per quem domus et spiritualibus proficiat institutis et temporalibus juvetur augmentis, in abbatem ei praeficere procuretis, facientes eidem per censuram ecclesiasticam appellatione remota reverentiam et obedientiam debitam exhiberi. Deinde vero tam abbatem amotum et alios supradictos quam etiam quoscunque de fratribus aut conversis praefati monasterii repereritis proprietatem habere, ut eam ad opus monasterii sine diminutione resignent moneatis attentius et propensius inducatis, excommunicatos eos qui secus fecerint publice nuntiantes, et adhibentes ad coactionem eorum, si necesse fuerit, brachium saeculare; praescriptos priorem et alios nihilominus, sicut a nobis est provide definitum, divisuri per singula monasteria, in quibus ordo monasticus districtius observetur; compellendo contradictores auctoritate nostra, si opus fuerit, ad receptionem ipsorum, et eos arctius faciendo vacare regularibus institutis. Ut autem monasterium saepedictum ab omni macula plenius expietur, volumus et mandamus ut cum ista sub celeri diligentia fueritis exsecuti, de statu ejus et personarum iterum diligentissime inquiratis, et habito prae oculis solo Deo, corrigatis quae secundum ipsum corrigenda videritis, et statuatis quae fuerint statuenda; contradictores, si qui fuerint, vel rebelles appellatione remota per ecclesiasticam compescendo censuram. Taliter autem mandatorum nostrorum primitias audire ac exaudire curetis quod in iis tanquam obedientiae vestrae initiis cognoscamus quantum zelus domus Dei vos tangat, et quantae devotionis affectum circa nos et Romanam Ecclesiam habeatis et sitis in posterum habituri. Quod si non omnes, duo vestrum, etc. Interim autem donec abbas fuerit institutus, curam et administrationem ipsius monasterii dilectis filiis sacristae et hospitalario duximus committendam, ne idem monasterium sine regimine dispergatur. Sigillum vero ac duos annulos, quos recipi fecimus ab abbate praedicto, sub nulla nostra vobis mittimus interclusos, eidem monasterio resignandos.

Datum Viterbii, XIV Kal. Augusti, anno decimo.

XC. EISDEM. De depositione Gileberti abbatis Flaviniacensis. (Viterbii.) Licet contra Gilibertum quondam Flaviniacensem abbatem per inquisitionem factam super statu Virziliacensis coenobii nihil fuerit oppositum vel probatum, ea forsitan ratione quod pro monacho Virziliacensi minime habebatur; quia tamen ejus sunt ad damnationem opera manifesta, ipsum a praefato coenobio perpetuo decrevimus excludendum, et in districtiori monasterio collocandum ad agendam poenitentiam de commissis. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus quod a nobis decretum est provida ratione, per districtionem ecclesiasticam sublato contradictionis et appellationis obstaculo faciatis exsecutioni mandari. Praesentes autem litteras praeter morem clausas dirigimus, ut in illis sigillum et annulos et alias quasdam litteras mittamus inclusas. Quod si non omnes, etc.

Datum Viterbii.

XCI. ARCHIDIACONO ET CAPITULO VENAFRANO. Confirmantur certa jura et sententiae latae pro ipsis. (Apud Montem-Flasconem, VI Kal. Augusti.) Cum olim inter Venafranam et Yserniensem Ecclesias in praesentia felicis memoriae Coelestini papae praedecessoris nostri super quibusdam dignitatibus, sede videlicet, sigillo, et chrismate, necnon et festo beati Nicandri, quaestio verteretur, longisque temporibus fuisset antea ventilata, adeo ut jam utraque ipsarum Ecclesiarum ac civitatum sustinuisset propter hoc graves molestias et jacturas, idem praedecessor noster volens finem eidem imponere quaestioni, dilecto filio G. Sancti Adriani diacono cardinali tunc Beneventano rectori dedit suis litteris in mandatis ut inter easdem Ecclesias pacem studeret et concordiam reformare, quod si ad hoc induci nequirent, idem Ecclesiae utrique proprium habendi pontificem auctoritate apostolica, remoto cujuslibet ipsius et episcopi appellationis et contradictionis obstaculo, tribueret facultatem, ita ut liberum esset illi pontifici qui tunc Ecclesiae utrique dignoscebatur praeesse, apud earum alteram, quam vellet, infra decem dies sibi sedem eligere, ac eam cum sua parochia retinere; altera vero Ecclesia libere alium sibi eligere posset antistitem, qui parochiae suae praeesset pariter et prodesset. Dedit etiam eidem auctoritate apostolica facultatem electionem illam canonice ac de persona idonea celebratam appellatione postposita confirmandi, salvo jure in posterum Ecclesiae Capuanae. Si vero neutram eligere vellet episcopus memoratus, ipse nihilominus illi Ecclesiae quae pastorem sibi alium habere volebat, facultatem tribueret eligendi; injungens eidem ut si dictus episcopus praeeligeret Ecclesiam Venafranam, tantum de communibus proventibus civitas ipsa episcopalibus redditibus superaddere procuraret ut exinde posset honorifice sustentari. Praefatus vero cardinalis, post dilationes et citationes quamplurimas, habito jurisperitorum prudentum consilio, potestatem et auctoritatem vobis contulit eligendi et habendi episcopum et perpetuo successionaliter obtinendi, ut tam civitas quam Ecclesia Venafrana sedem habeant perpetuo cathedralem, salva in omnibus justitia metropolitanae Ecclesiae Capuanae. Ita quidem quod tantum de communibus proventibus episcopalibus redditibus superadderet civitas Venafrana quod exinde posset Venafranus episcopus honorifice sustentari. Postmodum autem dicti clerici Venafrani a praefato cardinali accepta licentia sibi eligendi personam idoneam canonice in pastorem, dilectum filium Joannem de Abner concorditer elegerunt; cujus electionem idem praedecessor noster merito reprobavit, quia nondum erat in sacris ordinibus constitutus. Sed vos iterum convenientes in unum, et Spiritus sancti gratia invocata, venerabilem fratrem nostrum R. tunc archidiaconum, nunc episcopum vestrum communiter elegistis. Et cum idem ad ejusdem praedecessoris nostri praesentiam accessisset pro confirmationis munere impetrando, idem electionem confirmavit eamdem, archipresbytero et capitulo Ecclesiae Yserniensis per litteras suas demandans quod cum tam Venafrana quam Yserniensis Ecclesiae ex destitutione pastoris incurrissent non modicum detrimentum, praesertim cum per biennium et eo amplius dictae Ecclesiae fuissent viduatae pastore, et juxta Lateranensis statuta concilii ad ipsum earum ordinatio pertineret, dictum R. concedebat eisdem de fratrum suorum consilio in pastorem, nulla mentione habita de sententia cardinalis; injungens eisdem ut ei tanquam electo suo et pastori animarum suarum debitam obedientiam exhiberent, et ejus salubria monita et mandata reciperent humiliter et servarent. Verum idem praedecessor noster volens ab eisdem ecclesiis auferre materiam querelandi eidem electo litteris suis injunxit ut cum esset in Ecclesia Venafrana, illo uteretur sigillo in quo tantum vocaretur episcopus Venafranus; quod cum esset in Ecclesia Yserniensi similiter observaret; chrisma vero uno anno in Ecclesia Yserniensi conficeret, et alio in Ecclesia Venafrana, quod etiam de festo Sancti Nicandri praecepit firmiter observari. Sane cum olim Yserniensis Ecclesiae nuntii ad nostram praesentiam accessissent, et humiliter postularent ut eorum Ecclesiae desolatae paterna dignaremur sollicitudine providere ac finem imponere quaestioni, dilectis filiis R. Capuano electo et magistro Ph. notario nostro tunc Beneventano rectori dedimus in mandatis quatenus partibus convocatis, diligenter causae merita examinare curarent, et usque ad diffinitivam sententiam remoto appellationis obstaculo procedentes, ad nostram audientiam remitterent ipsam sufficienter instructam, praefigentes partibus terminum competentem quo se nostro conspectui praesentarent. Sed quia idem electus examinationi causae non potuit interesse, commisit eidem notario vices suas. Qui juxta mandatum nostrum procedens, eamdem causam sufficienter instructam ad nostram audientiam remittere procuravit, festum Nativitatis beatae Virginis proximo praeteritum praefigens partibus, in quo nostro se conspectui praesentarent. Partibus igitur in nostra praesentia constitutis, et rationibus utriusque plenius intellectis, quia manifeste cognovimus mandatum super divisione facienda quibusdam circumventionibus a praefato praedecessore nostro fuisse subreptum, quod ipse postea recognoscens utcunque studuit revocare, quanquam id fecerit parte altera penitus ignorante, de consilio fratrum nostrorum quidquid illius occasione mandati super divisione fuerat attentatum, decrevimus irritum et inane. Postmodum autem ut inter ipsas Ecclesias pacis possent foedera reformari, operam dedimus efficacem, partes cum diligentia commonentes ut inter se amicabiliter componere procurarent. Quae nobis mediantibus ad talem concordiam devenerunt quod vos pro bono pacis Yserniensi Ecclesiae concessistis ut castrum Fossae caecae, quod vestra possidebat Ecclesia, eadem Yserniensis Ecclesia in perpetuum obtineret, et castrum Capriatae, super quo pariter fuerat lis exorta, in perpetuum remaneret Ecclesiae Venafranae; ac castro Sancti Joannis, de quo quaestio vertebatur, in vestris manibus sequestrato, donec de ipso ad cujus parochiam pertineat plenius cognoscatur, de caetero proprium et specialem episcopum habeat Ecclesia Venafrana, qui sua sit contentus dioecesi, quam dignoscitur antiquitus habuisse; Ecclesia Yserniensis dioecesi sua pari modo contenta, personam idoneam sibi eligat in pastorem, quae ipsi Ecclesiae praeesse valeat pariter et prodesse. Ne igitur quae in praesentia nostra concorditer et amicabiliter sunt statuta in recidivae contentionis scrupulum relabantur, compositionem ipsam, sicut sine pravitate provide facta est et ab utraque parte sponte recepta, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti pagina communimus. Decernimus ergo . . . . nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc.

Datum apud Montem-Flasconem per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis, S. R. E. cancellarii, VI Kal. Augusti, indictione IX, Incarnationis Dominicae anno 1207, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno decimo.

XCII. R. TITULI SANCTORUM MARCELLINI ET PETRI PRESBYTERO CARDINALI, CASINENSI ABBATI. Committuntur certe causae usurarum audiendae. (Viterbii, IX Kal. Augusti.) Ex conquestione venerabilis fratris nostri . . . episcopi Venafrani ad nostram noveris audientiam pervenisse quod cum olim Ecclesia Venafrana in magno esset necessitatis articulo constituta, dilectus filius Joannes de Abner, qui tunc temporis electus fuerat ad eamdem, quamdam terram B. de Duratio civi Venafrano pro certa quantitate pecuniae obligavit. Et ne idem creditor per canonem contra usurarios editum posset in posterum conveniri, terram ipsam recepit ab eo titulo emptionis, cum re vera contractus usurarius ageretur, quod patet ex eo quod idem creditor, sicut publicum continet instrumentum, debitori promisit quod quandocunque ipsi restitueret pecuniam antedictam, terram ipsam eidem restituere procuraret. Licet autem tandiu eamdem tenuerit taliter obligatam quod ex ipsius fructibus jam perceperit ultra sortem, ipsam tamen, instrumentum venditionis allegans, in animae suae periculum retinet et restituere contradicit. Quia vero fraus et dolus alicui patrocinari non debet, discretioni tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, si res ita se habet, instrumento venditionis confecto in fraudem canonis promulgati contra usurarios non obstante, praedictum civem, ut fructibus computatis in sortem, et recepto si quid sorti defuerit, terram ipsam restituat conquerenti, per poenam in Lateranensi concilio contra usurarios promulgatam, appellatione remota, constringas. Testes, etc.

Datum Viterbii, IX Kal. Augusti, anno decimo.

XCIII. DECANO ET CAPITULO SANCTI ANIANI AURELIANENSIS. Muniuntur privilegio adversus litteras apostolicae sedis. (Viterbii, XV Kal. Augusti.) Cum Ecclesia vestra sedis apostolïcae sit filia specialis, indemnitatibus ejus paterna volentes sollicitudine praecavere, praesentium auctoritate statuimus ut per litteras apostolicas quae ad . . . archiepiscopum Senonensem vel . . Aurelianensem episcopum seu alios in eorum dioecesibus constitutos super quibuscunque negotiis vos aut Ecclesiam vestram quomodolibet contingentibus fuerint impetratae, nullum ejusdem Ecclesiae libertati praejudicium generetur, districtius inhibentes ut nulli ecclesiasticae personae liceat in ecclesias aut villas vestras seu etiam servientes vestros sine manifesta et rationabili causa excommunicationis sententiam vel interdicti proferre. Vobis quoque sit liberum, si super iis vel aliis vos senseritis contra justitiam praegravari, sedem apostolicam appellare. Nulli ergo . . . . nostrae constitutionis et inhibitionis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Viterbii, XV Kal. Augusti, anno decimo.

XCXIV. SANCTI GERMANI DE PRATIS ET SANCTAE GENOVEFAE ABBATIBUS ET PRIORI SANCTAE GENOVEFAE PARISIENSI. Ut de malefactoribus ecclesiae Sancti Aniani exhibeant justitiae complementum. (Datum, ut in alia. ) Cum Ecclesia Beati Aniani Aurelianensis apostolicae sedis sit filia specialis, indemnitatibus ejus paterna sollicitudine praecavere volentes, discretioni vestrae praesentium auctoritate praecipiendo mandamus quatenus de quibuslibet malefactoribus suis in Senonensi provincia constitutis, quoties ab ipsa fueritis requisiti, sine malitiosa dilatione justitiae faciatis eidem plenitudinem exhiberi; contradictores, si qui fuerint, vel rebelles per censuram ecclesiasticam, sublato appellationis diffugio, compescentes, nec relaxaturi sententiam, usque ad satisfactionem condignam, quam propter hoc in quemlibet duxeritis proferendam. Quod si non omnes, duo vestrum, etc. Ut autem plenius quieti provideatur Ecclesiae memoratae, volumus et mandamus ut si contigerit de vobis humanitus, ad vestros etiam successores haec auctoritas extendatur; cum sit dignum ut ejusdem Ecclesiae paci specialiter consulamus quae ad Romanum pontificem nullo pertinens mediante, non habet, post ipsum, alium protectorem.

Datum, ut in alia.

XCV. W. DECANO ECCLESIAE SANCTI ANIANI AURELIANENSIS EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Viterbii, XII Kal. Augusti.) Cum omnium Ecclesiarum attentam curam et sollicitudinem ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio gerere debeamus, de illis tamen praecipue nos oportet esse sollicitos quae ad jus et proprietatem sanctae Romanae Ecclesiae specialius pertinere noscuntur, et de apostolicae sedis protectione ampliori devotione confidunt, et ne quorumlibet hominum in bonis seu etiam dignitatibus temerariis ausibus fatigentur, auctoritatis nostrae suffragio eas convenit pariter communiri. Ideoque, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et ad exemplar felicis recordationis Alexandri et Lucii praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum praefatam Sancti Aniani ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia in praesenti juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus vocabulis exprimenda. Villam videlicet de Sentiliaco cum ecclesia, villam de Ruem cum ecclesia, villam de Tilliaco cum ecclesia, ecclesiam de Chalo, et villam de Artenaio a bonae memoriae A. illustri Francorum regina vobis commutatam pro villa de Chalo in ea libertate ac immunitate tenendam in qua bonae memoriae L. quondam illustris Francorum rex, quemadmodum in ejus scripto continetur authentico, eam noscitur habuisse. Medietatem quoque proventuum tam in minutis decimis quam in oblationibus et omnibus beneficiis vivorum et mortuorum in praedicta ecclesiae de Chalo, juxta quod vobis olim concessum est a bonae memoriae W. tunc Senonensi, postmodum vero Remensi archiepiscopo, Sanctae Sabinae cardinali, apostolicae sedis legato, et in ejus scripto authentico redactum est, eo tamen tenore quod si plures in eadem villa parochiales ecclesiae constructae fuerint, in omnibus quae ibidem surrexerint id juris habeatis quod in praedicta ecclesia habuisse noscimini et habere. Villam de Herbiliaco cum ecclesia et omnibus decimis et pertinentiis suis. Ecclesiam Sancti Aniani veteris, quae capella vocatur, et ecclesiam Sancti Germani infra muros civitatis. Quidquid habetis in villa de Centollo, et ecclesiam villae ejusdem. Quidquid habetis in villa de Fonteneio, et ecclesiam ejusdem villae, cum decimis et aliis redditibus ad jus vestrum pertinentibus. Aquam Ligeris a muro veteris civitatis usque ad Sanctum Lupum, et molendina omnia quae in eadem aqua habetis, cum piscationibus suis. Quidquid habetis ultra Ligerim, et in Sicalonia. Quidquid habetis in Gastinesio. Villam de Berziaco, cum omnibus pertinentiis suis. Quidquid habetis apud Oscuras. Quidquid habetis in foresta quae Bolonia dicitur, et villam de Casellis. Quidquid pertinet ad Majoriam de Jarria, et villam de Seteis. Molendina quoque quae in villis vestris de novo fecistis, et illud quod in loco qui Domitiacum appellatur habetis. In supradictis vero parochialibus ecclesiis, scilicet de Sentiliaco, de Ruem, de Tiliaco, de Fonteneio, de Centolio, de Herbiliaco et de Chalo, quas tenetis, presbyteros eligatis et episcopis praesentetis: quibus, si idonei fuerint, episcopi curam animarum absque venalitate committant, ut de plebis quidem cura eis respondeant, pro rebus vero temporalibus debitas vobis obedientias et consuetam subjectionem exhibeant. In reliquis vero duabus ecclesiis, videlicet Sancti Aniani et Sancti Germani, et ad servitium altaris crucifixi ecclesiae beati Aniani, libere et absque alicujus contradictione et praesentatione, sicut hactenus, ita et deinceps, liceat vobis substituere sacerdotes. Liceat etiam vobis in parochialibus ecclesiis vestris vacantibus, uti consuetum est et ab antiquis hactenus temporibus observatum, sacerdotes ponere ad succursum, qui donec conveneritis in personas idoneas, quae institui debeant in eis, omnipotenti Deo famulentur. Ferias praeterea in duabus solemnitatibus beati Aniani ad luminaria ejusdem ecclesiae concinnanda tam a bonae memoriae L. illustri rege Francorum, quam a Joanne quondam Aurelianensi episcopo vobis et ecclesiae vestrae concessas, et scripti sui munimine roboratas, [ quemadmodum in eorum scriptis authenticis continetur, auctoritate apostolica confirmamus. Nihilominus praesenti decreto statuimus ut duae praebendae quae antea deputatae fuerant officio confrariae, ac tertia, quam ei provida pietate postmodum addidistis, et annuales canonicorum, quocunque modo praebendae mutentur, officio permaneant confrariae. Vineas insuper et omnia quae praefatae confrariae collata sunt vobis et per vos ipsi confrariae, prout communi assensu capituli statutum est et scripto firmatum, apostolicae sedis munimine] roboramus, et constitutionem illam ratam et inconvulsam futuris temporibus decernimus permanere. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes canonicorum seu clericorum vestrorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipietis episcopo, si quidem catholicus fuerit, et gratiam apostolicae sedis habuerit, et ea gratis et absque pecunia vel exactione aliqua voluerit exhibere. Alioquin, ad quemcunque malueritis antistitem recurratis, qui nostra fultus auctoritate quod postulatur indulgeat. Praeterea omnes libertates seu etiam immunitates ac regias consuetudines a Francorum regibus vobis et ecclesiae vestrae indultas, et scripti sui munimine roboratas, auctoritate apostolica confirmamus, et illibatas perpetuo statuimus permanere. Sancimus quoque et praesenti decreto statuimus ut nulli archiepiscopo seu cuilibet personae commissam vobis ecclesiam vel vos aut clericos chori vestri, nisi Romano pontifici vel legato ejus, aut etiam de speciali mandato apostolicae sedis, excommunicare seu a divinis officiis interdicere liceat. Visitationem vero vel procurationem nullus ab ecclesia vestra nisi auctoritate apostolicae sedis praesumat exigere, cum ei nullo medio sit subjecta. Prohibemus insuper ut nulli ecclesiasticae vel cujuscunque ordinis personae fas sit indebitas exactiones ecclesiis vestris aut capellis vel sacerdotibus earum imponere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, etc., usque usibus omnimodis profutura. Salva sedis apostolicae auctoritate, et in praefatis ecclesiis de Sentiliaco, de Ruem, de Tiliaco, de Fonteneio, de Centolio, de Chalo, et de Herbiliaco dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc., usque subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, etc., usque in finem.

Datum Viterbii, per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin. diaconi cardinalis, S. R. E. cancellarii, XII Kal. Augusti, indictione IX, Incarnationis Dominicae anno 1207, pontificatus vero domni Innocentii papae III, anno decimo.

XCVI. EPISCOPO MELDENSI. De subjectione monasterii Resbacensis. (Viterbii, XVII Kal. Julii.) Suborta dudum inter te ac monasterium Resbacense super ipsius monasterii subjectione materia quaestionis, procuratores partium propter hoc ad sedem apostolicam accesserunt. Quibus aliquandiu litigantibus coram nobis, quia per confessionem partis adversae constitit te possessionem obedientiae in eodem monasterio habuisse, te restituendum decrevimus ad eamdem. Verum quia privilegium felicis memoriae Innocentii papae praedecessoris nostri ex monasterii parte nobis exhibitum libertatem plenariam exprimebat, dilectis filiis magistro G. decano Suessionensi . . . Remensi cantori, et . . . succentori Silvanectensi dedimus in mandatis ut te in possessionem obedientiae restituto, nisi post restitutionem tuam infra sex menses contra privilegii libertatem rationabile aliquid objiceres et probares, super subjectione monasterii supradicti perpetuum tibi silentium, sublato appellationis obstaculo, imponere procurarent; districtius inhibentes ne idem monasterium super libertate privilegii auderes ulterius molestare, quod si de partium existeret voluntate, causam ipsam sufficienter instructam ad nostram praesentiam remittentes, praefigerent ipsis terminum competentem, quo se nostro conspectui praesentarent, sententiam recepturae. Partibus igitur in ipsorum judicum praesentia postmodum constitutis, cum privilegii copiam habuisses, illud voluisti arguere falsitatis, eo quod facta collatione bullae ipsius privilegii ad alias bullas, ipsa, sicuti proponebas, minor et dissimilis aliis videbatur. Auctoritatem quoque rei judicatae ad evacuandas vires privilegii allegasti, asserens quod felicis recordationis Alexander papa praedecessor noster, sicut per ipsius litteras ostendebas, super hoc contra monasterium sententiam promulgarat. Privilegia insuper Alexandri praedicti et bonae memoriae Honorii papae praedecessorum nostrorum inducere procurasti; in quibus expresse dignoscitur esse statutum ut Meldensi episcopo a Resbacensi abbate canonica obedientia persolvatur. Abbas vero monasterii supradicti proposuit ex adverso quod idem monasterium non solum auctoritate privilegii praetaxati plena debet libertate gaudere, verum etiam alia ratione, quia videlicet sanctus Pharo, Meldensis episcopus, liberalissimum ei duxerat privilegium indulgendum, sicut in ejusdem sancti legenda contineri manifeste dicebat; adjiciens idem abbas quia de sententia supradicta, quam tu pro parte tua duxeras allegandam, usque ad illum diem nullam unquam audierat mentionem; sed etsi sententia vera esset, tacite tamen per compositionem amicabilem subsequentem fuerat ab ipsa recessum. Talis enim, ut ipse dicebat, inter bonae memoriae B. Resbacensem abbatem et Stephanum episcopum Meldensem compositio intercessit, ut idem abbas ea conditione ipsi obedientiam faceret, ut reperto privilegio libertatis, quod prae manibus non habebat, idem abbas libertate gauderet, et ad exhibendam eidem episcopo obedientiam minime teneretur, quam compositionem et quaedam alia, quae proposuerat idem abbas, se asseruit probaturum. Die igitur Parisius assignato, testes abbatis supradicti, decanus et succentor, quia tertius judex interesse non potuit, receperunt, et apud Resbacum examinantes eosdem, quosdam alios senes et valetudinarios receperunt ibidem. Tandem cum tua pars ad majorem fidem super Alexandri sententia faciendam litteras quorumdam cardinalium et aliorum judicibus praesentasset, pars abbatis objecit quod cum semestre tempus in nostris esset litteris comprehensum, infra quod probandi quod voluisti habueras facultatem, post tempus illud elapsum munimenta pro parte tua vel probationes alias non poteras exhibere, sed cum ibi non esset aditus probandi praeclusus, juramentum recipi postulabat, quod capitulum Resbacense sub animarum suarum periculo praestari mandabat, videlicet quod nunquam amplius sententiam viderant quam tu duxeras exhibendam. Judicibus autem nolenttbus dirimere quaestionem, causam ipsam instructam cum procuratoribus partium ad nostram praesentiam transmiserunt; quibus postmodum dilectum filium nostrum Joannem Sanctae Mariae in vita lata diaconum cardinalem dedimus auditorem. Qui cum haec et alia proposuissent plenius coram eo, et idem cardinalis quae audierat nobis fideliter retulisset, nos utriusque partis rationibus diligenter inspectis, quia tuas efficaciores esse cognovimus rationes, subjectionem tibi adjudicavimus monasterii memorati, ut ibidem liberam habeas tanquam dioecesanus episcopus potestatem; ita tamen ut per hoc nullum apostolicae sedi praejudicium generetur quo minus legitimo tempore, si voluerit, suam justitiam prosequatur. Nimirum si praefati Innocentii privilegium Alexandro fuit in judicio praesentatum, et ipse tulit sententiam contra illud, ipsum intelligitur reprobasse. Si vero non fuit exhibitum coram eo, praetextu privilegii de novo reperti praedicta non debet sententia retractari.

Datum Viterbii, XVII Kal. Julii, anno decimo.

In chartulario Ecclesiae Meldensis exstat praeterea epistola Iunocentii ad episcopum, decanum, et cancellarium Parisiens. pro exsecutione superioris sententiae, verbum e verbo descripta ex ea quae data est ad Episcopum Meldensem, mutatis mutandis. In fine vero istius haec adduntur. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus quod a nobis est sententialiter diffinitum faciatis appellatione remota inviolabiliter observari, contradictores, si qui fuerint, vel rebelles per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescentes. Quod si non omnes iis exsequendis potueritis interesse, tu ea, frater episcope, cum eorum altero nihilominus exsequaris.

Datum ut in alia. Ista vero commissio exstat ex parte in cap. Suborta. De sentent. et re judic.

XCVII. PRIORI ET CONVENTUI MONASTERII SANCTI SALVATORIS ET SANCTAE ROTRUDIS, QUOD IN TERVANENSI EST PAROCHIA CONSTITUTUM. De electione abbatis. (Viterbii, V Non. Julii.) Cum per privilegium felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri, quod nobis praesentatum inspeximus, vestro monasterio sit concessum ut, obeunte ipsius abbate, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur nisi quem fratres communi consensu vel eorum pars consilii sanioris secundum Deum et beati Benedicti Regulam duxerint eligendum, auctoritate praesentium districtius inhibemus ne quis super eadem concessione temere vos impetere vel molestare praesumat; sed liceat vobis et successoribus vestris secundum ipsam nunc et amodo, cum Ecclesiam vestram abbate vacare contigerit, personam idoneam de gremio vestro vel aliunde per regularem electionem vobis praeficere in pastorem, Karrofiensi monasterio humiliter praesentandum, ut ab ipso confirmationem accipiat, et reverentiam ei, quam debet, impendat. Nulli ergo . . . nostrae inhibitionis et concessionis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Viterbii, V Non. Julii anno decimo.

CXXVIII. WIBERTO PRESBYTERO. Et confirmatur institutio canonicatus et praebendae Sanctae Sophiae per legatum sibi facta. (Apud Montemflasconem, IV Kal. Augusti.) Justis petentium, etc., usque complere. Cum igitur dilectus filius noster B. tituli Sanctae Susannae presbyter cardinalis, apostolicae sedis legatus, te in Ecclesia Sanctae Sophiae canonicum instituerit, nos tuis precibus inclinati, institutionem ipsam, sicut canonice facta est, ratam habentes, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti privilegio communimus. Nulli ergo . . . nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc.

Datum apud Montemflasconem, IV Kal. Augusti, anno decimo.

XCIX. EIDEM. Concessio praepositurae Sanctae Anastasis per legatum sibi facta confirmatur. (Datum, ut in alia. ) Cum a nobis petitur, etc., usque perducatur effectum. Cum igitur dilectus filius noster P. tituli Sancti Marcelli presbyter cardinalis, apostolicae sedis legatus, praeposituram ecclesiae Sanctae Anastasis tibi duxerit concedendam, nos tuis precibus inclinati, concessionem ipsam, sicut canonice facta est, ratam habentes, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti privilegio communimus. Nulli ergo . . . nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc.

Datum, ut in alia.

C. ARCHIEPISCOPO S. R. E. CARDINALI, ET . . . ARCHIDIACONO MEDIOLANENSI. Ut . . . presbytero ad suam ecclesiam S. Michaelis Vercellensis licentiam tribuant redeundi. (Apud Montemflasconem, IV Non. Augusti.) Venerabilis frater noster . . . Yporiensis episcopus suis nobis litteris intimavit quod cum olim, antequam consecratus fuerit in Yporiensem episcopum, pennas ad volandum in solitudinem assumpsisset, sacerdos quidam, qui tunc Ecclesiam Sancti Michaelis Vercellensis regebat, secum in eremo desiderans habitare, ad eum cum litteris venerabilis fratris nostri . . . episcopi Vercellensis accessit, obsecrans humiliter et devote ut eum pro serviente ac famulo ad habitandum secum suscipere dignaretur. Cujus supplicationibus inclinatus, ac inductus precibus memorati episcopi Vercellensis, ejus in hac parte desiderio satisfecit. Accidit autem ut dum idem presbyter facere quamdam cappam disponeret, alii qui in eodem loco fuerant congregati, ei ut cucullam faceret suaserunt, asserentes quod ad altaris officium esset habilior et expeditior ad scribendum, necnon aptior ad laborem et ad caetera quae ipsum facere oporteret. Quorum suasionibus acquiescens, cucullam fieri sibi permisit; quam cum idem episcopus vellet secundum consuetudinem benedicere, respondit presbyter memoratus: Monachus nolo fieri, nec cucullae nomine cucullam suscipio: nulli voto, nulli ordini, nulli professioni me adhuc alligare intendo. Si manebitis hic, vobiscum ero. Alias in solitudine non manebo. Post modicum vero tempus, cum idem episcopus de mandato sedis apostolicae ad regimen Yporiensis Ecclesiae rediisset, praefatus presbyter, cum proposito, ut dicebat, non redeundi ad eremum, secutus est eum, dicens: Amodo in solitudine non teneor remanere; quia cessante causa, cessare debet effectus. Propter vos accessi ad eremum. Vobis discedentibus, amplius non manebo. Quem cum idem episcopus monere diligentius et inducere procurasset ut vel in solitudine, ad quam venerat, vel, si mallet, secum familiariter habitaret, ipse multum haesitans et vacillans, ad solitudinem rediit; in qua cum aliquandiu permansisset, vicini Ecclesiae supradictae, cui antea praesidebat, quos velut pastor providus verbo nutrierat et exemplo, totis affectibus suum sibi restitui postulavere rectorem. Unde factum est ut ad eamdem rediens civitatem, et ibi moram faciens cum praefato episcopo Vercellensi, ad regimen dictae Ecclesiae regredi non praesumit absque licentia sedis apostolicae speciali. Nos igitur honestis desideriis vicinorum volentes condescendere, ac utilitati ejusdem Ecclesiae, quae sub ipsius regimine tam in spiritualibus quam temporalibus valde dicitur profecisse, paterna cupientes sollicitudine providere, per apostolica vobis scripta mandamus quatenus, si praemissis veritas suffragatur, eidem presbytero auctoritate nostra licentiam tribuatis ad eamdem Ecclesiam redeundi, ut per ejus industriam et conversationem honestam, auctore Domino, temporaliter ac spiritualiter suscipere valeat incrementum. Quod si non ambo . . . tu, frater archiepiscope, etc.

Datum apud Montemflasconem, IV Non. Augusti, anno decimo.

CI. POTESTATI ET POPULO FLORENTINO. Suadetur ut monitis sedis apostolicae et legati ejusdem acquiescant. (Apud Montemflasconem, II Non. Augusti.) Ex apostolicae servitutis officio, quo sumus sapientibus et insipientibus debitores, et ex gratia speciali quam ad civitatem vestram habemus, indemnitatibus vestris tam in spiritualibus quam temporalibus paterna sollicitudine praecavere volentes, per litteras nostras et dilecti filii G. Sanctae Mariae in Porticu diaconi cardinalis universitatem vestram diligentius commonere curavimus ut non ex victoria exaltati, sed potius propter Deum et commonitiones nostras, ad pacis tractatum, quem, antea quam fuissetis congressi, mediante nuntio nostro cum Senensibus habuistis, rediretis humiliter et devote. Vos autem, suggerente eo qui in filios superbiae dominatur, cui est sollicitudo continua pacis profectibus obviare, nec ad Deum nec ad nos debitum habentes respectum, commonitiones nostras et cardinalis praedicti, quod dolentes dicimus, pertransistis hactenus aure surda, non attendentes quod Mediator Dei et hominum Homo Christus Jesus, ut hominem (qui ex suggestione diabolica in tantam se superbiam contra Deum exaltarat, quod Deitatis nomen sibi nisus fuerit usurpare juxta suggestionem invisoris pacis: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum (Gen. III) ) reconciliaret Patri, non dubitavit manibus tradi nocentum, et in ara crucis, quasi esca sacri corporis sui, praefatum apostatam inimicum pacis in oculis suis capiens pretiosum sanguinem suum fudit, offerens se Patri hostiam immaculatam in redemptionem animarum nostrarum. Convertimini igitur, filii charissimi, convertimini, non obturantes aures vestras a voce clamoris vicarii ejus, dantes gloriam Deo, et apostolicae sedi devotionem vestram humiliter exhibentes; ne si secus, quod absit! egeritis, et non recipientibus verbum pacis recesserit a vobis cardinalis praedictus, in testimonium super vos pulverem pedum suorum excutiat, et sequatur quod consequenter in Evangelio legitur: Tolerabilius erit Sodomae et Gomorrhae quam illi civitati (Matth. X). Quocirca universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, obsecrantes per aspersionem sanguinis Jesu Christi et adventum ejus, in remissionem vobis peccaminum injungentes, quatenus humiliemini sub potenti manu Domini, qui superbis resistit et humilibus gratiam elargitur, et secundum quod vobis per alia scripta mandavimus, monitis et consiliis nostris acquiescatis omnino, quia tunc victores vos verius cognoscetis, cum carnalibus motibus resistentes, in victoria cesseritis soli Deo, cum melior sit sapiens viro forti, et qui dominatur animo, expugnatore urbium.

Datum apud Montemflasconem, II Non. Augusti, anno decimo.

CII. ABBATISSAE ET CONVENTUI SANCTI CIRIACI IN GERONDOD. Absolvuntur a solutione census unius marcae argenti. (Apud Montemflasconem, IV Non. Augusti.) Nostro apostolatui est compertum quod inclytae recordationis Otto imperator per privilegium suum confirmavit monasterio Sancti Ciriaci de Urbe annuum censum unius marcae argenti a monasterio vestro solvendum. Constitit praeterea nobis per litteras Frederici imperatoris ab eo pro viginti annis censum ipsum solutum fuisse monasterio memorato. Nos autem, ut Ecclesia vestra in sua maneat libertate, paterna volentes sollicitudine providere, consentientibus nuntiis vestris marcam unam censui nostro duximus adaugendam, vos a solutione ipsius census dicto monasterio facienda penitus absolventes, quia nos dicto monasterio satisfieri faciemus.

Datum apud Montemflasconem, IV Non. Augusti, anno decimo.

CIII. R. CASINENSI ABBATI. Dicit se nolle respondere litteris ejus. (Viterbii, V Id. Augusti.) Recepimus litteras tuas, et quae continebantur in eis notavimus diligenter. Iis autem super quibus nos consulere voluisti non duximus respondendum, cum consultatio ipsa quaestionem contineat Ecclesiae Casinensis, quae inter te ac homines tuos sub examine judiciali dignoscitur agitari. Unde per judices ipsos honestius nobis potuisset exponi.

Datum Viterbii, V Idus Augusti, anno decimo.

CIV. CONSULIBUS ET POPULO VITERBIENSI. Ut Malfitanam puellam super legitimitate sua non permittant ab aliquo molestari. (Apud Montemflasconem, III Non. Augusti.) Ad nostram noveritis audientiam pervenisse quod cum Thol. filius quondam Girardi Manituti, Malfitanam mulierem carnaliter cognovisset, ex ea tandem filia procreata, ipsam duxit postmodum in uxorem. Verum quia puellam ipsam quidam non esse legitimam asseverant, idem T. nobis humiliter supplicavit ut eidem puellae paterna super hoc dignaremur sollicitudine providere. Cum igitur secundum canonicas sanctiones favore subsequentis matrimonii proles de naturali prius suscepta concubitu, legitima debeat reputari, universitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, si est ita, praedictam puellam super legitimitate sua non permittatis ab aliquibus molestari.

Datum apud Montemflasconem, III Non. Augusti, anno decimo.

CV. CONSULIBUS VITERBIENSIBUS. (Viterbii, II Id. Augusti.) Cum res Paterinorum decreverimus publicari, ne quis in fraudem, occasione depositi, eas detinere contendat, praesentium vobis auctoritate concedimus ut apud quoscunque, sive in Viterbio, sive in ejus districtu, res hujusmodi reperitis, liceat vobis illas accipere, ipsarumque rerum detentores, prout expedierit, arbitraria poena punire. Quod ut liberius exsequi valeatis, firmiter inhibemus ne hujus exsecutionis obtentu futuri consules vos praesumant ausu temerario molestare. Nulli ergo . . . nostrae concessionis et inhibitionis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Viterbii, II Idus Augusti, anno decimo.

CVI. ADELL. ABBATISSAE SANCTAE DEI GENITRICIS SEMPERQUE VIRGINIS MARIAE ET SANCTI PETRI APOSTOLORUM PRINCIPIS, SANCTIQUE MARTYRIS CIRIACI IN GERONDOD, EJUSQUE SORORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS. Confirmantur eis libertates et immunitates, et conceduntur eis nonnulla privilegia. (Viterbii, V Id. Augusti.) Prudentibus virginibus, quae sub habitu religionis, accensis lampadibus, per opera sanctitatis jugiter se praeparant obviam Sponso venire, sedes apostolica debet patrocinium impertiri; ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eas a proposito revocet, aut robur (quod absit!) sacrae religionis infringat. Eapropter, dilectae in Christo filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum monasterium in Gerondod, quod in fundo beati Petri, quem bonae memoriae G. marchio cum tota proprietate sua Ecclesiae Romanae obtulit intuitu pietatis, noscitur esse constructum, in quo divino estis obsequio mancipatae, ad exemplar felicis recordationis Joannis et Leonis praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum cum clericis ministerialibus et omnibus ad idem monasterium pertinentibus sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui in eodem monasterio secundum Deum institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones et quaecunque bona idem monasterium in praesenti juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est, cum omnibus pertinentiis suis. Forensem ecclesiam, cum capellis. Monasterium in Frose, cum ipsa villa et duabus parochiis positis in eadem. Aslevensem majorem et minorem, cum capella et duabus parochiis. Egelensem cum capella abbatissae et tribus aliis ecclesiis. Waledalen. cum capella abbatissae et parochia. Padeburnen. cum duabus ecclesiis. Hetteborn. cum parochia. Quatuor villas quae nominantur Polege, cum ecclesia. Nacterstede, cum ecclesia. Jezere cum ecclesia. Strenze, cum ecclesia. Drogebulen, cum ecclesia. Bernezingerot, Ethelbelingerot cum ecclesia. Behem, Wellebeke, Genezendorop, Baleberge, Benendorp, Analaborc, Hachebornen viginti quinque mansos, in Henrikestorp viginti septem mansos, in Plezege septem mansos, Alkendorp duodecim mansos, in occidentali Hegelen triginta mansos, in Grovingen triginta tres mansos, in Blekentorp triginta septem mansos cum parochia, in Ammendorp tres mansos, in Hergetstede et in Werstherhusen sedecim mansos, in Remestorp decem et septem mansos et dimidium, cum foro, et viginti curtes pertinentes ad forum cum ecclesia, in Wallenthorp quatuor mansos, in Mulendorp sex mansos, in Cumelez decem mansos, in Nientorp sex mansos, in Asmerleve viginti duos mansos, cum ecclesia; in Zorchewist octo mansos, in Storniz viginti duos mansos, in Drosege tredecim mansos, in Chocstede duos mansos, in Sinselve duos mansos, in Wederstede dimidium mansum, in Winnige duos mansos, in Wicsedherothe novem mansos, in Hachemerslephe decem et octo mansos, in Gaterslephe tres mansos, in Welpeslephe tres mansos, in Wedestorp unum mansum, in Daldorp sex mansos, in Remstede unum mansum, in Wipere unum mansum, in Avensleve duos mansos, in Rodolvesbure duos mansos, in Sulthen duos mansos, in Retmersleve viginti mansos, in Menstede duos mansos, in Scolene unum mansum, in Burgewiz duos mansos, in Leveze duos mansos, in Lere unum mansum, in Thederzengeroth unum mansum, in Wendelmeresbroche duos mansos, in Mandorp unum mansum, in Cephen duos mansos, in Abberoth unum mansum. Sane novalium vestrorum, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, tam de terris cultis quam incultis, sive de hortis et virgultis, et piscationibus vestris, vel de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Ad haec, novas et indebitas exactiones ab archiepiscopis, episcopis et aliis Ecclesiarum praelatis in eadem Ecclesia fieri prohibemus. Praedictorum autem praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, prohibemus omnem cujuslibet Ecclesiae sacerdotem, praeter apostolicam sedem, habere aliquam in vestro monasterio ditionem. Praeterea beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate inhibemus ut nullus rex, dux, marchio, comes, vel alia saecularis persona licentiam habeat ipsum monasterium aliquibus hominibus in beneficium dare, ut profecto juxta id quod subjectum apostolicae sedi privilegii firmitate consistit, inconcusse ditatum permaneat, et locis ac rebus, tam iis quas moderno tempore habet vel possidet, quam quae futuris temporibus in jure ipsius monasterii divina pietas voluerit adaugere ex donis, oblationibus, decimisque fidelium, absque ullius personae contradictione firmitate perpetua perfruantur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbatissa, vel earum aliqua quae tibi successerit, nulla ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quam sorores communi consensu, vel earum pars consilii sanioris, secundum Dei et timorem et canonicas sanctiones providerent eligendam. Libertates quoque et immunitates antiquas et rationabiles consuetudines monasterio vestro concessas et hactenus observatas, ratas habemus, et eas perpetuis temporibus illibatas permanere sancimus. Ad haec, auctoritate apostolica prohibemus ut nullus publicus judex vel quilibet ex judiciaria potestate in loca praefati monasterii ad causas audiendas ingredi audeat, vel freda seu tributa et conjectus aliquos exigendos, aut mansiones vel paratas faciendas, fidejussores tollendos, homines ipsius Ecclesiae constringendos, teloneum vel palafredos ab ipsius hominibus requirendos, eosdem homines sive litos vel liberos ad mallum convocandi, vel exercendi aliquam potestatem, nisi advocatus quem abbatissa ejusdem loci communi consensu sororum suarum ad hoc duxerit eligendum. Ad indicium autem perceptae hujus a sede apostolica libertatis duas marcas et dimidiam puri argenti nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Salva apostolicae sedis auctoritate et dioecesanorum episcoporum canonica justitia in Ecclesiis non exemptis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, etc., usque districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, etc., usque in finem. Amen.

Datum Viterbii, per manum Joannis Sanctae Mariae, in Cosmidin diaconi cardinalis, sanctae Romanae Ecclesiae cancellarii, V Idus Augusti, indictione IX, Incarnationis Dominicae anno 1207, pontificatus vero domini Innocentii papae III anno decimo.

CVII. ABBATI MALLEONENSI. Mandatur ut A. de Scobol ad primam cogat redire uxorem. (Viterbii, XIV Kal. Septembris.) Ex parte tua fuit propositum coram nobis quod cum A. de Scobol . . . mulierem duxerit in uxorem, et cum ea fuerit diutius commoratus, ipsam carnaliter non cognovit. Unde bonae memoriae W. Pictavensis episcopus, cum ei de frigiditate viri tam per ipsius quam mulieris confessionem plenius constitisset, inter eos divortium celebravit. Verum postmodum alii nupsit mulier supradicta, et praefatus A. duxit aliam in uxorem, quam carnali commistione cognovit. Unde quaesisti per sedem apostolicam explicari utrum dictus vir debeat ad primam redire, vel manere potius cum secunda. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod cum ex post facto appareat fuisse praefatum episcopum circumventum, dictus A. ut ad primam redeat est cogendus.

Datum Viterbii, XIV Kal. Septembris, anno decimo.

CVIII. ABBATI ET MONACHIS RESBACENSIBUS. Confirmantur privilegia eorum et omnes libertates et immunitates. (Viterbii, XVII Kal. Septembris.) Licet monasterium vestrum per privilegium felicis recordationis Innocentii papae praedecessoris nostri plenae videretur libertatis praerogativa gaudere, emergente tamen postmodum inter bonae memoriae Meldensem episcopum et monasterium ipsum super ejusdem subjectione scrupulo quaestionis, beatae memoriae Alexander papa praedecessor noster, ad cujus praesentiam eadem fuerat causa delata, ipsius causae meritis intellectis, jus episcopale in monasterio vestro Meldensi adjudicavit episcopo. Postea quoque quaestionis ejusdem coram nobis materia suscitata, causam ipsam per dilectos filios Suessionensem decanum, H. cantorem Remensem, et succentorem Silvanectensem examinari fecimus diligenter. Qui cum eamdem causam ad nos remisissent sufficienter instructam, nos utriusque partis rationibus intellectis, quia cognovimus efficaciores Meldensis episcopi rationes, subjectionem eidem monasterii vestri adjudicare curavimus, ut liberam ibidem tanquam dioecesanus episcopus habeat potestatem; ita tamen ut per hoc nullum apostolicae sedi praejudicium generetur quo minus legitimo tempore, si voluerit, suam justitiam prosequatur. Verum quia possessiones et alia bona monasterii memorati per illud privilegium Innocentii eidem sunt monasterio confirmata, nos ipsius praedecessoris nostri vestigiis inhaerentes, vobis et per vos ea monasterio vestro, sicut eadem juste ac pacifice possidetis, auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis scripti privilegio communimus, in quibus haec propriis nominibus duximus exprimenda: Burgum videlicet ipsius monasterii, quod Resbacus dicitur, eum omnibus suis appendiciis, cum ecclesiis et decimis, cum servis et ancillis, cum pratis aut pascuis, cum aqua quae dicitur Mucra, seu omni piscatione, insulis quoque ac molendinis, necnon et piscatoriis, cum pontibus etiam cunctisque ipsius aquae transitoriis, et cum omnibus sibi adjacentibus, cultis et incultis. Villam Orlei et villam Montbotr. cum earumdem villarum ecclesiis, decimis, servis et ancillis, pratis et pascuis, et cum omnibus eisdem adjacentibus cultis et incultis. Villam quae Ultiacus dicitur, et villam quae Septemsortes dicitur, cum earumdem villarum ecclesiis, decimis, servis et ancillis, cum pratis et pascuis, et earum appendiciis cultis et incultis. Portum de Fai dimidium. Villam quae Brigein dicitur, cum matre ecclesia et decimis ad eam pertinentibus, cum servis et ancillis, cum pratis et pascuis, et aliis circumadjacentibus tam cultis quam incultis. Villam quae dicitur Montinicus, cum ecclesia et decima et sibi circumadjacentibus, pratis, pascuis, terris cultis et incultis. Villam quae dicitur Capella super Mucram, et villam quae dicitur Curmajot super eamdem ripam, et villam quae dicitur Malerei super eamdem ripam, et villam quae dicitur Veretum super eamdem ripam, cum earumdem villarum ecclesiis, decimis, servis et ancillis, molendinis, piscationibus, pratis, pascuis, et omnibus appendiciis cultis et incultis. Villam quae dicitur Campuscoellus, cum ecclesia, decima, servis, ancillis, pratis, pascuis, et omnibus appendiciis cultis et incultis. Villam quae appellatur Nemus Sancti Petri dimidiam, cum suis appendiciis cultis et incultis. Villam quae dicitur Meri cum ecclesia, decima, servis, ancillis, pratis, pascuis, piscationibus, et omnibus suis appendiciis cultis et incultis. Insulam quae dicitur Belluslocus, eum ecclesia, decima, servis, ancillis, pratis, pascuis, piscationibus, et omnibus suis appendiciis cultis et incultis. Villam quae Herbitia dicitur, cum ecclesia, decima, servis, ancillis, pratis, pascuis, et sibi adjacentibus cultis et incultis. Villam quae dicitur Agili mansio, cum ecclesia, decima, servis, ancillis, pratis, pascuis, et sibi adjacentibus cultis et incultis. Decimam villae quae dicitur Semonnia, cum terra appendente, cum servis et ancillis. Terram et decimam villae quae dicitur Sancti Lupi, cum servis et ancillis. Villam quae dicitur Luqueius super ripam Materni fluminis, cum servis, ancillis, pratis, pascuis, et suis appendiciis cultis et incultis. Super eamdem ripam, possessionem quae dicitur Porterum, et alteram quae dicitur Vernolium, et tertiam quae Capella vocatur, cum servis, ancillis, pratis, pascuis, et aliis appendiciis cultis et incultis. Circa castrum quod appellatur Brejas, villam quae dicitur Bruceium, cum ecclesia, decima, servis, ancillis, pratis, pascuis, et aliis appendiciis cultis et incultis. Apud alterum Bruceium, terrasticum et censum, cum servis et ancillis. Juxta castrum quod dicitur Mons-mirellus, villam quae dicitur Marcungia, cum servis et ancillis, pratis, pascuis, et aliis appendiciis cultis et incultis. Prohibemus insuper ne praedictae occasione sententiae a nobis latae Meldensis episcopus vos vel monasterium vestrum indebite aggravet vel molestet; quia privilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis et prohibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Viterbii, XVII Kal. Septembris anno decimo.

CIX UNIVERSIS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS PER SAXONIAM CONSTITUTIS. De privilegiis monasterii in Gerondod. (Viterbii, VIII Kal. Septembris.) Cum ex injuncto nobis servitutis officio in jure suo providere universis Ecclesiis teneamur, ad ecclesiam Sancti Ciriaci in Gerondod debitum habentes respectum, ipsius quieti et paci paterna duximus sollicitudine specialiter providendum. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus si venerabilis frater noster . . episcopus Halverstadensis, in cujus dioecesi ecclesia ipsa consistit, chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi, et caetera ecclesiastica sacramenta a dilectis in Christo filiis abbatissa et sororibus ipsius ecclesiae requisitus recusaverit exhibere, cum monasterium illud ad Romanam Ecclesiam nullo pertineat mediante, vos auctoritate nostra eisdem gratis et sine pravitate qualibet impendatis. Praeterea volumus et mandamus ut si quando de malefactoribus suis parochianis vestris ad vos duxerint querimoniam deferendam, vos eis plenam de ipsis justitiam sublato appellationis obstaculo faciatis.

Datum Viterbii, VIII Kal. Septemb. anno decimo.

CX. CAESARAUGUSTANO EPISCOPO. Declaratur quid per novalis vocabulum intelligatur. (Viterbii, XI Kal. Septembris.) Quid per novalis vocabulum intelligi debeat a nobis tua fraternitas requisivit. Licet autem quidam dixerint quod novale sit terra praecisa quae anno cessat, aliis asserentibus quod ex silva quae ex arboribus exstirpatis ad cultum redigitur, quarum utraque interpretatio colligitur ex civilibus legibus nos tamen inquisitioni tuae taliter respondemus quod eam credimus antecessorum nostrorum intentionem fuisse, cum piis locis indulgentiam de novalibus concesserunt, ut novale intellexerint agrum de novo redactum ad cultum, de quo non exstat memoria quod aliquando cultus fuisset. Sed nec de quolibet tali credimus eisdem indulgentiam fore concessam, nisi de illo duntaxat cujus decimas religiosus conventus potest absque gravi detrimento parochialis ecclesiae retinere, cum saepe sit talis locus incultus de quo parochialis ecclesia magnos percipit decimarum ratione proventus.

Datum Viterbii, XI Kal. Septembris, anno decimo.

CXI. ABBATI CISTERCIENSI ET PETRO DE CASTRONOVO APOSTOLICAE SEDIS LEGATIS. Ad quem pertineat dominium urbis Massiliensis. (Viterbii, XII Kal. Septembris.) Significante venerabili fratre nostro Arelatensi archiepiscopo cum multis episcopis ad nostram noveritis audientiam pervenisse quod cum cives Massilienses in foedus pacis convenissent cum eis, gravis ex parte dilecti filii nobilis viri Hugonis de Baucio querimonia fuit proposita contra eos, videlicet quod B. quondam domino Massiliae, viam universae carnis ingresso, cum civitas Massiliensis ad nobilem mulierem B. filiam ejus, jure nosceretur haereditario pertinere, cives ipsi Roncelinum fratrem dicti defuncti, monachum et subdiaconum, in abbatem electum, cum impetu populari de monasterio extrahentes, lacerato ipsius habitu, consentientem et volentem, in suum et dictae civitatis dominum non sine magna divinae majestatis offensa et gravi praefatae nobilis praejudicio assumpserunt. Quamobrem dictus Hugo de Baucio, qui saepefatam nobilem duxit legitime in uxorem, prolemque suscepit ex ea, cum nobili viro W. de Baucio principe Arausicensi, germano suo, memoratis episcopis et nobis humiliter supplicavit ut cum ipsi fideles existant ecclesiae ac devoti, et ad promotionem pacis juxta mandatum nostrum intendant viriliter et potenter, eidem Hugoni super adipiscenda haereditate uxoris suae dignaretur Ecclesia subvenire. Cum igitur occurrere debeat sedes apostolica praesumptionibus malignorum et eorum excessus pastorali sollicitudine cohibere, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus in dictos cives, ut memoratum Roncelinum excommunicatum, apostatam, et perjurum, a dominio suo, quod contra proprium juramentum, in contemptum Dei et fidei Christianae opprobrium detinet occupatum, prorsus amoveant, et supradictae nobili haereditatem restituant, ut tenentur, per excommunicationis et interdicti civitatis et terrae ad ipsius dominium pertinentis sententias, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, sicut justum fuerit compellatis. Attentius provisuri ut sententias ipsas faciatis in monasterio Sancti Victoris, appellatione remota, inviolabiliter observari.

Datum Viterbii, XII Kal. Septembris, anno decimo.

CXII. CUSENTINO ARCHIEPISCOPO ET EPISCOPO MARTURANENSI. De protectione episcopi Militensis adversus comitem Amfusum. (Viterbii, VIII Kal. Septembris.) Sedens iniquitas super talentum plumbi quosdam malitiae perversitate gravatos tam miserabiliter in vitiorum ima depressit ut laetantes cum male fecerint, ac in rebus pesssimis exsultantes, ex quadam delinquendi consuetudine in tantae praevaricationis devenere contemptum ut licet per multimodae transgressionis excessus contra se non immerito provocent iram Dei, ad Ecclesias tamen et ecclesiasticos viros, in reprobum sensum dati, manus extendere non formidant, ipsorum bona praesumptuosis ausibus invadentes et dantes in direptionem et praedam. Credebamus sane quod vexatio dedisset intellectum auditui, et nobiles regni Siciliae diutinae tribulationis aculeus docuisset per justitiae semitam ambulare. Sed, quod dolentes dicimus, videntur eorum aliqui inter flagellorum malleos duruisse, dum eo minus ab illicitis abstinent quo potius persecutionis acerbitas invalescit. Sicut enim venerabilis frater noster P. Militensis episcopus graviter conquestus est coram nobis, nobilis vir comes Amfusus, Ecclesia Militensi vacante, turrim ipsius, in qua consueverant esse campanae, fraudulenter invadens, comiti R. fratri suo assignavit eamdem: qui tam episcopum ipsum quam Ecclesiam suam intolerabili vexatione fatigans, domos episcopales et canonicorum etiam et clericorum Militensium occupavit, illas ad usum suum et suorum minus honeste quam deceat retinendo. Frumentum insuper, vinum, hordeum, et alia bona tam episcopi quam ecclesiae capiens, ipsa pro suae voluntatis arbitrio dissipat et consumit, ac homines ejusdem Ecclesiae indebitis angariis et variis gravaminibus non desinit molestare. Praeterea canonicos et clericos Militenses sine causa rationabili saepe capiens, quosdam bonis propriis spoliat, quosdam tandiu detinet carcerali custodiae mancipatos donec ipsos ad intolerabilem fere redemptionem adducit. Dictus etiam comes R. cum quoddam castrum de novo construxerit, et homines Ecclesiae nequiret inducere ut habitarent ibidem, casale de Karna ad eamdem Ecclesiam pertinens dissipavit, eosdem homines de locis propriis expellendo. Idem quoque comes Amfusus, dum turrim praedictam et ecclesiam occupavit, pecuniam, equitaturas, frumentum, vinum, hordeum et alia nonnulla violenter accepit, de quibus postmodum nullatenus satisfecit. Et in iis et multis aliis iidem comites usque adeo persequuntur memoratum episcopum et affligunt ut suam Ecclesiam deserere sit coactus. Cum igitur haec et alia gravamina, quae idem episcopus nobis exposuit, nolimus, quia non possumus, sub dissimulatione transire, fraternitati vestrae per apostolica scripta districte praecipiendo mandamus quatenus inquisita super praemissis plenius et cognita veritate, praedictos comites moneatis attentius et efficaciter inducatis ut eidem episcopo tam domos episcopales, canonicorum et clericorum, et turrim jamdictam, quam alia quae abstulisse noscuntur, sine difficultate qualibet restituant, ut tenentur, et permittant pacifice possidere, de damnis et injuriis irrogatis satisfacientes competenter eidem. Alioquin, ipsos per totam Calabriam et Siciliam auctoritate nostra denuntietis excommunicationis vinculo innodatos, et totam terram eorum ecclesiastico suppositam interdicto, facientes tam excommunicationis quam interdicti sententiam, sublato appellationis obstaculo, usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Volumus insuper et mandamus ut generaliter indicere studeatis ut ad quamcunque terram interim venerint iidem comites, divina officia eis praesentibus nullatenus celebrentur. Quod si non ambo . . . alter vestrum, etc.

Datum Viterbii, VIII Kal. Septembris, anno decimo.

CXIII. LONDONIEN., HELIEN. ET WIGORNIEN. EPISCOPIS. De causa archiepiscopi Cantuariensis adversus regem Angliae. (Datum, ut in alia. ) Illius testimonium invocamus qui testis est coelo fidelis, quod char. in Christo fil. nostrum I. regem Anglorum illustrem, sincerissima semper charitate dileximus, et usque adeo erga ipsum exuberavit nostrae gratiae plenitudo, ut plurimi principum in devotione sacrosanctae Romanae Ecclesiae non solum minus ferventes exstiterint, sed quidam facti sint etiam indevoti. Si quando enim in eum vel regnum suum fragor turbationis invaluit, sedes apostolica pia gestans viscera circa eum, potenter ipsum adjuvit et in multorum invidiam a multis angustiis relevavit. Verum, quod dolentes referimus, usque adeo gratiae nostrae se reddit ingratum ut nequaquam videamur eum beneficiis attraxisse, sed injuriis provocasse, cum nostris imo Dei dispositionibus se opponens, ea minus sano ductus consilio non formidet incipere quae in ejus possunt grave periculum redundare. Quae vero sint illa non credimus exprimenda, cum vobis sint magis nota quam nobis. Verum quamvis devotionem ipsius regis valde nobis necessariam reputemus, non minus tamen, sed forsitan longe amplius extimare potest et debet nostram sibi gratiam opportunam, quemadmodum evidentius, si bene recolit, jam percepit. Sed ipse immemor omnium, jurisdictionem nostram non solum impedire, verum etiam evacuare conatur; licet nos suam nunquam minuere, sed semper studuerimus defensare. Illudque potius deberet attendere, quod principes illi qui libertatem Ecclesiasticam impugnando, indebito sibi super ecclesias conati sunt arripere potestatem, divino judicio pene penitus defecerunt; qui vero sanctam Ecclesiam in sua libertate fovendo, digno venerantur honore, de bono semper in melius prosperantur. Caeterum ad quem finem ex incoepta possit persecutione venire nequaquam attendit, quia si finem prudenter attenderet, ab incoepto procul dubio declinaret, cum praeter divinam offensam, nisi quantocius resipuerit, gravem sit incursurus jacturam; quia durum est ei contra stimulum calcitrare. Absit enim ut in tam iniquo proposito populus Anglicanus, qui vere Christianus existit et zelator fidei orthodoxae, contra Regem coelestem regem sequatur terrenum, corporalia spiritualibus praeferendo, cum non solum clerici sed et laici tantae discretionis et devotionis existant ut norint et velint distinguere inter illa quae reddenda sunt Caesari et ea quae reddenda sunt Deo. Cum igitur honori suo pariter et saluti vix credamus hoc tempore posse utilius provideri quam ut Cantuariensis Ecclesia talem pontificem habeat qui fama, scientia et vita praeclarus, ad ea quae Dei sunt eum documentis provocare valeat et exemplis, ac tota sibi mentis affectione cohaerens, sanum ei consilium circa spirituales et temporales utilitates impendat, quoniam haec in venerabili fratre nostro S. Cantuariensi archiepiscopo, S. R. E. cardinali, novimus convenire, licet molestissimum nobis esset eum a nostro latere separare, ut qui quasi nobiscum hactenus universali praefuerat Ecclesiae, secundum vocationem de ipso factam Cantuariensi metropoli specialiter praeferretur, quia tamen utilitati ejusdem regis suaeque saluti desideramus consulere, ac ipsius profectibus intendimus providere, archiepiscopum ipsum a conventu Cantuariensis Ecclesiae canonice postulatum pariter et electum nostris manibus consecravimus, et pallio de corpore beati Petri sumpto, insigni videlicet plenitudinis pontificalis officii sibi dato, ad regimen Ecclesiae sibi commissae duximus destinandum. Quamvis igitur regem ipsum, ut in testimonio Dei loquamur, sincerissime diligamus, et ipsius honori desideremus deferre, quia tamen Deo magis quam hominibus deferre nos convenit, et in exsecutionem justitiae non debet esse personarum acceptio vel delectus, fraternitatem vestram monemus attente et hortamur, per apostolica scripta districte praecipiendo mandantes quatenus diligentius attendentes quod juxta sententiam sapientis qui arguunt laudabuntur, et super eos veniet benedictio, induti virtute spiritus ex alto, et assumentes gladium spiritus, quod est verbum Dei, regem ipsum pariter adeatis, eumque in spiritu libertatis reverenter ut regem hortemini, et diligenter ut filium inducatis, quatenus animabus salutem, quietem populis, honorem Deo et Ecclesiae providens libertatem sanis consiliis acquiescat, et praefato archiepiscopo, quem, quidquid sinistra de ipso fuerit sibi detractione suggestum, fidelem ei novimus et devotum, dignam reverentiam et debitum honorem impendens, et cognoscens hoc factum non tam ab homine quam a Deo, dispositioni divinae prompto favore consentiat, ut idem archiepiscopus sincera sibi devotione cohaerens, circa gregem sibi commissum a Domino suum efficaciter valeat officium exercere. Alioqui, omni mundano timore postposito ac remoto cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, per totam Angliam generalem interdicti sententiam proferatis, nullum ibi, praeter parvulorum baptisma et poenitentias morientium, ecclesiasticum permittentes officium celebrari; quam et vos plenius observetis, et faciatis ab omnibus per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari. Scituri pro certo quod si qui forsitan, quod non credimus, contumaci spiritu praesumpserint obviare, sic eorum curabimus praesumptionem corrigere quod terrore ad posteros derivato talis non transibit insolentia in exemplum, sed eorum correctio terrere poterit universos. Quod si nec sic vexatio ipsi regi dederit intellectum, quia pater filium quem diligit corripit, et Deus quos amat arguit et castigat, manus nostras in eum curabimus aggravare; ut sic demum medicinali manu sanatus, in gratiarum nobis actiones assurgat. Illos autem qui caput ejus oleo peccatoris impinguant, foventes ipsum in malo, tanquam adulatores despiciat, et velut corruptores expellat. Nos quoque, qui talium corruptelas non penitus ignoramus, pro meritis sibi curabimus auctore Domino respondere. Tales igitur in hujusmodi exsecutione mandati vos exhibere curetis quod Deum magis quam hominem comprobemini revereri; nec sitis ex illis qui canes muti sunt, non valentes latrare. Quod si non omnes. . . . duo vestrum, etc.

Datum, ut in alia.

CXIV. JANUENSI ARCHIEPISCOPO. Committitur causa divortii adulterii commissi (Viterbii, Kal. septembris.) Quemadmodum si vir mulieri jurasset, quando contraxit cum illa, quod eam semper pro legitima teneret uxore, ipse quidem pro fornicatione quam mulier antea commisisset non posset illam dimittere, sed pro fornicatione quam postea perpetraret eam dimittere posset, non obstante hujusmodi juramento, quoniam in eo talis esset subintelligenda conditio, si videlicet illa in legem conjugii non peccaret: ita si quis juravit se ducturum aliquam in uxorem, ipse profecto non potest ei fornicationem opponere praecedentem, sed subsequentem ei potest opponere, ut illam non ducat in conjugem; quoniam in illo juramento talis debet conditio subintelligi, si videlicet illa contra regulam desponsationis non venerit. Alioquin, si post hujusmodi juramentum publica meretrix fieret, teneretur eam ducere in uxorem. quod est prorsus absurdum. Nam si post contractum conjugium vir propter fornicationem licite potest uxorem a sua cohabitatione dimittere, longe fortius ante conjugium celebratum propter eamdem causam sponsus licite potest in suam cohabitationem non admittere sponsam; quia turpius ejicitur quam non admittitur hospes, nonobstante in alterutro casu vinculo juramenti; quod quidem, propter subintelligendam conditionem, est tale ut is qui juravit, ad utrumque sine transgressione se possit habere. Quod si post hujusmodi juramentum mulier fieret non solum leprosa, sed etiam paralytica, vel oculos aut nasum amitteret, seu quidquam ei turpius eveniret, nunquid vir teneretur eam ducere in uxorem? Profecto nuptam non posset dimittere. Sed nunquid non ductam admittere teneretur, quamvis interdum contractum non dirimat quod impedit contrahendum. Illud autem juramentum est procul dubio temerarium, si vir juret uxori quod eam super nullo crimine accusabit, quia si mulier fieret infidelis et nollet cohabitare viro absque contumelia Creatoris, vel ut illum pertraheret ad infidelitatis errorem, vir incunctanter deberet illam impetere apud judicem suum, ut eam nisi penitus resipisceret, omnino dimitteret secundum canonicas sanctiones. Quod si expresse jurasset quod eam super adulterio non impeteret, essetne servandum hujusmodi juramentum, cum Scriptura testetur quod patronus est turpitudinis qui celat crimen uxoris? Et secundum regulam Evangelii, si primo et secundo correcta resipiscere nollet, dicendum esset Ecclesiae, ut tanquam ethnica et publicana deinde vitaretur, neve per hoc libera praeberetur ei peccandi facultas, propter impunitatem peccati. Sed nunquid vir ei non potest dimittere in ipsum peccanti, non solum septies, sed etiam usque septuagies septies, secundum evangelicam veritatem? Tutius igitur in hoc casu videtur ut propter jurisjurandi religionem vir accusare desistat uxorem ad divortium celebrandum, quanquam eam denuntiare possit ad poenitentiam peragendam. Pensato itaque hujus responsionis tenore, procedas in causa super qua nos consulere decrevisti.

Datum Viterbii, Kal. Septembris, anno decimo.

CXV. CAPITULO ECCLESIAE RAVENNATENSIS. Ut provideant archiepiscopo suo quaedam pontificalia indumenta. (Viterbii.) Ad tantam, sicut dolentes accepimus, Ecclesia vestra necessitatem devenit ut praeter alias incommoditates ipsius grandes et graves, pontificalia etiam ornamenta sint pignori obligata, ita quod venerabilis frater noster archiepiscopus vester non habet cum quibus congrue valeat pontificale officium celebrare. Nos igitur ipsius necessitati paterno compatientes affectu, ad ejus indigentiam ex abundantia nostra supplendam fieri jussimus pontificalia indumenta, videlicet tunicam, dalmaticam et planetam de optimo examito rubeo, grammatibus et aurifrigiis decenter ornata, et tam ipsa quam amictum, albam, stolam, cingulum et manipulum eidem archiepiscopo et per eum Ecclesiae tribuimus Ravennati, sub anathematis interminatione vetantes ne quisquam ea quomodolibet alienare praesumat, sed ad usum archiepiscopi, qui pro tempore fuerit, ex apostolicae sedis statuto in jure Ecclesiae Ravennatis semper consistant. Nulli ergo hanc paginam nostrae donationis, prohibitionis et constitutionis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Viterbii.

CXVI ARCHIEPISCOPO RAVENNATENSI De controversia inter Ecclesiam Ravennatem et commune Faventinum. (Viterbii, Kal. Septembris.) Licet causam quae inter te ac Ecclesiam tuam ex una parte et dilectos filios commune Faventiae ex altera vertebatur super jurisdictione, honore atque districtu in villa Lucii Sancti Petri et castro Arioli quae ad tuam Ecclesiam dicebantur de jure spectare, saepe diversis judicibus commiserimus, quia tamen per eorum aliquos non fuit utiliter in negotio ipso processum, partibus demum dedimus in mandatis ut pro ipsa causa nostro se conspectui praesentarent. Quarum procuratoribus cum instrumentis de rato in nostro postmodum praesentia constitutis, cum fuisset aliquandiu coram nobis super quibusdam exceptionibus disputatum, iconomus [ f. oeconomus] tandem Ecclesiae tuae proposuit in hunc modum, quod cum omnimoda jurisdictio, honor, atque districtus et alia quaedam ad haec spectantia in praedictis locis ad Ecclesiam pertineant memoratam et in ipsorum quasi possessione plenaria diu fuerit et quieta, commune Faventiae ipsam super praemissis contra justitiam molestabat, homines praedictorum locorum cogendo in collectis sibi, exercitu, cavalcatis, laboreriis, bannis, et placitis, angariis et parangariis respondere, ac domicilia in civitate sibi constituere Faventina. Unde petebat idem Iconomus ut Faventinos ipsos ab hujusmodi perturbatione ac molestatione indebita faceremus auctoritate apostolica cohiberi. Ad cujus postulationem syndico communis Faventiae respondente, ac interrogationibus et responsionibus redactis in scriptis, juramentum calumniae fecimus utrinque praestari. Verum quia utrique parti erat plurimum onerosum ut testes produceret coram nobis, venerabili fratri nostro Placentino episcopo dedimus in praeceptis ut infra tres menses post susceptionem litterarum nostrarum testes, appellatione remota, reciperet quos utraque pars tam super principali negotio quam in personas testium duceret producendos, ita videlicet ut effrenata testium multitudine refrenata, hinc inde quadragenarium numerum testium excedere nullatenus pateretur; ac eosdem prudenter examinans, et inquirens de circumstantiis diligenter, attestationes ipsas nobis sub sigillo suo fideliter transmitteret consignatas; injungens partibus ut ad nostram venirent praesentiam sic instructae; quatenus attestationibus publicatis, et instrumentis exhibitis, justam a nobis, auctore Domino, sententiam reportarent. Dictus autem episcopus testes juxta numerum in nostris litteris diffinitum ab utraque parte recepit. Sicque postmodum utriusque partis procuratores cum attestationibus consignatis ad nostram praesentiam redierunt. Porro attestationibus solemniter publicatis, syndicus Faventinorum proposuit se velle in personas testium ex parte altera productorum quaedam objicere ac probare, iconomo Ecclesiae asserente id fieri non debere. Super quo cum fuisset hinc inde aliquandiu altercatum, tandem interloquendo decrevimus ipsum super hoc nullatenus audiendum, cum infra trium mensium spatium in nostris litteris comprehensum hujusmodi testes producere non curavit, infra quod tantum pars utraque testes inducere potuit tam in personas testium quam super negotio principali. Post haec siquidem idem syndicus objecit in testes praedictos quod corrupti falsa dixissent, et ad querelam falsi probandam concedi sibi petiit facultatem. Unde quia talis exceptio non solum ante sed etiam post sententiam potest opponi secundum legitimas sanctiones, licet nonnulli crederent Faventinorum partem exceptionem hujusmodi per excogitatam malitiam ad impediendum processum negotii objecisse, quia tamen nolumus a juris tramite declinare, dilectis filiis magistris C. et G. Bononiae commorantibus per scripta nostra praecepimus ut, partibus convocatis, testes quos super hac exceptione procurator Faventinorum duceret producendos, infra mensem recipere ac examinare curarent, de singulis circumstantiis subtiliter inquirentes et depositiones eorum fideliter redigentes in scriptis; indulto extunc altero mense procuratori Ecclesiae supradictae, infra quem, si vellet, ad reprobationem illorum testium testes produceret coram eis; et eorum dicta fideliter conscribentes, viginti dierum terminum utrique parti praefigerent, infra quem cum attestationibus ipsis nostro se conspectui praesentarent, sententiam recepturae. Partibus itaque comparentibus iterum coram nobis, et hujusmodi attestationibus publicatis, audivimus quaecunque proponere voluerunt. Quanquam autem pars Faventinorum testes multos produxerit super negotio principali ad probandum quod homines praedictorum locorum a longis retro temporibus exhibuerunt eis servitia in bannis et placitis, fossatis, collectis, et cavalcatis, et quibusdam aliis pertinentibus ad districtum, vix tamen ex illis sex tantummodo remanserunt, cum alii multi sibimet in serie sui testimonii contradicant, et quidam alii sint in dicto sui testimonii singulares. Ad reprobandum vero quosdam testium Ecclesiae tuae, etsi ex parte Faventinorum quidam sint testes inducti, plures ipsorum potius reprobantur, quia sibi invicem evidentissime contradicunt. Quidam vero alii, pauci numero, quamvis non reprobentur expresse, usque adeo tamen malae famae sunt et levis opinionis, sicut per attestationes exhibitas est probatum, quod eorum dictis nulla vel modica fides est exhibenda. Iidem quoque testes Faventinorum generaliter repelluntur, quia non probant illud ad quod syndicus eorumdem se probaturum astrinxit, videlicet quod corrupti falsa dixissent; quoniam etsi de corruptione videantur aliquid dicere de falsitate tamen penitus nihil dicunt. Per multos autem testes ecclesiae tuae omni exceptione majores probatum est manifeste ecclesiam tuam villam Lucii, Sancti Petri et castrum Arioli longissimo tempore possedisse cum omni honore, districtu, jurisdictione, nominatim expressis universis articulis exprimentibus jurisdictionem, honorem atque districtum. Ex praemissis igitur satis evidenter apparet quod Ecclesia tua per testes numero plures, quibus potius lux veritatis assistit, qui etiam aptiora negotio et vero proximiora in suis testimoniis expresserunt, sufficienter ostendit quod a sexaginta annis citra cum omni jurisdictione, honore, atque districtu loca supradicta possedit. Per quod patet quod etsi commune Faventiae a quinquaginta annis citra, sicut eorum videntur testes deponere, aliqua servitia in locis perceperint supradictis, illa procul dubio sine justo titulo percipere incoeperunt, cum duo insimul eamdem rem et eodem modo in solidum possidere non possint, maxime cum iidem Faventini justum possessionis titulum non ostendant, et ex privilegiis imperatorum et Romanorum pontificum Ecclesiae tuae concessis evidentissime colligatur possessionem ipsius Ecclesiae in praedictis locis justam fuisse. Cum ergo constet Faventinos ab eo tempore quo se possedisse probare contendunt, minus juste ac sine titulo, aliqua in praedictis locis temeritate propria occupasse ac processu temporis per violentiam extorsisse, sicut per multos testes Ecclesiae tuae manifeste probatur, et iconomus ejusdem Ecclesiae petierit coram nobis a vi turbativa seu inquietativa super praemissis commune Faventiae prohiberi, nos cognoscentes in hoc casu non sic esse locum interdicto Uti possidetis, ut dicere debeamus, Uti possidetis, ita possideatis, cum probationes Ecclesiae longe sint potiores, et ideo sit in interdicto superior, de fratrum nostrorum consilio commune Faventiae condemnamus, eidem super jurisdictione, honore atque districtu, et aliis ad haec generaliter pertinentibus in locis praedictis, quoad possessorium judicium, quo tantummodo actum est, perpetuum silentium imponentes, et prohibentes eidem ut neque per se neque per alios super iis praesumat te, Ecclesiam tuam, aut habitatores praedictorum locorum aliquatenus molestare. Nulli ergo: nostrae diffinitionis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Viterbii, Kal. Septembris, anno decimo.

CXVII. POTESTATI ET POPULO PISANO. Respondetur eis super certis quaestionibus. (Viterbii, IV Id. Septembris). Accedentes ad apostolicam sedem dilectos filios nobiles viros Gottifredum vicecomitem, Opizum Cortevecele et Ugonem de Grotta, nuntios vestros, viros providos et fideles, illa qua decuit benignitate recepimus, et ea quae nobis prudenter ex parte vestra proponere curaverunt, nos quoque curavimus intelligere diligenter, grates Altissimo referentes quod progenitorum vestrorum inhaerentes vestigiis, a devotione sacro-sanctae Romanae Ecclesiae matris vestrae non intenditis deviare. Satisfactionem vero quam nobis tam super facto Sardiniae quam super facto Siciliae iidem nuntii obtulerunt, et si non fuerit omnino perfecta, pro tempore tamen duximus acceptandam, cum speremus quod beneplacito nostro pro eos plenius intellecto, perfectiorem nobis exhibere velitis, ita ut gratia nostra circa vos nec minui debeat nec turbari. Verum quia tunc coram nobis de archiepiscopatus vestri negotio agebatur, volentes non solum a malo sed etiam ab omni specie mali secundum Apostolum abstinere, nullam ab eis super hujusmodi satisfactione voluimus recipere cautionem, quam et ipsi non de mandato vestro, sed de suo arbitrio promittere se dicebant. Eam vero per nostras vobis litteras intimamus; ut et vos liberalitatis nostrae gratiam acceptantes, tanto plenius nobis satisfacere procuretis quanto propensius a nobis intenditis exaudiri, satagentes super hoc nobis vestrum infra mensem beneplacitum explicare, ut ex eo certius instruamur qualiter circa vos procedere debeamus. Tenor autem oblatae satisfactionis est talis:

« Nobiles viri Gottefredus vicecomes, Opizus Cortevecele et Ugo de Grotta, nuntii seu messatici Pisanae civitatis, promittunt domino papae sub poena quingentarum librarum Pisanae monetae quod ipsi ita efficient cum potestate Pisana quod ipsa Pisana potestas praecipiet per nuntium vel litteras suas Lamberto, civi Pisano, ut veniat ad apostolicam sedem per se vel responsalem idoneum, et se absolute committet mandatis domini papae super eo quod judicatum Gallurense sine licentia summi pontificis accepit et tenet, et . . . dominam Gallurensem in uxorem accepit, et super damnis, injuriis et expensis quae Transmundus domini papae consobrinus propter hoc negotium est perpessus, vel super praemissis coram ipso domino papa justitiae plenitudinem exhibebit. Quod si neutrum praemissorum infra determinandum tempus dictus Lambertus admonitus facere vellet, extunc praedicta potestas de universis bonis quae idem Lambertus nunc habet aut in posterum habebit in civitate Pisana et districtu suo, faciet sine fraude mandatum domini papae. Insuper ita facient cum praefata potestate quod ipsa potestas pro communitate ipsius civitatis cavebit quod regem Siciliae non offendent. Haec autem promissio fiet domino papae ab ipsis nuntiis hoc tenore, ut postquam saepedicta potestas cum consilio civitatis Pisanae confitebitur ipsi domino papae, per litteras sigillo communitatis signatas vel publica manu scriptas, de ratum habere praedicta, et ad ea implenda quae ipsi nuntii summo pontifici promiserint se ac successores suos legitime obligabit, iidem nuntii a dicta promissione et a poena praescripta sint omnino liberi et soluti. »

Datum Viterbii, IV. Idus Septembris, anno decimo.

CXVIII. DECIHAN ET MONTISGEROLD. ABBATIBUS, ET PRAEPOSITO RHOTNACENSI CAMERACENSIS DIOECESIS. Ut cum G. laico et D. muliere uxore in quarto consanguinitatis gradu attingentibus possint dispensare. (Viterbii, XV Kal. Aprilis). Significavit nobis dilectus filius G. laicus de Aldenarda quod cum D. mulierem uxorem suam defunctam, quae . . . in quarto consanguinitatis gradu contigerat, sibi matrimonialiter copulasset, cum ea est tanto tempore pacifice commoratus quod ex ipsa quinque liberos jam suscepit. Verum quia ipsum super hoc sua conscientia reprehendit, et quidam nunc malitiose super matrimonio ipso eumdem molestare nituntur, nobis humiliter supplicavit ut cum eo misericorditer agere dignaremur, ne ipsorum liberi in paupertatem veniant et contemptum, quod utique fieret si contingeret inter eos divortium celebrari. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus, si est ita, injuncta tam viro quam mulieri super hoc poenitentia competenti, super ipso matrimonio dispensando, non permittatis eosdem indebite ab aliquibus molestari. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum Viterbii, XV Kal. Septembris, anno decimo.

CXIX. NOBILI MULIERI JULIANAE DOMINAE DE PIRUCIS. Confirmantur donata sibi per imperatorem Constantinopolitanum. (Viterbii, XV Kal. Octobris). Solet annuere, etc. usque assensu. Villam de Blaten, quam tibi charissimus in Christo filius noster Henricus Constantinopolitanus imperator illustris liberaliter contulit, sicut eam juste possides et quiete, ad petitionem imperatoris ejusdem auctoritate tibi apostolica confirmamus, et praesentis scripti privilegio communimus. Nulli ergo . . . nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Viterbii, XV Kal. Octobris, anno decimo.

CXX. HENRICO ILLUSTRI CONSTANTINOPOLITANO IMPERATO. Indulgetur ei ut excommunicari non possit nisi pro excessu enormi. (Viterbii, II Id. Septembris). Cum regendo imperio Romaniae gravis et grandis sollicitudinis tibi pondus immineat, a viris ecclesiasticis sublevandus es potius quam gravandus, no nimia pressus difficultate succumbas si supra vires tuas temporale pariter et spirituale onus incurras. Quantum autem sit regibus deferendum, maxime fidelibus et devotis, beatus Petrus apostolus docet in Epistola sua, dicens: Subditi estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi tanquam praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum (I Petr. II). Ne igitur venerabilis frater noster Constantinopolitanus patriarcha te possit amodo indebite aggravare, sicut accepimus te hactenus indebite aggravasse, in hoc magis sibi providentes quam tibi, cum minus sit injuriam perpeti quam injuriam perpetrare, auctoritate praesentium inhibemus ne in personam vel terram tuam absque manifesta et rationabili causa censuram ecclesiasticam promulgare praesumat, semperque canonicam admonitionem praemittat; nisi forte talis esset excessus qui ordinem judiciarium exigeret non servandum. Si vero te praesenseris aggravari, libere tibi liceat sedem apostolicam appellare, at imminens gravamen evites. Et si post appellationem hujusmodi sententiam praesumpserit jaculari, nos eam decernimus non servandam, tanquam irritam et inanem, praesertim quandiu coram nobis aut legato vel delegato nostro seu etiam arbitro communiter eligendo paratus fueris juri parere. Nimirum in talibus considerari debent tempus et locus, necessitas et utilitas, causa nihilominus et persona. Tu vero, fili charissime, quanto plus indiges divinae majestatis auxilio, tanto plus semper obsequio divinae pietatis insistas, et sponsam ejus sanctam Ecclesiam devotius venereris, ut ipsa te suis precibus ad ipsum reddat amplius commendatum. Nulli ergo . . . nostrae prohibitionis concessionis et constitutionis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Viterbii, II Idus Septembris, anno decimo.

CXXI. MAGISTRO DOMORUM MILITIAE TEMPLI CITRA MARE. De interdicto servando et legato se. ap. honorando. (Viterbii, Id. Septembris). Fratrum et coepiscoporum nostrorum graves querelae super gravibus fratrum vestrorum excessibus apostolicis auribus saepius inculcatae animum nostrum nequeunt non turbare, cum in nostrum et generalis Ecclesiae scandalum et animarum suarum periculum et ordinis vestri dispendium attententur; qui apostatantes a Domino, et a puritate sui ordinis recedentes, in superbia sua usque adeo effrenantur ut in faciem Romanae Ecclesiae matris suae, quae fratres militiae Templi suis beneficiis fovere non desinit, maculam impingere non verentes, audeant publice praedicare quod per apostolicae sedis indulta cujuscunque civitatis interdictae vel oppidi omnes ecclesiae successive in eorum jucundo adventu debeant aperiri, et ibidem divina officia celebrari, prout eis nunc in ista, nunc in alia videbitur expedire, non attendentes quod ex praesumptione hujusmodi contemnitur medicinalis poenae medela, imo quasi penitus enervatur. Et si ecclesias in locis praedictis habuerint, cum subjecta fuerint interdicto, non verentur solemniter, pulsatis campanis, maxime interdicto durante, apertis januis, divina in eis officia quotidie celebrare; signumque Dominicae crucis gestantes in pectore velut discipuli Jesu Christi, sed non curantes ipsius sequi doctrinam, qui prohibet scandalizari pusillum credentem in ipsum: Qui scandalizaverit, inquiens, unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII), non solum scandalum pusillorum contemnitur, sed etiam Ecclesiae generalis, et cupiditatis aestibus anhelantes non declinant mendacia, dum utentes doctrinis daemoniorum, in cujuscunque tructanni pectore crucifixi signaculum imprimunt, et cum eis ad praedicandum euntes, onusti pondere peccatorum, jam non curant quasi longam restem addere peccata peccatis, afferentes quod quicunque, duobus vel tribus denariis annuis collatis eisdem, se in eorum fraternitatem contulerint, carere de jure nequeant ecclesiastica sepultura, etiamsi fuerint interdicti; ac per hoc adulteri, usurarii manifesti, et alii criminosi suppositi ecclesiastico interdicto, ex hujusmodi insolentia in eorum coemeteriis quasi fideles et catholici tumulantur; et ita ipsi a diabolo captivati, fidelium animas captivare non desinunt, cum eas quas mortuas sciunt, vivificare nituntur. Proh dolor! jam non moderate utentes mundo velut religiosi homines propter Deum, sed ut suas impleant voluptates religionis imagine utuntur solummodo propter mundum. Et cum debuissent aliis esse odor vitae in vitam, facti sunt odor mortis in mortem. Et licet per haec et alia nefanda, quae idcirco plenius exaggerare subsistimus ne cogamur gravius vindicare, apostolicis privilegiis, quibus tam enormiter abutuntur, essent merito spoliandi, cum privilegium mereatur amittere qui permissa sibi abutitur potestate, quia tamen ad profectum vestri ordinis aspiramus, prudentiam tuam monemus et exhortamur attente, per apostolica scripta mandantes quatenus, sicut vir honestatis militiae Templi zelator, haec quae tibi mandavimus, subditis tuis omnibus studeas fideliter ac prudenter exponere, ut per nostram et tuam exhortationem correcti, a tam enormi et pestifera foeditate valeant liberari, et quos divini amoris respectus et nostrae commonitionis auctoritas a malo non revocat, tu severitate coerceas ecclesiasticae disciplinae. Alioquin, si quid mali ex hoc vobis acciderit in futurum, non nobis sed vobis poteritis merito imputare. Caeterum praecipias universis ut legatos nostros studeant honorare, qui de ipsis graviter conqueruntur.

Datum Viterbii, Idibus Septembris, anno decimo.

CXXII. JOANNI REGI ANGLORUM ILLUSTRI, Ut procuratorem mittat ad sedem apostolicam. (Viterbii, III Non. Septembris.) Saepe per nostras litteras te, quem sicut novit ipse qui scrutatur renes et corda, sincera diligimus in Domino charitate, recolimus monuisse ut tuae saluti consulens et honori, charissimae in Christo filiae B. quondam Anglorum reginae illustri super dotalitio suo, medietate mobilium inclytae recordationis Richardi fratris tui, et quibusdam aliis quae dicta regina sibi competere asserebat, sic satisfacere procurares quod ei nulla de te justa remaneat materia conquerendi, et majestatem complacares divinam, quam propter hoc videbaris graviter offendisse. Quoniam preces et monitiones nostrae te ad satisfaciendum eidem minime induxerunt, sicut ipsius saepius replicata conquestio declaravit, negotium ipsum venerabilibus fratribus nostris Eliensi et Wigorniensi episcopis commisimus audiendum et etiam aliis primitus citra mare. Sed nec sic, prae magnitudine regalis potentiae, septennio jam elapso, suam super iis potuit justitiam obtinere, cum nullus impertiturus eidem patrocinium audeat in Angliam transfretare. Cum igitur ex injuncto nobis apostolatus officio viduis et orphanis simus specialiter in justitia debitores, nec velimus deferre homini contra Deum, qui viduam voce prophetica praecipit defensari, magnitudini regiae per apostolica scripta mandamus quatenus usque ad festum Epiphaniae Domini proximo venturum per procuratorem idoneum te nostro conspectui repraesentes, exhibiturus praedictae reginae vel procuratori suo super praemissis et aliis, si qua forte adversus te duxerit proponenda, in praesentia nostra quod ordo dictaverit rationis. Alioquin extunc, quia ipsi non possumus in suo jure deesse, ne forte contra nos clamet in coelum et Dominus exaudiat ejus vocem, quantum de jure poterimus, in ipso negotio divina favente clementia procedemus. Nos enim praedictis episcopis nostris damus districte litteris in praeceptis ut tibi supradictum terminum assignare peremptorium non postponant.

Datum Viterbii, III Nonas Septembris, anno decimo.

CXXIII. ALTEROCCAE MULIERI ET MONTANELLO NATO EJUS. Confirmatur eis sententia lata per legatum sedis apostolicae. (Viterbii, II Id. Septembris.) Ranutius de Clera duas habens filias, te videlicet Alteroccam et Ajectam, matrem insuper Cleram, et uxorem nomine Adelasiam, in extremis positus condidit testamentum, tibi scilicet Alteroccae filiae puberi, ultra dotem quam antea dederat, quamdam domum et hortum in eodem testamento relinquens, Ajectae vero impuberi reliquit caetera bona sua, adjiciens ut tu Alterocca et soboles quam gestabas in utero, cum eo tempore praegnans esses, Ajectae succederetis eidem, si absque liberis moreretur. Tutoribus insuper quos dictae Ajectae impuberi filiae dederat idem testator injunxit ut eamdem cum omnibus bonis suis matrimonio copularent. Mortuo testatore, tutores ipsi Ajectam cum omnibus bonis suis eidem relictis a patre jure Lombardo cuidam Petro nomine in conjugem tradiderunt, quae cum per quadriennium cohabitasset eidem, et ex eo filium suscepisset, tandem sine liberis est defuncta, cujus bona maritus ejus superstes aliquando tempore possedit in pace, qui cum alia muliere matrimonium contrahens, et filios suscipiens ex eadem, diem clausit extremum. Postmodum autem inter vos ex parte una et filios ejusdem Petri ac Raynerium tutorem eorum ex altera super bonis praedictis ejusdem Ajectae suscitata materia quaestionis, coeperunt coram Guezio judice Tuscanensi ad invicem litigare; coram quo vos bona quondam Raynutii patris tui, filia Altarocca, tanquam ex causa fideicommissi vel substitutionis sibi debita petiistis, Raynerio supradicto tutore filiorum praedicti Petri ex adverso dicente quod obstabat vobis annalis praescriptio, usucapio pro dote, ac longi temporis silentium diuturnum. Allegabat insuper idem tutor quod de bonis illis tam tertia Clerae praedicti R. testatoris matris, et tertia Adelasiae uxoris ejusdem, quam etiam quarta per Trebellianum nomine ipsius Ajectae, erant ante omnia deducendae. Dictus vero judex, utriusque partis allegationibus et rationibus diligenter inspectis, supradictum Raynerium nomine pupillorum in restitutionem bonorum quondam Raynutii condemnavit; tertia Clerae primo deducta, quam Ajectae ac viro suo donaverat, de qua in substitutione quam fecit Raynutius non videtur aliquatenus cogitasse; deducta quoque tertia Adelasiae, quam ipsa Raynerio vendiderat supradicto. Praecepit etiam idem judex de iis rebus illas tertias deducendas de quibus deduci poterant secundum Tuscanensis consuetudinem civitatis. Deduci quoque quartam per Trebellianum idem judex injunxit, cum etiam quilibet extraneus restitutione gravatus eam deducere potuisset. Sed utraque pars ab illa sententia provocavit. Postmodum vero dilectus filius . . praefectus Urbis, qui eo tempore de appellationum causis in partibus Tusciae auctoritate sedis apostolicae cognoscebat, ad petitionem supradicti Raynerii vos ad suam praesentiam evocavit, in festo Sancti Andreae tunc proximo futuro vobis terminum peremptorium praeficiendo, quo vos conspectui praesentaretis ipsius, sententiam recepturi. Cumque vos coram eo nequaquam comparuissetis termino constituto, bonae memoriae Bartholomaeus judex Viterbiensis de mandato ipsius praefecti contra vos, tanquam in contumaces, sententiam promulgavit hoc modo, sententiam Guezii, in eo quod Raynerium nomine pupillorum absolvit, ratam esse pronuntians; in quibus vero condemnavit eumdem, sententiam pronuntiavit injustam, et legitime provocatum; adjiciens ut si tu Altarocca in morte patris minus legitima habuisses, computata dote ac aliis bonis patris, condemnabat in supplementum illius Raynerium nomine pupillorum, a qua sententia fuit postmodum appellatum. Cum autem propter hoc vos et pars altera ad nostram praesentiam venissetis, dilectum filium nostrum G. Sanctae Mariae in Porticu diaconum cardinalem vobis et parti adversae concessimus auditorem. Coram quo cum pars Raynerii peteret sententiam Bartholomaei judicis confirmari, pars vestra respondit quod licet in festo Sancti Andreae, sicut praedictum est, a praefecto terminus fuerit constitutus, nihilominus tamen ad vestram instantiam in octavam ejusdem Nativitatis idem terminus fuerat prorogatus, sicut per unicum testem vestrum et alterum partis adversae manifestissime probatur, propter quod dicebatis illam sententiam nullam esse, utpote dilatione pendente prolatam; maxime cum ante diem praefixum citatio facta fuerit per venerabilem fratrem nostrum episcopum Suanensem, ad quem medio tempore nostrae litterae super ipso negotio fuerant impetratae, sicut per depositiones testium videtur esse probatum. Postquam itaque super iis et aliis coram cardinale praedicto inter vos et partem alteram fuit diutius litigatum, ipse, habito consilio peritorum, de mandato nostro sententiam supradicti Bartholomaei judicis propter causas praedictas pronuntiavit penitus nullam esse, sententiam vero Guezii judicis, in eo quod dixit tertiam Clerae ac tertiam Adelasiae integraliter deducendas, idem cardinalis pronuntiavit injustam et ab ipsa legitime provocatum diffiniens sic illas tertias deducendas, ut legitima portio tibi Alteroccae debita jure naturae tibi salva sit in utraque, ad cujus restitutionem dictum Raynerium condemnavit. In eo vero quod quartam per Trebellianum idem Guezius censuit retinendam, sententiam confirmavit ejusdem, ita videlicet quod fructus de bonis ipsius a tempore litis contestatae percepti computentur in ea, qui si suffecerint ad quartam et fructus ejus, eo nomine alia deductio nulla fiat, alioquin juxta quantitatem fructuum perceptorum computationis ratio habeatur. Quia vero pater Ajectae ipsam in legitima non potuit aggravare, legitimam ipsam, ejus videlicet partis quae jam dictae Ajectae debebatur ab intestato, deducendam censuit et etiam retinendam, ita videlicet quod deductio fiat tantummodo de iis rebus de quibus secundum Tuscanensis consuetudinem civitatis fieri consuevit. In eo vero quod idem Guezius condemnavit Raynerium, nomine pupillorum suorum, ad restitutionem vobis residui faciendam, ipsius sententiam confirmavit. Nos igitur ejusdem cardinalis sententiam exigente justitia promulgatam ratam habentes, ipsam auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti privilegio communimus. Nulli ergo . . . nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Viterbii, II Idus Septembris, anno decimo.

CXXIV. OTONIENSI EPISCOPO. Ut presbyter qui digitum sinistrae manus amisit, ministrare possit. (Viterbii, XIV Kal. Octobris.) Veniens ad praesentiam nostram O. presbyter humili nobis insinuatione monstravit quod cum ante domum suam quidam homines invicem rixarentur, et ipse casu domum exivisset eamdem, unus de rixantibus, nulla ejusdem presbyteri praecedente culpa, irruens in eumdem, diabolo instigante, sinistrae manus digitum amputavit eidem. Unde nobis humiliter supplicavit ut exsequendi suum officium ei licentiam concedere dignaremur. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, si est ita, presbyterum ipsum in ordine suo, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, libere ministrare permittas. Quaedam enim interdum impediunt promovendum quae non dejiciunt jam promotum.

Datum Viterbii, XIV. Kal. Octobris, anno decimo.

CXXV. ARCHIEPISCOPO VARISIENSI, ET EPISCOPO SALIMBRIENSI, ET DECANO S. MARIAE DE BLAKERNA CONSTANTINOPOL. Ut Reclericum instituant in ecclsia de Kufan. (Viterbii, XV Kal. Octobris.) Cum provisio clericorum opus in se contineat pietatis, quae promissionem habet vitae quae nunc est pariter et futurae, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus ecclesiam insulae de Kufan, quae vacare proponitur, dilecto filio R. clerico charissimi in Christo filii nostri Henrici Constantinopolitani imperatoris illustris, ecclesiasticum beneficium non habenti, auctoritate apostolica, sublato appellationis obstaculo, conferatis, et faciatis ipsam ab eo pacifice possideri, contradictores, si quos inveneritis, vel rebelles per censuram canonicam compescendo. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum Viterbii, XV Kal. Octobris, anno decimo.

CXXVI. MORAVIENSI EPISCOPO. Committitur ei causa monasterii de Melros. (Datum, ut in alia. Olim exposita nobis a dilecto filio . . . abbate et conventu de Melros Cisterciensis ordinis quaestione quod nobilis vir P. comes de Bonbar dioecesis Sancti Andreae partem cujusdam pasturae, quam legitime fuerant assecuti, per violentiam occupasset, ipsis in aliis injuriosus existens, venerabili fratri nostro episcopo et dilectis filiis . . . Sancti Andreae et . . . Laodensi dioecesis Sancti Andreae archidiaconis causam ipsam sub certa forma commisimus terminandam. Citato vero, sicut accepimus, comite saepius ab eisdem judicibus per legitima intervalla, pluribus peremptoriis postmodum inculcatis, nec ultimo peremptorio comparente, licet in ejus notitiam devenisset, dicti judices ipsum absentem per contumaciam praesumentes, de virorum prudentum consilio, quia mortis periculum vel membrorum vel ad minus, sanguinis effusio timebatur si causa rei servandae missio in possessionem rerum fieret petitarum, poenam sanctionis legitimae in formam aliam commutantes, maneria ipsius nobilis supposuerunt ecclesiastico interdicto, excepto parvulorum baptismo et communione ac poenitentiam infirmorum. Caeterum eo ad judicium veniente, cautioneque judicio sisti ab eo recepta, salvis exemptionibus quae sibi competere poterant, et interdicti sententia relaxata, in die peremptorio, qui ad omnes exceptiones dilatorias proponendas comiti fuerat assignatus, ex parte ipsius fuit proposita fori exceptio, utcunque vallata triplici ratione: scilicet obtentu personae, quia laicus; respectu rei, quia erat laicum tenimentum; juris communis beneficio, eo quod actor sequi debeat forum rei. Cum autem iis rationibus objiceretur responsio ex adverso, judices memorati videntes quod haec omnia nos non latuerint, cum de ipsis in nostris litteris fecerimus mentionem, et generalis consuetudo sit in partibus illis hactenus observata ut clericus laicum in foro possit ecclesiastico convenire, praesertim de rebus in puram eleemosynam piis locis collatis, interlocuti fuerunt exceptionem non esse hujusmodi admittendam. Sane pars comitis, opinione sua conspiciens se frustratam, incoepit personam dicti episcopi recusare, proponens quod cum quamdam ecclesiam capellam diceret alterius Ecclesiae in qua jus patronatus habebat, et ne quis in ea in ejus institueretur praejudicium sedem apostolicam appellasset, idem episcopus quemdam ab alio praesentatum post appellationem ad nos interpositam instituit in eadem; qui super hoc etiam, eo quod poenam, etsi fuisset contumax, contra juris formam asseruit commutatam, exhibito tam de jure quam de facto responso, quia credebat eos velle procedere hujusmodi exceptionibus non admissis, ad nostram audientiam appellavit; per quam appellationem quamdam exspoliationem in modum exceptionis objecit, ut partem aliam repelleret ab agendo; ad quam probandam uno primo et ad habendam instrumentorum copiam de quibus in nostris litteris mentio habebatur, et ea, si posset fieri, reprobanda post alio terminis habitis et receptis, ad utrumque diem monachis venientibus, comes non comparuit, nec pro se misit aliquem responsalem, peremptorium alium contemnere non formidans. Processu vero temporis quidam praefati comitis procurator super iis querimoniam nobis exponens, ad dilectos filios abbatem Sanctae Crucis et priorem de insula Sanctae Columbae et magistrum A. rectorem ecclesiae de Cretton Dukeldensis et Sancti Andreae dioecesum apostolicas litteras impetravit; in quibus mandavimus quod si ea quae nobis suggesserat idem comes, narratione veridica niterentur, scilicet quod licet proposuisset coram primis judicibus litteras nostras veritate fuisse tacita impetratas, proposito etiam quod ipsius judicium poterat declinare pro eo quod ipse in aliis causis cum contra justitiam aggravarat, et post appellationem ad nos interpositam eidem injurias non modicas irrogare praesumpserat, ac terram suam sine ulla certa vel rationabili causa ecclesiastico supposuerat interdicto, et paratus esset probare has causas et alias manifestas ob quas saepedictum episcopum merito recusare poterat ut suspectum, nihilominus tamen dictus episcopus de objectis probationes recusans admittere, interlocutoriam protulerit ut coram eo deberet in ipso negotio respondere, atque ab hoc ex parte comitis ad nostram exstiterit audientiam appellatum, revocato in statum debitum quidquid occasione litterarum ipsarum contra ipsum comitem invenirent perperam attentatum, audirent causam, et eam appellatione remota fine debito terminarent, et facerent quod decernerent per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Quibus R. monachus ejusdem monasterii in litterarum nostrarum audientia contradicens, suam fecit ipsis litteris narrationem apponi. Verum coram secundis judicibus super iis quae nobis fuerant nuntiata litigio aliquantulum ventilato, quia eis judicibus de propositis aliter constare non poterat, ipsi judices testes super priori processu negotii admittentes et examinantes cum diligentia, et attestationibus publicatis, dantes licentiam partibus objiciendi et in dicta testium et personas, post objectiones utrinque propositas in dicta et testes, ad nos totum negotium remiserunt, diem partibus praefigentes Dominicam qua cantatur: Quasi modo geniti, quo sufficienter instructae vel per se vel per procuratores legitimos nostro se conspectui praesentarent. Parte quidem dictorum abbatis et conventus se nobis cum litteris judicum secundorum et attestationibus et objectionibus mutuis eodem termino praesentante, ac eisdem dilecto filio nostro G. Sanctae Mariae in Porticu diacono cardinale a nobis auditore concesso, cum pars alia nec venerit nec aliquem pro se miserit diutius exspectata, nos volentes partium laboribus parcere ac expensis, visis omnibus scriptis et diligentius intellectis, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus ad ea quae tam a prioribus quam secundis judicibus acta sunt non habens respectum, indicans partibus ut infra quindecim dies utraque tibi collegam assignent virum idoneum et honestum, cum quo, appellatione remota, justitia mediante, nec obstante fori exceptione superius memorata, in causa procedas, et si utraque vel altera noluerit tibi assignare collegam, tu nihilominus sine utroque vel cum altero tantum mandatum apostolicum exsequaris; idem facturus, si uterque vel alter noluerit interesse.

Datum, ut in alia.

CXXVII. NOBILI VIRO MAIONI COMITI INSULARUM CEPHALONIAE AC JACINTI. Indulgetur ut possit eligere confessorem. (Viterbii, XVII Kal. Octobris.) Quoniam illius locum, licet immeriti, tenemus in terris qui cum nolit mortem peccatoris, sed potius ut convertatur et vivat, post poenitentias delinquentium peccata dissimulat correctorum, et tanto poenitentibus et conversis plenioris suae gratiae munus impendit quanto majus gaudium est Deo et angelis ejus super uno peccatore poenitentiam agente quam supra nonaginta novem justos qui se credunt poenitentiae beneficio non egere, exsultavimus plurimum et delectati sumus in iis quae de tua devotione ad nostram notitiam devenerunt. Sicut enim apostolatui nostro per tuas litteras humiliter intimasti, licet hactenus quasi piraticam vitam ducens, multa commiseris in tuae salutis dispendium et injuriam Creatoris, nunc tamen conditionem tuae fragilitatis agnoscens, veniam postulas de commissis, et ut tanquam posteriorum oblitus, ad anteriora te sollicitus et devotus extendas, offensas praeteritas novae satagis conversationis studio compensare, ad obsequium Jesu Christi ac subsidium terrae sanctae totis viribus elaborans. Propter quod Altissimo grates referimus quas valemus, qui te tam misericorditer ex alto respexit, ut et de praeteritis excessibus doleas, et in operibus meritoriis te studeas exercere, propositum tuum eo amplius in Domino commendantes quo sollicitus ad utiliora te erigas, et tam temetipsum quam terram tuam sedis apostolicae potestati cum fervore omnimodae devotionis exponis. Ut igitur desiderii tui votum fine feliciori claudatur, nobilitatem tuam rogandam duximus et monendam, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus alicui discreto sacerdoti universa peccata tua humili confessione reveles; et ab ipso poenitentiam recipiens salutarem, juxta posse tuum satisfactionem exsequi studeas quam tibi duxerit injungendam. Nos enim reddentes te de gratia nostra securum, benedictionis nostrae te clypeo communimus, sperantes quod si in assumpto devotionis proposito perduraveris, praeter coelestis retributionis commodum quod acquires, etiam in bonis temporalibus non modica suscipies incrementa.

Datum Viterbii, XVII Kal. Octobris, anno decimo

CXXVIII. ARCHIEPISCOPO PATRACENSI. Scribit ei ut episcopum Cephaloniae reducat ad obedientiam sedis apostolicae. (Viterbii, XIV Kal. Octobris.) Ad nostram noveris audientiam pervenisse quod in insula lacinto, quae ad dilecti filii nobilis viri Maionis comitis Cephaloniae pertinet ditionem, quidam episcopus Graecus non solum sedi apostolicae inobediens et rebellis existit, ejus dispositionibus omnino parere contemnens, verum etiam vitam ducit in multorum scandalum dissolutam. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, si est ita, eumdem episcopum moneas attentius et inducas ut sedi apostolicae omnimodam obedientiam et reverentiam studeat exhibere, vitam et mores suos in melius commutando, prout gravitas officii pontificalis exposcit. Si vero monitis tuis acquiescere forte contempserit, tu, ipso ab Ecclesiae suae cura prorsus amoto, facias eidem Ecclesiae de persona idonea sublato appellationis obstaculo canonice provideri, contradictores vel rebelles per censuram ecclesiasticam monitione praemissa compescens.

Datum Viterbii, XIV Kal. Octobris, anno decimo.

CXXIX. EPISCOPO PLACENTINO Ut monasterium de Patramarina cogat ad restitutionem certorum bonorum. (Viterbii, XVIII Kal. Octobris.) Nostro noveris apostolatui intimatum quod cum inter dilectos filios cardinalem civem Januensem et J. filium quondam Vassall. Sinor. super bonis matris cardinalis ipsius et novercae nihilominus ejusdem J. quaestio emersisset, quia constitit interim quod mater cardinalis praedicti monasterio Sancti Michaelis de Petra Martina obtulerat se ac sua, idem J. bona praedicta plus quam centum libras valentes pro triginta libris Januensibus ab abbate monasterii memorati emptionis sibi titulo acquisivit. Cum igitur sustinere nolimus ut idem monasterium tam enormiter in alienatione praedicta laedatur, per apostolica tibi scripta mandamus ut abbatem et monachos ejusdem loci moneas attentius et efficaciter inducere non postponas ut ad recuperanda bona praedicta prosequantur in tua praesentia rationem. Alioquin, cum aequius sit et magis consonum rationi ut idem cardinalis potius quam extraneus saepedicta bona obtineat, quae matris suae quondam fuisse noscuntur, volumus et mandamus ut eisdem abbati et monachis firmiter ex parte nostra praecipias ut omne jus et actiones quas habent ad recuperanda bona praedicta, saepedicto cardinali appellatione remota cedere non postponant, ita videlicet quod monasterium ipsum idem cardinalis servet indemne, ac pro tanto beneficio vassallus fiat ejusdem monasterii pariter et defensor, quemadmodum coram nobis ipse promisit.

Datum Viterbii, XVIII Kal. Octobris, anno decimo.

CXXX. UNIVERSIS FIDELIBUS NOSTRIS PER PATRIMONIUM BEATI PETRI APOSTOLI CONSTITUTIS. Qualiter Paterini et eorum fautores puniantur. (Viterbii, IX Kal. Octobris.) Ad eliminandam omnino de patrimonio beati Petri haereticorum spurcitiam, servanda in perpetuum lege sancimus ut quicunque haereticus, et maxime Paterenus, in eo fuerit inventus, protinus capiatur et tradatur saeculari curiae puniendus secundum legitimas sanctiones. Bona vero ipsius omnia publicentur; ita ut de ipsis unam partem percipiat qui ceperit illum, alteram curia quae ipsum punierit, tertia vero deputetur ad constructionem murorum illius terrae ubi fuerit interceptus. Domus autem in qua haereticus fuerit receptatus funditus destruatur, nec quisquam eam reaedificare praesumat; sed fiat sordium receptaculum, quae fuit latibulum perfidorum. Credentes praeterea et defensores ac fautores eorum quarta bonorum suorum parte multentur, quae ad usum reipublicae deputetur. Quod si vel hoc modo puniti, rursus in similem fuerint culpam prolapsi, de locis suis penitus expellantur, nec unquam revertantur ad illa, nisi de mandato summi pontificis, digna satisfactione praemissa. Proclamationes autem aut appellationes hujusmodi personarum minime audiantur; nec quisquam eis in qualibet causa respondere cogatur, sed ipsi cogantur aliis respondere. Judices autem, advocati, et notarii nulli eorum suum impendant officium. Alioquin eodem officio perpetuo sint privati. Clerici vero non exhibeant hujusmodi pestilentibus ecclesiastica sacramenta, nec eleemosynas aut oblationes eorum accipiant. Similiter Hospitalarii ac Templarii et quilibet regulares. Alioquin suo priventur officio, ad quod nunquam restituantur absque indulto sedis apostolicae speciali. Quicunque praeterea tales, videlicet credentes, fautores, receptatores et defensores haereticorum praesumpserint ecclesiasticae tradere sepulturae, usque ad satisfactionem idoneam anathematis gladio feriantur. Nullus talium admittatur ad testimonium, nec ad aliquod publicum officium vel commune consilium assumatur. Et qui talem elegerit, tanquam haereticorum fautor praedicta poena multetur. Statutum istud in capitulari scribatur, ad quod annuatim jurent potestates, consules seu rectores; nec unquam removeatur ex illo, ut semper jurent ipsum statutum se firmiter servaturos. Et quicunque contempserit aut neglexerit illud servare, depositus a regimine, centum librarum poenam incurrat solvendam cuicunque summus pontifex jusserit assignari. Nulli ergo, etc. hanc paginam nostrae constitutionis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Viterbii IX Kal. Octobris, anno decimo.

CXXXI. UNIVERSIS TAM CLERICIS QUAM LAICIS IN PATRIMONIO BEATI PETRI APOSTOLI CONSTITUTIS. Ne quid adversus leges et canones attentetur. (Datum, ut in alia. ) Cum ex officii nostri debito teneamur tam clericis quam laicis paterna sollicitudine providere, ne contingat istos aut illos injuriam perpeti vel injuriam perpetrare, constitutiones iniquas contra leges et canones a laicis promulgatas aut etiam promulgandas adversus ecclesias seu viros ecclesiasticos non solum spirituali sed etiam temporali auctoritate damnamus penitus et cassamus, sub debito fidelitatis et interminatione anathematis inhibentes ne constitutiones hujusmodi nequiter observare praesumant. Nos enim quidquid earum occasione contra ecclesias vel personas ecclesiasticas fuerit attentatum decernimus irritum et inane, non obstante aliquo juramento quod super earum observatione praestitum esse dicatur, cum illud tanquam illicitum, non debeat observari. Judicibus autem et tabellionibus inhibemus ne secundum hujusmodi constitutiones damnatas suum praesumant officium exercere, si officii sui cupiunt periculum evitare.

Datum, ut in alia.

CXXXII. UNIVERSIS FIDELIBUS NOSTRIS PER PATRIMONIUM BEATI PETRI APOSTOLI CONSTITUTIS. Hortantur ad pacem et concordiam, et ut nullus alium offendat. (Datum, ut in alia. ) Cum juratum sit a comitibus et baronibus, potestatibus et consulibus, pacem et justitiam et securitatem stricte ad mandatum nostrum servare, universitati vestrae mandamus quatenus veram pacem servantes, nequaquam vos invicem offendatis, neque communitas communitatem, neque persona personam, neque communitas offendat personam, exceptis raptoribus et praedonibus, et exceptis bannitis et diffidatis; ad quos puniendos rectori apostolici patrimonii, quoties requisiti fueritis, impendatis auxilium opportunum. Si vero quisquam offenditur, non statim reoffendat, sed moneat prius ut emendet offensam. Et si super emendatione orta fuerit contradictio, nisi per alium sedari potuerit, ad arbitrium rectoris apostolici patrimonii referatur. Alioquin, diffidatus ab eo tanquam hostis publicus impugnetur. Cum autem orta fuerit inter aliquos controversia, per concordiam vel judicium terminetur; sitque judicium penes eum cui competit jurisdictio, salvis semper appellationibus ad nos vel rectorem apostolici patrimonii legitime factis aut etiam faciendis. Si vero quisquam infra beati Petri patrimonium constitutus modum istum servare contempserit, ab omnibus secundum mandatum rectoris apostolici patrimonii arceatur. Si quis autem auctoritate sua praedam acceperit vel accipi fecerit, seu aliquid furatus fuerit vel furari fecerit, praedam et furtum tam ipse, quam ille qui scienter emerit, cum poena dupli restituat. Qui vero furtum vel hujusmodi praedam emerit ignoranter, ea restituat absolate, nulla recompensatione sibi praestita vel praestanda; sed emptor adversus venditorem suam habeat actionem. Haec omnia injungimus sub debito praestiti juramenti comitibus et baronibus, potestatibus et consulibus observanda; ut et ipsi ea fideliter servent, et per districtus suos faciant ab aliis observari. Salvo semper in omnibus apostolicae sedis mandato.

Datum, ut in alia.

CXXXIII. NIVERNENSI ET AURELIANENSI EPISCOPIS ET ABBATI CURIAE DEI CISTERCIENSIS ORDINIS AURELIANENSIS DIOECESIS. De Alberico Remensi electo. (Viterbii, Kal. Octobris,) Illa venerabiles fratres nostros Parisiensem et Atrebatensem episcopos et dilectum filium abbatem de Claromarisco credimus honestate pollere ut super ordinatione Remensis Ecclesiae, quam eis duximus committendam, bono zelo processerint; praesertim cum is quem ipsi ecclesiae praefecerunt sit vita, scientia, et fama praeclarus. Nos autem ad hoc, Deo teste, summo desiderio aspiramus ut in Ecclesia Dei tales ad praelationis officium assumantur qui non sint mercenarii, sed pastores, plebes sibi commissas verbo pariter et exemplo docturi. Porro, dilecti filii Theobaldus de Pertico archidiaconus et P. de Stampis canonicus ecclesiae memoratae, inter caetera quae contra praedictorum episcoporum et abbatis processum per suas nobis litteras intimarunt, hoc contra magistrum Albericum in Remensem archiepiscopum nominatum specialiter expresserunt, quod erat irregularis, indiscretus, et manumissus. Unde, cum irregularis non congrueret officio, indiscretus oneri, et manumissus honori, episcopis qui, ad ejus consecrationem convenerant interdicere curaverunt ne talem praesumerent in episcopum consecrare, cum dictus P. interrogantibus ipsis episcopis respondisset quod coram eis hoc die data probaret. Sed praefatus Parisiensis episcopus, qui ad promotionem illius omnimodis intendebat, nemine contra Petrum nisi duntaxat ipso judice replicante, duos presbyteros convocavit, quorum testimonia contra Petrum absentem et ignorantem super infamia clam recepit, et sic admissus non fuit ad tantam irregularitatem probandam, videlicet quod cum vidua conjugalem copulam contraxisset. Eo igitur inordinate repulso, post appellationem ad sedem apostolicam interpositam, fecit illum utcunque in episcopum consecrari. Caeterum episcopi et abbas praedicti suis nobis litteris intimarunt quod in ipso negotio juxta formam mandati apostolici procedentes, praefatum Albericum Parisiensem archidiaconum, virum approbati testimonii, et apud Deum et homines vita, moribus, et scientia gratiosum, sub attestatione divini judicii sibi facta, de corde puro et conscientia bona et fide non ficta praefecerunt Remensi Ecclesiae in pastorem, et fecerunt eidem, convocatis suffraganeis, munus consecrationis impendi, quorum assertioni Remense capitulum et suffraganei qui consecrationi ejus interfuerant concordabant, sicut eorum ad nos directae litterae protestantur. Quia vero praenominati archidiaconus et canonicus apud nos per iteratas litteras institerunt ut super hoc veritatem faceremus inquiri, quantumcunque nobis molestum existat saepedictam ecclesiam molestari, nolentes tamen tantum sacramenti defectum clausis oculis pertransire, cum impedimentum hujusmodi tolerabile non existat, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus inquisita et cognita veritate, si praefatum Petrum inveneritis a tali exceptione probanda praescripto modo fuisse repulsum, eo quod inordinate actum est non obstante, denuntietis eidem et archidiacono memorato ut, si voluerint et valuerint, ambo vel alter regulariter probent sub examine vestro irregularitatem objectam; et, si eam infra duos menses probare noluerint aut nequiverint, sive quod in canonica probatione deficiant, sive quod a probatione canonice repellantur, vos dilecto filio R. subdiacono et familiari nostro, per quem pallium de corpore beati Petri sumptum, insigne videlicet plenitudinis pontificalis officii, destinamus, protinus injungatis ut illud memorato Remensis Ecclesiae praesuli secundum formam sibi datam assignet, qui, quamvis non sit nobis incredibilis aut suspectus, si tamen ad declarandam penitus famam suam se purgare voluerit ante quam pallium suscipiat, approbamus. Si vero, quod absit! sufficienter probaverit irregularitatem objectam, vos illum a regimine Remensis Ecclesiae penitus amoventes, super ordinatione ipsius, Ecclesiae procedatis secundum formam praefixam saepefatis episcopis et abbati. Et cum per sollicitudinem vestram in ea idoneus pontifex fuerit ordinatus, faciatis ei praescriptum pallium assignari, ne propter hoc cogatur ulterius laborare. Quod si, receptis probationibus, aliquid dubium vel difficile apparuerit, quod per vos nequeat expediri, totum ad nos fideliter referatis, significantes nobis plenarie veritatem; ut per vestram relationem instructi, tam circa istum quam circa illos auctore Domino procedamus sicut de jure fuerit procedendum. Si vero non omnes iis exsequendis . . duo vestrum, etc., sublato cujuslibet contradictionis, et appellationis et recusationis obstaculo, etc.

Datum Viterbii, Kal. Octobris, anno decimo.

CXXXIV. EISDEM. Ut pallium eidem Alberico tradatur. (Datum, ut in alia. ) Cum sine pallio metropolitanus non possit plenitudinem pontificalis officii exercere, gravis quidem, non solum Ecclesiae, verum etiam toti Remensi provinciae immineret jactura, si circa ejus antistitem donatio pallii nimium differretur. Ne igitur Theobaldus de Petrico archidiaconus et Petrus de Stampis canonicus Ecclesiae memoratae per excogitatam malitiam procurent diffugium vel latibulum ut infra tempus in aliis litteris designatum negotium vobis commissum sortiri non possit effectum, nos malignis adinventionibus obviare volentes, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus, si praedicti archidiaconus et canonicus sollicite perquisiti non poterunt inveniri, vos elapso tempore praefinito faciatis praefato praesuli pallium assignari. Salva tamen ad abundantiorem cautelam omni canonica ratione, si qua illis competere poterit contra ipsum; cum talis exceptio sit objecta quae non solum impedit promovendum, sed dejicit jam promotum, quamvis super hoc ipse non sit aliquatenus infamatus, nec incredibilis, nec suspectus utpote vir multimoda laude praeclarus.

Datum, ut in alia.

CXXXV. EPISCOPO FERNENSI. De clericis ordinatis ab episcopis non suis. (Viterbii, IV Non. Octobris.) Ex parte tua fuit propositum coram nobis quod cum a tua ecclesia relegatus clericis tuae dioecesis sub poena excommunicationis duxeris inhibendum ne ad sacros ordines absque certis titulis se facerent promoveri, ipsi, tua prohibitione contempta, catervatim ad alias provincias convolantes, a diversis episcopis indifferenter se faciunt ordinari. Propter quod humiliter postulasti ut quid de talibus sit agendum, nostris te litteris instruere dignaremur. Nos igitur fraternitati tuae taliter respondemus, quod ordinati et ordinatores eorum, nisi per probabilem ignorantiam excusentur, sunt ab officio suspendendi.

Datum Viterbii, IV Nonas Octobris, anno decimo.

CXXXVI. TERDONENSI EPISCOPO. Dispensatio pro contrahendo matrimonio in secundo et tertio, causa pacis. (Viterbii, Kal. Octobris.) Sicut ex tuarum accepimus serie litterarum, inter quosdam Terdonenses cives, propter homicidium quod quidam ex eis dicitur perpetrasse, grave scandalum est exortum. Verum, ne odium prosiliret ad actum, interfecti consanguinei quamdam ipsius neptem nepoti homicidium perpetrantis nisi sunt matrimonialiter copulare, inter eos contractis jam sponsalibus de praesenti. Sed, quia contrahentes praefati secundi generis affinitatis gradu tertio se contingunt, ipsum contrahi matrimonium permittere noluisti. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus cum ex hoc bonum non modicum valeat provenire, ipsos, si aliud canonicum non obsistat, inter se contrahere matrimonium ex dispensatione permittas.

Datum Viterbii, Kal. Octobris, anno decimo.

CXXXVII. ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ABBATIBUS, ET ALIIS TAM CLERICIS QUAM LAICIS PER REGNUM UNGARIAE CONSTITUTIS. Ut legatum sedis apostolicae honorifice recipiant. (Viterbii, Non. Octobris.) Fundamentum et fundator Ecclesiae Dominus Jesus Christus, postquam splendore suae divinitatis inflammavit testam fragilitatis humanae, ut drachmam perditam reperiret et pius pastor ad caulas, ubi nonaginta novem reliquerat, errabundam ovem propriis humeris reportaret, usque adeo erga salutem humani generis quotidiana remedia incessanter exhibuit ut si quis a catholica fide non devians hoc velit subtiliter intueri, sicut ipse est totius gratiae plenitudo, sic ad plures circa nostrae conditionis miserias miserationes ejus exuberant, ut in omnibus ipsius perfectio nostrum suppleat imperfectum. Inter caetera sane quibus Christiano populo propter varias plagas criminum quasi semivivo relicto per ipsius prudentiam sunt provisa remedia, conveniens antidotum in soliditate sedis apostolicae renovavit, eam totius Christianitatis caput constituens et magistram, a qua, sicut unguentum in capite quod descendit in barbam et ad oram etiam vestimenti, panis intellectus et vitae ad alias Ecclesias cum doctrina procedat fidei et aqua sapientiae salutaris. Verum, ne inter curas continuas et praegrandes pastor ipsius et rector pro defectu imperfectionis humanae deficeret, si solus consumendus inani labore ad suam omnia sollicitudinem revocaret, attendens quod messi multae unus non sufficiat operarius, multos sibi operarios et verbi Dominici cooperatores adjungit, ac per eos exsequi cogitur quae per se non potest personaliter adimplere, ejus instructus exemplo qui et duodecim apostolos et alios septuaginta duos elegit, et binos ante faciem suam ad praedicandum direxit. Cum igitur necessitas regni Ungariae illuc exegerit legatum a nostro latere destinari, nos ad exaltationem et commodum tam regis quam regni specialiter et efficaciter intendentes eum ad partes illas non immerito duximus transmittendum quem inter fratres nostros sincera diligimus in Domino charitate, dilectum videlicet filium nostrum G. tituli Sancti Vitalis presbyterum cardinalem, virum genere nobilem, litterarum scientia praeditum, morum honestate praeclarum, discretum et providum, et suis exigentibus meritis nobis et fratribus charum admodum et acceptum, concessa sibi plenaria potestate ut evellat et destruat, aedificet et plantet quae in regno illo evellenda et destruenda, aedificanda cognoverit et plantanda. Monemus proinde universitatem vestram attentius et exhortamur in Domino, per apostolica scripta praecipiendo, mandantes quatenus praefatum cardinalem tanquam legatum apostolicae sedis et magnum in Ecclesia Dei locum habentem, imo personam nostram in eo recipientes humiliter et devote, ipsiusque salubribus monitis et praeceptis pronis mentibus intendentes, quae inter vos statuenda duxerit, tanquam devotionis filii recipiatis firmiter et servetis; de cujus nimirum circumspectione provida, et providentia circumspecta indubitatam fiduciam obtinemus quoniam dirigente Domino gressus ejus, ita regia via curabit incedere quod non declinans ad dexteram vel sinistram, ipsi Deo, nobis quoque, ac vobis pariter merito poterit complacere. Ipsi proinde universi ac singuli reverentiam debitam et devotam obedientiam, impendere satagatis; ne si, quod absit! a quoquam esset aliter attentatum, praeter ipsius cardinalis offensam, cujus censuram canonicam, si quam in contumaces aut rebelles duceret promulgandam, faceremus usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari, nostram quoque indignationem incurreret, qui secundum Apostolum omnem inobedientiam prompti sumus ulcisci.

Datum Viterbii, Nonis Octobris, anno decimo.

In eumdem modum archiepiscopis, episcopis, abbatibus et aliis tam clericis quam laicis per Dalmatiam constitutis.

CXXXVIII. ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS, ET UNIVERSIS TAM CLERICIS QUAM LAICIS PER RUTHENIAM CONSTITUTIS. Ut legatum apostolicae sedis honorifice pertractent. (Datum, ut in alia. ) Licet hactenus elongati fueritis ab uberibus matris vestrae, tanquam filii alieni, nos tamen, qui sumus in officio pastorali a Deo, licet immeriti, constituti ad dandam scientiam plebi suae, non possumus affectus paternos exuere, quin vos sanis exhortationibus et doctrinis studeamus tanquam membra vestro capiti conformare, ut Ephraim convertatur ad Judam, et ad Jerusalem Samaria revertatur. Utinam intelligere velitis sapere ac novissima providere, ut a mentibus vestris omni depulsa caligine, ad viam ab invio redeatis, qui dudum post greges sodalium evagando, vos ejus pertinaciter magisterio subduxistis quem Salvator noster universalis Ecclesiae caput constituit magistrum, inquiens, ad eumdem: Tu vocaberis Cephas (Joan. I). Et: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Et tibi dabo claves regni coelorum. Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI). Cui cum Dominus oves suas pascendas tertio repetito vocabulo commisisset, manifeste dedit intelligi eum a grege dominico alienum qui etiam in suis successoribus ipsum contempserit habere pastorem. Non enim inter has oves et illas distinxit, sed simpliciter inquit: Pasce oves meas (Joan. XXI), ut omnes omnino intelligantur ei esse commissae. Cum igitur una sit et indivisa Domini tunica, nec unquam passa sit divortium Sponsa Christi, juxta quod Sponsus in Canticis attestatur: Una est, inquiens, columba mea, una est matri suae, electa genitrici suae; viderunt eam filiae Sion, et beatissimam praedicaverunt reginae, et concubinae laudaverunt eam (Cant. VI), necesse est ut quicunque ab hujusmodi unitate recesserint, aquis submersi diluvii, partem cum angelo apostata sortiantur. Ut autem ipsius illibata unitas servaretur, unum eidem Dominus, sicut praemisimus, beatum Petrum videlicet, caput constituit et magistrum; ut quasi Noe arcam, extra quam animalia derelicta in diluvio submerguntur, salvatis caeteris infra ipsam contentis, in uno cubito consummaret, pro cujus fide, ne in sua passione deficeret, specialiter exoravit, eidem praecipiens ut fratres suos conversus aliquando confirmaret. Cum ergo innumeris fere testimoniis Scripturarum, quas vos nec convenit nec expedit ignorare, unitas Ecclesiae comprobetur, non est mirum, cum simus, licet immeriti, successores illius cui jussit Dominus pascere oves suas, si errabundas oves nitimur ad caulas reducere; ut sicut est unus pastor, sic fiat unum ovile; si totis viribus laboramus ne quodammodo difforme fiat corpus Ecclesiae, si partem aliquam ab eo contingeret separari. Ut autem ad praesens de reliquis taceamus, cum Graecorum imperium et Ecclesia pene tota ad devotionem apostolicae sedis redierit, et ejus humiliter mandata suscipiat et obediat jussioni, nonne absonum esse videtur ut pars toti suo non congruat, et singularitas a suo discrepet universo? Praeterea, quis sit an propter suam rebellionem et inobedientiam dati fuerint in direptionem et praedam, ut saltem daret eis vexatio intellectum, et quem in prosperis non cognoverant, recognoscerent in adversis. Quia igitur, charissimi fratres et filii, si digne volumus impositum nobis pastorale officium adimplere, quantum fragilitas humana permittit, vos ad ea debemus inducere per quae dispendium temporalium et aeternorum possitis periculum evitare, dilectum filium nostrum G. tituli Sancti Vitalis presbyterum cardinalem, virum genere nobilem, litterarum scientia praeditum, morum honestate praeclarum, discretum et providum, et suis exigentibus meritis nobis et fratribus nostris charum admodum et acceptum, ad partes vestras duximus destinandum, ut filiam reducat ad matrem et membrum ad caput, concessa sibi plenaria potestate ut evellat et destruat, aedificet et plantet quae in partibus vestris evellenda et destruenda, aedificanda cognoverit et plantanda. Monemus proinde, etc., ut supra usque obtinemus; quoniam dirigente Domino gressus ejus, inter vos ea curabit statuere per quae Deo, nobis quoque, ac vobis pariter merito poterit complacere.

Datum, ut in alia.

CXXXIX. CLERO ET POPULO VITERBIENSI. Ut Viterbiensis Ecclesia sit deinceps cathedralis. (Viterbii, IV Id. Octobris.) Ex privilegio felicis memoriae C. papae praedecessoris nostri cognovimus evidenter quod ipse fidem et devotionem vestram attendens, de communi fratrum suorum consilio Viterbiense oppidum honorabili civitatis nomine insignivit, et pontificalis cathedrae dignitate donavit, auctoritate statuens apostolica ut Viterbiensis Ecclesia cum Tuscanensi, Centumcellensi, atque Blendanensi, pontificalem obtineret deinceps dignitatem. Nos autem, qui fidem et devotionem vestram ipsa praesentia corporali certius sumus experti, beneficium principale plenius interpretari volentes, illam Viterbiensi sedi erga Centumcellensem et Bledanensem dioeceses honorificentiam confirmamus quam circa ipsas Tuscanensis sedes dignoscitur hactenus habuisse, cui Viterbiensis Ecclesia specialiter est unita. Statu tamen illarum sedium, Centumcellensis videlicet et Bledanensis, in suo jure manente. Nulli ergo . . . . . hanc paginam nostrae interpretationis et confirmationis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Viterbii, IV Idus Octobris, anno decimo.

CXL. CAPITULO UTICENSI. Ecclesia de Balneolis abjudicatur Petro Marco. (Corneti, VIII Kal. Novembris.) Ex literis venerabilis fratri nostri archiepiscopi et dilectorum filiorum decani Arelatensis et vestararii Nemausensis accepimus quod cum olim causam quae inter dilectum filium magistrum Petrum Marcum scriptorem nostrum et vos super ecclesia Sancti Joannis de Balneolis vertebatur, ipsis duxerimus committendam, iidem partes ad suam praesentiam citaverunt, et auditis utriusque partis allegationibus et plenius intellectis, testes receperunt productos; et quia ipsi causae finem imponere noluerunt, eamdem ad nos remiserunt sufficienter instructam, attestationes receptas suo sigillo signatas nobis fideliter transmittentes. Nos igitur auditis utriusque partis rationibus, et praedictis attestationibus diligenter inspectis, vos ab impetitione ipsius magistri Petri super dicta Ecclesia praesentium auctoritate duximus absolvendos, ipsi super eadem silentium imponentes.

Datum Corneti, VIII Kal. Novembris, anno decimo.

CXLI. UNIVERSIS COMITIBUS ET BARONIBUS PER REGNUM SICILIAE CONSTITUTIS. Ut regi Siciliae sint adjumento. (Tuscan., XVIII Kal. Novembris.) Si nec divinam nec regiam metueritis offensam, si nec noxam infidelitatis nec notam infamiae timeretis, deberetis saltem aut rerum dispendium aut corporum periculum formidare; ut hoc pavore perculsi charissimo in Christo filio nostro Friderico illustri regi Siciliae in supremo necessitatis articulo constituto debitum curaretis et necessarium auxilium impertiri. Certe cum eum alienorum violentia detinebat, qualiscunque vos probabilitas excusabat. Sed, cum ipsum suorum custodiat diligentia, quos ei pia genitrix deputavit, nulla vos potest ratio excusare ne opportunum sibi debeatis obsequium exhibere. Ut quid non improvidi praevidetis quod si vel per inimicorum incursus vel insidias proditorum aut perdiderit vitam aut regnum amiserit, novissima vestra fient pejora prioribus, cum illi procul dubio regnum sint invasuri qui nec personis parcent nec rebus, simul in unum omnibus confiscatis; sicut jam estis experti, utinam non obliti. Sera quidem erit et inutilis poenitentia cum calamitas irruerit improvisa. Unde cum adhuc tempus habetis, provideatis vobis ab ira ventura. Ipse quidem rex vester per nuntios et apices suos miserabilem nobis querimoniam deposuit, intimando quod, licet comitibus, baronibus, et civibus regni sui saepe dederit in praeceptis ut sibi necessitates multiplices patienti succurrere festinarent, ipsi, more aspidis surdae obturantis penitus aures suas ut vocem non exaudiat incantantis, in nullo sibi dignati sunt subvenire, singulis quae sua sunt procurantibus, et nullum ad ipsum habentibus ex fidelitate vel pietate respectum. Unde cum spiritualis et materialis gladius mutuo se debeant adjuvare, juxta quod legitur: Ecce gladii duo hic (Luc. XXII), idem rex nobis humiliter supplicavit ut eos qui terrenam non metuunt potestatem per censuram ecclesiasticam cogeremus ad exhibendum sibi subsidium opportunum. Nos igitur et petitionem et conquestionem ipsius justissimam cognoscentes, devotionem vestram monemus et exhortamur in Domino, per apostolica scripta praecipiendo mandantes quatenus eidem regi, etsi non quantum debetis, quantum tamen potestis, festinatum curetis subsidium exhibere in victualibus, armis, navibus, et personis, aliisque sibi multipliciter necessariis, ut vestro et aliorum fidelium suorum suffultus auxilio, imminentibus cladibus finem imponat, et regnum suum in tranquilla prosperitate gubernet. Alioquin, cum et commonitionem et comminationem duxerimus praemittendam, in rebelles et contumaces officii nostri debitum exsequemur, gravius forsan quam extiment super eos oppressionis pondus et percussionis gladium inducentes, cum acutus morbus acuta indigeat medicina. Eos autem qui obedire nobis et regi subvenire curaverint grata faciemus remuneratione gaudere.

Datum Tuscan., XVIII Kal. Novembris, anno decimo.

CXLII. CLERO ET POPULO TUSCANENSI. De privilegiis episcopi Tuscanensis. (Corneti, IV Kal. Novembris.) Justis petentium, etc., usque inclinati. Privilegium felicis memoriae Leonis IV papae praedecessoris nostri Virobono quondam episcopo Tuscanensi concessum, ne vetustate consumptum valeat deperire, praesenti pagina de verbo ad verbum jussimus adnotari, cujus tenor est talis:

Leo episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Virobono Tuscanensi episcopo ejusque successoribus in perpetuum.

Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benivola compassione succurrere, et poscentium animis alacri devotione impertire assensum, ut ex hoc divina nobis remuneratio ascribatur. Ideoque, quia tua fraternitas humiliter postulavit a nobis quatenus episcopum Sanctae Tuscanensis Ecclesiae cum plebibus, ecclesiis, capellis, fundis, casalibus, massis, villis, terris, vineis, curtibus, et silvis, vel omnibus quae sunt in dominio ejusdem episcopii, tibi tuisque successoribus confirmaremus atque corroboraremus in perpetuum, secundum jura praedecessorum tuorum, inclinati precibus tuis, per hujus praecepti seriem praefatum episcopatum Tuscanensem confirmamus atque corroboramus tibi cum omnibus sibi pertinentibus, videlicet in eamdem civitatem quae Tuscana vocatur in gyro et in circuitu episcopii, sive per totam ipsam civitatem, curtes cum domibus, plurimisque casalinis, quemadmodum tuae retines potestati, atque ecclesiam Sancti Quirici cum domibus et cellis in circuitu suo, et a foris eamdem civitatem, vineis, terris, fundis, casalibus, molendinis, ubicunque eidem ecclesiae competunt vel competere possunt. Confirmamus etiam tibi in eadem civitate ecclesiam Sanctae Dei Genitricis semperque virginis Mariae Dominae nostrae, quae olim caput episcopii exstitit, et nunc plebs facta est, cum domibus, cellis, vineis, pratis, silvis, atque mercatum usque in portam ejusdem civitatis, cum omnibus ei pertinentibus, videlicet casis et hortis et cum omni sua convenientia. Montem Sancti Hermetis cum domibus et hortis, ecclesiam Sancti Michaelis archangeli juxta fluvium Masclam cum fundis et casalibus suis, terris, hortis et silvis, cum angaralibus et tributariis suis, ecclesiam Sanctae Christinae, cum silvis, casalibus, pratis et vineis, fundum qui vocatur Casanovula, cum ponticulo et rivo Sancti Pauli; fundum Ancaranulam, vel si quis aliis vocabulis nuncupatur, cum omni eorum pertinentia vel adjacentia pariter et duorum fundorum qui vocantur Octiganum, Algorum, cum omni eorum integritate; seu et fundum qui dicitur Attevile, cum sua convenientia, sicuti transit longe lateque usque ad canam Gundimarii. Ecclesiam Sanctae Christinae in Valle, et ecclesiam Sanctae Restitutae, quae sunt juxta fluvium Martam, cum omnibus eorum pertinentiis: imo et fundum qui vocatur Planum de Mola cum terris cultis et incultis, et cum omnibus ei pertinentibus. In fluvio Masclae aquimulos sex, et in fluvio Marta tres, cum omni convenientia. In fundo qui vocatur Fontana Guaralda hortos quindecim. Montem qui nuncupatur vinea montana, cum plagis et appendiciis suis. Montascinum, Montemtremitum, Solonianum, vallem Ingonis, cum vineis, terris, et omnibus eorum pertinentiis, massaritiis, tributariis, sive angaralibus ibidem residentibus. Fundum Petrellae, fundum Muratula, vallem de Corneto, fundum qui vocatur Doliolum, fundum Marilian, fundum qui dicitur Mola, vallem quae dicitur de Nasso, montem Supponis, cum terris, pratis, silvis, vineis, hortis, paludibus, et pantanis, atque perennibus aedificiis parietinis, attignis, adjunctis, adjacentibusque eorum, vel cum omnibus eorum pertinentiis. Vallem de Vico, cum vineis et terris; fundum Sarnanum, cum ecclesia Sanctae Ruffinae, et fundum Malvanum, pariterque Cavam scameratam, et Cavam caprilem, cum omnibus eorum pertinentiis. Villam quae vocatur Peturanum, cum ecclesia Sancti Angeli infra se et terris, incensariis quoque ac tributariis ibidem residentibus, vel cum omnibus ejus pertinentiis. Item et plebem Sancti Martini quae est supra Sutrium, cum vineis, terris silvis, massaritiis et tributariis ibidem commorantibus, vel cum omnibus ejus pertinentiis. Fundum qui dicitur Capecelo, fundum Fuscignanum, fundum Landenam, fundum Caiolum, vallem Guidonis longe lateque usque ad ripam, fundum Petella, fundum qui dicitur Cartafago cum vineis, terris, et silvis, sicut extenditur usque ad fluvium Martam, scilicet usque ad vadum Prandonis. Confirmamus etiam tibi tuisque successoribus plebem Sancti Andreae in Foro, et plebem Sancti Martini in Columnate, et plebem Sancti Herasmi secus littus maris juxta Montem altum, cum domibus, cellis seu curtibus, fundis et casalibus eorum, quorumcunque vocabulis nuncupantur, famulis et famulabus ibidem residentibus et in tuo servitio et ditione permanentibus, vel cum omnibus ejus pertinentiis; simulque et plebem Sancti Sabastiani in Arenula, cum duobus fundis, videlicet Storatianum et Fabritianum, fundum qui vocatur Cavonis, fundum Ruginorula, fundum Carvaliolum, fundum Corgitellum, fundum Morazzanum, nec non et fundum Formellae. Omnia vero cum finibus, terminis, limitibusque eorum, terris, campis, pratis, pascuis, silvis, vineis, domibus, curtibus, massaritiis, incensariis, tributariis ibidem residentibus, et cum omnibus eis adjacentibus vel pertinentibus. In finibus vero maritimae, territorio Corgnetanensi, fundum qui vocatur Poppe Lupuli inde inde, cum terris cultis et incultis, qui est secus fluvium Martam, et cum omnibus ejus pertinentiis. Item et fundum qui vocatur Poppe Sanctae Mariae, cum terris cultis et incultis, plagiis quoque, et appendiciis suis, vel cum omnibus ejus pertinentiis atque Poppe juxta Waldimandiam, et terras Sancti Stephani, cum omni eorum convenientia, fundum qui vocatur Tureranzanula cum integritate sua. Plebem Sanctae Mariae quae posita est in Terquinio, cum vineis, terris, pratis et cum omnibus suis pertinentiis. In Ancarana fundos quatuor, videlicet montem Vulpium, Bultten et Saccali, cum poppis eorum ex utraque parte fluvii Martae, et cum omnibus eorum convenientiis. Fundum qui vocatur Fultona inde inde, cum suis omnibus pertinentiis. Porro confirmamus tibi tuoque episcopio, infra civitatem quae nuncupatur Orcle videlicet plebem Sancti Petri cum duabus ecclesiis Sancti Joannis et Sancti Angeli, cum curtibus, domibus in eadem civitate et aforis civitatem, terris, vineis, hortis, campis, pratis, silvis, rivis, molendinis, aquarumque decursibus, vel cum omnibus sibi pertinentibus, imo et casalem Sancti Petri, et ecclesiam Sancti Sebastiani, cum fundis et casalibus suis et omnibus eorum convenientiis, pariterque ecclesiam Sancti Angeli ad Petram fictam, cum vineis, terris et omni sua convenientia. Simili modo concedimus et confirmamus tibi, charissime frater Virbone, massam quae nuncupatur Campi, cum ecclesia Sanctae Mariae infra se, et fundum qui vocatur Cavi majore et alium qui vocatur minore, cum terris, vineis, massaritiis, angarialibus, tributariis, incensariis, et cum omni datione et persolutione quam tuis antecessoribus soliti sunt persolvere, et cum omnibus ejus pertinentiis.

Praeterea et inde inde medietatem de massa quae vocatur Forum Casii, cum vineis, terris, silvis, fundis, casalibus, curtibus, domibus, famulis et famulabus et omnibus suis pertinentiis. Pari modo et massam quae vocatur Mazzanum, inde inde, cum plebe Sancti Stephani, cum vineis, terris seu familiis, et cum sua omni convenientia, atque trium unciarum ex altera medietate suprascriptae massae foro Cassii, cum famulis et famulabus suis, seu casalibus, silvis, domibus, curtibus, et hortis, videlicet et horum fundorum Massam Lutiam, Cisoranum, Attevile, Sippizzanum, Casale, Pastorinanum, Fraginanum, vallem Petracii, furcule episcopii, Gemulo, Peculiare, Paparanum, Fornillum, Carnarum, Calianum, planum de lupo, et aliud planum, cryptam Moraldi, Cajolum, Restrictum, Vilianellum monachorum, Menorellam, Fonticela, vallem de Puzzu, montem Maurum, cum omnibus eorum adjacentiis vel pertinentiis atque colonis et colonabus ibi residentibus. Curtem Sancti Laurentii, quae nuncupatur synodochium, Cataassim cum fundis et casalibus suis, vineis quoque, terris servis, ancillis, massaritiis, tributariis, et cum suis omnibus pertinentiis. Infra castrum quod dicitur Vitterbium plebem Sancti Laurentii cum ecclesia Sancti Michaelis archangeli, cum domibus, curtibus infra ipsum Castellum et aforis, fundis, casalibus, terris, vineis, ortis, aquimolis, rivis, campis, pratis, silvis et omni eorum pertinentia. Enimvero per praedia ipsius castri Viterbii plebem Sancti Petri in vico Palenzano, cum suis ecclesiis Sanctorum Julii et Valentini. Plebem Sancti Andreae in campo cum ecclesia Sancti Abundii, ecclesiam Sanctae Luciae in Solo cocto. Omnes vero cum fundis et casalibus eorum, terris, vineis, pratis, silvis, domibus, curtibus et hortis, famulis et famulabus ibidem residentibus, massaritiis, tributariis, incensariis, angarialibusque eorum, et cum eorum convenientiis, simulque decem et novem fundorum, videlicet Quinzanum, Cardoni, Polleianum, Latrinulam, Maternum, Vallem Folianensem, Antonianum, Lucianum, Silianum, Avenule, Messurianum, Cavoni, Curtem de Folianellis, Cavam de Sonsa, vicum Renai, Occani, Pastrinianum, Stratilianum, vicum Orazanum, cum domibus, curtibus, hortis, fundis, casalibus, vineis, terris, campis, pratis, silvis, attiguis, adjunctis adjacentiisque eorum, cum omnibus eorum convenientiis, tributariis, angarialibus et incensariis suis. Plebem Sancti Donati qui vocatur. . . cum fundis et casalibus suis, videlicet Cortonula, Cardoni, montem Averso, Recisam, Novelletam, et vallem Reginam, cum omnibus eorum pertinentiis. Plebem Sancti Laurentii in Palmule cum ecclesia Sanctae Luciae et Sancti Euticii, cum villis, fundis, casalibus, domibus, curtibus, hortis, olivetis, et fundum qui vocatur Alzanum et Tucinam, cum terris, campis pratis, pascuis, silvis, famulis famulabus inibi permanentibus et cum omni jure et ditione eorum. Imo et curtem Sancti Salvatoris quae stat juxta latum Bulsini in territorio Mantano, cum terris, silvis, vineis, fundis, casalibus, et cum piscatione laci ipsius; quantum residentes ipsius curtis possunt piscari, sicut tui antecessores obtinuerunt. Certissime igitur corroboramus et modis omnibus confirmamus tibi, dilecte et amabilis frater Virbone episcope, tuisque posteris episcopis tuo in episcopio succedentibus plebem Sancti Petri in vico Pergulata secus suprascriptum lacum, cum omnibus ecclesiis, fundis et casalibus suis, videlicet ecclesiam Sanctae Mariae in Rumiliano ecclesiam Sanctae Agnes, ecclesiam Sancti Pancratii in Nucerino, ecclesiam Sancti Andreae in Campo, ecclesiam Sanctae Mariae ubi corpus Beati Flaviani martyris requiescit, cum casale et burgo suo in circuitu et gyro ejus, una cum omni eorum adjacentia vel pertinentiis, videlicet domibus, curtibus, hortis, terris, vineis, fundis, casalibus, campis, pratis, pascuis, silvis, castanetis, montibus, collibus, plagiis, planitiis, cum incensariis, tributariis, et angarialibus eorum, vel cum omnibus eorum jure pertinentibus. Itemque et fundorum horum, vallem episcopii, montem Flasconis inde inde, vallem Sanctae Luciae, vallem Oriani, et Zuzzanum, planum rotundum, cum omnibus eorum adjacentia vel pertinentiis, insuper terris, vineis, quae rejacere videntur a capite burgi suprascriptae Sanctae Mariae usque ad viam Tuscanae, denique et vicum qui cognominatur Quarantianum inde inde, cum ecclesiis, curtibus, domibus quoque et cryptis, multisque familiis, et cum omnibus suis pertinentiis. Infra lacum nominatum qui vocatur Bulsinus, insulam quae cognominatur Martana, cum monasterio Sancti Stephani, et cum eorum omnibus pertinentiis. Plebem Sancti Andreae secus fluvium Mart. cum suis ecclesiis Sancti Viti, Sancti Joannis, Sanctique Laurentii, cum casis, curtibus, hortis vineis, fundis, casalibus, molendinis, piscariis, cannariis; et medietatem de ipso fluvio ad molendinos rigandos in multis locis, una cum colonis et colonabus ibidem residentibus, vel omnibus ejus pertinentiis. Simulque et horum fundorum, videlicet Cajolum, Vallicellas, Silvabubla, planum de Fontana, Mergonem, Metatam, Cazzanum, Metianum, planum Sancti Viti, montem Sancti Andreae, et Catillianum, una cum omnibus eorum adjacentiis vel pertinentiis, terris, campis, pratis, vineis, silvis, casis, curtibus, servis, et ancillis, massaritiis, tributariis ibidem commorantibus. Massam quae dicitur. . . cum plebe Sancti Joannis infra se, quae est supra fluvium Mart. cum vineis, terris, fundis, casalibus, atque angarialibus suis, et incensariis, cum suis convenientiis. Massam quae vocatur vicum Marianum, cum plebe Sancti Joannis, eorumque fundorum, scilicet Rizzolanum, pratum poppae Lupuli, Caium flajanum, Finianum, Sclapplanum, pratum longum, et Stonum, cum domibus, curtibus, terris, hortis, vineis, campis, pratis, silvis, massaritiis et tributariis, vel cum omni eorum pertinentia, atque fundum qui vocatur Amitinum, cum casis, curtibus ecclesiis, domibus, terris, vineis, casalibus, et cum omni eorum competentia, una cum famulis et famulabus ibidem residentibus. Fundum qui dicitur campus de Pinis, cum plebe Sancti. . . . juxta lacum, cum terris, vineis, et sua pertinentia. Massam quae cognominatur Olenzana, cum ecclesiis Sanctae Mariae, Sancti Joannis, et Sancti Felicis, cum fundis et casalibus eorum, et cum omni eorum pertinentia, nec non et ecclesiam Sancti Cassiani, cum curte Sancti Ambrosii, qui positus est in Feruleto, cum fundis et casalibus eorum, terris, campis, pratis, vineis, hortis, silvis, colonis, colonabusque ibidem residentibus, et cum omnibus ei pertinentibus. Fundum qui vocatur Septinianum cum omni sua pertinentia. In territorio Castren, fundorum duorum, scilicet Amponianum et Astronianum, cum eorum convenientiis. In sala trium fundorum, Vicovalle, Paternum, et Tulizanum, cum domibus, curtibus, vineis, terris, campis, pratis, pascuis et omnibus eorum pertinentiis, atque plebem Sancti Laurentii quae nuncupatur Intrintilianum, cum fundis et casalibus et suis omnibus pertinentiis. Massam quae cognominatur Soranum cum fundis et casalibus suis et omni integritate sua. Confirmamus etiam et corroboramus tibi, amantissime frater, tuum episcopatum Tuscanensem cum terris, omnibus ecclesiis et monasteriis quorum infra subscriptos affines esse videntur, et in futuro construentur, tam per urbes et castella quam etiam per diversa oppida, massas, burgos et villas, cum districtione omnium ecclesiarum et venerabilium locorum, presbyterorum et monachorum, quatenus per te tueantur et secundum sanctorum Patrum canones defensentur et ordinentur. Incipientibus vero a finibus tui episcopatus, scilicet a mari magno et inde per fluvium Minionem, sicuti recte extenditur in crypta S. Pancratii, et sicuti recte extenditur in pedem Leuprandii, qui est inter territorium Orclanum et Bledanum, et recte pergit ad Cavam Fardengam, et inde transit ad Butten, aquaeductus quae est in strata Beati Petri apostoli, et inde pergit in cacumine montis qui dicitur Folianum, et sicut vadit via per ipsum montem in Civitellis, et venit in Staphile, qui dividit inter Ortem et comitatum Viterbiensem, et sicut venit in locum Planculae et vadit inter territorium Viterbiense et Polimartiense, et deinde pergit usque ad Petram fictam, et inde venit ad Rivum sanguinarium, et pergit ad rivum qui vocatur Arlinus ad Mausileum, et deinde vadit per lacum ad Mausileum quod est in campo Rosano, et deinde venit per ecclesiam Sancti Maximi, et deinde venit in Sanctum Bartholomaeum, qui positus est in Marsuano, et deinde venit in Septinianum, et abinde in Musileum Caninum et inde pergit in Canestrasi, et sicuti intrat in Tamone, et ipse Tamo intrat in Armine, et sic currit in mare. Infra quos fines sunt plebes suprascriptae, monasteria, civitates, castella, haereditates, ac territoria diversa, et si quid aliud inter hos fines concluditur quod ad ipsum tuum episcopatum aliquo modo possit pertinere, a praesenti quinta indictione tibi tuisque successoribus in perpetuum confirmamus et corroboramus, sancientes apostolica censura sub divini judicii attestatione et anathematis interdicto ut nullus unquam praesumat, cujuscunque sit dignitatis praeditus potestate, vel etiam quaecunque magna parvaque persona, ex omnibus quae superius leguntur quoquo modo auferre a tuo episcopio aut contrarietatem facere. Si quis autem, quod non optamus, nefario ausu tentaverit iis quae a nobis ad laudem Dei pro stabilitate jam dicti tui episcopatus statuta sunt refragari aut in quoquam transgredi, sciat se anathematis vinculo innodatum et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis atque Judas traditore Domini nostri Jesu Christi aeterni incendii supplicio concremandum. At vero qui pio intuitu observator et in omnibus exstiterit custodiens hujus nostri apostolici constituti ad cultum Dei respicientis, benedictionis gratiam a misericordissimo Domino Deo nostro multipliciter consequatur, et vitae aeternae particeps effici mereatur. Scriptum per manus Nicolai notarii atque regionarii et scriniarii sanctae nostrae Romanae Ecclesiae, mense Februario, indict. V. Bene valete.

Datum VIII Kal. Martis per manum Leonis primicerii summae apostolicae sedis, anno Deo propitio pontificatus domini nostri Leonis papae IV in sacratissima sede beati Petri apostoli sexto, mense et indict. suprascripta V.

Datum Corneti, IV Kal. Novembris, anno decimo.

CXLIII. CALARITANENSI ARCHIEPISCOPO. Ut latas contra nonnullos sententias faciat publicari. (Corneti, VI Kal. Novembris.) Illis es merito comparandus de quibus inquit propheta: Canes muti sunt non valentes latrare (Isa. LVI), cum graves et grandes subditorum excessus non solum corrigere negligas, sed etiam corrigere praetermittis, sicut ex eo colligitur evidenter quod incestuosam copulam a nobis inhibitam inter filiam marchionis de Massa et Hugonem de Basso conniventibus oculis contrahi permisisti. Sed et illis potes merito comparari de quibus Veritas ait: Vulpes foveas habent et volucres coeli nidos (Luc. IX), cum dolositates exerceas sub specie honestatis, sicut in negotio Gallurensi comperimus te fecisse. Putabamus quidem oculum tuum simplicem esse, nullam tenebrarum partem habentem. Sed, quod dolentes referimus, angelus Satanae transfiguravit se in angelum lucis, et sub ovina pelle lupina rabies se abscondit. Licet autem sis immemor et ingratus dilectionis et gratiae quam tibi studuimus exhibere, adhuc tamen experiri volentes utrum in te aliqua devotionis et obedientiae scintilla remanserit per ap. t. s. dis. praec. m. q. praefatos marchionem et Hug. de Basso diligenter moneas et inducas ut praelibatam incestuosam copulam omnino dissolvant, ac sententias excommunicationis et interdicti latas auctoritate nostra in dominas et terram Galluris, nec non et Lambertum Pisanum, solemniter innoves et declares, teque usque ad festum Resurrectionis Dominicae proximo venturum apostolico conspectui repraesentes. Alioquin extunc scias te ab officio pontificali suspensum.

Datum Corneti, VI Kal. Novemb. anno decimo.

CXLIV. ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS ET ALIIS ECCLESIARUM PRAELATIS ET UNIVERSIS CLERICIS IN REGNO ARAGONIAE CONSTITUTIS. De libertate electionum episcopalium. (Corneti, III Kal. Novembris.) Solet annuere, etc., usque impertiri. In litteris siquidem char. in C. fil. n. Petri illustris regis Aragonum sic de verbo ad verbum perspeximus contineri. Petrus Dei gratia rex Aragonen. Comes Barchinonen. et dominus Montis pessulani venerabilibus in Christo Terraconen. archiepiscopo et universis episcopis, abbatibus, caeterisque ecclesiarum praelatis et eorum conventibus in regno et dominio nostro constitutis, aeternam in Domino salutem.

Regi regum, per quem reges regnant, reverentiam debitam exhibentes, et sponsae ejus, sanctae videlicet Ecclesiae, integram libertatem conservare volentes, pessimam consuetudinem a nobis hactenus observatam, qua electionem praelatorum sine nostro consilio et assensu procedere non permittebamus, amore Dei et sanctae Ecclesiae et pro remedio animae nostrae et parentum nostrorum relaxamus, vobisque et universis successoribus vestris et conventibus in omni juridictione nostra constitutis liberam eligendi facultatem per nos et per omnes successores nostros, assensu regio minime requisito, in perpetuum indulgemus, hoc solum nobis et successoribus nostris reservantes, ut libere et canonice electus in signum regiae fidelitatis nobis et successoribus nostris debeat praesentari. Nos igitur devotionem regiam in Domino commendantes, et approbantes in hac parte statutum ipsius, illud auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo . . . nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Corneti, III Kal. Novembr., anno decimo.

CXLV. ABBATI ET CONVENTUI S. MARTINI DE MONTE. De revocandis alienationibus monasterii (Datum, ut in alia. ) Ne causa sententiali calculo diffinita in recidivae contentionis scrupulum relabatur, judicialis diffinitio atramentali debet calamo exarari. Praesentibus ergo litteris innotescat quod nos auditis et intellectis attestationibus, instrumentis, et allegationibus universis propositis coram nobis in causa quae vertebatur inter oeconomum vestrum ex parte una et Fortiguerram ac Raynucium filium Poli Guiddoti cives Vitterbienses ex altera super accasamentis quondam Tornampart. et terris de Risiare ac Salicis cum molendino ubi facta est gualkeria, sententiam Jacobi et Matthaei judicum Vitterbien. contra monasterium inique prolatam omnino cassamus, et sententiam a ven. f. n. R. civitatis Castellanensis episcopo et P. Ismaelis tunc abbate Sancti Andreae contra praefatos cives minus provide promulgatam corrigimus in hunc modum, videlicet quod, cum constet monasterium vestrum in venditione praedictarum rerum ultra dimidiam justi pretii fuisse deceptum, praefati cives aut recepto pretio possessiones restituant memoratas, aut suppleant quantum legitime ostendetur tempore venditionis justo pretio defuisse. Nulli ergo . . . nostrae diffinitionis, etc. . . Si quis autem, etc.

Datum, ut in alia.

CXLVI. LUNDENSI ARCHIEPISCOPO. De clerico per saltum promoto. (Tuscan., XIV Kal. Novembris.) Per tuas nobis litteras intimasti quod tempore bo. me. praedecessoris tui clericus quidam consilio cujusdam sacerdotis, quem familiarem habebat, ut ad sacros ordines minis acceleraret inductus, cum esset acolytus, subdiaconatus ordine praetermisso, praesumptuose se fecit in diaconum promoveri; qui, postmodum poenitentia ductus delictum suum cuidam presbytero patefecit; a quo fuit eidem injunctum ut in aliquo monasterio sub regulari habitu Domino ministraret; ubi cum per annos aliquot permansisset, super praedicto excessu quemdam duxit episcopum iterum consulendum, qui nihil eidem injungens delictum hujusmodi tuo judicio reservavit. Tu vero ipsi postmodum injunxisti ne in diaconatus officio ministraret, donec quid super hoc esset agendum nostrae suscepisset beneplacitum voluntatis, ipsumque iterum in alio monasterio collocans nobis humiliter supplicasti ut cum eo misericorditer agere dignaremur. Nos igitur de tua discretione gerentes fiduciam pleniorem f. t. p. A. sc. m. quatenus, si alias propria sibi merita suffragantur, ipsum suscipere faciens subdiaconatus ordinem, quem omisit, eidem postmodum auctoritate nostra dispensative licentiam tribuas, in diaconatus officio ministrandi.

Datum Tuscan., XIV Kal. Novemb., anno decimo.

CXLVII. EIDEM. De electione archiepiscopi Upsalensis. (Corneti, VIII Kal. Novembris.) Tam per litteras tuas quam char. in. C. fil. n. S. Sueth. regis illustris et ven. f. n. suffraganeorum, et dil. fil. capituli Ecclesiae Upsalen. et aliorum multorum accepimus quod bo. me. archiepiscopo Upsalen. viam universae carnis ingresso, dicta Ecclesia, tum propter tuae peregrinationis absentiam, tum etiam propter insolentiam regionis, diu mansit pastoris officio viduata, sed nunc Spiritus sancti gratia inspirante in quemdam praedicti regis capellanum V. nomine virum utique litterarum et ornatum moribus, et, ut credis, virtutibus decoratum, clerus et populus consensu et petitione unanimi convenerunt. Sed, quia de legitimo non est matrimonio procreatus, ipsum, sicut vir providus et honestus, in eisdem litteris non electum, sed potius ad episcopale vocatum officium nominasti, humiliter supplicans, ut quia, quantum humano constare potest judicio, persona satis videtur idonea, et cleri electione, regis consensu, ac populi petitione vocata, cum eo dispensare misericorditer dignaremur, proponens quod nisi expediret Ecclesiae memoratae, ac regem et populum crederes propter hoc maxime ad favorem Ecclesiae inducendum, libertatem quoque ipsius per hoc nihilominus conservandam, pro eo nullatenus porrigeres preces tuas, cum nulla Ecclesia sit in mundi partibus constituta quae tantum propter insolentiam populi jugo subjaceat servitutis. Nobis autem cum fratribus nostris super hoc habentibus diligentem tractatum, multa incerta et dubia occurrerunt, tum quia ignoramus quantum idem V. defectum in natalibus patiatur, cum multiplex super hoc considerationis delectus debeat adhiberi, tum quia nobis non constat utrum provincia Upsallen. tantum defectum sustineat in personis quoad archiepiscopale officium assumendum alia persona non possit in ea magis idonea inveniri. Accedit ad haec quod, cum in ipsa provincia presbyteri ex prava consuetudine mulieres sibi non metuant matrimonialiter copulare, si hujusmodi consuetudinem intendis de ipsa, sicut accepimus, exstirpare, indecens esset pariter et absurdum ut ad tantum officium talis assumeretur persona qua in exemplum deducta, tuum posset propositum impediri. Nos igitur, attendentes quod in talibus urgens necessitas et evidens utilitas dispensationis gratiam promerentur, honestati ac discretioni tuae, de qua plenam fiduciam obtinemus, per ap. sc. m. q. circumstantiis studiose pensatis, Deum habens prae oculis, auctoritate nostra circa confirmationem postulationis ipsius et postmodum consecrationem procedas sicut ad divini nominis gloriam et Christianae religionis profectum videris procedendum. Ad haec, propter devotionem tuam et necessitatem Ecclesiae Upsallensis nec non et remotionem loci, ne ipsa Ecclesia fatigetur laboribus et expensis, pallium de beati Petri corpore sumptum plenitudinem videlicet pontificalis officii, tibi transmittimus; ut si forte ad dispensandum videris procedendum, illud eidem conferas sub forma quam tibi sub bulla nostra mittimus interclusam. Alioquin ipsum ad nos remittere non postponas.

Datum Corneti, VIII Kal. Novembris, anno decimo.

CXLVIII. P. ARCHIPRESBYTERO ET CANONICIS SANCTI XISTI VITTERBIEN. Confirmatur quaedam concordia. (Sutrii, XVIII Kal. Decembris.) Inter vos et ven. f. n. Raynerium Vitterbien. episcopum suborto scrupulo quaestionis super quarta decimarum, mortuariorum, procurationibus, oblationibus, synodatico et quibusdam aliis juribus episcopalibus, quae a vestra Ecclesia idem episcopus tanquam sibi debita requirebat tandem, post publicationem testium et exhibitionem instrumentorum, in talem concordiam nobis mediantibus amicabiliter convenistis ut tam vos quam successores vestri non nisi in quarta decimarum et mortuariorum eidem episcopo et ejus successoribus teneamini respondere, ab aliis autem praestationibus et servitiis eadem ecclesia libera sit penitus et immunis, salva in omnibus obedientia et reverentia quam ei tanquam episcopo vestro et successoribus ejus debetis in spiritualibus exhibere; de iis vero, quae vobis oblati vestri de caetero sani donaverint inter vivos, nullam eidem episcopo vel successoribus suis cogamini tribuere portionem. Nos igitur eamdem concordiam approbantes, ipsam auctoritate apostolica confirmamus et prae. sc. p. co. Nulli ergo . . . . nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Sutrii, XVIII Kal. Dec. anno decimo.

CXLIX. ILLUSTRI REGI FRANCORUM. Indulgentiae concessae pugnantibus adversus Albigenses. (Apud S. Petrum, XV Kal. Decembris.) Inveterata pravitatis haereticae corruptela, quae succrescit assidue in partibus Tolosanis, fetus non desinit parere monstruosos, per quos in alios corruptione propriae vesaniae derivata, reviviscit instanter et pullulat detestabilis successio damnatorum, qui de suae vanitatis adinventionibus gloriantes, dogmata rectae fidei aspernantur, et eo amplius praedicatam sibi veritatem obaudiunt quo, dum abyssus abyssum invocat, et nox nocti indicat scientiam, confictam sui mendacii falsitatem aliis liberius suggerentes, sese considerant in suis falsis assertionibus singulares. Hi nimirum habentes juxta verbum Apostoli speciem pietatis, virtutem autem ejus penitus abnegantes, sub religionis imagine, quam se solos habere fatentur, multos incautos dulcedine verborum illiciunt, et reddunt suis malitiis uniformes. Hos utique in libro Sapientiae mulier illa designat quae ornatu meretricio praeparata proclamat: Intexui funibus lectum meum, tapetibus pictis stravi (Prov. VII). Haeretici siquidem coelestium verborum contextu et ornatu eloquentiae picturato salubre auditoribus stratum separare promittunt, in quo a tumultu vitiorum libero corde quiescant, sed locum potius perditioni construunt funibus peccatorum, propter quod dicitur per Prophetam: Vaccas Betzhaven coluerunt habitatores Samariae (Ose. X). Haeretici namque, qui habitare se in Samaria, id est in mandatorum Dei custodia mentiuntur, cum legem Dei non intelligant, sed impugnent, lascivas sectas multiplicis novitatis et erroris enutriunt. Sed, cum in praesenti vel in futuro poenam suae nequitiae debitam patientur, lugebit populus super eos. Dominus etenim juxta verbum propheticum tam domum aestivam quam domum percutiet hiemalem, et domus eburneae deperibunt, qui tam eos qui, aestuantes fervore lasciviae, voluptatibus carnis inserviunt, et qui, ut religiosi ab hominibus habeantur, a quibusdam vitiis abstinendo macerant carnem suam, quam illos etiam qui politis sermonibus ad deceptionem simplicium falsa confingunt, percutiet Dominus et disperget, faciens eorum memoriam cum sonitu deperire. Licet autem ad corrigendum hoc pessimum genus hominum in tuo regno degentium, qui ad subversionem Christianae fidei de vanitate conveniunt in idipsum, et ad eorumdem multimodae dolositatis imagines in nihilum redigendas operam dederimus multoties et per multos, ipsi tamen in reprobum sensum dati nec propositas rationes attendunt, nec terrentur comminationibus, nec possunt blanditiis deliniri. Ideoque, cum ferro abscidenda sint vulnera quae fomentorum non sentiunt medicinam, et qui correctionem ecclesiasticam vilipendunt brachio, sint saecularis potentiae comprimendi, auxilium tuum, fili charissime, invocandum duximus ad vindicandum injuriam Jesu Christi et capiendas vulpeculas quae vineam Domini Sabaoth non cessant in simplicibus demoliri, serenitatem regiam monentes attentius et exhortantes in Domino, in remissionem tibi peccaminum injungentes, quatenus ad exstirpandos tam degeneres palmites, qui missis radicibus in profundum labruscos generant et non uvas, ad eliminandam quoque spurcitiam tam nocivam accingaris viriliter et potenter, ut et fidei tuae puritas, quam tanquam princeps catholicus servas in mente, strenuis actibus in opere declaretur, et haereticae perfidiae sectatores potentiae tuae virtute contriti ad veritatis notitiam saltem inter afflictiones bellicas reducantur. Quanto enim Dominus Deus tuus in regni tui perturbationibus tibi benignus astitit et dedit exitum gloriosum, terram tuam in tranquillitatis quiete ponendo, tanto inimicis ejus et Ecclesiae suae te convenit robustius obviare. Nos enim, ut securius his possis intendere, terram tuam et homines tuos ac eorum bona interim sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et, si quis, quod non credimus, te vel tuos nequiter molestare praesumeret, tantam injuriam, quam reputaremus sedi apostolicae principaliter irrogatam, curaremus per cen. canonicam vindicare. Volumus insuper ut ipsorum haereticorum bona omnia publicentur, et tam tibi vel in persona propria laboranti, vel necessarium auxilium impendenti, quam hominibus terrae tuae, qui contra perfidos arma susceperint expugnandos, illa valeat remissio peccatorum quam his qui laborant pro terrae sanctae subsidio duximus indulgendam; cujus necessitatis te ac illos volumus esse memores, ne contingat illius impedire succursum.

Datum Romae apud S. Petrum, XV Kal. Decemb. an. decimo.

In eumdem fere modum universis comitibus, baronibus et militibus, et universis Christi fidelibus in regno Franciae constitutis. Eadem dat.

In eumdem fere modum . . . Trecen. et . . . Viromanden. et . . . Blesen. comitissis. Eadem dat.

In eumdem fere modum . . . comiti Barren. Eadem dat.

In eumdem fere modum . . . duci Burgundiae et . . . Nivernen. et . . . Drocen. comitibus et No. vi. G. de Donpierra. Eadem dat.

CL. W. EPISCOPO SANCTI ANDREAE. De supplenda negligentia patronorum. (Sutrii, Id. Novembris.) In nostra praesentia tua proposuit fraternitas conquerendo quod cum quidam monachi et alii viri religiosi quasdam parochiales ecclesias in tua dioecesi teneant ad usus proprios deputatas, et in quibusdam aliis, pro quibus annuum censum accipiunt, jus obtineant patronatus, cum easdem ecclesias vacare contingit, capellanos et alios clericos instituendos ibidem tibi, prout de jure tenentur, negligunt praesentare. Unde nobis humiliter supplicasti ut tibi super hoc dignaremur utiliter providere. Quocirca fraternitati tuae auctoritate praesentium indulgemus quatenus, si praedicti religiosi viri, vacantibus ecclesiis quae praedictis modis ad ipsos pertinere noscuntur, tibi, prout de jure tenentur, capellanos vel clericos infra tempus a canonibus diffinitum malitiose praesentare contempserint, tu eisdem ecclesiis de personis idoneis providendi liberam auct. nostra suffultus sub. cujuslibet contrad. et app. ob. habeas facultatem, ita tamen ut propter hoc nullum eis praejudicium generetur.

Datum Sutrii, Id. Novembr., anno decimo.

CLI. EPISCOPO PARISIENSI. Numerus magistrorum theologorum academiae Parisiensis definitur. (Sutrii, XVIII Kal. Decembris.) Sicut expedire credimus ut apud civitatem Parisiensem, ad quam pro sacrae paginae disciplina celebris recursus habetur, theologorum sit copia magistrorum, qui parvulis petentibus panem frangant, et esurientes animas reficiant pabulo verbi Dei, sic etiam decens est ut ipsorum numerositas refrenetur, ne forsitan propter onerosam multitudinem, quae nihil habet honesti, vel vilescat eorum officium, vel minus composite impleatur, cum Deus omnia fecerit in numero, pondere, ac mensura. Hac igitur consideratione prudenter inducti, auct. praes. firmiter inhibemus ut Parisius magistrorum theologiae numerus octonarium non transcendat, nisi forte multa necessitas vel utilitas hoc exposcat. Nulli ergo . . . nostrae inhibitionis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Sutrii, XVIII Kalendas Decembris, anno decimo.

CLII. EIDEM. Mandata de providendo quomodo in exsecutionem mittenda. (Datum, ut in alia. ) Solet annuere, etc., usque impertiri. Cum igitur examinationem quorumdam, qui a te vel praed. tuis ad sacros ordines sunt promoti, quibus provideri mandamus in beneficio competenti, nonnunquam aliquibus committamus, auctoritate praesentium firmiter inhibemus ne nisi te vel responsale tuo praesente ad examinationem hujusmodi procedatur, ut contra examinandos tibi proponere liceat quidquid rationabiliter duxeris proponendum, ita quod per examinationem aliter attentatam nullum tibi praejudicium generetur, nisi forsan evocatus legitime in elusionem mandati nostri examinationi hujusmodi per te vel responsalem idoneum neglexeris interesse. Nulli ergo . . . nostrae inhibitionis, etc. Si quis autem, etc.

Datum, ut in alia.

CLIII. EIDEM. Ne monachi singulares sint in monasteriis. (Datum, ut in alia. ) Cum in Lateranen. concilio sit statutum ne monachi . . . fraternitati tuae, de qua certam fiduciam gerimus per ap. sc. m. q., si quem monachum in aliqua ecclesia dioecesana tibi lege subjecta singulariter inveneris habitare, ipsum mo. prae. per cen. CCC. app. re. compellas ut vel ad suum monasterium redeat, vel aliquem honestum fratrem secum habeat commorantem.

Datum, ut in alia.

CLIV. EIDEM. Ut monachos et clericos suae dioecesis corrigat. (Datum, ut in alia. ) Ad nostram noveris audientiam pervenisse quod tam a monachis et aliis viris religiosis quam a clericis saecularibus tuae dioecesis multa gravia committuntur, quae, si non fuerint superioris lima correcta, graviorum excessuum materiam ministrabunt. Licet autem ex injuncto tibi praesulatus officio in corrigendis subditorum excessibus jurisdictionem obtineas generalem, ut tamen auctoritate mandati nostri tuae provisionis officium liberius exsequaris, fraternitati tuae, de qua firmam fiduciam gerimus, per ap. sc. m. q. tam circa viros religiosos quam etiam clericos saeculares tuae jurisdictioni subjectos corrigas, app. re., quae videris corrigenda, statuens ad reformationem ipsorum quod regulare fuerit et honestum.

Datum, ut in alia.

CLV. EIDEM. Datur illi potestas reformandi monasteria suae dioeceseos. (Apud S. Petrum, XV Kal. Decembris.) Licet Ecclesiarum omnium cura nobis immineat, pro monasteriorum tamen statu specialius nos oportet esse sollicitos, ne forsan in ipsis religionis observantia dissolvatur, quam nostris temporibus Domino disponente plantare cupimus et fovere. Sane, sicut nostro est apostolatui reseratum, in monasteriis et aliis locis religiosis dioecesana tibi lege subjectis in victu, vestitu, conversatione ac multis aliis gravitas negligitur regularis, et multa gravia committuntur ibidem, quae cedunt non solum in animarum dispendium, sed etiam scandalum plurimorum. Fratres praeterea locorum ipsorum contra suae professionis propositum retinere propria non formidant. Cum igitur haec, si vera sint, relinqui non debeant incorrecta, fraternitati tuae, de qua certam fiduciam obtinemus, per ap. sc. m. q., super his et aliis inquisita plenius veritate corrigas app. re. quaecunque noveris corrigenda, statuens ibidem quod regulare fuerit et honestum.

Datum Romae apud S. Petrum, XV Kal. Decemb., anno decimo

CLVI. EIDEM. De unione monasteriorum Vallis Profundae et de Gyf. (Apud S. Petrum, XIV Kal. Decembris.) Ad aures nostras noveris pervenisse quod monasterium Vallis Profundae in tua dioecesi constitutum tanta rerum temporalium egestate gravatur ut sorores ejusdem loci nequeant de bonis ipsius monasterii sustentari, propter quod interdum, instigante humani generis inimico, pro necessariis acquirendis quaedam minus licita imo gravia committere non verentur. Quocirca fraternitati tuae per ap. sc, m. q., si est ita, monasterium ipsum auctoritate nostra suffultus, sublato cujusl. contrad. et app. ob. monasterio de Gyf tuae dioecesis, quod pari necessitate laborat, adjungere studeas et unire.

Datum Romae apud S. Petrum, XIV Kal. Decemb. anno decimo.

CLVII. EPISCOPO PICTAVEN. Ut J. ad subdiaconatus ordinem promoveat. (Apud S. Petrum, IX Kal. Decembris.) Ex insinuatione dil. fil. J. scholaris nos noveris accepisse quod olim mater sua in ipsius partus multis angustiis fatigata votum vovit Domino quod quamcunque prolem susciperet, eam in sortem Dominicam deputaret, quae, volens postmodum adimplere promissum, eumdem J. fecit imbui litteralibus documentis et artibus liberalibus erudiri. Verum idem J. a materna non discrepans voluntate, cum minores ordines fuerit assecutus, a te instanter petiit ut eum in subdiaconum promoveres. Tu vero, licet habeat patrimonium de quo potest congrue sustentari, et quidam ejus consanguineus ad ordinationem centum solidos annuos sibi fuerit paratus conferre, sicque honorifice valeat vivere de praedictis, oblatis tamen precibus acquiescere recusasti. Nos autem pium ejus propositum attendentes f. t. p. ap. sc. praec. m. q., si est ita, dummodo sit idoneus, promovere ipsum ad subdiaconatus ordinem non postponas.

Datum Romae apud S. Petrum, IX Kal. Decemb., anno decimo.

CLVIII. CIVIBUS ET UNIVERSO POPULO DERTUSENSI. Hortatur eos ut Ecclesiam Dertusensem revereantur. (Apud S. Petrum, IV Kal. Decembris.) Ad nostram audientiam ven. f. n. G. Dertusen. episcopo significante pervenit quod, cum pro eo quod decimas et primitias ad plenum solvere nolebatis, olim vos excommunicationis sententiae subjecisset, in contemptum excommunicationis ipsius in coemeterio ecclesiae praesumpsistis fere centum corpora decedentium sepelire. Postmodum autem super ipsis decimis et primitiis justitia mediante pro eodem episcopo sententia promulgata, promisistis vos mandato Ecclesiae parituros interposito juramento. Verum ab eodem episcopo postmodum absoluti, sicut mandaverat, sepulta corpora extumulare curastis, volentes contemptum pristinum taliter expiare. Sed, procedente, tempore aliqui vestrum conversi retrorsum, et devotionem ostensam in odium deducentes, in suarum perniciem animarum, ad suggestionem fratrum hospitalis Hampostae, apud eosdem, ecclesiae memoratae coemeterio derelicto, praesumpserunt cum imterpositione fidei eligere sepulturam; per hoc ipsi ecclesiae nitentes laesionem inferre. Tandem quidam ex eis ad conscientiam reducentes, et poenitentiam volentes agere de commisso, ipsi episcopo sunt confessi hoc ab ipsis fuisse pro suae damno Ecclesiae attentatum; sed alii pertinaciter in excogitata malitia perseverant. Quia vero indignum esse videtur ut Dertusensis Ecclesia mater vestra, quae animas vestras spiritualibus reficit alimentis, vos non sentiat filios, sed privignos, universitatem vestram rogamus, monemus, et exhortamur in Domino, per apostolica vobis scripta praecipiendo mandantes quatenus nonobstante hujusmodi juramento, quod ex odio in damnum Dertusensis Ecclesiae temere praestitistis, tam in vita quam morte more solito eamdem Ecclesiam honorantes, ad statum pristinum redeatis.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, IV Kal. Decembris anno decimo.

CLIX. UNIVERSIS EPISCOPIS PER ANGLIAM ET WALLIAM CONSTITUTIS. Hortatur eos ut libertatem ecclesiasticam tueantur. (Apud S. Petrum, XIV Kal. Decembris.) Quanquam virtus obedientiae magna sit propter bona quae sequuntur ex ipsa, mala tamen quae de contraria sibi constat inobedientia provenire, quodammodo magnificare videntur eamdem; cum sicut collatio boni malum deterius decolorat, ita plerumque malum bono collatum, aliquid ei laudis adjungat. Inobedientia quippe de paradiso protoplastum ejecit; cui demum Christi obedientia, qui usque ad mortem factus est pro nobis obediens, formam servi accipiendo, subvenit. Denique, Chore natos, qui Moysi mandatis pertinaciter restiterunt, aperta tellus vivos absorsit; filiosque sacerdotis Heli, qui paterna monita contemnendo errorem suum corrigere neglexerunt, Philisthaeorum gladius interemit. Abrahae vero: Per memetipsum, inquit Dominus, juravi, quia obedisti voci meae tuo unigenito non parcendo, benedicam, tibi, et multiplicabo semen tuum ut stellas coeli, et benedicentur in tuo semine omnes gentes (Gen. XXII). Puella quoque Rebecca, dum in adaquandis camelis humiliter obedivit, receptis inauribus et armillis Isaac meruit conjugio copulari. Caeterum ex sermone quem propheta loquitur ad populum contumacem ostenditur quod possit obediendo quisquam vel non obediendo mereri. Si volueritis, inquit, et audieritis me, terrae optima comedetis, quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocabitis, vos gladius devorabit (Isa. I). Samuel etiam dixisse legitur ad Saulem: Nunquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut voci obediatur ipsius? Obedientia enim melior est quam victimae, et auscultare magis quam adipem arietum immolare, quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae, acquiescere nolle (I Reg., XV, 22). Ne igitur in vitium inobedientiae incidatis, virtutem obedientiae vos oportet fortiter retinere; qui nedum mandato ad hoc speciali compulsi, sed pro debito pastoralis officii voluntarii defendere tenemini ecclesiasticam libertatem, et murum pro domo Domini vos opponere ascendentibus ex adverso; ne, si verbum Domini in ore vestro fuerit alligatum, et tanquam canes muti latrare non valueritis, seu potius nolueritis, ex illis effici videamini de quibus dicitur per Prophetam: Filii Ephrem intendentes arcum et mittentes sagittas suas, conversi sunt in die belli (Psal. LXXVII). Pro justitia quippe pugnare non est vobis aliquatenus formidandum; quia beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam; quoniam cum probati fuerint, accipient coronam vitae. Si qua ergo vobis immineat adversitas propter ipsam, gaudendum est vobis potius quam tristandum, apostolorum exemplo, qui teste Scriptura: Gaudentes ibant a conspectu concilii, quoniam digni sunt habiti contumeliam pro nomine Jesu pati (Act. V), cum gloriosum sit, non solum episcopo, sed etiam cuilibet Christiano, si propter causam non turpem, sed in Domino commendabilem affligatur, apostolo Petro testante, qui dicit: Nemo patiatur ut fur; sed si benefacientes et benedicentes molestiam sustinetis, hoc est gratia apud Deum (I Petr. IV). Ecce pro defensione libertatis ecclesiasticae jussio vobis imminet ut vestra obedientia nota fiat, et persecutio forsan instat, ut patientia vestra proximis innotescat. Si quis itaque timet transgressor effici, obedientiam saltem meticulosam impendet; qui vero sperat de ipsa praemium, promeritoriam exhibebit eamdem. Persecutio deinde, si qua fuerit, probationem vobis inducet, ut aliis ad exemplum vestra fortitudo proficiat; et praemium quidem conferet, ut quilibet juxta modum afflictionis mensuram retributionis acquirat. Proinde, si causam Christi ex corde agitis, ipse virtutem et fortitudinem vobis dabit, ut divinum timorem praeferentes humano, coelestem regem magis revereamini quam terrenum, ipsumque cum illis qui sub ejus cubito manu adulatrice pulvillos consuunt non palpetis, et non solum in eo per quod auctoritatem Ecclesiae in vacuum evacuare molitur non acquiescatis eidem, verum etiam opportunae sedulitatis instantia ipsum a tali proposito retrahatis, non dubitantes ad tempus ei pro defensione justitiae displicere, cum secundum Apostolum si placeretis omnibus, Christi famuli non essetis; quoniam hoc pietatis opus vobis ad ejus odium non officiet, sed proficiet ad amorem; qui profecto, si quis vestrum in malo foveret eumdem, et nunc ipsum exinde viliorem haberet, et cum ad cor redierit usus consilio saniori, vos quidem pro consilii puritate charissimos, eos autem quorum prava modo suggestione seducitur habebit exosos; et sic demum medicinali manu sanatus agnoscet quam dissimilibus studiis morbum suae mentis consilia malignantium aggravaverint et sollicitudinis apostolicae medicamenta sanarint. Nobis quoque, qui circa ipsum medeci vices agimus, ad gratiarum actiones assurget, et medicinae, cujus pridem acerbitatem horruerat, tandem laudabit effectum; recognoscensque quod ipsum sincerissima dilexerimus charitate, fatebitur quod quando castigatur qui diligitur, tunc circa ipsum pietas exercetur. Habet enim amor plagas suas, quae dulciores sunt cum amarius inferuntur. Quia ergo ad nostram audientiam est perlatum quod aliqui vestrum in facto venerabilis fratris nostri Cantuariensis archiepiscopi S. R. E. cardinalis, in quo non solum Cantuariensis versatur, sed etiam totius Ecclesiae Anglicanae libertas, se tepidos exibent et remissos, universitatem vestram monemus attentius et hortamur, per apostolica vobis scripta districte praecipiendo mandantes quatenus in facto ipso, quolibet mundano timore postposito, vos tales exhibere curetis quod per constantiam vestram libertas ecclesiastica defendatur, et cum zelus domus Domini fecerit vos tabescere, charitas ignita per ipsum de persecutoribus ejus vos faciat triumphare; sperantes quod Dominus causae suae finem gloriosum imponet; de quo siquidem omnes qui constanter perseveraverint, pariter laetabuntur. Nos enim, qui pro justitia causae hujus, si expediret, certare usque ad mortem nullatenus vitaremus, si qui forsan, quod non credimus, mandatis nostris contumaci spiritu praesumpserint obviare, sic eorum curabimus praesumptionem corrigere quod terrore ad posteros derivato, talis non transibit insolentia in exemplum, sed eorum correctio terrere poterit universos.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, XIV Kal. Decembris, anno decimo.

CLX. NOBILIBUS VIRIS UNIVERSIS MAGNATIBUS IN ANGLIA CONSTITUTIS. Commendat eis regem Angliae, et ut libertatem ecclesiasticam non laedant. (Apud S. Petrum,) Si charissimo in Christo filio nostro Joanni anglorum illustri regi fidem debitam observatis, quam Deo, tam nobis noveritis esse gratum. Cum autem ita vos oporteat terreno regi fideliter adhaerere ut coelestem nullatenus offendatis, in hoc debet fidelitatis vestrae sinceritas vigilare ut a proposito quod idem rex contra Deum concepisse videtur, venerabilem fratrem nostrum Cantuariensem archiepiscopum et in eo commissam sibi ecclesiam persequendo , fideli eum consilio revocetis, nec permittatis ipsum, quantum in vobis fuerit, consilium abjicere pietatis et in consilio impiorum abire, quorum in una die omnes cogitationes peribunt, consilio Domini, quod in vacuum evacuare conantur, in aeternum manente. Sane, cum secundum evangelicam veritatem servire duobus dominis non possitis, procul dubio vobis expedit ut in eo quod praefatus rex Deo contrarium sese ponit, nequaquam foveatis eumdem, sed timorem divinum praeponentes humano, ipsum cum illis qui sub ejus cubito manu adulatrice pulvillos consuunt non palpetis, nec dubitetis ad tempus ei pro causa justitiae displicere, quoniam hoc pietatis opus vobis ad ejus odium non officiet, sed tandem proficiet ad amorem; qui profecto cum ad cor redierit usus consilio saniori, vos quidem pro consilii puritate charissimos, eos autem, etc., ut in alia usque amarius inferuntur. Quocirca nobilitatem vestram monemus attentius et propensius exhortamur, per apostolica vobis scripta in remissionem peccaminum injungentes, quatenus apud eumdem regem fidelibus persuasionibus et salubribus consiliis insistatis, ut per viam Roboam minime incedendo, consilia maturiora non spernat, sed eos qui caput ejus oleo peccatoris impinguant foventes ipsum in malo tanquam adulatores despiciat, et velut corruptores expellat, ac recolens quod Oza pro eo quod in arcam, devote quidem, sed indigne, manus extenderat, a Domino sit percussus, ad ecclesiastica jura manum mittere non praesumat; ne qui regnum Balthasar judicio manus scribentis: Mane, thecel, phares (Dan. V), inopinabiliter occupari permisit a Persis, ei propter Ecclesiam suam, quam inaniter humiliare disponit, graviter indignetur; sed potius recogitet dona Dei, qui eumdem in conspectu regum sua benignitate magnificans, per Ecclesiae Romanae favorem nomen et potentiam suam inter caeteros mundi principes magnifice dilatavit. Vos igitur, quorum fidem atque prudentiam regis et regni necessitates debent efficaciter experiri, sic in articulo mali hujus intentioni praefati regis occurratis fideliter ac prudenter ut non patiamini vos et regnum ejus in illam perturbationem induci a qua, quod absit! de facili nequeat expediri. Nos enim, qui pro justitia causae hujus, si forsitan expediret, certare usque ad mortem nullatenus vitaremus, a defensione libertatis ecclesiasticae manum apostolicam retrahere non disponimus; quae profecto abbreviata non est, imo per Dei gratiam sic extenta quod in quem fuerit ex meritis aggravata spiritualiter et temporaliter, ingens pondus oppressionis inducero valebit in ipsum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum.

CLXI. LONDONIENSI, ELIENSI, ET WIGORNIENSI EPISCOPIS. Ut sententiam interdicti ab omnibus faciant observari. (Apud S. Petrum.) Ne praetextu libertatis seu etiam privilegii cujuscunque sententiam interdicti quisquam observare recuset, quam pro negotio Cantuariensis Ecclesiae per totam Angliam per vestrae sollicitudinis providentiam mandavimus, si necesse fuerit, promulgari, fraternitati vestrae per iterata scripta mandamus et districte praecipimus quatenus, si secundum apostolici mandati tenorem sententiam ipsam videritis promulgandam, sublato cujuslibet contradictionis, appellationis et excusationis diffugio, omnes pariter saecularium et regularium, Hospitalariorum et Templariorum, seu etiam quorumcunque religiosorum ecclesias eadem sententia concludatis. Et, quoniam in prioribus litteris de ecclesiis in Wallia constitutis non fecimus mentionem, volumus et mandamus ut similiter in eas auctoritate praesentium sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo procedatis, cum et ipsae Cantuariensi metropoli sint subjectae.

Datum Romae apud Sanctum Petrum.

CLXII. EPISCOPO ET ARCHIDIACONO URBEVETANO. Committitur eis causa quaedam Viterbiensis. (Apud S. Petrum, V Kal. Decembris.) Cum causa, quae inter oeconomum monasterii Sancti Martini de Monte Viterbiensis ex parte una, F. et R. cives Viterbienses ex altera, super accasamentis quondam Tornampartis et terris de Rasiare ac Salicis, et molendino ubi facta est galcheria, vertebatur, coram nobis fuisset aliquandiu ventilata, nos, intellectis rationibus utriusque partis et attestationibus diligenter inspectis, cum constitisset nobis monasterium ipsum in praedictarum rerum venditione ultra dimidium justi pretii fuisse deceptum, sententiando decrevimus ut praefati cives aut recepto pretio possessiones restituerent memoratas, aut supplerent quantum constaret legitime venditionis tempore justo pretio defuisse. Cum igitur . . . abbas et fratres ejusdem loci probare per testes intendant quanti pretii venditionis tempore possessiones fuere praedictae, praesentium vobis auctoritate mandamus quatenus infra trium mensium spatium recipientes, appellatione remota, testes quos alterutra partium duxerit producendos, audiatis causam, et eamdem remittentes ad nos sufficienter instructam, praefigatis partibus terminum competentem in quo nostro se conspectui repraesentent sententiam recepturae. Si vero pars monasterii ad hunc probandum articulum eosdem testes produxerit quos ad alium probandum produxit, vos nihilominus eos recipere procuretis, quoniam aliud est probasse deceptionis excessum, et aliud probare quantitatem valoris.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, V Kal. Decembris, anno decimo.

CLXIII. SILVANECTENSI ET ATREBATENSI EPISCOPIS, ET ABBATI LATINIACENSI. De electione episcopi Meldensis. (Datum, ut in alia. ) Cum vota Meldensis Ecclesiae in duas se diviserint partes, quibusdam eligentibus cantorem Meldensem, aliis autem abbatem Sanctae Genovefae postulantibus in pastorem, non auditis quae fuerunt hinc inde proposita, tam electionem cantoris quam postulationem abbatis exigente justitia duximus reprobandam, non propter defectum aut vitium alterutrius personarum, sed propter indiscretum et inordinatum processum contra constitutiones canonicas attentatum. Ne vero Meldensis Ecclesia diutius remaneat pastoris solatio destituta, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus ad ipsam Ecclesiam accedentes, convocatis canonicis, singulorum scrutemini voluntates, et si vel totum capitulum vel major et sanior pars ipsius infra octo dies in personam idoneam, praesertim de ipsa ecclesia, concordaverit, electionem ipsius, sive sit subdiaconus, sive diaconus, sive presbyter, confirmetis. Alioquin extunc auctoritate nostra suffulti, assignetis et concedatis ipsis in praesulem virum litteratum, providum, et honestum; contradictores, si qui fuerint, per censuram ecclesiasticam compescentes. Quod si non omnes, duo vestrum, sublato appellationis obstaculo, etc.

Datum, ut in alia.

CLXIV. Ut subdiaconus eligi possit in episcopum . A multis multoties an subdiaconus in episcopum eligi valeat haesitatur. Siquidem Urbanus primus papa decrevit ut nullus in episcopum, nisi in sacris ordinibus et religiose vivens inventus fuerit, eligatur. Sacros, inquit, ordines dicimus diaconatum et presbyteratum. Hos siquidem solos Ecclesia primitiva legitur habuisse. Subdiaconos vero, quia et ipsi ministrant altaribus, opportunitate exigente concedimus, si tamen spectatae scientiae ac religionis existant quod ipsum non sine Romani pontificis vel metropolitani licentia fieri permittimus. In quibus verbis innuitur quod Urbanus ad statum Ecclesiae primitivae se referens, in quo subdiaconatus ordo sacer minime dicebatur, instituit ut de subdiacono, nisi causa utilitatis, et tunc etiam de permissione metropolitani vel Romani pontificis, non posset electio celebrari. Verum cum hodie subdiaconatus inter sacros ordines computetur, sicut Urbanus papa II, sub his verbis expressit: Erubescant impii et intelligant judicio sancti Spiritus eos qui in sacris ordinibus, presbyteratu, diaconatu, subdiaconatu sunt positi, si caste non vixerint, excludendos ab omni eorumdem graduum dignitate; et iterum: Nemo ad sacrum ordinem permittatur accedere nisi aut virgo aut probatae castitatis, et qui usque ad subdiaconatum unicam et virginem uxorem habuerit; et ad similitudinem diaconi et presbyteri subdiaconus continentiam debeat observare, sicut est in sexta synodo constitutum, ut si quis eorum qui ad clerum accedunt nuptiali jure mulieri voluerit copulari, hoc ante subdiaconatus ordinem faciat, et beatus Gregorius statuisse legatur ut nullum facere subdiaconum praesumant episcopi nisi qui se caste victurum promiserit, nos volentes super hoc articulo disceptationis materiam amputare, statuimus ut subdiaconus libere valeat in episcopum eligi sicut diaconus vel sacerdos.

CLXV. PARISIENSI EPISCOPO. De appellationibus ad sedem apostolicam. (Apud S. Petrum, II Id. Decembris.) Sollicitudinem pastoralis officii prudenter exsequeris cum super dubitationibus juris responso sedis apostolicae postulas edoceri. Sane, sicut ex tua insinuatione recepimus, duobus coram suo episcopo litigantibus, cum alter eorum ad sedem apostolicam appellasset, episcopus interpositae appellationi non deferens, sed appellantem reputans contumacem, ipsum excommunicationis vinculo innodavit; qui coram metropolitano suo de episcopo petiit super hoc sibi justitiam exhiberi, asserens quod post appellationem ad nos legitime interpositam ipsum excommunicaverat et excommunicatum fecerat publice nuntiari, et petens se ad eum statum in quo fuerat appellationis tempore a metropolitano reduci, denuntiari videlicet absolutum, adjiciens etiam quod appellationi non renuntiabat objectae, sed prosequi volebat eamdem. Unde tua fraternitas requisivit a nobis utrum metropolitanus de hujusmodi conquestione cognoscere valeas, et si repererit illum legitime provocasse, an eum denuntiare debeat absolutum, et an si episcopus coram archiepiscopo appellaverit, ne is qui excommunicatus ab eo fuerat absolvatur, appellationi sit hujusmodi deferendum. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod sicut metropolitanus de appellatione ad nos interposita cognoscere omnino non valet, sic nec de his quae post appellationem ipsam fuerint innovata, dummodo de illis cognosci non possit nisi et de appellatione pariter cognoscatur, vel de iis quae appellationis causam contingere dignoscuntur. In quo casu si metropolitanus ad cognoscendum suas partes interponere forte praesumeret, episcopus utique posset ad appellationis beneficium convolare. Nam ad officium ejus qui de appellatione cogniturus est pertinet prudenter corrigere quae contra ipsam invenerit attentata. Si vero notorium forsan existeret quod mandatum episcopi indiscretum fuerat vel injustum, cui non tenebatur subditus obedire, ac per consequentiam ei liqueat evidenter subditum legitime provocasse, potest archiepiscopus auctoritate metropolitica declarare subditum irrationabiliter exstitisse anathematis mucrone percussum. Cum autem excommunicatus qui appellaverat juxta praescriptam formam coram archiepiscopo, deponit contra episcopum quaestionem, ut videlicet de injuria sibi ab episcopo irrogata cognoscat, metropolitanus ipse ad cognoscendum de causa potest interponere partes suas, cum ille appellationis prosecutioni renuntiare tacite videatur. Sed si verbo vel facto appellationem se velle prosequi protestetur, sicut in proposito casu superius est expressum, non est tanquam adversa petens et sibi contrarius audiendus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, II Idus Decembris anno decimo.

CLXVI. ABBATI ET CONVENTUI SANCTI BERTINI. De confirmatione privilegiorum. (Apud S. Petrum, XII Kal. Decembris.) Justis petentium, etc., usque precibus annuentes, concessionem quam bo. me. Balduinus comes Flandrensis super molendinis Sancti Bertini monasterio vestro fecit, sicut sine juris praejudicio alieni facta est, et in ipsius instrumento noscitur contineri, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Ad majorem autem rei evidentiam idem scriptum huic paginae nostrae de verbo ad verbum duximus inserendum. « Ego Balduinus Flandrensis et Hanoniae comes notum esse volo praesentibus et futuris quod cum quorumdam consilio infra castrum Sancti Audomari prope monasterium Sancti Bertini molendina construere proposuissem, quae, sicut mihi suggestum fuerat, sine alicujus damno vel injuria me facere posse putabam, accessit ad me abbas Sancti Bertini, ostendens mihi privilegium Roberti junioris Flandriae comitis, in quo continebatur quod inter Archas et Broborc et Lodic nulli nisi ecclesiae Sancti Bertini molendina construere liceret; et hoc dominus Calixtus papa privilegio quod mihi ostensum est confirmabat, et ne aliquis contra hoc venire praesumeret sub interminatione anathematis districte praecipiebat. Quia igitur pro salute animae meae iter Hierosolymitan. arripueram, et justitiam potius omnibus quam injuriam alicui facere in proposito et voluntate habebam, scripto quod super hac re fratres de Claromarisco a me impetrasse dicebantur, ne aliqua inposterum ecclesiae Sancti Bertini per hoc injuria irrogari possit, per praesens scriptum derogandum esse censeo, et privilegium praedicti Roberti praedecessoris mei, ut fratres ecclesiae Sancti Bertini pro me et uxore mea semper orare debeant, praesentium auctoritate reconfirmo. Actum anno Domini 1202, VIII Idus Aprilis. »

Nulli ergo . . . nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, XII Kalend. Decemb. anno decimo.

CLXVII. ELECTO MORINENSI, ET PRAEPOSITO WATTENENSI, ET DECANO SANCTI AUDOMARI MORINENSIS DIOECESIS. Confirmatur concordia inita inter monasteria Sancti Bertini et de Claromarisco. (Apud S. Petrum, Id. Decembris.) Ex parte dilectorum filiorum Sancti Bertini et Claromarisci abbatum et conventuum nostro fuit apostolatui supplicatum ut quamdam compositionem super quodam marisco et querelis in litteris compromissionis expressis inter eos initam et certa poena firmatam apostolico dignaremur munimine roborare. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus compositionem ipsam, sicut sine pravitate provide facta est et ab utraque parte sponte recepta, per censuram ecclesiasticam faciatis appellatione remota inviolabiliter observari, reducentes in statum debitum quidquid praeter formam compromissionis praescriptae inveneritis illicite attentatum. Nullis litteris veritati, etc. Quod si non omnes . . . tu, fili electe, cum eorum altero, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, Idibus Decembris anno decimo.

CLXVIII. PRIORI ET CONVENTUI DUNELMENSI. Conceduntur eis privilegia. (Datum, ut in alia. ) Sacrosancta Romana Ecclesia, quae omnibus se favorabilem exhibet et benignam, in iis quae a rationis tramite non discordant illos consuevit suae defensionis clypeo specialiter communire in quos perversorum calumnia noscitur debacchari. Cum igitur, sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis, archiepiscopi et episcopi in quorum dioecesibus possessiones habetis, in vos, ecclesias, et homines vestros interdum excommunicationis et interdicti sententias proferant pro suae arbitrio voluntatis, nos tranquillitati vestrae volentes paterna sollicitudine praecavere, auctoritate praesentium inhibemus ne aliquis archiepiscopus vel episcopus in vos vel ecclesias vestras sine manifesta et rationabili causa excommunicationis aut interdicti sententias promulgare praesumat. Nulli ergo . . . nostrae inhibitionis, etc. Si quis autem, etc.

Datum, ut in alia.

CLXIX. DECANO BELNENSI. Simoniam committit qui bona sua legat Ecclesiae ea conditione ut in ea praebendam obtineat. (Apud S. Petrum, III Non. Decembris.) Tua nos duxit discretio consulendos, si quis alicui ecclesiae de bonis suis quaedam obtulerit petens ut in vita sua sibi liceat eadem bona in ipsa ecclesia pro praebenda tenere, an bona recipi debeant sic oblata, et idem clericus assumi valeat in canonicum ejusdem ecclesiae absque vitio Simoniae. Nos igitur devotioni tuae taliter respondemus, quod si quis clericus cum conditione vel pacto largiatur aut offerat bona sua, ut illa postmodum pro praebenda retineat, et ut in canonicum admittatur, hujusmodi oblatio vel receptio fieri non poterit sine vitio Simoniae, cum in talibus omnis pactio ac conventio cessare debeant juxta canonicas sanctiones. Si vero pure ac sine pacto et conditione qualibet offerat aliqua bona sua, rogans humiliter ut in canonicum admittatur, et ut bona ipsa in vita sua retinere sibi liceat pro praebenda, et clerici ejusdem ecclesiae pure consentiant, hujusmodi receptio procul dubio fieri poterit absque scrupulo Simoniacae pravitatis. Licet autem taliter duxerimus respondendum, quia nobis datum est de manifestis tantummodo judicare, si tamen is qui talem donationem facit, ea intentione ducatur ut per temporalia bona, quae offert, spiritualia valeat adipisci, et clerici qui eum in fratrem admittunt, non essent eum, nisi commoda temporalia perciperent, admissuri, sine dubio tam ille quam isti apud districtum Judicem, qui scrutator est cordium et cognitor secretorum, culpabiles judicantur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, III Non. Decemb. an. decimo.

CLXX. EPISCOPO ET DECANO SILVANECTENSI, ET ABBATI DE CHASLIS SILVANECTENSIS DIOECESIS. De jure abbatis Carrofensis in monasterium Andrense. (Apud S. Petrum, VIII Id. Decembris.) Cum per privilegium felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri, quod nobis olim praesentatum inspeximus, dilectis filiis priori et conventui Sancti Salvatoris et Sanctae Rotrudae Andrensis monasterii sit concessum ut ejusdem coenobii obeunte abbate, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur nisi quem fratres vel eorum pars consilii sanioris secundum Deum et beati Benedicti Regulam duxerint eligendum, ad petitionem eorumdem prioris et conventus ipsis super hoc nostras litteras concedentes, curavimus districtius inhibere ne quis super eadem concessione temere ipsos impetere vel molestare praesumat, sed liceat ipsis et successoribus suis nunc et amodo, cum Ecclesiam abbate vacare contigerit, personam idoneam de gremio suo vel aliunde per regularem electionem sibi praeficere in pastorem, Karrofensi monasterio humiliter praesentandum, ut ab ipso confirmationem accipiat, et reverentiam ei quam debet impendat. Nuper autem nuntius Karrofensis Ecclesiae ad praesentiam nostram accedens sua nobis insinuatione monstravit quod locus in quo Andrensis Ecclesia est fundata, ex quo primo monachos habuit, fuit in eleemosynam concessus Ecclesiae Karrofensi, et ejus diu exstitit prioratus, sed tandem ad petitionem illius qui eleemosynam fecerat sustinuit quod fieret abbatia et pleno jure subesset eidem et semper abbatem postularet ac reciperet de monasterio memorato. Quae utique institutio per plures Romanos pontifices exstitit confirmata. Caeterum tempore praedicti Alexandri praedecessoris nostri nulla de praedictis omnibus habita mentione, ut personam idoneam regulariter sibi possent praeficere in abbatem, ab eo dictum meruerunt privilegium obtinere, nec tamen sunt hactenus illo usi. Nunc autem ad aliam Ecclesiam eorum abbate translato, nisi sunt in fraudem a Karrofensi Ecclesia impetrare ut semel tantum de suis eligerent et electum Ecclesiae praesentarent; pro quo non parvam pecuniam tam ipsi abbati quam monachis et novos Ecclesiae redditus offerebant. Sed cum eorum petitio nullatenus fuisset admissa, et bonae mem. Morinensis episcopus sub excommunicationis poena praecepisset eisdem ut infra certos dies eligerent, sicut consueverant, de monasterio Karrofensi, et abbas nostram audientiam appellasset, et posuisset terminum, ne quid circa electionem faciendam de antiqua et approbata consuetudine immutarent, iidem tacitis omnibus supradictis praedictam inhibitionem impetrarunt a nobis, et antequam impetrassent eamdem, nihilominus elegerunt. Praeterea nobili viro comiti de Vines, in cujus sunt dominio, concesserunt, eidem super hoc litteras capituli conferentes, ne de caetero possent eligere sine ipso, et sic bona Ecclesiae donis et oblationibus distrahunt et attentant plurima quae vix poterunt revocari. Quia vero super his nobis non potuit fieri plena fides, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus vocatis ad praesentiam vestram qui fuerint evocandi, inquiratis super praemissis omnibus diligentius veritatem, et si de partium processerit voluntate, causam ipsam appellatione remota fine canonico terminetis. Alioquin quae inveneritis redigentes in scriptis, eadem nobis sub sigillis vestris inclusa mittere procuretis, praefigentes partibus terminum competentem quo recepturae sententiam nostro se conspectui repraesentent. Testes autem, etc. Nullis litteris veritati et justitiae praejudic., etc. Quod si non omnes . . . . tu frater episcope, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, VIII Idus Decembris anno decimo.

CLXXI ARCHIEPISCOPO SENONENSI. De auctoritate metropolitanorum, et appellatione. (Apud S. Petrum, XIV Kal. Januarii.) Licet in corrigendis excessibus juxta canonicas sanctiones appellationis sit diffugium interclusum, et ideo venerabilis frater noster Parisiensis episcopus a nobis acceperit in mandatis ut tam circa monachos et alios viros religiosos quam etiam clericos saeculares suae jurisdictioni subjectos, qui multa gravia committere proponuntur quae cedunt non solum in animarum dispendium, sed etiam in scandalum plurimorum, inquirat et corrigat appellatione remota quae viderit corrigenda, statuens ad reformationem eorum quod regulare fuerit et honestum, quia tamen intentionis nostrae nec fuit nec esse debuit jurisdictioni tuae per mandatum hujusmodi derogare, auctoritate praesentium duximus declarandum quod si forsitan in inquisitionibus ab eodem episcopo, non tanquam delegato, sed tanquam ordinario, faciendis aliquis casus emerserit in quo licitum sit ad sedem metropoliticam appellare, praedicti occasione mandati auctoritati tuae quo minus ad te tanquam ad metropolitanum appellari valeat nolumus aliquatenus derogari. Tu tamen nec impedias per te ipsum, nec per alios facias impediri, quo minus idem episcopus in corrigendis excessibus subditorum officii sui debitum exsequatur; et si forsan in casu concesso ad te fuerit appellatum, in appellationis causa prudenter et juste procedas.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, XIV Kal. Januarii anno decimo.

CLXXII. WIGORNIENSI, HELIENSI ET HEREFORDENSI EPISCOPIS. De negotio archiepiscopi Eborac. et episcopi Dunelmensis. (Apud S. Petrum, XV Kal. Januarii.) A regalis celsitudinis auditorio non est ita lectio divinorum librorum, sicut credimus, aliena quin Herodem regem misisse manum suam, ut affligeret quosdam de Ecclesia, Lucam audierit recitare. Cujus utinam detestanda memoria charissimum in Christo filium nostrum Joannem regem Anglorum illustrem commoveat; ut quod religioso judicio damnare debet in illo, maturio consilio corrigat in se ipso. Pervenit siquidem ad nos clamor, et in plurimas mundi partes non absque regiae famae detrimento percurrit, quod pravo seductus consilio manum suam in Ecclesiam extendere non expavit, et venerabilem fratrem nostrum Eboracensen archiepiscopum multipliciter affligendo, mobilia et immobilia sua bona diripi ac invadi et a suis exactiones gravissimas per apparitores fecit tam impios extorqueri qui et corpora resistentium sibi caperent et bona nihilominus confiscarent, ac tandem eodem archiepiscopo cum episcopo Dunelmensi super hoc flexis sibi genibus supplicante, oblitus regiae mansuetudinis, deprecationem ipsorum imo venerationem Creatoris in ipsis despexit. Cum igitur ejus exemplo nos deceat pro terrae mansuetis arguere qui servis suis nocere hominem non permisit ac reges corripuit pro eisdem, serenitatem regiam rogandam duximus attentius et monendam ut quae sunt digna rege recogitans, praefato archiepiscopo ac suis et Ecclesiae, imo Deo, tam plenam quam debitam satisfactionem faciat exhiberi. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus dictum regem, nostras ei litteras praesentantes, quas super hoc destinamus eidem, prudenter moneatis ad id et efficaciter inducatis. Alioquin, quantumcunque ipsum in Christi visceribus diligamus, regioque velimus honori deferre, quia nos libertati ecclesiasticae non oportet propter humanum deesse favorem, quam Dominus noster Jesus Christus suo sanguine comparavit, volumus et praecipimus ut nisi ad commonitionem vestram adimpleat quae praemisimus, totam Eboracensem provinciam supponatis ecclesiastico interdicto, et illud faciatis usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari; contradictores appellatione postposita per censuram ecclesiasticam compescendo. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, XV Kal. Januarii, anno decimo.

CLXXIII. I. DE LONGOCAMPO ROTHOMAGENSI ARCHIDIACONO. Ei infirmo conceduntur procuratores. (Apud S. Petrum, II Id. Decembris.) Cum secundum Apostolum nos oporteat cum infirmantibus infirmari, sperans in nostra compassione tuae passionis solatium invenire, nobis humiliter intimasti quod cum gravi debilitate corporis quandoque turbatus tractare res tuas minus utiliter consueveris, parentes tui te sub simulatione tutelae occasione infirmitatis hujusmodi tenere aliquoties praesumpserunt, ut bona tua sibi possent liberius vindicare. Unde cum per quosdam ex parentibus ipsis alienatio tuorum reddituum fuerit attentata, licet incolumitate potiaris ad praesens, metuens tamen ne quod nonnunquam accidit, iterum valeat evenire, a nobis suppliciter postulasti ut dilectos filios de Gresten et de Ardenna abbates et priorem Sanctae Barbarae tibi procuratores concedere dignaremur. Nos igitur attendentes quod infirmioribus membris propensiori nos decet studio pietatis adesse, praedictos tibi procuratores duximus deputandos, auctoritate praesentium districtius inhibentes ne quis sine ipsorum assensu tenere te audeat vel bona tua seu redditus tuos quoquo modo damnoso tractare. Nulli ergo . . . nostrae inhibitionis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, II Idus Decemb. anno decimo.

CLXXIV. ABBATI ET CONVENTUI KARROFENSI. De confirmatione privilegiorum. (Apud S. Petrum, II Id. Decembris.) Solet annuere, etc., usque assensu. Jus quod in abbatia Ilamensi noscimini obtinere, ecclesiam Sanctae Christinae de Beureria, ecclesiam Sancti Vedasti de Eka, et capellam Sancti Petri, et jus quod habetis in decima parochiarum Beureriae et Ekae, terras, domos, decimas, homines, redditus, et alia quae in eisdem parochiis et apud Gotnay, Vendin, Sevebenghe, Hersin, Hesdinol, Nod, Wandericurt, Werkin, Seins, Belgin, Bruay, Ruth, Pernes, Perti, Tungri, Pinkeneham, Chokes, Rosbeccam, Meternes, Enesim, et Blessy obtinetis, ecclesiam Sancti Leodegarii Aloanniae, capellam de Losinghehem, et decimam nutrimentorum praedictarum villarum Aloanniae ac Losinghehem, et terras, prata, redditus, homines, et totam justitiam praefatae villae Aloanniae, quae omnia sunt in dioecesibus Atrebatensi et Morinensi. In episcopatu Ambianensi villam Bovereces cum ecclesia, terris, silva, decima, et omni dominio, jus personatus Ecclesiae, et tertiam partem decimae totius parochiae de Formeries. In archiepiscopatu Remensi villam dominicam cum ecclesia parochiali, capella, decimis, terris, vineis, domibus, hominibus, redditibus et pratis; ecclesiam Sanctae Eufrasiae cum terris, decimis, et aliis justitiis vestris quas in ipsa parochia possidetis, decimam de Corlandin, et quae habetis in villa de Besaines, et quidquid dominii et justitiae, census et redditus in praedictis parochiis et in pertinentiis earum habetis. In episcopatu Belvacensi villam Fraxineti cum ecclesia, decima, terris, vineis, hominibus, redditibus, et aliis pertinentiis suis, ecclesiam et quartam partem totius villae ac parochiae et communis justitiae atque dominii et omnium eventuum et forisfactorum de Audencort, omnem terram Renaudi Bugin, et medietatem terrarum campestrium, et omnem decimam omnium terrarum quae sunt de tenimento dominorum de Audencort, et medietatem totius terragii tenimenti ejusdem, et quartam partem totius terrae dominii et justitiae de Bellencurt, sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo . . . nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, II Idus Decemb. anno decimo.

CLXXV EPISCOPO SANCTI ANDREAE EJUSQUE SUCCESSORIBUS. CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Apud S. Petrum, XII Kal. Januarii.) Ideo sumus ad universalis Ecclesiae regimen, licet insufficientibus meritis, providentia supernae dispositionis assumpti ut circa universum corpus Ecclesiae aciem debeamus nostrae considerationis extendere et fratribus et coepiscopis nostris, tam iis qui prope sunt quam qui longe, apostolicum suffragium exhibere, ne alicui propter remotionem locorum apostolicae sedis desit providentia vel tutela. Eapropter, venerabilis in Christo frater episcope, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et ecclesiam Sancti Andreae, cui auctore Domino praeesse dignosceris, ad exemplar felicis recordationis Alexandri papae praedecessoris nostri sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia in praesenti juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. In Fifh, Kilridmund, cum tota Shira, Derveisin, Uhtredinunesin. insulam Iohlevenoh cum appendiciis suis, Munemel, Terineth, Morcambus, Methkil, Kilecincath, Muccard, Pethgob, cum terris ecclesiarum, Strathteihten, Rescolpin, Cas, Dulbrudet, Russin, Losse, et juxta Perth Lungportin. In Maret Buhhan, Munemusch, Culsamuel, Elon, cum terris ecclesiarum suarum et omnibus pertinentiis suis. In Laodonia Listune, Egglesmanekin, Keldeleth, Raththen, Lessuade, Wedale, Clerkintun, Thiningan cum appendiciis suis, Brocchesmuthe. Possessiones autem et redditus qui sunt in Can et Cunevet ad mensam episcopi deputati, sicut eos in praesenti juste ac canonice possides, tibi et successoribus tuis auctoritate apostolica nihilominus confirmamus. Insuper etiam praesenti pagina tibi duximus indulgendum ut possessiones et bona ecclesiae tibi commissae, si qua illicite alienata sunt vel distracta, tibi liceat legitime revocare. Liceat quoque tibi in ecclesia Sancti Andreae, cum priore vacaverit, eum sine contradictione qualibet instituere, sicut hactenus praedecessores tui et tu ipse fecistis, et ipsius excessus, si quando excesserit, digne corrigere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia illibata et integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura: salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiae sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi; quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis S. R. E. cancellarii, XII Kal. Januarii, indictione XI, Incarnationis Dominicae anno 1206, pontificatus vero domini Innocentii PP. III, anno decimo.

CLXXVI. PHILIPPO REGI FRANCORUM ILLUSTRI. De causa divortii. (Apud S. Petrum.) Ab eo credimus processisse in cujus manu cor regis existit, et quocunque voluerit vertit illud, quod, sicut per dilectum filium Joannem abbatem Sanctae Genovefae, virum providum et fidelem, ac etiam per litteras tuas nobis intimare curasti, ad reginam disponis accedere, tentaturus utrum eam cognoscere possis, dummodo per hoc nullum tibi vel causae tuae praejudicium generetur, si forsan eam cognoscere non valueris, duos articulos exprimens, quos nunc explicare non expedit, in quibus tibi asseris providendum. Oportet utique, fili charissime, quod si volueris maleficium contra conjugium intentare, cum timore Domini ad reginam accedas, et adhuc tentes diligenter ex fide, praemissis orationum, eleemosynarum et sacrificiorum suffragiis, utrum cum ea carne commercium valeas exercere, ut cognoscatur ex hoc an ipsum maleficium sit solutum. Nos enim cupientes te, quantum cum Deo possumus, expedire, praesentibus tibi litteris intimamus quod, si forsan illi nequiveris carnaliter commisceri, nullum per hoc tibi vel causae tuae volumus praejudicium generari, quamvis in altero illorum duorum articulorum nos utique quoad jus bene tibi providere possimus, in reliquo vero tu tibi melius quoad factum valeas praecavere. Si ergo permissum non fuerit ut cum ipsa regina possis fieri una caro, et super impedimento maleficii volueris experiri, nos, cum requisiti fuerimus, ad judicium procedemus, sine quo profecto non praevales ab hoc vinculo liberari.

Datum Romae apud Sanctum Petrum.

CLXXVII. COLOCENSI ELECTO. Confirmatur electio ejus. (Apud S. Petrum, IX Kal. Januarii.) Quoniam juxta canonicas sanctiones multa nonnunquam electionem impediunt quae postulationem impedire non debent, cum secundum rigorem juris procedatur in illa, sed in ista favor gratiae potius requiratur, electionem quam de te dilecti filii Colocenses canonici fecerant, licet pro confirmatione ipsius apud nos precibus multiplicatis institerint, propter defectum tamen aetatis, quem eo tempore amplius sustinebas, exigente justitia non duximus confirmandam. Quia vero te nuper a nobis humiliter postularunt propter urgentem necessitatem et evidentem utilitatem quae de tua speratur promotione futura, te, cui et morum honestas et competens scientia, sicut credimus, suffragatur, Colocensi ecclesiae concedendum duximus in pastorem, praedictis canonicis nostris dantes litteris in praeceptis ut postquam dilectus filius Gregorius tituli Sancti Vitalis presbyter cardinalis apostolicae sedis legatus quod est a nobis dispositum ipsis denuntiaverit observandum, tibi tanquam pastori suo a nobis concesso et confirmato tam in spiritualibus quam temporalibus obedire procurent. Ne vero dispositionem nostram frustrari contingat, devotioni tuae per apostolica scripta mandamus quatenus si forsan aliquo casu denuntiari nequiverit quod per praedictum legatum denuntiari mandamus, tu nihilominus auctoritate praesentium, tanquam concessus et confirmatus a nobis, in Colocensi provincia pastoris officium exsequaris.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, IX Kal. Januarii anno decimo.

CLXXVIII. ABBATI SANCTI HILARII, PLEBANO SANCTI PAULI CASTELLANENSIS DIOECESIS, ET MAGISTRO GALLO CANONICO TERVISINO. Committitur eis exsecutio cujusdam sententiae. (Apud S. Petrum, XI Kal. Januarii.) Ex litteris venerabilis fratris nostri patriarchae Gradensis accepimus quod cum dilectus filius Gradensis primicerius et plebanus Sanctae Sophiae de Venetiis, quibus causa quae inter clericos Sanctae Justinae ac presbyterum Albertum, super eo quod idem presbyter clericum se ipsius ecclesiae asserebat, agitari dignoscitur, a nobis fuerat delegata, mandassent eisdem ut memoratos clericos, qui per archipresbyterum Paduanum, ad quem fuerat super eodem negotio quoddam a nobis rescriptum obtentum, in quo, sicut asseritur, de prioribus litteris mentio non fiebat, denuntiati fuerant excommunicationis sententiae subjacere, nisi dictum presbyterum in socium reciperent et in fratrem, idem patriarcha denuntiaret anathematis vinculo non ligatos, ipse volens eisdem judicibus in hac parte parere, qui nostra fungebantur auctoritate, maxime cum venerabilis frater noster Castellanensis episcopus ipsis super hoc parendum non duxerit requisitus, clericis Sanctae Mariae Formosae mandatum supradictorum judicum per suas litteras nuntiavit, quas dilectus filius archidiaconus Castellanensis, plebanus ejusdem ecclesiae, legi publicae coram populo non permisit. Cumque super hoc paucis diebus elapsis apud Sancti Nicolai monasterium ab eodem patriarcha benigne fuisset idem archidiaconus requisitus, in iram subito concitatus, eumdem patriarcham gravibus verborum injuriis multis praesentibus lacessivit. Qui considerans archidiaconum ipsum per tantum injuriarum excessum non se tantummodo, sed etiam Gradensem ecclesiam, imo nos ipsos graviter offendisse, tam ipsum archidiaconum quam praedictam ecclesiam ecclesiastico supposuit interdicto, ea praecipue ratione quoniam ex antiqua consuetudine, sicut dicitur, est obtentum ut litterae quae per patriarchatum Gradensem a patriarchis Gradensibus diriguntur, indifferenter ab omnibus admittantur. Verum ad instantiam clericorum et parochianorum ecclesiae supradictae, quoad ipsam ecclesiam patriarcha interdicti sententiam relaxavit, sub excommunicationis poena clericis eisdem injungens ne archidiacono participare praesumerent in divinis. Cum autem patriarcha jam dictus cum praefato episcopo ad monasterium Sanctae Crucis pro celebrandis cujusdam accessisset, et archidiaconus se vellet divinis officiis immiscere, patriarcha pro vitando scandalo secessit in partem, propter quod archidiaconus ipsum coepit gravibus verborum injuriis aggravare. Idem quoque archidiaconus, licet a divinis per unius diei spatium cessavisset, postmodum tamen celebrare publice non erubuit interdictus. Ad haec, de saepedicto episcopo patriarcha gravem deposuit quaestionem, quod cum sibi et Gradensi ecclesiae obedientiam teneatur et reverentiam exhibere, quanquam ei mandaverit ut praefatum archidiaconum pro interdicto et clericos Sanctae Mariae pro excommunicatis haberet, et faceret excommunicationis et interdicti sententias ab ipso prolatas per Castellanensem dioecesim inviolabiliter observari, idem episcopus in injuriam patriarchae permittens archidiaconum in ecclesia Castellanensi libere ministrare, clericis suae dioecesis sub fidelitatis poena praecipiendo mandavit ut per ecclesias suas archidiaconum et clericos supradictos nec interdicti nec excommunicationis sententiae subjacere publice nuntiarent. Unde idem patriarcha nobis humiliter supplicavit ut tantam injuriam et excessum, nec non in ipsum, sed potius contra sedem apostolicam tam ab episcopo quam archidiacono attentatum castigare taliter curaremus ut resecaretur in aliis materia similia committendi. Dictus vero episcopus per suas nobis litteras intimavit quod cum patriarcha denuntiasset clericos Sanctae Justinae anathematis vinculo non teneri, quos idem episcopus prius excommunicatos denuntiaverat, de mandato archipresbyteri Paduani a nobis, sicut asseritur, judicis delegati occasione hujusmodi inter patriarcham et archidiaconum contentione suborta, patriarcha ex commotione quadam archidiaconum interdixit; quo ad appellationis beneficium convolante, patriarcha in saepedictam ecclesiam interdicti sententiam promulgavit, nec satisfactionem oblatam ab archidiacono super hoc recipere voluit nisi archidiaconus ut ipsius pareret mandatis interposito juramento firmaret. Adjecit etiam eidem episcopus, quod ipse timens ne prorumperet ad aliquid patriarcha quod ad ipsius episcopi vel ecclesiae seu clericorum suorum praejudicium cederet vel gravamen, ad sedem apostolicam appellavit, nobis sollicite supplicando ut patriarcham a sui et ecclesiae suae ac clericorum et ecclesiarum suae dioecesis molestatione indebita compescere curaremus. Cum igitur super praemissis et aliis inter utriusque partis procuratores fuisset coram dilecto filio Joanne Sanctorum Cosmae et Damiani diacono cardinale, quem auditorem dederamus eisdem, aliquandiu litigatum, et ipse nobis quae audierat fideliter retulisset, quia nobis constare non potuit an per litteras quae ad Paduanum archipresbyterum impetratae dicuntur, cum nobis ostensae non fuerint, revocatae fuerint litterae ad praedictos primicerium et plebanum ostentae, causam ipsam vestro duximus examini committendam, per apostolica scripta mandamus quatenus inquisita super praemissis plenius veritate, nisi vobis constiterit quod litterae quae secundo loco ad praedictum archipresbyterum impetratae dicuntur, de prioribus litteris ad saepedictos primicerium et plebanum obtensis expressam fecerint mentionem, ut per secundas primae appareant litterae revocatae, cum primos judices auctoritate litterarum nostrarum jurisdictionem non sit dubium habuisse, quam potuerunt postmodum patriarchae quoad exsecutionem suae sententiae demandare, ex qua coertionem etiam idem patriarcha recepit, cum hujusmodi demandata jurisdictio delusoria videretur si subdelegatus hujusmodi coertionem aliquam non haberet, interdicti sententiam ab eodem patriarcha in supradictum archidiaconum promulgatam, pro eo quod ipse patriarchae praedicti exsecutionem impediens, ejus litteras legi publice non permisit, tandiu faciatis sublato appellationis obstaculo inviolabiliter observari donec eidem patriarchae de injuriis irrogatis sufficienter fuerit satisfactum. Si vero constiterit primas litteras per secundas legitime revocatas, cum appareat primos judices jurisdictionem nullam penitus habuisse, et ita constet per consequentiam patriarcham ipsum non recepisse jurisdictionem vel coertionem aliquam ab eisdem, praedictam interdicti sententiam ab eodem patriarcha prolatam denuntietis irritam et inanem; nihilominus archidiaconum supradictum monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogentes ut pro verborum injuriis quas eidem patriarchae irrogare praesumpsit, satisfaciat competenter. Testes autem, etc. Nullis litteris obstantibus praeter assensum partium, etc. Quod si non omnes, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, XI Kal. Januarii anno decimo.

CLXXIX. RECTORI ET FRATRIBUS HOSPITALIS SANCTI SPIRITUS IN SAXIA. Dantur eis indulgentiae et privilegia. (Apud S. Petrum, III Non. Januarii.) Ad commemorandas nuptias salutares quae in conversione peccatoris moraliter celebrantur inter spiritum hominis et gratiam Conditoris, ex quibus affectus et actiones tanquam filii ac filiae generantur, Dominica prima post octavas Epiphaniae, quando illud legitur evangelium quod Jesus cum discipulis suis in Cana Galileae, ubi Mater ipsius erat, invitatus ad nuptias aquam convertit in vinum, solemnem apud hospitale vestrum instituimus stationem, in quo vos ex institutione nostra divino estis obsequio mancipati, ea potissimum ratione quod in illis nuptiis sex hydriae secundum purificationem Judaeorum fuisse narrantur. Et quidem in hoc hospitali, tanquam in Cana Galileae, loco videlicet ubi zelus est transmigrandi de vitiis ad virtutes, positae sunt sex hydriae, id est sex opera misericordiae instituta, quae sunt pascere esurientem, potare sitientem, colligere hospitem, vestire nudum, visitare infirmum, et incarceratum adire, ad purificationem utique Judaeorum, ut per illa videlicet confitentes a vitiis expientur. Istae vero sex hydriae usque ad summum implentur quando illa sex opera misericordiae ad perfectum usque geruntur; et ex aqua fit vinum, cum ex merito eleemosynae vis accenditur charitatis. Quia vero Jesus cum discipulis suis ad has nuptias in Cana Galileae, ubi mater ejus erat, legitur invitatus, idcirco rationabiliter instituimus ut effigies Jesu Christi a beati Petri basilica per ejusdem canonicos ad dictum hospitale, ubi memoria gloriosissimae Matris ejus recolitur, infra capsam ex auro et argento et lapidibus pretiosis ad hoc specialiter fabrefactam venerabiliter deportetur, fidelibus populis qui ad has nuptias celebrandas devote convenerint desiderabiliter ostendenda. Ut autem nos, qui Domino revelante venerandum aliis aperuimus sacramentum, eo etiam inspirante imitandum aliis praebeamus exemplum, concedimus, statuimus et jubemus ut pro mille pauperibus extrinsecus adventantibus et trecentis personis intus degentibus decem et septem librae usualis monetae, ut singuli accipiant tres denarios, unum pro pane, alterum pro vino, aliumque pro carne, ab eleemosynario summi pontificis annuatim vobis in perpetuum tribuantur, et canonicis supradictis, qui praescriptam effigiem Salvatoris processionaliter deportabunt, singulis duodecim nummi et cereus unius librae qui deferatur accensus, de oblationibus confessionis beati Petri praestentur. Quia vero non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit ex ore Dei, debet huic stationi Romanus pontifex cum suis cardinalibus interesse, ut et missarum solemnia ibi celebret, et exhortatorium faciat de hac celebritate sermonem, neve fidelis populus famelicus ab his nuptiis revertatur, praeter materialem et doctrinalem, spiritualem quoque sibi cibum impendat, remissionem unius anni de injunctis sibi poenitentiis indulgendo. Monemus igitur et obsecramus successores nostros per Jesum Christum, qui venturus est judicare vivos et mortuos, ut hanc institutionem, quae, ipso teste, de pietatis fonte processit, faciant inviolabiliter observari; sub attestatione divini judicii prohibentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis, constitutionis et jussionis infringere, etc. Si quis autem, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, III Non. Januarii, anno decimo.

CLXXX. NIVERNENSI ET AURELIANENSI EPISCOPIS, ET ABBATI DE CURIA DEI CISTERCIENSIS ORDINIS AURELIANENSIS DIOECESIS. Poena accusatoris, si in probatione defecerit. (Viterbii, II Non. Octobris.) Si consueta temeritas, quae magis dicenda est corruptela, relinqueretur penitus impunita, tergiversari volentibus libera praeberetur audacia malignandi. Ut ergo justus lavet manus suas in sanguine peccatoris, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus nisi Petrus de Stampis Remensis canonicus infra duos menses post denuntiationem sibi a vobis factam irregularitatem illam probaverit quam contra suum objecit antistitem, vos eum pro tantae praesumptionis excessu, quem malitiose commisit, praebenda Remensis Ecclesiae spolietis, et faciatis eam idoneae conferri personae. Theobaldum vero de Pertico Remensem archidiaconum, qui per eumdem Petrum de arcu suo sagittam emisit, nisi percussum dejecerit, ab eligendi potestate quam habet, non solum in Remensi Ecclesia, verum etiam ubilibet in Remensi provincia, suspendatis, ut cognoscant in poena quantum excesserunt in culpa.

Datum Viterbii, XI Non. Octob. anno decimo.

CLXXXI. S. DECANO, ET CAPITULO SENONENSI. De confirmatione privilegiorum. (Apud S. Petrum, II Non. Januarii.) Solet annuere, etc., usque assensu. Antiquas et rationabiles consuetudines, immunitates et libertates vestras, seu etiam concessiones, praesertim a bonae memoriae Guidone Senonensi archiepiscopo provide vobis factas, sicut in ipsius scripto authentico continetur, quod de verbo ad verbum inferius jussimus adnotari, et vos ea juste ac pacifice possidetis, auctoritate vobis apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Illo quippe capitulo, videlicet: Si aliquid in ordinem suum egerint, a nobis de poenitentia tantummodo corrigantur, de communi assensu tam venerabilis fratris nostri Petri archiepiscopi vestri quam tuo, fili decane, praecentoris et cellararii et aliorum quorumdam ex canonicis vestris vobiscum pariter in nostra praesentia existentium sic exposito ut archiepiscopus in spiritualibus, vos autem in temporalibus jurisdictionem super eosdem presbyteros habeatis. Est autem tenor ejusdem authentici scripti talis:

GUIDO, Dei gratia Senonensis archiepiscopus, omnibus ad quos litterae praesentes pervenerint in Domino salutem.

« Quoniam quae in tempore fiunt necesse est transire cum tempore, restat ut quae memoriae conservare volumus, ne oblivione depereant, scripturae committamus, quatenus eodem internuntio in futuris temporibus ad posterorum notitiam possit pervenire. Notum sit igitur praesentibus et futuris quoniam boni et sancti Patres ecclesiarum super filios suos diligenter invigilant, et eisdem sustentandis et alendis necessaria beneficia misericordiae et pietatis obtentu copiose impendunt. Quod profecto non solum in Ecclesia nostra, sed et in aliis per orbem ecclesiis sancti pontifices attendentes, diversis magnificentiae suae beneficiis erga filios suos collatis piam sui memoriam ad posteros transmiserunt. Hujus rei gratia et nos paterno affectu animoque benigno charissimorum filiorum nostrorum Senonensis Ecclesiae canonicorum preces suscepimus, et quamplures ecclesias quas diversis temporibus beatae memoriae praedecessores nostri eidem conventui contulerunt, et quas tempore nostro ipsis concessimus, ut eas in perpetuum habeant, in pace possideant, quas videlicet ecclesias propriis duximus vocabulis exprimendas, Deo auctore concedimus et sigilli nostri auctoritate roboramus. Ecclesiam scilicet de Amorra, ecclesiam de Jolna, ecclesiam de Braio, ecclesiam de Moncellis, ecclesiam de Moisio, ecclesiam de Broisola, ecclesiam de Valonessa, ecclesiam de Compiniaco cum capella de Montiniaco, ecclesiam de Eurio, ecclesiam de Ponte-Siriaco cum ecclesia Sancti Aegidii de Nemore cum appendiciis suis, salvo jure Sancti Joannis Senonensis. Ecclesiam de Sancto Albino cum capella de Melers, ecclesiam de Curia Monunculi, ecclesiam de Sociaco, ecclesiam de Sancto Martino, ecclesiam de Gumerio, ecclesiam de Sancto Hilario infra muros urbis, ecclesiam Sancti Mauritii inter duos pontes, ecclesiam de Frateio cum capella de Cantu galli, ecclesiam de Amiliaco, ecclesiam de Daimonte, ecclesias de Brueria cum capella Sancti Victoris, ecclesiam de Borovilla, ecclesiam de Roemvillari et de Nangevilla, ecclesiam de Villerario, ecclesiam de Taloan cum capella Sancti Nicolai de Villanova super Equanam, ecclesiam B. Mariae ejusdem Villaenovae, ecclesiam de Dimone, ecclesiam de Lorriaco, ecclesiam de Allento, ecclesiam de Bosco regis, ecclesiam de Chanquolla, ecclesiam de Castellariis cum capella Sanctae Getninae, et cum capella de Escrevis, ecclesiam de Malleio vicecomitis. Praesentationes etiam presbyterorum in praefatis ecclesiis capitulo concedimus; qui medietatem beneficiorum vel quantum inter eos rationabiliter compositum fuerit per sacramentum eidem capitulo persolvent et ab omni exactione, collecta, et hospitiis, circadis etiam et synodis, et ab omni submonitione et justitia tam archidiaconorum quam archipresbyterorum penitus sint immunes. Porro si aliquid in ordinem suum egerint, a nobis de poenitentia tantummodo corrigantur. Concedimus etiam illis in omnibus praefatis ecclesiis, et in illis quae inposterum illis conferentur, succursum, quotiescunque contigerit ecclesias vacare. Praeterea concedimus eis plenitudinem potestatis faciendi et exercendi justitias in malefactoribus suis laicis, nisi homines nostri fuerint, et in presbyteris suis, quantum ad ipsos pertinet. Notandum vero quod duas praefatas ecclesias, ecclesiam videlicet de Allento, ecclesiam de Chanquolla, nomine cujusdam praebendae quam in Ecclesia Senonensi constituimus, capitulo concessimus et donavimus, inhibentes ne fructus praedictarum ecclesiarum in alios usus quam illius praebendae expendantur. Ecclesiam vero de Bosco regis illis donavimus. Ipsi vero ad petitionem nostram associaverunt in minutis partitionibus quatuor canonicos qui debent esse presbyteri, quos constituimus ad altare Beati Petri in Ecclesia Senonensi, ita quod duo illorum tantumdem percipient in minutis partitionibus quae fuerint in choro quantum unus de majoribus canonicis. Ecclesiam vero de Castellariis illis donavimus; et ipsi nobis concesserunt quod post obitum nostrum centum solidos Parisienses in die anniversarii nostri singulis annis distribuent, ita quod clerici non canonici tantumdem percipient duo quantum unus de majoribus canonicis. Actum Senonis in capitulo publice, astantibus ejusdem ecclesiae personis, Salone decano, Hugone archidiacono, Stephano Thesaurario, Gaufrido praecentore et Vastinensi archidiacono, Haicio cellarario et Pruvinensi archidiacono, Simone Meludunensi archidiacono, Hugone Stampensi archidiacono, Jacquino, Rogerio, Galterio, Guidone presbyteris et canonicis, Guidone, Odone, Reynaldo, Garnerio diaconis et canonicis, Ernaudo, Gaufrido, Reinaudo, Anselmo, Nicolao, Galterio, Nicolao, Girardo, Manasse, Bartholomaeo, Willelmo subdiaconis et canonicis. Praeterea cum supranominatis ecclesiis ecclesiam de Varon eis similiter confirmamus. In cujus rei testimonium praesentem paginam scribi fecimus et sigilli nostri auctoritate roborari. Actum anno Verbi incarnati 1187. Data per manus magistri Petri cancellarii nostri. »

Nulli ergo . . . nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, II Non. Januarii anno decimo.

CLXXXII. TURONENSI ARCHIEPISCOPO. Ei committitur causa adversus episcopum Petrago ricensem. (Apud S. Petrum, VII Id. Januarii.) Ad hoc in Ecclesia Dei est, ipso disponente, tua promotio procurata ut opportunus sis nostri ordinis coadjutor, in iis maxime quae in ea salubrem correctionem exposcunt; circa quod tanto te domus Domini credimus zelo comedi quod divinum amorem mundano prorsus praeferendo favori, nunquam debeas in iis quae tuae providentiae committuntur a via rectitudinis declinare. Olim siquidem gravis clamor ad aures nostras de episcopo Petragoricensi pervenit, quod praeter multa gravia et enormia quae de ipso publice dicebantur, usque adeo erat negligens et inutilis circa officium pastorale ut non solum ad instar infecundae ficulneae terram inutiliter occuparet, verum etiam ex ipsius defectu gregi sibi commisso multiplex periculum immineret, quod ipse fortassis intelligens, per nuntium suum a nobis petiit licentiam resignandi; sed tandem carne spiritum retardante, cedendi sibi facultate concessa, cedere non curavit. Cum autem eo novissima sua pejora prioribus faciente, clamor non deficeret, sed gravius invalesceret contra ipsum, venerabili fratri nostro Bituricensi archiepiscopo et dilecto filio priori Grandimontensi dedimus in praeceptis ut eum inducerent ad cedendum; alioquin per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellerent ut infra tres menses post susceptionem litterarum nostrarum apostolico se conspectui praesentaret. Qui, sicut nobis per suas litteras intimarunt, cum eum ad id diligentius monuissent, ac ipse post elapsum spatium trium mensium monitioni non acquievisset eorum, demum ipsum suspensionis sententia perculerunt. At ille post aliquantum temporis intimavit eisdem quod iter arripuerat ad sedem apostolicam veniendi, sed ita eum in via quartana febris invasit quod sine periculo corporis coeptum iter non poterat consummare; et sic illicentiatus ab eis ad Petragoricensem Ecclesiam est reversus; ubi, sicut asseritur, post latam sententiam suspensionis in eum beneficia multa dedit, et de bonis ipsius non pauca distraxit. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus universas beneficiorum seu quorumcunque bonorum Ecclesiae concessiones aut distractiones ab eodem episcopo sic suspenso inveneris esse factas, studeas legitime revocare, illos qui se temere duxerint opponendos remoto appellationis obstaculo per ecclesiasticam cohibendo censuram, et inquisita diligentius veritate, si constiterit ipsum, quin potius, ut ita dixerimus, talem a nobis cedendi licentiam postulasse, ne cum uxore Loth videatur retro respicere in salis statuam convertendus, ad cedendum, si commonitus cedere forte noluerit, eum sublato appellationis impedimento compellas. Quod si de hoc tibi constare nequiverit, cum de insufficientia et inutilitate sua tibi possit plene liquere, ipsum ab administratione Petragoricensis Ecclesiae appellatione postposita removere procures, et ei facias per electionem canonicam cum consilio tuo de persona idonea in episcopum provideri. Contradictores, si qui fuerint, vel rebelles quo minus mandatum apostolicum impleatur, a sua praesumptione appellatione postposita ecclesiastica districtione compescens.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, VII Idus Januarii, anno decimo.

CLXXXIII. CANONICIS ECCLESIAE SANCTI BARTHOLOMAEI MEDIOLANENSIS. Confirmatur concordia. (Apud S. Petrum, V Id. Decembris.) Dilectis filiis D. monasterii Sancti Dionysii syndico et Jacobo Ecclesiae vestrae procuratore in nostra praesentia constitutis, dilectum filium nostrum Benedictum tituli Sanctae Susannae presbyterum cardinalem ipsis concessimus auditorem. Coram quo procurator proposuit memoratus quod cum in dicta ecclesia Sancti Dionysii per multum temporis spatium clerici fuerint saeculares, bonae memoriae Aribertus Mediolanensis archiepiscopus de ipsa ecclesia monasterium faciens, abbatem ibidem instituit et duodenarium numerum monachorum; omni nihilominus jure servato quatuor canonicis, quos in eadem Ecclesia tunc invenit. Licet autem diutius postmodum in eodem loco tam monachi quam saeculares canonici ministrarint, idem tamen canonici se ad ecclesiam vestram, quam fundaverant in quodam praedio quod a G. medico emerant transferentes, electionem fratrum et rerum administrationem liberam in eadem ecclesia multis temporibus habuerunt, praedicto monasterio nulla prorsus servitia exhibentes. Verum emergente postea inter vos ex una parte ac abbatem memoratum Sancti Dionysii super electione canonicorum ecclesiae vestrae et quibusdam aliis articulis scrupulo quaestionis, bonae memoriae Philippus Mediolanensis archiepiscopus super eadem causa contra vos diffinitivam sententiam promulgavit. Propter quod ad sedem apostolicam appellastis. Cumque fuisset eadem causa G. quondam Parmensi archidiacono de utriusque partis voluntate commissa, et in eumdem tam a partis vestrae procuratore quam abbatis et syndici monasterii postea compromissum, idem archidiaconus causam ipsam per arbitrium terminavit. Verum quia successor ejusdem abbatis contra praedictum arbitrium venire praesumpsit, vos ad magistrum Guidottum Decumanorum canonicum nostras litteras impetrastis: qui de causae meritis certus effectus, praedictum arbitrium confirmavit, et abbati Sancti Dionysii ex parte nostra praecipiens ne contra ipsum arbitrium venire praesumeret, omnino cassavit quidquid contra illud reperit attentatum. Quam sententiam idem abbas humiliter approbando, coram eodem magistro premisit se velle firmiter observare universa capitula in eodem arbitrio comprehensa. Idem quoque arbitrium per sententiam dilecti filii abbatis Sancti Abundii et archipresbyteri de Grabadone, quibus eadem fuit causa commissa, exstitit postmodum confirmatum. Unde procurator praedictus petiit ut sententiam ipsam confirmare auctoritate apostolica dignaremur, et faceremus praedictum arbitrium inviolabiliter observari. Praefatus vero syndicus proposuit ex adverso quod cum praedictus Aribertus archiepiscopus memoratum monasterium Sancti Dionysii construxisset, instituit ut inibi ordo monasticus servaretur. Quod O. successor ipsius postea confirmavit. Arnaldus quoque quondam abbas ejusdem loci saepedictam ecclesiam vestram Sancti Bartholomaei in ipsius monasterii praedio construendo dignoscitur statuisse ut ipsa Ecclesia subjecta esset in omnibus monasterio memorato, et ejusdem dispositio ac provisio ad idem monasterium plenarie pertineret. Unde cum quidam abbas ipsius loci auctoritate propria quemdam clericum S. nomine in vestra ecclesia ordinasset, et idem a quibusdam canonicis ecclesiae vestrae tractus fuisset in causam, eo quod sine ipsorum conniventia fuerat ordinatus, V. quondam Mediolanensis archidiaconus, qui de causa ex delegatione A. tunc Mediolanensis archiepiscopi cognoscebat, dictum S. clericum a vestra impetitione absolvit. Cum autem inter abbatem Sancti Dionysii et vos super electione canonicorum ecclesiae vestrae et quibusdam aliis capitulis quaestio moveretur, Philippus quondam archiepiscopus Mediolanensis, qui de ipsa controversia cognoscebat, contra vos sententiam protulit super propositis capitulis universis. Verum cum in praedictum Parmensem archidiaconum, cui eadem fuerat causa commissa, fuisset postea minus legitime compromissum, idem archidiaconus contra monasterium iniquum arbitrium promulgavit; quod per dilectos filios priorem de Foncella et Baldoinum canonicum de Brivio, qui auctoritate sedis apostolicae de ipso negotio cognoscebant, fuit postea reprobatum, cum major pars monachorum monasterii supradicti in ipsorum praesentia praestito juramento firmaverit quod transactio facta per arbitrium supradictum in laesionem monasterii facta fuit, et quod nec transactionem nec arbitrium approbarant. Quare dictus syndicus postulavit ut eodem arbitrio reprobato, dignaremur sententiam dicti prioris et sui conjudicis confirmare. Cum igitur super iis et aliis fuisset coram cardinali praedicto aliquandiu litigatum, et ipse nobis quae audierat fideliter retulisset, nos utriusque partis rationibus intellectis, et inspectis scriptis authenticis quae ad probandum hinc inde proposita pars utraque duxerat exhibenda, quia nobis constitit supradictum arbitrium per archidiaconum Parmensem latum, in quem fuerat compromissum a partibus, in praesentia praedicti magistri Guidotti ab utraque parte pariter approbatum, nos ipsum arbitrium approbantes, illud auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut si quid contra tenorem ipsius temere fuerit attentatum, careat robore firmitatis. Nulli ergo . . . nostrae confirmationis et constitutionis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, V Idus Decemb. anno decimo.

CLXXXIV. CAPITULO SIGNINO. Confirmatur electio episcopi. (Apud S. Petrum.) Ad nostram praesentiam accedentes dilecti filii archipresbyter et . . . canonici Signini ex parte vestra nobis humiliter supplicarunt ut electionem de I. a vobis concorditer celebratam auctoritate dignaremur apostolica confirmare. Nos igitur electionem ipsam secundum Ecclesiae Romanae consuetudinem examinari diligentius facientes, comperimus quod nec obitus bonae memoriae . . . episcopi vestri nobis fuerat intimatus, nec a nobis, prout fieri debuit, eligendi licentia expetita, et quod etiam adhuc vivente ipso episcopo quosdam praesumpsistis temere nominare qui super electione futuri antistitis scrutarentur omnium voluntates contra canonicas sanctiones, spretis nihilominus quibusdam canonicis vestris apud sedem apostolicam constitutis. Insuper ne ipsorum aliquis posset in eadem ecclesia promoveri, dictis examinatoribus, quibus potestatem eligendi episcopum contulistis, callide fuit mandatum a vobis quod unum de iis qui tunc erant praesentes ad ecclesiae vestrae regimen evocarent. Unde habito cum fratribus nostris diligenti tractatum, propter rationes praedictas electionem ipsam judicavimus irritam et inanem. Verum quia paternum affectum quem ad ecclesiam vestram habemus, offensi etiam deponere non valemus, cum et persona censeatur idonea, et ad eam unanimitas vestri consensus aspiret, ipsum I. vobis, non ex electione vestra, sed auctoritate nostra concessimus in pastorem, mandantes eidem ut assumat ecclesiae vestrae curam, consecrationis munus per nos dante Domino recepturus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum.

CLXXXV. ARCHIEPISCOPO ET CAPITULO SENONENSI. Ut sinant decanum manere per triennium in studio Parisiensi. (Apud S. Petrum, II Id. Januarii.) Quamvis de facili nos flectere non debeat acceptio personarum ad aliqua praeter commune debitum concedenda, si tamen meritum alicujus id exigat, tanto facilius ei liberalitatis apostolicae gratiam elargimur quanto de ipsius conversatione honesta et scientia litterarum evidentioribus conjecturis efficimur certiores. Hinc est quod cum dilectus filius S. decanus vester, litteratura et moribus merito commendandus, disponat per triennium Parisius commorari, ut infra idem spatium scholas in theologica facultate regendo et aliis et sibi proficiat, et nobis humiliter supplicarit quod ibidem commorandi per tantum temporis sibi licentiam praeberemus, ejus preces eo libentius duximus admittendas quo specialius pro eodem penes nos sua merita intercedunt, cum ex hoc etiam ecclesiae vestrae commoda valeant provenire majora. Quocirca universitatem vestram rogandam duximus et monendam, per apostolica vobis scripta mandantes quatenus ob reverentiam apostolicae sedis et nostram dictum spatium ob hujusmodi causam ad morandum in scholis Parisius ei liberaliter concedatis, ipsum interim sacerdotalem recipere ordinem non cogentes; mandatum nostrum taliter audituri quod gratum possimus habere pariter et acceptum.

Datum Romae apud sanctum Petrum, II Idus Januarii, anno decimo.

CLXXXVI. PATRIARCHAE JEROSOLYMITANO A. S. L. Super provisione archidiaconatus Antiocheni facienda idoneae personae. (Apud S. Petrum, V Id. Januarii.) Dilecto filio nostro Joanne Sanctae Mariae in via Lata diacono cardinale dilectis filiis magistro Joanni et P. nuntio venerabilis fratris nostri patriarchae Antiocheni auditore concesso, idem magister proposuit coram eo quod cum olim dilectus filius noster Petrus tituli Sancti Marcelli presbyter cardinalis A. S. L. ad partes Syriae pervenisset, intelligens archidiaconatum ultra sex menses in Antiochena Ecclesia vacavisse, ac per hoc donationem ipsius ad Romanam Ecclesiam devolutam, archidiaconatum ipsum cum omni jure suo eidem magistro legationis auctoritate concessit, factaque sibi canonica investitura de illo, dicto patriarchae mandavit ut ipsum reciperet et benigne tractaret. Qui se asserens eumdem archidiaconatum cuidam suo concessisse nepoti, quod idem legatus mandaverat non implevit, quanquam etiam super hoc personaliter demum apud Antaradum rogavisset eumdem. Cum autem eidem legato per testes idoneos constitisset quod donatio sua donationem praecesserat patriarchae, quod etiam nepos ejus multum ab aetate distabat quae pro talibus a canone diffinitur, factam illi a patriarcha concessionem viribus carere decernens, quod ipse de praefato magistro fecerat sententialiter confirmavit, et a priore Bellimontis ac magistro Milone sibi ad hoc exsecutoribus deputatis, stallum in choro et locum in capitulo assignari praecepit eidem, ipsumque in plenam possessionem domorum, casalium, terrarum et aliorum ad archidiaconatum pertinentium introduci. Sciens insuper multas praebendas et dignitates simili modo in ecclesia memorata vacasse, donationi suae reservavit easdem; e quibus unam Rogerio, aliam vero Bartholomaeo clericis assignavit, eos in praedicta ecclesia canonicos statuendo. Cum autem propter varias contumacias quas idem patriarcha circa praemissa commiserat, quasdam sententias protulisset in ipsum, tandem venerabiles fratres nostri Tripolitanus et Antaradensis episcopi ex parte patriarchae jam dicti cum litteris de ratihabitione ad ipsius praesentiam accesserunt, dicentes quod idem patriarcha volebat ut tam archidiaconatus quam dignitates et praebendae a se vel ab ipso collatae in sua dispositione manerent, ac de ipsis et aliis in praefata Ecclesia secundum suam disponeret voluntatem, quod quidem in praelibatis litteris continebatur expressum. Unde legatus idem praedictas sententias relaxavit, et eisdem dixit episcopis ut patriarcha de caetero dictum magistrum pro archidiacono, duos vero canonicos constitutos ab ipso pro canonicis Antiochenis haberet, illi quidem archidiaconalia, istis vero canonicalia jura omnia exhibendo. Quod iidem episcopi patriarcham respondere facturum, ipsius nomine recipientes ad pacis osculum Marinum Nicociensem archidiaconum pro magistro et canonicis antedictis. Praeterea supradictus legatus Antiochenos canonicos, quos pro eo quod ordinationi suae contumaciter restiterunt suspensionis primo et postmodum excommunicationis sententia innodarat, per Valaciensem episcopum et collegas ipsius recepta juratoria cautione mandavit absolvi, ita quod et ante quam impenderent juramentum exprimeretur eisdem, et post absolutionem, sub debito mandaretur ipsius ut quod de archidiacono ipso et duobus canonicis memoratis fuerat statutum ab eo, inviolabiliter observarent; quam videlicet formam si dictus episcopus et collegae ipsius excederent, processum eorum reputaturum se scripsit vacuum et inanem. Unde petebat idem magister ut archidiaconatum jam dictum confirmare dignaremur eidem et ipsum pacifica faceremus illius possessione gaudere, ac fructus ipsius et possessionum suarum a tempore sibi factae institutionis subtractos, cum restauratione nihilominus expensarum, restitui mandaremus eidem, praefatos canonicos, qui contra juramentum suum eumdem noluerunt recipere, punientes. Pro altero vero ex duobus antedictis canonicis, scilicet R. presbytero, cum reliquis in fata concesserit, suppliciter postulavit ut canonicatum cum una praebendarum illarum quae tunc temporis ultra sex menses in Ecclesia praenominata vacarent confirmaremus eidem, et faceremus ab eo pacifice possideri. Econtra vero nuntius patriarchae respondit quod cum W. quondam archidiaconus Antiochenus et concanonici ejus duo ita fuissent in mari sublati de medio quod de ipsis usque ad sequens passagium nulla prorsus haberi potuit certitudo, noluit praepropere patriarcha de archidiaconatu disponere, sed donec de illis effici posset certior exspectare. Transacto igitur secundo passagio, in quo legatum asserit applicasse, cum per publicam famam ei de praedictorum periculo constitisset, archidiaconatum cuidam suo nepoti concessit, quem ad praesentiam nostram statim mittere disponebat ut propter aetatis defectum de archidiaconatu pariter et de ipso dignaremur misericorditer ordinare. Postmodum vero praedictus egatus per suas ei litteras intimavit quod archidiaconatum eumdem magistro contulerat antedicto. Cui demum ipse rescribens illum se jam antea suo concessisse nepoti, rogavit ut negotio supersedens, eumdem nepotem, qui pedes in itinere jam habebat, ad apostolicam sedem accedere sustineret. Sed ille preces non admisit ipsius; imo tam patriarcham quam capitulum et ecclesiam durius aggravando super facto archidiaconatus, duos nuntios cum praefato magistro destinavit ad ipsos; qui praesentientes illos in suum accessisse gravamen, ne in quoquam procederent, sedem apostolicam appellarunt. At illi, appellatione contempta, multipliciter coeperunt capitulum in suspensionibus et aliis aggravare. Patriarcha vero primo per litteras et nuntios speciales, ac postmodum per se ipsum non sine magnis laboribus legatum adivit, devote supplicans ut ab iis, praesertim post appellationem, desisteret, et causam ad nos sineret devenire. Quod cum non posset aliquatenus obtinere, appellationem innovavit eamdem; eoque a sua praesentia recedente, legatus ipsum ab interdicendi et excommunicandi potestate suspendit, et in praedictum capitulum excommunicationis fecit sententiam promulgari; quam etiam singulis diebus Dominicis accensis candelis innovari mandavit; et manum aggravans super eos, duos in eorum ecclesia nominavit canonicos, irrequisitis ipsis, reclamantibus, et invitis. Quia vero princeps et cives Antiocheni, qui jam ante contra ecclesiam se erexerant, ex his quae in injuriam patriarchae capitulique fiebant, occasionem sumpserunt in eos enormius debacchandi, ita quod possessionibus Ecclesiae devastatis, et alio quodam in patriarcham per favorem ejusdem Principis a Syrianis electo, grave periculum sibi cernebat imminere, per quod Antiochia totius Latinitatis communioni subtrahi videbatur, his duobus malis idem patriarcha perplexus elegit minus incurrere ut posset gravius evitare, et sic super facto memorati magistri et aliorum duorum in cardinalis se posuit voluntate; sed praefato magistro postmodum multiplices contumelias et gravamina contra ipsum et capitulum procurante, quasdam litteras a Tripolitano episcopo sibi missas idem patriarcha recepit, in quibus continebatur quod quamplures viri jurati coram ipso episcopo perhibuerant testimonium quod idem magister monachus monasterii Sancti Spiritus de Panormo fuisset. Unde cum super apostasia hujusmodi et aliis quibusdam excessibus patriarcha vocasset eum ut in sua praesentia responderet, ille confusus in semetipso appellando recessit. Praedictis vero duobus stallum assignari praecepit, et dixit se in nullo contradicturum eisdem super ordinatione quam de ipsis in Antiochena Ecclesia fecerat cardinalis. Quare suppliciter postulabat a nobis ut super ipsius ecclesia circa praefatum magistrum, quem asserit apostasiae nota respersum, et circa praefatum R. qui, ut asserit, est concubinarius manifestus, illitteratus et vilis, qui etiam ad expugnationem Christianorum ante quoddam castrum fecisse dicitur lignea instrumenta, provide respicere dignaremur. Verum idem magister super apostasiae crimine hoc respondit, quod cum esset medicus abbatiae Sancti Spiritus de Panormo, et ad eam consuevisset in suis infirmitatibus declinare, quoniam erat vicina mari et flumini domus ejus, juxta consuetudinem suam ad abbatiam eamdem in quadam sua infirmitate divertit. Cumque quadam nocte tanta vi aegritudinis laboraret ut quod circa se fieret non sentiret, quidam monachus compatriota ipsius, qui ad custodiam ejus fuerat derelictus, de convalescentia ejus desperans, et de morte praesumens, suam tunicam eum induit, quid circa eum ageret minime sentientem. Caeterum cum prior accessisset ad eum, et ne idem magister irasceretur monasterio super eo quod factum fuerat postulasset, ipse regulam sibi petiit exhiberi, ut legendo cognosceret plenius si valeret austeritatem Cisterciensis ordinis sustinere. Verum quoniam perlecta regula insufficientem se ad tantae austeritatis observantiam intellexit, deposita tunica, quam se dixit per decem dies, juxta quod recordari poterat, tenuisse, in veste in qua intraverat monasterium est egressus. Contra quod exhibuit quasdam litteras nuntius patriarchae nomine prioris et conventus monasterii memorati nostro apostolatui destinatas, in quibus ipsi testimonium perhibebant quod idem magister sicut notorium est pluribus hominibus de Panormo, infirmitate detentus ad eorum se contulit monasterium, habitumque devote suscepit, ac per aliquot dies tenuit, sed ad capitulum non accessit; qui post paululum convalescens, monasterium est egressus, secutus exinde propriam voluntatem. Nos igitur auditis iis et aliis quae fuerunt utrinque proposita, quia per confessionem ejusdem magistri cognovimus quod ipse per decem dies habitum novitii gessit in monasterio memorato, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus nisi sufficienter ostenderit quod fuerit protestatus se ad priorem statum liberum velle habere regressum, si forsan infra tempus probationis nollet ordinis austeritatem subire, perpetuum ei silentium super ipso archidiaconatu imponere non postponas, cum secundum canonicas sanctiones ad laxiorem saltem ordinem accedere teneatur. Quod si de protestatione fecerit tibi fidem, cum praesumendum sit pro sententia cardinalis, per quam quod factum fuerat de nepote patriarchae cessaret, praesertim cum ipse patriarcha quod nepos suus defectum pateretur aetatis per suas nobis litteras intimarit, reducto eodem magistro in possessionem quam noscitur habuisse, inquiras sollicite veritatem utrum archidiaconatus collatio ad patriarcham tantum pertineat, vel spectet pariter ad canonicos et ad ipsum. Quod si communiter pertinet ad utrosque, ipsique infra sex menses postquam eum innotuit vacavisse concedere neglexerunt, quoniam extunc donatio ejus ad nos fuerat devoluta, quod per cardinalem factum est auctoritate nostro decernens inviolabiliter observari dicto magistro archidiaconatum ad judices saepedictum, et facias ab eo possideri, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione remota compescens, auditurus postmodum si patriarcha vel alius aliquid proponere voluerit contra eum, et appellatione postposita sine canonico decisurus. Idem quoque te facere volumus et mandamus si tantum ad patriarcham donatio ejus spectat, et Canonicos donationi ejus vel cardinalis constiterit consensisse. Alioquin cum a tempore quo ipsum innotuit vacavisse, post elapsum sex mensium tempus infra quos patriarcha uti suo jure neglexit de communi jure non ad nos sed ad capitulum Antiochenum archidiaconatus collatio fuerit devoluta, si capitulum postularit, eidem magistro perpetuum silentium imponere non omittas; non obstante quod ipse quasdam litteras praefati cardinalis ostendit in quibus fatetur se concessisse archidiaconatum eidem propter multiplices rationes, cum per alias litteras cardinalis ejusdem, quae illas praecedunt, et alias etiam quae illas sequuntur, ipse cardinalis hanc suae concessionis rationem assignet, quod idem archidiaconatus ultra sex menses vacaverat, unde ad Romanam Ecclesiam ipsius erat donatio devoluta.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, V Idus Januarii anno decimo.

CLXXXVII. ARCHIDIACONO ET PRIORI SANCTI STEPHANI DE PONTE FLORENTIN. Deputantur exsecutores adversus episcopum Lucanum. (Apud S. Petrum, Non. Januarii.) Accedentibus ad praesentiam nostram dilectis filiis . . monacho monasterii de Ficiculo et . ., Lucani episcopi procuratoribus dilectum filium Rogerium tituli Sanctae Anastasiae presbyterum cardinalem concessimus auditorem. Coram quo dicti monasterii procurator proposuit quod cum olim causam quae inter dilectos filios abbatem et conventum monasterii sui ex una parte ac dictum episcopum ex altera super institutione plebani in plebe de Ficiculo vertebatur, Abbati Sanctae Mariae ac priori Sancti Laurentii duxerimus committendam, dictus episcopus citatus ab eis, ipsorum adire praesentiam recusavit, super eadem causa ad dilectos filios praepositum Sancti Geminiani et priorem Sanctae Reparatae quasdam a nobis litteras postmodum obtinens nullam facientes de prioribus mentionem. Quare abbas praedictus coram eis noluit litigare, asserens litteras illas veritate tacita impetratas, cum mentionem nullam priorum facerent litterarum. Verum utriusque partis procuratores ad nostram praesentiam accedentes, causam ipsam dilectis filiis abbati de Sexto et priori Sancti Fridiani obtinuere committi. Sed eorum altero ante litis ingressum morte praevento, saepedictus episcopus traxit eumdem abbatem ad judicem saecularem; ad cujus praesentiam pars abbatis accedens, et allegans commissiones apostolicae sedis et privilegia ecclesiasticae libertatis, eidem episcopo inhibuit appellando ne ipsum coram saeculari judice compelleret litigare. At episcopus, appellatione contempta, ipsum abbatem per eumdem sibi fecit judicem condemnari. Propter quod nos venerabili fratri nostro Fesulanensi episcopo et dilecto filio abbati Sanctae Mariae de Florentia nostris dedimus litteris in mandatis ut juxta praedictae commissionis tenorem in ipsa causa, appellatione remota, praevia procederent ratione, super eo quod idem episcopus ad saeculare forum supradictum traxit abbatem quod esset canonicum statuentes et facientes per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Porro judices ipsi, quia dictus episcopus peremptorie citatus ab eis noluit comparere, receperunt testes abbatis, et eumdem episcopum in expensis septuaginta librarum, quas abbas fecerat, condemnarunt. Nos vero attendentes quod dicti judices ordine judiciario non servato in ipso negotio processerunt, processum illum irritum decernentes, dilecto filio archipresbytero et magistro Hugoni canonico Florentinis nostris dedimus litteris in mandatis ut partibus convocatis, et auditis hinc inde propositis, si constaret eisdem quod saepedictus episcopus abbatem ipsum traxisset ad judicium saeculare, eumdem a pontificali officio suspendentes, revocarent in irritum quidquid per saecularem judicem contra ipsum abbatem fuerat attentatum, et jamdictum episcopum ecclesiastica districtione compellerent ad restitutionem librorum quos sibi fecerat per saecularem potestatem auferri, et expensarum atque damnorum quae propter hoc abbas incurrerat saepedictus, audituri postmodum causam et appellatione remota sine debito decisuri. Sane judices ipsi, mandato nostro suscepto, episcopum ipsum legitime citaverunt, assignato sibi termino competenti; quem idem praeveniens, quemdam nuntium ad eorum praesentiam destinavit, qui quasdam litteras exceptiones frivolas continentes praesentavit eisdem, inhibens ipsis ne in facto procederent appellando. Ipsi vero, cognito quod non erat appellationi hujusmodi deferendum, eumdem iterum citaverunt; sed ipse ad terminum sibi praefixum nec per se nec per responsalem idoneum comparuit coram eis. Verum quia interim judices ipsi nostrum recepere praeceptum ut nonobstantibus frivolis exceptionibus quas idem episcopus malitiose dicebatur proponere in dispendium monasterii memorati, in ipso negotio juxta prioris mandati nostri tenorem sublato appellationis obstaculo praevia ratione procederent, eumdem episcopum iterum peremptorie citaverunt. Sed ipse coram eis nec per se termino constituto comparuit nec per idoneum responsalem; imo ad praesentiam nostram accedens, et abbatem nobis afferens suggessisse quod ipse illum super causa spirituali ad judicium traxerat saeculare, quantumcunque institerit ut transmissas ad eos dignaremur litteras revocare, tandem obtinuit istud solum ad episcopum Florentinum, ut ipse inquisita plenius et cognita veritate, si praefatum episcopum inveniret eumdem abbatem super institutione plebis vel alia spirituali causa ad forum saeculare traxisse, contra eumdem episcopum juxta formam in prioribus litteris comprehensam sublato appellationis obstaculo procedere non tardaret. Cumque judices supradicti, hujusmodi adhuc commissionis ignari, ut eidem omnem auferrent materiam malignandi, ad instantiam cujusdam Lucani canonici, qui se ipsius nuntium asserebat, viginti septem dierum inducias concessissent, demum episcopus plebanum de Capiano direxit ad eos, sibi litteras nostras, quas dicto episcopo misimus, demonstravit. Caeterum cum articulus ille qui fuerat episcopo commissus eidem, fuisset in ejus praesentia expeditus, et judices ipsi vellens in negotio ipso procedere, accessit ad eos plebanus praedictus, non tamen ad prosecutionem causae sufficienter instructus. Quare ad ipsius malitiam convincendam eidem sex dierum inducias concesserunt. Tunc praefatus episcopus constituto termino praefatum plebanum sufficienter instructum ad eorum praesentiam destinavit. Partibus igitur in eorum praesentia constitutis, saepedictus abbas asseruit quod praefatus episcopus ipsum in causa civili, pro facto tamen plebis praedictae, traxit ad judicium saeculare, occasione videlicet cujusdam arbitrii quod jamdudum inter episcopum et abbatem super ipsa plebe fuerat promulgatum; propter quod in quinquaginta libris et amplius a seculari judice fuerat condemnatus. Unde memoratum episcopum juxta mandati nostri tenorem puniri et ad restitutionem damnorum et expensarum quas ob hoc fecerat eumdem compelli cum instantia postulavit. Responsatis vero episcopi quasdam litteras ejusdem porrexit inter caetera continentes quod ipse coram nobis requisitus responderat quod memoratum abbatem super jure civili ad forum traxerat saeculare, nec super hoc a nobis fuerat reprehensus. Unde dicebat quod non tenebatur super hoc respondere abbati, et judices procedere non debebant. Praeterea asseruit litteras nostras illius consuetudinis veritate tacita impetratas qua in civitate Lucana clerici coram laicis qui treuguani dicuntur in causa civili se consueverunt ad invicem convenire. Asseruit etiam quod nostrae intentionis non fuerat ut dictus episcopus puniretur, si super re civili tantum ad saeculare judicium traxisset abbatem. Ex parte vero abbatis exstitit replicatum quod hujusmodi consuetudo erat contra jus canonicum et civile, et post appellationem ad nos rationabiliter interpositam, sicut apparet per publica instrumenta et commissiones a nobis obtentas, dictus episcopus eum in saeculari foro praesumpserat convenire. Cum igitur per publicum instrumentum saepefatis judicibus constitisset quod abbas tractus fuerat ab ipso episcopo super re civili ad judicium saeculare, et abbas proposuisset quod licet consuetudo praedicta alios tangeret clericos, ipsum tamen tangere non debebat, cum sit exemptus, sicut apparet per privilegia pontificum Romanorum, et ipsi parati essent legitime procedere in negotio supradicto, responsalis episcopi quasdam frivolas exceptiones proponens ad sedem apostolicam appellavit, et responsionem aliquam non exspectans, statim illicentiatus recessit. Judices vero utriusque mandati tenore diligenter inspecto, et habito prudentum virorum consilio, non duxerunt appellationi hujusmodi aliquatenus deferendum, sed eumdem episcopum pro multiplici contumacia manifesta suspenderunt a celebratione missarum, ex parte Dei omnipotentis et nostra praecipientes eidem ne de caetero missam praesumeret celebrare donec per se vel responsalem idoneum ad praesentiam accederet eorumdem, exhibiturus abbati praedicto justitiae complementum. Et ne de sua fraude commodum reportaret, recepto ab eodem abbate corporaliter juramento quod idem sigillatim et diligenter secundum ipsorum taxationem expensas quas fecit et damna quae pertulit occasione ipsius episcopi declaravit pro ducentis quinquaginta libris, in possessionem omnium reddituum quos dictus episcopus habet in castello, curto, ac districtu Sanctae Mariae in monte eumdem abbatem fecerunt induci, archipresbytero et capitulo Lucano mandantes ut eumdem episcopum denuntiarent a missarum celebratione suspensum. Licet autem archipresbyter ipse suspensionis sententiam denuntiasset eidem, ipse tamen in festivitate Omnium Sanctorum, sententia ipsa contempta, publice ac solemniter celebravit. Unde petebat procurator praedictus ut processum judicum praedictorum auctoritate dignaremur apostolica confirmare. Procurator vero episcopi proposuit ex adverso quod cum negotium fuisset episcopo Florentino commissum, et ipse tandem absolutus ab eo, utpote cui patuit per confessionem abbatis quod etiam ipse in spirituali causa non traxerat eum ad judicium saeculare, legitime appellarat ab eis qui volebant ipsum a praedicto Florentino episcopo absolutum compellere super hoc iterum litigare. Unde quod factum erat ab ipsis post appellationem ad nos interpositam censeri petebat irritum et inane. Nos igitur iis et aliis quae coram cardinale praedicto fuerant proposita per relationem ipsius plenius intellectis, episcopi appellationem illegitimam decernentes, processum approbavimus judicum praedictorum, eumdem episcopum, qui praesumpsit post denuntiationem sibi factam missarum solemnia celebrare, a sacerdotali et pontificali officio suspendentes. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus latam a nobis sententiam publicantes, faciatis eamdem firmiter observari.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, Nonis Januarii, anno decimo.

CLXXXVIII. ABBATI AUGENSI, ET CONRADO DECANO WLDE CONSTANTIENSIS DIOECESIS, ET MAGISTRO CONRADO SCHOLASTICO CURIENSI. De presbytero diffamato de adulterio et incestu. (Apud S. Petrum, IV, Id. Januarii.) Cum dilectis filiis H. presbytero et G. procuratori O. clericis constitutis in praesentia nostra dilectum filium T. subdiaconum et capellanum nostrum concessissemus auditorem, idem procurator proposuit coram eo quod eum dictus praesbyter super incestus crimine fuisset publice infamatus, bonae memoriae Constantiensis episcopus ordinarius judex eidem purgationem indixit: qui cum se purgare nequisset, ab eodem episcopo fuit in plena synodo suis ecclesiis sententialiter destitutus, quas ipse nihilominus detinuit aliquandiu per violentiam occupatas. Cumque postmodum idem presbyter cujusdam consanguinei sui uxorem abductam in domo publice detineret ad petitionem H. plebani de Herisio et quorumdam aliorum clericorum Constantiensis dioecesis dilectis filiis de Scennis et de Ustrou decanis ejusdem dioecesis nostras dicimur sub hac forma litteras destinasse, ut videlicet si praedictus presbyter super crimine adulterii et incestus coram ipsis se purgare non posset, ipsum poena debita castigarent. Qui juxta mandati nostri tenorem in negotio procedentes, cum constitisset eisdem quod idem presbyter, pro eo quod in purgatione defecerat, ab episcopo memorato fuerat in synodo condemnatus, ipsum, utpote contumacem, praedictis ecclesiis per sententiam privaverunt; maxime cum de incestu et adulterii crimine tanquam de notorio manifeste liqueret eisdem; dilecto filio abbati Sancti Galli, ad quem illarum ecclesiarum donatio pertinebat, potestatem liberam concedentes ecclesias ipsas personis aliis conferendi; qui eas postea supradicto clerico assignavit. Verum idem presbyter ad sedem apostolicam veniens, et falso se asserens praetermisso juris ordine spoliatum, ad abbatem de domo Sancti Petri et suos conjudices alteri parti omnino suspectos nostras litteras reportavit. Qui eidem O. litterarum ipsarum copia denegata, et probationem ipsius super falsitate litterarum admittere recusantes; juris ordine praetermisso post appellationem ad nos legitime interpositam restitutionis sententiam pro eodem presbytero protulerunt, quod se loco et tempore probaturum per legitimos testes proponebat. Dictus vero presbyter ex adverso respondit quod licet super praemissis criminibus ab inimicis fuisset aemulis infamatus, et a Constantiensi capitulo propter hoc eidem indicta purgatio, ipsam tamen nullus recipere voluit, licet eam paratus fuerit infra praefixum sibi terminum exhibere, adjiciens quod processus judicum praedictorum debebat merito retractari, cum lite non contestata, et post appellationem ad nos interpositam, praesumpserint procedere contra eum. Praeterea dictus presbyter proposuit conquerendo quod cum a praedicto O. et complicibus suis praedictis ecclesiis fuisset per violentiam spoliatus, et ad supradictum abbatem de domo Sancti Petri ac conjudices suos primo, et secundo ad electum Constantiensem restitutionis litteris impetratis, per utrosque restitutionis meruerit beneficium obtinere, idem O. eum non est veritus saepius spoliare. Unde cum propter hoc ipse cum complicibus suis excommunicationis sententia innodatus in sua contumacia perduraret, praedicto electo et conjudicibus suis dedimus in praeceptis ut auctoritate nostra suffulti districtius inhiberent ne in locis in quibus iidem excommunicati praesentes existerent divina officia dicerentur, et eosdem tandiu appellatione cessante suspenderent a divinis donec saepedicto presbytero de damnis et injuriis irrogatis satisfacerent competenter, vel responsuri de tanto contemptu nostro se conspectui praesentarent. Sed ipsi ad appellationis diffugium convolantes, contra prohibitionem ipsorum judicum divina celebrant interdicti, nec ad nostram praesentiam responsalem transmittere curaverunt. Licet autem idem presbyter ad abolendam omnem infamiam purgationem indictam sibi ab eodem electo, non tanquam delegato, sed ordinario, curaverit exhibere, sepaedicti tamen aemuli eum non desinunt infamare. Unde nobis humiliter supplicavit ut ab illorum impetitionibus absolutum faceremus ipsum praedictarum ecclesiarum pacifica possessione gaudere, illos legitime punientes qui excommunicati et interdicti divina praesumpserunt officia celebrare. Ad haec procurator adjecit quod dicta purgatio fuit ab electo recepta absente parte altera et penitus ignorante, quod etiam se asseruit probaturum. His igitur et aliis quae fuere coram capellano praedicto proposita plenius intellectis, licet litterae illae, quae ad praedictos de Scennis et Ustrou decanos impetratae dicuntur, vel ipsarum transcriptum ostensum non fuerit coram nobis, quia tamen ex tenore relationis ipsorum, quam dictus procurator exhibuit, si etiam litterae ipsae ostensae fuissent, nobis constitit evidenter judices ipsos praetermisso juris ordine processisse, tam processum eorum quam concessionem ecclesiarum a praedicto abbate de mandato ipsorum factum auctoritate apostolica retractamus, praesertim cum relationis ipsius series repugnantia contineat et adversa. Dicitur etenim quod crimen ejusdem presbyteri usque adeo publicum fuerat et notorium quod nullus inficiationis locus penitus existebat, utpote cujus universus viciniae populus testis erat. Et tamen ibidem praemittitur quod eidem presbytero terminum peremptorium praefixerunt, in quo, si posset, super infamia praedictorum criminum canonice se purgaret; cum nimirum si crimen notorium existebat, non erat utique illi indicenda purgatio, sed in eum condemnationis sententia promulganda. Restitutionis quoque sententiam pro eodem presbytero a diversis judicibus latam duximus approbandam, praesentium vobis auctoritate mandantes quatenus eumdem presbyterum in corporalem possessionem praedictarum ecclesiarum sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo inducatis et defendatis inductum; contradictores, si qui fuerint, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes, et facientes eidem presbytero tam de fructibus medio tempore perceptis ex ecclesiis memoratis quam de damnis et injuriis irrogatis satisfieri competenter. Facta vero restitutione plenaria, si legitimus apparuerit contradictor, qui possit et velit legitime comprobare quod idem presbyter, pro eo quod in legitime indicta sibi purgatione defecit, condemnatus fuit a praedicto episcopo et saepedictis ecclesiis spoliatus, vos eidem super ecclesiis ipsis perpetuum silentium imponatis, facientes eisdem per eos ad quos pertinet de personis idoneis canonice provideri. Si vero nullus apparuerit legitimus accusator, et ipsum inveneritis apud bonos et graves super praedictis criminibus vel ipsorum altero infamatum, purgationem ei canonicam indicatis, nonobstante quod coram praedicto electo dicitur se purgasse, cum pendente coram delegatis judicio non debuerit ordinarius purgationem indicere infamato; in qua purgatione si forte defecerit, juxta praemissam formam ipso ab ecclesiis prorsus amoto, provideri eisdem canonice faciatis. Nullis litteris obstantibus praeter assensum partium, etc. Quod si non omnes, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, IV Idus Januarii anno decimo.

CLXXXIX. EPISCOPO ET CANTORI ET MAGISTRO N. ARCHIDIACONO TRECENSIBUS. De controversia inter decanum et episcopum Altissiodorensem. (Apud S. Petrum, Id. Januarii). Dilectis filiis decano Altissiodorensis Ecclesiae ac magistro B. venerabilis fratris nostri Altissiodorensis episcopi procuratore in nostra praesentia constitutis, idem magister proposuit coram nobis quod cum dictus episcopus R. presbyterum domus Dei de Monte-Atrito, in qua provisionem et dispositionem plenariam idem episcopus obtinere dignoscitur, detineri faceret vinculis mancipatum pro eo quod bona quaedam ejusdem domus, quae furtive subtraxerat, restituere detrectabat, propter quod etiam ab eodem episcopo fuerat excommunicationis sententia innodatus, et supradictus decanus episcopum monuisset ut eidem restitueret vel saltem recrederet presbyterum memoratum, quem ad jurisdictionem suam spectare firmiter asserebat, idem episcopus multiplicem rationem allegans quare se ad hoc nullatenus teneri dicebat, eumdem presbyterum restituere vel recredere penitus recusavit, proponens quod super hoc eidem decano paratus erat in propria curia, cum decanus ejus vassalus existeret, vel coram arbitris communiter elegendis, seu etiam coram metropolitano justitiam exhibere. Decanus autem haec omnino recusans coepit graviter comminari quod tale aliquid faceret quod episcopo displiceret. Propter quod episcopus metuens ne decanus aliquid in suum praejudicium attentaret, se ac suos, statum Ecclesiae ac civitatis suae protectioni metropolitani supponens, ad metropolitanae sedis audientiam provocavit, festum Sanctae Mariae Magdalenae proximo praeteritum terminum appellationi praefigens. Verum decanus post modicum canonicis Antissiodorensibus convocatis, interdictum hujusmodi eis contradicentibus promulgavit, ut episcopo in civitate praesente a divinis in Antissiodorensi Ecclesia cessaretur. Postmodum vero cum die appellationi praefixo comparuissent partes coram officiali curiae Senonensis, decanus allegans quod appellationi ab episcopo interpositae ideo non duxerit deferendum quoniam presbyter supradictus adhuc in vinculis tenebatur, vocem ad nos appellationis emisit. Officialis autem irritum judicans interdictum a decano post appellationem episcopi ad sedem metropoliticam interpositam promulgatum, capitulo Ecclesiae Antissiodorensis injunxit ut interdictum illud nullatenus observaret. Cumque postmodum episcopo praesente decanus firmiter inhiberet ne in ecclesia cantaretur, et G. capellanum episcopi cantantem ibidem post appellationem ad nos interpositam vinculo excommunicationis astringens, divinum officium in ecclesia impediret, nec monitus per episcopum saepius officium perturbare desisteret, episcopus demum ipsum, tanquam contumacem et incorrigibilem excommunicationis mucrone percussit; quem postea venerabilis frater noster Senonensis archiepiscopus devitandum publice nuntiavit. Unde procurator ipse postulavit a nobis ut supradictam interdicti sententiam irritam judicantes, excommunicationis ab episcopo latam sententiam faceremus usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. Decanus autem proposuit ex adverso quod cum episcopus R. presbyterum pertinentem ad jurisdictionem suam faceret in vinculis detineri, et ipse tam a clericis quam laicis civitatis fuisset graviter increpatus, tanquam negligeret jus ad se pertinens defensare, qui ad servandas Ecclesiae consuetudines juramento super hoc praestito tenebatur, per se ipsum episcopum monuit ut presbyterum ipsum restitueret libertati, paratus sufficienter ostendere quod ad jurisdictionem suam idem presbyter pertinebat eumdem episcopum demum faciens per plures alios commoneri ut presbyterum sibi redderet vel recrederet, vel saltem poneret in sequestro. Cumque nequisset episcopus ad istorum aliquod inclinari, capitulo convocato decanus, de conniventia ejus, hujusmodi posuit in ecclesia interdictum, ut episcopo in civitate praesente cessaretur in ecclesia penitus a divinis, exsecutionem nihilominus sententiae suspendendo donec super hoc haberet cum archiepiscopo, qui proximo venturus erat in civitate, tractatum; per quem sperabat posse concordiam reformari. Caeterum licet postea praesente archiepiscopo episcopum monuisset ut aliquem supradictorum modorum ad liberationem presbyteri acceptaret, in nullo tamen proficere potuit apud eum; quinimo ad metropolitanae sedis audientiam episcopus appellavit, appellationi suae praefigens terminum supradictum. Unde decanus in capitulum rediens canonicis universis injunxit ut interdictum, sicut ab eo positum fuerat, observarent. Die vero appellationi praefixo coram Senonensi officiali decanus cum episcopi procuratore comparens, et gravamen sibi metuens imminere, ad sedem apostolicam appellavit, Laetare Jerusalem appellationi suae termino constituto, et se ac statum suum et Antissiodorensis Ecclesiae protectioni sedis apostolicae supponendo. Cum autem episcopo praesente post haec decanus G. clericum ejusdem episcopi, pro eo quod duos clericos violenter ceperat, excommunicatum publice nuntiasset, et mandasset clericis ut a se latam interdicti sententiam observarent, episcopus in ipsum decanum excommunicationis sententiam promulgavit, excommunicatum eum saepedicto archiepiscopo et capitulo Senonensi nuntiando. Propter quod ipsum archiepiscopus de quorumdam consilio nuntiavit publice devitandum; licet quidam canonici Senonenses saniori ducti consilio, non vitaverint communionem ipsius. Ex iis igitur et aliis quae utrinque fuere proposita coram nobis intelleximus evidenter quod etsi episcopus prudenter et utiliter providisset ut decanus recredidisset presbyterum saepedictum ad omnem prorsus scandali materiam imputandam, quia tamen idem episcopus, sicut praemissum est, diversos modos expressit secundum quos decano paratus fuit super captione presbyteri justitiae plenitudinem exhibere, ad metropolitanam sedem appellans, decanus post haec non potuit ferre sententiam interdicti. Et ideo de consilio fratrum nostrorum sententiam ipsam ab eo post appellationem legitimam promulgatam irritam decernimus et inanem; illo nequaquam obstante quod decanus ad excusationem suam quasi variando proposuit coram nobis, quoniam priusquam episcopus appellasset, ipse sententiam tulerat, cujus tamen effectum ad tempus duxerat suspendendum, cum interim appellatione interposita procedere non debuerit ad sententiam exsequendam; officialis tamen processum, qui post appellationem ad sedem apostolicam interpositam hujusmodi sententiam interdicti decrevit irritam et inanem, et mandavit penitus non servari, temerarium judicantes, cum appellatione ad nos interposita nihil debuerit innovare. Praeterea licet excommunicationis sententia per episcopum promulgata rite lata prima facie videretur, quoniam cum per jamdictum officialem mandatum esset ne servaretur in ecclesia interdictum, et idem decanus ne celebraretur in ecclesia prohibendo, divinum videretur officium perturbare, quia tamen post appellationem ad nos interpositam ex parte decani, cui etiam officialis duxerat deferendum apostolos concedendo, non solum principale negotium, sed accessoria etiam ad nostrum referebantur examen sententiam ipsam, ut post appellationem ad nos legitime interpositam promulgatam, decernimus viribus caruisse, ac ipsum decanum ea non fuisse ligatum. Verum licet archiepiscopus, quorumdam consilio circumventus, post appellationem ad nos emissam, de qua sibi per officialis sui litteras innotuerat, decanum denuntiaverit evitandum, Senonenses tamen canonicos, qui saniori ducti consilio communicarunt eidem, ut appellationi ad nos interpositae magis quam denuntiationi ab archiepiscopo factae deferrent, inculpabiles judicamus. Quia vero an ad episcopum vel decanum jurisdictio pertineat presbyteri saepedicti nobis ad plenum constare non potuit, causam ipsam vestro duximus examini committendam, per apostolica scripta mandantes quatenus vocatis qui fuerint evocandi, audiatis quaecunque duxerint proponenda, et causam ipsam appellatione remota fine canonico terminetis, facientes, etc. Testes autem, etc. Nullis litteris obstantibus praeter assensum partium, etc. Quod si non omnes, duo vestrum, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, IV Idus Januarii anno decimo.

CXC. NOBILI VIRO COMITI NIVERNENSI. Adversus Judaeos. (Apud S. Petrum, XVI Kal. Februarii.) Ut esset Cain vagus et profugus super terram, nec interficeretur a quoquam, tremorem capitis signum Dominus imposuit super eum: Quia Judaei, contra quos clamat vox sanguinis Jesu Christi, etsi occidi non debeant, ne divinae legis obliviscatur populus Christianus, dispergi tamen debent super terram ut vagi, quatenus facies ipsorum ignominia repleatur, et quaerant nomen Domini Jesu Christi. Blasphematores enim nominis Christiani non debent a Christianis principibus in oppressionem servorum Domini confoveri, sed potius comprimi servitute, qua se dignos merito reddiderunt cum in illum manus injecere sacrilegas qui veram eis conferre venerat libertatem, super eos et filios suos esse ipsius sanguinem conclamantes. Verum, sicut nostris est auribus intimatum, quidam principes saeculares ad Deum, cui nuda sunt omnia et aperta oculum non habentes, cum turpe sit ipsius usuras exigere, Judaeos recipiunt in villis et oppidis suis, ut eos sibi ministros ad exactionem constituant usurarum qui ecclesias Dei et Christi pauperes affligere non verentur. Cum autem Christiani, qui a Judaeis mutuum acceperunt, sortem et amplius ipsis solvunt, praepositi et servientes ipsorum potentum saepe captis pignoribus, et interdum eisdem Christianis carceri mancipatis, ipsos compellunt ad solutionem gravissimam usurarum. Quare viduae et pupilli suis haereditatibus spoliantur, et defraudantur ecclesiae decimis ac aliis obventionibus consuetis, cum Judaei castella et villas detineant occupata, qui ecclesiarum praelatis de parochiali jure contemnunt penitus respondere. Scandalum quoque per eos in Ecclesia Christi non modicum generatur, quod cum ipsi carnibus animalium, quae mactant fideles, vesci abhorreant ut immundis, istud obtinent principum ex favore quod mactanda carnifices animalia tradunt illis, qui ea ritu Judaico laniantes, ex ipsis accipiunt quantum volunt, relicto residuo Christianis; iis similia Judaeis mulierculis facientibus de lacte quod publice venditur pro parvulis nutriendis. Aliud quoque praesumunt non minus istis detestabile Christianis, quod vindemiarum tempore uvas calcat Judaeus lineis caligis calceatus, et puriori mero juxta ritum Judaeorum extracto, pro beneplacito suo retinent ex eodem, residuum, quasi foedatum ab ipsis, relinquentes fidelibus Christianis: ex quo interdum sanguinis Christi conficitur sacramentum. Insuper testes Christianos, quantumlibet bonos et omni exceptione majores, tuti favore potentum, contra se penitus non admittunt. Sane venerabilis frater noster Altisiodorensis episcopus, ut de sua dioecesi abominatione; hujusmodi removeret, habito prudentum virorum consilio, haec in eadem fieri sub anathematis vinculo interdixit, in solemni synodo injungens circumstantibus sacerdotibus quatenus in ecclesiis suis sub excommunicationis poena talia fieri prohiberent. Cui plerique fideles devote parentes elegerunt a praemissis abominationibus abstinere. Verum quidam nobiles ac potentes ac eorum ministri attendentes ad munera Judaeorum, quae ipsorum corda subvertunt, quosdam fidelium, qui propter bonum obedientiae ac metum sententiae promulgatae abstinere a talibus decreverunt, terrere minis et contumeliis afficere praesumpserunt, quosdam etiam captos, ut se redimerent, compellentes, ac nolentes dimittere nisi ad beneplacitum Judaeorum; qui ne per excommunicationis sententiam in personas et interdictum in terras ab hujusmodi compescantur, se tueri nituntur per appellationis obstaculum ad sedem apostolicam interpositum, in elusionem ecclesiasticae disciplinae. Porro Judaei, si propter hoc in Christianos aliquando excommunicationis vel interdicti promulgetur sententia, gloriantur pro eo quod occasione ipsorum in salicibus Babylonis ecclesiastica organa suspenduntur, et defraudantur nihilominus suis proventibus sacerdotes. Tu vero, sicut accepimus, qui tanquam vir catholicus et servus Jesu Christi ob ipsius reverentiam deberes Judaicis superstitionibus obviare, ne inimici crucis exaltarentur in semetipsis contra famulos crucifixi, principaliter faves eis, et ipsi te in praenominatis excessibus habent praecipuum defensorem. Nonne contra tibi subjectum accenderetur graviter zelus tuus si tuo praeberet auxilium inimico? Quanto magis ergo divinam formidare potes offensam, quod favorem praestare non metuis qui unigenitum Dei Filium cruci affigere praesumpserunt, et adhuc a blasphemiis non quiescunt? Volentes igitur subortum ex hoc in populo scandalum de medio removeri et aboleri tantae praesumptionis excessum quem in Christum et ejus Ecclesiam diceris commisisse, nobilitatem tuam rogamus, monemus, et exhortamur in Domino, per apostolica tibi scripta mandantes quatenus praedicta taliter corrigas per teipsum, a similibus de caetero conquiescens, quod zelum orthodoxae fidei videaris habere, ac nos ad correctionem ipsorum non cogamur apponere manus nostras, qui secundum Apostolum in promptu habemus omnem inobedientiam vindicare, cum ad hoc simus a Domino constituti ut evellamus quae fuerint evellenda et quae fuerint plantanda plantemus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, XVI Kal. Februarii, anno decimo.

CXCI. EPISCOPO PICTAVIENSI. Absolvitur ab objectis contra eum. (Apud S. Petrum, XV Kal. Februarii.) Sicut experimento in te habito didicisti, quod caminus auro vel flagellum grano, id facit persecutio viro justo. Cum enim Brucardus, canonicus Pictaviensis, dudum contra te nobis multa gravia retulisset, nos demum ad denuntiationem ipsius venerabili fratri nostro Nannetensi episcopo et dilecto filio cantori beatae Radegundis Pictaviensis commisimus inquisitionem eorum. Qui secundum mandatum nostrum in negotio procedentes, tam super his quae fuerunt in nostris litteris comprehensa quam aliis testes quos ille adversum te, vel quos tu in tuam defensionem curasti producere, receperunt, et inquisitionem factam sub sigillis suis nobis fideliter remisere; quam per dilectos filios nostros Gualam Sanctae Mariae in Porticu et Joannem Sanctorum Cosmae et Damiani diaconos cardinales examinari fecimus diligenter, tam tibi quam eidem Brucardo indulta copia disputandi legitime super ea. Cumque singula nobis per eosdem cardinales fuissent relata, comperimus nihil omnino contra te fuisse probatum, imo per testes adversae partis te de aliquibus objectorum innocentem ostensum, et ideo sapientia Dei eum qui te maculaverat ostendente mendacem, tanquam aurum quod transit per ignem, post persecutionem hujusmodi clarius refulsisti. Unde nos, qui nequaquam ad ruinam fratrum et coepiscoporum nostrorum intendimus, sed de ipsorum potius innocentia congaudemus, de communi fratrum nostrorum consilio te absolvimus ab objectis, seu verius declaravimus absolutum et clarificatum per ipsa. Quia vero priusquam idem Brucardus nobis talia suggessisset, super eorum aliquibus contra te jam ascenderat frequens clamor, potuissemus utique tibi de iis purgationem indicere secundum canonicas sanctiones. Sed quoniam per hoc quod cum ventum est ad judicium nihil contra te penitus est inventum, tuam praeteritam quoque famam clarificasse videris, temperantia duximus hac utendum, ut si secundum eam quam tibi dedimus disciplinam famam tuam laude vitae cautioris adjuveris, etiam a purgatione praestanda te in posterum absolvamus, alioquin tibi secundum instituta canonica indicamus eamdem. Suspensionis quoque sententiam quam Helias quondam Burdegalensis archiepiscopus in te tulit pro eo quod consecrationi venerabilis fratris nostri Engolismensis episcopi tuam non adhibuisti praesentiam ab ipso vocatus, quia constitit nobis per testes idoneos, quos super hoc apud sedem apostolicam produxisti, quod eadem sententia post appellationem ad nos rationabiliter interpositam exstitit promulgata, decernimus irritam et inanem, teque tali sententia non fuisse ligatum.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, XV Kal. Febr., anno decimo.

CXCII. MARGARITAE ABBATISSAE MONASTERII SANCTAE MARIAE DE SANCTA COLUMBA DE BLENDEKA, EJUSQUE SORORIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Apud S. Petrum, XI Kal. Februarii.) Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, etc., usque annuimus, et praefatum monasterium Sanctae Mariae de Sancta Columba de Blendeka, in quo divino estis mancipatae obsequio, sub beati Petri et nostra, etc. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam atque institutionem Cisterciensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesenti juste et canonice possidet, etc., usque permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis; personatum et altare ecclesiae Sanctae Columbae de Blendeka, cum obventionibus, decimatione, et aliis pertinentiis suis; capellam de Soieka ad eumdem personatum spectantem, cum decimatione, obventionibus, et aliis pertinentiis suis; de Witeca et de Oudinghesela altaria, cum decimatione et aliis pertinentiis suis, quae idem monasterium, antequam Cisterciensium fratrum instituta susciperet, possidebat; mansuram de Sarto Riccarii, cum loco et aliis pertinentiis suis, duas partes decimae de Streties juxta montem Kaurel, et decimam lini ejusdem loci, cum mansura et aliis pertinentiis suis; tertiam partem decimae de Rinc, duas garbas decimae de Mortiers terrae tam cultae quam incultae, cum duabus mansuris terrae, et duas garbas de Lefolie, partem quoque decimae de Wivnegeval, cum duabus garbis unius campi terrae tam cultae quam incultae, et tribus mansuris terrae. Donationes praeterea cum possessionibus et rebus aliis a bonae memoriae Desiderio Morinensi episcopo vobis et monasterio vestro concessas. Decimas quas tenuerunt W. de Casteller et Henricus de Lefolie in parochia de Altaribus, cum terris et pertinentiis suis. Quidquid in parochiis de Altaribus, de Bosinghere, et de Curs in decimis, terris, et aliis rebus habetis. Decimas de Curs, quas Petrus et Gunfridus de Sarto Riccarii vobis in eleemosynam contulerunt. Partem decimae de Kernemarese, decimas de Rech, de Timbrona, et de Lingiacho in eleemosynam vobis concessas. Duas partes decimae de Lidringhere, cum dominio, terris, et aliis appendiciis suis. Tertiam partem decimae de Odinghetum, quam Godefridus laicus in eleemosynam ecclesiae vestrae concessit. Molendinum quoque et terram adjacentem atrio Sanctae Columbae, cum duodecim denariis annuis et pertinentiis suis. Terram etiam eidem atrio adjacentem quae fuerat Eustachii clerici et participum ejus, cum pertinentiis suis. Molendinum quod fuerat Matthaei militis, cum pertinentiis suis. Duas raserias tritici, quatuor capones, unam mansuram terrae adjacentem molendino de Bruai, et quinque solidos annuos vobis a Bergensi castellano collatos, quindecim mansuras terrae quae fuerant Simonis militis de Roden. Comitatum de Witeka, et quidquid ex dono castellani ejusdem in terris tam cultis quam incultis, pratis, mansis, aquis, molendinis, et rebus aliis possidetis. Comitatum quem habetis in parochia de Blendeka, cum pertinentiis suis, per munus Philippi quondam Flandrensis comitis ecclesiae vestrae concessum. Triginta duas mansuras terrae quas habetis in parochia de Sancti Audomari Ecclesia. Viginti quinque mansuras et dimidiam, et decimam partem unius mansurae nemoris, quas habetis in Reihout. Decem mansuras paludis quas Rainaldus comes Boloniensis et Ida uxor ipsius vobis charitative donarunt. Medietatem quoque vallis, cum totius jure dominii, quam Boidinus de Haveskerka vobis donavit, cum pertinentiis suis. Decem raserias bladi Arienses, quas habetis in molendino de Witeka. Quartam partem totius villae de Wenningeval, excepto nemore quod dicitur le Fai. Possessiones quas habetis in parochia de Altaribus, cum decimis, terris, et rebus aliis monasterio vestro collatis. Unam carrucam terrae, et terras quas possidetis in parochiis de Bosinghere, de Sperleke, et de Guminelinghere, et de Farkenberga. Quadraginta duas mansuras nemoris apud Kercamp. Terram quam habetis apud Hassinghere. Redditus quos in Ariensi parochia possidetis. Septem quarterios avenae quos ex concessione Huberti de Sancto Audomaro habetis. Quidquid in parochiis de Blendeka, de Soieka, de Werdrika, et Rakinghere in terris tam cultis quam incultis, pratis, mansis, et rebus aliis possidetis. Quidquid etiam in burgo Sancti Audomari et extra in terris, mansis, pratis, paludibus, aquis, vivariis, et aliis rebus habetis. Terram arabilem adjacentem atrio Sancti Michaelis. Terras arabiles et prata in Werdrika. Quidquid possidetis in parochiis de Rakinghere et de Soieka. Octo mansuras terrae quas vobis Simon presbyter de Hasebroc intuitu divino concessit. Unam pisam butyri, et terras quas habetis in parochia de Brokerka. Quinque solidos annuos apud Rubroc. Triginta sex hodos avenae in parochia de Sudinghesela. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, tam de terris cultis quam incultis, etc. Liceat quoque vobis mulieres liberas et absolutas e saeculo fugientes, etc. Prohibemus insuper ut nulli sororum vestrarum post factam in monasterio vestro professionem fas sit, etc. Discedentem vero, etc. Illud districtius inhibentes ne terras seu quodlibet beneficium Ecclesiae vestrae collatum liceat alicui personaliter dare sive alio modo alienare absque consensu totius capituli vel majoris aut sanioris partis ipsius. Si quae vero donationes vel alienationes aliter quam dictum est factae fuerint, eas irritas esse censemus. Pro consecrationibus vero altarium vel ecclesiarum, sive pro oleo sancto, vel quolibet alio ecclesiastico sacramento, nullus a vobis sub obtentu consuetudinis vel alio quolibet modo quidquam audeat extorquere, sed haec omnia gratis vobis episcopus dioecesanus impendat. Alioquin liceat vobis quemcunque malueritis catholicum adire antistitem gratiam et communionem apostolicae sedis habentem, qui nostra fretus auctoritate vobis quod postulatur impendat. Praeterea cum commune interdictum terrae fuerit, liceat vobis nihilominus in monasterio vestro, exclusis excommunicatis et interdictis, divina officia celebrare. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem temere capere vel interficere seu violentiam audeat exercere. Praeterea omnes libertates et immunitates a praedecessoribus nostris Romanis pontificibus ordini vestro concessas, necnon et libertates et exemptiones saecularium exactionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, etc. Salva sedis apostolicae auctoritate, et in praedicta capella dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, etc. Amen, amen, amen.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis S. R. E. cancellarii, XI Kal. Februarii, indict. XI, Incarnationis Dominicae anno 1207, pontificatus vero domini Innocentii papae III, anno decimo.

CXCIII ARCHIEPISCOPO ET ABBATI MAJORIS-MONASTERII TURONENSIS. Confirmatur sententia lata pro abbatissa Sanctae Mariae Andegavensis. (Apud S. Petrum, IV Kal. Februarii.) Cum dilecti filii fratres Hospitalis Hierosolymitani suam ad nos olim querimoniam destinassent quod dilecta in Christo filia abbatissa Sanctae Mariae Andegavensis eos domo eleemosynaria quam per donationem illustris memoriae Richardi regis Anglorum fuerant assecuti, et aliquandiu possederant in quiete, post appellationem ad nos interpositam spoliare fecisset per potentiam laicalem, et detineret eamdem contra justitiam occupatam, cancellario, archidiacono, et praeposito de Armeliaco Carnoten. commisimus causam ipsam; quorum processum postmodum, quia post appellationem ad nos rationabiliter interpositam et lite non contestata processerant, irritantes, eamdem causam de communi assensu partium dilectis filiis abbati Monasterii-Novi, priori Sanctae Radegundis, et magistro G. canonico Pictavensi duximus committendam; qui causam ipsam diligenter examinantes, eamdem ad nos remiserunt sufficienter instructam. Memorata itaque abbatissa et Hospitalis procuratore propter hoc nuper in nostra praesentia constitutis, idem proposuit procurator quod per depositiones testium coram jam dictis judicibus productorum multa constabat esse probata, per quae de violentia ipsis illata manifeste liquebat, propter quod restitutionis beneficium postulabat. Asserebat siquidem manifeste probatum quod abbatissa praedicta, collecta multitudine laicorum, ad domum memoratam accessit, petens instanter ut claves ejusdem domus assignarentur eidem. Et licet fratres Hospitalis commorantes ibidem vocem ad nos appellationis emiserint, ne quid in ipsorum injuriam fieret, protectioni se apostolicae supponentes, dicta nihilominus abbatissa secum Andegavensem praepositum ad domum ipsam adduxit: qui cum firmiter praecepisset eisdem ut abbatissae claves domus restituerent universas, ipsi juxta mandatum ejus, quem non modicum verebantur, eas protinus reddiderunt. Abbatissa vero clavibus receptis ab ipsis, unam partem earum canonicis et partem aliam suis servientibus assignavit, eisdem injungens ut fratribus Hospitalis victualia nullatenus exhiberent nec ab aliis permitterent exhiberi. Qui cum per triduum famis inedia graviter afflicti fuissent, ab eodem loco recedere sunt coacti. Ideoque cum per multitudinem hominum quam abbatissa secum adduxerat eisdem fratribus, sicut procurator asseruit, fuerit timor incussus, et post appellationem ad nos interpositam ipsis injuria videatur illata, qui per impressionem domini saecularis claves ipsius domus restituere ac per subtractionem victualium ab eodem loco recedere sunt compulsi, ad domum ipsam procurator jamdictus restitui postulabat. Pars autem abbatissae proposuit in hunc modum, quod cum bonae memoriae S. senescallus clarae memoriae Henrici regis Anglorum saepedictam domum cum oratorio in fundo praedicti monasterii Sanctae Mariae de bonis propriis fundavisset, ac de consensu dioecesani episcopi ordo canonicorum regularium secundum beati Augustini Regulam fuisset postmodum institutus ibidem, canonici regulares, quibus fuit domus ipsa concessa, eam longo tempore pacifice possederunt. Caeterum saepedictus Richardus rex, de Hierosolymitanis partibus rediens, dum in custodia teneretur, domum ipsam Hospitalariis contulit supradictis; quibus postea venientibus ad eamdem ut apprehenderent possessionem ipsius, abbatissa cum suis sororibus contradixit. Verum ipsi tam contradictionem earum quam appellationem ad nos propter hoc interpositam contemnentes, domum ipsam nihilominus intraverunt, et per violentiam ejecerunt clericos ministrantes ibidem. Cumque praedictus rex processu temporis didicisset quod bona ipsius domus usibus pauperum deputata iidem Hospitalarii dissiparent, rex idem injunxit ut Hospitalariis ipsis exclusis, canonici, qui fuerant exinde violenter ejecti, domus ipsius administrationem plenariam obtinerent, quam iidem canonici usque ad haec tempora continue tenuerunt. Cum igitur videretur ex iis constare quod falso se asseruerant iidem Hospitalarii spoliatos, ipsis erat merito juxta ipsius partis assertionem restitutio deneganda. Ad ea vero quae praedictus procurator objecit in hunc modum eadem pars abbatissae respondit, quod etsi probatum esset quod ad domum ipsam cum multitudine hominum abbatissa venisset, nullatenus tamen ostensum est quod vel per ipsam vel per eos qui cum ea venerant aliqua fuerit ipsis fratribus violentia irrogata, vel etiam quod praepositus, qui ad domum accessit, aliquam vim intulerit vel Hospitalariis comminatorie sit locutus. Sed nec contra appellationem ab ipsis objectam aliquid dignoscitur attentatum, licet eadem abbatissa claves domus ab ipsis acceperit resignatas. Quanquam enim abbatissa mandaverit ut fratribus Hospitalis, qui auctoritate propria remanere volebant ibidem, victualia non darentur, idem reputare non poterant nec debebant ex hoc injuriam sibi factam, cum abbatissa minime teneretur eisdem fratribus, nisi vellet, in victualibus providere. Insuper eadem pars adjecit quod adversus abbatissam praedictam ipsius domus inopte restitutio petebatur. Quamvis etenim abatissa quaedam jura sibi vendicet in eadem, pro eo quod in ea jus obtinet patronatus, ipsam tamen non ipsa sed canonici possident supradicti. Unde cum ipsa non possideat, nec dolo desierit possidere, adversus ipsam rite non poterat interdictum restitutorium intentari. Nos igitur iis et aliis quae tam coram judicibus supradictis quam etiam coram nobis partes proponere curaverunt plenius intellectis, de consilio fratrum nostrorum, abbatissam praedictam ab impetitione praedictorum procuratoris et Hospitalariorum quoad possessorium, de quo tantummodo actum esse dignoscitur, sententialiter duximus absolvendam. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus quod a nobis est sententialiter diffinitum faciatis per censuram ecclesiasticam appellatione remota inviolabiliter observari.

Datum Romae apud Sanctum Petrum XIV Kal. Februarii anno decimo.

CXCIV. VIENNENSI ARCHIEPISCOPO, ET EPISCOPO GEBENNENSI, ET ABBATI DE CASSANIA CISTERCIENSIS ORDINIS LUGDUNENSIS DIOECESIS. De archiepiscopo Lugdunensi variis accusationibus impetito. (Apud S. Petrum, IX Kal. Februarii.) In tantum clamor qui jamdudum ascendit contra Lugdunensem archiepiscopum invalescit, quod dissimulare ipsum ulterius sine periculo non valemus. Praeter alia quippe gravia quae frequenter et a multis sunt relata de ipso, nuper nostris est auribus intimatum quod monasterium Saviniacense destruxit, et coenobium de Lirin incendio devastavit, castra quoque Montis Trotarii et de Monte Bloi contra proprium juramentum invasit, et exsilio tradidit ipsorum accolas universos. Lugdunum vero non solum promissa pace, sed et fide quam praestiterat non servata, pro majori parte demolitus est, tum incendio, tum ruinis; ubi plures in ore gladii, et nonnulli aquarum submersionibus perierunt quamvis cives ejusdem se ac sua protectioni apostolicae supponentes, nostram audientiam appellassent; in quos demum idem archiepiscopus, appellatione contempta, excommunicationis et interdicti sententias non erubuit jaculari. Qui etiam stratam publicam violare ac nova mercatoribus imponere pedagia non desistit. Quia igitur haec, si vera sunt, conniventibus non debemus oculis pertransire, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus si super iis vel aliis contra ipsum legitimus apparuerit accusator, indulta copia defensionis eidem, audiatis quae contra ipsum proposita fuerint ac pro ipso, et habito prae oculis solo Deo, via regia incedentes, quod canonicum fuerit statuatis, facientes quod statueritis auctoritate nostra firmiter observari. Quod si nullus accusator prodierit contra ipsum, cum eum super iis fama nobis accuset infamis, veritatem nihilominus sublato appellationis obstaculo diligentissime inquiratis, et eam fideliter conscribentes, sub sigillis vestris nobis destinare curetis, praefigentes eidem archiepiscopo terminum competentem quo per se ipsum vel responsalem idoneum nostro se conspectui repraesentet; ut tam ipso quam illis qui processerint contra eum in praesentia nostra praesentibus, et suas, si voluerint, exponentibus plenius rationes, justum auctore Deo judicium proferamus. Dietas autem excommunicationis et interdicti sententias, si post appellationem ad nos legitime interpositam inveneritis esse latas, denuntietis autoritate apostolica nullas esse. Alioquin eis juxta formam Ecclesiae relaxatis, audiatis si quid fuerit quaestionis, et appellatione remota fine debito decidatis, facientes quod decreveritis, districtione qua convenit firmiter observari. Quod si non omnes, duo vestrum, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, IX Kal. Februarii, anno decimo.

CXCV. EPISCOPO ET DECANO ET CAPITULO ANTISSIODORENSI. De regalia Autissiodorensi. (Apud S. Petrum, XV Kal. Februarii.) Justis petentium desideriis, etc. usque complere. Cum igitur charissimus in Christo filius noster Philippus rex Francorum illustris quidquid juris habebat in regalibus Ecclesiae vestrae sede vacante, ipsi Ecclesiae, divinae intuitu pietatis concesserit, ita quod omnes proventus eorumdem regalium et praebendae quas interim vacare contigerit, per vos, filii decane ac capitulum, futuro episcopo reserventur, nos vestris precibus benignum praebentes assensum, concessionem ipsam, sicut pietatis studio facta est, et in ejusdem regis authentico plenius continetur, vobis et per vos Ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Ad majorem evidentiam authenticum ipsum huic nostrae paginae de verbo ad verbum duximus inserendum.

« In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi praesentes pariter et futuri quod nos intuitu pietatis et ob remedium animae nostrae et parentum nostrorum damus et concedimus in perpetuum Ecclesiae Antissiodorensi quidquid juris habebamus in regalibus Antissiodorensibus vacante sede, ita quod decanus et capitulum ejusdem Ecclesiae custodient regalia sede vacante, et omnes proventus qui exinde procedent, et praebendas, si quas interim vacare contigerit, ad opus futuri episcopi, salvo servitio nostro equitationis, exercitus, et submonitionis, sicut episcopi Antissiodorenses nobis fecerunt. Quod ut perpetuum robur obtineat, sigilli nostri auctoritate et regii nominis charactere inferius adnotato praesentem paginam confirmamus. Actum Parisius anno Domini 1206, regni vero nostri anno vicesimo septimo. Astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. S. Matthaei camerarii. S. Droconis constabularii. Data vacante cancellaria per manum fratris Guarini. » Nulli ergo omnino hominum . . . nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, XV Kal. Februarii, anno decimo.

CXCVI. ANTISSIODORENSI EPISCOPO. De lectoria et scholastria Ecclesiae Antissiodorensis. (Apud S. Petrum, X Kal. Februarii.) Ex parte tua fuit propositum coram nobis quod cum archidiaconus tuus duo officia, lectoriam videlicet et scholastriam, in Ecclesia tua potestatem habeat conferendi, quia non reperiuntur qui eadem velint recipere, cum redditus non habeant competentes, idem collationem ipsorum ad jus episcopale devenire consentit, pro eo quod tu Ecclesiae utilitatem attendens proposuisti praedictis officiis congruos redditus assignare. Verum quia id sine auctoritate sedis apostolicae robur obtinere non putas, nobis humiliter supplicasti ut collationem praedictorum officiorum tibi et successoribus tuis concedere dignaremur. Nos igitur benigne tuis precibus annuentes, tibi et successoribus tuis auctoritate praesentium indulgemus ut si archidiaconi tui consensus accesserit, praedicta officia personis idoneis libere conferatis, postquam curaveris ad eadem competentes redditus deputare. Nulli ergo omnino hominum . . . nostrae concessionis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, X Kal. Februarii anno decimo.

CXCVII. MAGISTRO P. DECANO BERTORII. Confirmatur divisio decanatuum Thoarcensis et Bertorii. (Apud S. Petrum, VI Kal. Februarii.) Cum olim dilectus filius Thoarcensis decanus nostro apostolatui reserarit decanatum suum contra Lateranense concilium divisum fuisse, cujus partem te asseruit possidere, ac super hoc a dilecto filio abbate de Tenallia, cantore ac magistro C. natali canonico Xanctonensi examinari mandaverimus veritatem, et iidem nobis causam ipsam remiserint sufficienter instructam, eam dilecto filio Andreae subdiacono et Rainaldo acolytho capellanis nostris commisimus audiendum. Coram quibus proposuit pars adversa quod eodem decanatu vacante, venerabilis frater noster Joannes quondam Lugdunensis archiepiscopus, tunc episcopus Pictaviensis, assensu sedis apostolicae minime requisito, nulla exigente utilitate vel necessitate urgente, cum in reddendis procurationibus per hoc magis gravetur Ecclesia Thoarcensis, et per unum utrique decanatui posset satis commode provideri in singulis ecclesiis populo tam in morte quam vita et parvulis exhibentibus sacerdotibus ecclesiastica sacramenta, non dubitavit ipsius facere sectionem. Ex parte vero tua fuit propositum coram nobis quod cum decanatus praedictus, sicut et alii dioecesis Pictaviensis, quando vacant, noscatur in Pictaviensis episcopi residere potestate et ad eum ipsius donatio pertinere, dictus episcopus causam utilitatis et necessitatis attendens, sicut per suas nobis litteras intimavit, et ejus amplitudine considerata, et cognoscens quantum populis et ecclesiarum sacerdotibus, si uni more solito committeretur personae, periculum exinde proveniret, cum suo capitulo deliberato consilio, praesertim cum . . . ejusdem loci archidiacono, aliisque viris prudentibus et discretis illum ex aequo censuit dividendum, et quod Thoarcensi decanatu in parte redacto, tuo subjiceretur decanatui pars subtracta in castro Bertorii ab eodem episcopo constituto. Volens igitur quod provide proposuerat cum cautela debita perducere ad effectum, publicavit suum propositum in synodo generali; et cum dispositio tam salubris, quae multis in pluribus operabatur salutem, fuisset ab omnibus in ea residentibus commendata, nec alicui praejudicium vel injuriam generaret, personarum et rerum acceptione remota, in ipsam actualiter divisionem procedens, decanos singulos in castris instituit memoratis, viros, quantum ad humanum spectabat examen, providos et honestos, qui hujusmodi partibus sibi taliter assignatis contenti, nullam inter se contentionem, sed omnimodam concordiam usque ad suum obitum habuerunt. Idem insuper episcopus, qui legationis officio in Burdegalensi provincia tunc temporis fungebatur, divisionem tam solemniter celebratam publice confirmavit. Sicque usque ad haec tempora sine reclamatione aliqua res permansit, facto ipso a suis successoribus approbato. Caeterum auditores praefati a partibus iis et aliis intellectis, de mandato nostro peritorum in jure consilia requirentes, et intelligentes per eorum responsa quod debebat talis divisio confirmari, tum quia facta fuerat cum approbatione totius capituli et synodi generalis, et praecipue loci archidiaconi, ad quem decanatus ipsius erat specialiter jurisdictio devoluta, tum quia tot erant ecclesiae sub decanatu antiquo quod eas unus commode non poterat gubernare, tum etiam quia longo tempore duraverat in quiete, sicut per testes quamplures et per ipsius episcopi litteras probabatur, qui auctoritate legationis apostolicae ipsam etiam confirmarat, haec omnia nobis fideliter retulerunt. Nos igitur saepedicti episcopi, de cujus vita et fide plenam fiduciam obtinemus, testimonio inhaerentes, divisionem eamdem, quae causa facta dignoscitur utilitatis et necessitatis inspecta, duximus auctoritate apostolica confirmandam, te super hoc ab impetitione adversarii absolventes. Nulli ergo omnino hominum . . . nostrae confirmationis et diffinitionis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, VI Kal. Februarii, anno decimo.

CXCVIII. DUNKELDENSI ET BRECHINENSI EPISCOPIS, ET ABBATI DE KELCHOU DIOECESIS SANCTI ANDREAE. De confirmatione electionis episcopi Aberdenensis. (Apud S. Petrum, IV Kal. Februarii.) Accedentes ad praesentiam nostram dilecti filii decanus et archidiaconus Aberdenenses cum capituli sui litteris nobis exponere curaverunt quod cum Ecclesia sua proprio esset viduata pastore, dilectum filium Adam clericum, virum utique providum et honestum, unanimiter in suum episcopum elegerunt, nescientes eum non esse in sacris ordinibus constitutum. Quo interim ad ordinem subdiaconatus promoto, ipsi perseverantes in priori consensu, eum iterum elegerunt, petentes ut electionem ipsius confirmare auctoritate apostolica dignaremur. Cum igitur ejusdem electi persona multipliciter commendetur, et cum multo favore populi princeps terrae consentiat in eamdem, utpote quae speratur Ecclesiae in administratione spiritualium et temporalium profutura, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus examinata electione pariter et electo, si dictus Adam se administrationi episcopalium non ingessit, nec se fecit, ut obtineret episcopatum, in subdiaconum promoveri, dummodo aliud canonicum non obsistat, electionem de ipso factam auctoritate apostolica confirmetis, et faciatis eidem reverentiam et obedientiam debitam exhiberi; contradictores, si qui fuerint, per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes. Nullis litteris veritati, etc. Quod si non omnes . . . duo vestrum, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, IV Kal. Februarii, anno decimo.

CXCIX. DECANO ET CAPITULO BEATI MACUTI DE BARRO LINGONENSIS DIOECESIS. De canonico non residente. (Apud S. Petrum, V Kal. Februarii.) Ex parte vestra fuit propositum coram nobis quod R. concanonicus vester a longis retroactis temporibus abiit in Ungariam, et ibidem per vigenti annos et amplius commoratus, adeptus est ecclesiasticos redditus abundantes. Unde cum illum non aestimetis ad ecclesiam vestram de caetero reversurum, per sedem postulastis apostolicam edoceri utrum tibi, fili decane, ad quem spectat donatio praebendarum, liceat praebendam illius alicui personae idoneae assignare, qui ecclesiae vestrae valeat deservire. Nos igitur rigorem canonum temperantes, istud vobis duximus concedendum, quatenus ad praebendam illius aliquam personam idoneam in vicarium ordinetis, qui fructus ejus percipiat, et ecclesiae vestrae impendat debitum famulatum, donec idem redeat requisitus; et si redire noluerit, vel antequam possit requiri decesserit, ei qui vicarius fuerat institutus, si se dignum reddiderit per conversationem honestam, eadem canonice conferatur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, V Kal. Februarii, anno decimo.

CC. DECANO ET CAPITULO NIVERNENSI. De fructibus persolvendis canonico stanti in studio. (Apud S. Petrum, II Kal. Februarii.) Cum, sicut per vestras nobis litteras intimastis, antiqua consuetudo in ecclesia vestra servata sit hactenus et a singulis canonicis interpositione fidei roborata, ut pueri canonici citra sacros ordines constituti minores partitiones percipiant, et medietate majorum proventuum in blado consistentium ac denariis non fraudentur, mandatum nostrum libenter effectui mandassetis quod fecimus ut dilecto filio P. concanonico vestro, nepoti venerabilis fratris nostri Turritani episcopi, fructus praebendae suae sine diminutione solveretis in scholis, nisi dubitassetis praefatae consuetudini contraire; praesertim cum magister P. de Vico procurator ejusdem pueri, prout dicitur, in anima jurarit ipsius quod eam inviolabiliter observaret. Unde responsum apostolicum postulastis quid faciendum sit vobis e duobus hujusmodi coarctatis. Licet igitur talia contra nos non debeant allegari, cum in hoc vel exprimi vel subintelligi debuisset ut salva semper esset apostolicae sedis auctoritas quae, disponente Domino super universas ecclesias et tam res quam personas ecclesiasticas obtinet plenitudinem potestatis, alioquin illud debeat tanquam temerarium reprobari, erimus tamen ad removendum omne dubietatis scrupulum hoc contenti, si tantum praedicto P. praesertim in scholis de communibus proventibus persolveritis quantum perciperet de praebenda.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, II Kal. Februarii, anno decimo.

CCI. EPISCOPO GEBENNENSI ET ABBATI BONAEVALLIS VIENNENSIS DIOECESIS. Scribit in gratiam magistri Oliverii . (Apud S. Petrum, III Kal. Februarii.) Cum virtus mutuo sese diligat et aspernari contraria dignoscatur, si meritum virtutis et gratiae quo dilectus filius magister Oliverius noscitur praeminere, venerabilis frater noster Gratianopolitanus episcopus diligentius notavisset, profecto dilexisset illud in eo quod in ipso quemadmodum in episcopo decet esse, nec compulisset eum ob illud ad nostram praesentiam laborare quod contulisse sibi virtus quidem esse videtur, vitium abstulisse; praesertim cum temperanter extra paupertatem et citra divitias volens esse, apud ipsum pro sua maluerit charitate necessario, quod sibi dederat, beneficio manere contentus quam alibi pro virtutibus suis, quae minime sustinerent eumdem sustinere defectum, amplioribus abundare. Qualiter autem eum super ecclesia Aspernadi dudum sibi ab eodem concessa, post receptionem litterarum nostrarum, quas eidem magistro de ipsius confirmatione concessimus, aggravaverit, non nos latet; qui verecundiae suae parcentes, exaggerare nolumus quod est gestum, ne quod justum est juste agere compellamur. Unde nos eidem episcopo per scripta nostra districte praecipiendo mandavimus ut dictam Ecclesiam cum fructibus inde perceptis memorato magistro sine dilatione resignans, permittat eum ob reverentiam apostolicae sedis et nostram, suaeque probatis obtentu, ipsam pacifice possidere. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus si praefatus episcopus quod mandamus neglexerit adimplere, vos cum ad id, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, qua convenit districtione cogatis.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, III Kal. Februarii, anno decimo.

CCII. CUSENTINO ARCHIEPISCOPO. Consolatoria est. (Apud S. Petrum, II Kal. Februarii.) Legisse te credimus et per experientiam didicisse quod avis ad volatum et homo nascitur ad laborem. Militia enim est vita hominis super terram. Quod cum habeat ex conditione naturae, nihilominus imminet illud ei ex praecepto dicentis: Labora sicut bonus miles Christi Jesu (II Tim. II). Reddet namque Dominus sanctis suis mercedem, non solum fructuum, sed laborum. Cujus expers non fuit Apostolus qui dicebat: Plus caeteris laboravi (I Cor. XV); non dicens: plus caeteris fructum feci. Quia igitur ostendere Dominus tibi coepit quanta te oporteat pro nomine suo pati, et hostis tuus congredientem te secum terribilibus oculis est intuitus, ita ut colluctatio tibi adversus carnem et sanguinem non sit tantum sed adversus spiritualia nequitiae in coelestibus, ad fortia te decet mittere manum tuam, et cunctis diebus quibus nunc militas donec veniat immutatio tua, fiducialiter exspectare; ne, quod absit! dicentibus tibi tentatoribus tuis: Incurvare ut transeamus (Isa. LI), a statu tuae rectitudinis inclineris, et cadere incipias ante illos. De quibus oportet te dicere cum effectu: Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant (II Reg. XXII). Proinde fraternitatem tuam monemus attentius et exhortamur in eo qui est in se sperantium fortitudo quatenus in pugna quam contra te per ministros suos universae terrae malleus incitavit, non deficias, sed proficias, et adversus principes et potestates harum tenebrarum invicta mente resistas. Deus enim fluctuationem in aeternum justo non dabit, nec tentari te patietur ultra quam valeas sustinere. Propter quod, si consistant adversus te castra, non timeas; imo sicut de viro constante legitur, si fractus orbis collapsus fuerit, impavidum te ruinis perferendum esse confidas; ut tandem cum in hujusmodi bello fortis inventus fueris, et pugnam superaveris serpentis antiqui, is qui calcandi super serpentes et scorpiones tibi contulit potestatem, cum illis quibus dicturus est: Venite ad me qui laborastis et onerati estis (Matth. XI), vincenti tibi de ligno vitae, quod est in paradiso Dei tui, det edere, teque faciat pro laboribus transitoriis requie sempiterna gaudere.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, II Kal. Februarii, anno decimo.

CCIII. Deciditur causa monasterii Fossae-novae cum communi Piperni. (Apud S. Petrum, III Kal. Februarii.) In nomine Domini. Amen. Cum causa quae vertitur inter monasterium Fossae-novae ex una parte et commune Pipern ex altera super silva Morgazani fuisset commissa domino Hugolino episcopo Hostiensi a summo pontifice terminanda, convocatis partibus ante praesentiam suam, libellum monasterii recepit compositum in hunc modum:

« Ego L. oeconomus monasterii Fossae-novae pro parte et vice monasterii peto a sanctitate vestra ut ex officio vestro juxta mandatum apostolicum inhibeatis Pipernensibus ut non molestent dictum monasterium super silva Morgazani, neque turbent possessionem nostram. Item peto quod de damnis et injuriis illatis monasterio satisfieri faciatis. » Cui libello in hunc modum a Pipernensibus est responsum. « Ego B. procurator Pipernensium, dico silvam, Morgazani in possessione nostra, videlicet avorum, patrum, et nostra semper fuisse; et dico ipsam silvam fuisse confirmatam nobis per praeceptum domini Honorii papae et Alexandri et Calixti. Unde si Pipernenses aliquid operati sunt in ea, incidendo, vel pascendo, vel venando, pro suo jure rationabiliter possederunt. Unde dico quia non teneor de injuria vel de aliquo damno, si illatum est. » Itaque cum dominus Hostiensis aliquandiu de causa cognovisset eadem, commisit vices suas archipresbytero Pipernensi et Judici Sitinensi, qui receptis testibus utriusque partis, instrumentis et rationibus diligenter inspectis, causam ad dominum papam remiserunt sufficienter instructam. Dominus autem papa licet consules et populum Pipernensem ad se saepius evocaret, neque per se neque per sufficientem responsalem coram eo voluerunt aliquatenus comparere. Qui tamen causa ipsa inspectionem locorum et finium exposcebat, mihi Petro de Sasso Dei gratia Sanctae Pudentianae tituli pastoris presbytero cardinali, qui tunc in ipsis partibus commorabar, commisit ipsam controversiam dirimendam, dans mihi per litteras mandatis ut Pipernenses ipsos ex abundanti ad meam praesentiam evocarem, ac locis ipsis, de quibus erat quaestio, rationibus, attestationibus et instrumentis utriusque partibus, quae sub sigillo domini cardinalis sanctorum Cosmae et Damiani mihi transmittebantur inclusa, diligenter inspectis, non differrent causam ipsam calculo diffinitivae sententiae terminare. Ego igitur juxta mandatum apostolicum accedens ad locum, fines et loca de quibus quaestio vertebatur, rationes, attestationes et instrumenta utriusque partis ibidem diligenter inspexi; et cum pro penuria jurisperitorum non possem commode illuc sententiam ferre, nec ipsos possem ad concordiam aliquatenus revocare, parti utrique, quod se summo pontifici praesentarent, octavam Nativitatis duxi pro termino praefigendam. Venientibus autem domino abbate et quibusdam monachis de Fossa-nova termino constituto, Pipernenses venire modis omnibus contempserunt. Et sic ad instantiam abbatis et monachorum iterum dominus papa mihi associare curavit dominum Guidonem de Capite porci et socium ejus et dominum G. de Tocco; coram quibus abbas Fossae-novae proposuit se silvam Morgazani non vi, non clam, non precario possidere; et suam intentionem fundatam esse per plures testes asserebat, qui dicunt quod terram in qua modo est silva Morgazani monasterium colonis dederit ad laborandum, et quod partem frugum et quasdam operas de ipsa terra receperit ab eisdem, et quod monachi Fossae-novae silvam in Morgazano postea levaverunt. Item quod per triginta annos usque ad hunc annum pro suo custodierint et defenderint Morgazenum. Item quod a quadraginta annis et etiam quinquaginta quiete et pacifice silvam monasterium possedit eamdem. Ad elidendum autem monasterii intentionem fuit propositum ex adverso, non monasterium, sed Pipernenses praedictam silvam pacifice possidere. Ad quod probandum quoddam rescriptum bonae memoriae Calixti papae, renovatum per dominum Alexandrum, facere videbatur: in quo continebatur quod Crescentius de Sonnino terram Morgazani et de Mortecto et omnes alias terras Pipernensium refutavit de quibus Pipernenses in possessione fuerunt, sicut expressim hoc elicitur ex rescripto; et sic per haec verba possessionem probare nitebantur. Testes praeterea inducti fuerunt ad probandam possessionem quod Pipernenses silvam monachis commendarunt; et sic monachis, non sibi, sed Pipernensibus possederunt. Nam is possidet cujus nomine possidetur. Item quod lignis, pascuis et herbis, atque mappalibus usi fuerunt homines de Piperno. Ad haec omnia praefatum monasterium replicabat dicens praedictas allegationes sibi in aliquo non obstare. Inprimis rescripto papae Calixti taliter respondebat, quod quaestio super qua emanavit rescriptum, non inter monasterium et Pipernenses, sed inter Pipernenses et Crescentium de Sonnino tunc temporis vertebatur. Ergo res inter alios acta aliis nec prodesse poterit nec obesse. Item posito quod inter monasterium et Pipernenses fuisset illa quaestio ventilata, non probatur per hoc possessio. Nam illa clausula quae in praefato continetur rescripto ( de quibus in possessione fuerunt, etc.) ad proxime dicta est tantummodo referenda, si rescriptum subtiliter sit inspectum. Recommendationi autem taliter respondebat, quod per eam possessio non probatur. Nec enim probatur per testes quod silvam recommendaverit universitas Pipernensis, sed simpliciter Pipernenses. Sed posito quod probaretur, non posset aliquatenus hoc obesse; quia, sicut dicunt testes, facta fuit monachis, non conventui vel collegio Fossae-novae. Ergo posito quod talem recommendationem monachi recepissent, non poterit per eos praejudicium monasterio generari, ne damno Ecclesiam atterat culpa temeritatis alienae. Item ad id quod dicunt, quod fuerunt usi pascuis, lignis, etc. taliter monasterium replicabat, quod per usum lignorum, etc. possessio non probatur, cum nedum usuarius, imo et fructuarius, vix a jure civili obtinere potuit ut naturaliter possideret; quia non dicit lex quod naturaliter possideat, sed quod videtur naturaliter possidere. Sed posito quod usus possessionem induceret, non probatur quod esset usa universitas Pipernensis, sicut et superius fuit in recommendatione plenius allegatum; maxime cum alii vicini silva utantur eadem, nec possint dici ideo possidere. Item allegabat pro se monasterium Fossae-novae quod, sicut cautum est in jure civili, illa ratione potissimum debeat obtinere quod tempore litis contestatae non vi, non clam, non precario possidebat. Auditis igitur iis et aliis rationibus et plenius intellectis, auctoritate domini papae et praedictorum jurisperitorum domini papae et praedictorum jurisperitorum consilio adjudicamus jam dictam silvam Morgazani monasterio Fossae-novae pacifice possidendam et Pipernenses ab omni molestia super eadem silva cessare, sententialiter diffinimus, quaestione proprietatis sine utriusque partis praejudicio reservata. Hanc vero sententiam ad majorem cautelam scriptam per manus B. dilecti nostri capellani nostro sigillo fecimus communiri. Anno Dominicae Incarnationis 1208, mense Januarii X Kal. Februarii, anno decimo pontificatus domini Innocentii III papae. Nulli ergo omnino hominum . . . nostrae confirmationis, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, III Kal. Februarii, anno decimo.

CCIV. ANTISSIODORENSI EPISCOPO. Adversus usurarios burgi de Charitate . (Apud S. Petrum, IV Id. Januarii.) Ad audientiam nostram te significante pervenit quod quidam burgenses de Charitate, licet in ea per totum fere annum vel pro majori parte morentur et contractus exerceant usurarum, in tribus tamen festivitatibus annualibus se ad villas regis vel aliorum principum extra tuam dioecesim transferunt jura parochialia exercentes ibidem, ut sic se parochianos alterius mentientes, tuam jurisdictionem eludant, coram te juri parere penitus contemnendo. Quia igitur fraus et dolus nemini debet patrocinium impertiri, ut usurarios supradictos, si res ita se habet, ad exhibendum tibi tanquam patri et pastori suo reverentiam et obedientiam debitam, recipiendo tua salubria monita et praecepta, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam non obstante frustratoriae appellationis objectu compellas, liberam tibi auctoritate praesentium concedimus facultatem. Nulli ergo . . . nostrae concessionis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, IV Idus Januarii, anno decimo.

CCV. PETRO ABBATI MONASTERII SANCTI MARTINI DE MONTE, EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum (Apud S. Petrum, Kal. Februarii.) Licet monasterium vestrum pauperculum fuerit ab initio, in tantam tamen processu temporis paupertatem devenit ut vix in eo tres monachi remansissent, possessionibus ejus vel omnino distractis vel graviter obligatis. Unde in generali Cisterciensi capitulo exstitit diffinitum ut a Cisterciensi ordine separari deberet, cum in eo non posset Cisterciensis ordo servari. Nos autem, qui religionem intendimus fovere plantatam, nolentes ab ipso monasterio religionem penitus exstirpari, mille libras tribuimus ad possessiones ejusdem monasterii retinendas, mandantes dilectis filiis abbati et fratribus Pontiniacensis coenobii, quod per Dei gratiam et in spiritualibus et in temporalibus valde floret, ut ecclesiam vestram de nostra concessione in specialem filiam adoptantes, abbatem et conventum ad illam dirigerent reformandam. Quod ipsi grato prosequentes affectu, vos cum quibusdam conversis ad ipsum monasterium transmiserunt. Verum quia nec sic monasterium ipsum sufficere poterat ad conventum sustentandum honestum, ecclesiam Sancti Salvatoris positam juxta Orclem cum omnibus possessionibus et pertinentiis suis vobis et per vos monasterio vestro in perpetuum duximus concedendam, impensuri vobis auctore Domino in aliis necessitatibus vestris auxilium opportunum cum laudabiliter vos proficere cognoverimus, prout cupimus et speramus. Ipsum itaque monasterium, praedecessorum nostrorum felicis recordationis Eugenii, Alexandri, et Lucii Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti Regulam atque institutionem Cisterciensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dignoscitur, etc. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium in praesenti juste et canonice possidet, etc. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo praefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Erasmi ad portam Salciccle, ecclesiam Sancti Joannis de Petra, ecclesiam Sancti Petri, ecclesiam Sancti Viti, ecclesiam Sancti Peregrini, ecclesiam Sancti Thomae, ecclesiam Sanctae Luciae de castro Viterbii, ecclesiam Sancti Clementis, ecclesiam Sancti Joannis de Valle, ecclesiam Leonardi cum hospitali de Rescietis. In Petrognano ecclesiam Sancti Andreae, ecclesiam Sanctae Mariae, ecclesiam Sancti Zenonis, cum eorum pertinentiis, ecclesiam Sancti Clementis cum pertinentiis suis. In Vetralla ecclesiam Sanctae Mariae de Cajano. Domos quas habetis infra castrum supradicti Petrognani; terras, vineas, hortos, oliveta, quae habetis in territorio ejusdem castri. Terras quas habetis apud Sanctum Alexandrum, et ipsam ecclesiam Sancti Alexandri. Campum de Larteso cum valle de Viniola, vineas, terras, silvas et castaneta quae circa monasterium vestrum habetis. Vineas de Lugnano, cum olivete. Terras quas habetis apud Montem Monasterulum. In castro Sancti Victoris ecclesiam Sanctae Luciae cum omnibus pertinentiis suis. Praedictam quoque ecclesiam Sancti Salvatoris positam juxta Orclem, cum omnibus possessionibus et pertinentiis suis. Terras cum arboribus et domos quas habetis apud Casam malam. Terras quas habetis apud castrum Canapium. Silvam quam habetis in Valle alta, et quartam partem castri de Salice cum pertinentiis suis. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, tam de terris cultis quam incultis, etc. Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos e saeculo fugientes, etc. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in monasterio vestro professionem fas sit, etc. Discedentem vero, etc. Quod si quis retinere forte praesumpserit, etc., ad exemplar etiam privilegii praedicti Lucii praedecessoris nostri, quod ipsi nobis praesentatum inspeximus, inhibemus ut infra parochias ecclesiarum vestrarum nullus novam ecclesiam vel capellam ad damnum veterum ecclesiarum construere vel aedificare praesumat. Salvis tamen privilegiis pontificum Romanorum. Illud districtius inhibentes, ne terras seu quodlibet beneficium ecclesiae vestrae collatum liceat alicui personaliter dare sive alio modo alienari absque consensu totius capituli, etc. Si quae vero donationes vel alienationes aliter quam dictum est factae fuerint, eas irritas esse censemus. Ad haec etiam prohibemus ne aliquis monachus sive conversus sub professione vestrae domus astrictus sine consensu et licentia abbatis et majoris partis vestri capituli pro aliquo fidejubeat vel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat ultra pretium capituli vestri providentia constitutum, nisi propter manifestam domus vestrae utilitatem. Quod si facere praesumpserit, non teneatur conventus pro iis aliquatenus respondere. Licitum praeterea sit vobis in causis propriis, sive civilem sive criminalem contineant quaestionem, fratrum vestrorum testimoniis uti, etc. Insuper auctoritate apostolica inhibemus ne ullus episcopus vel alia quaelibet persona ad synodos vel conventus forenses vos ire vel judicio saeculari de propria substantia vel possessionibus vestris subjacere compellat, nec ac domos vestras causa ordines celebrandi, causas tractandi, vel conventus aliquos publicos convocandi venire praesumat, nec regularem abbatis vestri electionem impediat, aut de instituendo vel removendo eo qui pro tempore fuerit contra statuta Cisterciensis ordinis se aliquatenus intromittat. Pro consecrationibus vero altarium vel ecclesiarum, sive pro oleo sancto, vel quolibet alio ecclesiastico sacramento nullus a vobis, etc. Alioquin liceat vobis quemcunque malueritis catholicum adire antistitem gratiam et communionem apostolicae sedis habentem, etc. Quod si sedes dioecesani episcopi forte vacaverit, ecclesiastica sacramenta a vicinis episcopis accipere libere et absque contradictione possitis, sic tamen ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum praejudicium generetur. Quia vero interdum propriorum episcoporum copiam non habetis, si quem episcopum Romanae sedis, ut diximus, communionem habentem, et de quo plenam notitiam habeatis, per vos transire contigerit, ab eo benedictiones vasorum et vestium, consecrationes altarium, ordinationes monachorum auctoritate apostolicae sedis recipere valeatis. Porro si episcopi vel alii ecclesiarum rectores in monasterium vestrum vel personas inibi constitutas suspensionis, excommunicationis, vel interdicti sententiam promulgaverint, sive etiam in mercenarios vestros, pro eo quod decimas non solvitis, sive aliqua occasione eorum quae ab apostolica benignitate vobis indulta sunt, seu benefactores vestros, pro eo quod aliqua vobis beneficia vel obsequia ex charitate praestiterint, vel ad laborandum adjuverint, in illis diebus in quibus vos laboratis et alii feriantur, eamdem sententiam protulerint, ipsam tanquam contra sedis apostolicae indulta prolatam duximus irritandam; nec litterae ullae firmitatem habeant quas tacito nomine Cisterciensis ordinis et contra tenorem apostolicorum privilegiorum constiterit impetrari. Praeterea cum commune interdictum terrae fuerit, liceat vobis nihilominus in vestro monasterio, exclusis excommunicatis et interdictis, divina officia celebrare. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Electus autem ad Romanum pontificem benedicendus accedat. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam, etc. Praeterea omnes libertates et immunitates a praedecessoribus nostris Romanis pontificibus ordini vestro concessas, necnon et libertates et exemptiones saecularium exactionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus, etc. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, etc. Salva sedis apostolicae auctoritate et in praedictis ecclesiis dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus, etc. usque in finem.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis S. R. E. cancellarii Kalendis Februarii, indictione XI, Incarnationis Dominicae anno 1206, pontificatus vero domni Innocentii PP. III, anno decimo.

CCVI. ANTISSIODORENSI ET TRECENSI EPISCOPIS. Super inquisitione contra nonnullos haereticos. (Apud S. Petrum II Id. Januarii.) Ex tenore litterarum tuarum, frater Antissiodorensis, accepimus quod licet bonae memoriae praedecessor tuus, tanquam pastor providus et discretus, super gregem suum noctis vigilias vigilans, a burgo qui Charitas appellatur eliminare laboraverit haereticam pravitatem cura et sollicitudine diligenti, nondum tamen Babylon illa plene potuit ab hujusmodi languore curari; sed quamplures utriusque sexus, qui coram praefato praedecessore tuo quamlibet haeresim abjurarunt, quasi canes ad vomitum redierunt; quibus non sufficit quod dedorunt perditioni se ipsos, sed ad perditionem secum trahere alios moliuntur, quosdam haeresiarchas, quos consolatores appellant, in vaccas populorum introducentes latenter, qui necent veneno doctrinae pestiferae oves tuas. Herveus enim de Lorriaco et Hugo Rapterius et quidam alii, sicut accepisti pro vero, qui tempore praedecessoris tui, cum essent haeretici, a villa fugere praedicta, sub mercationis obtentu cum consanguineis suis nunc adeunt loca suspecta, et per tres aut quatuor menses commorantes ibidem, cum redeunt, sicut dicitur, secum adducunt sani dogmatis perversores. Thomas quoque Morandus, quem propter confessam haeresim tuus excommunicaverat antecessor, postquam ab archidiacono Parisiensi beneficium absolutionis obtinuit per quasdam litteras nostras veritate tacita impetratas, infamiam jam contractam non studuit exhibitione bonorum operum abolere. Unde cum illum, tanquam Aethiopem, mutasse non aestimes pellem suam, in pristinam sententiam postulasti reduci, donec constiterit quod se reddiderit absolutionis beneficio non indignum. Praeterea Gaufridus et W. de Monneto, Stephanus Pasturelli, et . . . relicta W. Senneveri, cum tempore dicti praedecessoris tui fuissent super haeresi accusati, ab Antissiodorensi dioecesi recesserunt: qui cum modo redierint, et tu de fide ipsorum velis, prout ad officium tuum pertinet, certus fieri, in subterfugium malignandi, licet in tua dioecesi suas habeant mansiones, nunc Nivernensis, nunc Bituricensis dioecesis se fatentur. Quare ad praedictos pestiferos et alios de haeretica pravitate suspectos, ne ipsorum arbusta operiant cedros Dei, apostolicae sedis falcem apponi suppliciter postulasti. Cum igitur praedecessor tuus, tanquam bonus agricola, ad captionem vulpecularum illarum, quae moliebantur commissam sibi vineam demoliri, sollicite institerit ac prudenter; tu super gregem tuum debes sollicite vigilare, ne lupi rapaces oves tuas rapiant et dispergant, sciens quod quemadmodum in honore, ita eidem et in onere successisti. Nos quoque postulationibus tuis benignum praebentes assensum, fraternitati vestrae, de qua fiduciam gerimus pleniorem, per apostolica scripta mandamus quatenus contra praefatas belluas, juxta quod vobis desuper fuerit inspiratum, sublato appellationis obstaculo auctoritate apostolica procedatis, superseminatam zizaniam de agro dominico evellentes, et plantantes orthodoxae fidei puritatem. Contradictores per censuram ecclesiasticam compescendo.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, II Idus Januarii, anno decimo.

CCVII. GREGORIO CAPELLANO ECCLESIAE DE OTHCAPELLA. Adjudicatur sibi ipsa Ecclesia. (Laterani, IV Id. Februarii.) Cum dilectus filius Arnoldus abbas monasterii de Mildeburg super Ecclesia de Othcapella, quam canonice obtinebas, te intenderet molestare, tu appellationem ad sedem apostolicam interponens ad nostram praesentiam accessisti, et apostolicas litteras ad dilectos filios Majoris Ecclesiae et Sanctae Mariae ac Sancti Petri praepositos Trajecten. super eadem controversia reportasti: qui examinantes negotium diligenter, et testes recipientes utrinque productos, ad nos sufficienter instructum idem negotium remiserunt. Te vero ac praedicti procuratore abbatis in nostra praesentia constitutis, causam ipsam dilecto filio Andreae subdiacono et capellano nostro commisimus audiendam. Coram quo asserere curavisti quod cum olim ad eamdem ecclesiam a parochianis ipsius, qui quasi possessionem juris patronatus habebant in ea, Giliberto quondam abbati praefati monasterii fueris praesentatus, et sine contradictione cujuslibet institutus, postmodum eodem viam universae carnis ingresso, successor ejusdem tibi super Ecclesia memorata movere quaestionem incoepit; sed ab ejus impetitione sententialiter absolutus per episcopum Trajectensem ad majorem cautelam per eumdem tuum adversarium in praedictae possessionem ecclesiae corporaliter es inductus. Unde postulabas a nobis ut super ea ipsi tuo adversario silentium imponere dignaremur, quam a suis praedecessoribus legitime fueras assecutus. Verum cum praefatus auditor haec et alia quae coram eo partes proponere voluerunt nobis fideliter retulisset, et quae utrinque probata fuerant intimasset, nos tibi adjudicare curavimus ecclesiam saepedictam, super ea perpetuum silentium tuo adversario imponentes.

Nulli ergo . . . nostrae diffinitionis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Laterani, IV Idus Februarii, anno decimo.

CCVIII. EPISCOPO T. ARCHIDIACONO, ET SCHOLASTICO TORNACENSI. Quod inquirant contra episcopum Trajectensem. (Laterani, VII Id. Februarii.) Licet Trajectensis episcopus coram venerabili fratre nostro Hostiensi episcopo et dilecto filio Leone tituli Sanctae Crucis presbytero cardinale apostolicae sedis legatis et magnatibus pluribus, quod non pervenerat ad eumdem excommunicationis sententia qua ipsum fecimus innodari, nec contra sedem apostolicam cum quibusdam clericis conjurationem inierat, se nisus fuerit multipliciter excusare, frustra tamen juxta Salomonis sententiam jacitur rete ante oculos pennatorum. Verum quia idem nobis humiliter supplicavit ut ipsi beneficium absolutionis faceremus impendi, quod humiliter postulanti non debet aliquatenus denegari, discretioni vestrae per apostolica scripta districte praecipiendo mandamus, quatenus ab eo in publicum juratoria cautione recepta, quod sine conditione aliqua et tenore parebit apostolicae sedis mandatis, ipsi absolutionis beneficium impendere procuretis, post haec monentes eumdem attentius et efficaciter inducentes ut Parent. et P. de Cicc. civibus Romanis, Alex. et Accat. mercatoribus Senensibus, vel ipsorum nuntiis, de pecunia quam eisdem tenetur exsolvere, sicut continetur in authenticis instrumentis, satisfacere studeat usuris cessantibus vel componere cum eisdem; et si necesse fuerit, ipsum ad hoc tam per vim juramenti quam per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellatis. Vos autem utrum ad eumdem episcopum venerit notitia excommunicationis prolatae in ipsum, vel quod pervenerit fama publica protestetur, seu etiam celebraverit postquam pervenit ad eum quod vinculo erat excommunicationis astrictus, aut contra sedem apostolicam cum aliquibus conjurarit, per juramenta dilectorum filiorum N. Sancti Pauli, Corr. de Staur. et N. de Ostbruoc abbatum, et R. Sanctae Mariae, W. S. Petri, et Otc. Sancti Bonifacii praepositorum, et aliorum, inquiratis diligentissime veritatem, et quae super iis inveneritis, fideliter redacta in scriptis sub sigillis vestris ad nostram praesentiam transmittatis. Quod si non omnes . . . tu frater episcope, etc.

Datum Laterani, VII Idus Februarii, anno decimo.

CCIX. ILLUSTRI REGINAE MARIAE. Adversus episcopum Sleswicensem. (Laterani.) Quanto ferventius viri tui profectum diligis et honorem, tanto propensius ad ea semper agenda debes ipsum inducere quae Deo ac nobis debeant complacere, ab illis penitus abstinendo quae divinam et nostram merito provocarent offensam. Ipse vero, sicut catholicus princeps, quasdam nobis nuperrime litteras devotione plenas et discretione non vacuas destinavit, implorans ut postulationem de Waldemaro episcopo Slewicensi a Bremensi capitulo factam admittere dignaremur, ipsumque ad Bremensem metropolim promovere. Nobis igitur super hoc deliberare volentibus . . . nuntius dilectorum filiorum praepositi, decani et capituli Hammeburgensis adveniens eorumdem nobis litteras praesentavit, per quas nostro apostolatui nuntiarunt quod cum olim Hammeburgensis ecclesia metropolitica, Bremensis autem episcopali dignitate gauderet, eaedem fuerunt Ecclesiae auctoritate sedis apostolicae counitae, ac extunc usque ad haec tempora Ecclesiae utriusque canonici Bremensem archiepiscopum pariter elegerunt. Unde quia nuper praepositus, decanus et capitulum Bremense tam ipsis quam quibusdam religiosis viris, qui electioni debuerant interesse, penitus inconsultis, memoratum episcopum in archiepiscopum postularant, a nobis sollicite petierunt ut quod circa postulationem eamdem ab illis fuerat in eorum praejudicium attentatum, in statum debitum reducere curaremus. Praeterea cum fuisset idem episcopus de mandato nostro a carcerali custodia liberatus, et contra ipsum in nostra demum praesentia constitutum nuntii. Danorum regis illustris quaedam gravia objecissent super quibus ille se inculpabilem ostendere nitebatur, eidem regi, sciente ac volente praefato episcopo, per scripta nostra mandavimus ut, ne causa remaneret diutius in suspenso, aliquos viros providos et fideles usque ad festum Natalis Domini proximo praeteritum ad sedem apostolicam destinaret, eisdem potestate concessa ut per eos et cum eis, si desuper datum esset, concordiam super ipso negotio tractaremus. Alioquin auditis et intellectis quae per eos adversus episcopum ipsum idem rex duceret proponenda, et illis quae in sui defensionem episcopus allegaret, de vultu nostro procederet judicium aequitatis. Cumque postmodum propter hoc dilectus filius praepositus regis ipsius nuntius, dum tractatus super postulationis articulo haberetur, nostro se conspectui praesentasset, memoratus episcopus ipso praesente restitutionis beneficium postulavit a nobis, asserens se per regem tam episcopalibus bonis quam etiam patrimonialibus destitutum. Cui dictus praepositus ex adverso respondit quod non rite poterat restitutionis auxilium implorare, cum ipse se duxerit spoliandum, dum clericalem habitum derelinquens, regium sibi titulum usurpavit. Insuper laesae majestatis, apostasiae, adulterii, perjurii, dilapidationis et conspirationis crimina eidem objiciens, proponebat non solum ei fore restitutionis beneficium denegandum, sed etiam postulationem de ipso factam penitus respuendam; praesertim cum irregularis existat, utpote de duplici adulterio procreatus, ejusque dispensatio fuerit olim ab apostolica sede per subreptionem obtenta, suppresso quod esset spurius, et expresso quod existeret naturalis, cum et paternae incontinentiae imitator filios habeat post sacros ordines generatos. Nos autem ad ea quae pacis sunt intendentes, petitionem ipsius super restitutione tam episcopatus quam patrimonii sibi plenarie facienda in favorem ecclesiasticae libertatis duximus admittendam, concedentes eidem ut si forte nollet se credere dicto regi, per procuratorem idoneum restitutionem acciperet corporalem, et ipse interim in quo mallet loco maneret eidem regi merito non suspecto. Qui cum respondisset se velle per procuratorem idoneum restitutionis beneficium obtinere, ac de loco in quo mansurus esset interim deliberatorias inducias accepisset ingratus gratiae sibi factae, fraudulenter et contumaciter a nobis illicentiatus aufugit, haud dubium quin, si possit, ut praeconceptam malitiam exsequatur. Unde nos ex parte omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus sancti, auctoritate quoque beatorum apostolorum Petri et Pauli ac nostra excommunicamus et anathematizamus eumdem, postulationem de ipso factam, qua omnino reddidit se indignum, penitus reprobantes. Quocirca serenitatem tuam exhortandam duximus et rogandam, consulentes et suggerentes fideliter ac prudenter, quatenus virum tuum diligenter moneas et inducas ut praefato episcopo nullum praestet auxilium vel favorem, sed eum tanquam excommunicatum vitet, neque per ipsum aut propter ipsum permittat in Ecclesia Dei scandalum suboriri, per quod etiam contra se posset non leve scandalum generari, cum nos tantae malignitatis audaciam in eodem nolimus episcopo sub dissimulatione transire.

Datum Laterani.

CCX. HERBIPOLENSI ELECTO. Ut Slewicensem episcopum excommunicatum denuntiet. Dilecti filii praepositus, decanus, et capitulum Bremense per suas nobis litteras intimarunt quod quondam archiepiscopo suo viam universae carnis ingresso, ipsi convenientes in unum, et de pastoris substitutione tractantes, in Waldemarum episcopum Slewicensem vota sua unanimiter contulerunt, humiliter implorantes ut postulationem de ipso factam admittere dignaremur. Nobis igitur, etc., in eumdem fere modum ut supra, usque: Quocirca discretioni tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus personaliter accedens ad principem, diligenter eum ex parte nostra moneas et inducas ut praefato episcopo nullum praestet, etc., sicut supra usque transire. Discretioni tuae districtius injungentes quatenus praenominatum episcopum excommunicatum manifeste denunties, et postulationem ipsius penitus reprobatam; mandatum apostolicum taliter impleturus quod devotionem et discretionem tuam debeamus merito commendare.

CCXI. UTERINAE VALLIS ET GARNISWIKAE ABBATIBUS, SPIRENSIS ET METENSIS DIOECESUM. Ut sententiam latam pro praeposito S. Paulini Argentin. faciant observari. (Laterani, IV Id. Februarii.) Causam super ecclesia de Walzelinhem inter dilectos filios A. praepositum Sancti Paulini et II. canonicum de Asela Argentinensis dioecesis dudum motam dilecto filio E. cantori Metensi et conjudicibus ejus commisimus terminandam, qui, sicut per suas nobis litteras intimarunt, legitime procedentes in ipsa, cognito quod idem praepositus a vero patrono, abbate videlicet de Horembach, praesentatus fuerat canonice ad ecclesiam memoratam, praesentationem ipsius sententialiter approbare curarunt. Et quia dioecesanus episcopus et archidiaconus loci, ad quos institutio pertinebat, malitiose adversabantur eidem, animarum ei curam in ipsa ecclesia qua fungebantur auctoritate dedere. Cum autem dilectus filius Fredericus procurator antedicti praepositi sententiam judicum praefatorum in praesentia dilecti filii nostri Joannis sanctorum Cosmae et Damiani diaconi cardinalis, quem ei concessimus auditorem, a nobis peteret confirmari, memoratus canonicus eam dixit viribus carere censendam, tum quoniam examen eorum a quibus prolata fuerat rationabiliter declinaverat, tum etiam quia ne procederent ad sententiam, audientiam nostram legitime appellarat. Nos autem auditis iis et aliis quae proposita hinc inde fuerunt, quoniam intelleximus contra sententiam ipsam nihil ostensum quod valeret ad reprobationem ipsius, eam exigente justitia duximus approbandam. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus illam auctoritate apostolica faciatis inviolabiliter observari, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes.

Datum Laterani, IV Idus Februarii, anno decimo.

CCXII. UBERTO BOBIENSI EPISCOPO. De subjectione monasterii S. Columbani. (Laterani, IX Kal. Martii.) Tempore felicis recordationis Eugenii papae praedecessoris nostri inter bonae memoriae O Bobiensem episcopum et abbatem et monachos Sancti Columbani super subjectione ipsius monasterii ac multis aliis quaestione suborta, dictus praedecessor noster utriusque partis rationibus et allegationibus diligenter auditis et plenius intellectis, communicato fratrum suorum consilio, monasterium Sancti Columbani suadente justitia dicto praedecessori tuo adjudicare curavit, confirmationem abbatis, benedictionem quoque ac correctionem monasterii regularem, altarium etiam, ecclesiarum seu basilicarum consecrationem, monachorum et clericorum promotionem, tam in capite quam in membris ad ipsum episcopum et successores ejusdem pertinere decernens, oleum etiam et candelas, juxta quod a suis testibus fuerat comprobatum, eidem episcopo suisque successoribus solvi praecepit, videlicet tantum olei quod in tribus quadragesimis curiae suae honeste sufficeret, ac per duas partes anni diebus singulis unum brachium candelarum. Processu vero temporis cum abbas et monachi monasterii antedicti latae contra eos sententiae pertinaciter contrairent, venerabilis frater noster patriarcha Hierosolymitanus, tunc Bobiensis electus, in praesentia felicis memoriae Lucii papae suam de ipsis proposuit quaestionem; ac tandem in regesto Eugenii papae reperta sententia memorata, idem papa Lucius abbatem Sancti Columbani et monachos ac successores eorum ad obediendum ipsi electo et successoribus ejus, sicut propriis episcopis, de communi fratrum consilio condemnavit, auctoritate apostolica sententiam antedictam confirmans, sicut in ejus authentico manifeste perspeximus contineri. Praeterea quoniam privilegia felicis memoriae Anastasii et Adriani pontificum Romanorum Ecclesiae Bobiensi collata, partim malitiose abrasa fuerant in ipsius Ecclesiae detrimentum, idem papa Lucius volens indemnitati ejus in posterum providere, decrevit ut per illas rasuras nullo unquam tempore dicta privilegia reprobentur, quae omnia postmodum per piae memoriae Urbanum papam praedecessorem nostrum auctoritate fuerunt apostolica confirmata, prout in ejus privilegio plenius continetur. Cum autem in nostrae promotionis primordio ad nostram audientiam pervenisset quod praefatum Sancti Columbani monasterium ad Romanam Ecclesiam nullo mediante spectaverat, ac licet contra ipsum fuerit sententia promulgata, nullum tamen apostolicae sedi debuerit praejudicum generari, cum res inter alios acta alii praejudicare non possit, venerabili fratri nostro archiepiscopo Januensi, tunc Bobiensi episcopo, dedimus in mandatis ut si haberet aliquod munimentum per quod dictum monasterium ex concessione sedis apostolicae suo doceretur episcopio fuisse subjectum, illud ad certum terminum nobis per proprium nuntium mittere non differret. Ac cum propter hoc ipse ad nostram praesentiam personaliter accessisset, coram nobis et fratribus nostris suas curavit proponere rationes, et quaecunque super ipso negotio habebat ostendere munimenta. Nos igitur attendentes devotionem ipsius et paupertatem etiam Ecclesiae Bobiensis, quae licet sic pontificali praedita dignitate, in redditibus tamen esse proponitur modica et exilis, a prosecutione quaestionis illius quam super praefato monasterio movebamus tunc duximus desistendum, praecipientes ut idem monasterium juxta tenorem sententiae Eugenii papae exhibere sibi reverentiam et obedientiam procuraret; ita tamen quod ex gratia sibi facta a prosecutione quaestionis praemissae illo tempore desistendo, nullum posset sedi apostolicae praejudicium generari quo minus, cum vellet, suam posset prosequi rationem. Procedente vero tempore C. et B. monachi ejusdem coenobii ad nostram praesentiam accedentes, nobis ex parte abbatis et conventus humiliter supplicarunt ut cum dictus episcopus, cui gratiam illam personaliter duximus faciendam, esset ad Ecclesiam Januensem translatus, et tu eos multipliciter aggravares, jus sedis apostolicae super ipso negotio prosequi dignaremur, cum sententia praelibata in nullo debuerit sedi apostolicae praejudicium generare; praesertim cum eum qui promulgavit eamdem ex officii debito et juris necessitate super quaestione de qua cognoverat oportuerit judicare, nec res judicata illis obesse poterat inter quos non exstitit judicatum. Cum igitur sedes apostolica habita custodire et invasa recuperare specialiter teneatur, venerabili fratri nostro episcopo et dilecto filio abbati Omnium Sanctorum Cremon. dedimus in mandatis ut si constaret eisdem te ipsum monasterium indebite aggravare, aliquem super eodem negotio procuratorem idoneum apostolicae sedi statuerent, et partibus convocatis et auditis hinc inde propositis, usque ad diffinitivae sententiae calculum appellatione postposita procedentes, causam sufficienter instructam ad praesentiam nostram remitterent, praefixo termino partibus competenti quo se nostro conspectui praesentarent sententiam, dante Domino, recepturae. Memorati ergo episcopus et collega, sicut per suas nobis litteras intimarunt evidentius cognoscentes dictum a te coenobium super multis indebite aggravari, cum in negotio juxta mandati nostri tenorem vellent procedere, tu, ne procederent, sedem apostolicam appellasti. Sed ipsi appellatione contempta in negotio procedentes, quemdam monacum cum privilegiis et scriptis aliis quae ad causam facere videbantur ad nostram praesentiam transmiserunt. Cumque propter hoc esses apud sedem apostolicam constitutus, ac postulares instanter processum dictorum Cremonensis episcopi et collegae, utpote lite minime contestata et post appellationem ad nos legitime interpositam attentatum, censeri prorsus irritum et inanem, nos utriusque partis parcere volentes laboribus et expensis, et ne hujusmodi quaestio in recidivae contentionis scrupulum relabatur, provida cupientes sollicitudine praecavere, dilecto filio O. acolyto et capellano nostro procuratore Romanae Ecclesiae constituto, ac coram nobis et fratribus nostris lite solemniter contestata, procurator ipse quoddam privilegium sub bulla felicis memoriae Formosi papae produxit in medium, quod tanta fuerat vetustate consumptum ut in eo de monasterio Sancti Columbani nec mentio fieret nec etiam vestigium appareret: ac cum per illud suam vellet intentionem fundare, cum fundamentum illud penitus nullum esset, totum quod superaedificatum fuerat irritum apparuit et inane. Unde nos utriusque partis rationibus et allegationibus plenius intellectis, privilegiis etiam et sententiis praedecessorum nostrorum diligenter inspectis, communicato fratrum nostrorum consilio, te et Ecclesiam Bobiensem ab impetitione procuratoris jamdicti sententialiter duximus absolvendum, ac sententiam Eugenii papae pro Bobiensi Ecclesia contra ipsum monasterium promulgatam auctoritate apostolica confirmantes, praecipimus et sancimus ut abbates et monachi qui pro tempore in ipso monasterio fuerint, tibi ac successoribus tuis dioecesana sint lege subjecti, et tam in spiritualibus quam temporalibus Bobiensi episcopo tanquam dioecesano suo debeant respondere. Ac ut omnis inposterum auferatur materia jurgiorum, super quaetione ista cuilibet tibi adversari volenti perpetuum silentium imponentes, statuimus ut si qua deinceps reperta fuerint instrumenta quae pro monasterio et contra episcopum facere videantur, omnino viribus careant, et inutilia reputentur. Decernimus ergo ut nulli . . . hanc paginam nostrae diffinitionis, confirmationis, et constitutionis infringere, etc. Si quis autem, etc.

Datum Laterani, IX Kal. Martii, anno decimo.

CCXIII. ABBATI ET MONACHIS SANCTI COLUMBANI. De eadem causa. (Laterani, X Kal. Martii.) Motae jamdudum inter vos et Bobiensem episcopum scrupulum quaestionis taliter cupientes dirimere ne alterutra partium illum valeat ulterius suscitare, dilecto filio O. acolytho et capellano nostro procuratore Romanae Ecclesiae constituto, ac coram nobis et fratribus nostris inter procuratorem ipsum et venerabilem fratrem nostrum Bobiensem episcopum lite solemniter contestata, et utriusque partis rationibus et allegationibus plenius intellectis, privilegiis etiam et sententiis praedecessorum nostrorum diligenter inspectis, communicato fratrum nostrorum consilio, episcopum ipsum seu Ecclesiam Bobiensem ab impetitione procuratoris ipsius sententialiter duximus absolvendum, ac sententiam felicis recordationis Eugenii papae praedecessoris nostri pro Bobiensi Ecclesia contra vestrum monasterium promulgatam auctoritate apostolica confirmantes, sanciendo praecipimus ut abbas et monachi qui pro tempore in vestro monasterio fuerint, sibi ac successoribus suis dioecesana sint lege subjecti, et tam in temporalibus quam spiritualibus Bobiensi episcopo tanquam dioecesano suo debeant respondere; ac ut omnis inposterum auferatur materia jurgiorum, super quaestione ista cuilibet sibi adversari volenti perpetuum silentium imponentes statuimus ut si quae deinceps reperta fuerint instrumenta quae pro monasterio vestro et contra episcopum vel Ecclesiam Bobiensem facere videantur, omnino viribus careant et inutilia reputentur. Quocirca universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus quod a nobis est sententialiter diffinitum recipiatis humiliter et inviolabiliter observetis. Alioquin sententiam, quam dictus episcopus in vos propter hoc canonice duxerit promulgandam, ratam habebimus et faciemus auctore Domino firmiter observari.

Datum Laterani, X Kal. Martii, anno decimo.

CCXIV. PATRIARCHAE HIEROSOLYMITANO APOSTOLICAE SEDIS LEGATO. Ei commitittur causa adversus comitem Tripolitanum. (Laterani, Id. Februarii.) Quod provocata peccatis nostris coelestis indignatio majestatis terram sanctam et locum tabernaculi gloriae suae inimicis crucis exposuit, non est sub admiratione ducendum, cum tot impietatum scelera scelerumque impietates per abusionum flagitia et flagitiorum abusus committantur ibidem ab iis qui nomine sunt non opere Christiani ut etiam illae paucae reliquiae quae ibi remansisse videntur, misericordias Dei multas quod consumptae non sunt cum propheta valeant admirari, nisi forsan hoc ipsum non minus de judicio quam de misericordia divina procedat quod forte sceleratius ab aliquibus falsis fidelibus idem adhuc locus incolitur quam a veris infidelibus occupetur. O miseram insolentiam et miseriam insolentem infelicium accolarum! qui quasi non sufficiat quod ab hostibus incessanter animae quaeruntur eorum, deterius hostibus in se saeviunt, et de domesticis simultatibus exterorum tyrannidi vires jungunt, sanctificata loca contaminant, et, sicut de talibus veritas ipsa dixit, invicem tradunt se, invicem habent odio, et invicem scandalizant, ante oculos quasi Jesu pendentis in cruce perpetrant turpia, et ubi de terra veritas misericorditer orta est, ibi miserabiliter agunt falsa, viciniam dominici diversorii ab immundis pollui patiuntur ac etiam ipsi polluunt, et se, proh dolor! metu tantae irreverentiae non confundunt. Non timent ne suis provocatus injuriis de vicino praesepio infans vagiat, et de spurcitiis eorumdem prope sedens puerpera virgo pudescat. Licet autem hostilis impietas invadendo funiculum haereditatis suae Christum graviter persequatur, aliqui tamen horum, suos persequendo ministros, ipsum gravius persequuntur; qui nimirum, ut inimici hominis domestici ejus fiant, pejus Ecclesiam intus tribulant quam exterius affligatur. Specialiter autem nobilis vir comes Tripolitanus, sicut ex quamplurimum litteris et relatione multorum accepimus, in Christum Domini venerabilem fratrem nostrum patriarcham Antiochenum dominum suum, cujus est, homo juratus, compater, et filiolus, sacrilegas manus misit, et ipsum, imo Christum in eo, cum duobus ejus nepotibus in gravi non metuit custodia detinere. De dissensionibus autem inter eumdem comitem ac Templarios et charissimum in Christo filium nostrum Leonem illustrem regem Armeniae tam pro ipso quam ipsius nepote subortis, necnon et aemulationibus aliis quibus invicem in partibus illis Christianorum aliqui provocantur, multa sunt apostolatui nostro relata pro quibus ingemiscendo dicentes: Vae a scandalis terrae sanctae (Matth. XVIII), tibi ea prout audivimus sigillatim non duximus referenda; non quod lacrymis indulgere nolimus quas ipsorum memoria detorqueret, sed quia non credimus expedire de iis quae praesentiora sunt tibi peregrinos referre rumores. Quia igitur nos, qui statui seu potius casui terrae sanctae hactenus vigilanter studuimus, sed nequivimus efficaciter subvenire, multifarie multisque modis reliquiis ejus servandi mutuo sibi pacem impendendo consilium et hostibus resistendi procurando succursum, quantumcunque de nostris meritis diffidamus, adhuc tamen de Dei virtute confidimus, existimantes quod ex praemissis salus ejusdem terrae non ex modica parte dependeat, super iis quae sequuntur vices nostras tibi duximus committendas. Quocirca fraternitatem tuam monemus attentius et hortamur, per apostolica tibi scripta praecipiendo mandantes quatenus diligenter pensatis omnibus circumstantiis, plenarie intendens ad liberationem praefati patriarchae ac nepotum suorum, super satisfactione praestanda tam ipsi quam Ecclesiae, imo Deo, et absolutione praedicti comitis, seu etiam observatione ac relaxatione sententiarum quae latae sunt ob hujusmodi sacrilegium vel ferendae, ac deinde super justitia mutuo impendenda inter regem ipsiusque nepotem et comitem memoratum atque Templarios, ac caeteris quae praemissa contingunt, statuas auctoritate nostra suffultus quod saluti et justitiae singulorum ac statui terrae sanctae noveris expedire, et facias quod statueris per censuram ecclesiasticam appellatione remota firmiter observari, contradictores si qui fuerint, vel rebelles per censuram eamdem cessante appellatione compescens.

Datum Laterani, Idibus Februarii, anno decimo.

CCXV. DOMINO PAPAE. Philippus rex Romanorum scribit pro episcopo Slewicensi. Reverendo in Christo Patri suo sanctissimo domino INNOCENTIO sacrosanctae Romanae Ecclesiae summo pontifici PHILIPPUS Dei gratia Romanorum rex semper augustus salutem et filialis dilectionis affectum.

Cum plene cuilibet constare possit quod ab illo fonte in quo totius spiritalis juris et ecclesiastici plenitudo consistit nihil aliud procedere possit vel abinde derivari nisi quod sanctum sit et quod contineat aequitatem, semper hoc inde sperandum est per quod unicuique consulatur, conservata tamen huic fonti totius suae auctoritatis integritate. Cum igitur apud sanctitatem vestram divina ordinatione totius ecclesiastici juris plenitudo consistat, est denique apud prudentiam vestram potestas plena, inspecta secundum varietatem variorum negotiorum necessitate, rigorem districti juris temperare, et quandoque, cum et haec oportuerit, severitatem disciplinae secundum ipsius juris ordinem incommutabiliter observare. Caeterum, Pater sanctissime, quamvis nos vehementissime credamus quod ad aures vestras jam devenerit quod Dominus Hartwicus Bremensis Ecclesiae archiepiscopus, Deo ipsum vocante de medio, jam debita carnis exsolverit, idipsum tamen et nos vobis duximus significandum. Mortuo itaque jamdicto archiepiscopo, ne ipsa Bremensis Ecclesia suo pastore orbata, diu sic viduata consisteret, clerus ipsius Ecclesiae cum omnibus iis qui electioni futuri episcopi interesse debuerant ad electionem consederunt; considerata quoque jamdictae Ecclesiae necessitate, unanimiter vota sua in dominum Waldemarum Slewicensem episcopum transtulerunt. Cum igitur mutatio episcoporum sine speciali licentia hujus sanctae sedis fieri non debeat, et cum aliquis episcopus ab una Ecclesia ad aliam transire non possit sine vestra concessione, sanctitatem vestram omni ea qua possumus affectione rogamus, ut vos principaliter propter Deum, et si quid apud vos potest majestatis nostrae petitio, concedatis praefato Slewicensi episcopo ut ipse ad Bremensem Ecclesiam, ad quam postulatus est, de gratia vestra possit transire et concessione, et ipsum a vobis confirmatum et expeditum de iis omnibus quae ad vestram pertinent sanctitatem, ipsi Bremensi ecclesiae remittatis, temperata circa eum misericorditer supradictae constitutionis disciplina. Ad haec, ad discretionem paternitatis vestrae deferre volumus quod jam dicta Bremensis Ecclesia jamdiu multis pressuris et miseriis miserabiliter subjacuit, et cum ipsa quandoque fuisset una de nobilioribus Ecclesiis in imperio constitutis, multis de causis, quas enumerare modo necesse non est, multum ei in rebus et honore deperiit, praecipue tamen ex illius archiepiscopi negligentia qui nunc mortuus est, et ex multo defectu ipsius qui in ipso convenerat, multum sub eo Bremensis Ecclesia viluit, ita quod, eo etiam adhuc vivente, jamdicta Ecclesia juste posset dici viduata. Moveant haec igitur vestram sanctitatem, et miseriis ipsius Bremensis Ecclesiae in hoc paterne consulatis, ut vos ei transmittatis dominum Waldemarum Slewicensem episcopum, qui a sanctitate vestra postulatur. Scire etiam vos volumus quod quantum ad nos et ad jus spectat imperii, et quantum in nobis erit, ad hoc adhibere volumus piam operam et efficacem ut ipsa Bremensis Ecclesia in pristinum statum secundum dignitatem et honorem quem quandoque consuevit habere possit reformari.

CCXVI. HERVEO TRECENSI EPISCOPO. Confirmantur privilegia Ecclesiae Trec. concessa per regem Francorum. (Laterani, VII Id. Februarii.) Solet annuere, etc. Ex litteris siquidem fraternitatis tuae intelleximus evidenter quod licet inter te ac charissimum in Christo filium nostrum Philippum Francorum regem illustrem occasione quorumdam archidiaconatuum et praebendarum, quas quibusdam clericis idem rex, Ecclesia tua vacante, concesserat, emerserit scrupulus quaestionis, eodem rege firmiter asserente donationes praebendarum ad se, ipsa Ecclesia vacante, spectare, idem tamen rex postmodum jus tuum et libertatem Ecclesiae recognoscens, regia benignitate concessit ut archidiaconatus, praebendae, ac alia beneficia quae ibidem vacare contigerit, Ecclesia ipsa pastoris officio destituta, donationi substituendi pontificis de caetero reserventur, statuens nihilominus ut de beneficiis quae nuper sede vacante concesserat, tuam facere voluntatem, libere profitendo se in ipsis nihil juris penitus habuisse. Possessiones insuper et quaedam alia tam tibi quam tuis successoribus idem rex auctoritate regia confirmavit; sicut haec omnia in privilegio praefati regis plenius perspeximus contineri, cujus tenorem de verbo ad verbum praesentibus litteris duximus inserendum:

« In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Amen. PHILIPPUS Dei gratia Francorum rex.

Noverint universi praesentes pariter et futuri quod charissimus quondam genitor noster Ludovicus Matthaeo tunc temporis Trecensi episcopo ejusque successoribus quae subter annexa sunt in perpetuum concessit et confirmavit, videlicet villam quae dicitur Sanctus Leo cum appendiciis suis, et quidquid juris idem episcopus habebat in villa quae dicitur Avenz, quidquid juris habebat in villa quae dicitur Lanes, quidquid juris habebat in villa quae dicitur Angularia, et insulam quae juxta eam sita est in flumine Alba, villam quae dicitur Aquis cum appendiciis suis, in ea libertate quae ipsi Trecensi episcopo a dominis de villa Mauri concessa est, videlicet ut cum Trecensem Ecclesiam suo antistite vacare contigerit, domini villae Mauri vel ministri eorum de rebus episcopi vel suorum hominum jurisdictionis ejusdem villae nihil accipient, sed usibus et dispositioni ejus qui illic fuerit subrogandus antistes in sua incolumitate omnia conserventur. Quidquid etiam idem episcopus habebat in villa quae dicitur Gumerium, et in villa nuncupata Summus fons, cum jure et libertate quam in eisdem locis habuerunt antecessores sui. Praeterea libertatem sibi et Ecclesiae suae a bonae memoriae comite Hugone concessam, scilicet ut qui ab eodem episcopo servientes aliquod publicum officium obtinuerint, ab omni justitia et exactione comitum Trecensium ac suorum ministerialium, quandiu officium ipsum habuerint, liberi sint et immunes. Adjecit etiam bonae memoriae supradictus genitor noster ut domus episcopales et curtes cum omnibus in eis contentis in obitu episcoporum illam libertatem obtineant quam comes Henricus ei concessisse et confirmasse dignoscitur. Ad haec, unum modium frumenti quem idem comes Henricus ei de molendinis quae sub turre sita sunt pro hominibus apud curtes insulae habitantibus dedit in vigilia Omnium Sanctorum annuatim persolvendum, et unum sextarium frumenti in novis molendinis juxta ecclesiam Sancti Quintini pro censu quem debet Paganus de Tuso. Furnum quoque in burgo episcopi in ea integritate libertatis quam ei memoratus comes Henricus concessit et scripto suo roboravit. Centum etiam solidos quos idem comes Henricus dedit matriculariis ecclesiae Sancti Petri in teloneo suo Trecensi singulis annis persolvendos. Grangiam quoque villae Cestini cum appendiciis suis, quae acquisivit et acquirere posset. Praeterea honorem de Meriaco cum casamentis, terris cultis et incultis, fluviis, aquis aquarumve decursibus, pratis, pascuis et nemoribus, servis et ancillis, sicut antecessores ejus ab ipso genitore nostro et suis antecessoribus habuerunt. Casamenta etiam quae domini de Triagnello, castrum videlicet de Venesiaco, cum aliis quae ab Ecclesia Trecensi habent. Casamenta etiam quae Guido de Domnipetra et Hugo de Planceo hactenus ab Ecclesia Trecensi tenuerunt. Casamenta etiam quae . . . Vicecomes Senonensis et Dominus de Chasceneio apud molendinum Leonis tenent. Casamentum quod Odo de Avelleio ab Ecclesia Trecensi tenet. Nihilominus etiam casamentum quod vicecomes Sancti Florentini ab Ecclesia Trecensi habet, cum aliis omnibus quae hactenus Ecclesia Trecensis habuisse dignoscitur. Nos igitur praedicta omnia sicut in privilegio patris nostri continentur confirmamus. Praeterea de donatione praebendarum quae vacarunt in ecclesia Beati Petri Trecensis, vacante sede illa, quia non inveniebamus aliquem qui vidisset quod nos eas dedissemus aut quod genitor noster piae recordationis rex Ludovicus ipsas tempore vacantis sedis vacantes dedisset, et quia etiam ex assertione plurium audivimus quod praebendae, archidiaconatus, et alia beneficia tempore illo vacantia futuro reservarentur episcopo Trecensi ad conferendum quibus vellet, concedimus dilecto nostro Herveo Trecensi episcopo ut ea conferat et donationem illorum habeat tam ipse quam successores ejus episcopi Trecenses. Concedimus autem eidem episcopo ut de donationibus quas super iis fecimus suam faciat voluntatem, utpote qui nihil juris in hujusmodi donationibus habebamus. Ut autem praedicta omnia perpetuum robur obtineant, sigilli nostri auctoritate et regii nominis charactere inferius adnotato praesentem paginam confirmamus. Actum apud Sanctum Germanum in Loia anno Incarnationis Domini 1207 astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo S. Guidonis buticularii. S. Matthaei camerarii. S. Droconis Constabularii. Datum vacante cancellaria. » Nos igitur devotionem regiam propter hoc in Domino commendantes, et tam concessionem quam constitutionem et confirmationem approbantes ipsius, easdem auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo . . . nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Laterani, VII Idus Februarii, anno decimo.

CCXVII. EIDEM Super eodem. (Apud S. Petrum, II Kal. Februarii.) Justis petentium, etc., usque complere. Cum igitur charissimus in Christo filius noster Philippus rex Francorum illustris statuerit ut de beneficiis quae nuper sede vacante concesserat tuam faceres voluntatem, libere profitendo se in illis nihil juris penitus habuisse, ac tu postmodum ipsa personis idoneis assignaris, nos tuis precibus inclinati, concessionem ipsam, sicut canonice facta est, auctoritate apostolica confirmamus et praesentis, etc. Nulli ergo . . . nostrae confirmationis, etc. Si quis autem, etc.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, II Kal. Februarii, anno decimo.

STEPHANI BALUZII ADMONITIO DE SEQUENTIBUS EPISTOLIS. Quod in superioribus libris factum est, in isto quoque fieri necesse fuit, quia nonnullas epistolas anni decimi reperimus quae in Regesto non habebantur. Quinque igitur omnino sunt epistolae istius appendicis, quarum duas priores accepimus ex historia Matthaei. Parisii, tertiam ex chartulario monasterii Fossatensis, quartam ex tomo duodecimo Spicilegii Dacheriani, postremam ex historia Placentina Petri Mariae Campi. Addidimus praeterea epistolam ejusdem Innocentii III qua praebendam Ecclesiae Carnotensis confirmat hospitali Sanctae Mariae in Saxia; quae licet data sit anno quarto pontificatus ejus, heic tamen refertur, quia alibi opportunior locus non fuit. In epistola enim 179 hujus libri decimi agitur de hospitali Sancti Spiritus in Saxia. Hanc porro epistolam nobis exhibuit vetus chartularium insignis Ecclesiae Carnotensis.

CCXVIII. JOANNI REGI ANGLORUM. Ei mittit munera. Inter opes terrenas quas mortalis oculus concupiscit et quasi chariora desiderat, aurum obryzum et lapides pretiosos principatum credimus obtinere. Licet autem his et aliis divitiis vestra regalis abundet excellentia, in signum tamen dilectionis et gratiae quatuor annulos aureos cum diversis lapidibus pretiosis tuae magnitudini destinamus; in quibus te volumus specialiter intelligere formam, numerum, materiam et colorem, ut mysterium potius quam donum attendas. Rotunditas enim aeternitatem significat, quae initio caret et fine. Habet ergo regalis discretio quod in forma requirat ut de terrenis transeat ad coelestia, de temporalibus ad aeterna procedat. Quaternarius autem, qui numerus est quadratus, constantiam mentis significat; quae nec deprimi debet in adversis, nec in prosperis elevari. Quod tunc laudabiliter adimplebis cum quatuor virtutibus principalibus fuerit ordinata, videlicet justitia, fortitudine, prudentia, temperantia. Intelligas ergo in primo justitiam, quam exerceas in judiciis, in secundo fortitudinem, quam exhibeas in adversis, in tertio prudentiam, quam observes in dubiis, in quarto temperantiam, quam in prosperis non dimittas. Per aurum vero sapientia designatur, quia sicut aurum praeminet metallis universis, sic sapientia donis omnibus antecellit, Propheta testante: Requiescet super eum spiritus sapientiae (Isa. XI), etc. Nihil est autem quod regem magis oporteat habere. Unde rex ille pacificus Salomon solam a Domino sapientiam postulavit, ut populum sibi commissum provide sciret gubernare. Porro smaragdi viriditas fidem, sapphiri serenitas spem, granati rubicunditas charitatem, topazii claritas operationem bonam significat, de qua Dominus: Luceat lux vestra (Matth. V). Habes igitur in smaragdo quod credas, in sapphiro quod speres, in granato quod diligas, in topazio quod exerceas, ut de virtute in virtutem ascendas, donec Deum deorum videas in Sion.

CCXIX. EIDEM. De negotio archiepiscopi Cantuariensis. (Laterani . . .) Cum super negotio Cantuariensis Ecclesiae nos tibi scripserimus humiliter, diligenter, benigne, exhortando ac rogando, tu nobis, ut salva pace tua loquar, rescripsisti quasi comminando et exprobrando, contumaciter et proterve. Et cum nos tibi supra jus deferre curemus, tu nobis secundum jus deferre non curas, minus quam decet attendens quod si tua nobis devotio plurimum est necessaria, nostra tamen tibi non parum est opportuna; cumque nos in tali casu tantum honorem nulli principum detulerimus quantum tibi, tu nostro tantum derogare attendis honori quantum in simili casu nullus princeps derogare praesumpsit, quasdam frivolas occasiones praetendens quibus asseris quod electioni de dilecto filio magistro Stephano tituli Sancti Chrysogoni presbytero cardinali a monachis Cantuariensibus celebratae non potes praestare consensum; quia videlicet inter tuos est conversatus inimicos, et persona ejus est tibi prorsus ignota. Porro, juxta proverbium Salomonis, frustra jacitur rete ante oculos pennatorum, cum intelligamus illud ei non esse imputandum ad culpam, sed ad gloriam potius ascribendum, quod Parisius diu vacans liberalibus studiis in tantum profecit ut meruerit esse doctor, non solum in liberalibus facultatibus, verum et in theologicis disciplinis; ac sic per hoc cum vita concordaret doctrinae, dignus est habitus praebendam obtinere Parisiensem. Unde mirabile gerimus si vir tanti nominis, de tuo regno ducens originem, tibi potuit esse saltem quoad famam ignotus, praesertim cum ter scripsisses illi, postquam a nobis exstitit in cardinalem promotus, quod licet disposueris eum ad tuae familiaritatis obsequium evocare, gaudebas tamen quod ad majus erat officium sublimatus. Sed illud potius te attendere decuisset, quod in terra tua natus est, de parentibus tibi fidelibus ac devotis, quodque in Ecclesia Eboracensi fuerat praebendatus, quae longe major et dignior quam Parisiensis existit. Unde non solum ratione carnis et sanguinis, verum etiam obtentu ecclesiastici beneficii et officii, te ac regnum tuum affectu sincero diligere comprobatur. Nuntii vero tui causam nobis aliam expresserunt quare non praestitisti ejus electioni consensum, quia videlicet nunquam fuerat requisitus ab illis qui eum a te debuerant postulare, asserentes quod litterae illae quibus mandavimus ut super hoc negotio procuratores ad nos idoneos destinares, ad te minime pervenerunt, et monachi Cantuarienses, quamvis pro aliis negotiis ad tuam praesentiam accessissent, pro postulando tamen consensu nec litteras nec nuntios direxerunt. Unde iidem nuntii cum multa instantia nobis supplicarunt quatenus ex quo nobis complacuit hanc tibi honorificentiam reservare ut monachi Cantuarienses regium postularent assensum, quoniam hoc factum non erat, dilationem congruam concedere dignaremur infra quam posset id fieri, ne juri tuo contingeret derogari; contra personam electi quiddam ad ultimum proponentes quod cum manifeste falsum sit, ostium oris claudere debuissent; praesertim cum si verum esset, promotionem ejus jam impedire non posset. Licet autem super electionibus apud sedem apostolicam celebratis non consueverit assensus principum exspectari, duo tamen monachi fuerunt specialiter deputati ut ad te pro requirendo assensu venirent; qui apud Ydivoriam fuerunt retenti, injunctum sibi mandatum exsequi non valerent, et praefatae litterae de procuratoribus ad nostram praesentiam destinandis tuis fuerunt nuntiis assignatae, ut eas tibi fideliter praesentarent. Nos quoque, qui super eamdem Ecclesiam Cantuariensem plenitudinem potestatis habemus, regium super hoc dignati sumus implorare favorem; et cursor noster qui apostolicas tibi litteras praesentavit, litteras quoque prioris ac monachorum, qui ex mandato totius capituli Cantuariensis celebraverant electionem memoratam, super assensu petendo regiae sublimitati porrexit. Ideoque non vidimus oportere denuo post haec omnia regium postulare consensum, sed illud disposuimus, non declinantes ad dexteram vel ad sinistram, quod sanctorum Patrum canonicae sanctiones statuunt faciendum, ut videlicet nihil morae vel difficultatis rectis dispositionibus afferatur, ne gregi Dominico diu desit cura pastoralis. Quocirca nil discretioni tuae vel regali prudentiae suggeratur a quoquam quo aliquatenus valeat a consummatione hujus officii revocari, quoniam cum absque vi et dolo canonica sit electio de persona idonea concorditer celebrata, sine damno famae et periculo conscientiae differre non possemus. Tu ergo, fili charissime, cujus honori supra jus deferre curavimus, secundum jus nostro studeas honori deferre, ut gratiam divinam et nostram uberius merearis; ne forte, si secus egeris, in eam te difficultatem inducas de qua non facile valeas expediri, cum tandem oporteat eum vincere cui flectitur omne genu coelestium, terrestrium, et infernorum, cujus nos vices in terris, licet immeriti, exercemus. Ne igitur eorum consiliis acquiescas qui tuam semper turbationem desiderant ut melius possint in aqua turbida piscari, sed nostro beneplacito te committas, quod utique tibi cedet ad laudem, gloriam et honorem. Quia non esset tibi tutum in hac causa Deo et Ecclesiae repugnare pro qua beatus martyr et pontifex gloriosus Thomas sanguinem suum recenter effudit, praesertim ex quo pater et frater tuus clarae memoriae tunc reges Anglorum in manibus legatorum apostolicae sedis illam pravam consuetudinem abjurarunt. Nos autem, si nobis humiliter acquieveris, sufficienter tibi et tuis providere curabimus, ne super hoc valeat vobis aliquod praejudicium generari.

Datum Lateran . . . ., pontificatus nostri anno decimo.

CCXX. ABBATI ET CONVENTUI FOSSATENSI. Confirmatur quaedam concessio. (Apud S. Petrum, VIII Id. Januarii.) Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benivolum impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis precibus inclinati, redditus quos bonae memoriae Isembardus abbas de assensu vestro, fili conventus, ad augmentum luminarium sacristae monasterii vestri apud Longumvillare concessit, sicut eadem ipsos juste possidet et quiete, ipsi auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino, etc.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, VIII Idus Januarii, anno decimo.

CCXXI. EPISCOPO, ARCHIDIACONO, ET PRAEPOSITO ATREBATENSI. De minuendo feminarum numero in domo canonicorum. (Apud S. Petrum, V Kal. Februarii.) Dilecti filii abbas et conventus de Cisonio nostris auribus intimarunt quod quaedam domus eorum, quae dicitur Bel-Repaire, praeter canonicos et fratres tanta est onerata multitudine feminarum, quas recipere ad instantias et importunitates principum compelluntur, ut ad necessariam sustentationem earum nequaquam domus ejusdem sufficiant facultates. Propter quod indulgeri sibi suppliciter petierunt quod de caetero non recipiant ibi aliquam mulierem, ne, quod absit! suadente humani generis inimico, per ipsas detur occasio delinquendi. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus quatenus inquisita diligentius et cognita veritate statuatis inde quod utilitati Ecclesiae ac saluti servientium in eadem noveritis expedire, contradictores, etc. Quod si non omnes . . . tu, frater episcope, cum eorum altero ea nihilominus exsequaris.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, V Kal. Februarii, anno decimo.

CCXXII. PRAEPOSITO ET CAPITULO PLACENTINO. Confirmantur mandata facta Placentinis. (Apud Montemflasconem, V Kal. Augusti.) Ne super mandato quod pro vobis olim fecimus Placentinis aliqua possit inposterum dubietas exoriri, illud de verbo ad verbum vobis duximus subscribendum:

« Consulibus et civibus Placentinis.

« Hoc est praeceptum quod vobis injungimus sub debito praestiti juramenti. Ut de caetero contra tenorem Lateranensis concilii non gravetis episcopum vel clerum Placentinum exactionibus vel collectis, et restituatis omnes fructus exstantes quos eis abstulistis vel fecistis auferri. Super aliis autem rebus ablatis condescendimus vobis hoc modo, si tamen hanc gratiam velitis gratam habere, ut ad praesens tria millia librarum illis reddatis, et pro residuo, sicut offertis, communia obligetis eisdem, ita ut vos nomine ipsorum faciatis proventus eorum fideliter colligi et eis integre assignari donec ipsis plene fuerit satisfactum. Si vero modum istum acceptare non vultis, quia non dimittitur peccatum nisi restituatur ablatum, cum dubium non existat quin possitis, si velitis, sive mutuo sive alio modo pecuniam invenire, sub eadem districtione praecipimus ut summam pecuniae pro rebus ablatis secundum extimationem factam infra sex menses integre persolvatis; possessiones vero quas habebant Ecclesiae Placentinae in eum statum reducere procuretis in quo fuerunt tempore violentiae irrogatae; neque contra istud praeceptum vi vel dolo aliquid aliquando attentetis. Alioquin praeter notam et noxam perjurii vos in priorem sententiam reducamini, et procedatur in vos secundum formam posterioris mandati ad visitatores directi, cujus continentia fuit talis:

« Tacti sumus dolore cordis intrinsecus et usque ad animam ipsius doloris gladius pertransivit pro eo quod cum civitas Placentina consueverit esse apostolicae sedi valde devota, nunc mutatus est color optimus, et aurum in scoriam est conversum, quoniam adeo exhibet se ingratam ut nulla in ea videatur devotionis aut gratitudinis remansisse scintilla, dum ejus monitis et mandatis omnino contemptis, matrem suam Placentinam Ecclesiam, honorabile membrum ipsius, haereticorum seducta fallaciis nititur ancillare, volens eam quasi vile mancipium redigere sub tributo, ut caeteras civitates suo exemplo corrumpens una provocet universas contra universalis Ecclesiae libertatem; ut dicere valeamus cum Propheta: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Isa. I). A cujus utique culpae flagitio si nee publicae honestatis justitia, nec ecclesiasticae disciplinae severitas, nec fidei Christianae religio, nec formido tremendi judicii vos potuit hactenus revocare, utinam exemplum gentilis mansuetudinis vos induceret, ne saeviorem persecutionem a vobis quam passa fuerit a famosae credulitatis tyranno, Ecclesia nostro tempore sustineret. Cum enim Pharao rex Aegypti, caeteris servituti subactis, sacerdotes suos et possessiones eorum non solum in pristina libertate servaverit, sed etiam alimoniam eis de publico ministrarit, et rex Persidae Artaxerxes universis sacertotibus et levitis ac domus Dei ministris vetuerit vectigal, tributum, et annonam imponi, vos quidem metuere propter Deum vel saltem propter homines erubescere deberetis in Dei famulos immanitatem illius tyrannidis exercere quam non exercuerunt in ipsos illi qui nondum habebant notitiam veritatis. Heu! qui vos, o cives, tam miserabiliter fascinavit ut ancillata matre servos efficeret et perversitatis exemplum caeteris exhiberet, ac apostolicae gratiae redderet prorsus ingratos, quae civitatem vestram a jugo Ravennatis Ecclesiae gratuito liberavit, adoptans illam in filiam specialem? Certe etsi possetis hujusmodi facinus impune perficere, non deberetis tam perversum exemplum aliis exhibere, quoniam, etsi grave sit facinus, gravius est exemplum. Quod si gratiae vobis factae beneficium aspernemini, et degenerantibus vobis ex filiis in privignos, apostolicae sedis gratiam, quae multis bonis hactenus vos replevit, propter vestram ingratitudinem improperare cogamur prophetico verbo dicentes: Pingues facti sunt et incrassati, et recalcitravere dilecti. Nunquid remanebit gratia cum ingratis, aut mater filios alienos, qui mentiti sunt ei, sibique mala pro bonis et odium pro dilectione retribuunt, ultra poterit in adoptionis filios retinere, quin potius abutentes ingenua, redigantur in conditionem servilem, ut gratiam quam non cognoverunt habendo, saltem amittendo cognoscant, tantoque demum illam se doleant amisisse quanto habere ipsam, cum voluerint serio, non poterunt, pro eo quod eam servare, dum potuere, minime voluerunt, et sic tandem dantibus vobis alienis honorem vestrum et annos vestros crudeli, cum impleti fuerint extranei viribus vestris, ac vos labores vestros in aliena domo videntes in novissimis gemueritis, nos quidem, juxta proverbium Salomonis, in interitu vestro ridebimus, et subsannantes, cum vobis quod timebatis advenerit, redire fortasse volentes recipere vos nollemus, quos jam pridem diutius vocavimus renuentes, cum Sapiente dicturi: Vocavi, et renuistis. Extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas penitus neglexistis (Prov. I). Redite ergo, praevaricatores ad cor, et nolite vos reddere prorsus indignos propriae dignitatis, quia cum exspectaverimus per triennium, si forte infatuata ficulnea fota stercoribus non protulerit ex se fructum, profecto non restat nisi securim ponere ad radicem, ne ramis infructuosis extensis terra circumjacens inutiliter occupetur. Cum enim nihil sit justius quam ut in quo quis peccavit, in eo etiam puniatur, et per hoc quod in Deum et Ecclesiam commisistis, non solum episcopalia jura temere invadentes, verum etiam facientes episcopum vestrum et clericos miserabiliter exsulare, sedis episcopalis reddideritis vos indignos, nolentes vos tanti sceleris diutius impunitate gaudere, imo illud tali castigatione compescere quod quibuscunque culpa vestra fuit in scandalum, poena sit in exemplum, deliberavimus cum fratribus nostris et hoc communi consilio duximus statuendum ut nisi ad mandatum Ecclesiae infra mensem post susceptionem praesentium revertamini, super his pro quibus censuram ecclesiasticam incurristis satisfactionem debitam impensuri, civitas vestra episcopali dignitate privetur, et dioecesis ejus inter vicinos episcopos dividatur, proviso congrue tam episcopo quam clericis civitatis, si tamen civitas dicenda sit postquam episcopalem amiserit dignitatem, ac per hoc temporalem quoque merebitur amittere comitatum. Ecce tensus est arcus. Fugiatis igitur a sagitta quae non consuevit abire retrorsum, quia sera est poenitentia post ruinam, sicut vicina vos possunt exempla docere. Non ergo vos resipiscere pudeat ab errore, quoniam in hac pugna longe magis est vinci quam vincere gloriosum, quia sicut qui vincit vitium, vincitur a virtute, sic profecto qui virtutem captivat, a vitio captivatur. Et est quidem majoris virtutis se ipsum quam extraneum superare, maxime si crudelitas a pietate vincatur, Salomone testante: Melior patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium (Prov. XVI). Mittimus igitur ad vos venerabilem fratrem nostrum Vercellensem episcopum et dilectos filios abbatem de Tilieto et Albertum presbyterum Mantuanum, qui monitis et exhortationibus vos inducant, si desuper datum fuerit, ad semitam veritatis, alioquin convocatis episcopis Lombardiae, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, praescriptum statutum solemniter exsequantur. De caetero paterna dilectione vos monemus, deposcimus, et rogamus ut hoc nobis gratuita saltem liberalitate donetis, sub spe non solum mercedis aeternae vobis a Domino conferendae, verum etiam praemii temporalis a sede apostolica concedendi, scituri pro certo quod non sine multa tristitia et magno dolore processimus ad praescriptam sententiam proferendam, tanquam qui necessario compellimur, si permiseritis vos in hanc necessitatem induci, quamdam honorabilem partem a nostro corpore separare ut illius pareamus jussioni qui praecipit quod si noster oculus nos scandalizat, eruamus illum, et projiciamus a nobis. Datum Laterani, Nonis Octobris, pontificatus nostri anno nono. » Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus caeteris occupationibus praetermissis, cum hanc inter omnia negotia Lombardiae modo praecipuam reputemus, ad civitatem Placentinam pariter accedentes, cives ipsius, quos, sicut novit ille qui nihil ignorat, non intendimus contra justitiam aggravare, modis quibus poteritis prudenter et efficaciter inducatis ut mandatis apostolicis obediant humiliter et devote, ne praescriptam poenam incurrant ignominiosam pariter et damnosam. Alioquin, quia ferro abscindenda sunt vulnera quae fomentorum non sentiunt medicinam, convocatis episcopis Lombardiae, ad exsecutionem praescripti statuti cum ea maturitate ac diligentia procedatis ut vestra sollicitudine mediante debitum sortiatur effectum; scientes vobis plenam potestatem, sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo, a nobis esse concessam super omnibus quae necessaria fuerint ad idem negotium exsequendum. Quod si non omnes iis exsequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nihilominus exsequantur.

Datum apud Montemflasconem, V Kal. Augusti anno decimo.

CCXXIII. DECANO ET CAPITULO CARNOTENSI. De praebenda hospitalis Sanctae Mariae in Saxia. (Anagniae, III Id. Novembris.) In nostra praesentia constitutus venerabilis frater noster episcopus Carnotensis pro animabus tam sua quam praedecessorum suorum et successorum suorum hospitali Sanctae Mariae in Saxia de voluntate nostra praebendam in Ecclesia Carnotensi ad opus infirmorum et pauperum pia liberalitate concessit, et nos concessionem ipsius nomine Hospitalis ejusdem recepimus et auctoritate curavimus apostolica roborare, decernentes irritum et inane si quid de praebenda vel nunc vacante vel in proximo vacatura contra hoc, quod non credimus, fuerit attentatum. Ne autem ex hoc ecclesia vestra solito servitio defraudetur, pastorali volentes sollicitudine providere, volumus et praesentium auctoritate concedimus ut juxta dispositionem ipsius episcopi aliquis statuatur qui pro ea deserviat et in ea Ecclesiae Carnotensis tertiam partem proventuum ejusdem praebendae in integrum percepturus, duabus reliquis Hospitali supradicto annis singulis in integrum persolvendis. Ideoque discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus et praecipimus quatenus quod ab eodem episcopo factum est intuitu pietatis et a nobis auctoritate apostolica confirmatum gratum habeatis et ratum et inviolabiliter observetis, vestrumque consensum per patentes nobis curetis litteras intimare. Alioquin noveritis nos eidem et venerabili fratri nostro Aurelianensi episcopis et dilecto filio abbati Vindocinensi mandasse ut vos ad ea monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellant.

Datum Anagniae, III Idus Novembris, anno quarto.

CCXXIV. PRIORI PRIORATUS SANCTI SEPULCRI DE SAMBLERIIS EJUSQUE FRATRIBUS TAM PRAESENTIBUS QUAM FUTURIS REGULAREM VITAM PROFESSIS IN PERPETUUM. De confirmatione privilegiorum. (Laterani, VI Kal. Aprilis.) Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est ut religiosas diligamus personas et beneplacentes Deo religiones studeamus modis omnibus propagare. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et Sancti Sepulcri ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, ad exemplar felicis recordationis Innocentii et Alexandri praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus vocabulis exprimenda. Villam Sancti Sepulcri cum ecclesiis et omnibus decimis et justitiis caeterisque ad eam pertinentibus, annuales praebendas, sicut per litteras Trecensis episcopi et capituli in ecclesia Sancti Petri Trecensis vobis concessae sunt, ecclesiam de Monte Suzanno, capellam de Gued, capellam de Abbatia, molendinum de Gued, et quidquid habetis in territorio ejusdem villae, tertiam partem oblationum in ecclesia de Bulliaco, videlicet in natale Domini, in Pascha, in festivitate Sancti Laurentii, et decimam in quarto anno, domum de Bulliaco cum vineis et appendiciis suis, et vineas de Lanis, ecclesiam de Viaspero, de Sancto Victore de Bonavicina, ecclesiam de Albiniaco, et decimam in tertio anno, et minutam decimam. Ecclesiam montis Hugonis et terras ad eam pertinentes, et minutam decimam, et medietatem majoris, et censum atrii, et domum hospitalem cum appendiciis. In ecclesia Sancti Leonis tertiam partem oblationum in Natale, in Epiphania, in Purificatione Beatae Mariae, in Pascha, in Pentecoste, in festivitate Sancti Leonis et Omnium Sanctorum, de oblationibus eorum qui peras accipiunt; similiter sepulturas, censum atrii, medietatem majoris et minutae decimae. Decimam de Redelor, ecclesiam de Bellevilla, et eamdem villam cum pertinentiis suis, et minutam decimam, et decimam totius agriculturae vestrae. Ecclesiam de Mergi, et decimam minutam ejusdem villae, et majorem in tertio anno, et quidquid apud eamdem villam habetis. Ecclesiam de Troanno cum omnibus decimis, et tertiam partem in molendino de Mediavilla, et censum et justitiam ejusdem molendini, et quidquid apud ipsam villam habetis. In Ecclesia de Human duas partes oblationum in natale Domini, in Pascha, in festo Omnium Sanctorum, et minutam decimam. Ecclesiam de Villeta et censum atrii cum omnibus decimis. Demam foenicis in grangia de Vulperia, sex sextaria bladi. Minutam de Vilermis, et medietatem majoris. Sceleriis quartam partem majoris decimae et minutae, et censum atrii. In Fontanis quartam partem totius decimae. Capellam Galonis, et justitiam ejusdem, cum omnibus decimis et pertinentiis suis. Trecis aream domus Sancti Arraldi omnino liberam, et omnem haereditatem quam idem Arraldus cum servis et ancillis coenobio Sancti Sepulcri contulit liberam omnibus exclusis haeredibus et sine ulla retentione; sicut in instrumento bonae memoriae Philippi quondam Trecensis episcopi legitime continetur. Trecis domum Theobaldi archidiaconi, et aliam domum quam in foro habetis, decimam reddituum duarum nundinarum quae fiunt Trecis in festo Sancti Joannis et in festo Sancti Remigii, et decimam vini clausi comitis Trecensis, et quatuor libras denariorum in Trecensi moneta in unoquoque anno, quae dedit vobis Hugo Trecensis comes. Villam de Fontanis et justitiam ejus cum pertinentiis suis. Domum Droti cum pertinentiis suis; et quidquid habetis apud alium Drotum et apud Villare. Quidquid habetis apud Sosiacum et Lintella in terris cultis sive incultis, et apud Sezanniam, et decimam vinearum vestrarum de Bulliaco et Lanis. Quidquid juste acquirere poteritis dono vel emptione de casamento Trecensis comitis, de casamento Gaufredi de Bullepot et uxoris suae Alaidis. Salvamentum de Fractaripa, et quidquid apud eamdem villam habetis. Salvamentum de Calciniaco, de Mergiaco, de Chauchiniaco, de Fontenis, de Sancto Sepulcro. Usuaria in omnibus nemoribus comitis Brenensis ad omnia necessaria, a Bernardo comite Brenensis vobis concessa. Pasturas Guidonis de Pedaniis in Expensario ad omnia necessaria, et molendina de Espiniaco. Sane novalium vestrorum quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere vel extorquere praesumat. Prohibemus itaque ut nullus terras vel possessiones quas a vestro tenet monasterio aliis ecclesiis vel monasteriis in vita seu in morte conferre vel ab ipso alienare absque licentia vel assensu vestro praesumat. In parochialibus vero Ecclesiis quas tenetis liceat vobis sacerdotes eligere et episcopo praesentare, quibus, si idonei inventi fuerint, episcopus animarum curam committet, ut de plebis quidem cura episcopo, vobis autem de temporalibus debeant respondere. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus; ut eorum devotioni et extremae voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat. Salva justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, Salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se judicio divino existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi; quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Joannes Albanensis episcopus subscripsi. Ego Joannes Sabinensis episcopus subscripsi. Ego Nicolaus Tusculanensis episcopus subscripti. Ego Guido Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Hugolinus Ostiensis episcopus subscripsi. Ego Joannes tituli Sancti Stephani in Coelio monte presbyter cardinalis subscripsi. Ego Cynthius tituli Sancti Laurentii in Lucina presbyter cardinalis subscripsi. Ego Soffredus tituli Sanctae Praxedis presbyter cardinalis subscripsi. Ego Cencius tituli Sanctorum Joannis et Pauli presbyter cardinalis subscripsi. Ego Gregorius tituli Sancti Vitalis presbyter cardinalis subscripsi. Ego Petrus tituli Sancti Marcelli presbyter cardinalis subscripsi. Ego Leo tituli Sanctae Crucis presbyter cardinalis subscripsi. Ego Rogerius tituli Sanctae Anastasiae presbyter cardinalis subscripsi. Ego Petrus Sanctae Pudentianae tituli pastoris presbyter cardinalis subscripsi. Ego Stephanus tituli Sancti Chrysogoni presbyter cardinalis subscripsi. Ego Gregorius tituli Sancti Georgii ad velum aureum diaconus card. subscripsi. Ego Guido tituli Sancti Nicolai in carcere Tulliano diaconus cardin. subscripsi. Ego Guala tituli Sanctae Mariae in porticu diaconus cardinalis subscripsi. Ego Gregorius tituli Sancti Theodori diaconus cardinalis subscripsi. Ego Octavianus tituli Sanctorum Sergii et Bacchi diaconus cardinalis subscripsi. Ego Joannes tituli Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis subscripsi.

Datum Laterani per manum Joannis Sanctae Mariae in Cosmidin diaconi cardinalis S. R. E. cancellarii, VI Kalend. Aprilis, indictione IX, Incarnationis Dominicae anno 1207, pontificatus vero domini Innocentii papae III, anno decimo.

CCXXV. MAGISTRO ET FRATRIBUS DE PEREIRO. De confirmatione possessionum. (Laterani, II Kal. Aprilis.) Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, decimas, ecclesias et possessiones quas per quadraginta annos et amplius quiete et pacifice possedistis, auctoritate vobis apostolica confirmamus, inhibentes districtius ne quis vos super his indebite molestare praesumat. Nulli ergo. . . inhibitionis, etc., usque incursurum.

Datum Laterani, II Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno decimo.

CCXXVI. CONSULIBUS ET POPULO MONTISPESSULANI. Confirmat quamdam compositionem. (Laterani, I Id. Aprilis.) Cum illius locum, licet immeriti, teneamus in terris qui discordias detestatur, ne in iis quae pro bono pacis facta noscuntur quaestionis scrupulus vel fomes discordiae valeat suboriri, apostolica debet circumspectio providere. Eapropter, dilecti filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, compositionem inter vos et charissimum filium nostrum regem Aragonensium per venerabilem fratrem nostrum Magalonensem episcopum super controversiis, guerris et dissensionibus rationabiliter initam, quia sine pravitate facta est et ab utraque parte sponte recepta interposito juramento, ut in vestris et ejusdem regis authenticis litteris plenius continetur, auctoritate apostolica confirmamus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Laterani, Idibus Aprilis, pontificatus nostri anno decimo.

CCXXVII. ABBATI ET CONVENTUI CLUNIACENSI. Confirmat quamdam donationem. (Laterani, XVII Kal. Junii.) Authenticum felicis memoriae Clementis papae praedecessoris nostri recepimus in haec verba: Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere a sensum et vota quae a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, capellam quam in Tuscanensi civitate de concessione venerabilis fratris nostri Joannis Tuscanensis episcopi canonice adepti estis, sicut eam juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Nos igitur praesentium vobis auctoritate concedimus ut eodem authentico utamini libere ac licenter.

Datum Laterani, XVII Kal. Junii, pontificatus nostri anno decimo.

CCXXVIII. ABBATI CLUNIACENSI. De correctione monachorum. (Laterani, XVII Kal. Junii.) Authenticum bonae memoriae Alexandri papae praedecessoris nostri in hunc modum nobis accepimus praesentatum. Relatum est auribus nostris quod quidam monachorum tuorum quaerentes quae sua sunt, non quae Jesu Christi, prioratus et obedientias sibi creditas detinere interdum te renuente contendunt, et monasticae professionis obliti, causa vitandae correctionis, contra constitutionem nostram in vocem appellationis erumpunt. Unde quoniam non ad hoc fuit appellationis remedium institutum ut per eam regula monastica dissolvatur, praesentibus tibi litteris indulgemus monachos tuos, sublato appellationis obstaculo, secundum Regulam beati Benedicti et institutiones monasterii tui corrigere ac prioratibus et aliis obedientiis, cum causa exegerit, appellatione postposita removere. Nos igitur tuis precibus inclinati, devotioni tuae praesentium auctoritate concedimus quatenus eodem authentico libere ac licenter utaris. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Laterani, XVII Kal. Junii, pontificatus nostri anno decimo.