Jump to content

Revelationes/II

Checked
E Wikisource
 I III 

Liber II - Ad sponsam contra diabolum

[recensere]

Caput 1 Informacio Filii ad sponsam contra diabolum et responsio Filii ad sponsam, qualiter non subtrahit malos, antequam veniunt in peccatum, et qualiter baptizatis morientibus infra annos discrecionis datur regnum celorum.

-

Filius loquebatur ad sponsam dicens: "Quando diabolus temptat te, dic ei ista tria: 'Verba Dei non possunt esse nisi vera.' Secundo: 'Deo nichil est impossibile.' Tercio, quod 'eciam tu, diabole, non poteris michi dare talem feruorem caritatis, qualem dat michi Deus.'"

2 Item ait Dominus ad sponsam dicens: "Ego video hominem tripliciter: Primo corpus extra, qualiter dispositum est. Secundo conscienciam intus, ad quid tendit et qualiter. Tercio cor eius, quid desiderat.

3 Sicut enim auis, que, videns piscem in mari, considerat profunditatem, attendit et procellas, sic ego vias omnium scio et considero et, quid unicuique debetur, attendo, quia perspicacioris visus et consideracionis sum ad sciendum, que sunt circa hominem, quam ipse sit ad cognoscendum se.

4 Ergo, quia omnia sic video et scio, potes querere a me, quare non subtraho malos, antequam venerint in profundum peccati. Ad quod ego personaliter, qui querebam, respondeo tibi:

5 'Ego sum creator omnium, et omnia sunt in presciencia mea, et que facta et que futura sunt, omnia scio et video. Sed licet omnia possum et scio, ex iusticia tamen non facio magis contra naturalem disposicionem corporis quam contra disposicionem anime. Omnis quippe homo secundum naturalem disposicionem corporis, que est in presciencia mea et erat ab euo, subsistit.'

6 Quod autem unus longioris vite erit, alter breuioris, hoc est secundum fortitudinem et infirmitatem nature et secundum quod corporalis disposicio habet se.

7 Quod autem unus cecus, alter claudus efficitur, vel aliquid huiusmodi, hoc non est propter prescienciam meam, cum omnia ita prescio, quod nullus fiet ex ea deterior vel aliquibus obsit presciencia mea.

8 Nec fit ex elementorum cursu et stacione sed ex occulta iusticia, indisposicione et inconseruacione nature. Peccatum enim et indisposicio nature multipliciter deformitatem adducunt membrorum.

9 Nec ideo fit, quia volo, sed quia ex iusticia permitto fieri. Quamuis enim omnia possim, iusticie tamen non resisto. Ergo, quod aliquis minus vel plus viuit, hoc est secundum nature infirme vel fortis disposicionem, que in presciencia mea est, contra quam venire nullus potest.

10 Similiter per similitudinem intelligere potes. Dato, quod essent due vie et ad eas una sola via duceret. In illis autem viis essent innumerabiles fosse, una contra aliam et super aliam. Finis vero unius illarum duarum viarum directa tendebat in infimum et finis alterius tendebat sursum.

11 In compitis vero viarum sic erat scriptum: 'Quicumque vadit per istam viam, incipit eam cum delectacione et voluptate carnis et terminat eam in magna miseria et confusione. Qui autem vadit per istam aliam viam, incipit cum modico et tolerabili labore et terminatur cum maximo gaudio et consolacione.'

12 Ille vero, qui incedebat primo per illam unam viam, cecus ex toto erat. Sed cum venisset ad compita viarum, aperiebantur oculi eius et videbat scripturam illam, in qua continebatur finis illarum duarum viarum.

13 Quam quidem scripturam cum ille attenderet et secum deliberaret, apparuerunt statim duo viri iuxta eum, ad quorum custodiam pertinebant ille due vie. Qui, considerantes viatorem in compitis, loquentes inter se dixerunt:

14 'Consideremus diligenter, per quam viam magis incedere voluerit, et eius, cuius viam magis elegerit, proprius erit.'

15 Viator autem, considerans secum fines viarum et merita, prudenti usus consilio eligebat magis viam, cuius principium erat modici doloris et finis gaudium, quam illam, que in gaudio incipiebat et terminabatur in dolore.

16 Tolerabilius enim credebat et sanius fore modico fatigari labore in principio et in fine quiescere secure.

17 Numquid scis tu, quid ista significent? Ego certe dicam tibi. Due iste vie sunt bonum et malum, quod ante hominem est. Quod magis eligere velit, in potestate sua et libero arbitrio suo constitutum est, cum venerit ad annos discrecionis.

18 Ad has duas vias, scilicet eleccionis boni et mali, una via ducit, scilicet etas adolescencie, ducens ad annos discrecionis. Qui hanc viam primam ambulat, quasi cecus est, quia ab adolescencia, usquequo homo venerit ad annos discrecionis, quasi cecus est, nesciens discernere inter bonum et malum, inter peccatum et virtutem, inter mandata et prohibita.

19 Ergo homo, ambulans in una sola via, scilicet in etate puerili, similis ceco est. Cum autem venerit ad compita viarum, idest ad annos discrecionis, tunc aperiuntur ei oculi intelligencie. Nam tunc scit considerare, quid sit melius, modicum habere dolorem et eternum gaudium quam modicum gaudium et eternum dolorem.

20 Et tunc, quamcumque viam elegerit, non deerunt illi, qui gressus eius diligenter numerabunt.

21 In istis autem viis multe sunt fosse, una contra aliam et una ante aliam, quia in etate iuuentutis et in etate senectutis unus moritur cicius, alter tardius, unus in iuuentute, alter in senectute. Ergo finis huius vite bene in fossis significari potest, quem habebunt omnes, unus sic, alius vero sic, prout naturalis disposicio exigit et prout in presciencia mea est.

22 Si enim aliquem contra naturalem disposicionem corporis subtraherem, statim contra me occasionem haberet diabolus. Et ideo, ne diabolus in minimo inueniat in me aliquid contra iusticiam, non magis facio contra naturalem disposicionem corporis quam anime.

23 Attamen considera bonitatem et misericordiam meam! Ego enim, sicut dicit magister, facio illis virtutem, qui non habent virtutem. Ego ex multa caritate omnibus illis, qui baptizati sunt et infra annos discrecionis moriuntur, do regnum celorum, sicut scribitur: Complacuit Patri meo talibus dare regnum celorum.

24 Adhuc eciam ex pietate mea facio cum infantibus paganorum misericordiam. Nam quicumque eorum infra annos discrecionis moriuntur, quia ad cognicionem faciei mee venire non possunt, venient in locum quendam, tibi non licitum scire, ubi sine cruciatu morabuntur.

25 Qui autem ab una via progressi veniunt ad illas, duas, idest ad annos discrecionis boni et mali, tunc in eorum potestate est eligere, quod magis eis placuerit, et secundum quod tunc flectunt voluntatem suam, talis eorum sequitur remuneracio, quia tunc sciebant legere scripturam scriptam in compitis viarum, scilicet, quod melius esset modicum habere dolorem in principio et in procinctu gaudium quam in principio gaudium et in fine dolorem.

26 Verumptamen contingit quandoque, quod ante naturalem disposicionem corporis aliqui subtrahuntur, utputa per homicidium, ebrietatem et aliquid huiusmodi, quia diaboli malicia tanta est, quod nimis longam peccator ille haberet penam, si diucius perseueraret in mundo.

27 Et ideo, exigente iusticia et peccatis, aliqui ante naturalem disposicionem corporis subtrahuntur. Que quidem subtraccio in presciencia mea ab euo fuit, contra quam aliquem venire impossibile est.

28 Sic eciam quandoque boni ante naturalem disposicionem corporis subtrahuntur, quia ex nimia caritate, quam ad eos habeo, et ipsi ex feruore dileccionis et ex labore refrenacionis corporis, quam habent ad me, sicut in presciencia mea ab euo fuerat, exigente iusticia quandoque subtrahuntur.

29 Ergo non magis facio contra naturalem disposicionem corporis quam anime."

Caput 2 Filii querimonia de quadam anima dampnanda presente sponsa et responsio Christi ad diabolum, cur permisit istam animam et permittit malos suum verum corpus contingere et sumere vel recipere.

-

Videbatur Deus iratus et ait: "Opus manuum mearum hoc me plus contempnit, quod in maiorem honorem constitui. Ista anima, cui omnem curam adhibui caritatis mee, tria michi fecit:

2Auertebat oculos suos a me et vertebat ad inimicum. Voluntatem suam firmauit ad mundum. Fiduciam sibi posuit, quod libere posset contra me peccare.

3 Propterea quia non curauit respicere me, ego feci ei iusticiam meam subitam. Quia vere firmauit velle suum contra me et fiduciam sibi posuit falsam, ego abstuli ei desiderium suum."

4 Tunc quidam diabolus exclamauit dicens: "Iudex, hec anima mea est." Respondit iudex: "Quid cause habes contra eam?" Respondit ille: "Proposicio querimonie tue mea est accusacio, quod scilicet contempsit te, creatorem suum, propter quod facta est ancilla mea.

5 Et quia subito sublata est, quomodo subito poterat te placare? Nam et cum in mundo vixisset sano corpore, non tibi seruiuit sincero corde, quia dilexit feruencius creaturam, non pacienter tulit egritudinem et quia non considerauit opera sua, ut debuit.

6 In fine vero non arsit caritatis igne. Et quia subito abstulisti eam, ideo mea est."

7 Respondit iudex: "Non dampnaret subitus finis, nisi discordarent opera. Nec voluntas sine diligenti deliberacione perpetuo dampnatur."

8 Tunc mater Dei veniens ait: "Fili, seruus negligens, qui habet amicum familiarissimum domino, numquid ille familiarissimus non astabit ei? Aut non debet propter eum, si pecierit, saluari?"

9 Respondit iudex: "Omnis iusticia debet esse cum misericordia et sapiencia; misericordia ad remittendum rigiditatem, sapiencia, ut tamen seruetur equitas. Sed si talis fuerit transgressio, que non est digna remitti, propter familiaritatem tamen salua iusticia poterit mitigari."

10 Tunc ait mater: "Benedicte fili mi, hec anima continue habuit me in memoria et exhibuit michi reuerenciam et pro me solempnitatem suam afficiebatur facere, quamuis frigidus erat ad te. Ideo miserere ei!"

11 Respondit iterum filius: "Scis, mater benedicta, et vides omnia in me. Hec anima, quamuis te in memoria habuerit, plus tamen propter bonum temporale faciebat quam propter spirituale. Nam corpus meum mundissimum non sic tractabat, ut debuit.

12 Os namque fetidum prohibuit mee caritatis dileccionem. Amor mundi et dissolucio abscondit ei meam passionem. Presumpcio nimia venie et finis sue inconsideracio accelerauit vitam suam.

13 Et quamuis me sumpsit continue, non tamen ex hoc multum meliorabatur, quia non se preparauit, ut debuit. Qui enim colligere vellet hospitem bonum et dominum, preparare debet non solum hospicium sed et omnia utensilia.

14 Sic non iste, qui, et si mundauit domum, non tamen scopauit eam reuerenter et diligenter. Nec pauimentum strauit virtutum floribus nec utensilia membrorum suorum impleuit abstinenciis.

15 Ideo, quid ei faciendum sit, satis vides, et quid promeruerit. Quamuis enim incomprehensibilis sim et inuiolabilis et ubique sum per deitatem meam, tamen certe cum homine mundo est michi delectacio, licet et cum bono ingredior et cum dampnato.

16 Nam boni suscipiunt corpus meum hoc, quod crucifixum est et ascendit in celum, quod prefigurabatur in manna et in farina vidue. Similiter et mali, sed boni ad confortacionem maiorem, mali vero ad maiorem iudicii iusticiam, quia non timent indigni accedere ad tantam dignitatem."

17 Respondit diabolus: "Si accessit ad te indigne et iudicium suum ex hoc augmentabatur, cur permisisti eum accedere ad te et contingere te tam dignum?"

18 Respondit iudex: "Non queris ex caritate, quam non habes, sed quia ex virtute mea compelleris propter istam sponsam meam, que hec audit.

19 Sicut enim in humanitate mea et boni et mali tetigerunt me ad ostendendum veram humanitatem et paciencie humilitatem, sic et boni et mali comedunt me in altari; boni ad maiorem perfeccionem, mali autem, ne credant se esse dampnatos et ex eo, quod possunt, hoc corpore meo sumpto, si volunt, personaliter mutare voluntatem et conuerti.

20 Et quam caritatem maiorem possum ego ostendere quam quod mundissimus ingredior eciam ad immundissimum vas, quamuis sicut sol materialis a nullo possum inquinari?

21 Hanc enim caritatem tu et amici tui contempnitis, quia vos contra caritatem obfirmastis.

22 Tunc ait iterum mater: "O bone fili, quocienscumque accessit ad te, tamen timebat te, licet non ut debuit. Penituit eciam offendisse te, licet non perfecte. Hoc, fili mi, proficiat sibi propter me."

23 Respondit iterum filius: "Ego sum, sicut dixit propheta, sol verus, sed tamen longe melior sole materiali. Sol materialis non penetrat montes nec mentes, sed ego possum utrumque.

24 Si ergo mons obsistit soli materiali, ut non tangat terre propinquitatem, quid michi obsistit nisi peccatum, ne hec anima afficeretur caritate mea?

25 Quod et si pars aliqua montis remoueretur, necesse tamen est, ut, quod vicinius est, a calore euacuetur. Ego autem si intrauero in partem unam mentis munde, que michi erit consolacio, si ex parte alia senciatur fetor?

26 Ideo depelli debet, quod sordidum est, et tunc post pulchritudinem subsequitur dulcedo."

27 Respondit mater: "Fiat voluntas tua cum omni misericordia!"

28 Hic sacerdos fuit sepe ammonitus de incontinencia sua et nolens resipiscere cum quadam die exisset in pratum ad curandum equum suum, venerunt fulgura et tonitrua, quibus combustus est et mortuus omni corpore illeso preter verenda, que ex toto combusta apparuerunt.

29 Tunc dixit spiritus Dei: "Filia, talia merentur illi in anima sicut iste in corpore, qui talibus miseriis et delectacionibus implicantur."

Caput 3 Verba matris Dei admiracionis ad sponsam et qualiter in hoc mundo sunt quinque domus, quarum habitatores sunt quinque status hominum, scilicet infideles Christiani, Iudei indurati, pagani per se, Iudei simul et pagani, et amici Dei, et nota in isto capitulo multa utilia.

-

Maria loquebatur: "Magna res est, quod dominus omnium et rex glorie contemptus est. Ipse quasi peregrinus fuit in terra, vadens de loco in locum et quasi viator pulsans ostia multorum, ut suscipi mereretur.

2 Mundus enim quasi quidam fundus erat, in quo quasi quinque domus erant. Ad primam autem domum cum filius meus in habitu peregrini venisset, pulsans ad portam ait:

3 'Amice, aperi michi et introduc me in requiem et cohabitacionem tuam, ne forte fere noceant michi, ne imber, ne pluuie venient super me!

4 Da michi de vestibus tuis, quibus frigidus calefiam, nudus cooperiar! Da michi de cibo tuo, quo esuriens reficiar, de potu tuo, quo siciens refociallari merear, et recipe mercedem a Deo tuo!'

5 Tunc respondit, qui erat intus: 'Tu nimis es impaciens. Ideo non potes concordare et cohabitare nobiscum. Tu nimis longus es. Propterea non sufficimus vestire te.

6 Tu nimis cupidus es et gulosus. Ideo non sufficimus saciare te, quia cupiditas tua nullum habet fundum.'

7 Respondit iterum Christus peregrinus, qui erat extra: 'Amice, induc me hilariter et voluntarie, quia in modico ego concludor loco!

8 Da michi de vestibus tuis, quia non est tam paruum vestimentum in domo tua, quia non ad calefaciendum me sufficiat! Da michi de cibo tuo, quia eciam mica saciare me potest, et stilla aque dabit michi refrigerium et fortitudinem!'

9 Respondit iterum, qui erat intus: 'Nos bene cognoscimus te. Tu es humilis in verbis et importunus ad rogandum. Tu videris modestus ad contentandum, sed tamen insaciabilis es ad implendum, frigidissimus et difficillimus ad cooperiendum. Vade, quia non colligam te!'

10 Tunc venit ad secundam domum et ait: 'Amice, aperi et vide me! Ego enim dabo tibi, quibus indigueris. Ego defendam te ab inimicis tuis.'

11 Respondit, qui erat intus: 'Oculi mei debiles sunt. Noceret eis, si videro te. Ego abundo in omnibus et non indigeo tuis. Ego potens et fortis sum. Quis michi nocere potest?'

12 Tunc veniens ad terciam domum ait: 'Amice, eleua aures tuas et audi me! Extende manus tuas et contracta me! Aperi os tuum et gusta me!'

13 Respondit habitator domus: 'Clama alcius, quia bene audiam te! Si lenis fueris, attraham te. Si dulcis fueris, recipiam te.'

14 Tunc iuit ad quartam domum, cuius porta quasi ad dimidium aperta erat, et ait: 'Amice, si considerares tempus tuum inutiliter expensum, colligeres me.

15 Si intelligeres et audires, que ego feci pro te, compatereris michi. Si attenderes, quantum offendisti me, ingemisceres et peteres veniam.'

16 Respondit ille: 'Nos sumus quasi mortui in expectacione et desiderio tui. Compatere ergo miserie nostre, et libentissime damus nos tibi.

17 Respice miseriam nostram et considera corporis nostri angustiam, et ad omnia, que vis, parati erimus.'

18 Tunc venit ad quintam domum, que ex toto aperta erat, et ait: 'Amice, hic libenter ingredi volo, sed scito, quod requiem quero molliorem quam plume prestare solent, calorem feruenciorem quam qui fieri ex lana solet, recenciorem cibum quam caro recens animalis prestare poterit.'

19 Responderunt, qui erant intus: 'Mallei iacent ad pedes nostros. Hiis libentissime confringemus pedes et crura nostra, et medullam de hoc fluentem dabimus tibi in requiem.

20 Viscera nostra et interiora omnia libenter tibi aperiemus. Eciam ingredere in hec!

21 Sicut enim medulla nostra nichil est mollius tibi ad requiescendum, sic visceribus nostris nichil est tibi melius ad calorem.

22 Cor nostrum recencius est inter animalia. Hoc libenter scindemus in cibum tuum. Tantummodo ingredere! Dulcis enim es ad gustandum et desiderabilis ad fruendum.'

23 Quinque domorum inhabitatores hii sunt quinque status hominum in mundo. Primi sunt infideles Christiani, qui iudicia filii mei dicunt iniusta, promissa eius falsa et mandata eius intolerabilia.

24 Isti sunt, qui ad predicatores filii mei dicunt cogitacione, dicunt intellectu, dicunt blasphemia: 'Omnipotens si vere esset, longissimus est et non potest attingi.

25 Latissimus et altissimus est et non potest vestiri. Insaciabilis est et non potest refici. Impacientissimus est et non potest cohabitari.'

26 Longissimum eum dicunt, quia pusilli sunt opere et caritate et non conantur ad eius bonitatem assurgere.

27 Latissimum eum dicunt, quia cupiditas eorum nescit modum. Causantur semper defectum, suspicantur malum, antequam venerit.

28 Insaciabilem quoque arguunt, quia celum et terra non ei sufficiunt; quin et ab homine dona pociora exigit. Omnia dare pro anima secundum preceptum fatuissimum reputant, pro corpore pauciora graue dampnum.

29 Impacientissimum quoque eum dicunt, quia odit vicia et immittit contraria voluntati eorum, nichil reputantes pulchrum et utile nisi que suggerit eis voluptas corporalis.

30 Nunc autem filius meus vere est omnipotens in celo et in terra, creator omnium et a nullo creatus, ante omnia manens et post eum nullus futurus.

31 Ipse quippe est longissimus, altissimus et latissimus inter omnia et extra et super omnia.

32 Quamuis autem sic potens est, tamen ex caritate ministerio hominis vestiri desiderat, qui vestimento non indiget, quia vestit omnia, vestitus ipse eternaliter et immutabiliter honore perpetuo et gloria.

33 Refici caritate hominis desiderat, qui panis est angelorum et hominum, omnia reficiens et ipse nullorum indigens.

34 Pacem peciit ab homine, qui pacis reformator est et conditor.

35 Ergo quicumque ipsum colligere voluerit hilari mente, saciare eum poterit eciam mica panis, si voluntas fuerit bona. Vestire eum sufficit filo, si caritas est ardens. Potare eum poterit stilla, si affectus fuerit rectus. Recipere eum valet in cor et loqui cum eo, si deuocio fuerit feruens et stabilis.

36 Spiritus enim est Deus. Ideo et in spiritualia voluit commutari carnalia et in eternalia ea, que sunt casura.

37 Illud quoque sibi ipsi fieri et exhiberi reputat, quod exhibetur suis membris. Nec opus et facultatem solam attendit sed feruentem voluntatem et qua opus factum fuerit intencione.

38 Verum isti, quo plus filius meus ad eos occultis inspiracionibus clamat, que plus in predicatoribus suis eos ammonuerit, eo plus mentem suam contra eum affirmant, nec audiunt nec ei ostium per voluntatem aperiunt nec operibus caritatis eum introducunt.

39 Ideo, cum tempus eorum venerit, falsitas, cui innituntur, annichilabitur, veritas exaltabitur et gloria Dei erit manifestata.

40 Secundi sunt Iudei indurati. Hii sibi ipsis in omnibus videntur esse racionabiles, sapienciam suam habent pro legali iusticia, opera sua predicant et tenent ceteris honoraciora.

41 Isti si facta filii mei audierint, reputant contemptibilia. Si verba eius et mandata audierint, dedignantur, immo et peccatores et maculosos se existimant, si considerant et audiunt, que pertinent ad filium meum, infeliciores quoque et miserabiliores, si eius imitarentur opera.

42 Quamdiu autem mundus eis afflauerit, reputant se felicissimos. Quamdiu sani sunt viribus, credunt se fortissimos. Ideo spes eorum cadet in nichilum et gloria eorum in confusionem.

43 Tercii sunt pagani. Horum quidam deridendo clamant cotidie: 'Quis est ille Christus? Si dulcis est in dando presencia, libenter recipiemus eum, si mitis in condonando peccata, libencius honorabimus eum.'

44 Sed isti clauserunt oculos intelligencie sue, ne intelligant iusticiam et misericordiam Dei. Obturant aures suas, ut non audiant, quid filius meus fecit pro eis et pro omnibus.

45 Contrahunt os suum et non inquirunt, quid futurum erit eis et quid expedit. Complicant manus suas et laborare renuunt ad perquirendum viam, quomodo fugiant mendacium et inueniant veritatem.

46 Propterea quia nolunt intelligere et cauere, cum possunt et tempus habent, cadent cum habitacione sua et in tempestate inuoluentur.

47 Quarti sunt illi Iudei et pagani, qui libenter essent Christiani, si scirent quomodo et quid filio meo esset placitum et si haberent adiutorem.

48 Hii audiunt cotidie a circumiacentibus et intelligunt ex clamore interno amoris et signis, quanta fecit filius meus et passus est pro omnibus. Ideo in consciencia sua clamant ad filium meum dicentes:

49 'O Domine, audiuimus, quod promisisti te nobis daturum. Ideo expectamus te. Veni et comple promissum tuum!

50 Intelligimus enim et videmus de hiis, qui dii coluntur, quod in eis est nulla deitatis virtus, nulla animarum caritas, nulla castitatis predicanda magnitudo. Sed inuenimus in eis corporum amiciciam, honoris presentis mundi dileccionem.

51 Intelligimus quoque de lege tua et audimus opera tua magnalia in omni misericordia et iusticia. Audimus de prophetarum tuorum dictis, quod te, quem prophetauerunt, expectabant.

52 Ergo, piissime Domine, veni! Libenter enim nosmetipsos dabimus tibi, quia intelligimus, quod in te est animarum caritas, omnium rerum discretus usus, perfecta puritas et vita sempiterna.

53 Ergo veni cicius, quia mortui sumus pre expectacione tui, et illumina nos!'

54 Sic igitur isti clamant ad filium meum. Et ideo quasi ad dimidietatem apertum est ostium eorum, quia completam habent voluntatem ad bonum, sed nondum peruenerunt ad effectum. Isti sunt, qui merentur habere graciam filii mei et consolacionem.

55 In quinta domo sunt amici mei et filii mei, quorum mentis ostium ad plenum apertum est filio meo. Isti filium meum vocantem libenter audiunt. Pulsanti non solum aperiunt sed et venienti hilariter occurrunt.

56 Isti frangunt malleis diuinorum preceptorum, quidquid in eis est distortum. Et preparant filio meo requiem, non in plumis auium sed in concordia virtutum et in refrenacione malarum affeccionum, que est medulla omnium virtutum.

57 Isti eciam filio meo exhibent calorem, non qui fit de lana sed in caritate tam feruenti, quod non solum tribuunt sua filio meo sed et se ipsos.

58 Insuper et refeccionem ei preparant recenciorem omni carne, que est in corde perfectissimo, quo nichil desiderant, nichil diligunt nisi Deum suum.

59 In istorum corde habitator celi dominus est, et ex istorum caritate Deus, omnia reficiens, suauiter reficitur. Isti semper oculos habent ad ostia, ne intret inimicus, aures ad Dominum, manus ad pugnandum contra inimicum.

60 Hos tu, filia, in quantum potes, imitare, quia fundamentum eorum in petra est firmissima. Alie vero domus fundamentum habent in luto et ideo veniente vento concucientur."

Caput 4 Verba matris Dei ad Filium pro sponsa et qualiter Christus per Salomonem figuratur et de crudeli sentencia contra falsos Christianos.

-

Mater Dei loquebatur ad filium dicens: "Ecce, fili, sponsa tua plorat, quia pauci sunt amici tui et inimici multi."

2 Respondit filius: "Scriptum est, quod filii regni eicientur et filii non regni accipient hereditatem. Sic eciam scribitur, quod quedam regina de ultimis finibus venit videre diuicias Salomonis et audire sapienciam eius.

3 Que cum vidit, vix pre admiracione habuit spiritum. Qui autem erant in regno eius, non attendebant sapienciam eius nec admirabantur diuicias eius.

4 Ego sum ille Salomon in figura, sed longe dicior et sapiencior Salomone, quia a me est omnis sapiencia et si quis sapiens est.

5 Diuicie mee sunt vita eterna et gloria indicibilis. Has ego promisi Christianis et prebui tamquam filiis, ut, si me imitarentur et verbis meis crederent, sine fine eas possiderent.

6 Sed isti sapienciam meam non attendunt, opera despiciunt, promissionem meam et diuicias meas habent pro nichilo. Quid ergo faciam eis?

7 Utique, quia filii nolunt habere hereditatem, extranei, idest pagani, recipient. Ipsi enim sicut regina extranea, per quam intelligo infideles animas, venient et admirabuntur diuicias glorie mee et caritatis in tantum, quod a spiritu infidelitatis sue cadent et spiritu meo replebuntur.

8 Quid autem faciam filiis regni? Faciam eis sicut sapiens figulus, qui materiam, quam prius de luto fecit, cum non perspexerit eam honestam et aptam, deprimit eam ad terram et comminuit. 9 Sic ego Christianis faciam. Qui cum mei esse deberent, quia eos ad imaginem meam formaui et per sanguinem meum redemi, sed deformati sunt contemptibiliter. Propterea sicut terra conculcabuntur et in infernum deprimentur.

Caput 5 Verba Dei presente sponsa de sui magnificencia et in figura mirabili, qualiter Christus per Dauid et Iudei et mali Christiani et pagani per tres filios Dauid designantur et qualiter Ecclesia subsistit in septem sacramentis.

"

-E go sum Deus, non lapideus vel ligneus nec ab aliquo creatus sed omnium creator, manens sine principio et sine fine. Ego sum, qui veni in virginem et fui cum virgine, non tamen amittens deitatem.

2 Sed ego, qui eram per humanitatem in virgine manente deitate, ego idem cum Patre et Spiritu sancto regnabam in celo et in terra per deitatem.

3Ego eciam Spiritu meo inflammabam virginem, non quod Spiritus meus, qui inflammabat, separaretur a me, sed idem, qui inflammabat, idem erat in Patre et in me Filio, et in eo Pater et Filius, et hii unus Deus, non tres dii.

4 Ego sum similis Dauid regi, qui habuit tres filios. Unus eorum vocabatur Absalon, qui querebat vitam patris. Secundus eorum querebat regnum patris sui, scilicet Adonias. Tercius optinuit regnum, scilicet Salomon.

5 Primus notat Iudeos. Hii sunt, qui vitam meam et mortem meam querebant et despiciebant consilium meum. Propterea nunc cognita retribucione eorum possum dicere, sicut dixit Dauid de filio suo mortuo:

6 'Fili mi Absalon!', idest: O filii Iudei, ubi est nunc desiderium vestrum et expectacio? O filii mei, ubi est nunc finis vester?

7 Compaciebar vobis ex eo, cum me desiderastis venturum, quem tot signis audistis venisse, cum desiderastis fugitiua, que omnia iam fugerunt.

8 Sed nunc magis compacior, sicut Dauid reiterans verbum primum, quia video finem vestrum in miseria mortis. Ideo adhuc ex maxima caritate dico, sicut Dauid dixit: 'Fili mi, quis det michi, ut moriar pro te?'

9 Dauid enim sciuit se bene non posse morte sua filium reuocare mortuum, sed ut ostenderet affectum caritatis paterne et voluntatis bone promtissimum, si possibile fuisset, libenter, licet sciret impossibile esse, mortem suscepisset pro filio.

10 Sic ego nunc dico: O filii Iudei, qui licet habuistis malam voluntatem ad me et, in quantum potuistis, fecistis contra me, si possibile esset et Patri sic placeret, libenter adhuc semel morerer pro vobis, quia compacior miserie vestre, quam vobis exigente iusticia vos ipsi fecistis.

11 Dixi enim vobis facienda verbo et ostendi exemplo. Precessi vos quasi gallina alis caritatis fouendo, sed omnia spreuistis.

12 Ideo omnia, que desiderastis, fugerunt. Finis vester est in miseria et labor omnis euacuatus.

13 In secundo filio Dauid notantur mali Christiani. Qui contra patrem suum in senectute deliquit. Cogitauit enim secum sic: 'Pater meus senex est et deficit viribus.

14 Si locutus ei aliqua sinistra fuero, non respondet. Si fecero aliqua contraria, non vindicabit. Si attemptauero contra eum aliqua, pacienter suffert. Propterea faciam, que volo.'

15 Hic cum quibusdam seruis Dauid patris sui ascendebat in lucum, ubi pauce erant arbores, ut regnaret. Sed, apparente sapiencia et voluntate patris, immutatum est consilium eius et ipsi, qui cum ipso erant, dehonestati sunt.

16 Sic faciunt nunc michi Christiani. Ipsi cogitant apud se sic: 'Signa Dei et iudicia non aperta sunt nunc ut prius. Nos possumus loqui, que volumus, quia misericors est et non attendit. Faciamus, que nobis placent, quia faciliter indulget.'

17 Ipsi diffidunt de potencia mea, quasi nunc infirmior sim ad faciendum, que volo, quam prius. Ipsi caritatem meam minorem arbitrantur, quasi noluerim iam eis ut patribus eorum misereri. Ipsi et iudicium meum reputant ludibrium et iusticiam meam vanitatem.

18 Propterea et ascendunt in lucum cum quibusdam seruis Dauid, ut regnent fiducialiter.

19 Quis est iste lucus, ubi pauce arbores stare solent, nisi sancta Ecclesia, que ex septem sacramentis quasi ex paucis arboribus subsistit?

20 In hanc Ecclesiam intrant, sed cum aliquibus seruis Dauid, idest cum paucis operibus bonis, ut fiducialiter optineant regnum Dei. Quia ipsi faciunt modica opera bona, ex quibus confidunt, quod, in quocumque peccato fuerint et qualecumque peccatum fecerint, nichilominus regnum celeste quasi hereditario iure habere possint.

21 Sed sicut filius Dauid, qui contra voluntatem Dauid regnum optinere voluit, repulsus est cum dedecore, quia ambiuit iniuste et iniustus erat, et dabatur sapienciori et meliori, sic ipsi a regno meo expellentur et dabitur eis, qui voluntatem Dauid faciunt, quia nullus, nisi qui caritatem habuerit, regnum meum optinere poterit.

22 Nec nisi mundus et secundum cor meum se dirigens michi mundissimo poterit appropinquare.

23 Tercius filius Dauid erat Salomon. Hic significat paganos. Cum audiuit Bersabee, quod alter quam Salomon, cui Dauid promisit post se regnaturum, a quibusdam electus esset, intrauit ad Dauid et ait:

24 'Domine mi, tu iurasti michi, quod Salomon post te regnaret. Nunc autem alter electus est. Si sic contingit et si sic habebit processum, tunc ego quasi adultera iudicor ad ignem et filius meus erit illegit/t/imus.'

25 Quibus auditis Dauid erexit se et dixit: 'Iuro per Deum, quod Salomon in sede mea sedebit et post me regnabit.'

26 Et precepit seruis suis, ut Salomonem exaltarent in sede regni sui et predicarent regem, quem Dauid elegisset. Qui preceptum domini sui complentes cum potestate magna exaltauerunt Salomonem, et omnes alii, qui fratri suo consenserunt, fugati sunt et in seruitutem redacti.

27 Que est ista Bersabee, que se pro adultera, si alius rex eligitur, reputabit, nisi fides paganorum? Nullum enim peius adulterium est quam fornicari a Deo et a fide recta et alium Deum credere quam creatorem omnium.

28 Sed tamquam Bersabee quidam gentilium cum humili corde et contrito veniunt ad Deum dicentes: 'Domine, nos in futurum esse Christianos promisisti; perfice ergo promissum tuum!

29 Si alius rex, idest alia fides, amplius quam tua super nos surrexerit, si tu separaueris te a nobis, incendemur miseri et quasi adultera, que pro legit/t/imo suscepit adulterum, moriemur. 30 Et tu licet in eternum viuas, tu tamen morieris a nobis et nos a te, cum tu per graciam tuam elongas te a cordibus nostris et nos per diffidenciam nostram opponimus nos tibi.

31 Propterea comple promissum tuum et conforta infirmitatem nostram et illumina tenebras nostras! Nam si distuleris, idest si te a nobis elongaueris, periemus.'

32 Quibus auditis ego quasi alter Dauid volo nunc erigere me per graciam meam et misericordiam. Iuro igitur per deitatem meam, que est cum humanitate mea, et per humanitatem, que est in Spiritu meo, et per Spiritum meum, qui est in deitate et humanitate mea, et hii tres non tres dii sed unus Deus, quod complebo promissionem meam.

33 Mittam enim amicos meos, qui Salomonem filium meum, idest paganos, introducant in lucum, idest in Ecclesiam, que ex septem sacramentis quasi ex septem arboribus subsistit, scilicet baptismo, penitencia, confirmacione crismatis, sacramento altaris et sacerdocio, coniugio et unccione, et requiescent in sede mea, idest fide recta sancte Ecclesie.

34 Christiani autem mali fient eorum serui. Illi gaudebunt de hereditate perpetua et dulcedine, quam eis preparabo. Isti autem in miseria ingemiscent, que incipiet eis in presenti et in perpetuum durabit.

35 Ergo amici mei, quia iam tempus est vigilandi, non dormitent, non attedientur, nam merces gloriosa sequitur laborem eorum."

Caput 6 Verba Filii, presente sponsa, de quodam rege existente in campo cum amicis ad dexteram et inimicis ad sinistram et qualiter per talem regem Christus, habens Christianos ad dexteram et paganos ad sinistram, designatur et qualiter reiectis Christianis suos mittit predicatores ad paganos.

-

Filius loquebatur: "Ego sum quasi rex, qui stabat in campo, ad cuius dexteram stabant amici et ad sinistram inimici. Quibus stantibus vox una cuiusdam clamantis venit ad dexteram, ubi omnes bene armati stabant.

2 Galeas habebant ligatas et facies conuersas ad dominum. Clamabat autem vox sic: 'Vertite vos ad me et credite michi! Ego habeo aurum dare vobis.'

3 Qui audientes verterunt se ad eum. Quibus versis dixit vox secundo: 'Si volueritis videre aurum, soluite galeas vestras, et si possidere desideratis, ego iterum ligabo galeas vestras ad voluntatem meam.'

4 Quibus fauentibus ei, ligauit galeas eorum ex transuerso ita, quod anteriora foramina, per que videre debebant, erant in occipite, et posteriora galee obumbrabant oculos, ne viderent. Et sic ille clamans cecos duxit eos post se.

5 Quibus gestis nunciauerunt amici quidam regis domino suo, quod homines sui ab inimicis suis essent supplantati. Qui ait ad amicos suos:

6 'Exite inter illos et clamate sic: Soluite galeas vestras et videte, quia decepti estis! Conuertimini ad me, et ego recipiam vos in pace!'

7 Qui noluerunt audire sed habuerunt pro derisu.

8 Quod serui audientes, nunciauerunt hoc domino suo, qui ait: 'Ergo quia ipsi contempserunt me, cito procedite ad sinistram et dicite eis, qui ad sinistram stant, hec tria: Via, que ducit vos ad vitam, parata est vobis. Porta aperta est. Et dominus personaliter cum pace vult occurrere vobis.

9 Ergo credite firmiter viam esse paratam! Sperate stabiliter portam esse apertam et verba eius esse vera! Occurrite cum caritate domino, et ipse cum caritate et pace suscipiet vos et ducet in perpetuam pacem!'

10 Qui audientes verba nunciorum crediderunt et suscepti sunt in pace.

11 Ego sum ille rex, qui Christianos habui ad dexteram, quia eis eternum bonum preparaui. Quorum galee tunc ligate et facies ad me verse erant, quando voluntatem perfectam habuerunt facere voluntatem meam, obedire mandatis meis et desiderium totum erat ad celum.

12 Tandem vox diaboli, idest superbia, sonuit in mundo, que ostendit mundi diuicias et carnalem voluptatem. Ad quam tunc se verterunt, cum affectum et consensum superbie dederunt.

13 Pro qua et tunc galeas deposuerunt, cum affectum opere compleuerunt et temporalia spiritualibus preposuerunt.

14 Depositis ergo galeis diuine voluntatis et armis virtutum, tantum nunc superbia preualuit in eis et tantum eos sibi obligauit, quod libenter usque in finem volunt peccare, et libenter in eternum vellent viuere, ut in eternum possent peccare.

15 Que eciam sic obumbrauit eos, quod foramina galearum, per que videre deberent, stant in occipite et in fronte tenebre sunt.

16 Que enim sunt foramina galearum nisi consideracio futurorum et prouida circumspeccio presencium?

17 Per primum foramen deberent considerare premia eterna, quam delectabilia sunt, et futura supplicia, quam horribilia sunt, ac Dei iudicia quam terribilia.

18 Per secundum foramen deberent considerare, que essent precepta a Deo et que prohibita, quantum excederent a mandatis Dei et quomodo emendarent.

19 Sed hec foramina stent in occipite, ubi nichil videtur, quia consideracio celestium tradita est obliuioni. Amor Dei refriguit, amor autem mundi tam suauiter consideratur et amplectitur, quod eos ducit tamquam rotam bene unctam ad quodcumque velit.

20 Verumptamen amici mei, videntes dehonestatem meam, animarum casum et diaboli dominium, cotidie pro eis ad me precibus suis clamant.

21 Quorum preces penetrauerunt celum et intrauerunt aures meas, et flexus precibus eorum misi eis cotidie predicatores meos, ostendi signa et multiplicaui eis graciam meam. Sed omnia spernentes, peccata peccatis addiderunt.

22 Propterea dicam nunc seruis meis et in veritate complebo: Procedite, serui mei, ad sinistram, idest ad paganos, qui tamquam ad sinistram in contemptu usque huc fuerunt! Procedite, inquam, et dicite sic:

23 'Dominus celi et creator omnium facit vobis dici: Via celi aperta est vobis. Habete voluntatem intrandi cum firma fide! Porta celi stat vobis aperta. Sperate firmiter, et intrabitis in eam!

24 Rex celi et dominus angelorum vult personaliter occurrere vobis et dare pacem et perpetuam benediccionem. Occurrite ei et suscipite eum cum fide eius, quam vobis ostendit, qua via celi preparatur!

25 Suscipite eum cum spe, qua speratis, cum ipse habet iam velle dare vobis celum! Diligite eum toto corde et opere complete, et ingredimini portas Dei, a quibus Christiani, qui eas ingredi nolunt et se indignos per opera sua faciunt, repellentur!'

26 In veritate mea dico vobis, quod complebo verba mea et non dimittam. Suscipiam vos in filios et ero vobis in patrem, quem Christiani contemptibiliter contempserunt.

27 Vos ergo, amici mei, qui estis in mundo, procedite securi et clamate, annunciate eis voluntatem meam et iuuate, ut possint complere! Ego ero in corde et in ore vestro. Ego ero dux vester in vita et conseruator in morte.

28 Non relinquam vos. Procedite audacter, quia ex labore crescit gloria! Omnia enim possem in uno puncto et verbo, sed volo, ut ex certamine crescat vobis merces et ex virilitate vestra crescat honor meus.

29 Nec miremini, quod loquor! Nam si sapientissimus in mundo posset considerare, quot anime descendunt cotidie in infernum, plures essent quam arena maris dinumerata et lapilli riparum.

30 Hec enim est iusticia, quia se a Deo et Domino suo separauerunt. Propterea ut minuatur numerus diaboli, sciatur periculum et impleatur exercitus meus, loquor, si forte audierint et resipiscant."

Caput 7 Verba Iesu Christi ad sponsam, qualiter eius deitas corone comparatur et quomodo status clericorum et laicorum per Petrum et Paulum designatur, et de modis contra inimicos tenendis et de condicionibus penes milites seculares habendis.

-

Filius loquebatur ad sponsam dicens: "Ego sum rex corone. Numquid scis tu, quare dixerim 'rex corone'?

2 Certe deitas mea sine principio erat et sine fine erit et est. Hec deitas mea corone assimilatur, quia sine inicio et sine fine est.

3 Sicut autem in regno corona seruatur regi futuro, sic deitas mea seruabatur hamanitati mee, qua ipsa coronaretur.

4 Ego autem habui duos famulos. Unus erat clericus, alter laicus. Primus erat Petrus, clerici officium habens. Paulus autem quasi laicus.

5 Petrus fuit alligatus coniugio. Qui, videns coniugium cum officio clerici non posse conuenire et rectitudinem mentis sue in incontinencia periclitari perpendens, separauit se quantum ad commixtionem a coniugio, quamuis licito, et perfecta mente adhesit michi.

6 Paulus autem castitatem seruauit et se immaculatum a thoro custodiuit.

7 Ecce qualem caritatem cum istis duobus feci! Primo, idest Petro, dedi claues celi, ut, quecumque ligaret et solueret in terra, ligata et soluta essent in celo.

8 Secundo, idest Paulo, dedi, ut similis Petro fieret in gloria et honore. Sicut enim in terra pares fuerunt et coniuncti, sic nunc in celo in gloria perpetua coniuncti sunt et glorificati.

9 Sed licet istos duos expresse nominauerim, tamen cum eis et in eis alios amicos meos intelligo. Sicut enim olim in lege ad solum Israel quasi ad unum hominem loquebar, cum tamen totum Isra/h/eliticum populum in illo nomine notabam, sic nunc in istis duobus plures intelligo, quos gloria mea et caritate repleui.

10 Procedente autem aliquo tempore ceperunt mala multiplicari et caro infirmari et procliuior solito ad malum esse.

11 Propterea utrique statui, clericorum scilicet et laicorum, quos in Petro et Paulo intelligo, misericorditer consulens, permisi clericos bona Ecclesie ad utilitatem corporis moderate habere, ut eo feruenciores et frequenciores essent in seruicio meo. Permisi et laicis coniugium iuxta ritum Ecclesie.

12 Inter clericos erat quidam bonus homo, qui cogitabat apud se: 'Caro trahit me ad prauam voluptatem, mundus ad nociuum visum, diabolus ponit michi multipliciter peccati insidias.

13 Ideo, ne supplanter a carne et a voluptate, ponam modum in omnibus actibus meis, moderabo me in refeccione et quiete, seruabo tempus debitum in labore et oracione, refrenabo carnem meam ieiuniis.

14 Secundo, ne mundus trahat me ab amore Dei, omnia, que mundi sunt, quia caduca sunt, relinquere volo. Paupertate Christum sequi tucius est.

15 Tercio, ne diabolus decipiat me, qui semper falsa ostendit pro vero, subiciam me regimini et obediencie alterius, omnem voluntatem propriam abiciam et paratum me exhibeo ad omnia, quecumque michi ab alio fuerint imperata.'

16 Hic est, qui primum instituit monasterium et laudabiliter in eo perseuerans aliis vitam suam imitandam dereliquit.

17 Status laicorum bene erat ad tempus dispositus. Quidam eorum excolebant terram et labori agrorum viriliter instabant.

18 Alii velificabant nauibus et mercimonia aliis regionibus deferebant, ut unius regionis fertilitas alterius subleuaret inopiam.

19 Quidam instabant operi manuum et diuersarum arcium. Inter istos quidam erant defensores Ecclesie mee, qui nunc dicuntur curiales. Qui assumpserunt sibi arma ad ulcionem Ecclesie sancte, ad expugnacionem inimicorum eius.

20 In istis curialibus apparuit quidam bonus homo et amicus meus, qui cogitabat apud se:

21 'Non excolo terram ut agricultor, non desudo in fluctibus maris ut mercator, non insisto labori manuum ut operator egregius.

22 Quid ergo faciam aut quibus operibus placabo Deum meum? Sed nec virilis sum in labore Ecclesie.

23 Corpus meum debile est et molle ad paciendum vulnera, manus remissa ad feriendum inimicos, mens fastidiosa ad cogitandum celestia. Quid ergo faciendum est modo?

24 Certe scio, quid faciam. Surgam et obligabo me cum iuramento stabili sub temporali principe, quod defensurus sim viribus meis et sanguine meo fidem sancte Ecclesie.'

25 Veniens autem ille amicus meus ad principem ait: 'Domine, ego sum de defensoribus Ecclesie.

26 Corpus meum nimis molle est ad paciendum vulnera, manus remissa ad feriendum, mens instabilis ad cogitandum bona et laborandum, voluntas michi placet propria, requies non sinit me fortiter pro domo Dei stare.

27 Ideo constringo me cum iuramento publico sub obediencia sancte Ecclesie et tua, o princeps, quod eam defensurus sim omnibus diebus vite mee, ut si forte tepida mens et voluntas fuerit ad certandum, propter iuramentum teneor et compelli possum ad laborandum.'

28 Cui respondit princeps: 'Vadam tecum ad domum Domini et ero testis iuramenti tui et promissionis tue.'

29 Venientes autem ambo ad altare meum, amicus meus flexo genu ante altare meum dixit: 'Ego nimis infirmus sum in carne mea ad paciendum vulnera, voluntas propria nimis est michi cara, manus tepida ad percuciendum.

30 Ideo in presenti promitto obedienciam Deo et tibi, qui caput es, cum iuramento meo firmiter astringens me sanctam Ecclesiam contra inimicos eius defensurum, amicos Dei confortaturum, viduis, orphanis et fidelibus Dei benefacturum, contra Ecclesiam Dei et fidem eius numquam aliquid contrarium acturum.

31 Insuper obligo me correccioni tue, si errare me contingat, ad hoc, ut obligatus ad obedienciam tanto magis cauere possim peccata et voluntatem propriam et tanto feruencius et facilius insistere voluntati Dei et tue sciamque tanto michi esse dampnabilius ceteris et contemptibilius, si violata obediencia mandatis tuis contraire presumpsero.'

32 Facta autem ista professione ad altare meum, princeps sapienter considerans disposuit sibi habitum, ab aliis secularibus distinctum, in signum abdicacionis voluntatis proprie et ut sciret se superiorem habere et debere ei obtemperare.

33 Dedit eciam princeps in manu eius gladium dicens: 'Hoc gladio inimicos Dei comminues et interficies.'

34 Dedit et in brachio eius clipeum dicens: 'Hoc clipeo defende te contra inimicorum iacula et pacienter tolera illata, ut prius crepat clipeus quam fugias!'

35 Iste amicus meus hec omnia, audiente clerico meo, qui presens erat, firmiter seruaturum se promisit. Qui clericus, facta promissione, dedit ei corpus meum in robur et fortitudinem, ut amicus meus, per corpus meum michi unitus, numquam a me separaretur.

36 Talis fuit amicus meus Georgius et plures alii. Tales et deberent esse milites, qui nomen deberent habere propter dignitatem, habitum propter operacionem et defensionem fidei sancte.

37 Audi nunc, quid inimici mei faciunt contra ea, que amici mei prius fecerunt!

38 Denique amici mei ingrediebantur monasteria ex discreto timore et diuina caritate. Sed hii, qui nunc sunt in monasteriis, vadunt in mundum pro superbia et cupiditate, habentes propriam voluntatem, facientes corporis sui delectamenta.

39 Istorum, qui in tali voluntate moriuntur, iusticia est, quod non senciant nec optineant celeste gaudium sed penam in inferno sine fine.

40 Scito eciam, quod claustrales, qui coguntur contra velle proprium ex diuina caritate fieri prelati, non sunt in eorum numero computandi.

41 Milites quoque, qui mea portabant arma, fuerunt parati dare vitam pro iusticia et effundere sanguinem propter fidem sanctam, indigentes promouendo ad iusticiam, malosque deprimere et humiliare.

42 Sed nunc audi, quomodo auersi sunt! Placet quippe nunc eis magis mori in bello pro superbia, cupiditate et inuidia iuxta diabolicas suggestiones quam secundum mandata mea viuere ad optinendum gaudium sempiternum.

43 Ergo omnes, qui in tali voluntate moriuntur, dabitur eis stipendium ex iudicio iusticie, scilicet animabus eorum in eterna diaboli coniunccione.

44 Hii vero, qui michi seruiunt, tenentur habere stipendium cum celesti exercitu sine fine.

45 Hec verba ego, Iesus Christus, locutus sum, verus Deus et homo, unus cum Patre et Spiritu sancto, semper Deus."

Caput 8 Verba Christi ad sponsam de cuiusdam militis retrocessione a vera milicia, idest ab humilitate, obediencia, paciencia, fide etcetera ad falsam, idest ad superbiam et per contrarium, et de sue dampnacionis experiencia et de dampnacionis incursu propter malam voluntatem sicut propter opus.

"

-E go sum verus Dominus. Nullus enim dominus est me excellencior, nec ante me fuit nec post me erit, sed omne dominium est a me et per me.

2 Ideo ego verus sum Dominus, nec aliquis vere est dominus dicendus nisi ego solus, quia a me est omnis potestas.

3 Dixi tibi prius, quod duos habui famulos, quorum alter vitam laudabilem viriliter assumpsit et virilius consumauit. Quem innumerabiles postea in eadem vita et milicia sequebantur.

4 Nunc dicam tibi, quis de professione milicie, institute ab amico meo, primo recessit. Nomen eius non dico tibi, quia non cognoscis eum ex nomine, sed intenciones eius et affectum tibi ostendam, qualis erat.

5 Quidam volens fieri miles venit ad templum meum, qui ingrediens audiuit vocem: 'Si tu vis fieri miles, oportet te habere ista tria:

6 Primo debes credere panem, qui videtur in altari, esse Deum verum et hominem, celi et terre creatorem.

7 Secundo debes habere maiorem abstinenciam a voluntate tua post assumptam miliciam quam antea consueuisti.

8 Tercio non debes curare de honore mundi, et dabo tibi delectacionem diuinam et honorem sempiternum.'

9 Quibus auditis et ipso secum hec tria deliberante, audiuit in mente sua vocem aliam pessimam, tribus primis tria contraria sonantem: 'Si', inquit, 'volueris michi seruire, dabo tibi alia tria.

10 Dabo tibi possidere, que vides, audire, que delectant, optinere, que appetis.'

11 Qui audiens ista cogitauit apud se: 'Ille dominus primus iubet me credere, que non video, promittit, que nescio, iubet abstinere a delectacionibus, quas desidero et video, iubet sperare incerta.

12 Alter autem promittit michi mundi honorem, quem video, delectacionem, quam appeto, auditum delectabilium et visum non prohibet.

13 Certe melius est michi sequi eum et habere, que video, uti hiis, de quibus certus sum, quam sperare incerta.'

14 Iste homo sic cogitans cepit primo de vera milicia retrocedere. Ipse abnegauit professionem veram et promissionem irritauit.

15 Clipeum paciencie proiecit ante pedes meos, gladium defensionis fidei reiecit de manibus suis et sic exiuit de templo meo.

16 Cui dixit vox illa pessima: 'Si, sicut dixi, volueris esse meus, tunc debes procedere cum omni superbia in campum et in plateas, ut, sicut ille Dominus precepit suis habere humilitatem in omnibus, sic nullum sit genus ostentacionis et superbie, quod te fugiat.

17 Et sicut ille intrauit cum obediencia et omni se subdidit obediencie, sic nullum tu patere te esse superiorem! Nulli curues per humilitatem ceruicem tuam.

18 Gladium assume in manibus ad hoc, ut effundas sanguinem proximi tui et fratris tui propter acquisicionem possessionis eius!

19 Clipeum pone in brachio ad hoc, ut libenter des vitam tuam pro acquisicione honoris!

20 Pro fide, quam ille habet, tu dilige templum corporis tui, ut a nulla voluptate, que te delectat, abstineas!'

21 In talibus ergo homine illo firmante voluntatem suam et intencionem, princeps suus imposuit collo eius manum suam in loco ad hoc constituto.

22 Locus enim qualiscumque non obest alicui, si voluntas fuerit bona, nec prodest, si intencio fuerit praua.

23 Dictis autem verbis confirmacionis milicie sue, recessit ille, miliciam suam exercens ad omnem mundi superbiam, paruipendens miser, quod ad maiora quam prius et austeriorem vitam fuerat obligatus.

24 Hunc militem infinite milicie sequebantur et sequuntur in superbia, et profundius propter milicie professionem descendunt in abyssum.

25 Sed potes querere, quod multi volunt exaltari in mundo et vocari magni sed tamen non preualent: 'Numquid isti propter voluntatem malam eque punientur sicut hii, qui omnem processum iuxta desiderium habebant?'

26 Ad hoc ego respondeo tibi: Quicumque completam habet voluntatem et facit, quantum potest, ut exaltari possit in mundo et in mundi honore et nomine vano vocari nec tamen propter occultum iudicium meum permittitur effectus voluntati, pro certo dico tibi, quod secundum voluntatem illam malam ita punietur sicut ille, qui compleuit opere, nisi penitencia voluntas corrigatur.

27 Ecce de duobus, satis notis pluribus, dico tibi exemplum:

28 Quorum unus iuxta voluntatem suam prosperabatur et fere omnia, que concupiuit, optinuit. Alter eandem voluntatem habuit sed non optinuit posse.

29 Primus optinuit honorem mundi, dilexit templum corporis sui in omni voluptate, dominabatur, ut voluit, ad omnia, quo misit manum, proficiebat.

30 Alter eorum, voluntate consimilis, minorem habuit honorem. Qui gaudenter cencies fudisset sanguinem proximi sui, ut cupiditatem suam perficere potuisset.

31 Qui et fecit, quod potuit, et voluntatem suam iuxta desiderium suum adimpleuit.

32 Isti duo pares sunt in supplicio horrendo; qui licet non uno tempore et una hora fuerunt mortui ambo, tamen sic loquor de anima unius sicut de duabus, quia ambarum una est dampnacio, una et vox ambarum erat in separacione corporis animeque egressu.

33 Egressa ergo anima de corpore, ipsa loquebatur ad corpus sic: 'Dic michi, ubi est nunc visio oculorum delectabilis, quam michi promisisti, ubi voluptas, quam michi ostendisti, ubi verba delectabilia, quibus me uti precepisti?'

34 Affuit mox demon et respondit: 'Visio promissa non est nisi puluis, verba non sunt nisi aer, voluptas non est nisi lutum et putredo. Hec ad nichilum tibi valent.'

35 Tunc clamabat anima: 'Heu, heu, quam miserabiliter decepta sum! Ego video tria. Video enim illum, qui in similitudine panis michi promittebatur.

36 Ipse est rex regum et dominus dominorum. Ego video, quod promisit, et hoc est indicibile et inexcogitabile.

37 Audio iam abstinenciam, quam suasit, fuisse utilissimam.'

38 Deinde alcius clamabat cum tribus ve: 'Ve', inquit, 'quia nata sum! Ve, quia tam longa fuit vita mea super terram! Ve, quia victura sum in morte perpetua, que numquam potest terminari!'

39 Ecce quantam miseriam miseri habebunt pro contemptu Dei sui et pro transitoria felicitate! Ideo, sponsa mea, regraciare michi, quia vocaui te de tanta miseria!

40 Obedi Spiritui meo et electis meis!"

Caput 9 Verba Christi ad sponsam, capituli immediate precedentis declaracionem inferencia, et de occursu diaboli ad supradictum militem et de eius horribili condempnacione per iusticiam.

"

-O mne tempus huius vite non est nisi quasi una hora apud me. Ideo, quod dico tibi nunc, hoc semper fuit in presciencia mea.

2 Dixi prius, quod unus erat, qui incepit veram miliciam, alter, qui misere discessit ab ea. Ille vero, qui discessit a vera milicia, proiecit clipeum ante pedes meos, gladium ad latus meum, quando scilicet fregit promissionem et professionem sanctam.

3 Quid autem notat clipeus, quem proiecit, nisi fidem rectam, qua contra inimicos fidei et anime sue se defenderet?

4 Quid vero sunt pedes mei, quibus ad hominem vado, nisi diuina delectacio, qua hominem michi attraho, et paciencia mea, qua eum suffero pacienter?

5 Hunc autem clipeum proiecit, quando ingrediens templum meum cogitabat apud se: 'Hunc dominum sequi volo, qui consuluit michi nullam abstinenciam, qui michi dat, que desidero, qui permittit me audire, que delectant aures.'

6 Sic ergo proiecit clipeum fidei mee, quando magis sequi voluit voluntatem propriam quam me, quando plus dilexit creaturam quam Creatorem.

7 Si enim habuisset rectam fidem, si credidisset me omnipotentem, si iuste iudicantem et datorem eterne glorie, nichil nisi me desiderasset, nichil nisi me timuisset.

8 Sed fidem meam abiecit, et hoc ante pedes meos, quando, spreta fide mea et pro nichilo reputata, nec gaudium meum querebat nec pacienciam meam attendebat.

9 Deinde proiecit gladium ad latus meum. Quid notat gladius nisi timorem Dei, quem verus miles Dei debet habere continue in manibus, idest in operacionibus suis?

10 Quid vero significat latus meum nisi custodiam et proteccionem meam, sub qua filios meos sicut mater pullos suos foueo et defendo, ne diabolus noceat eis, ne pericula intolerabilia adveniant eis?

11 Sed ille abiecit gladium timoris mei, quando non curauit cogitare potenciam meam nec attendebat caritatem meam et pacienciam.

12 Proiecit autem ad latus meum, quasi dicat: 'Non timeo nec curo de defensione tua. Ex industria enim mea est et nobilitate, quod habeo.'

13 Fregit eciam promissionem michi factam. Que est promissio vera, quam homo tenetur vouere Deo? Utique opus caritatis, ut, quidquid fecerit homo, hoc ex caritate Dei faciat.

14 Sed hanc irritauit, quando caritatem Dei retorsit ad amorem proprium, omnem voluptatem suam preposuit delectacioni future et eterne.

15 Ecce sic separabatur a me et exiuit de templo humilitatis mee. Omnia quippe Christianorum corpora, in quibus regnat humilitas, templum meum sunt.

16 In quibus autem est superbia, non templum meum sunt sed diaboli, qui eos iuxta voluntatem suam regit ad mundi appetitum.

17 Egressus autem de templo humilitatis mee et, reiecto clipeo fidei sancte et gladio timoris mei, ascendit in campum cum omni superbia, exercuit se in omni voluptate et appetitu voluntatis proprie, contempto timore meo proficiens in peccato suo et voluptate.

18 Dum autem venisset ad extremum finem vite sue et anima exiret de corpore, demones occurrerunt ei cum impetu.

19 Contra quam tres voces de inferno sonuerunt. Prima dixit:

20 'Numquid non est iste, qui recessit de humilitate et sequebatur nos in omni superbia? Et si adhuc duobus pedibus alcius in superbia supra nos ascendere posset, ut excederet nos et primatum haberet in superbia, libenter fecisset.'

21 Cui anima respondit: 'Vere ego sum.'

22 Cui respondit iusticia: 'Hec est retribucio tue superbie, ut de uno demone cadas ad alium, usquequo venias ad nouissimum inferni.

23 Et sicut nullus demonum erat, qui non sciebat certam penam suam et supplicium pro omni cogitatu inutili et opere infligendum, sic nullius supplicium effugies, quin omni malicie et nequicie particeps sis.'

24 Secunda vox clamabat dicens: 'Numquid non est iste, qui de milicia Dei professa se separauit et adhesit milicie nostre?'

25 Respondit anima: 'Vere ego sum.' Et dixit iusticia: 'Hec est sors premii tui, ut omnis, quicumque maliciam tuam sequitur, malicia sua et pena dolorem tuum et penam augmentabit et in aduentu suo ad te quasi letali vulnere percuciet te.

26 Sicut enim ille, qui haberet vulnus seuum, si ei vulnus super vulnus, usquequo corpus vulneribus plenum esset, inferretur, intolerabiliter affligeretur et clamaret ve super ve, sic miseria super miseriam veniet tibi.

27 Dolor tuus super omnem dolorem renouabitur, pena tua numquam deficiet et ve tuum numquam minuetur.'

28 Tercia vox clamabat: 'Numquid non est iste, qui vendidit Creatorem pro creatura, caritatem Creatoris pro amore suo?'

29 Respondit iusticia: 'Utique ipse est. Ideo aperientur ei quasi due aperture.

30 Per unam ingredietur ei omnis pena, constituta pro minimo peccato usque ad maximum, quia vendidit Creatorem suum pro voluptate sua.

31 Per secundam ingredietur ei omnis labor et confusio nec umquam ingredietur ei consolacio et caritas diuina, quia dilexit se pro Creatore suo.

32 Ideo sine fine durabit vita et sine fine durabit pena, quia ab eo omnes sancti auertunt faciem suam.'

33 Ecce, sponsa mea, quam miseri erunt, qui me contempnunt, et quantum dolorem emunt pro modica voluptate!"

Caput 10 Christi loquela ad sponsam sicut ad Moysen de rubo, qualiter per Pharaonem diabolus et per populum Israel moderni milites et per rubum corpus Virginis designantur et qualiter milites et moderni episcopi modernis temporibus parant mansiones diabolo.

"

-S cribitur in lege Moysi, quod Moyses, custodiens pecora in deserto, cum videret rubum, qui inflammabatur et non ardebat, timuit et velabat faciem suam.

2 Cui dixit vox de rubo: 'Affliccio populi mei ascendit in aures meas et misereor eis, quia durissimo seruicio opprimuntur.'

3 Ego sum illa vox de rubo sonans, qui nunc loquor tecum. Miseria populi mei ascendit in aures meas.

4 Quis erat populus meus nisi Israel? Per hunc nunc intelligo milites in mundo, qui professi sunt miliciam meam, qui deberent esse mei sed nimis a diabolo affliguntur.

5 Quid autem fecit Pharao populo meo Israel in Egypto? Certe tria mala:

6 Primo, quod in structura murorum suorum non ministrabantur laboratoribus palee, quibus conficerent lapides, sed personaliter congregabant sibi per regionem, ubi possent.

7 Secundo, quod edificatores pro labore suo non reportabant grates, quamuis impositum numerum lapidum impleuissent.

8 Tercio, quod affligebantur vehementer a prepositis, si in consueto numero defecissent.

9 Iste populus meus duas urbes in maxima affliccione edificauerunt Pharaoni.

10 Quis est iste Pharao nisi diabolus, qui affligit populum meum, idest milites, qui tenentur esse populus meus?

11 In veritate dico, quod, si milites stetissent in disposicione et constitucione ab amico meo primo incepta, inter cariores fuissent michi.

12 Sicut enim Abraam, accipiens primo mandatum circumcisionis et obediens michi, factus est meus amicus carissimus necnon et, quotquot sequebantur fidem Abrae et operacionem eius, facti sunt participes dileccionis et glorie eius, sic milites inter alios ordines michi precipue placuerunt, quia vouerunt, quod habebant carius, scilicet sanguinem suum pro me fundere.

13 Per quod votum michi summe placuerunt, sicut Abraam in circumcisione, et purgabantur cotidie in obseruacione professionis et assumpcione sancte caritatis.

14 Nunc autem milites isti miserabili seruitute diaboli opprimuntur ita, quod vulnerat eos diabolus letali vulnere, insuper et detrudit illos in supplicium et dolorem.

15 Episcopi eciam Ecclesie edificant ei, sicut filii Israel, duas urbes.

16 Prima urbs est labor corporis et superuacua sollicitudo acquirendi mundialia.

17 Secunda est inquietudo et turbacio mentis, quia ab appetitu mundi numquam sinuntur quiescere.

18 Exterius est labor et intus est inquietudo et anxietas, spiritualia faciens onerosa.

19 Sed sicut Pharao non ministrabat populo meo necessaria ad conficiendos lateres nec areas dabat plenas frumento, non vinum et alia utilia, sed cum dolore et tribulacione spiritus populus sibi personaliter acquirebat, sic nunc facit eis diabolus.

20 Quamuis ipsi laborant et totis medullis cordis inhiant mundo, non tamen possunt perficere, quod cupiunt, nec possunt saciare sitim cupiditatis sue.

21 Ideo uruntur dolore interius et exterius labore.

22 Ob quod compacior affliccioni eorum, quod milites mei et populus meus diabolo edificant mansiones et laborant indesinenter et quod non possunt complere, quod cupiunt, et quod angustiantur in superuacuis et pro ipsa angustia non reportant fructum benediccionis sed retribucionem confusionis.

23 Propterea, cum Moyses mitteretur ad populum, dedit ei Deus signum triplici de causa:

24 Primo, quia unusquisque in Egypto colebat singulariter deum suum, et innumerabiles erant, qui dicebantur dii.

25 Et ideo dignum erat fieri signum, ut, ostenso mirabili signo et potencia Dei, unus deus et unus omnium creator esse per signa crederetur et idola omnia vana esse probarentur.

26 Secundo dabatur Moysi signum in figura et representacione corporis mei futuri.

27 Quid enim rubus ardens et non combustus designabat nisi Virginem de Spiritu sancto fecundatam et absque corrupcione parientem?

28 Ego certe de rubo illo processi, ego de virginea carne Marie assumpsi humanitatem. Similiter eciam serpens, Moysi in signum datus, significabat corpus meum.

29 Tercio dabatur signum Moysi propter veritatem astruendam faciendorum et per figuram signorum implendorum, ut veritas Dei tanto verior et cercior esse probaretur, quo ea, que signa significabant, tempore suo euidencius fuissent adimpleta.

30 Nunc autem mitto verba mea ad filios Israel et ad milites, quibus non est necesse fieri signum triplici de causa:

31 Primo, quia iam colitur et scitur unus deus et omnium creator ex Scriptura sancta et multiplicibus signis.

32 Secundo, quia non sperant me nasciturum, quia veraciter me sciunt natum et sine /in/corrupcione incarnatum, quia Scriptura omnis completa est.

33 Nec melior fides et cercior haberi et credi debet quam, que nunc a me et sanctis predicatoribus meis predicata est.

34 Verumptamen tria tecum feci, quibus credi potest: Primo, quod verba mea vera sunt et non discrepant a vera fide, secundo, quod ad verbum meum exiuit de homine possesso demonium, tercio, quia uni dedi diffidencia corda ad caritatem mutuam reformare.

35 Ideo non dubites de hiis, qui credituri sunt michi. Qui enim credunt michi, credunt et verbis meis.

36 Quibus ego sapio, eis et sapiunt verba mea.

37 Propterea scribitur, quod Moyses ex collocucione Dei velabat faciem suam. Tu autem non debes velare faciem tuam.

38 Ego quippe aperui tibi oculos spirituales, ut videas spiritualia, aperui aures, ut audias, que spiritus sunt.

39 Ego denique ostendam tibi corporis mei effigiem, quale fuit in passione et ante passionem, quale fuit post resurreccionem, quod Magdalena et Petrus et alii viderunt.

40 Audies eciam vocem meam, que loquebatur in rubo Moysi. Hec eadem nunc loquitur in anima tua."

Caput 11 Verba melliflua Christi ad sponsam de gloria et honore boni et veri militis et de occursu angelorum ad ipsum mirifico et qualiter ipsum gloriosa trinitas piissime ad indicibilem requiem pro paruo labore recipit et assumit.

"

-D ixi tibi prius de fine et pena militis, qui primo recessit a milicia michi professa.

2 Nunc dico tibi per similitudinem - quia aliter spiritualia non poteris intelligere - de gloria et honore illius, qui viriliter miliciam veram primo incepit et virilius consumauit.

3 Iste amicus meus cum venit ad finem vite sue et anima de corpore exiret, quinque legiones angelorum mittebantur in cursum eius.

4 Inter quos venerunt innumerabiles demones, ut aliquid sui iuris inuenirent, quia pleni malicia sunt et ab ea numquam cessant.

5 Tunc autem una vox clare et lucide sonuit in celo dicens: 'Numquid non est iste, o Domine Pater, qui se ad voluntatem tuam alligauit et eam perfecte compleuit?'

6 Tunc ipse personaliter respondit in consciencia sua: 'Vere ego sum.'

7 Deinde tres voces audiebantur, una ex parte deitatis dicens: 'Numquid non ego te creaui et dedi tibi corpus et animam?

8 Tu es filius meus et voluntatem patris tui fecisti. Veni ergo nunc ad potentissimum creatorem tuum et dulcissimum patrem!

9 Tibi enim debetur eterna hereditas, quia filius es. Tibi debetur hereditas patris, quia ei obedisti.

10 Veni ergo, dulcissime, ad me, et ego recipiam te cum leticia et honore!'

11 Secunda vox audiebatur ex parte humanitatis dicens: 'Frater mi, veni ad fratrem tuum! Ego enim optuli me pro te in bellum, ego fudi sanguinem meum pro te.

12 Veni ad me, quia sequebaris voluntatem meam! Veni ad me, quia rependisti sanguinem pro sanguine, qui paratus fuisti dare mortem pro morte et vitam pro vita.

13 Ideo tu, qui sequebaris me in vita tua, veni nunc in vitam meam et gaudium meum, quod non finietur! Veraciter enim confiteor te fratrem meum.'

14 Tercia vox audiebatur ex parte Spiritus, qui non tres dii sed unus: 'Veni', inquit, 'miles meus, qui fuisti sic desiderabilis intus, quod concupiui habitare tecum!

15 Tu fuisti sic virilis extra, quod dignus eras, ut defenderem te.

16 Ideo pro corporis tui inquietudine intra in requiem! Pro mentis tue tribulacione ingredere in consolacionem ineffabilem! Pro caritate tua et virili decertacione intra in me ipsum, et habitabo in te et tu in me!

17 Veni ergo, egregie miles, ad me, quia nichil desiderasti nisi me! Veni, et repleberis diuina voluptate!

18 Postea quinque legiones angelorum quasi quinque vocibus sonuerunt.

19 Prima loquebatur dicens: 'Precedamus egregium militem istum et feramus ante eum arma sua, idest presentemus Deo nostro fidem suam, quam inconcussam conseruauit et ab inimicis iusticie defensauit!'

20 Secunda vox ait: 'Feramus ante eum clipeum suum, idest demonstremus Deo nostro pacienciam suam, que, quamuis Deo nostro nota sit, gloriosior tamen ex nostro erit testimonio.

21 Per pacienciam enim non solum aduersa sustinuit pacienter sed et pro aduersis gracias Deo referebat.'

22 Tercia vox ait: 'Precedamus eum et presentemus conspectui Dei nostri gladium eius, idest demonstremus obedienciam eius, qua in duris et lenibus iuxta modum professionis sue obediuit!'

23 Quarta vox ait: 'Venite et ostendamus Deo nostro equum suum, idest testimonium perhibeamus humilitatis eius!

24 Sicut enim equus fert corpus hominis, sic humilitas eius, precedens eum et subsequens, ad omne bonum opus ferebat eum.

25 Nichil quippe in eo inuenit superbia suum; ideo secure equitabat.'

26 Quinta vox ait: 'Venite et presentemus Deo nostro galeam eius, idest testimonium demus de diuino desiderio eius, quod habuit ad Deum!

27 Ipse denique omni hora meditabatur eum in corde. Ipsum habebat in ore, ipsum in operibus, ipsum super omnia desiderabat.

28 Pro eius amore et honore exhibuit se mortuum mundo. Ergo presentemus hec Deo nostro, quia dignus est iste pro modico labore eternam quietem et cum Domino suo letari, quem tantum et tociens desiderabat!'

29 Cum talibus vocibus et mirabili choro angelorum ferebatur amicus meus in requiem perpetuam.

30 Que videns anima exultans intime ait: 'Felix ego, quod umquam creata fui! Felix ego, quia Deo meo seruiui, quem nunc video! Felix ego, quia gaudium habeo et gloriam, que non finietur!'

31 Ecce taliter amicus meus venit ad me et tali premio remuneratus est!

32 Et quamuis non omnes effuderint sanguinem pro nomine meo, nichilominus tamen eandem mercedem habebunt, si habent voluntatem dare vitam suam pro me, tempore se sic offerente et necessitate fidei ingruente.

33 Ecce quantum voluntas bona facit!"

Caput12 Verba Christi ad sponsam de sue iusticie immutabilitate et eternitate et qualiter assumpta humanitate talis iusticia in caritate per ipsum fuerit illuminata et quomodo pie suam misericordiam exercet in dampnatis et dulciter ad misericordiam monet milites prelibatos.

"

-E go sum verus rex, et nullus est dignus vocari rex nisi ego, quia a me est omnis honor et potestas.

2 Ego sum, qui iudicaui primum angelum, qui cecidit propter superbiam, cupiditatem et inuidiam.

3 Ego sum, qui iudicaui Adam et Cain et totum mundum immittendo propter hominum peccata diluuium.

4 Ego idem sum, qui populum Isra/h/eliticum permisi in captiuitatem venire et eum mirabiliter in signis mirabilibus eduxi.

5 In me est omnis iusticia, et erat et est sine principio et fine, nec aliquando imminuitur apud me sed semper vera in me permanet et immutabilis.

6 Et quamuis nunc isto tempore iusticia mea videatur aliquantulum micior et Deus quasi in iudicando nunc paciencior, hoc tamen non est immutacio iusticie mee, que numquam immutatur, sed ostensio maior caritatis mee.

7 Eadem quippe iusticia et eadem veritate iudicii nunc mundum iudico, qua tunc, cum populum meum Egypciis seruire permisi, qua et in deserto afflixi.

8 Sed ante incarnacionem meam occultabatur dileccio, quam in iusticia habui, quasi lux abscondita seu aliqua nube obumbrata.

9 Assumpta vero humanitate licet mutabatur lex data, non tamen mutabatur iusticia sed euidencius apparuit et copiosius illuminabatur in caritate per filium Dei, et hoc tripliciter.

10 Primo, quia mitigabatur lex, que erat dura propter inobedientes et induratos, et difficilis propter domandos superbos.

11 Secundo, quia filius Dei passus et mortuus est.

12 Tercio, quia iudicium quasi longius nunc quam antea ex misericordia et protrahi videtur et micius esse nunc in peccantes.

13 Multum quippe rigida et stricta videtur iusticia in primis parentibus, in unda diluuii, in morte in heremo prostratorum, et eadem iusticia nunc mecum est et eternaliter fuit.

14 Sed nunc magis misericordia et caritas apparet, que tunc racionabiliter in iusticia occultabatur et misericorditer, licet occulcius, exhibebatur, quia numquam iusticiam sine misericordia feci nec facio nec sine iusticia pietatem.

15 Nunc autem potes querere: 'Si in omni iusticia habeo misericordiam, quomodo misericors sum in dampnatos?'

16 Respondeo tibi per exemplum, quasi aliquis iudex sederet in iudicio et frater eius veniret ad iudicium iudicandus. Cui dixit iudex:

17 'Tu frater meus es et ego iudex tuus et, licet te intime diligo, tamen non potero nec decet facere contra iusticiam.

18 Tu vides omnem iusticiam in consciencia tua secundum merita tua. Secundum hanc ergo oportet te iudicari.

19 Si enim possibile esset venire contra iusticiam, libenter pro te iudicium portarem.'

20 Ego sum sicut iudex ille. Homo frater meus est per humanitatem. Quo veniente ad iudicium meum, consciencia eius dicit culpam suam et intelligit, secundum quam iudicandus est.

21 Ego vero, quia iustus sum, respondeo anime per similitudinem dicens sibi: 'Tu vides omnem iusticiam in consciencia tua. Dic ergo, quid mereris!'

22 Tunc respondet michi anima: 'Iudicium meum dicit michi consciencia mea et ipsum est pena digna pro meritis, quia non obediui tibi.'

23 Cui ego respondeo: 'Ego, iudex tuus, suscepi omnem penam pro te et notum feci tibi periculum tuum et viam eundi, ne tu venires in penam.

24 Iusticia quippe fuit, ut ante satisfaccionem culpe celum non intrares. Hanc ego sustinui pro te, quia personaliter impotens eras ad paciendum.

25 Ego ostendi tibi per prophetas, que michi erat futura, et nec minimum punctum, de quo prophete vaticinabantur, preteriui.

26 Ego ostendi tibi omnem dileccionem, quam poteram, ut verteres te ad me. Sed quia auertisti te a me, ideo iusticia nunc es dignus, quia misericordiam contempsisti.

27 Verumptamen adhuc ita misericors sum, quod, si possibile esset me iterato mori, magis eandem penam, quam in cruce semel paciebar, iterum magis paterer pro te quam tali iusticia viderem te iudicari.

28 Sed iusticia dicit impossibile esse me iterato mori. Misericordia vero dicit, si possibile esset, morerer libenter pro te.

29 Ecce quomodo misericors sum eciam in dampnatos et quam caritatiuus! Quidquid enim facio, hoc facio, ut ostendam caritatem meam.

30 Ab inicio quippe dilexi hominem, eciam cum iratus viderer, sed dileccionem meam nullus curat nec attendit.

31 Nunc ergo, quia iustus et misericors sum, moneo eos, qui dicuntur milites, ut querant misericordiam meam, ne inueniat eos iusticia mea, que est stabilis sicut mons, ardens sicut ignis, horribilis quasi tonitruum, subita quasi arcus extensus ad sagittandum.

32 Ego moneo eos tripliciter. Primo sicut pater filios, ut reuertantur ad me, quia ego pater et creator eorum sum.

33 Reuertantur, et dabo eis patrimonium, quod paterno iure debetur eis! Reuertantur, quia, licet contemptus sum, attamen cum gaudio suscipiam eos et occurram eis cum caritate!

34 Secundo rogo eos sicut frater, ut recordentur vulnerum et operum meorum. Reuertantur, et suscipiam eos quasi frater!

35 Tercio rogo ut dominus, ut reuertantur ad dominum suum, cui dederunt fidem, cui et obsequium tenentur et iuramento se obligauerunt.

36 Ergo, o milites, reuertimini ad me, patrem vestrum, qui cum caritate educaui vos! Considerate me, fratrem vestrum, pro vobis et vobiscum factum similem!

37 Reuertimini ad me, pium dominum! Inhonestas quippe magna est alii domino dare fidem, alii obsequium.

38 Vos enim dedistis michi fidem, quod defenderetis Ecclesiam meam, quod miseris subueniretis.

39 Et ecce inimico meo datis obsequium, deponitis eciam vexillum meum et vexillum inimici mei erigitis!

40 Ergo, o milites, redite ad me cum vera humilitate, qui a me per superbiam discessistis! Si durum vobis videtur aliquid pro me pati, considerate, quid ego feci pro vobis!

41 Ego iui causa vestri sanguinolentis pedibus ad crucem, ego habui pro vobis manus et pedes perforatos, ego nulli membro meo peperci pro vobis. Et tamen hoc totum negligitis recedendo a me.

42 Redite ergo, et dabo vobis in auxilium tria! Primo fortitudinem contra inimicos corporales et spirituales.

43 Secundo magnanimitatem, qua nichil nisi me timebitis, qua delectabile videbitur vobis pro me laborare.

44 Tercio dabo vobis sapienciam, qua intelligetis veram fidem et Dei voluntatem.

45 Ergo redite et state viriliter! Ego enim, qui moneo vos, sum ille, cui angeli seruiunt, qui patres vestros obedientes liberaui, inobedientes iudicaui et superbos humiliaui.

46 Ego fui primus in bello, primus in passione. Sequimini ergo me, ne sicut cera ab igne dissoluamini!

47 Cur rescinditis promissionem vestram? Cur iuramentum contempnitis?

48 Numquid ego minor et indignior sum amico vestro temporali, cui si datis fidem soluitis? Michi autem, datori vite et honoris, conseruatori sanitatis, non redditis promissum.

49 Propterea, boni milites, soluite promissum et, si non sufficitis opere, saltem conemini voluntate! Ego enim, compaciens seruituti vestre, qua diabolus opprimit vos, voluntatem recipiam pro opere.

50 Si reditis ad me cum caritate, laborate pro fide Ecclesie mee, et ego cum omni exercitu meo quasi pius pater occurram vobis! Daboque vobis pro premio quinque bona:

51 Primo honor etrnus numquam recedet de auditu vestro;

52 secundo facies et gloria Dei numquam recedet a visione vestra;

53 tercio laus Dei numquam recedet de ore vestro;

54 quarto anima vestra habebit omnia, que desiderabit et nichil aliud desiderabit nisi, quod habet;

55 quinto numquam separabimini a Deo vestro, sed sine fine durabit gaudium et sine fine in gaudio viuet vita vestra.

56 Ecce, o milites, talis erit retribucio, si fidem meam defenditis et pro honore meo plus quam vestro laboratis!

57 Recordamini, si intellectus est vobis, quia ego paciens in vos sum et quod infertis michi talem contumeliam, qualem vos ipsi a vestris non vultis pati.

58 Sed, licet omnia ex potencia mea possum et licet iusticia clamat super vos vindictam, adhuc tamen misericordia mea, que est in sapiencia et bonitate, parcit vobis.

59 Propterea querite misericordiam! Ex caritate enim prebeo ea, ad que rogari humiliter deberem."

Caput 13 Verba potencie Christi ad sponsam contra huius temporis milites et de forma tenenda in militibus procreandis et quomodo Deus talibus robur et auxilium in agendis prestat et administrat.

"

-E go sum cum Patre et Spiritu sancto unus Deus, trinus in personis. Unus non separatur ab alio nec diuiditur, sed Pater est in Filio et Spiritu et Filius in Patre et Spiritu et Spiritus in ambobus.

2 Deitas misit verbum suum Marie virgini per angelum suum Gabrielem. Nichilominus tamen idem Deus mittens et missus a se ipso erat cum angelo, erat in Gabriele et ante Gabrielem in Virgine.

3 Dicto autem verbo ab angelo verbum factum est caro in Virgine. Hoc verbum ego sum, qui loquor tecum.

4 Pater misit me per se ipsum cum Spiritu sancto in ventrem Virginis, non sic, quod angeli caruerunt visione et presencia Dei, sed ego Filius, qui fui cum Patre et Spiritu sancto in ventre virgineo, idem eram in celo cum Patre et Spiritu sancto in visione angelorum, omnia gubernans omniaque sustentans, licet humanitas mea, a me solo Filio assumpta, requieuit in ventre Marie.

5 Ego igitur, in deitate et humanitate unus Deus, ad ostensionem caritatis mee et in robur fidei sancte non dedignor loqui tecum.

6 Et licet humanitas mea videatur esse iuxta te et loqui tecum, verisimilius est tamen, quod anima tua et consciencia tua mecum est et in me. Nichil enim michi impossibile est et nichil difficile in celo et in terra.

7 Ego quippe sum sicut rex potens, qui, cum exercitu suo veniens ad ciuitatem, omnia loca implet, omnia occupat. Sic gracia mea omnia membra tua implet, omnia fortificat.

8 Ego denique sum in te et extra te. Ego quamuis loquar tecum, idem tamen sum in gloria.

9 Quid michi difficile est, qui potencia mea omnia sustento, sapiencia mea omnia dispono, virtuositate mea omnia supero?

10 Ego igitur, cum Patre et Spiritu sancto sine principio et sine fine unus Deus, qui pro salute hominum in humanitate assumpta, deitate illesa permanente, vere passus sum, resurrexi et ascendi, nunc veraciter loquor tecum.

11 Dixi tibi prius de milicia, que michi quondam gratissima fuit, eo quod vinculo caritatis michi colligata fuit.

12 Nam voto suo obligabant se milites dare carnem suam pro carne mea, sanguinem suum pro sanguine meo. Ideo et ego consensi in eos et coniunxi eos michi in unum vinculum et in unam societatem.

13 Sed nunc conqueror super ipsos milites, qui tenerentur esse mei, quod auersi sunt.

14 Ego quippe sum creator eorum et redemptor, ego et auxiliator.

15 Ego creaui eis corpus et membra. Ego omnia, que in mundo sunt, ad utilitatem eorum feci.

16 Ego redemi eos sanguine meo. Ego emi eis hereditatem eternam passione mea.

17 Ego in omnibus periculis defendo eos. Ego do eis fortitudinem ad agendum et laborandum.

18 Nunc autem ipsi auersi sunt a me. Ducunt pro nichilo passionem meam, negligunt verba mea, quibus anima eorum delectari et pasci deberet.

19 Contempnunt me eligentes animo et toto affectu carnem suam dare et lacerare pro laude hominum, sanguinem suum fundere propter explecionem cupiditatis sue, libenter mori propter mundana et verba diabolica et inania.

20 Adhuc tamen, licet sic auersi sunt, misericordia mea et iusticia mea est in eis. Nam per misericordiam custodio eos, ne tradantur diabolo.

21 Per iusticiam tolero eos pacienter et, si adhuc reuerti voluerint, ego gaudenter suscipio eos et occurro eis letanter.

22 Dic ergo illi, qui miliciam suam ad me conuertere vellet, quod sub hac forma michi denuo placere posset.

23 Quicumque enim miles fieri vellet, deberet cum equo suo et apparatu ad cimiterium ecclesie procedere et ibi eum relinquere, quia equus non est creatus ad superbiam hominum sed ad vite utilitatem et ad defensionem et inimicorum Dei expugnacionem.

24 Deinde assumat mantellum, cuius ligatura ponenda est super frontem, ut, sicut diaconus assumit stolam in signum obediencie et paciencie diuine, sic ipse miles assumit mantellum et ligaturam ponit super frontem in signum professe milicie et obediencie pro crucis mee defensione assumenda.

25 Quem eciam precedat vexillum potestatis secularis, ut sciat se potestati mundane in omnibus, que non sunt contra Deum, debere obedire.

26 Ingresso autem eo cimiterium clerici occurrant ei cum vexillo ecclesie, in quo depicta sit passio mea et vulnera mea in signum, quod Ecclesiam Dei et fidem defendere deberet et prelatis eius eciam obtemperare.

27 Cum autem ingreditur ecclesiam, vexillum temporalis potestatis foras ecclesiam remaneat et vexillum meum precedat eum in ecclesiam in signum, quod diuina potestas precedit secularem et quod de spiritualibus plus est curandum quam de temporalibus.

28 Dicta vero missa usque ad 'Agnus Dei' prelatus, scilicet rex vel alius, procedat ad militem circa altare et dicat: 'Vis tu fieri miles?'

29 Quo respondente 'Volo', subiungat: 'Promitte', inquit, 'Deo et michi te fidem sancte Ecclesie defendere et prelatis eius in omnibus, que ad Deum sunt, obedire!'

30 Quo respondente 'Volo', tradat gladium in manus eius et dicat: 'Ecce trado tibi gladium in manus tuas, ut non parcas vite tue pro fide et Ecclesia Dei, ut inimicos Dei deprimas et ut amicos Dei defendas.'

31 Postea committat ei clipeum et dicat: 'Ecce do tibi clipeum, ut defendas te contra inimicos Dei, ut viduis et orphanis tribuas auxilium et ut honorem Dei in omnibus augmentes.'

32 Postea manum imponit collo eius dicens: 'Ecce obediencie subiectus es/t/ et potestati. Vide ergo, ut, sicut ligasti te professione, sic impleas et opere!'

33 Post hoc autem mantellum adaptet sibi et ligaturam, ut cotidie habeat in memoria, quid Deo vouit et quod ad Ecclesie Dei defensionem plus quam alii se professione in facie ecclesie obligauit.

34 Hiis ergo peractis et dicto 'Agnus Dei' sacerdos, qui missam celebrat, tradat sibi corpus meum, ut fidem sancte Ecclesie defendat.

35 Ego ero in eo et ipse in me. Ego ministrabo ei auxilium et robur et incendam eum flamma caritatis mee, ut nichil velit nisi me, nichil timeat nisi me, Deum suum.

36 Quod si forte fuerit in campo et ibi pro honore meo et fide mea defendenda sumpserit miliciam, nichilominus ei prodest, si intencio fuerit recta.

37 Ego denique in omni loco sum per potenciam meam, et omnes michi intencione recta et voluntate bona placere possunt.

38 Ego autem sum caritas, et nullus ad me venire potest nisi qui habeat caritatem. Ideo nullis precipio hoc facere, quia tunc seruirent michi ex timore.

39 Sed quicumque vellent sic assumere miliciam, michi placere possent. Dignum quippe esset, ut, sicut per superbiam a vera professione milicie excessum est, sic per humilitatem ad vere milicie cultum se reuerti velle ostenderent."

40 Hic miles creditur fuisse dominus Karolus, filius sancte Birgitte.

Caput 14 Qualiter Christus per fabrum et Dei verba per aurum designantur et quomodo talia verba caritatem diuinam, conscienciam rectam, sensus ordinatos habentibus sunt proponenda et quomodo Dei predicatores debent esse solliciti et non desidiosi ad aurum vendendum, idest ad verba Dei proponendum.

"

-E go sum quasi bonus aurifaber. Qui, mittens famulum suum ad vendendum aurum suum per terram, dicit ei: 'Tria debes facere.

2 Primo non debes aliquibus committere aurum meum nisi eis, qui serenos et lucidos habent oculos.

3 Secundo non committas eis, qui nullam habent conscienciam.

4 Tercio habe aurum meum venale pro decem talentis ponderis duplicati!

5 Qui enim bis ponderare renuerit, aurum meum non habebit.

6 Sed inimicus meus tria habet aduersum te, pro quibus tibi cauendum est.

7 Primo vult te facere desidiosum in proferendo et demonstrando aurum meum.

8 Secundo desiderat plantare et inserere aliquid viciosum in aurum meum, ut videntes et probantes aurum credant aurum meum esse lutum et putredinem.

9 Tercio ponit in os amicorum suorum, quomodo resistant tibi et dicant constanter aurum meum non esse bonum.

10 Ecce ego sum quasi aurifex iste. Ego omnia, que sunt in celo et in terra, fabricaui, non malleis et instrumentis sed potencia mea et virtute.

11 Et omnia, quecumque sunt et fuerunt et futura sunt, omnia in presciencia mea sunt.

12 Nam non minimus vermis et non minimum granum sine me est nec sine me subsistere potest, nec tam minimum, quod se a presciencia mea occultare possit, quia omnia a me sunt et omnia in presciencia mea.

13 Inter omnia tamen, que feci, verba mea, que proprio ore locutus sum, digniora sunt, tamquam aurum ceteris metallis.

14 Ideo famulis meis, cum quibus aurum meum per terras mitto, tria facienda sunt.

15 Primo ut non committant aurum meum illis, qui non habent lucidos et claros oculos.

16 Sed potes querere: 'Quid sibi hoc vult habere clarum visum?'

17 Utique, ille clare videt, qui diuinam sapienciam habet cum diuina caritate. Sed quomodo hoc cognoscendum est?

18 Certe hoc manifeste patet. Ille enim, qui secundum hoc, quod intelligit, viuit, qui se a mundi vanitate et curiositate subtrahit, qui nichil sic querit sicut Deum suum, hic habet clarum visum. Huic committendum est aurum meum.

19 Ille autem, qui habet scienciam sed non diuinam caritatem in operando, quod intelligit, ipse est similis ceco, qui videtur quidem oculos habere ad Deum sed non habet, quia vertit eos ad mundum et occiput ad Deum.

20 Secundo non est committendum aurum meum ei, qui non habet conscienciam.

21 Quis habet conscienciam nisi qui disponit temporalia ista et caduca in eterna, qui animum habet in celo et corpus in terra, qui cotidie ruminat, quomodo exeat de terra et respondeat Deo de factis suis? Huic committetur aurum meum.

22 Tercio debet habere aurum meum venale pro decem talentis bis ponderatis.

23 Quid notatur in statera, in qua ponderatur aurum, nisi consciencia? Quid vero manus, que ponderare debent, nisi voluntas bona et desiderium? Quid autem sunt pondera imponenda nisi corporalia et spiritualia opera?

24 Aurum ergo meum, idest verba mea, qui emere et habere voluerit, debet in consciencie sue statera examinare et considerare cum bona voluntate, ut reddentur pro eo decem talenta, ad voluntatem meam bene ponderata.

25 Primum talentum est visus hominis modestus, ut homo cogitet, quantum distat inter corporalem visum et spiritualem, que utilitas in pulchritudine et visu corporali, que honestas in pulchritudine et honore angelorum et virtutum celestium, qui vincunt splendore omnia celi sidera, que dulcedo et quale animi gaudium in mandatis Dei et eius honore.

26 Hoc talentum, scilicet corporalis visus et spiritualis, quod est in mandatis Dei et pudicicia, non equa lance appendi debent, sed spiritualis visus corporali preponderet et plus in statera appendat, quia ad anime utilitatem et corporis necessitatem aperiendi sunt oculi, ad inania vero et scurrilia sunt claudendi.

27 Secundum talentum est auditus bonus. Consideret ergo homo, ad quid valent verba scurrilia, ad quid inepta et risoria. Recte non sunt nisi vanitas et quasi aer pertransiens.

28 Ergo audire debet laudes Dei et cantica eius, audire debet facta et dicta sanctorum meorum, audire debet necessaria anime et corporis in bono edificatoria.

29 Iste auditus plus appendet in statera quam auditus scurrilium. Iste bonus auditus, cum alio appensus in statera, totum pondus contineat, alius vero quasi vacuus ascendens euanescat.

30 Tercium talentum est talentum oris. Appendat enim homo in statera consciencie sue verba edificatoria et modesta, quantum sint utilia et honesta.

31 Attendat eciam verba vana et ociosa, quantum sint nociua et inutilia, et dimittat verba vana et diligat bona.

32 Quartum talentum est gustus. Quid enim est gustus mundi nisi miseria? In principio ingressionis labor, in progressu dolor et amaritudo in fine.

33 Ergo appendat homo diligenter spiritualem gustum cum temporali, et spiritualis temporali gustui preponderet. Qui spiritualis gustus numquam terminatur, numquam tedio habetur, numquam minuitur.

34 Hic gustus incipit in presenti in refrenacione voluptatis et modesta disposicione vite sue et durat sine fine in celis in fruicione et dulcedine Dei.

35 Quintum talentum est talentum tactus. Appendat enim homo, quantam sollicitudinem et miseriam sentit ex corpore, quantam inquietudinem a mundo, quantam contrarietatem a proximo, et ubique sentit miseriam.

36 Appendat eciam, qualis requies est anime et animi bene disciplinati, quanta dulcedo non sollicitari in superuacuis, et tunc ubique senciet consolacionem.

37 Qui ergo bene ponderare voluerit, apponat ad stateram tactum spiritualem et corporalem, et sic appendat, ut spiritualis plus appendat et ponderet quam corporalis.

38 Hic tactus spiritualis incipit et progreditur in paciencia contrariarum rerum, in perseuerancia mandatorum Dei, et durat eternaliter in gaudio et pace quietissima.

39 Qui autem plus appendit corporalem requiem et tactum mundi et eius gaudii quam eterni, non est dignus tangere aurum meum nec frui leticia mea.

40 Sextum talentum est opus hominis. Appendat homo diligenter in consciencia sua spirituale opus et corporale!

41 Illud ducit ad celestia et istud ad mundum, illud ad eternam vitam sine supplicio, istud vero ad tribulacionem magnam cum supplicio.

42 Sed qui aurum meum desiderat, appendat plus spirituale opus, quod est in dileccione mea et ad honorem meum, quam corporale opus, quia spiritualia manent, corporalia autem casura sunt.

43 Septimum talentum est disposicio temporis. Aliud tempus accepit homo ad solam spiritualium rerum vacacionem, aliud ad corporis necessitatem, sine qua non potest esse, quod et inter spiritualia, si racionabiliter fit, reputatur; aliud ad corporalis utilitatis exercitacionem.

44 Et quia homo racionem temporis sui sicut et operum redditurus est, ideo tempori corporalis laboris spirituale tempus preponderet, et sic disponatur tempus, ut spiritualia plus reputentur quam temporalia, et nullum tempus sine discussione et equa iusticie lib/e/racione pertransire permittatur.

45 Octauum talentum est equa dispensacio temporalium bonorum concessorum, ut, qui diues est, in quantum facultas se extendit, cum caritate diuina pauperibus tribuat.

46 Sed potes querere: 'Quid debet dare pauper, qui nichil habet?'

47 Utique habeat voluntatem et consideret sic secum: 'Si haberem aliquid, libens largiter darem.'

48 Hec enim voluntas reputatur ei pro opere. Si autem talis fuerit voluntas pauperis, quod libenter haberet temporalia sicut et ceteri, non tamen vellet dare pauperibus nisi modicum et abiecciora, talis voluntas reputatur ei pro modico opere.

49 Ergo homo diues, qui habet bona, faciat opera cum caritate. Qui vero non habet, habeat voluntatem dandi, et proderit ei.

50 Qui autem plus appendit temporale quam spirituale, qui unum denarium da/n/t michi et centum mundo et sibi mille, non eque mensurat, et talis mensurator indignus est habere aurum meum.

51 Quia ego, qui omnia dedi et omnia possum auferre, digniori parte dignus sum. Temporalia autem ad utilitatem hominis et necessitatem creata sunt, non ad superfluitatem.

52 Nonum talentum est diligens consideracio temporis sui transacti et preteriti. Consideret enim homo facta sua, qualia fuerunt et quanta et quomodo emendata et quam digne.

53 Attendat eciam, ne forte opera bona minora fuerunt quam mala. Quod si inuenerit mala sua maiora quam bona, assumat sibi voluntatem perfectam emendandi et contricionem veram de commissis.

54 Et si fuerit hec vera et firma, plus ponderabit coram Deo quam omnia peccata sua.

55 Decimum talentum est consideracio et disposicio temporis sui futuri.

56 Si homo talem habet intencionem, quod nichil vult diligere nisi que Dei sunt, nichil desiderare nisi que placere nouerit Deo, omnem tribulacionem libenter et pacienter amplecti, eciam inferni penas, si Deus haberet inde consolacionem et si sic esset voluntas Dei, ferre, hoc talentum omnia excedit.

57 Per hoc talentum omnia veniencia facile vitantur. Quicumque ergo hec decem talenta dederit, ipse habebit aurum meum.

58 Sed eos, qui aurum meum deferunt, tripliciter, sicut dixi, vult impedire inimicus. Primo vult facere eos desidiosos.

59 Alia enim est desidia corporalis, alia spiritualis. Corporalis est, quando corpus attediatur ad laborandum, ad surgendum, et huiusmodi.

60 Spiritualis desidia est, quando homo spiritualis, senciens spiritus mei dulcedinem et graciam, magis vult in illa dulcedine quiescere solus quam ad alios egredi et alios secum iuuare, ut et illi de dulcedine sua participarent.

61 Numquid non Petrus et Paulus habuerunt dulcedinem copiosam spiritus mei? Qui, si michi fuisset acceptabile, magis cum dulcedine interna, quam habuerunt, in profundissimo loco terre iacuissent absconditi quam exissent in mundum.

62 Attamen ut alii fierent participes dulcedinis eorum et alios secum edificare possent, magis elegerunt egredi ad aliorum profectum et maiorem eorum gloriam quam soli esse et nullos de gracia eis data confortare.

63 Sic eciam amici mei nunc, quamuis libenter soli vellent esse et letari de dulcedine, quam habent, attamen egredi debent, ut et alii participes fiant gaudii eorum.

64 Sicut enim temporalibus aliquibus abundans non utitur eis solus sed committit aliis, sic eciam verba et gracia mea non occultari debent sed diffundi in alios, ut et ipsi edificentur.

65 Tribus enim generibus hominum amici mei succurrere possunt. Primo dampnatis, secundo peccatoribus, scilicet cadentibus in peccata et resurgentibus, tercio bonis stantibus.

66 Sed potes querere: 'Quomodo quis potest succurrere dampnatis, cum indigni sunt gracia et impossibile est eis redire ad graciam?'

67 Ad quod ego volo respondere tibi per exemplum.

68 Sicut enim, si in profundissimum aliquod precipicium essent infinite fosse, per quas, qui in profundum caderet, necesse esset, ut descenderet, si aliquis autem obstrueret aliquam illarum fossarum, non tam profunde propter obstruccionem descenderet sicut aliter, si nulla fossa esset obstructa, sic eciam in dampnatis est.

69 Quamuis enim ex iusticia mea et malicia eorum indurata prefinito tempore et prescito dampnandi sunt, leuius tamen supplicium fieret eis, si per aliquem a malis aliquibus refrenarentur et incitarentur ad aliquod bonum.

70 Ecce quam misericors sum eciam in dampnatos! Quibus et si misericordia diceret parcere, iusticia tamen et eorum malicia contradicit.

71 Secundo possunt succurrere cadentibus et resurgentibus, si docent eos, quomodo resurgant, precautos contra casum faciunt, instruunt, quomodo proficiant et cupiditatibus suis resistant.

72 Tercio possunt proficere iustis et perfectis. Numquid et ipsi cadunt?

73 Utique, sed ad maiorem eorum gloriam et diaboli confusionem. Sicut enim miles in bello leuiter percussus amplius ex percussione excitatur et ad bellum forcius exacuitur, sic electi mei ex temptacione diabolice aduersitatis amplius excitantur ad spiritualem laborem et humilitatem et eo feruencius proficiunt ad coronam glorie acquirendam.

74 Ergo verba mea ab amicis meis non occultentur, quia audita gracia mea amplius ad deuocionem meam possunt excitari.

75 De secundo, scilicet quod inimicus meus laborat, ut aurum meum videatur lutum per aliquam infidelitatem, ideo, cum transcribuntur aliqua, adducat scriptor in testimonium duos fideles vel unum probate consciencie et examinato, ab eo, quod scriptum est, transmittat ad quos velit, ne forte, si absque testimonio in manus inimicorum venerit, addatur eis aliquid falsitatis, ex quo verba veritatis apud simplices possint denigrari.

76 De tercio, scilicet quod inimicus meus ponit in os amicorum suorum, ut resistatur auro meo, ideo dicant amici mei contradicentibus ista verba:

77 'In auro verborum ostensorum non sunt nisi quasi tria verba. Docent enim timere recte, diligere pie, desiderare celestia sapienter.

78 Probate verba et videte et, si aliter inueneritis, contradicite!'"

Caput 15 Verba Christi ad sponsam de via paradisi, in sui aduentu aperta, et de ardenti eius caritate nobis ostensa multas passiones a sui natiuitate usque ad mortem pro nobis sustinendo et qualiter nunc via inferni est lata et via paradisi stricta.

"

-M iraris, quare talia loquor et tanta ostendi tibi. Numquid propter te solam? Non utique, sed propter aliorum erudicionem et salutem.

2 Nam mundus erat quasi quedam solitudo, in qua non erat nisi una via, que deducebat ad maximam abyssum.

3 In abysso autem duo erant receptacula. Unum erat sic profundum, quod nullum habebat sub se fundum, in quod qui descenderunt numquam ascenderunt.

4 Secundum vero non erat sic profundum ut primum nec ita horribile, sed quicumque descenderunt in ipsum, sperabant sibi auxilium, desiderium et dilacionem quandam habebant, non miseriam, tenebras experiebantur, non penas.

5 Isti autem, qui habitabant in isto secundo receptaculo, clamabant cotidie ad ciuitatem quandam optimam prope iacentem, que plena erat omnibus bonis et delectacionibus.

6 Clamabant autem valenter, quia sciebant viam ad ciuitatem, quam irent. Sed solitudo et silua sic arta et densa erat, quod pre densitate nec transmigrare nec incedere valebant, sed nec fortitudinem ad preparandam viam habebant.

7 Sed quid clamabant? Vere clamabant sic:

8 'O Deus, veni et da auxilium, monstra viam et illumina nos, qui expectamus te! In alio enim non est salus nobis nisi in te.'

9 Iste clamor ascendebat in celum ad aures meas, iste me traxit ad misericordiam. Ego autem, mitigatus clamore tanto, veni in solitudinem sicut peregrinus.

10 Sed antequam incedere et laborare inciperem, vox ante me sonuit, que dixit: 'Securis iam posita est ad arborem.'

11 Que fuit vox ista nisi Iohannes Baptista, qui ante me in heremo missus clamabat: 'Securis ad arborem posita est', quasi diceret:

12 'Homo iam paratus sit, quia iam securis parata est, et venit ille quasi preparando viam ad ciuitatem et extirpabat omnia obstacula.'

13 Ego autem veniens ab ortu solis usque ad occasum laboraui, idest ab incarnacione mea usque ad mortem crucis operatus fui salutem hominis.

14 Fugiens in principio ingressionis in solitudinem istam propter inimicos meos, scilicet Herodem persequentem, temptatus a diabolo fui et persecuciones passus ab hominibus.

15 Deinde labores multiplices passus comedebam et bibebam et alias nature necessitates expleui absque peccato ad fidei instruccionem et vere nature assumpte ostensionem.

16 Deinde viam ad ciuitatem, scilicet celestem, preparans et contraria suborta extirpans, aculei et spine acutissime pupugerunt latus meum, et acerbi claui vulnerauerunt manus et pedes meos.

17 Dentes mei et gene mee male contracte sunt. Ego autem pacienter sufferens non retrocessi, sed eo feruencius processi tamquam animal, quod inedia confectum, cum conspicit hominem, lanceam contra se tendentem, irruit in lanceam propter desiderium viri.

18 Et quo plus homo lanceam in viscera animalis intruserit, tanto plus animal propter desiderium hominis se ipsum econtra intrudit in lanceam, donec viscera et totum corpus perfodiuntur.

19 Sic ego tanta caritate arsi ad animam, quod, cum viderem omnia acerbissima tormenta et experirer, quo magis homo voluntarius fuit ad occidendum me, tanto plus ardencior eram ad paciendum propter salutem animarum.

20 Sic igitur ego in solitudine ista mundi in labore et miseria processi et preparaui viam in sanguine et sudore meo.

21 Qui quidem mundus bene solitudo dici potest, quia ab eo omnis virtus deficiebat et solitudo viciorum remanebat.

22 In quo non erat nisi una via, per quam omnes ad infernum descendebant, sed dampnati ad dampnacionem, boni autem ad tenebras solas.

23 Longum igitur future saluacionis desiderium misericorditer audiens veni sicut peregrinus ad laborandum et incognitus secundum potenciam et deitatem meam preparaui viam, que ducit ad celum.

24 Hanc viam amici mei videntes et difficultates laboris mei et alacritatem animi considerantes, gaudentes secuti sunt multi et multo tempore.

25 Sed nunc vox immutata est, que clamabat: 'Estote parati!'

26Via mea immutata est et succreuerunt iterum frutecta et spineta cessaueruntque incedentes per eam.

27 Via autem inferni aperta est et lata, et transeunt per eam plurimi.

28 Attamen via mea ne esset omnino oblita et neglecta, pauci amici mei pre desiderio celestis patrie transeunt adhuc per eam quasi aues transmigrantes de rubo in rubum et quasi occulte et pre timore seruientes, quia per viam mundi transire omnibus iam videtur felicitas et gaudium.

29 Propterea quia via mea facta est arta et via mundi lata, clamo nunc in solitudine, idest in mundo, ad amicos meos, ut a via, que ducit ad celum, extirpent spinas et tribulos et proponent viam meam incedentibus.

30 Nam, sicut scriptum est: 'Beati sunt, qui non viderunt me et crediderunt', similiter felices sunt illi, qui nunc credunt verbis meis et opere ea complent.

31 Ego quippe sum sicut mater occurrens filio suo erranti, que in via porrigit ei lumen, ut videat iter, obuiat ei pre amore in via breuiando viam eius et appropinquans amplectitur eum et gratulatur.

32 Sic ego omnibus reuertentibus ad me et amicis meis occurram cum caritate et illuminabo cor et animam eorum ad diuinam sapienciam.

33 Amplecti eos volo cum omni gloria et celesti curia, ubi non est celum subtus vel terra inferius sed Dei visio, ubi non est cibus et potus sed diuina delectacio.

34 Malis autem aperitur via ad infernum, in quem ingredientes numquam ascendent. Carebunt enim gloria et leticia et implebuntur miseria et obprobrio sempiterno.

35 Ideo loquor verba ista et ostendo caritatem meam, ut reuertantur ad me, qui auersi sunt, et recognoscant me, creatorem suum, quem obliti sunt."

Caput 16 Verba Christi ad sponsam, quare ei magis loquitur quam aliis, ipsa melioribus, et de tribus a Christo sponse preceptis et de tribus prohibitis et de tribus permissis et de tribus consultis optimum documentum.

"

-M irantur multi, cur tecum loquor et non cum aliis, qui meliorem habent vitam et longiori tempore michi seruierunt. Quibus per exemplum respondeo:

2 Est dominus, qui habet plures vineas, et in pluribus terrarum locis, et uniuscuiusque vinee vinum sapit de terra illa, in qua plantatum est.

3 Cum vero vinum expressum fuerit, dominus vinearum quandoque bibit de vino mediocri et leuiori, et non de meliori.

4 Quod si forte aliquis videncium et astancium dixerit sic domino: 'Cur sic voluerit facere?', respondebit dominus, quia hoc vinum magis sapuit sibi et dulcius fuit tunc temporis.

5 Nec ideo dominus meliora vina effundit et contempnit, sed et ea ad honorem et utilitatem suam tempore congruo reseruat, unumquodque ad quod tunc est aptum.

6 Sic ego feci tibi. Ego multos habeo amicos, quorum vita dulcior est michi melle, delectabilior omni vino, lucidior in conspectu meo sole.

7 Attamen, quia michi sic placuit, elegi te in spiritum meum, non quia tu illis es melior aut eis comparanda vel meritis eorum dignior, sed quia sic volui, qui de insipientibus facio sapientes, de peccatoribus iustos, nec quia tecum talem graciam feci, ideo eos contempno.

8 Sed magis eos ad aliam meam utilitatem et honorem, prout tunc iusticia exiget, reseruabo.

9 Ideo humilia te in omnibus, et non turberis nisi de peccatis tuis! Dilige omnes, eciam qui te odire videntur et tibi detrahere, quia ipsi maiorem occasionem dant tibi ad coronam!

10 Tria precipio tibi facere. Tria precipio non facere. Tria permitto tibi facere. Tria consulo tibi facere.

11 Primo precipio tibi tria facere, scilicet nichil desiderare nisi Deum tuum, secundo abicere omnem superbiam et arroganciam, tercio odire in perpetuum carnis luxuriam.

12 Tria mando tibi non facere. Primo non diligere, scilicet verba vana et scurrilia, secundo excessum ciborum et aliarum rerum superfluitatem, tercio fugere mundi gaudium et leuitatem.

13 Tria permitto tibi facere. Primo moderatum sompnum ad habitudinem bonam, secundo temperatas vigilias ad corporis exercitacionem, tercio moderatum cibum ad corporis fortitudinem et sustentacionem.

14 Tria consulo tibi. Primo laborem in ieiuniis et operibus bonis, quibus promittitur regnum celorum, secundo ea, que habes, ad honorem Dei disponere; tercio consulo tibi cogitare duo continuo in corde tuo.

15 Primo, que feci pro te paciendo et moriendo pro te. Hec cogitacio excitat caritatem ad Deum. Secundo considera iusticiam meam et futurum iudicium! Hec incutit timorem in animo.

16 Quartum demum est, quod et precipio et mando et consulo et permitto. Hoc est obedire, ut teneris.

17 Hoc precipio, quia Deus tuus sum. Hoc mando, ut non aliter facias, quia Dominus tuus sum. Hoc permitto tibi, quia sponsus tuus sum. Hoc consulo, quia amicus tuus sum.

Caput 17 Verba Christi ad sponsam, qualiter deitas virtus veraciter est nuncupanda, et de multiplici supplantacione hominis per diabolum instigata et de multiplici remedio in hominis adiutorium per Christum addito et suppleto.

-

Filius Dei loquebatur ad sponsam dicens: "Credis tu firmiter, quod hoc, quod presbiter tenet in manibus, sit corpus Dei?"

2 Respondit illa: "Ego credo firmiter, quod, sicut verbum missum Marie factum est in ventre eius caro et sanguis, sic hoc, quod nunc video in manibus sacerdotis, credo esse verum Deum et hominem."

3 Cui respondit Dominus: "Ego sum idem, qui loquor tecum, eternaliter in deitate manens et in utero Virginis humanatus, non tamen amittendo deitatem.

4 Deitas mea merito potest vocari virtus, quia in ipsa sunt duo, scilicet potencia potentissima, a qua est omnis potencia, secundo sapiencia sapientissima, de qua et in qua est omnis sapiencia.

5 In ipsa quippe deitate omnia, quecumque sunt, racionabiliter et sapienter ordinata sunt.

6 Nam non est una titella in celo, que non est in ea et per eam constituta et preuisa.

7 Non unus athomus in terra, non una scintilla in inferno est, que eius constitucionem excedat et quod ab eius /se/ presciencia se possit occultare.

8 Numquid miraris, quare dixi 'unam titellam in celo'? Denique, sicut titella est perfeccio verbi glosati, sic verbum Dei perfeccio omnium et in honore omnium institutum.

9 Quare autem dixi 'unum athomum in terra', nisi quia omnia terrena transitoria sunt? Nec tamen illa, quantumcumque modica, disposicionem et prouidenciam Dei excedunt.

10 Quare autem dixi 'unam scintillam in inferno', nisi quia in inferno nichil est nisi inuidia?

11 Sicut enim scintilla procedit ab igne, sic ab immundis spiritibus procedit omnis malicia et inuidia, ut semper ipsi et eorum fautores habeant inuidiam, caritatem vero nullam.

12 Ergo, quia in Deo est perfecta sciencia et potencia, ideo unumquodque sic dispositum est, ut potencie Dei nichil preualeat, nec irracionabiliter aliquid causari potest factum, sed omnia racionabiliter facta sunt, sicut unicuique rei congruebat.

13 Deitas igitur, quia veraciter virtus nuncupari potest, virtutem suam maximam ostendit in creacione angelorum.

14 Creauit quippe eos sibi in honorem et sibi ipsis in delectacionem, ut caritatem haberent et obedienciam: caritatem, qua nichil diligerent nisi Deum, obedienciam, qua Deo in omnibus obedirent.

15 Contra hec duo quidam angelorum male errantes male mouerunt voluntatem suam. Verterunt quippe voluntatem suam directe contra Deum ita, quod virtus erat eis odiosa et ideo, quod erat Deo contrarium, eis erat carum.

16 Et ex isto inordinato motu meruerunt casum, non quod deitas eum ipsis creasset, sed quia ipsi ex inordinacione sciencie sue sibi ipsis procurauerunt eundem casum.

17 Cum ergo vidisset Deus in exercitu suo celesti diminucionem, ex proprio vicio ipsorum factam, fecit iterum deitas virtutem suam.

18 Nam creauit hominem cum corpore et anima. Eidem vero dedit duo bona, scilicet libertatem faciendi bona et omittendi mala, quia, cum plures angeli creari non deberent, iustum fuit, ut homo haberet libertatem ascendendi, si vellet, in dignitatem angelorum.

19 Anime eciam hominis Deus dedit duo bona, racionem scilicet discernendi contraria a contrariis et meliora ab optimis; secundo dedit fortitudinem in bono standi.

20 Cumque istam caritatem Dei ad hominem videret diabolus, cogitauit secum ex inuidia sic: 'Ecce Deus quoddam nouum fecit, quod in locum nostrum potest ascendere et pugnando vincere, quod nos negligenter reliquimus! Si poterimus illud supplantare et decipere, deficiet a pugna, et tunc ad tantam dignitatem non ascendet.'

21 Deinde excogitato consilio decepcionis deceperunt ex malicia sua primum hominem et in eum ex iusticia permissione mea preualuerunt.

22 Sed quomodo vel quando victus est homo? Utique, quando dimisit virtutem et fecit prohibitum, quando magis delectabat promissio serpentis quam obediencia mea.

23 Propter hanc igitur inobedienciam non debebat esse in celo, quia contempsit Deum, nec eciam in inferno, quia anima, succurrente racione, considerabat diligenter, quid fecit et assumpsit sibi contricionem pro commisso.

24 Propterea virtuosus Deus, considerans miseriam hominis, disposuit ei quasi unam custodiam et locum captiuitatis, ut in ea homo experiretur infirmitatem suam et lueret inobedienciam suam, donec mereretur ascendere ad dignitatem, quam amisit.

25 Hoc iterum perpendens diabolus voluit interficere animam hominis per ingratitudinem.

26 Et immittens stercus suum in animam sic obumbrabat intellectum eius, quod nec habebat Dei caritatem nec timorem.

27 Obliuiscebatur quippe iusticia Dei, et iudicium eius contemnebatur, et ideo non timebatur et dabatur obliuioni bonitas Dei et donum eius.

28 Et ideo tunc non diligebatur, sed sic obumbrata consciencia miserabiliter stabant homines et miserabilius ceciderunt.

29 Quamuis vero sic dispositus erat homo, non tamen adhuc defuit virtus Dei; immo ostendit misericordiam suam et iusticiam. Misericordiam, quando ostendit hominibus, scilicet Ade et aliis bonis, quod tempore diffinito optinerent auxilium, per quod feruor et dileccio ad Deum excitabatur.

30 Ostendit et iusticiam, scilicet in diluuio sub Noe, per quod timor Dei in cordibus infundebatur.

31 Post hec autem diabolus non destitit adhuc iterum inquietare hominem sed duabus maliciis aliis aggressus est eum.

32 Primo immisit ei perfidiam, secundo desperacionem.

33 Perfidiam, ne crederent homines verbo Dei et ut mirabilia eius fato deputarent.

34 Desperacionem vero, ne sperarent salutem et glorie amisse adepcionem.

35 Contra hec duo Deus virtuosus non destitit alia duo remedia opponere. Nam contra desperacionem dedit spem, nominans nomen Abrahe et promittens se de semine eius nasciturum, qui ad amissam hereditatem reduceret eum et eius sequaces.

36 Insuper et instituit prophetas, quibus modum redempcionis et loca et tempora passionis sue ostendit.

37 Contra secundum, scilicet contra perfidiam, loquebatur Deus Moysi et ostendit ei legem et voluntatem suam, et verba sua signis et operibus adimplebat.

38 Hiis impletis nec adhuc malicia diaboli destitit, sed hominem ad deteriora semper instigans immisit cordi eius alia duo: primo scilicet cogitare legem nimis intolerabilem et inquietari in eius obseruacione;

39 secundo immisit ei, quod quasi incredibile videretur et nimis difficile ad credendum, quod Deus ex caritate vellet mori et ex caritate tribulari.

40 Contra hec duo Deus iterum alia duo remedia dedit. Primo, ne homo inquietaretur in legis duricia, misit filium suum in virginis uterum; qui assumpta humanitate compleuit ea, que legis erant, et deinde ipsam legem mitigauit.

41 Contra secundum ostendit Deus virtutem maximam. Nam mortuus est Creator pro creatura, iustus pro impiis; tribulatus est innocens usque ad ultimum punctum, sicut per prophetas fuit prophetatum.

42 Nec adhuc cessauit nequicia diaboli, sed erexit se adhuc contra hominem alia duo immittendo.

43 Primo enim immisit cordi eius, ut verba mea haberentur pro derisione; secundo ut opera mea quasi darentur obliuioni.

44 Contra hec duo virtus Dei iterum incipit demonstrare alia duo remedia. Primo ut verba mea reducantur in honorem et opera mea ad imitacionem assumantur.

45 Ideo duxit te Deus in spiritum suum et ostendit per te voluntatem suam in terra amicis suis, specialiter propter duo.

46 Primo, ut misericordia Dei ostendatur, qua reuocari addiscant homines ad memoriam caritatis et passionis Dei; secundo, ut iusticia Dei attendatur et seueritas iudicii mei timeatur.

47 Propterea dic isti, ut, quia misericordia mea iam venit, proferat eam in lucem, ut discant homines querere misericordiam et de iudicio sibi precauere!

48 Insuper dic ei, quod, licet verba mea scripta sunt, tamen prius annunciari debent et sic venire in opera, sicut per exemplum intelligere poteris.

49 Cum Moyses accepturus esset legem, preparata erat virga et dolate tabule. Non tamen fecit miracula cum virga, antequam necessitas esset et tempus requirebat.

50 Veniente vero tempore acceptabili, tunc ostensa sunt miracula et verba mea operibus declarata.

51 Similiter et, veniente noua lege, primo corpus meum crescebat et proficiebat ad etatem debitam, deinde verba audiebantur.

52 Attamen, licet verba audiebantur, non tamen habebant in se vim et fortitudinem, antequam venerunt opera. Nec complecionem habebant, antequam per passionem compleui omnia, que de me erant prophetata.

53 Sic eciam nunc est. Nam licet verba caritatis mee scripta sunt et portari debent in mundus, non tamen vim habere poterunt, antequam in lucem plenariam venerint."

Caput 18 De tribus mirabilibus, que Christus fecit cum sponsa, et quomodo visio angelorum propter pulchritudinem et visio demonum propter turpitudinem est intolerabilis in sua essencia et quare dignatus est Christus talem viduam hospitari.

"

-T ria mirabilia tecum feci. Vides enim spiritualibus oculis, tu eciam audis spiritualibus auribus, tu sentis corporali manu spiritum meum in tuo viuenti pectore.

2 Visio, quam vides, non tibi videtur, sicut est. Si enim videres spiritualem pulchritudinem angelorum et animarum sanctarum, corpus tuum non sufficeret videre sed rumperetur quasi vas corruptum et putridum propter gaudium anime ex visione.

3 Si autem videres demones, sicut sunt, aut viueres cum nimio dolore aut morereris per subitaneam mortem propter terribilem visionem eorum.

4 Ideo videntur tibi spiritualia quasi corporalia. Angeli et anime videntur tibi in similitudine hominum, qui habent vitam et animam, quia angeli viuunt cum spiritu suo.

5 Demones videntur tibi in forma, que est ad mortem et mortalis, ut in forma animalium vel aliarum creaturarum.

6 Illa enim habent mortalem spiritum, quia moriente carne moritur spiritus. Diaboli autem non moriuntur in spiritu; sine fine enim moriuntur et sine fine viuunt.

7 Spiritualia vero verba cum similitudine tibi dicuntur; spiritus enim tuus aliter non potest capere.

8 Inter omnia autem est istud mirabilius, quod spiritus meus in corde tuo sentitur moueri."

9 Tunc illa respondit: "O Domine mi et filius Virginis, quare dignatus es tu tam vilem viduam hospitari, que sum pauper in omnibus bonis operibus et modica in consciencie intellectu et consumpta in omni peccato longiturnitate temporis?"

10 Cui ille respondit: "Ego habeo tria. Primo ego possum pauperem ditare, insipientem et modici intellectus facere sufficientem et intelligentem.

11 Ego sufficio eciam antiquum renouare ad iuuentutem. Sicut enim Fenix comportat in vallem stipulas siccas, inter quas comportat stipulas unius arboris, que exterius est sicca ex natura et intus calida, in quam primo venit calor radii solis et incenditur, deinde ex ipsa omnes stipule accenduntur, sic oportet te congregare virtutes, quibus a peccatis renouari possis.

12 Inter quas unum lignum habere debes, quod interius est calidum et exterius siccum, idest cor, quod purum sit et siccatum exterius ab omni mundi delectacione et interius plenum omni caritate, ut nichil velis, nichil desideres nisi me.

13 Tunc in hoc primo veniet ignis caritatis mee, et sic incenderis omnibus virtutibus, in quibus concremata et a peccatis purgata resurges quasi auis renouata, deposita pelle delectacionis."

Caput 19 Verba Christi ad sponsam, qualiter Deus loquitur amicis suis per suos predicatores et per tribulaciones, et quomodo Christus per apum possessorem et Ecclesia per alueolum et Christiani per apes designantur, et qualiter mali Christiani inter bonos permittuntur viuere.

"

-E go sum Deus tuus. Spiritus meus introduxit te audire et videre et sentire: audire verba mea, videre similitudines, sentire spiritum meum cum gaudio et deuocione anime.

2 In me est omnis misericordia cum iusticia et in iusticia misericordia. Ego sum sicut ille, qui videt amicos suos cadere a se in viam, ubi chaos horrendum est, de quo impossibile est consurgere.

3 Quibus amicis loquor per eos, qui habent intelligenciam Scripture. Loquor per flagella, precaueo eos de periculo eorum.

4 Sed ipsi econtra vadunt in inuium non curantes de verbis meis. Verba mea non sunt nisi quasi unum verbum. Hoc est: 'Conuertere, peccator, ad me!

5 Vadis enim periculose, quia insidie sunt in via et pro tenebris cordis tui a te, quales sunt, absconduntur.'

6 Hoc verbum meum contempnitur. Hec misericordia mea negligitur.

7 Verumptamen, quamuis sic misericors sum, quod eos peccantes moneo, tamen ita sum iustus, quod, eciam si omnes angeli traherent eos, non possent conuerti, nisi ipsimet mouerint voluntatem suam ad bonum.

8 Si vero ipsi voluntatem ad me verterint et affectu in me consenserint, non omnes demones eos retinere possunt.

9 Est vermis quidam, qui dicitur apis, in possessione domini sui. Que apes regi suo, idest asilo, triplicem reuerenciam exhibent et ab eo triplicem virtutem habent.

10 Primo apes portant ad regem suum omnem dulcedinem, quam possunt acquirere.

11 Secundo stant ad nutum eius et exeunt, et, quocumque volant et quocumque processerint, semper caritas et amor earum est ad regem.

12 Tercio sequuntur eum et stabiliter ei inherendo obsequuntur.

13 Pro hiis tribus apes habent a rege suo triplex bonum. Primo ex voce eius habent certum tempus exeundi et laborandi.

14 Secundo habent ab eo regimen et mutuam caritatem. Ex eius quippe presencia et principatu et ex eius caritate, quam ipse habet ad eas et ipse ad eum, unaqueque coniungitur caritate cum alia, unaqueque de alia et ex alterius profectu gratulatur.

15 Tercio ex caritate mutua et gaudio capitis sui fructifere fiunt. Sicut enim pisces in mari colludendo emittunt oua sua, que cadencia in mari fructificant, sic apes ex mutua caritate et dileccione capitis sui et gaudio fructifere fiunt.

16 Ex quarum caritate mirabili et virtute mea progreditur quoddam semen quasi mortuum, et bonitate mea habebit vitam.

17 Dominus vero, idest possessor apum, sollicitus de eis loquitur seruo suo: 'Serue', inquit, 'meus, michi videtur, quod apes mee quedam infirme sunt et nichil volantes.'

18 Respondit seruus: 'Huius infirmitatis non habeo intelligenciam, sed, si sic est, quero, quomodo hoc possum scire.'

19 Respondit dominus: 'Ex tribus signis harum infirmitatem seu defectum colligere poteris.

20 Primo, quia inualide sunt et desides in volatu, et hoc prouenit, quia amiserunt regem suum, a quo solacium et firmitatem deberent habuisse.

21 Secundo, quia incertis et indispositis exeunt horis, et hoc est, quia de voce capitis nullum habent signum.

22 Tercio, quia nullam caritatem habent ad alueolum, ideo vacue redeunt saciantes se et nichil dulcedinis, unde in futurum viuant, reportantes.

23 Apes vero, que sunt sane et habiles, sunt stabiles in volatu et fortes. Tempus exeundi et redeundi habent debitum, reportantes ceram ad construendum loca sua, mel vero ad fruendum.'

24 Tunc respondit seruus domino: 'Si ergo inutiles sunt et infirme, cur diucius pateris eas et non interficientur?'

25 Respondit dominus: 'Ego permitto eas viuere triplici de causa, quia triplex ferunt comodum, sed non virtute sua.

26 Primo occupant loca preparata, ne venientes bruci occupent loca vacua conturbando alias bonas apes.

27 Secundo, ut alie apes fructifere fiant ex malarum apum malicia fructuosiores et solliciciores in laborando.

28 Quando enim fructifere apes vident infructuosas et malas apes laborare ad cupiditatis proprie solam replecionem, tanto fiunt in congregando ad regem suum solliciciores, quo malas viderint ad solam cupiditatem feruenciores.

29 Tercio valent bonis apibus ad mutuam defensionem.

30 Est enim vermis quidam, solitus comedere apes; quem apes intelligentes venire omnes communiter odiunt eum et, licet male apes impugnant et odiunt eum propter inuidiam et pro vita sua tuenda, bone vero ex caritate et iusticia, mutuo tamen ad expugnacionem vermis laborant bone apes et male.

31 Alioquin si omnes apes male subtracte essent, bone vero sole remanerent, cicius in eas vermis, quia pauciores essent, preualeret. Et ideo', inquit dominus, 'suffero apes inutiles.

32 Verumptamen cum autumpnus veniet, prouidebo apibus bonis et separabo eas a malis, que, si modo extra alueolum relinquerentur, morerentur frigore.

33 Si vero intra fuerint et non congregauerint, fame periclitabuntur, quia neglexerunt congregare, cum potuerunt.

34 Ego Dominus, creator omnium, ego sum possessor et dominus apum istarum.

35 Ego ex intima caritate et sanguine meo fundaui michi alueolum apum, idest sanctam Ecclesiam, in qua Christiani per unitatem fidei et mutue dileccionis congregari deberent et morari.

36 Horum loca sunt eorum corda, in quibus dulcedo cogitacionum bonarum et affeccionum habitare deberet;

37 que trahi deberet ex consideracione caritatis mee in creando et ex redempcione mea et paciencia in supportando et ex misericordia mea in reuocando seu renouando.

38 In hoc alueolo, scilicet sancta Ecclesia, duo sunt genera hominum tamquam duo genera apum.

39 Primi sunt mali Christiani, qui non congregant michi sed sibi ipsis; qui vacui redeunt et nesciunt caput, quia stimulum habent pro dulcedine, cupiditatem pro caritate.

40 Bone vero apes boni Christiani sunt. Hii exhibent michi triplicem reuerenciam.

41 Primo habent me pro suo capite et domino, offerentes michi mel dulcedinis, idest opera caritatis, que michi sunt suauiora et sibi ipsis utiliora.

42 Secundo stant ad voluntatem meam, horum voluntas est secundum voluntatem meam, cogitacio tota ad meam passionem, operacio tota ad meum honorem.

43 Tercio sequuntur me, idest obediunt michi in omnibus, ubicumque fuerint, siue extra, siue intra, siue in tribulacione, siue in leticia, semper cor eorum est cum corde meo.

44 Ideo triplicem virtutem habent a me.

45 Primo ex voce virtutis et inspiracionis mee tempus debitum et certum habent, scilicet noctem tempore noctis et lucem tempore lucis.

46 Necnon et noctem mutant in lucem, idest gaudium mundi in eternum gaudium, et casurum gaudium in perpetuam felicitatem.

47 Hii in omnibus sunt racionabiles, quia presentibus utuntur ad necessitatem, stabiles in aduersitatibus, cauti in prosperitate, moderati in cura carnis, solliciti et circumspecti in agendis.

48 Secundo sicut bone apes mutuam habent caritatem, ita et ipsi omnes unum cor habent ad me et proximum diligunt tamquam se, me autem super omnia et super se ipsos.

49 Tercio fiunt a me fructiferi. Quid vero est fructificare nisi Spiritum meum sanctum habere et eo impleri?

50 Quicumque enim eum non habet et qui eius caret dulcedine, infructuosus est et inutilis; ipse cadit et annichilatur.

51 Spiritus vero sanctus accendit illum, quem inhabitat, caritate diuina, aperit intelligencie sensum, extirpat superbiam et incontinenciam, excitat mentem ad Dei honorem mundique contemptum.

52 Hunc spiritum apes infructifere nesciunt, et ideo contemnunt regimen, refugiunt unitatem et caritatis societatem.

53 Vacue sunt in bonis operibus, mutant lucem in tenebras, consolacionem in luctum, gaudium in dolorem.

54 Verumptamen propter tria pacior eas viuere.

55 Primo, ne in spacia preparata ingrediantur bruci, idest infideles. Si enim mali homines insimul subtraherentur, pauci remanerent boni, propter quorum paucitatem infideles, quia plures sunt, ingrederentur ad eos et cohabitantes eis nimium molestarent.

56 Secundo tolerantur ad bonorum probacionem. Ex malicia quippe malorum probatur bonorum constancia. Nam in aduersitate ostenditur, quantum quisque paciens est, in prosperitate vero, quantum quisque constans est et moderatus.

57 Quia ergo vicia quandoque subrepunt iustis et virtutes frequenter extollunt, ideo permittuntur mali viuere cum bonis, ne boni dissouluantur nimia leticia vel dormitent accidia et ut frequenter habeant ad Deum oculos.

58 Ubi enim minor est pugna, minor datur et merces.

59 Tercio tolerantur ad auxilium, ne gentiles vel inimici alii infideles noceant sed timeant eo magis, quo plures fuerint, qui videntur boni.

60 Et sicut boni resistunt malis ex iusticia cum diuina caritate, sic et mali pro sola vita tuenda et ira Dei vitanda.

61 Et sic omnes mali et boni adiuuant se inuicem, ut mali propter bonos supportentur, boni vero propter maliciam malorum sublimius coronentur.

62 Custodes vero apum hii sunt prelati ecclesiarum et principes terre, boni siue mali.

63 Ad bonos vero custodes loquor, quos et ego, Deus et custos eorum, ammoneo, ut custodiant apes meas.

64 Considerent enim exitum earum et ingressum. Attendant, si fuerint infirme vel sane.

65 Quod si forte discernere nesciunt, ecce tribus signis dico eis, quomodo cognoscant!

66 Hee apes inutiles sunt, que sunt segnes in volatu, indisposite tempore, vacue in apportacione dulcedinis.

67 Segnes in volatu sunt illi, qui plus curant de temporalibus quam eternis, plus timent mortem corporis quam anime, qui sic loquitur secum dicens:

68 'Cur debeo habere inquietudinem, cum possim habere quietem? Cur debeo me dare morti, cum possum viuere?' Non considerantes miseri, quod ego, rex glorie potentissimus, assumpsi in me impotenciam.

69 Sum eciam quietissimus et ipsa vera quies, et tamen assumpsi pro eis inquietudinem, quos et morte mea liberaui.

70 Illi vero indispositi sunt tempore, quorum affectus querit terrena, quorum locucio ad scurrilia, quorum opus ad propriam utilitatem, quorum tempus tale est, quale querit corpus.

71 Illi autem caritatem non habent ad alueolum nec congregant dulcedinem, quia opera quedam faciunt michi bona, sed ex timore supplicii.

72 Qui, licet opera quedam pietatis habent, non tamen relinquunt propriam voluntatem et peccatum.

73 Qui sic habere volunt Deum, ut tamen nec mundum relinquant nec aliquem defectum et turbacionem paciantur.

74 Isti tales vacuis pedibus currunt in domum, quia currunt, sed indiscrete, volant, sed non caritate debita.

75 Propterea, cum autumpnus venerit, idest tempus separacionis, apes inutiles separabuntur a bonis, que pro amore sui et cupiditate fame eterna cruciabuntur.

76 Pro contemptu vero Dei et tedio boni nimio frigore dissoluentur, sed non consumentur.

77 Verumptamen amici mei de triplici malicia malarum apum sibi cauere debent.

78 Primo, ne putredo earum veniat in aures eorum, quia venenate sunt. Ablato quippe melle, vacue sunt a dulcedine, pro qua habundant amaritudine venenata.

79 Secundo caueant pupille oculorum suorum pro alis earum, quia acutissime sunt quasi acus.

80 Tercio seruent corpus suum, ne nudum sit pro caudis earum. Habent enim aculeos, quibus amare nimis pungunt.

81 Quid autem ista significent, sapientes sciunt exponere, qui mores earum attendunt et affectum.

82 Qui vero nesciunt intelligere, timeant periculum, fugiant consorcium earum et exempla. Alioquin addiscent experiendo, que non nouerunt audiendo."

83 Deinde loquebatur mater: "Benedictus sis tu, fili mi, que es et qui eras et eternaliter eris! Misericordia tua dulcis est et iusticia tua magna.

84 Michi videtur, fili mi, per similitudinem loquendo, quod nunc sic tecum est, quasi quod quedam nubes ascenderet in celum, hanc vero precederet lenis aer.

85 In nube autem apparuit quasi quoddam tenebrosum, sed, qui erat extra domum, senciens lenitatem aeris, eleuauit oculos et vidit nubem tenebrosam, et considerans secum ait:

86 'Obscuritas istius nubis videtur michi significare futuram pluuiam.' Et mox sano usus consilio festinauit in latibulum, a pluuia se abscondens.

87 Alii vero, qui erant ceci vel qui forte non curabant, paruipendentes lenitatem aeris nec formidantes obscuritatem nubis, experiebantur hoc, quod nubes significabat.

88 Que quidem nubes, crescens per totum celum, venit cum maxima commocione et igne impetuoso tamque forti, quod ad commocionem eius exibat vita. Ad ignem vero omnia consumebantur interiora hominis et exteriora, ita quod nichil remaneret.

89 Hec nubes, fili mi, verba tua sunt, que multis tenebrosa videntur et incredibilia, quia non multociens audita, quia idiotis ministrata nec signis declarata.

90 Hec verba precedit peticio mea et misericordia tua, qua misereris omnibus et allicis quasi mater omnes ad te.

91 Hec misericordia lenis est quasi aer lenissimus in paciencia et sufferencia, calida est in caritate, qua prouocantes te ad iram mones ad misericordiam et offers contemptoribus pietatem.

92 Ergo omnes, quia audierint verba hec, eleuent oculos, et videbunt in intelligencia, unde processerint verba. Inquirant, si sonuerunt misericordiam et humilitatem.

93 Attendant, si sonant presencia an futura, veritatem an falsitatem; et si vera inuenerint, fugiant ad latibulum, idest ad veram humilitatem cum diuina caritate.

94 Nam cum iusticia venerit, tunc pre timore separabitur anima a corpore. Animam vero claudet in se ignis et ardebit interius et exterius.

95 Ardebit quidem, sed non consumetur. Propterea ego, regina misericordie, clamo ad habitatores mundi, eleuent oculos et videant misericordiam.

96 Ego moneo et rogo quasi mater, consulo quasi domina.

97 Cum enim venerit iusticia, impossibile erit resistere. Ergo credite firmiter et respicite, probate in consciencia veritatem, mutate voluntatem, et tunc, qui ostenderit verba caritatis, ostendet et opera et signa caritatis!"

98 Deinde Filius michi loquebatur dicens: "Ostendi tibi supra de apibus, quod habent triplex bonum de apiastro suo. Dico tibi nunc, quod tales apes deberent esse illi cruciferi, quos in illis finibus terrarum Christianorum posui.

99 Sed iam ipsi pugnant contra me. Nam de animabus non curant, non compaciuntur corporibus conuersorum ad fidem catholicam et ad me de errore.

100 Opprimunt enim eos laboribus, priuant libertatibus, in fide non instruunt eos, sacramentis priuant et cum maiori dolore mittunt eos ad infernum quam si starent in suo assueto paganismo.

101 Nec eciam pugnant nisi ut dilatent superbiam suam et augeant cupiditatem suam. Ideo veniet eis tempus, quo confringentur dentes eorum, manus dextra mutilabitur, et subneruabitur dexter pes eorum, ut viuant et se ipsos cognoscant."

Caput 20 Verba querimonie Dei de tribus, que nunc per mundum transeunt, et qualiter Deus elegit tres status ab inicio, scilicet clericorum, defensorum et laboratorum, et de pena hominibus ingratis parata et de gloria gratis illata et concessa hominibus.

-

Videbatur exercitus celestis magnus, ad quem Dominus locutus est dicens: "Licet omnia videtis et scitis in me, tamen, quia michi sic placet, conqueror coram vobis de tribus.

2 Primo, quod apiaria illa suauissima, que in celo ab eterno edificata sunt, de quibus apes ille inutiles exierunt, vacua sunt.

3 Secundo, quod abyssus illa insaciabilis, cui non lapides, non arbores resistunt, semper aperta est, in quam anime descendunt sicut nix de celo in terram.

4 Et sicut a facie solis nix dissoluitur in aquam, sic anime ad magnitudinem supplicii dissoluentur ab omni bono et renouantur ad omnem penam.

5 Tercio conqueror, quod pauci sunt, qui attendunt vacuitatem locorum, de quibus preuaricati sunt angeli mali, et animarum casum. Ideo merito conqueror.

6 Ego enim ab inicio elegi tres viros, per quos intelligo triplicem statum in mundo.

7 Primo elegi clericum, qui clamaret voluntatem meam voce et ostenderet opere.

8 Secundo defensorem elegi, qui amicos meos defenderet vita sua et paratus esset pro me ad omnem laborem.

9 Tercio elegi laboratorem, qui laboraret manibus suis, ut pasceret corpora labore suo.

10 Primus, scilicet clericus, nunc factus est leprosus et mutus, quia omnis, qui querit in clerico videre pulchritudinem morum et virtutum, recurrit retro, turbatur visu, et abhorret accedere ad eum propter lepram superbie et cupiditatis sue.

11 Si vero querit eum audire, mutus factus est ipse clericus a laude mea et garrulus ad laudem propriam.

12 Quomodo ergo tunc aperietur via ad tantam suauitatem acquirendam, si ille debilis est, qui deberet precedere? Et si ille mutus est, qui deberet clamare, quomodo tunc audietur suauitas illa celestis?

13 Secundus, scilicet defensor, trepidat in corde, vacuus est manibus, quia trepidat pro scandalo mundi et amissione honoris eius.

14 Vacuus est manibus, quia nulla diuina opera facit, sed omnia, que facit, facit pro mundo.

15 Quis ergo tunc defendet populum meum, si ille, qui caput deberet esse, timet?

16 Tercius est velut asinus, qui caput inclinat ad terram et stat quatuor pedibus iunctis simul.

17 Vere sicut asinus est populus, qui nulla desiderat nisi terrena, qui negligit celestia et querit caduca. Ipse quasi quatuor pedes habet, quia modicam habet fidem et vacuam spem, tercio nulla opera bona, quarto voluntatem completam ad peccatum.

18 Inde os gule et cupiditati semper apertum stat. Ecce, amici mei, quomodo per tales potest abyssus illa insaciabilis minui, quomodo fauus poterit impleri?"

19 Tunc respondit mater Dei: "Benedictus sis tu, fili mi! Querimonia tua iusta est. Ego et amici tui non habemus ad te pro humano genere aliquam excusacionem nisi unum verbum, in quo saluari potest.

20 Hoc est: 'Miserere, Iesu Christe, fili Dei viui!' Hoc ego clamo, hoc et amici tui."

21 Respondit filius: "Verba tua sunt suauia in auribus meis, sapiunt delectabiliter in ore, intrant cum caritate in cor.

22 Ego habeo unum clericum et unum defensorem et unum rusticum.

23 Primus est delectabilis sicut sponsa, quam sponsus honestissimus cum diuina caritate toto desiderio desiderat. Huius vox erit sicut vox, que ex clamore et collocucione resultat in siluis.

24 Secundus erit paratus dare vitam suam pro me, non timebit mundi obprobrium. Hunc ego armabo armis Spiritus sancti.

25 Tercius habebit tam firmam fidem, quod dicet sic: 'Tam firmiter credo, quod quasi videam, que credo. Spero eciam omnia, que promiserat Deus.'

26 Voluntatem habebit faciendi bona et proficiendi in bono et omittere mala.

27 In os primi hominis dictorum trium ponam tria verba, que clamabit.

28 Primo clamabit: 'Qui habet fidem, faciat opere, que credit!' Secundo: 'Qui sperat firmiter, stabilis sit in omni bono.' Tercio: 'Qui diligit perfecte et caritatiue, desideret feruenter videre, que diligit!'

29 Secundus erit quasi leo fortis in laborando, in inisidiis precauendis sollicitus et stabilis in perseuerando.

30 Tercius erit sapiens sicut serpens, qui stabit in cauda et caput leuabit ad celum.

31 Isti complebunt voluntatem meam. Hos sequentur alii. Et licet tres nomino, et per eos tamen plures intelligo."

32 Deinde loquebatur ad sponsam dicens: "Sta stabilis! Noli sollicitari de mundo, non de obprobrio, quia, qui omnia obprobria audiui, ego sum Deus tuus et Dominus."

Caput 21 Verba Virginis gloriose ad filiam de modo Christum de cruce deponendi et de suis amaritudine et dulcedine in Filii passione et qualiter anima per virginem et amor Dei et mundi per duos iuuenes designantur et de condicionibus, quas anima debet habere tamquam virgo.

- Maria loquebatur: "Quinque cogitare debes, filia mea.

2 Primo, quod omnia membra filii mei in morte diriguerunt et frigescebant, et sanguis, qui de vulneribus eius in passione effluxit, membris omnibus adhesit coagulatus.

3 Secundo, quod in corde punctus erat tam amare et immisericorditer, quod pungens non destitit, donec lancea attigit costam et ambe partes cordis essent in lancea.

4 Tercio cogita, quomodo deponebatur de cruce! Hii duo, qui deponebant eum de cruce, tres applicabant scalas: una protendebatur ad pedes, secunda subtus ascellas et ad brachia, tercia ad meditatem corporis.

5 Primus ascendit et tenebat eum per medium. Secundus, ascendens per aliam scalam, excussit primo unum clauum de uno brachio, deinde applicata scala excussit clauum alterius manus.

6 Qui quidem claui longe ultra stipitem crucis protendebantur.

7 Descendente igitur illo, qui sustentabat onus corporis, paulatim et modice, prout poterat, ille alius ascendit scalam, que tendebatur ad pedes, et excussit clauos de pedibus.

8 Cumque appropinquaret ad terram, unus eorum tenuit corpus per caput, alius per pedes. Ego vero, que mater eram, tenui per medium.

9 Et sic nos tres portauimus eum ad quandam petram, que in lintheo mundo per me operta erat, in quo obuoluimus corpus. Sed non consui lintheum. Sciebam enim pro certo, quod non in tumulo putresceret.

10 Postea Maria Magdalena et alie sancte mulieres venerunt, necnon et angeli sancti, multi quasi athomi solis, affuerunt, obesequium exhibentes creatori suo.

11 Qualem autem tristiciam tunc temporis habui, non est, qui valeat dicere. Eram enim sicut mulier pariens, cuius omnia membra post partum tremula sunt.

12 Que, licet pre dolore vix respirare possit, tamen gaudet interius, quantum potest, eo quod scit filium suum natum in eandem miseriam, de qua exiuit, numquam rediturum.

13 Sic ego, licet ex morte filii mei eram incomparabiliter tristis, tamen, quia sciui filium meum non amplius moriturum sed in eternum victurum, gaudebam in anima mea. Et sic cum tristicia mea quedam leticia miscebatur.

14 Vere dicere possim, quod sepulto filio meo quasi duo corda in uno sepulchro fuerunt. Numquid non dicitur: 'Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.'? Sic in sepulchro filii mei semper cogitacio et cor meum versabatur."

15 Deinde adiciens mater Dei dixit: "Dicam tibi de illo tali per modum exempli, quomodo et in quo statu positus erat et quomodo nunc constitutus est.

16 Quasi quod quedam virgo cuidam desponsata esset et ante ipsam duo iuuenes starent, quorum unus a virgine vocatus dixit ei:

17 'Consulo tibi, ne credas ei, quem desponsasti. Ipse enim rigidus est in operibus suis, tardus in remuneracione, auarus in donis.

18 Crede ergo magis michi et verbis, que tibi dico, et monstrabo tibi alium, qui non est durus sed lenis in omnibus, qui dat tibi statim, quod desideras, qui dat eciam tibi copiose, que placent et delectant.'

19 Quibus auditis virgo cogitans secum respondit: 'Verba tua sunt dulcia ad audiendum. Tu personaliter lenis es et pulcher ad senciendum. Consultum credo verba tua sequi.'

20 Et cum extraheret anulum de digito, ut porrigeret iuueni, vidit superius unam scripturam, in qua erant tria verba.

21 Primum erat: 'Cum veneris in cacumen arboris, caue, ne apprehendas aridum ramum arboris ad sustentandum te, ne forte cadas!'

22 Secundum verbum erat: 'Caue, ne recipias consilium ab inimico!'

23 Tercium erat: 'Non ponas cor tuum inter dentes leonis!'

24 Cumque virgo videret hec, retraxit manum et retinuit anulum cogitans secum sic: 'Hec tria, que video, forte notant, quod iste, qui me in sponsam habere cupit, non est fidelis.

25 Michi videtur, quod verba sua sunt vana et plenus est odio et interficiet me.'

26 Et cum sic cogitaret, iterum respexit et vidit aliam scripturam, in qua eciam erant tria verba. Primum erat: 'Da ei, qui tibi dedit!' Secundum verbum erat: 'Da sanguinem pro sanguine!' Tercium erat: 'Non alienes possessori, quod suum proprium est!'

27 Quibus visis et auditis cogitauit iterum sic virgo: 'Prima tria verba informant me, quomodo fugiam mortem, sequencia tria, quomodo optineam vitam. Ergo iustum est, ut magis sequar verba vite.'

28 Tunc virgo sapienti usa consilio vocauit ad se seruum illius, qui eam primo desposauit, et eo appropinquante ille, qui eam decipere voluit, se ab eis elongauit.

29 Talis est anima illius desponsata Deo suo.

30 Duo iuuenes, qui ante eam stabant, sunt amicicia Dei et amicicia mundi. Nam amici mundi magis et vicinius appropinquant ei usque nunc.

31 Qui loquebantur ei de diuiciis et honore mundi, ad quos pene extendisset anulum amoris sui et eis in omnibus consensisset.

32 Sed succurrente gracia filii mei vidit scripturam quandam, idest audiuit misericordie eius verba, in quibus intellexit tria.

33 Primo, quod caueret sibi, ne, dum alcius ascenderet et rebus casuris inniteretur, grauior ei casus immineret. Secundo intellexit nichil esse in mundo nisi dolorem et sollicitudinem. Tercio, quod mala est diaboli retribucio.

34 Deinde aliam scripturam vidit, scilicet audiuit verba eius consolatoria.

35 Primo, ut daret sua Deo, a quo habet omnia. Secundo, ut redderet ei seruicium corporis sui, qui sanguinem suum fudit pro eo. Tercio, ut non alienaret animam suam a Deo suo, qui eam creauit et redemit.

36 Istis auditis et diligenter consideratis appropinquant ei nunc serui Dei et placent, et elongant se ab eo serui mundi.

37 Sed nunc anima eius est quasi virgo, que de brachio sponsi sui nouiter surrexit, que tenetur habere tria.

38 Primo vestes decoras, ne forte derideatur a famulis regis, si in vestibus deprehenditur aliqua deformitas.

39 Secundo debet esse morigerata iuxta voluntatem sponsi, ne, si aliquid in actibus suis inueniatur inhonestum, dehonestetur sponsus propter eam.

40 Tercio debet esse mundissima, ut sponsus non inueniat in ea unam maculam, pro qua contempni et repudiari possit.

41 Deinde habeat ductores ad cubiculum sponsi sui, ne forte in ambitibus vel in subtili aditu errare contingat.

42 Qui vero ductor esse debet, duo habeat: primo, ut videatur a sequente; secundo, ut audiatur, quid docet et quo itur.

43 Ille autem, qui sequitur aliquem precedentem, tria tenetur habere: primo, ut non sit segnis et piger in sequendo; secundo, ut non abscondat se a precedente; tercio, ut diligencius attendat et consideret vestigia precessoris et eum sollicite sequatur.

44 Ergo anima eius ut ad cubiculum sponsi perueniat, necesse est, ut a ductore ducatur, qui eam ad sponsum suum, Deum, feliciter perducat.

Caput 22 Verba doctrine Virginis gloriose ad filiam de spirituali et temporali sapiencia et, quam ipsarum quis debeat imitari et qualiter spiritualis sapiencia post paucos labores ducit hominem ad perpetuam consolacionem, temporalis vero ad eternam dampnacionem.

-

Maria loquebatur: "Scribitur, quod 'qui vult sapiens esse, addiscat sapienciam a sapiente'.

2 Unde per exemplum dico tibi, quasi esset unus, qui volens addiscere sapienciam vidit duos magistros ante se stare, ad quos ait:

3 'Libentissime addiscerem sapienciam, si scirem, quo me duceret, qualem haberet utilitatem et qualem finem.'

4 Respondit alter magistrorum: 'Si meam sapienciam sequi volueris, ducet te in altissimum montem, sed in via duricia lapidum est sub pedibus, difficultas et preruptum est in ascensu.

5 Si laboraueris in ista sapiencia, habebis, quod exterius est tenebrosum sed intus fulgidum. Si tenueris eam firmiter, habebis, quod vis.

6 Sed quasi circulus circumuoluitur et attrahet te sibi magis ac magis, dulciter ac dulcius, donec leticia ab omni parte tempore suo perfundaris.'

7 Secundus magister ait: 'Si sapienciam meam secutus fueris, ducet te in vallem floridam et ex omni terre fructu amenam.

8 Mollicia est in via sub pedibus et in descensu modicus labor.

9 Si perstiteris in ista sapiencia, habebis, quod extra est fulgidum, sed cum frui eo volueris, fugiet a te. Habebis eciam, quod non durat sed statim finitur.

10 Et cum liber perlectus fuerit, simul et liber et lectura annichilatur et vacuus relinqueris.'

11 Quibus auditis cogitabat ille secum: 'Audio hic duo mirabilia.

12 Si ascendero in montem, debilitantur pedes et grauatur dorsum. Si vero optinuero, quod extra est obscurum, quid michi prodest?

13 Si autem laborauero in eo, quod nullum habebit finem, quando tunc erit consolacio?

14 Alter quoque magister promittit, quod fulgidum est extra sed non mansurum, sapienciam cum lectura finituram. Que ergo michi in istis utilitas, si carent stabilitate?'

15 Cumque si cogitabat in animo, affuit ex improuiso quidam homo inter duos magistros et ait:

16 'Licet mons altus est et difficilis est in ascensu, tamen supra montem nubes est lucida, et qua habebis refrigerium.

17 Si autem, quod promittitur, exterius est tenebrosum, frangi quidem potest, et sic optinebis aurum, quod intus latet, quod cum leticia eternaliter poteris possidere.'

18 Duo isti magistri duplex est sapiencia, spiritualis videlicet et carnalis. Spiritualis est voluntatem propriam Deo relinquere et toto desiderio et opere in celestia suspirare.

19 Non enim veraciter sapiencia dici potest, nisi cum verbis concordat opus.

20 Hec sapiencia ducit ad vitam beatam. Sed ista sapiencia est petrosa in perueniendo et prerupta in ascendendo. Durum quippe est et petrosum videtur affeccionibus suis resistere.

21 Preruptum est consueta delectabilia calcare, mundi honorem non amare.

22 Quamuis autem sic difficile est, attamen quicumque cogitat secum, quia tempus breue est et mundus finiturus, animumque constanter firmauerit ad Deum, huic supra montem apparebit nubes, idest consolacio Spiritus sancti.

23 Eius denique erit dignus consolacione, qui non alium consolatorem querit nisi Deum. Quomodo enim incepissent tam ardua et amara omnes electi Dei, nisi bone voluntati hominis tamquam instrumento bono cooperatus fuisset spiritus Dei?

24 Hunc autem spiritum adduxit eis voluntas bona, inuitauit diuina caritas, quam habebant ad Deum, quia laborabant voluntate et affectu, donec opere fiebant fortes.

25 Adepta vero consolacione spiritus, optinebatur et mox aurum diuine delectacionis et caritatis, qua non solum paciebantur multa contraria sed in paciendo considerata retribucione delectabantur.

26 Hec delectacio videtur mundi amatoribus tenebrosa, quia diligunt tenebras; Dei vero amatoribus lucidior est sole et fulgencior auro, quia frangunt tenebras viciorum et ascendunt in montem paciencie, contemplantes nubem consolacionis, que non finitur sed incipit in presenti et quasi circulus circumuoluitur, donec venerit ad perfeccionem.

27 Mundi vero sapiencia ducit ad vallem huius miserie, que florida videtur in habundancia rerum, amena in honoribus, mollis in voluptate.

28 Ista sapiencia cicius finietur nec aliquid plus utilitatis habet nisi quod solummodo videbat et audiebat.

29 Ergo, filia mea, inquire sapienciam a sapiente, idest a filio meo! Ipse quippe est sapiencia, a quo est omnis sapiencia; circulus ille ipse est, qui numquam terminatur.

30 Ego clamo ad te quasi mater ad filium: dilige sapienciam, que intus est quasi aurum, extra contemptibilis, intus feruens caritate, extra laboriosa et opere fructuosa!

31 Et si turbaris ex onere, spiritus Dei erit consolator tuus.

32 Accede et conare tamquam homo progrediens, donec assuescit! Non retrocedas, donec venias ad montis summitatem!

33 Nichil enim tam difficile est, quod in continuacione stabili et racionabili non erit facile.

34 Nichil tam honestum in principio aggressionis, quod ex imperfeccione consumacionis non obfuscetur.

35 Ergo accede ad spiritualem sapienciam! Hec ducet te ad labores corporis, ad mundi contemptum, ad modicam tribulacionem et perpetuam consolacionem.

36 Mundi vero sapiencia fallax est et pungitiua. Hec ducet te ad temporalium congregacionem et ad presentem honorem, sed in fine ad maximam infelicitatem, nisi sollicite preuideatur et caueatur."

Caput 23 Verba Virginis gloriose sue humilitatis declaracionis ad filiam et qualiter humilitas per mantellum designatur et de condicionibus vere humilitatis et de eius fructu mirabili.

"

-M ulti mirantur, cur tecum loquor. Certe ideo, ut humilitas mea ostendatur.

2 Sicut enim cor de membro corporis infirmo non gaudet, antequam iterum receperit sanitatem, et recepta sanitate plus letatur, sic ego, quantumcumque homo peccat, si ex toto corde et vera emendacione ad me reuersus fuerit, statim parata sum recipere reuertentem.

3 Nec attendo, quantum peccauerit sed cum quali intencione et voluntate redit.

4 Ego vocor ab omnibus 'mater misericordie'. Vere, filia, misericordia filii mei fecit me misericordem et misericordia eius visa compacientem.

5 Ideo miser erit, qui ad misericordiam, cum possit, non accedit. Ergo tu, filia mea, veni et absconde te sub mantello meo!

6 Hic est exterius contemptibilis, intus vero utilis propter tria. Primo obumbrat ab aere tempestuoso, secundo munit a frigore urente, tercio defendit contra nubium imbrem.

7 Hic mantellus humilitas mea est. Hec videtur a mundi amatoribus valde contemptibilis et supersticiosa ad imitandum.

8 Quid enim contemptibilius est quam vocari fatua et non irasci vel verba reddere?

9 Quid despeccius quam omnia relinquere et omnibus indigere?

10 Quid dolorosius apud mundiales quam iniuriam suam dissimulare et omnibus se credere et tenere indigniorem et humiliorem?

11 Talis, o filia, erat humilitas mea, hoc gaudium meum, hec voluntas tota, que nulli nisi filio meo placere cogitabam.

12 Verumptamen hec humilitas sequentibus me valet ad tria.

13 Primo pro aere corruptiuo et tempestuoso, idest pro obprobrio hominum et despeccione. Sicut enim aer impetuosus et fortis ab omni parte impellit hominem et infrigidat, sic hominem impacientem et futurorum inconsideratiuum obprobria faciliter deiciunt et animum a caritate remittunt.

14 Sed quicumque ad humilitatem meam sedule attendit, cogitet, qualia ego, domina omnium, audiui, querat laudem meam, non suam.

15 Consideret, quod verba non sunt nisi aer, et mox habebit refrigerium.

16 Ut quid enim mundiales tam impacientes sunt ad verba et obprobria, nisi quia plus querunt laudem propriam quam Dei? Et humilitas in eis est nulla, quia obturatum habent oculum a peccatis.

17 Ergo, quamuis iusticia scripta dicit verba contumeliosa non debere audiri sine causa vel sustineri, virtus tamen est et merces illata pacienter propter Deum audiuisse et sustinuisse.

18 Secundo humilitas mea defendit a frigore urente, idest ab amicicia carnali. Est enim quedam amicicia, qua diligitur homo propter presencia ista, sicut illi, qui loquuntur sic:

19 'Ciba tu me et ego te in presenti, quia non curo, quis te cibabit post mortem! Honora tu me et ego te, nam pro minimo est michi, qualis sequatur honor futurus.'

20 Hec enim est amicicia frigida, absque calore Dei, dura quasi nix congelata in amore et compassione proximi indigentis, infructuosa ad premium.

21 Disiuncta enim societate et deposita mensa, statim dissoluta est omnis amicicie utilitas et fructus euacuatus.

22 Quicumque vero humilitatem meam imitatur, ipse benefacit omnibus propter Deum, tam inimicis quam amicis.

23 Amicis, quia in honore Dei stabiliter persistunt; inimicis vero, quia creatura Dei sunt et forte futuri boni.

24 Tercio defendit humilitatis mee consideracio ab imbribus et immundicia aque, que procedit de nubibus.

25 Unde enim procedit nubes nisi de humore et vaporibus procedentibus de terra? Que cum calore ascendentes in celum densantur in superioribus, et sic fiunt inde tria, scilicet pluuia, grando et nix.

26 Hec nubes corpus hominis significat, quod de immundicia procedit. Habet autem corpus tria secum, sicut et nubes secum.

27 Habet enim corpus audire, videre et sentire. Ex eo enim, quod corpus habet videre, concupiscit ea, que videt.

28 Concupiscit bona et pulchras facies, concupiscit latas possessiones.

29 Quid autem sunt omnia ista nisi quasi quedam pluuia, procedens de nubibus, maculans animam in affectu congregacionis, inquietans per sollicitudines, distendens per inutiles cogitatus et perturbans in congregatorum amissione.

30 Ex eo vero, quod corpus habet audire, libenter audit honorem proprium, mundi amiciciam. Audit quecumque corpori sunt delectabilia animeque nociua.

31 Hec omnia quid aliud sunt nisi quasi nix cicius dissoluenda, frigidam faciens animam ad Deum et obduratam ad humilitatem?

32 Ex eo vero, quod corpus habet sentire, sentit libenter suam voluptatem et corporis quietudinem.

33 Hoc quid aliud est nisi quasi grando ex aquis immundicie congelata, animam infructiferam reddens ad spiritualia, fortem ad mundialia et mollem ad corporis oblectamenta?

34 Ergo quicumque ab hac nube defendi desiderat, confugiat ad humilitatem meam et imitetur eam.

35 Per hanc enim defenditur a cupiditate visus, ne concupiscat illicita, defenditur a delectacione auditus, ne audiat contra veritatem, defenditur a voluptate carnis, ne succumbat in illicitis motibus.

36 Vere dico tibi, quod humilitatis mee consideracio ipsa est tamquam bonus mantellus, calefaciens portantes se, eos scilicet, qui non solum eum portant cogitacione sed et opere.

37 Non enim calefacit mantellus corporalis, nisi portetur, nec humilitas mea proficit eam cogitantibus, nisi et pro modulo suo unusquisque studuerit eam imitari.

38 Ergo, filia mea, indue te hac humilitate pro viribus tuis, quia mulieres mundi mantellos portant, qui extra habent superbiam, intus vero modicam utilitatem!

39 Has vestes omnino fuge, quia, nisi vilescat tibi prius amor mundi, nisi continuo pensaueris circa te Dei misericordiam et tuam circa eum ingratitudinem, nisi cogitaueris semper ea, que fecisti et que facis et qualem sentenciam iudicii pro hiis mereris, non poteris apprehendere mantellum humilitatis mee.

40 Ut quid enim ego me tantum humiliabam aut unde promerui tantam graciam, nisi quia cogitaui et sciui me nichil a me esse vel habere?

41 Ideo et nolui laudem meam sed solius datoris et creatoris.

42 Ergo, filia, fuge ad mantellum humilitatis mee et cogita te peccatricem super alios! Quia eciam si aliquos videris malos, nescis, quid eis cras futurum est; nescis eciam, qua intencione et qua sciencia hoc faciunt, utrum in infirmitate an industria.

43 Ideo nullis te preferas nullosque in corde tuo debes iudicare.

Caput 24 Verba exhortacionis Virginis ad filiam, querimoniam innuencia de paucitate suorum amicorum, et qualiter Christus loquitur ad sponsam inquiens, quod per flores intelliguntur eius sacra verba et in quibus talia verba habeant fructificare.

-

Maria loquebatur: 'Ubi magnus exercitus esset, quicumque procederet iuxta eum, habens dorsum nimis grauatum aliquo magno pondere et brachia similiter et oculos plenos lacrimis, respiceret ad exercitum, si forte esset aliquis, qui compateretur ei et releuaret onus.

2 Talis ego eram. Nam ego plena fui tribulacione a natiuitate filii mei usque ad mortem eius. Ego in dorso meo portaui maximum onus, cum labori diuino iugiter instabam et omnia adueniencia michi portabam pacienter.

3 Inter brachia mea tolerabam onerosum pondus, cum tribulacionem et dolorem cordis ultra omnem creaturam paciebar.

4 Ego habui oculos meos plenos lacrimis, quando considerabam in membris filii mei loca clauorum et passionem eius futuram et cum viderem in eo omnia compleri, que audiebam a prophetis vaticinata.

5 Sed nunc respicio ad omnes, qui in mundo sunt, si forte sint aliqui, qui compaciantur michi et recogitent dolorem meum, et valde paucos inuenio, qui cogitant tribulacionem et dolorem meum.

6 Ideo, filia mea, licet a multis oblita et neglecta sum, tu tamen non obliuiscaris me! Vide dolorem meum et imitare, quantum potes! Considera dolores meos et lacrimas et dole, quia amici Dei pauci sunt! Sta stabilis! Ecce filius meus venit!"

7 Qui statim veniens ait: "Ego sum Deus tuus et Dominus, qui loquor tecum. Verba mea sunt quasi flores arboris bone et, quamuis omnes flores de una radice arboris prodeunt, non tamen omnes flores veniunt ad effectum fructus.

8 Sic verba mea sunt quasi quidam flores, de radice caritatis diuine prodeuntes; que quidem multi suscipiunt, non tamen in omnibus faciunt fructum nec in omnibus maturescunt.

9 Quia quidam suscipiunt ea et retinent ad tempus, et sic postea reiciunt, quia spiritui meo ingrati sunt.

10 Quidam suscipiunt et retinent, quia caritate pleni sunt, et in hiis faciunt fructum deuocionis et sancte operacionis.

11 Tu ergo, sponsa mea, quia iure diuino mea facta es, oportet te habere tres domos.

12 In prima debent esse necessaria, que intrant in corpus; in secunda vestes, que vestiant corpus exterius; in tercia necessaria instrumenta ad utilitatem domus.

13 In prima debent esse tria: primo panis, secundo potus, tercio edulium.

14 In secunda domo debent esse eciam tria: primo vestimentum lineum, secundo laneum, tercio, quod fit de opere vermium.

15 In tercia domo eciam tria: primo instrumenta et vasa, que implenda sunt liquore, secundo instrumenta viuencia, quibus promouentur corporalia, utputa equi et asini et similia, tercio instrumenta, que per viua mouentur.

Caput 25 Verba ammonicionis Christi ad sponsam de promissione in tribus domibus fienda et quomodo bona voluntas per panem, premeditacio diuina per potum, sapiencia diuina per edulium designantur et qualiter sapiencia diuina non in litteratura est sed in corde et vita bona.

"

-E go ipse, qui loquor tecum, sum creator omnium et a nullo creatus. Ante me nichil erat nec post me aliquid esse poterit, quia ego semper eram et semper sum.

2 Ego eciam sum Dominus, cuius potencie nullus resistere poterit et a quo est omnis potestas et dominacio.

3 Ego loquor tibi, sicut vir loquitur ad uxorem suam:

4 Uxor mea, nos debemus habere tres domos. In una debet esse panis et potus et edulium.

5 Sed potes querere: 'Quid notat panis iste?' Numquid noto panem, qui in altari est?

6 Hic utique ante verba illa 'Hoc est corpus meum' panis est, sed dicto verbo illo non est panis sed corpus meum, quod de Virgine sumpsi et in cruce veraciter crucifixum est.

7 Hunc ego non noto hic, sed panis, quem in domum nostram congregare debemus, est voluntas bona et sincera.

8 Corporalis panis, si mundus et purus est, duo bona habet: primo confortat et dat venis et arteriis et neruis omnibus fortitudinem, secundo recipit ad se omnem putredinem interiorem et cum hac discedit et in secessum vadit, et homo emundatur.

9 Sic voluntas pura: primo confortat.

10 Nam si homo nichil velit nisi que Dei sunt, nichil laborat nisi ad honorem Dei, toto desiderio desiderat exire de mundo et esse cum Deo, hec voluntas confortat hominem in bono, augmentat amorem Dei, facit ei mundum vilescere, pacienciam fortificat et spem glorie adipiscende roborat in tantum, quod omnia adueniencia hilariter amplectitur.

11 Secundo voluntas bona omnem putredinem extrahit. Que est putredo nocens anime nisi superbia, cupiditas et luxuria?

12 Sed cum putredo superbie vel alicuius alterius vicii venerit in mentem, tunc discedit, si homo cogitat sic:

13 'Superbia vana est, quia non decet accipientem laudari de bonis datis sed datorem.

14 Cupiditas vana est, quia omnia terrena relinquentur.

15 Luxuria non est nisi fetor. Propterea nolo eam, sed magis volo sequi voluntatem Dei mei, cuius premium non finietur, cuius bona numquam veterascunt.

16 Tunc omnis superbie et cupiditatis temptacio discedit et voluntas bona in bono perseuerat.

17 Potus, quem debemus habere in domibus nostris, est diuina premeditacio in omnibus agendis.

18 Corporalis enim potus duo bona habet. Primo facit bonam digestionem.

19 Quicumque enim aliqua bona facere proponit, si considerat secum et diligenter reuoluit, priusquam faciat, quis honor Dei ex hoc prouenit, que utilitas ad proximum, que commoditas ad animam, et noluerit facere nisi aliquam utilitatem diuinam in opere suo perpenderit esse, tunc opus illud habebit bonum processum quasi bonam digestionem.

20 Tunc, si qua indiscrecio in opere faciendo occurrere poterit, cicius deprehenditur.

21 Tunc, si quid distortum fuerit, cicius corrigitur et opus suum rectum et racionabile et edificatiuum coram hominibus erit.

22 Nam qui in opere suo diuinam premeditacionem non habet nec utilitatem querit anime et honorem Dei, eciam si opus suum processum habebit ad tempus, in fine tamen, nisi corrigatur intencio, erit in nichilum.

23 Secundo potus extinguit sitim. Que est sitis peior quam peccatum praue cupiditatis et ire?

24 Et si homo premeditatur, que inde prouenerit utilitas, quam misere finitur, que remuneracio, si resistitur, mox per graciam Dei extinguitur sitis illa praua, accedit ardor diuine caritatis et boni desiderii, surgit leticia, ex eo quod non fecit ea, que venerunt in mentem eius.

25 Inquirit occasionem, quomodo ea de cetero poterit cauere, quibus supplantatus fuisset, nisi succurrisset premeditacio, et sollicicior fiet de cetero in cauendo talia.

26 Hic, sponsa mea, est potus, qui in fiscum nostrum debet congregari.

27 Tercio debet ibi esse edulium. Hoc facit duo. Primo facit in ore meliorem saporem et melius conuenit corpori quam si esset solus panis.

28 Secundo facit delicaciorem carnem et meliorem sanguinem quam si esset solus panis et potus.

29 Sic eciam spirituale edulium facit. Quid est autem edulium hoc? Utique sapiencia diuina.

30 Quicumque enim habet bonam voluntamen, nichil volens nisi que Dei sunt et diuinam premeditacionem, nichil faciendo, nisi prius nouerit ibi honorem Dei, huic sapit valde bene sapiencia.

31 Nunc potes querere: 'Que est diuina sapiencia?' Multi enim sunt simplices, qui nesciunt nisi unum, scilicet 'Pater noster', et hoc vix rectum.

32 Alii sunt magne litterature et profunde sciencie. Numquid est diuina sapiencia? Nequaquam. Diuina enim sapiencia non est precise in litteratura sed in corde et bona vita.

33 Quicumque cogitat sedule viam ad mortem, qualitatem ipsius mortis et iudicium post mortem, hic sapiens est.

34 Quicumque abicit a se vanitatem mundi et superflua, quicumque contentatur de solis necessariis et laborat in amore Dei, quantum potest, hic habet edulium sapiencie, quo voluntas bona et diuina premeditacio sapiunt melius.

35 Quando enim homo cogitat mortem et in morte nuditatem, quando enim homo perpendit iudicium Dei terribile, ubi nichil occultatur, nichil dimittitur impunitum, quando et cogitat mundi instabilitatem et vanitatem, numquid non tunc gaudet et dulciter sapit in corde reliquisse voluntatem suam Deo et abstinuisse se a peccatis?

36 Numquid non tunc confortatur caro et sanguis melioratur, idest omnis infirmitas anime, scilicet accidia et morum dissolucio, propellitur, sanguis diuine caritatis fit recencior.

37 Quia considerat racionabilius fore diligenda ea, que eterna sunt, quam que casura.

38 Ergo diuina sapiencia non est precise in litteratura sed in bono opere. Quia multi sapientes sunt secundum mundum et ad desideria sua, sed omnino insipientes sunt ad Dei mandata et voluntatem eius et refrenacionem corporis sui.

39 Et hii non sunt sapientes sed insipientes et ceci, quia sciunt ea, que casura sunt et ad momentum utilia. Eterna vero despiciunt et obliuiscuntur.

40 Alii sunt insipientes ad mundi delectabilia et honorem eius et sapientes ad considerandum, que Dei sunt, feruentes in obsequio eius.

41 Hii veraciter sapientes sunt, quia sapit eis preceptum Dei et voluntas eius.

42 Isti veraciter illuminati sunt et apertos habent oculos, quia semper considerant, quomodo veniant ad veram vitam et veram lucem.

43 Alii vero ambulant in tenebris, et delectabilius eis videtur esse in tenebris quam viam inquirere, per quam venire possent ad lucem.

44 Propterea, sponsa mea, congregemus in domos nostras hec tria, scilicet bonam voluntatem, premeditacionem diuinam et diuinam sapienciam!

45 Hec enim sunt, ex quibus letari debemus.

46 Licet autem te moneo, attamen omnes electos meos in mundo in te noto, quia anima iusti sponsa mea est; ego enim creator sum et redemptor.

Caput 26 Verba ammonicionis vite Virginis ad filiam et Christi ad sponsam de vestimentis habendis in secunda domo et qualiter per talia vestimenta pax Dei et proximi et opera misericordie et abstinencia pura designantur, et omnium istorum declaracio optima.

- Maria loquebatur: "Imprime tibi monile passionis filii mei, sicut iste sanctus Laurencius impressit sibi.

2 Ipse enim cogitabat cotidie in mente sua sic: 'Deus meus ipse est dominus meus, ego vero seruus.

3 Ipse Dominus Iesus Christus fuit nudatus et derisus; quomodo ergo decet, ut ego, seruus, vestiar delicacioribus?

4 Ipse fuit flagellatus et affixus ligno; non decet ergo, ut ego, qui seruus sum, si vere seruus sum, sim absque dolore et tribulacione.'

5 Cumque igitur super prunas extenderetur et cum adeps liquidus in ignem decurreret et omnia membra ignis inflammaret, respexit oculis in celum dicens:

6 'Benedictus sis tu, Deus meus et creator meus, Iesu Christe! Ego cognosco me non bene in diebus meis vixisse, cognosco eciam me in honore tuo modicum fecisse. Ideo quia misericordia tua maxima est, rogo te, ut facias mecum secundum misericordiam tuam.'

7 Et cum isto verbo anima a corpore separata est.

8 Ecce, filia mea! Qui tantum filium meum dilexit, qui talia pro honore eius passus est, adhuc indignum se dixit optinere celum. Quomodo ergo illi digni sunt, qui secundum voluntatem suam viuunt?

9 Propterea considera semper passionem filii mei et sanctorum eius! Non enim sine causa tanta passi sunt, sed ut aliis exemplum viuendi darent et ut ostenderent, quantam districcionem filius meus pro peccatis exiget, qui non minimum peccatum vult esse sine emendacione."

10 Deinde Filius veniens loquebatur sponse dicens: "Dixi tibi prius, que debent esse in domibus nostris.

11 Inter cetera enim debent ibi esse vestes sub triplici genere: primo vestimentum lineum, quod nascitur et crescit de terra, secundo pellicium, quod fit de animalibus, tercio sericum, quod fit de vermibus.

12 Lineum vestimentum habet duo bona. Primo molle est et lene ad nuda corporis. Secundo non perdit colorem suum sed, quo frequencius abluitur, tanto fit mundius.

13 Secundum vestimentum, scilicet pellicium, eciam habet duo. Primo cooperit turpitudinem, secundo calefacit contra frigus.

14 Tercium vestimentum, scilicet sericum, habet eciam duo. Primo videtur esse valde pulchrum et delicatum, secundo valde carum ad emendum.

15 Lineum vero indumentum, quod ad nuda corporis habile est, notat pacem et concordiam.

16 Hanc debet deuota anima habere ad Deum, ut pacem habeat cum Deo suo, nichil aliud vel aliter volendo quam quod Deus, non exacerbando eum per peccata, quia inter Deum et animam non est pax, nisi peccare desistatur et concupiscencia refrenetur.

17 Debet eciam pacem habere ad proximum, scilicet non inferendo ei mala, succurrendo ei, si habet, sufferendo, si contra eum peccauerit.

18 Quid enim infelicius distendit animam quam semper peccatum appetere et numquam eo repleri, semper desiderare et numquam quiescere?

19 Quid vero amarius pungit animam quam contra proximum irasci et bonis eius inuidere?

20 Ideo pacem debet anima habere ad Deum et ad proximum, quia nichil quiecius esse potest quam quiescere a peccato et non sollicitari de mundo, nichil eciam lenius quam gaudere de bono proximi et ei velle, quod sibi ipsi.

21 Hoc quoque lineum indumentum debet esse ad nuda corporis, quia cordi, in quo Deus quiescere vult, pax, vicinior inter ceteras virtutes, propinquius et principalius inherere debet.

22 Hec enim est virtus, que Deum inducit in cor et introductum tenet.

23 Que pax tamquam lineum nascitur et crescit de terra, quia vera pax et paciencia oritur de consideracione infirmitatis proprie.

24 Homo enim, qui de terra est, consideret infirmitatem suam, scilicet quod statim irascitur, si offenditur, quod statim dolet, si leditur; et si sic cogitauerit, non faciat alteri, quod ipse non potest personaliter ferre, cogitando secum, quia:

25 'Sicut ego, sic et proximus meus infirmus est. Sicut ego nolo talia pati, sic nec ipse potest.'

26 Tunc pax non amittit colorem suum, idest stabilitatem suam, sed eo fit constancior, quia consideracio infirmitatis proximi in se ipso facit hominem beniuole tolerare illata.

27 Si autem per impacienciam pax denigratur aliquo modo, tanto fit candidior apud Deum, quanto frequencius et cicius lauatur per penitenciam.

28 Fit eciam lecior et caucior ad ferendum, quo plus exasperatur et frequencius abluitur, quia gaudet de spe retribucionis, quam sperat sibi futuram propter pacem, et eo sollicicius cauet sibi, ne per impacienciam cadat.

29 Secundum vestimentum, scilicet pellicium, notat opera misericordie. Que quidem vestimenta pellicia fiunt de pellibus mortuorum animalium.

30 Quid sunt animalia nisi sancti mei, tamquam animalia simplices? Horum pellibus debet tegi anima, idest opera misericordie eorum debet imitari et facere.

31 Hec faciunt duo. Primo cooperiunt turpitudinem anime peccatricis et emundant eam, ne in conspectu meo maculosa appareat.

32 Secundo defendunt animam contra frigus. Quid est frigus anime nisi obduracio anime ad amorem meum?

33 Contra hoc frigus valent opera misericordie, que vestiunt animam, ne frigore dissoluatur. Per hec enim Deus visitat animam, et ipsa Deo semper vicinius appropinquat.

34 Tercium vestimentum, scilicet sericum, quod fit de vermibus, quod videtur valde carum ad emendum, notat abstinenciam puram.

35 Hec enim est pulchra in conspectu Dei et angelorum et hominum. Ipsa est eciam cara ad emendum, quia durum videtur homini coercere os suum a multiloquio et vaniloquio.

36 Durum videtur refrenare carnis sue cupiditatem a nimia superfluitate et delectabilitate sua; durum eciam videtur contra voluntatem suam ire. Sed licet durum sit, est tamen utile omnimode, est et pulchrum.

37 Ideo, sponsa mea, per quam intelligo omnes fideles, congregemus in secundam domum nostram pacem ad Deum et proximum, opera misericordie compaciendo et subueniendo miseris, abstinenciam a concupiscenciis!

38 Hec, sicut carior ceteris, sic eciam pulchrior est aliis in tantum, quod sine ea nulla videtur alia virtus esse pulchra.

39 Que quidem abstinencia trahi debet de vermibus, idest de cogitacione excessuum suorum contra Deum suum, de humilitate mea et de abstinencia mea, qui factus sum similis vermi propter hominem.

40 Consideret namque homo in animo suo, quomodo et quociens contra me peccauerit et qualiter emendauerit, et inueniet in se, quod nulla abstinencia et nullo labore suo sufficeret emendare, quociens contra me peccauerit.

41 Perpendat eciam penam meam et sanctorum meorum, quare talia passi sumus, et intelliget verciter, quod, si tantam districcionem exegi a me et sanctis meis, qui michi obedierunt, quanto districciorem ulcionem exigam ab eis, qui michi non obediunt.

42 Ergo bona anima assumat sibi abstinenciam libenter, recordetur peccata sua, quam mala sunt, que quasi vermes rodunt animam, et sic de vilibus vermibus preciosum sericum congregabit, idest abstinenciam puram in omnibus membris suis.

43 De qua Deus gaudet et omnis celi exercitus. Et pro qua congregans merebitur eternum gaudium, qui, nisi ipsa subueniret, habuisset eternum luctum.

Caput 27 Verba Christi ad sponsam de instrumentis in tercia domo reponendis et qualiter per talia instrumenta bone cogitaciones, sensus disciplinati et vera confessio designantur, et omnium istorum optima declaracio et de clausura istarum domorum in generali.

- Filius Dei loquebatur ad sponsam dicens: "Dixi tibi prius, quod in tercia domo deberent esse instrumenta sub triplici genere.

2 Primo instrumenta, in quibus infundentur liquores.

3 Secundo instrumenta, quibus terra foris preparetur, utputa rastrum et securis et huiusmodi, quibus confracta restaurentur.

4 Tercio instrumenta viua, sicut asini et equi et similia, quibus et viua et mortua promoueantur.

5 In prima autem domo, in qua sunt liquores, debent esse duo instrumentorum genera: primo instrumenta, in quibus infundantur liquores fluidi et dulces, sicut aqua et oleum, vinum et huiusmodi; secundo instrumenta, in quibus infundantur liquores amari et spissi, sicut sinapis et farina et consimilia.

6 Numquid potes tu intelligere, quid ista significant? Liquores certe significant cogitaciones anime bonas et malas.

7 Cogitacio enim bona est sicut oleum dulce et sicut vinum delectabile. Cogitacio vero mala est sicut sinapis amara, quia amaram facit animam et turbidam.

8 Et sicut homo quandoque habet necesse de liquoribus spissis, qui, licet non multum proficiunt ad corporis sustentacionem, prosunt tamen ad corporis et cerebri purgacionem et sanacionem, sic eciam cogitaciones male sunt.

9 Quia, quamuis non impinguant et saciant animam ut oleum bonarum cogitacionum, tamen proficiunt ad anime purgacionem, sicut sinapis ad purgacionem cerebri.

10 Nisi enim /non/ quandoque interuenirent cogitaciones male, tunc homo esset angelus et non homo, et putaret homo omnia habere a se ipso.

11 Ideo ut homo intelligat infirmitatem suam, quam habet a se ipso, et fortitudinem, quam habet a me, necesse est, ut permittatur ex magna misericordia quandoque temptari cogitacionibus malis.

12 Quibus si homo non consentit, purgacio sunt anime et custodia virtutum suarum et, licet amare sunt quasi sinapis ad ferendum, tamen multum sanant animam et ducunt eam ad eternam vitam et sanitatem, que non potest haberi sine amaritudinibus.

13 Ergo vasa anime, ubi cogitaciones bone reponentur, sedule preparentur et continue mundentur, quia utile est, ut eciam cogitaciones male adueniant propter probacionem et maius meritum.

14 Laboret autem anima diligenter, ne consenciat eis vel delectetur in eis. Alioquin dulcedo et incrementum anime effundetur et sola amaritudo remanebit.

15 In secunda domo debent esse instrumenta eciam sub duplici genere: primo instrumenta exteriora, quibus terra foris preparetur ad semen et spine eradicentur, utputa aratrum et rastrum; secundo instrumenta utilia ad necessaria interiora et exteriora, utputa securis et consimilia.

16 Instrumenta autem, quibus terra excolitur, significant sensus hominis, qui ad utilitatem proximi, tamquam aratrum ad terram, ordinandi sunt.

17 Mali enim homines sunt sicut terra, quia terrena semper cogitant. Ipsi namque sunt aridi a compunccione pro peccatis suis, quia peccatum nichil reputant.

18 Ipsi sunt frigidi in diuina caritate, quia nichil nisi suam voluntatem querunt.

19 Ipsi sunt ponderosi ad agendum bona, quia alacres sunt pro honore mundi.

20 Ideo vir bonus istos excolere debet per sensus exteriores, sicut et bonus rusticus terram excolit per aratrum.

21 Primo enim debet excolere per os suum, loquendo eis utilia anime et informando ad viam vite, deinde opere faciendo bona, que poterit, ut proximus informetur per verba et excitetur ad faciendum bona.

22 Deinde excolet reliquis membris proximum suum, ut fructifer fiat, scilicet oculis simplicibus, ne videat impudica, ut proximus impudicus addiscat in omnibus membris modestiam.

23 Auribus suis excolat, ne audiat inepta, et pedibus, ut alacer sit ad opus Dei.

24 Huic terre sic exculte ego, Deus, pluuiam gracie mee per laborem excolentis tribuam, et gaudebit laborans de fructu terre prius aride, cum ceperit germinare.

25 Instrumenta vero, que ad interiora preparanda necessaria sunt, sicut securis et consimilia, significant intencionem discretam et diuinam discussionem operis sui.

26 Quia, quidquid boni homo fecerit, non debet facere propter honores et laudes hominum sed ex diuina caritate ad eternam retribucionem.

27 Ideo examinet homo diligenter opera sua, qua intencione et qua mercede hec fecit, et, si inuenerit in opere suo aliquam superbiam, abscidat statim securi discrecionis, ut, sicut foris excolit proximum suum, qui quasi extra domum est, idest extra societatem amicorum meorum per opera mala, sic intus per diuinam caritatem fructificet sibi.

28 Quia, sicut opus rustici, qui non habuit instrumenta, quibus repararet destructa, cicius erit in vacuum, sic, nisi discreta discrecione homo examinet opera sua, quomodo alleuientur, si laboriosa videntur, quomodo reparentur, si franguntur, non peruenient ad profectum.

29 Propterea non solum laborandum est efficaciter exterius, sed et intus sollicite considerandum, quomodo et qua intencione laboratur.

30 In tercia domo debent esse instrumenta viua, que promoueant mortua et viua, scilicet equi et asini et alia animalia.

31 Hec instrumenta sunt confessio vera. Ipsa enim est, que viua et mortua promouet.

32 Quid notat viuum nisi animam, que deitate mea creata est et in eternum viuit? Ipsa enim per confessionem veram cotidie magis ac magis appropinquat Deo.

33 Sicut enim animal, quo frequencius et melius nutritum fuerit, tanto forcius est ad portandum et pulchrius ad intuendum, sic et confessio, quo frequencius facta fuerit et quanto diligencius, tam de minimis quam de maximis, tanto magis animam promouet et in tantum Deo placet, quod eciam animam in cor Dei inducit.

34 Quid autem significant mortua, que eciam confessio promouet, nisi opera bona, que per mortale peccatum moriuntur?

35 Nam ipsa opera bona, in mortalibus peccatis moriencia, mortua sunt apud Deum, quia nullum bonum placere poterit Deo, nisi prius peccatum vel voluntate perfecta corrigatur vel opere.

36 Nec in uno vase suauia et fetencia bene conuenire poterunt.

37 Si autem aliquis opera bona mortalibus peccatis mortificat et veram confessionem de commissis assumpserit cum voluntate emendandi et cauendi de cetero, mox per confessionem et virtutem humilitatis reuiuiscunt opera bona, que prius fuerunt mortua, et proficiunt ei ad salutem eternam.

38 Qui si moritur non facta confessione, opera ipsa bona, que mori et annichilari non possunt nec tamen propter mortale peccatum eternam vitam mereri poterunt, proficiunt ei ad leuiorem penam vel aliis ad salutem, si tamen fecit ipsa opera bona cum diuina intencione et ad Dei honorem.

39 Si vero fecit ipsa opera propter honorem mundi et ipsius utilitatem, tunc ipsa opera moriente factore moriuntur, quia mercedem suam recepit de mundo, pro quo laborauit.

40 Propterea, sponsa mea, per quam intelligo omnes amicos meos, congregemus in domos nostras illa, unde spiritualiter Deus vult delectari cum anima sancta: primo, in domum primam scilicet, panem sincere voluntatis, nichil volendo nisi quod Deus; secundo potum diuine premeditacionis, nil agendo, nisi ibi cogitetur Dei honor; tercio edulium diuine sapiencie, cogitando semper, que futura sunt et quomodo presencia ordinanda sunt.

41 In secundam domum congregemus pacem a peccatis ad Deum et pacem a rixa ad proximum; secundum opera misericordie, quibus eciam opere utiles simus proximo; tercio abstinenciam perfectam, qua coerceamus ea, que turbare volunt pacem.

42 In terciam domum congregemus racionabiles et bonas cogitaciones ad ornandum domum nostram interius; secundo sensus bene disciplinatos et temperatos ad lucendum amicis nostris exterius; tercio confessionem veram, qua, si infirmamur, reuiuiscere possimus.

43 Sed quamuis domus habeantur, non tamen possunt conseruari congregata in eis, nisi habeantur ostia, nec ostia possunt pendere sine cardinibus nec serari sine seris.

44 Ideo ut congregata maneant salua, ponatur in domo ostium, scilicet spes firma, ut nullis frangatur aduersitatibus.

45 Que spes habeat duos cardines, scilicet ut homo non desperet de adipiscenda gloria nec de fugiendo supplicio, sed in omni aduersitate semper de misericordia Dei confidens speret meliora.

46 Sera autem ostii debet esse diuina caritas, qua muniatur ostium, ne ingrediatur inimicus.

47 Quid enim prodest habere ostium sine sera, quid spem sine caritate?

48 Si enim quis sperat presencia eterna et sperat de Dei misericordia non tamen diligit Deum et timet, ostium quidem habet quasi sine sera, per quod inimicus capitalis ingredi potest, cum voluerit, et occidere.

49 Sed spes recta est, ut, qui sperat, faciat eciam bona, que potest, sine quibus non potest optinere celestia, si sciuit et potuit facere bona et noluit.

50 Si vero quis excessisse se intelligit vel non fecisse, cum potuit, habeat bonam voluntatem faciendi bona, que potest et quod facere non poterit, et speret firmiter se ad Deum posse accedere eciam per bonam voluntatem et diuinam caritatem.

51 Ergo ostium, idest spes, muniatur diuina caritate, ut, sicut sera multa habet intus retinacula, ne hostis aperiat, sic in diuina caritate sit quedam sollicitudo, ne Deus offendatur, sit caritatiuus timor, ne discedat ab eo, feruor eciam igneus, quomodo Deus diligatur, et cura, quomodo imitetur.

52 Sit eciam dolor, eo quod non sufficit tantum facere, sicut vellet et sicut obligatum se intelligit. Humilitas quoque, qua homo, quod agit, reputat nichilum respectu peccatorum suorum.

53 Hiis retinaculis muniatur sera, ne diabolus faciliter seram caritatis aperiat et immittat amorem suum.

54 Clauis vero, qua aperitur et clauditur sera, debet esse desiderium solius Dei, conueniens cum diuina caritate et diuino opere, ut scilicet nichil velit habere homo, eciam si posset, nisi Deum, et hoc propter maximam caritatem eius.

55 Hoc enim desiderium claudit Deum in anima et animam in Deo, quia una utriusque voluntas.

56 Hanc vero clauem uxor et vir debent habere soli, idest Deus et anima, ut, quociens Deus ingredi voluerit et delectari in bonis, scilicet anime virtutibus, liberum habeat accessum per clauem stabilis desiderii, quociens eciam anima ingredi voluerit ad cor Dei, libere possit, quia ipsa nichil desiderat nisi Deum.

57 Hec clauis custoditur per anime vigilanciam et humilitatis sue custodiam, qua Deo ascribit omne bonum, quod habet.

58 Et custoditur eciam clauis hec per Dei potenciam et Dei caritatem, ne anima a diabolo supplantetur.

59 Ecce, sponsa mea, qualis caritas Dei est ad animam! Sta ergo firmiter et fac voluntatem meam!"

Caput 28 Verba Christi ad sponsam de sui immutabilitate necnon et de suorum verborum perfeccione, quamuis statim opera non sequuntur, et quomodo voluntas nostra committenda est in omnibus diuine voluntati.

-

Filius loquebatur ad sponsam dicens: "Cur sic turbaris ex eo, quod ille dixit verba mea esse falsa? Numquid ego sum eo deterior ex vituperio eius aut fierem eo melior ex laude eius?

2 Ego nempe immutabilis sum nec minui nec augeri possum, nec ladue indigeo. Sed homo me laudans ex laude mea proficit, non michi sed sibi ipsi.

3 Nec umquam de ore meo, qui sum veritas, falsitas processit vel procedere potest, quia omnia, quecumque locutus sum per prophetas siue per alios amicos meos, aut spiritualiter aut corporaliter, sicut tunc intellexi, perficientur.

4 Nec ideo erant falsa, quia unum dixi semel, aliud secundo, unum expressius, aliud obscurius, quia ad probandam fidei mee constanciam et amicorum meorum sollicitudinem multa ostendi, que secundum diuersos effectus spiritus mei diuersimode a bonis et malis intelligi, bene et male, possunt, ut haberent in diuersis statibus, unde diuersi diuersa exercere possent in bono.

5 Nam sicut in deitatem meam assumpsi humanitatem meam in una persona, sic et quandoque loquebar ex parte humanitatis mee in quantum subiecta erat deitati, quandoque ex parte deitatis, in quantum creatrix erat humanitatis, ut patet ex euangelio meo.

6 Et sic, quamuis diuersa videantur a calumniantibus et nescientibus, tamen vera erant verba secundum veritatem.

7 Nec eciam sine causa erat, quod obscure tradidi aliqua, quia sic erat iusticia, ut occultaretur consilium meum aliquantulum a malis et unusquisque bonorum feruenter expectaret graciam meam et pro expectacione optineret premium, ne, si certo tempore consilium meum insinuatum fuisset, omnes ab expectacione et caritate propter longiturnitatem temporis desisterent.

8 Plurima eciam promisi, que tamen a presentibus propter ingratitudinem subtracta sunt.

9 Si enim ipsi a malicia sua destitissent, ego utique, quod promiseram, prestitissem. Ideo non debes turbari, quod verba mea arguantur mendacii.

10 Quod enim impossibile videtur apud homines, hoc possibile est apud me.

11 Mirantur eciam amici mei, cur non post verba sequentur opera. Hoc enim non est sine causa.

12 Numquid non Moyses missus erat ad Pharaonem? Non tamen statim sequebantur signa. Quare? Quia, si enim statim signa venissent et opera, non manifesta fuisset duricia Pharaonis nec potencia Dei nec mirabilia ostensa.

13 Nichilominus tamen Pharao propter maliciam suam damnaretur, eciam si non venisset Moyses, quamuis duricia eius non fuit ita manifesta.

14 Sic eciam nunc fiet. Propterea state viriliter! Aratrum quippe, quamuis a bobus trahitur, tamen secundum voluntatem regentis regitur.

15 Sic eciam, quod verba mea audiatis et sciatis, non tamen vadunt vel perficientur secundum voluntatem vestram, sed secundum meam.

16 Ego enim scio, quomodo terra est disposita et quomodo excolenda. Vos autem omnem voluntatem vestram michi committite et dicite: 'Fiat voluntas tua!'"

Caput 29 Verba monicionis Iohannis Baptiste ad sponsam in figura, in qua Deus per auem picam, anima per pullos, corpus per nidum, mundi delectaciones per animalia ferocia, superbia per aues rapaces, mundi leticia per laqueum designantur.

-

Iohannes Baptista loquebatur ad sponsam Christi dicens: "Dominus Iesus vocauit te de tenebris in lucem, de immundicia in perfectam mundiciam, de angustia in latitudinem.

2 Quantum ergo sibi pro hiis regraciari teneris, quis explicare valet aut quando sufficeres? Verumptamen facito, quantum vales!

3 Est auis quedam, que dicitur pica. Hec enim diligit pullos, quia oua, unde processerunt pulli, fuerunt in ventre eius.

4 Hec auis facit sibi nidum de rebus inueteratis et attritis propter tria: primo propter requiem, secundo propter latibulum a pluuia et nimia siccitate, tercio, ut nutriat pullos suos, qui fiunt ex ouis; que auis ex caritate componendo se super ea fouet pullos.

5 Cum vero pulli nati sunt, mater allicit eos ad volandum per tria: primo per cibi administracionem, secundo per sedulam vocem, tercio per volatus sui exemplificacionem.

6 Pulli vero, quia diligunt matrem, assueti cibo matris ferunt se primo paulatim precedente matre supra nidum; inde iuxta vires progrediuntur ulterius, donec ex usu et arte sunt perfecti.

7 Hec auis Deus est, qui eternaliter est et numquam immutatur, et ex deitatis eius utero omnes anime racionales egrediuntur.

8 Cuilibet vero anime paratur nidus de rebus attritis, quia corpus de terra consociatur anime, in quo Deus animam nutrit cibo bonarum affeccionum, defendit ab auibus malarum cogitacionum et dat requiem a pluuia malarum accionum.

9 Quelibet vero anima quia tali de causa coniungitur corpori, ut ipsa corpus regat et nequaquam ab eo regatur et ut corpus ad laborem excitet et ei racionabiliter prouideat, ideo Deus tamquam mater bona docet animam proficere in meliora, docet exire de arto in laciora.

10 Primo per cibum dando intelligenciam et racionem iuxta capacitatem uniuscuiusque, indicando menti, quid eligendum sit quidue fugiendum.

11 Sed sicut mater primo educit pullos supra nidum, sic homo primo addiscit cogitare celestia, cogitare eciam, quam artus et vilis sit nidus corporis, quam lucida sunt celestia et quam delectabilia sunt eterna.

12 Educit eciam Deus animam per vocem suam, qua clamat: 'Qui sequitur me, habebit vitam; qui diligit me, non morietur.'

13 Hec vox ducit ad celum. Hanc qui non audierit, aut surdus est aut ingratus dileccioni matris.

14 Tercio educit Deus animam per volatum, idest per humanitatis sue exemplum. Hec humanitas gloriosa habuit quasi duas alas: primo, quia in eo erat omnis mundicia et nichil coinquinatum; secundo, quia omnia bona fecit.

15 Hiis duabus alis volabat humanitas Dei in mundo. Has ergo sequatur anima, quantum potest, et si non poterit opere, saltem conetur voluntate.

16 Cum autem euolat pullus, cauenda sunt sibi tria.

17 Primo pro animalibus ferocibus, ne resideat iuxta ea super terram, quia ipse pullus non est fortis sicut illa.

18 Secundo caueat ab auibus cupidis, quia ipse pullus adhuc non est celer euolare, sicut aues ille sunt, et ideo in latibulo tucius est morari.

19 Tercio caueat, ne concupiscat predam, in qua est laqueus.

20 Animalia ista ferocia, que dixi, sunt delectaciones et cupiditates mundi. Ab hiis enim sibi caueat pullus, quia dulces videntur sentiri, bone ad possidendum et pulchre ad videndum.

21 Sed cum putantur teneri, euadunt celeriter; cum vero creduntur delectari, mordent immisericorditer.

22 Secundo caueat ab auibus cupidis. Hee sunt superbia et ambicio. Iste enim sunt, que semper alcius et alcius desiderant ascendere et alias aues precedere et odire inferiores.

23 Ab hiis autem caueat pullus et desideret in latibulo humilitatis morari, ut non superbiat de data gracia, non contemnat inferiores et minoris gracie, non cogitet se aliquibus meliorem.

24 Tercio caueat a preda, in qua est laqueus. Hec enim est leticia mundi.

25 Nam bonum videtur habere risum in ore et delectacionem in corpore, sed latet in hiis aculeus.

26 Adducit enim immoderatus risus immoderatam leticiam, voluptas corporis adducit in constanciam mentis, ex quibus consequitur tristicia vel in morte vel ante seu in tribulacione.

27 Festina igitur, filia, et tu egredi frequenter de nido tuo per desiderium celestium! Caue tibi a bestiis cupiditatum et ab auibus superbie! Caue a preda leticie vane!"

28 Deinde loquebatur mater ad sponsam et ait: "Caue de aue, que tincta est pice, quia omnes, qui tangunt eam, maculantur.

29 Hec enim est amicicia mundi, instabilis ut aer, feda in acquisicione fauoris et societate mala.

30 Non cures de honoribus, non attendas ad fauores, non respicias ad laudem vel vituperium!

31 Nam ex hiis prouenit inconstancia animi et diminucio diuine caritatis. Sta igitur stabilis! Deus enim, qui te incepit extrahere de nido, pascet te usque ad mortem.

32 Post mortem vero non habebis famem. Custodiet eciam te a dolore, defendet te in vita, et post mortem nichil timebis."

Caput 30 Deprecacio matris Dei ad Filium pro sponsa et pro alio sancto et de acceptacione deprecacionis matris a Christo et de certitudine vere vel false sanctitatis hominis in hac vita.

-

Maria loquebatur filio dicens: "Da, fili mi, noue sponse tue, ut corpus tuum dignissimum radicetur in corde eius, ut ipsa mutetur in te tuaque delectacione repleatur!"

2 Deinde ait: "Hic sanctus, cum temporaliter vixit, fuit in fide sancta sicut mons stabilis, quem non fregit aduersitas, nulla retraxit delectacio.

3 Fuit et flexibilis ad voluntatem tuam sicut aer mobilis, quocumque eum impetus spiritus tui traxit.

4 Fuit insuper in caritate tua ardens quasi ignis, calefaciens frigidos et consumens iniquos.

5 Nunc autem anima eius tecum est in gloria; vas autem instrumenti eius depressum est et in humiliori loco iacet quam decet.

6 Ideo, fili mi, da corpori eius alciorem eleuacionem, honora illud, quod te pro modulo suo honorauit, eleua illud, quod te labore suo, quo potuit, eleuauit."

7 Respondit filius: "Benedicta sis tu, que nichil relinquis intactum, quod ad amicos tuos pertinet.

8 Non decet, mater, ut vides, quod lupis detur cibus optimus; non conuenit, ut saphirus, membra conseruans sana et corroborans infirma, ponatur in luto; non eciam decet, ut cecis accendatur lumen.

9 Iste quippe homo, sicut in fide fuit stabilis et in caritate feruentissimus, sic et in continencia optime fuit ad voluntatem meam dispositus.

10 Propterea sapuit michi sicut cibus optimus optime decoctus in omni paciencia et tribulacione, dulcis denique et bonus in bona voluntate et affectu, melior in conatu et virili progressu, optimus et dulcissimus in laudabili consumacione.

11 Propterea non decet, ut ante lupos talis exaltetur cibus, quorum cupiditas nescit sacietatem, quorum delectacio refugit herbas virtutum et sitit carnes putridas, quorum vox et astucia omnibus est nociua.

12 Fuit eciam quasi saphirus in anulo per fame et vite claritatem, per quam ostendit se esse Ecclesie sue sponsum, Domini sui amicum, fidei sancte conseruatorem et mundi contemptorem.

13 Propterea, mater carissima, non decet, ut tante bonitatis amator tamquam mundus sponsus tangatur a tam immundis tanteque humilitatis amicus ab amatoribus mundi contingatur.

14 Fuit eciam tercio tamquam lumen positum super candelabrum per omnem mandatorum meorum execucionem, per bone vite doctrinam.

15 Per hanc muniuit stantes, ne caderent. Per hanc eleuauit cadentes. Per hanc eciam futuros post se ad me excitauit.

16 Hoc lumen indigni videre sunt obcecati amore suo. Hoc lumen discernere nesciunt, qui habent albuginem superbie. Hoc lumen attrectare non valent scabiosi manibus.

17 Quia hoc lumen cupidis et suam voluntatem amantibus est nimis odiosum.

18 Ideo, priusquam eleuetur, iustum est, ut illi, qui immundi sunt, purgentur et, qui ceci sunt, illuminentur.

19 Illum vero hominem, quem homines terre dicunt sanctum, tria ostendunt eum non esse sanctum.

20 Primo, quia ante mortem non imitabatur vitam sanctorum; secundo, quia hilarem voluntatem non habuit paciendi martyrium pro Deo; tercio, quia non habuit caritatem ardentem et discretam sicut sancti.

21 Tria quoque sunt, propter que quis videtur a populo sanctus.

22 Primum est mendacium fallacium et placere volencium; secundum facilitas credulitatis insipiencium; tercium est cupiditas et tepiditas prelatorum et examinatorum.

23 Utrum autem ipse est in inferno vel in purgatorio, nondum est tibi licitum scire sed cum tempus fuerit loquendi."

 



Liber III - Monitio et informatio ad episcopum==

 

Caput 1 Monitio et informatio ad episcopum de modo tenendo in victu et vestitu et oratione, et qualiter se habere debeat in omnibus ante mensam in mensa et post mensam et hoc idem de dormitione, et qualiter in omnibus exerceat officium episcopale.

-

Ihesus Christus deus et homo, qui venit ad terram assumere humanitatem et saluare animas sanguine suo, qui vitam veram illuminavit aperuitque portam celi, ipse me misit ad vos.

2 "Audi tu, cui datum est audire spiritualia: Si episcopus iste proponit ire per viam artam, per quam pauci ambulant, et esse unus de paucis, deponat primo pondus circumstans et onerans eum; hoc est mundi cupiditatem habendo mundum ad sola necessaria sua secundum episcopalem humilem sustentationem.

3 Sic fecit ille bonus Matheus, qui vocatus a Deo reliquit onus grave mundi et inuenit onus leue. Secundo fit precinctus ad viam, sicut dicit scriptura, quod Tobias paratus ad viam inuenit angelum precinctum stantem.

4 Quid significat, quod angelus erat precinctus, nisi quod omnis episcopus precinctus debet esse cingulo iusticie et diuine caritatis, paratus ire per viam illam, per quam ille iuit, qui ait: 'Ego sum pastor bonus, qui pono animam meam pro ouibus meis'; paratus eciam cum verbis loqui veritatem, paratus cum operibus facere iusticiam tam in seipso quam in alijs

5 non dimittendo iusticiam propter minas seu obprobria, non propter falsam amiciciam seu vanum timorem. Omnis igitur episcopus, qui taliter apparet precinctus, ad eum veniet Thobias; idest homines iusti, et sequentur vitam eius.'

6 Tercio debet comedere panem et aquam antequam aggrediatur viam, sicut legitur de Helya, quod excitatus a somno inuenit ad caput suum panem et aquam. Quis est iste panis datus prophete nisi bonum corporale et spirituale, quod administrabatur ei?

7 Nam preparabatur ei in heremo panis corporalis propter exemplum. Licet enim Deus potuisset sustentasse prophetam sine cibo corporali, voluit tamen preparari panem ei corporalem, ut intellegeret homo Deo esse placitum, quod utatur bonis donis Dei temperate ad consolationem carnis.

8 Infusio quoque spiritualis inspirabatur prophete, quando xl diebus iuit in fortitudine cibi illius. Nisi enim interna quedam unctio gratie inspirata fuisset menti eius, defecisset utique in quadraginta dierum labore, quia homo infirmus ex se erat sed ex Deo ad tantum perficiendum iter fortis.

9 Ergo quia in omni verbo Dei viuit homo, monemus episcopum sumere buccellam panis; hoc est diligere Deum super omnia. Hanc bucellam inueniet ipse ad caput suum; idest, quia ratio sua dicet ei Deum suum super omnia et pre omnibus diligendum tum propter creatorem et redemptorem, tum propter longam patientiam et suam bonitatem.

10 Rogamus eum eciam bibere pauxillum aque; hoc est intime cogitare amaritudinem passionis Christi. Quis enim digne sufficiat cogitare angustias humanitatis Christi, quas tunc patiebatur, quando pecijt transferri ad se calicem passionis, quando gutte sanguis decurrebant in terram.

11 Bibat ergo episcopus aquam istam cum pane caritatis et tunc confortabitur ad progrediendum in via Ihesu Christi.

12 Incepta igitur via salutis, si episcopus ultra progredi voluerit, utile est ei a prima hora diei regratiari Deo toto corde. Recogitare sollicite actus suos et petere auxilium a Deo ad faciendum voluntatem eius.

13 Deinde cum induit se vestibus oret in hunc modum: 'Cinis tenetur esse cum cinere et terra cum terra. Verumtamen, quia ex prouidentia Dei episcopus sum, induo te corpus meum vestibus, que ex terra sunt, non propter pulcritudinem et superbiam sed propter operimentum, ne nuditas tua appareat.

14 Nec curo, utrum indumentum tuum melius sit an vilius sed tantum, ut ad reuerentiam Dei episcopalis agnoscatur habitus. Et ex habitu discernatur episcopalis autoritas ad correptionem et informationem aliorum. Ideo rogo te, pijssime Deus, ut tribuas michi in animo stabilitatem, ne superbiam de cineris et terre precio nec inaniter glorier de colore puluereo.

15 Sed presta fortitudinem ut, sicut habitus episcopalis discretus et honorabilis est pre alijs propter autoritatem diuinam, sic habitus anime mee respiciatur apud Deum, ne propter autoritatem indiscrete et indigne habitam deprimar profundius, seu propter habitum laudabilem inaniter portatum denuder ignominiosius ad meam damnationem.'

16 Deinde legat vel decantet horas. Quo enim homo ad altiorem gradum ascenderit, eo maiorem honorem tenetur Deo reddere. Attamen cor purum ita placet Deo in silentio, sicut in cantu, dum modo alijs iustis utilitatibus occupetur homo.

17 Post dictam missam excerceat episcopale officium suum cauendo sollicite, ne plus attendat ad corporalia quam ad spiritualia. Cum vero accedit ad mensam, cogitationem habeat talem:

18 'O, Domine Ihesu Christe, qui corpus, quod corrumpitur, cibo corporali sustentari precipis, da michi auxilium sic corpori meo dare necessaria, ut non improbe contra animam insolescat caro ex ciborum superfluitate, nec lentescat in seruitio tuo ex indiscreta parcitate. Sed inspira moderantiam congruam, ut cum terra de terrenis sustentatur dominus terre a terra sua ad iram non prouocetur'.

19 Cum vero in mensa fuerit, permittitur ei moderata consolatio et collocutio, in qua euitetur scurrilitas et vanitas. Nec tale verbum proferatur vel audiatur, quo audientes occasionem habeant ad peccandum, sed omnia sint honesta et salutaria.

20Sicut enim in mensa corporali deficientibus pane et vino omnia sunt insipida, sic in mensa episcopali et spirituali deficiente bona doctrina et exhortatione omnia apposita insipida sunt anime.

21 Et ideo, ut euitetur vanitatum occasio, legatur vel recitetur aliquid in mensa tale, unde edificentur assidentes. Perfecta vero refectione et redditis in benedictione Deo gratijs inquirat agenda vel certe reuoluat libros, ex quibus trahi potest ad anime perfectionem.

22 Post cenam vero consolari poterit cum familiaribus suis. Attamen sicut mater ablactans infantem perungit ubera cinere seu aliqua alia amaritudine, donec infans disuescat a lacte et assuescit cibis solidioribus, sic episcopus attrahat Deo familiares suos talibus verbis, quibus timeant Deum et diligant, ut et ipsorum sit pater per diuinam autoritatem et eorum mater per spiritualem educationem.

23 Si vero scit scienter aliquem suorum familiarium peccare ad mortem anime, qui auditis amonitionibus non resipiscit, remoueat eum a se. Quem si retinuerit propter commodum et consolationem temporalem, non erit immunis a peccato eius.

24 Pergens vero ad lectum suum examinet diligenter facta et affectus ipsius diei iam preteriti cogitando taliter: 'O Deus, creator corporis mei et anime, vide me misericordia tua et presta gratiam tuam, ut ex somni abundantia non tepescam in seruitio tuo.

25 Nec somni inquietudine deficiam a seruitio tuo sed modera somnum meum ad honorem tuum, quem ad corporis alleuiationem haberi precepisti, et da michi fortitudinem, ut inimicus dyabolus non inquietet me nec abstrahat a tua pietate.'

26 Surgens autem a lecto diluat confessione, si quas negligentias caro passa est, ne sequentis noctis somnus cum preterite delictis oriatur."

Caput 2 Verba Virginis ad filiam de remedio oportuno ad difficultatem episcopo occurrentem in via arta, et quomodo patientia per vestes et decem precepta per decem digitos et desiderium eternorum et fastidium mundanorum per duos pedes designantur, et de tribus inimicis in via contra episcopum existentibus.

-

Item loquitur Dei mater: "Dic episcopo, quod, si incesserit per viam iam dictam, tunc tria difficilia occurrent ei: Primo, quod via est arta. Secundo, quod in ea sunt spine pungitiue. Tercio, quod via est petrosa et inequalis.

2 Contra hec tria dabo tibi tria consilia: Primum est, quod induat se episcopus vestibus fortioribus et subtiliter consutis contra viam artam. Secundum est, quod habeat decem digitos ante oculos suos, inter quos respiciat tamquam per cancellos, ne pungatur a spinis.

3 Tercium est, quod caute ponat pedes suos et in quolibet vestigio attemptet, si pes positus subsistit solide nec precipitanter ponat ambos pedes simul, nisi prius certificatus fuerit de qualitate vie.

4 Quid vero significat via arta nisi maliciam hominum prauorum contra iustos, qui derident opera iusta et deprauant vias et monita iustorum recta, et quidquid humile et pietatis est paruipendunt.

5 Contra tales homines induat se episcopus veste patientie et constantie, quia patientia grauia facit esse suauia et illatas contumelias gaudenter tolerare.

6 Quid vero significant spine nisi aduersitates mundi? Contra has habendi sunt digiti decem preceptorum Dei et consiliorum eius, ut cum pupugerit spina aduersitatis et paupertatis consideretur passio et paupertas Christi.

7 Cum vero pungi spina ire et inuidie, consideretur caritas Dei, quam nobis seruare precepit. Caritas enim vera non querit, que sua sunt, sed se totam exponit ad honorem Dei et proximi utilitatem. Quod vero debet esse cautus in ponendis pedibus significat, quod ubique debet rationabiliter timere.

8 Nam bonus homo tenetur habere quasi duos pedes. Primus est desiderium eternorum. Secundus est fastidium mundi. In desiderio vero eternorum debet esse discretio, ne desideret eterna sibi soli tanquam digno sed totum desiderium suum et voluntatem et remunerationem ponat in manus Dei.

9 In fastidio vero mundi debet esse cautio et timor, ne fastidium sit propter aduersitates mundi et vite impatientiam, ne sit eciam propter vite temporalis maiorem requiem et laboris alijs proficui exonerationem, sed solummodo fiat propter peccati abhominationem et desiderium eterne vite.

10 Hijs igitur difficultatibus vie superatis adhuc precaueo episcopum de tribus inimicis, qui sunt in via sua. Primus quippe hostis nititur sibilare in aures episcopi, ut obstruat auditum eius. Secundus stat ante eum, ut pungat oculos eius.

11 Tercius est ante pedes eius clamans alte et habens laqueum, quo pedes illaqueet, quando eleuat eos a terra. Primus hostis sunt homines illi siue infusiones ille, qui nituntur episcopum trahere a recta via dicentes:

12 'Cur tantum assumis tibi laborem et pergis per viam tam artam? Diuerte ergo magis in viam floridam, per quam vadunt plures. Quid ad te quomodo ille vel illi viuunt? Quid ad te offendere et obiurgare illos, a quibus honorari et amari possis?

13 Si non offendunt te et tuos, quid tibi cure est, quomodo viuunt aut si offendunt Deum? Si vero tu ipse bonus es, quid ad te iudicare alios? Da magis munera et accipe. Utere amicicia hominum, ut lauderis et bonus voceris in vita tua.'

14 Secundus hostis desiderat excecare te sicut Philistim Samsonem. Hij sunt pulcritudo et possessio mundi, fluxus vestium et diuersus apparatus rerum, honores hominum et fauores. Cum enim ista offeruntur et placent oculis, excecatur ratio, tepescit amor mandatorum Dei, peccatum perpetratur licentius et commissum leuigatur.

15 Propterea cum episcopus necessaria moderata habuerit, contentetur. Nam nimis multis videtur nunc dulcius esse stare ad molam cupiditatis cum Samsone quam diligere ecclesiam secundum laudabilem dispositionem cure pastoralis.

16 Tercius hostis clamat alte habens laqueum et dicens: 'Cur', inquit, 'sic vadis caute et inclinato capite ? Cur in tantum humilias teipsum, qui a pluribus debes et possis honorari? Esto magis sacerdos, ut sedeas cum primis! Esto episcopus, ut honorari possis a pluribus!

17 Procede ad maiores dignitates, ut maiora obtineas seruitia et maiori fruaris quiete! Congrega thesauros, quibus alios iuuans tecum ab alijs consolari possis et ubique esse letus !'

18 Cumque animus talibus inclinatus fuerit affectionibus et suggestionibus, mox affectus eleuatur quasi pede quodam praue delectationis ad terrenam cupiditatem, qua ita inuoluitur laqueo cure mundialis, quod vix consurgit ad considerationem sue miserie et premiorum seu suppliciorum eternorum.

19Nec mirum: Scriptura enim dicit, quod, qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat ad honorem Dei. Nunc autem plerique desiderant honorem et refugiunt laborem, in quo anime est salus sempiterna. Propterea episcopus iste stet in gradu, quem habet, nec appetat altiorem, donec Deo placuerit ei aliter prouidere."

Caput 3 Declaratio plenaria Virginis ad episcopum, qualiter ut Deus honoretur per ipsum exerceat episcopale officium, et de duplici fructu veram dignitatem obsequente et de duplici confusione falsam dignitatem consequente et de occursu Ihesu Christi et omnium sanctorum ad verum et rectum episcopum.

-

Loquebatur mater Dei: "Ego exponere volo episcopo, quid tenetur facere Deo et quid est honor Dei. Omnis itaque episcopus debet habere infulam in brachijs suis bene custoditam, non vendere eam pro pecunia, non concedere alijs propter amicitiam carnalem, non perdere propter negligentiam et tepiditatem.

2 Quid vero significat infula episcopalis nisi dignitatem et potestatem episcopalem, ordinare scilicet clerum, et conficere crisma, corrigere errantes, excitare exemplo suo negligentes?

3 Quod vero in brachijs debet habere infulam bene custoditam significat, quod sedule debet cogitare, quomodo et qualem accepit potestatem episcopalem, quomodo eam tenuerit, quis vero sit eius fructus, quisve finis.

4 Si episcopus attendere velit, quomodo accepit potestatem, attendat primo si desiderauit episcopatum propter se vel an propter Deum; si autem propter se, tunc sine dubio desiderium suum erat carnale; si vero propter Deum, idest ad honorem faciendum Deo, tunc desiderium suum erat meritorium et spirituale.

5 Deinde si episcopus cogitet ad quid recepit episcopatum, certe ut esset pater pauperum consolator et mediator animarum. Nam bona episcopalia bona sunt animarum, que si infructuose comeduntur et prodigaliter expenduntur, anime ille clamabunt vindictam super iniustum dispensatorem.

6 Qualis vero erit fructus episcopalis dignitatis, dicam tibi: Ipse quippe erit duplex, sicut dicit Paulus, corporalis scilicet et spiritualis. Corporalis, quia in terris est vicarius Dei et ideo ob honorem Dei quasi Deus ab hominibus honoratur.

7 In celis erit corporalis et spiritualis propter glorificationem corporis et anime, quia ibi erit seruus cum domino. Tum propter vitam episcopalem, quam gessit in terris, tum propter exemplum humilitatis, quo alios secum ad gloriam prouocauit.

8 Omnis vero, qui vestem et dignitatem habet episcopalem sed refugit vitam, duplici confusione erit dignus. Quod vero potestas episcopalis non debet vendi, significat, quod episcopus non debet esse scienter symoniacus, nec exercere officium suum propter pecuniam vel hominum fauorem, nec promouere illos propter preces hominum, quos sciuerit esse male vite.

9 Quod vero infula non debet alijs concedi propter amicitiam hominum, significat, quod episcopus non debet dissimulare peccata negligentium, nec dimittere illos impunitos, quos potest et debet corrigere, non silere peccata amicorum propter carnalem amicitiam, nec imponere dorso suo peccata subditorum, quia episcopus est speculator Dei.

10 Quod vero episcopus non debet perdere infulam propter negligentiam significat, quod episcopus non debet illa committere alijs ad faciendum, que ipse personaliter tenetur et potest fructuosius facere, nec propter quietem carnis illa dimittere aliis, que ipse perfectius valeret adimplere, quia officium episcopi non est quietis sed laboris.

11 Nec episcopus ignorare debet vitam et mores eorum, quibus committit officia sua, sed scire et inquirere, quomodo seruant iusticiam, et si prudenter et non cupide gerunt se in agendis.

12 Insuper scire te volo, quod episcopus, quia pastoris vices habet, tenetur habere fasciculum florum sub brachijs suis, quo oues vicine et remote illecte currant gaudenter post odorem eius. Iste vero fasciculus florum significat predicationem diuinam, quam episcopus habere tenetur.

13 Brachia vero duo, quibus fasciculus predicationis diuine innititur, sunt duo opera necessaria episcopo, scilicet bona opera in publico et bona opera in abscondito, ut oues vicine in episcopatu eius videntes caritatem episcopi in operibus et audientes in verbis glorificent Deum in episcopo.

14 Oues vero remote audientes famam episcopi desiderent illum ad sequendum. Nam iste est suauissimus fasciculus non erubescere veritatem et humilitatem Dei, docere bona et eadem, que docet, facere, esse humilem in honore et deuotum in abiectione.

15 Cumque episcopus compleuerit viam istam et peruenerit ad portam, necesse est ei aliquid habere in manu, quod presentet summo regi. Et ideo habeat in manu vas sibi carum et hoc vacuum offerendo illud regi summo.

16 Vas vero istud vacuum offerendum est cor suum, quod, ut vacuum sit ab omni voluptate et appetitu laudis, transitorie laborandum est ei die ac nocte. Cumque introducendus est talis episcopus in regnum glorie occurret ei Ihesus Christus Deus verus et homo cum omnium sanctorum exercitu.

17 Tunc audiet angelos dicentes: 'O, Deus noster, gaudium nostrum et omne bonum ! Iste episcopus mundus fuit in carne, virilis in operatione. Decet ergo nos eum presentare tibi. Desiderauit enim quotidie societatem nostram. Ideo comple desiderium eius et auge ex aduentu eius gaudium nostrum.'

18 Tunc quoque dicturi sunt et ceteri sancti: 'O, Deus, gaudium nostrum est de te et in te nec indigemus alio. Attamen gaudium nostrum excitatur ex gaudio anime huius episcopi, que, dum potuit, desiderauit te.

19 Portauit enim flores suauissimos in ore, quibus augmentauit numerum nostrum. Portauit in opere, quibus habitantes de prope et a longe reficiebat. Ideo da ei gaudere nobiscum et tu similiter gaude de eo, quem moriendo pro eo tantum desiderasti.' Ultimo dicturus est ei rex glorie:

20 'O, amice, venisti presentare michi vas cordis tui vacuum a te et a voluntate propria. Ideo ego implebo te delectatione et gloria mea. Letitia mea erit tua et gloria tua numquam finietur a me'."

Caput 4 Verba matris ad filiam de concupiscentia malorum episcoporum, et quomodo propter bonam voluntatem multi dignitatem obtinent spiritualem, quam inordinati episcopi contemnunt, qui ad eam corporaliter sunt vocati, per latum exemplum inducit.

-

Mater Dei loquitur ad sponsam filij dicens: "Tu ploras, quod caritas Dei ad hominem est maxima et contra caritas hominum est ad Deum modica. Vere sic est. Quis enim est dominus vel episcopus, qui non magis concupiscit dominium ad honorem mundi obtinendum vel diuitias quam ad subueniendum pauperibus suis proprijs manibus.

2 Et ideo, quia domini vel episcopi nolunt venire ad nuptias omnibus preparatas in celo, venient pauperes et infirmi, sicut per exemplum tibi ostendere volo.

3 In ciuitate quadam erat quidam episcopus sapiens et pulcer et diues, qui de pulcritudine et sapientia sua laudatus non regratiabatur Deo, ut debuit, qui dedit ei ipsam sapientiam.

4 Laudabatur quoque et honorabatur de diuitijs suis et ideo dedit multa propter mundi fauorem. Plurima quoque concupiuit, ut largius daret et amplius honoraretur. Iste episcopus habebat quendam clericum litteratum in episcopatu suo, qui taliter secum cogitabat:

5 'Iste', inquiens, 'episcopus diligit Deum minus quam expedit. Vita eius tota tendit ad secularia. Ideo, si placeret Deo, libenter desiderarem episcopatum eius ad faciendum honorem Deo.

6 Non desidero quidem propter mundum, quia honor mundi non est aliud nisi sicut aer non propter diuitias, quia sunt graues tanquam onus grauissimum, non propter quietem carnis mee et commodum proprium, quia non teneor esse in quiete nisi rationabili, sicut corpus stare possit in seruitio Dei, sed propter solum Deum desidero.

7 Et quamuis indignissimus sim honore, tamen ut plures lucrifacerem Deo et pluribus proficerem verbo et exemplo, pluresque sustentarem de bonis ecclesie,

8 libenter susciperem onus episcopale. Nam Deus scit, quod carior esset michi mors dura et dulcius adferendum amarum supplicium quam episcopalis dignitas, quia, licet passibilis sim sicut ceteri, tamen qui episcopatum desiderat bonum opus desiderat.

9 Ideo libenter desidero honorem episcopi cum onere episcopali sed sicut mortem, honorem quidem propter salutem plurimorum, onus vero propter salutem meam et amorem Dei et animarum ad hoc solum, ut bona ecclesie possim distribuere largius pauperibus, animas instruere liberius, errantes instruere fiducialius, vexare carnem meam abundantius, moderare me ipsum sollicitius in exemplum aliorum.'

10 Iste autem canonicus increpauit episcopum suum occulte et prudenter. Episcopus vero egre ferens verba confudit clericum aperte et impudenter iactans se ad omnia sufficientem et moderatum.

11 Canonicus autem plorauit excessus episcopi patienter ferens illata. Sed episcopus deridens caritatem et patientiam canonici obloquebatur ei in tantum, quod canonicus arguebatur et reputabatur fatuus et mendax, episcopus vero iustus et circumspectus.

12 Tandem procedente tempore episcopus et canonicus migrauerunt et vocati sunt ad iudicium Dei. In cuius aspectu et presentia angelorum posita videbatur quedam sedes aurea et ante sedem infula episcopalis et totus eius ornatus.

13 Multi quoque demones sequebantur canonicum cupientes inuenire aliquid mortiferum in eo, quia de episcopo sic erant certi sicut cete, qui inter procellas seruat catulos suos viuos in ventre suo.

14 Propositis vero multis querimonijs contra episcopum: Cur, scilicet, et qua intentione suscepisset episcopatum? Cur superbiuit de bonis animarum, quomodo animas sibi commissas rexisset, quid vero Deo pro facta sibi gratia respondisset?

15 Cumque episcopus nichil iusticie haberet, quid responderet ad proposita, respondit iudex: 'Ponatur', inquiens, 'in capite episcopi fex pro infula, in manibus autem pix pro cyrothecis, lutum in pedibus pro sandalijs, pro camisia et lintheo episcopali pannus meretricalis.

16 Pro honore suscipiat dedecus. Pro lata familia habeat seruientem turbam demoniorum. Deinde addidit iudex: 'Ponatur in capite canonici corona fulgida sicut sol, in manibus eius cyrothece deaurate, calciate pedes eius sotularibus.

17 Insuper induatur habitu episcopali cum omni honore'. Qui statim veste episcopali circumdatus ab omni exercitu celesti presentatus est iudici tamquam episcopus cum honore. Episcopus descendit sicut fur habens in collo funem, a cuius conspectu iudex auertebat oculos misericordie sue et omnes sancti cum eo.

18 Ecce quomodo propter voluntatem bonam multi obtinent dignitatem spiritualiter, quam illi contemnunt, qui ad eam corporaliter sunt vocati. Omnia hec fiebant in uno puncto apud Deum sed propter te verbis prolata sunt, quia mille anni apud Deum sunt quasi una hora.

19 Quotidie quoque contingit, quod ex quo episcopi et domini nolunt tenere officium suum ad quod vocati sunt, Deus eligit sibi pauperes sacerdotes et campanarios, qui viuentes iuxta meliorem conscientiam suam ad honorem Dei libenter proficerent animabus, si possent et faciunt que possunt.

20 Ideo ingrediuntur loca episcopis preparata. Nam Deus similis est illi, qui suspendens auream coronam ante fores domus sue clamat transeuntibus sic: 'Omnis cuiuscumque status fuerit promereri potest coronam istam et quicumque nobilius vestitus fuerit virtutibus obtinebit illam.'

21 Verumtamen scito, quod si episcopi et domini sapientes sunt carnali sapientia, Deus sapientior est illis eciam spiritualiter, qui exaltat humiles et non approbat superbientes. Scito eciam, quod canonicus iste laudatus non curauit personaliter equum suum, cum iret ad predicandum vel ad opus suum.

22 Nec personaliter extruxit focum suum cum commesturus esset, sed habuit familiam et necessaria sua ad sustentationem rationabilem, qui eciam habuit pecuniam sed non ad cupiditatem. Nam eciam, si affluxisset sibi tota mundi substantia, non dedisset unum denarium ad hoc, quod fieret episcopus.

23 Nec pro toto mundo dimisisset episcopatum, si placuisset Deo, sed totam voluntatem suam posuit ad Deum paratus honorari ad honorem Dei et paratus deici pro amore et timore Dei."

Caput 5 Verba Ambrosij ad sponsam de prece bonorum pro populo, et quomodo per gubernatores domini seculares et ecclesie et per procellas superbia, et cetera, et per portum introitus veritatis designantur et de vocatione sponse in spiritum.

-

Scriptum est, quod amici Dei olym clamabant rogantes Deum dirumpere celum et descendere ad liberandum populum suum Israel. Similiter et in istis temporibus amici Dei clamabant dicentes: 'O, benignissime Deus, nos videmus populum innumerabilem in periculosis procellis perire, quoniam gubernatores auidi sunt illis terris iugiter applicare volentes, ubi sibi ipsis maius lucrum existimant prouenire.

2 Illic se et populum ducentes, ubi horribiliores sunt iactus undarum nesciente populo securitatis portum et ob hoc miserabiliter periclitatur populus infinitus nimis paucis venientibus ad bonum portum.

3 Ideo rogamus te, omnis glorie regem, ut portum illuminare digneris, quatinus populus vitare sua pericula valeat et iniquis gubernatoribus non parere, sed ad portum rectum reduci lumine tuo benedicto.'

4 Per istos vero gubernatores intelligo omnes potestatem habentes corporaliter et spiritualiter in mundo. Plerique enim illorum in tantum diligunt voluntatem propriam, quod de animarum utilitate et suorum subditorum non attendunt seuissimis mundi procellis, videlicet superbie, cupiditatis et immundicie, se voluntarie inuoluendo,

5 quorum actus miseria imitatur communitas credens se per illam viam tenere rectam et sic ipsi se una cum subditis perimunt sequendo sue voluntatis quemlibet appetitum.

6 Per portum vero intelligo introitum veritatis, qui nunc coram multis sic obscuratus est, quod dum aliquis dixerit viam ad portum celestis patrie, qui est sacratissimum Christi euangelium, tunc ipsum mentiri dicunt eorum opera magis sequentes, qui peccatis quibuslibet se ingerunt, quam illorum verbis credentes, qui euangelicam predicant veritatem.

7 Per lucem vero, quam amici Dei petebant, intelligo aliquam diuinam reuelationem fieri in mundo ad hoc, ut caritas Dei renouari valeat in cordibus hominum et eius iusticia non obliuisci nec negligi.

8 Et ideo placuit Deo propter misericordiam suam et suorum amicorum petitionem vocare te in spiritum sanctum ad videndum, audiendum et intelligendum spiritualiter ad hoc ut ea, que audieris in spiritu, debeas alijs reuelare secundum Dei voluntatem."

Caput 6 Verba eiusdem Ambrosij ad sponsam quandam similitudinem viri et uxoris et ancille disponentia, et qualiter per adulterum episcopus malus et per uxorem ecclesia et per ancillam mundi amor designantur, et de crudelissima sententia contra adherentes magis mundo quam ecclesie.

-

Ego sum Ambrosius episcopus, qui tibi appareo loquens tecum per similitudinem quandam, quoniam cor tuum non potest capere intelligentiam spiritualium sine similitudine aliqua corporali.

2 Vir quidam erat habens uxorem legittimam venustam valde et prudentem. Cui tamen ancilla plus placebat quam uxor et ex hoc tria contingebant: Primum est quod verba et gestus ancille magis eum letificabant quam uxoris.

3 Secundum est, quod ancillam vestiebat nobilissimis indumentis non curans, quod uxor pannosa esset aut quod communi panno vestiretur. Tercium est, quod nouem horis morari solebat cum ancilla, decima vero solum cum uxore.

4 Nam prima hora erat cum ancilla vigilans, dum eius pulcritudinem aspiciendo iocundabatur. Secunda hora inter ipsius brachia dormiebat. Tercia hora pro ancille commodo corporalem laborem gaudenter sustinebat.

5 Quarta hora quietem corporis cum ipsa habebat post corporis lassitudinem. Quinta hora inquietudinem mentis et curam super eius prouisione habebat. Sexta hora mentis quietem cum ea habebat, quia iam videbat se de sua prouisione ei pleniter complacere.

6 Septima hora intrabat in eum ardor carnalis concupiscentie. Octaua hora complebat cum ea sue voluptatis appetitum. Nona hora aliqua omittebat agere, que tamen ei libebat perficere. Decima hora faciebat aliqua, que tamen non delectabant eum facere.

7 Et sic una hora tantummodo manebat cum uxore. Veniens vero quidam de propinquis uxoris ad adulterum grauiter increpauit eum dicens: 'Ad legittimam tuam mentis tue caritatem conuerte ipsam diligendo et sicut decet vestiendo, nouemque horis cum ipsa manendo et sola decima hora cum ancilla, alioquin scias te mortem pessimam subiturum.'

8 Per istum adulterum intelligo istius ecclesie prouisorem habentem quidem episcopale officium sed vitam adulterinam. Ipse quippe sancte ecclesie spirituali copula ita coniunctus est, quod ipsa eius sponsa carissima esse deberet, qui tamen caritatem suam ab ipsa retraxit multo plus diligens seruilem mundum quam dominam sponsam tam preclaram.

9 Et ideo tria facit: Primum est, quod de mundi fraudulenta adulatione plus gratulatur quam de sancte ecclesie morigerosa dispositione. Secundum est, quod omnem mundi ornatum diligit, de defectu vero ornatus ecclesiastici corporalis vel spiritualis minus curans.

10 Tercium est, quod nouem horas expendit pro mundo et solam decimam pro ecclesia sancta. Nam prima hora cum mundo vigilat hilariter eius pulcritudinem intuens delectabiliter. Secunda hora inter brachia mundi, que sunt altitudo murorum et vigilantia hominum armatorum, dormit suauiter corporis sui securitatem se per hec tenere confidens feliciter.

11 Tercia hora pro mundano commodo corporalem laborem sustinet gaudenter, ut ex hoc mundo letetur corporaliter. Quarta hora post corporalem laborem accipit quietem corporis libenter, quia quidquid ei placet iam habet sufficienter.

12 Quinta hora mentis inquietudinem habet multipliciter, ut mundanis rebus prouidere videatur sapienter. Sexta hora mentis quietem habet iocundaliter, prouisionem suam mundanis hominibus placere videns uniuersaliter.

13 Septima hora audiendo et videndo mundi delectabilia et in voluntatem suam trahit desiderabiliter, ex quibus in corde accenditur impatienter et intolerabiliter. Octaua hora perficit actualiter, que prius desiderabat ardenter.

14 Nona hora aliqua sibi placita propter mundum omittit inutiliter, ne videatur eos offendere, quos diligit carnaliter. Decima hora aliqua bona perficit sed non delectabiliter timens, quod infamis habeatur contemptibiliter et diudicetur miserabiliter, si ea aliqua ex causa omiserit totaliter.

15 Et ista hora decima solummodo cum sancta ecclesia solet commorari, bona, que facit, non ex caritate faciens sed ex timore. Timet enim supplicium ignis infernalis, qui si posset cum sospitate corporis et mundanarum rerum abundantia eternaliter viuere, de carentia superne felicitatis non curaret.

16 Propterea dico certissime iurans per Deum, qui caret principio et erit sine fine, quod nisi se cito ad sanctam ecclesiam conuerterit cum ipsa nouem horas ducendo, cum ancilla vero, idest mundo, decimam, non tamen eum diligendo sed inuitus eius diuitias et honores secundum episcopale officium habendo, omnia ad Dei honorem humiliter et rationabiliter disponendo, ipse in anima sua spiritualem percussionem tam grauem habebit,

17 sicut ille per similitudinem corporalem loquendo habere videretur, qui tam horribiliter percutteretur in vertice, quod planta pedis cum tota corporis carne dissolueretur, vene et nerui rumperentur, ossa confringerentur et medulle miserabiliter undique effluerent.

18 Et sicut amarissime cor illius corporis cruciari videretur, si vertex et viciniora membra percuterentur, dum etiam planta pedis, que remotior est, lederetur, sic et misera anima diuine sententie propinquissima ictui torqueri existimabitur amarissime, dum conscientia se videt ubique intolerabiliter sautiari."

Caput 7 Verba Virginis ad sponsam, qualiter episcopus diligens mundum flabello pleno vento et testudini iacenti in putredine comparatur,et quomodo talis Ambrosio episcopo oppositus iudicatur.

-

Scriptura dicit: "Qui diligit animam suam in hoc mundo, perdet eam. Iste vero episcopus diligit animam suam iuxta omnem voluptatem suam et spiritualis delectatio non est in corde eius.

2 Ideo bene comparari potest flabello pleno vento iuxta conflatorium. Nam sicut carbonibus consumptis et ere ignito fluente adhuc remanet ventus in flabello, sic ipse quamuis nature sue tribuit omne, quod appetit, consumens tempus suum inutiliter, tamen remanet sibi eadem delectatio sicut ventus in flabello.

3 Nam voluntas eius est ad superbiam et cupiditatem mundi, ex quibus induratis corde dat occasionem et exemplum peccandi, qui consumpti in peccatis defluunt in infernum.

4 Non sic dispositus fuit ille bonus Ambrosius episcopus. Eius denique cor plenum fuit diuina voluntate, eius cibus et somnus rationabilis, qui exsufflans peccati voluptatem. Tempus suum consumpsit utiliter et honeste.

5 Ipse quippe bene vocari potest flabellum virtutum. Sanauit enim vulnera peccati verbis veritatis. Incendit frigidos diuina caritate et bonorum operum suorum exemplo, feruentes quoque voluptate peccati refriguerunt ex eius munda vita. Et sic ipse multos iuuit, ne intrarent mortem inferni, quia diuina delectatio in eo permansit quamdiu vixit.

6 Iste vero episcopus similis est testudini, que iacens in innata putredine trahit caput in terram. Sic iste iacet et delectatur in peccati abhominationem trahens animum ad terrena non ad sempiterna.

7 Tria reduco sibi ad memoriam: Primo, quomodo tenuerit officium sacerdotij. Secundo, quid significat illud verbum euangelij: 'Vestimenta sunt ouium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces!' Tercio, cur ea, que temporalia sunt, tantummodo feruent in corde. Creator vero omnium frigidus est in corde eius."

Caput 8 Verba Virginis ad sponsam de suiipsius perfectione et excellentia et de inordinato magistrorum modernorum appetitu et de eorum falsa responsione ad Virginis gloriose questionem sibi per ipsam factam.

-

Mater loquitur: "Ego sum illa, que ab eterno in caritate Dei fui et ab infantia mea spiritussanctus perfecte erat mecum. Et sicut de nuce exemplum habere poteris, que cum crescit dilatante se testa, que extrinsecus est, dilatatur et crescit eciam nucleus, qui intrinsecus est, ita ut nux semper sit plena et nichil in ea vacuum, quod capax sit alicuius rei exterioris.

2 Similiter et ego ab infantia mea plena eram spiritusancto et iuxta corporis et etatis mee accrescentiam tam affluenter me totam repleuit spiritussanctus, quod nichil in me vacuum reliquit ad peccati alicuius introitum.

3 Et ideo ego illa sum, que numquam peccatum commisi veniale nec mortale. Ego quippe in caritate Dei tam ardens eram, quod nichil michi placuit nisi perfectio voluntatis Dei.

4 Feruebat enim in corde meo ignis diuine caritatis. Deus quoque super omnia benedictus, qui me sua potentia creauit et spiritussancti virtute repleuit, ad me ardentem caritatem habuit.

5 Et ex huius caritatis feruore misit nuncium suum ad me faciens me voluntatem suam intelligere, ut videlicet fierem mater Dei. Quod dum noui esse voluntatis diuine, statim ex igne caritatis, quam in corde ad Deum habui, per os meum exiuit vere obedientie verbum, per quod nuncio respondi:

6 'Fiat', inquiens, 'michi secundum verbum tuum. Et in eodem puncto verbum caro factum est in me et Dei filius factus est filius meus et sic ambo habebamus unum filium, qui utrumque Deus est et homo et ego similiter mater atque virgo.

7 Cumque hic filius meus, qui est vir sapientissimus et Deus verus Ihesus Christus, iaceret in utero meo, tantam ab ipso adepta sum sapientiam, quod non solum magistrorum intelligere valeam sapientiam, verum eciam in cordibus eorum cerno, utrum verba ipsorum ex diuina caritate aut ex solius litterature astutia procedunt.

8 Ergo tu, que verba audis, nuncia magistro illi, quod ego tria ab ipso interrogo: Primum est, utrum maius est sibi desiderium ad habendum fauorem et amicitiam episcopi corporaliter, vel an desiderat plus animam eius presentare Deo spiritualiter.

9 Secundo, utrum ex plurimorum florenorum propria et singulari possessione in animo plus delectatur vel an ex nullorum. Tercio, quid sibi de hijs duobus videtur magis placere, vocari scilicet magister et inter honoratos cum primis pro mundana gloria residere aut simplex frater vocari et inter ultimos residere.

10 Hec tria diligenter perscrutetur. Si enim episcopum corporaliter plus quam spiritualiter diligit, tunc sequitur, quod magis dicit ei illa, que delectant eum audire, quam omnia peccaminosa prohibet, que delectant eum agere.

11 Si vero de plurimorum florenorum proprietate plus gratulatur quam nullorum, tunc diuitias plus paupertate diligit et videtur tunc amicis suis consulere, quod magis teneant quidquid possunt acquirere, quam dimittant quo carere libentius potuissent.

12 Si vero delectatur nomine magistri propter honorem mundi et inter honoratos locari, tunc superbiam plus humilitate diligit et ex hoc similior coram Deo apparet asino quam magistro.

13 Tunc enim vacua stramina masticat, que litterature scientie sine caritate comparantur et deest optimum triticum, quod caritati comparatur, quia caritas diuina in superbo corde firmari numquam potest."

14 Post excusationem autem magistri excusantis se et dicentis, quod maius esset sibi desiderium presentare animam episcopi Deo spiritualiter et quod plus delectatur in nullis florenis,

15 tercio, quod nichil curat de nomine magistri, respondit iterum mater: "Ego sum, que veritatem de ore Gabrielis audiui et indubitanter credidi, unde et veritatis de meo corpore sibi carnem sumpsit et sanguinem et mansit in me.

16 Illam eandem veritatem genui de me, qui utrumque Deus et homo est ex se. Et quia veritas, que Dei filius est ad me venire et in me habitare ex meque nasci voluit, ideo plenissime intelligo, utrum in ore hominum sit veritas an non.

17 Verum ego tria a magistro quesiui, quem michi bene respondisse probarem, si in verbis suis fuisset veritas. Que quia in eis non erat, ideo de alijs tribus ipsum precaueo. Primum est, quod aliqua sunt, que corporaliter diligit et desiderat et illa nullo modo obtinebit.

18 Secundum est, quod illud, quod nunc habet cum mundana leticia citius amittet. Tercium est, quod pusilli intrabunt celum. Magni autem stabunt foris, quoniam porta est angusta."

Caput 9 Verba Virginis ad sponsam, qualiter videntes et audientes et cetera fugiunt pericula virtute solis et cetera, et aduenientia et occurrentia cecis et surdis et cetera.

-

Loquitur mater: "Quamuis cecus non videt, nichilominus tamen ipso cadente in precipicium sol resplendet in sue claritatis splendore et pulcritudine, quam claritatem videntes homines itinerantes clarum visum habentes gratulantur itineris sui pericula fugiendo.

2 Et quamuis surdus non audit, tamen torrens cum strepitu sui impetus super eum ab alto cadit horribiliter, eo qui audire poterit ad loca tutiora fugiente.

3 Et quamuis mortuus gustare non poterit, tamen ipso in vermibus putrescente potus bonus dulcedinem sui saporis retinet quam viuus degustans in corde suo letificatur et audax ad quecumque virilia opera efficietur."

Caput 10 Loquitur Virgo ad filiam securitatem de verbis sibi dictis inducens et de periculo et approximatione ruine ecclesie, et qualiter ut in pluribus attendunt nunc ecclesie prouisores, proch dolor, ad vitam meretricalem et pecunie cupiditatem et bonorum ecclesie pro superbia prodigalitatem et de ira Dei contra tales excitanda.

-

Loquitur mater: "Ne timeas ea, que nunc videbis, a spiritu malo esse existimans. Quemadmodum enim cum solis appropinquatione duo veniunt, lux videlicet, et calor, qui caliginosam umbram non sequuntur

2 sic cum spiritussancti aduentu in corde duo veniunt, ardor scilicet diuine caritatis et fidei sancte perfecta illuminatio. Hec autem duo nunc sentis. Hec quoque duo dyabolum, qui caliginose umbre comparatur non sequuntur.

3 Mitte ergo ad illum, quem tibi nominaui, nuncium meum, quamuis autem ego scio cor et responsionem eius, finem quoque vite eius celerem. Tamen debes mittere ei verba ista sequentia.

4 Ego denique notum illi facio, quod in dextra parte sancte ecclesie fundamentum tam vehementer dilapsum est, quod summa testudo plures rupturas habet dans ex se casus periculosos, ita quod multi de subeuntibus perdunt vitam.

5 Plereque columne, que in altum tendere deberent, usque ad terram se inclinant. Totumque eciam pauimentum tam suffossum est, quod ceci introeuntes cadunt periculose. Et adhuc interdum contingit clare videntes una cum cecis cadere grauiter causa periculosarum fossarum eiusdem pauimenti.

6 Et propter istas causas stat nimis periculose ecclesia Dei et quid sibi sic stanti vicinius est quam ruina? Certissime dico tibi, quod nisi iuuamen reparationis habuerit ipsius ruina, tam grauis erit quod per totam christianitatem audietur.

7 Ego autem illa virgo sum, in cuius uterum filius Dei venire dignatus est exclusa quacumque carnis contagiosa voluptate. Ille vero idem Dei filius de meo clauso utero natus est cum maxima consolatione et sine aliqua pena.

8 Ego iuxta crucem steti, quando cum vera patientia infernum victoriose vincebat et sui cordis sanguine celum aperiebat.

9 Ego eciam eram in monte, quando Dei filius, qui est et meus filius, ad celum ascendit.

10 Ego eciam totam catholicam fidem clarissime noui, quam ipse euangelizando omnes ingredi celum volentes docuit. Ego itaque illa eadem iam sto super mundum continua oratione, sicut archus celi super nubem, qui ad terram inclinari videtur et ambobus suis finibus eam tangere.

11 Per celestem arcum itaque meipsam intelligo, que ad habitatores mundi me inclino tangens bonos et malos oratione mea. Ad bonos namque me inclino, ut in hijs, que sancta ecclesia precipit, stabiles efficiantur, ad malos vero, ne in malicia sua processum habeant, ut fiant deteriores.

12 Notum itaque facio isti, quem tibi nominaui, quod ex una parte tetre et horribiles nubes surgunt contra claritatem arcus. Per quas nubes intelligo illos, qui in carne vitam meretricalem habent et sunt insatiabiles similes voragini maris ad cupiditatem pecunie.

13 Bona quoque irrationabiliter ac prodigaliter, sicut torrens in impetu suo aquam fundens pro superbia largiuntur. Hec itaque tria plerique nunc exercent ecclesie prouisores, quorum peccata in celum ascendunt horribilia ante conspectum Dei contra meam orationem sicut teterrime nubes contra claritatem arcus, sic eciam illi, qui iram Dei mecum placare deberent, contra se iram Dei excitant et tales in ecclesia Dei non deberent exaltari.

14 Quicumque ergo curam apponere voluerit, ut fundamentum ecclesie fiat stabile et vinea illa benedicta, quam Deus fundauit, sanguine suo renouetur, si se insufficientem viderit,

15 ego, regina celorum, cum omnibus angelis ei in adiutorium venire volo sabulosas radices extirpando sterilesque arbores in ignem proijciendo ac in earum locis ramusculos fructuosos inserendo.

16 Per vineam vero intelligo ecclesiam Dei, in qua duo, humilitas scilicet et caritas diuina debent renouari."

17 Filius Dei loquitur de nuncijs pape: "Vos venistis in societatem maiorum et adhuc ad maiora ascendetis. Ideo summe meretur ille, qui laborat ad hoc, ut humilitas exaltetur, quia superbia iam nimis ascenderat. Honorem eciam maximum habebit ille, qui caritatem habet ad animas, quia ambitio et symonia iam in plerisque regnant.

18 Felix eciam erit ille, qui conatur pro posse suo, ut vicia de mundo extirpentur, quia iam plus solito inualescunt. Est eciam utilissimum habere et petere patientiam, quia in diebus multorum, qui nunc viuunt, sol dimidiabitur, stelle confundentur, sapientia infatuabitur, humiles in terra ingemiscent et audaces preualebunt.

19 Hoc sapientium est intelligere et interpretari, qui aspera sciunt, deplanare et futura prouidere."

20 Hec reuelatio precedens facta fuit ad Albanensem cardinalem, qui tunc fuit prior.

Caput 11 Verba fidei sponse ad Christum, et qualiter Iohannes baptista inducit sponse certitudinem Christi sibi alloquentis et de boni diuitis felicitate, et qualiter indiscretus episcopus propter sui fatuitatem et pessimam vitam assimilatur symie.

-

Sponsa loquebatur Christo in oratione humiliter dicens: "O domine, mi Ihesu Christe, sic firmiter credo, tibi, quod eciam si serpens iaceret ante os meum, non intraret nisi te propter bonum meum permittente!"

2 Respondit Iohannes baptista: "Ille, qui apparet tibi, ipse est naturaliter Dei filius, cui pater me audiente perhibuit testimonium dicens: 'Hic est filius meus'.

3 Ipse est a quo spiritussanctus processit, qui me baptizante super eum in columbe specie apparuit. Ipse est secundum carnem verus filius virginis, cuius corpus manibus meis attractaui. Crede ergo ei firmiter et ingredere viam eius. Ipse enim est, qui viam rectam ad celum demonstrauit, per quam pauper et diues ingredi potest celum.

4 Sed querere poteris, quomodo diues debet esse dispositus, qui ingressurus est celum, cum Deus personaliter dixerit, quod facilius est camelum per foramen acus transire quam diuitem ingredi celum? Ad hoc respondeo tibi:

5 'Ille diues, qui sic dispositus est, quod timet aliquid secum male esse acquisitum, qui sollicitus est, ne bona sua inutiliter et contra Deum expendantur, qui inuite possidens possessionem et honorem mundi libenter desiderat separari ab eis,

6 turbaturque de dispendio animarum et inhonoratione Dei et quamuis ex dispensatione diuina cogitur quodammodo habere mundum, tota tamen intentione vigilat circa amorem Dei, hic talis diues fructuosus et felix diues est et carus Deo.'

7 Sed non est sic diues iste episcopus. Ipse quippe similis est symie habenti quatuor condiciones, quarum prima est, quod preparantur ei vestes tendentes ad inferiorem partem et anteriora velantes, sed verecundiora eius apparent tota nuda.

8 Secunda condicio est, quod digitis suis tangens fetentia applicat ori suo. Tercia est, quod faciem quidem habet humanam sed colorem et speciem reliquam beluinam.

9 Quarta est, quod licet habet manus et pedes, attamen cum digitis et manibus calcat lutum. Sic episcopus iste fatuus est quasi symia curiosus in mundi vanitate deformatus a laudabili operatione.

10 Nam habet vestem, idest ordines episcopales, qui sunt valde honorabiles et preciosi apud Deum, sed verecundiora sua apparent nuda, quia leuitas morum suorum et affectus carnalis ostenditur hominibus ad animarum destructionem.

11 Contra que dicit miles ille egregius, quod verecundiora hominis maiorem honestatem habent, notans per hoc, quod motus bestiales clericorum celari debent bonis operibus, ne exemplo eorum infirmi scandalizentur. Symia quoque tangit et odorat fetentia.

12 Quid facit digitus nisi demonstrationem rei vise, sicut ego videns Deum in humanitate demonstraui eum digito. 'Ecce', inquiens, 'agnus Dei'. Quid ergo sunt digiti episcopi nisi mores sui laudabiles, quibus demonstrare deberet iusticiam Dei et eius caritatem?

13 Nunc autem in operibus suis demonstrat, quod est diues et generosus, sapiens mundi et prodigus pecuniarum. Quid autem sunt hec omnia nisi tamquam digitos mittere ad fetentia? Nam gloriari de carne et lata familia, quid aliud est quam gloriari de inflatis saccis?

14 Symia quoque habet faciem humanam sed speciem reliquam beluinam. Sic iste animam quidem habet signaculo Dei insignitam sed per propriam cupiditatem deformatam.

15 Quarto sicut symia tangit et calcat cum pedibus et manibus lutum, sic iste affectu et opere terrenis inhiat auertens vultum suum a celestibus et inclinans ad terrena tamquam animal obliuiosum. Numquid talis mitigat iram Dei? Nequaquam, sed magis prouocat contra se iusticiam Dei."

16 Hec reuelatio facta est de legato cardinali anni iubilei et cetera. Filius Dei loquitur: "O, disputator superbe, ubi pompa tua, ubi apparatus equorum? Noluisti intelligere cum esses in honore. Ideo nunc inhonoratus es. Dic igitur, quamuis omnia scio audiente ista sponsa noua, que quero!"

17 Et statim quasi una persona tremula et nuda apparuit mirabiliter deformata. Cui dixit iudex: "O, anima, tu docuisti spernere mundum et diuitias eius. Cur ergo secutus es ea?"

18 Respondit anima: "Quia dulcius sapuit michi fetor pessimus, quam odor tuus suauissimus". Et statim dicto verbo per Ethiopem unum infusum est anime vas sulphuris et veneni. Item dixit iudex: "O, anima, tu posita fuisti populis in candelabrum lucis, quare non lucebas verbo et exemplo?"

19 Respondit anima: "Quia caritas tua fuit abrasa a corde meo. Ibam sicut homo sine memoria et sicut vir vagus respiciens presentia et non attendens future." Quo dicto anima priuata est lumine oculorum.

20 Et dixit unus Ethiops, qui astare videbatur: "O, iudex, hec anima mea est. Quid facturus sum?" Respondit iudex: "Purga eam et quasi in prelo examina, donec veniat consistorium, in quo allegationes amicorum et inimicorum discutientur."

Caput 12 Loquitur sponsa Christo preces effundendo pro supradicto episcopo et de responsionibus Christi et Virginis et sancte Agnetis sponse factis.

-

O, Domine mi, scio, quod nemo ingreditur celum nisi pater traxerit eum. Ideo, o, pater pijssime, trahe istum infirmum episcopum ad te. Tu vero, fili Dei, adiuua conantem. Tu quoque, sancte spiritus, imple caritate tua episcopum frigidum et exinanitum.

2 Respondit pater: "Si trahens est fortis, res vero, que trahitur, ponderosa nimis citius dissipabitur opus et adnichilatur. Si vero, qui trahitur, ligatus est, non potest adiuuare nec seipsum nec trahentem, et si immundus est, qui trahitur, abhominabilis est ad trahendum et tangendum.

3 Sic episcopus iste dispositus est, sicut qui stat in diuersorio deliberans secum, que via sit tenenda."

4 Respondit sponsa: "O, Domine mi, numquid non scriptum est, quod nemo stabiliter stat in hac vita sed aut ad meliora vadit aut ad peiora."

5 Respondit pater: "Utrumque dici potest. Nam stat quasi inter duas vias, gaudij scilicet et doloris. Turbatur de horrore supplicij eterni. Assectat obtinere celeste gaudium sed tamen asperum sibi videtur viam, que tendit ad gaudia perfecte ambulare. Vadit vero, quoniam illa sequitur, ad que feruentiorem habet voluntatem."

6 Item loquitur beata Agnes: "Iste episcopus est dispositus sicut ille, qui staret inter duas vias. Unam earum sciret artam in principio sed in fine gaudiosam; aliam sciret delectabilem ad tempus sed in fine habentem profundum insatiabile et dolorosum.

7 Cumque viator cogitans de istis vijs delectaretur in eundo viam in principio delectabilem timens tamen de insatiabili profundo incidit talis cogitatio: 'Est', inquit, 'compendium quoddam in via ista delectabili. Si inuenero illud, diu ambulare possum securus et cum appropinquauero fini et profundo, si inuenero compendium, nichil michi nocebit.'

8 Et ita ambulans securus in via, cum venisset ad profundum, cecidit miserabiliter, quia compendium ut cogitauit non inuenit. Talium cogitationum viri inueniuntur hodie multi, qui cogitantes taliter secum:

9 'Onerosum est', inquiunt, 'ire viam artam. Durum est relinquere voluntatem propriam et honores'. Propterea ponunt sibi spem falsam et periculosam. 'Longa', inquiunt, 'est vita nostra. Misericordia Dei est maxima. Delectabilis est mundus iste et ad delectationem creatus.

10 Ideo nil obest, si ad tempus utar mundo secundum velle meum, quia in fine vite sequi volo Deum. Est enim compendium quoddam vie huius mundi; idest contritio et confessio. Hanc, si obtinuero, saluus ero.'

11 Talis cogitatio, velle scilicet peccare usque in finem et tunc confiteri, est valde debilis spes, quia nesciunt antequam cadunt. Quibus et in extremis inspiratur quandoque tantus dolor et subitus finis, quod nullomodo fructuosam inuenire poterunt contritionem.

12 Et merito; noluerunt enim preuidere futura mala cum potuerunt sed in arbitrio et limitatione sua posuerunt tempus misericordie Dei. Nec proponebant finem facere peccato, antequam peccatum non poterat eos delectare. Similiter et episcopus iste stetit inter duas istas vias.

13 Nunc autem appropinquat vie delectabiliori carnis et habet ante se quasi tria folia, que perlegit. Primum folium legit dulciter et continue. Secundum quandoque sed non cum delectatione. Tercium folium raro et hoc cum dolore. Primum vero sunt diuitie et honores, quibus delectatur.

14 Secundum est timor Iehenne et futuri iudicij, quo conturbatur. Tercium est amor Dei et timor filialis, qui raro reuoluitur. Si enim attenderet, quid pro eo fecit Deus, quidue ei impendit, numquam amor Dei extingueretur in corde eius".

15 Respondit sponsa: "O, domina, roga pro illo." Et tunc beata Agnes ait: Quid facit iusticia nisi iudicium, quidve misericordia nisi quod alliciat?" Mater Dei loquitur: "Sic dicetur episcopo: Deus, licet omnia potest facere, tamen homo personaliter cooperari debet, ut peccatum fugiatur et caritas diuina obtineatur.

16 Nam tria sunt, que inducunt ad fugiendum peccatum et tria inductiua sunt ad obtinendum caritatem. Tria quibus fugitur peccatum sunt: penitentia perfecta, secundum intentio nolle ea iterato committere, tercium emendare se iuxta consilia illorum, quos videt contempsisse mundum.

17 Tria vero cooperantia ad obtinendam caritatem sunt humilitas, misericordia et labor caritatis. Nam quicumque non legeret nisi unum pater noster pro obtinenda caritate citius appropinquaret illi effectus caritatis.

18 De altero episcopo, de quo tibi prius dixi, tibi concludo nunc, quod fosse videntur ei nimis late ad saltandum, muri nimis alti ad scandendum, sere fortes ad confringendum.

19 Ideo sto ego et expecto eum, sed ipse verterat caput suum ad opera trium turbarum, quas delectabiliter videndo considerat. Prima earum corizat.

20 Huic ipse dicit: 'Placet michi audire vos, expectate me!' Secunda stat ad speculandum. Huic ipse dicit: 'Placet michi videre, que videtis, quia delectant me multum.' Tercia letatur et quiescit et cum hac querit ipse quietem et honorem. Sed quid est corizare in mundo nisi ab una temporali leticia transire in aliam, ab uno appetitu honorum in alium?

21 Quid vero est stare et cogitare nisi a contemplatione diuina subtrahere animum et de congregatione et erogatione temporalium cogitare? Quid vero est quiescere nisi carnis habere quietem?

22 Has itaque tres turbas considerando iam ascendit in montem altum sed de transmissis sibi verbis meis nichil curat, nec de illa clausula verborum curat, scilicet, si tenet ipse promissionem suam, tenebo et ego meam."

23 Respondit sponsa: "O, benignissima mater, noli discedere ab eo! " Cui mater: "Non discedo, donec terra suscipit terram. Imo magis, si confregerit seras, obuiabo ei sicut ancilla et adiuuabo sicut mater?"

24 Et addidit mater: "Tu, filia, cogitas, que fuisset remuneratio canonico illi Aurelianensi, si episcopus suus fuisset conuersus?

25 Respondeo tibi: Sicut tu vides, quod terra profert herbas et flores diuerse speciei et diuersi generis, sic si omnis homo laudabiliter stetisset ab origine mundi in institutione sua, omnes obtinuissent excellentem mercedem, quia omnis, qui in Deo est, transit ab una leticia in aliam, non quod tedium in aliqua fit, sed quia continue augetur delectatio delectabilior et gaudium ineffabile continue innouatur."

26 Hic fuit episcopus Vexionensis qui, cum esset Rome, multum de suo reditu angustiaretur, auditum est in spiritu: "Dic", inquit, "episcopo, quod mora sua utilior est quam acceleratio. Hij quoque, qui de comitiua sua precesserunt, subsequentur eum.

27 Ideo cum ad patriam redierit, verba mea inueniet vera." Sic itaque omnia euenerunt. Nam rediens inuenit regem captum et totum regnum turbatum.

28 Hij quoque qui precesserunt eum de comitiua impediti in via longe subsequebantur eum. Scito eciam, quod domina illa, que est in comitiua episcopi, sana reuertetur sed non in patria morietur et ita euenit. Nam secunda vice iuit Romam et ibi mortua est et sepulta. Item de eodem episcopo

29 Cum domina Birgitta descendisset de Monte Gargano ad ciuitatem Mafredoniam in regno Cecilie, idem episcopus existens in comitiua domine casu accidente in monte cecidit de equo ita grauiter, quod due coste fracte sunt.

30 Qui de mane cum domina profectura esset ad sanctum Nicolaum de Baro vocauit eam ad se dicens: "O, Domina, grauissimum est michi hic sine vestra presentia manere. Et onerosum est eciam vobis moram trahere propter me maxime propter incursantes istos homines."

31 'Rogo', inquit, 'vos per amorem Ihesu Christi, ut rogetis Deum pro me, et tangite latus doloris mei! Spero enim per tactum manus vestre dolorem meum mitigari', que pre compassione resoluta in lacrimas ait: "O, Domine mi, ego reputor, quod non sum.

32 Nam ego sum peccatrix maxima in conspectu Dei. Verumtamen omnes rogemus Deum et ipse respondebit fidei vestre." Facta itaque oratione cum surrexisset tetigit latus episcopi dicens: "Sanet te Dominus Ihesus Christus". Et statim dolor discessit. Et surgens episcopus secutus est dominam per totam viam usque rediret Romam.

Caput 13 Verba matris ad filiam, qualiter verba et opera Christi per thesaurum et deitas per castrum et peccata per seras et virtutes per 'muros et pulcritudo mundi et delectatio amicorum per duas fossas mirabiliter designantur et exponuntur, et qualiter se debeat habere episcopus circa curam animarum.

-

Mater Dei loquitur ad sponsam filij dicens: "Ille episcopus petit me in suam caritatem. Ideo debet hoc facere, quod est michi carissimum. Ego quippe scio thesaurum, quem qui possederit, numquam erit miser.

2 Qui videbit eum, numquam sentiet tribulationem et mortem. Quicumque desiderat illum, habebit quidquid appetit cum exultatione. Iste vero thesaurus clausus est in bono castro quatuor seris, quod castrum habet extra se muros altos et spissos et grossos.

3 Extra vero muros sunt due fosse profunde atque late. Ideo rogo ipsum, ut transiliat ambas fossas uno saltu, ascendat muros uno passu, confringat omnes seras uno ictu et sic presentet michi rem preciosissimam. Nunc autem, quid ista significant, dicam tibi.

4 Hoc vobiscum vocatur thesaurus, quod raro sumitur in usus et raro mouetur. Hic thesaurus sunt verba carissimi filij mei et eius preciosissima opera, que in passione et ante passionem fecit,

5 necnon et illa mirabilia opera, que tunc fecit, quando verbum factum est caro in corpore meo et quod, quando in altari cotidie panis eadem fit caro ad verbum Dei.

6 Hec omnia sunt preciosissimus thesaurus, que ita iam neglecta et oblita sunt, quod paucissimi sunt, qui ea recolunt et eis utantur ad profectum suum. Verumptamen corpus illud gloriosum filij Dei iacet in castro munito; idest in deitatis virtute.

7 Sicut enim castrum defendit contra inimicos, sic filij mei deitatis potentia defendit humanitatis sue corpus, ut nullus ei noceat hostis. Fere vero quatuor peccata sunt quatuor, quibus excluduntur multi a participatione et bonitate virtutis corporis Christi.

8 Primum est superbia et cupiditas ad honores mundi. Secundum est cupiditas ad possessiones mundi. Tercium est voluptas feda ad corporis immoderatam impletionem et fetidissimam eius expletionem.

9 Quartum est ira et inuidia et negligentia proprie salutis. Ista quatuor diligunt et in consuetudine habent nimis multi. Propterea elongantur nimis a Deo. Nam vident corpus Dei et recipiunt, sed anima eorum tam longe est a Deo, sicut fures qui furari desiderant sed appropinquare non valent propter fortes seras.

10 Et ideo dixi, quod confringeret seras cum uno ictu. Ictus vero significat zelum animarum, quo ipse episcopus confringere debet peccatores cum operibus iusticie ex diuina caritate, ut confractis seris viciorum peccator pertingere valeat ad preciosum hunc thesaurum.

11 Et quamuis non possit omnes peccatores percutere faciat, ut tenetur que possit et potissime hijs, qui sunt sub manu sua non parcendo paruo vel magno propinquo vel cognato inimico vel amico.

12 Sic fecit ille sanctus Thomas de Anglia, qui passus est multas tribulationes pro iusticia et in fine occubuit dura morte, quia non pepercit percutere corpora cum iusticia ecclesiastica ad hoc, ut anima minorem penam pateretur.

13 Cuius vitam imitetur iste episcopus, quatinus omnes audientes intelligant, quod odit peccata propria et aliorum. Et tunc talis ictus zeli diuini audietur super omnes celos in conspectu Dei et angelorum et multi conuertentur et meliorabuntur dicentes: 'Non', inquiunt, 'odit nos sed peccata nostra. Resipiscamus ergo et erimus amici Dei atque sui.'

14 Tres vero muri, qui ambiunt castrum, sunt tres virtutes. Prima est dimittere delectabilia carnis et facere voluntatem Dei. Secunda est magis velle pati obprobria et damna pro veritate et iusticia quam habere honores et possessiones mundi dissimulando veritatem.

15 Tercia est, non parcere vite vel bonis pro salute cuiuslibet Christiani. Sed attende, quid nunc facit homo. Denique sibi videtur, quod muri isti predicti ita sunt alti, quod nullo modo possent transcendi.

16 Propterea corda hominum non appropinquant illi gloriosissimo corpori cum permanentia, nec anime eorum, quia longe sunt a Deo. Et ideo precepi amico meo, quod transcenderet muros uno passu.

17 Hoc enim vobiscum vocatur passus, quando pedes longa a se separantur distantia ad transferendum celeriter corpus. Sic etiam est spiritualis passus. Cum enim est corpus in terra et caritas cordis in celestibus,

18 tunc transcenduntur tres predicti muri, quia tunc placet homini ex consideratione celestium dimittere propriam voluntatem, pati repulsam et persecutionem pro iusticia mori eciam libenter pro honore Dei.

19 Due vero fosse extra murum sunt pulcritudo mundi et presentia et delectatio amicorum mundi. In hijs fossis multi libentissime quiescerent et numquam curarent in celis videre Deum.

20 Et ideo fosse iste sunt late et profunde, late, quia talium hominum voluntates longe lateque sunt a Deo. Profunde quoque sunt, quia plurimos detinent in profundo infernali.

21 Propterea fosse iste transcendi debent uno saltu. Quid enim est saltus spiritualis, nisi separare totum cor suum ab hijs, que vana sunt et de terrenis salire in regnum celi?

22 Ecce nunc ostensum est, quomodo confringende sunt sere et transiliendi muri. Nunc ostendam, quomodo presentare debet episcopus iste rem preciosissimam, que umquam fuit. Deitas quippe ab eterno et sine principio fuit et est, quia non est in ea inuenire principium siue finem.

23 Humanitas vero fuit in meo corpore et suscepit de me carnem et sanguinem. Ideo ipsa est res preciosissima, que umquam fuit et est. Ergo, quando anima iusti recipit cum caritate corpus Dei in se et corpus Dei implet animam, tunc ibi est preciosissima res, que umquam fuit.

24 Nam licet deitas est in tribus personis sine principio et sine fine in se, tamen quando pater misit filium suum cum deitate et spiritusancto ad me, tunc sumpsit benedictum corpus suum de me.

25Nunc vero ostendam eidem episcopo, quomodo presentanda est domino preciosissima res illa. Ubicumque amicus Dei inuenerit peccatorem, in cuius verbis est modica caritas ad Deum et magna ad mundum, ibi anima vacua est ad Deum.

26 Propterea amicus Dei habeat caritatem ad Deum dolendo, quod anima redempta sanguine creatoris inimica est Dei, condoleatque misere anime habendo ad eam quasi duas voces; unam, qua roget Deum misereri anime; aliam, qua ostendat anime periculum suum.

27 Si autem ista duo, Deum scilicet et animam, concordare poterit in unum, tunc manibus dilectionis sue presentat Deo preciosissimam rem, quia, quando corpus Dei, quod fuit in me, et anima hominis a Deo creata conueniunt in unam amiciciam, hoc est michi carissimum. Nec mirum.

28 Ego enim presens eram, quando miles ille egregius filius meus exiuit de Iherusalem tenere certamen, quod tam forte fuit et durum, quod omnes nerui in brachijs eius extendebantur. Dorsum erat liuidum et sanguinolentum, pedes perforati clauis, oculi et aures plene sanguine.

29 Collum quoque inclinabatur, quando tradidit spiritum. Cor scindebatur a cuspide lancee et sic cum maximo dolore vicit animas. Qui nunc residens in gloria extendit brachium ad homines sed paucissimi tamen inueniuntur, qui presentant ei sponsam.

30 Ideo amicus Dei non parcat vite et bonis iuuando alios secum, eosque filio meo presentando.

31 Dicito adhuc eidem episcopo, quod, quia ipse petit me in suam caram amicam, ideo volo dare ei fidem meam et ligare me cum eo in unum vinculum. Nam corpus Dei, quod fuit in me, recipiet animam eius in se cum magna caritate, ut sicut pater cum filio fuit in me, qui corpus meum et animam habuit in se et sicut spiritussanctus, qui est in patre et filio fuit ubique mecum, qui et filium meum habuit intra secum, sic et famulus meus ligatus erit cum eodem spiritu.

32 Nam quando ipse diligit passionem Dei et corpus eius habet in corde carissimum, tunc habebit humanitatem, que intra se et extra se habet deitatem et est Deus in eo et ipse in Deo, sicut est in me Deus et ego in eo.

33 Cum vero famulus meus et ego habemus unum Deum, tunc habebimus et unum vinculum caritatis et spiritum sanctum, qui est cum patre et filio unus Deus.

34 Adde adhuc unum verbum. Si iste episcopus tenet promissionem suam mecum, ego iuuabo eum, dum viuit. In fine vero vite volo seruire et astare ei presentando animam eius Deo et dicendo sic: 'O, Deus meus, iste seruiuit tibi et obediuit michi, ideo presento tibi animam eius!'

35 O, filia, quid cogitat homo, qui contemnit animam suam? Numquid Deus pater cum incomprehensibili deitate sua dimisisset innocentem filium suum pati in humanitate tam duram penam, nisi fuisset illa virtuosa delectatio et affectio, quam habet ad animas et illa eterna gloria, quam eis preparauit?"

36 Hec reuelatio facta est de episcopo Lyncopensi, qui postea factus fuit archiepiscopus. Item de eodem vj libro, capitulo xxij, quod incipit ('Ille prelatus').

37 Episcopus, pro quo tu ploras, venit ad leue purgatorium. Ideo pro certo scias, quod, quamuis in mundo multos habuit impeditores, iam ipsi reportauerant iudicium suum et ipse propter fidem et mundiciam suam mecum glorietur.

Caput 14 Verba matris ad filiam sub figura mirabili de quodam episcopo, qualiter scilicet episcopus per papilionem vermem et humilitas et superbia episcopi per duas alas et tres species mala episcopi palliantes, per tres vermis colores, episcopi opera per spissitudinem coloris duplex voluntas per duo cornua papilionis et cupiditas per os, modica caritas per paruum corpus designantur et exponuntur.

-

Mater loquitur ad sponsam filij dicens: "Tu es vas, quod possessor implet et magister euacuat. Attamen unus et idem est, qui implet et vacuat. Nam sicut, qui infunderet vasi simul vinum et lac et aquam, diceretur magister, si unumquodque istorum insimul coagulatorum separaret et reduceret in naturam propriam,

2 sic ego mater et magistra omnium feci et facio tibi. Nam ante annum et mensem dicta sunt tibi plura negocia et omnia quasi coagulantur in anima tua, que, si statim effunderentur, similiter videretur abhominabile, cum ignoraretur eorum finis. Ideo paulatim distinguo ea sicut michi placet.

3 Numquid recolis, quod misi te ad quendam episcopum, quem vocaui seruum meum? Ideo nunc similamus eum papilioni vermi, qui habet alas latas colore albo rubeo et blaueo respersas. Cum vero tangitur color eius spissus remanet in digitis tamquam cinis.

4 Hic vermis modicum habet corpus sed grossum os, duo cornua in fronte et occultum locum in ventre, per quem immunda ventris emittuntur. Ale vero huius vermis, idest episcopi, sunt humilitas eius et superbia.

5 Nam humilis apparet extra in verbis et gestibus, humilis in vestibus et operatione, sed intus est superbia, qua magnus est in conspectu sui, tumidus de honore, ambiciosus de fauore hominum et arrogans alijs sua preferendo et aliena iudicando.

6 Hijs igitur duabus alis volat per humilitatem apparentem coram hominibus, ut singulis placeat et in ore sit omnium, per superbiam vero sibiipsi, qua se existimat multis sanctiorem. Tres vero colores alarum sunt tres species palliantes mala eius.

7 Nam color rubeus significat, quod continue de passione Christi disputat et miraculis sanctorum, ut vocetur sanctus, sed certe longe sunt a corde ipsius, quia minime sapiunt sibi.

8 Color vero blaueus significat, quod exterius videtur non curare de temporalibus sed mortuus esse mundo et totus celestis, sicut blaueum speciem habet celi. Sed certe color iste secundus non maiorem coram Deo stabilitatem et fructum affert quam ille primus.

9 Color vero albus indicat ipsum in vestibus religiosum, in moribus superlaudabilem. Sed tanta dulcedo et perfectio est in colore tercio, qualis in duobus primis.

10 Sicut enim color papilionis spissus est et adheret manibus vel tamen relinquens manibus nisi quasi cinerem, sic opera sua videntur admiranda, quia desiderat esse solus, sed ad utilitatem propriam vacua et infructuosa sunt, quia non sincere querit nec diligit diligendum. Cornua vero duo duplex est voluntas eius.

11 Nam desiderat habere vitam sine incommodis in hoc mundo, post mortem vero vitam eternam, ut et honore magno non fraudetur in terris et in celestibus perfectius coronetur. Iste episcopus simillimus est eciam papilioni, qui cogitat portare celum in cornu uno et terram in altero, qui tamen si posset, non sustentaret minimum quid ad honorem Dei.

12 Sic iste ecclesie Dei se credit et cogitat proficere verbo suo et exemplo tamquam si sine illo non ita cresceret. Terrenosque homines per merita sua germinare spiritualiter suspicatur.

13 Et ideo tamquam miles, qui certauerat, cogitat: 'Cum', inquiens, 'vocor deuotus et humilis, ad quid extendam ad artiora vitam meam? Si pecco in quibusdam delectabilibus sine quibus non delectabiliter viuo, maiora merita et opera mea me excusabunt.

14 Cum enim celum per haustum eciam aque frigide obtineri poterit, quid necesse est ultra mensuram laborare?'

15 Papilio quoque habet latum os sed maiorem habet latitudinem cupiditatis in tantum, quod si omnes muscas vocaret preter unam, adhuc illam solam concupisceret et deuoraret. Sic iste, si unum denarium obtinere posset cum multis tali modo, quod non notaretur et esset occultum, reciperet quidem, sed numquam fames cupiditatis extingueretur.

16 Papilio quoque habet occultum exitum immundicie sue. Sic ipse improbe effundit iram suam et impatientiam, ut et latentia sua alijs ostendantur. Item sicut papilio modicum habet corpus, sic iste modicam caritatem, quia, quod deficit sibi in magnitudine caritatis, totum suppletur in alarum latitudine et extensione."

17 Respondit sponsa: "Si aliquam scintillam caritatis habet semper spes est vite et salutis." Et mater: "Qualem caritatem habuit Iudas cum tradendo Dominum dixit: 'Peccaui prodendo sanguinem iustum'? Voluit quippe videri habere caritatem sed non habebat."

Caput 15 Verba matris ad filiam sub figura de alio episcopo, et qualiter talis episcopus per brucum vermem, verbosa eloquentia per euolatum, due considerationes per duas alas, verba placentia mundi per morsum designantur, et de Virginis admiratione de vita istorum duorum episcoporum et de predicatoribus.

-

Item loquitur mater ad sponsam dicens: "Alium episcopum ostendi tibi, quem vocaui pastorem gregis. Hunc similamus bruco, qui terreum habens colorem cum sonitu magno euolat et, ubicumque resederit, mordet intolerabiliter et cum dolore.

2 Sic iste pastor terreum habet colorem, quia cum ad paupertatem vocatus est, magis desiderat esse diues quam pauper, magis preesse quam subijci, magis habere voluntatem propriam quam aliorum obedientia disciplinari.

3 Euolat quoque cum sonitu magno, quia pro diuinis sermonibus abundat verbosa eloquentia, pro doctrina spirituali disputat de mundi vanitate et pro sancta ordinis sui simplicitate laudat et imitatur mundi vanitatem.

4 Habet insuper duas alas, idest duas considerationes: Prima est, quod omnibus vellet dare verba pulcra et placentia ad hoc, ut ab omnibus honoraretur. Secunda est, quod vellet ut omnes se ei inclinarent et obedirent.

5 Item brucus mordet inconsolabiter. Sic iste mordet damnose ad animam. Nam cum sit animarum medicus, non dicit accedentibus ad se periculum eorum et infirmitatem nec utitur resecationis ferro, sed loquitur eis placentia, ut vocetur mitis et ne ab aliquibus deuitetur.

6 Ecce in istis duobus episcopis mirabile magnum est. Alter enim apparet extra pauper solitarius et humilis, ut vocetur spiritualis. Alius desiderat possidere mundum, ut vocetur misericors et largus. Alius iterum vult videri possidere nichil et tamen concupiscit omnia possidere occulte.

7 Alter vult possidere in aperto plurima, ut tribuat multa et sic honoretur multum. Propterea secundum vulgare prouerbium, quia ipsi seruiunt michi taliter, quod non video, quia non approbo, ideo remunerabo eos taliter, quod non videbunt.

8 Miraris, cur tales laudantur de predicatione sua? Respondeo tibi: Quandoque malus loquitur bonis, quibus infunditur spiritus Dei bonus non propter bonitatem doctoris sed per verba doctoris, in quibus spiritus Dei bonus est propter bonum audientium.

9 Quandoque bonus loquitur malis, qui efficiuntur boni ex auditu et propter spiritum Dei bonum et propter bonitatem docentis.

10 Quandoque eciam frigidus loquitur frigidis, ut frigidi auditores, dum referunt audita ad absentes feruentes, ipsi audientes fiant feruentiores. Propterea noli turbari ad quos mittaris. Deus enim est mirabilis, qui sternit aurum sub pedibus et lutum collocat inter radios solis."

Caput 16 Verba filij ad sponsam, quod Deo non placet animarum damnatio, et de mirabilibus questionibus episcopi iunioris ad senem et de responsionibus senis ad iuniorem.

-

Filius loquitur ad sponsam dicens: "Quid credis, quare isti duo ostenduntur tibi? Numquid, quia vituperium eorum et damnum placet Deo? Absit. Sed ideo fit, ut patientia et honor Dei manifestior fiat et audientes timeant iudicium Dei.

2 Sed veni et audi mirabile! Et ecce quidam iunior episcopus quesiuit seniorem dicens: 'Audi frater et responde michi. Cum ad iugum obedientie fuisti obligatus, cur deseruisti illud?

3 Cum paupertatem et religionem elegisti, cur reliquisti illas? Cum per religionis ingressum ostendisti te mortuum seculo, cur desiderasti episcopatum?' Respondit senior: 'Obedientia, que me subesse docuit, erat michi onerosa.

4 Ideo assectaui libertatem. Iugum, quod Deus dicit suaue, erat michi amarum. Ideo quesiui et elegi corporis quietem. Humilitas erat in me ficta. Ideo concupiui honorem. Et, quia melius est minare quam trahere, ideo desideraui episcopatum.'

5 Quesiuit secundo iunior: 'Cur non honorabas sedem tuam mundi honore? Cur non acquisisti diuitias per mundanam sapientiam? Cur non dispensasti ea, que habebas, secundum honorem mundi? Cur tantum te exterius deiecisti et non magis iuxta mundialem ambitionem processisti?'

6 Respondit senior: 'Ideo non straui sedem meam cum mundi honore, quia sperabam amplius honorari, si apparerem humilis et spiritualis quam si viderer temporalis.

7 Et propterea, ut a mundanis hominibus laudarer, videbar quasi omnia contemnere, ut vero diligerer a spiritualibus, humilis et deuotus apparebam.

8 Ideo vero non acquisiui diuitias cum mundana sapientia, ne spirituales viri notarent me et contemnerent propter temporale. Ideo vero non dedi largiter dona, quia magis placebat michi esse cum paucioribus propter quietem meam quam cum pluribus. Et plus delectabar, si aliquid habebam in arca, quam si tribuissem aliquid manu mea.'

9 Item quesiuit iunior: 'Dic michi, cur dedisti asino dulcem et delectabilem potum de immundo vase? Cur tribuisti episcopo siliquas de ara porcorum? Cur coronam tuam strauisti sub pedibus? Cur expuisti triticum et masticasti zizaniam?

10 Cur soluisti alios de funibus, teipsum vero ligasti compedibus? Cur alienis vulneribus apposuisti sanatiua et tuis proprijs mortifitatiua.' Respondit senior: 'Ideo dedi asino dulcem potum de immundo et despecto vase, quia, cum essem litteratus, placuit michi propter mundi honorem magis tractare sacramenta diuina altaris, quam vacare cure seculari.

11 Et quia occulta mea erant hominibus incognita Deo vero vota assumpsi presumptionem nimiam et auxi michi iudicij terribilis grauiorem equitatem. Ad secundum dico, quod dedi episcopo siliquas de ara porcorum, quia nature mee incentiua effundendo perficiebam nec in cohercendo stabilis permanebam.

12 Ad tercium. Ideo posui coronam episcopalem sub pedibus, quia placuit michi magis facere misericordiam propter fauorem hominum, quam iusticiam pro honore et amore Dei. Ad quartum.

13 Ideo expuens triticum masticabam stramina, quia verba Dei non loquebar ex amore Dei nec delectabat me illa facere, que alijs proponebam. Ad quintum. Ideo alios soluens meipsum ligabam, quia venientes ad me cum contritione absoluebam et illa, que illi penitendo deflebant et deflendo relinquebant, hec me delectabat adimplere.

14 Ad sextum. Ideo alios unxi ungento sanatiuo et meipsum mortifero, quia docendo vite puritatem alios emendaui et meipsum deterioraui. Nam illa, que precepi alijs, hec ipse nolui mouere digito.

15 Et unde alios vidi proficere, inde ipse deficiendo tabescebam, quia me delectabat magis commissis peccatis sarcinam addere quam ea emendando alleuiare.'

16 Post hec audita est vox quedam dicens: "Regratiare Deo, quod non es cum illis venenosis vasis, que cum dissoluentur, vadunt ad ipsum venenum." Et sic statim alter istorum mortuus nunciabatur.

Caput 17 Verba Virginis ad filiam vitam et ordinem sancti Dominici commendantia, et qualiter tempore mortis sue conuersus est ad Virginem, et qualiter modernis temporibus pauci de suis fratribus sequuntur signum passionis Christi per Dominicum eis datum et multi vadunt post signum incisionis per dyabolum eis oblatum.

-

Item loquitur mater Dei ad sponsam dicens: "Dixi tibi heri de duobus, qui erant de regula sancti Dominici. Certe ipse Dominicus filium meum habuit pro suo carissimo domino et me matrem eius dilexit plus quam cor suum.

2 Huic sancto inspirauit filius meus tria esse in mundo, que displicebant eidem filio meo, superbiam scilicet, et cupiditatem et concupiscentiam carnis.

3 Ad quarum trium diminutionem sanctus Dominicus impetrauit maximis suspirijs auxilium et medicamentum. Cuius Deus compassus lacrimis inspirauit ei legem et regulam viuendi, in qua ipse sanctus contra tria mala mundi tria bona constituit.

4 Nam contra vicium concupiscentie instituit nil possidere nisi cum licentia prioris sui. Contra superbiam instituit habere humilem habitum et simplicem. Contra carnis insatiabilem voraginem instituit abstinentiam et tempus debitum ad se regulandum.

5 Priorem quoque constituit fratribus suis ad obseruationem pacis et custodiam unitatis. Deinde volens quoddam spirituale signum dare fratribus suis impressit quasi unam spiritualem crucem et rubeam in sinistro brachio eorum iuxta cor per doctrinam et exempli sui efficaciam, quando docuit et monuit eos continue recordari passionem Dei, predicare feruenter verba Dei non propter mundum sed propter amorem Dei et animarum.

6 Docuit insuper illos magis subijci quam preesse, voluntatem propriam odire contumelias patienter ferre, nichil preter victum et vestitum desiderare,veritatem corde diligere et ore proferre, laudem propriam non querere, sed diuina verba semper in ore habere et docere et illa non propter pudorem dimittere nec propter fauorem humanum recitare.

7 Cumque instaret tempus resolutionis eius, quod filius meus ei in spiritu ostendit,iuit ad me matrem eius cum lacrimis dicens: "O, Maria, regina celi, quam ipse Deus preelegit sibi in coniunctionem deitatis et humanitatis.

8 Tu es illa singularis virgo et singulariter dignissima mater. Tu es illa potentissima, de qua ipsa potestas prodijt. Audi me rogantem te! Quia enim scio te potentissimam, ideo presumo de te. Suscipe fratres meos, quos educaui et foui sub stricto scapulari meo, et defende eos sub lato mantello tuo!

9 Rege eos et refoue, ne hostis antiquus preualeat eis et ne dissipet vineam nouellam, quam plantauit dextera filij mei! Quid vero, domina mea, aliud noto per scapulare strictum, quod palliolum unum habet ante pectus et aliud retro nisi duplicem considerationem, quam ad fratres meos habui?

10 Sollicitabar quippe nocte et die pro eis, quomodo in rationabili et laudabili deseruirent Deo temperantia. Orabam eciam pro eis, ne quid de mundo concupiscerent, quod vel Deum offenderet aut famam humilitatis et pietatis apud proximum denigraret.

11 Nunc igitur quia tempus remunerationis mee instat, assigno tibi membra mea. Doce ergo eos sicut filios, et porta eos sicut mater."

12 Cum hijs enim verbis et alijs vocatus est Dominicus in gloriam Dei. Cui ego per similitudinem loquendo respondi taliter: "O, Dominice, amice dilecte,quia dilexisti me plus quam te, ego sub lato mantello meo defendam et regam filios tuos.

13 Necnon et omnes, qui in regula tua perseuerant, saluabuntur. Mantellus vero meus latus misericordia mea est,quam nulli feliciter petenti denego. Sed omnes, qui querunt, sub misericordie mee sinu proteguntur. Sed quid credis tu, o filia mea, quod regula Dominici sit?

14 Utique humilitas et continentia et contemptus mundi. Nam omnes, qui hec tria assumunt et perseuerando diligunt, numquam damnabuntur, et hij sunt, qui tenent regulam beati Dominici.

15 Sed audi mirabile: Dominicus assignauit filios suos sub mantello meo lato et ecce pauciores sunt nunc sub mantello meo lato, quam tunc erant sub scapulari suo stricto. Nec tamen omnes viuente adhuc ipso Dominico habuerunt ouina vellera et Dominicos mores, sicut melius per exemplum ostendo tibi mores eorum.

16 Si Dominicus descenderet de altitudine celesti, in qua est, et diceret furi, qui prodit de valle et considerat oues ad mactandum et perdendum: "Cur", inquiens, "vocas et abducis oues meas, quas ex signis euidentissimis cognosco esse meas?",

17 respondere potest fur: " Cur, Dominice, approprias tibi illa, que tua non sunt? Nam subreptio violentia est aliena usurpare sibi." Si respondere voluerit Dominicus se enutrisse eas et domuisse et precessisse et docuisse, dicturus est fur: "Si tu enutristi eas et docuisti, tunc ego blandiendo suauiter reduxi eas ad voluntatem propriam.

18 Si tu lenitatem cum austeritate miscebas eis et ego alliciebam eas blandius et ostendebam,quod delectabat eas suauius, et ecce plures currunt ad pastum et vocem meam. Et ideo oues, que sequuntur me, feruentius cognosco esse meas, quia liberum habent arbitrium sequendi allicientem."

19 Si responderit iterum Dominicus,quod oues sue signate sunt signo rubeo in corde, dicturus est fur: Oues mee signate sunt signo meo, scilicet incisionis in dextra aure. Et, quia manifestius et euidentius est signum meum signo tuo, ideo cognosco oues meas.

20 Fur igitur iste dyabolus est, qui de ouibus Dominici plures sibi incorporauit, que incise sunt in dextra aure, quia non audiunt verba vite dicentis. Arta via est in celum, sed sola illa delectabiliter audiendo perficiunt, que eas delectat adimplere. Oues vero Dominici pauce sunt, que signum rubeum habent in corde, qui passionem Dei cum caritate recolunt et verba Dei predicantes feruenter vitam beatam ducunt in omni castitate et paupertate.

21 Nam hec est regula Dominici, sicut vulgo dicitur:"Omnia sua portare in dorso, nichil velle possidere nisi quod permittit regula. Non solum dimittere superflua sed et a licitis et necessarijs, quandoque propter carnis motus temperare se."

Caput 18 Verba matris ad filiam, quod citius fratres nunc audirent et audiunt vocem diaboli quam sui patris Dominici, et quomodo nunc pauci imitantur eius vestigia, et qualiter episcopatus desiderantes propter mundi honorem et sui quietem et libertatem non sunt in regula sancti Dominici, et de terribili sententia contra tales et de experientia damnationis pro tali episcopatu.

-

Loquitur mater ad sponsam dicens:"Dixi tibi, quod omnes qui sunt in regula Dominici,sunt sub mantello meo. Nunc auditura es, quam multi sunt tales.

2 Si Dominicus descenderet de loco deliciarum, in quo feliciter vere est, et clamaret taliter:' O, fratres dilecti, sequimini me, quia vobis reseruantur quatuor bona, honor scilicet pro humilitate, diuitie perpetue pro paupertate,satietas sine fastidio pro continentia, vita eterna pro contemptu mundi', vix audiretur.

3 Sed si econtra statim ascenderet dyabolus de conualle clamaretque alia quatuor dissimilia. 'Vobis Dominicus', inquiens, ' promisit quatuor.Videte me, ego enim vobis, que desideratis, ostendam manu.

4 Nam ecce, honorem offero, diuitias habeo in manu, voluptas in promptu est, mundus erit delectabilis ad fruendum. Suscipite igitur, que offero! Utimini hijs, que certa sunt! Viuite cum gaudio ut post obitum simul gaudeatis!'

5 Si iste due voces nunc sonarent in mundo, plures latronis diaboli, quam ad vocem Dominici, amici mei tam preclari. Et quid dicam de fratribus Dominici?

6 Certe pauci sunt in regula eius, et pauciores sunt qui imitando vestigia sequuntur eius. Nam non omnes audiunt unam vocem, quia non sunt omnes de uno genere, non quod non sint omnes a Deo, et non quod omnes saluari non possint, si volunt, sed quia non omnes audiunt vocem filij Dei dicentis: 'Venite ad me, et ego reficiam vos, scilicet dando meipsum!'

7 Sed quid dicam de illis fratribus, qui propter mundum desiderant episcopatus? Numquid sunt in regula Dominici? Nequaquam. Aut qui acceptant episcopatus rationabili de causa, numquid excluduntur a regula Dominici? Non utique.

8 Nam beatus Augustinus regulariter vixit ante episcopatum sed in episcopatu non reliquit regularem vitam,quamuis ascendit ad maiorem honorem.

9 Assumpsit enim honorem inuitus non ad quietem sed certe ad maiorem laborem, quia videns se posse prodesse animabus, libenter propter Deum reliquit voluntatem propriam et quietem carnis, ut plures lucrifaceret Deo suo.

10 Propterea, qui sic desiderant et assumunt episcopatus, ut animabus eo magis proficiant, ipsi sunt in regula Dominici et merces eorum duplicabitur, tum propter regule dulcedinem, a qua abstracti sunt, tum propter onus episcopale ad quod sunt vocati.

11 Propterea iuro super eum Deum, super quem iurabant prophete, qui non iurabant propter impatientiam sed quia receperunt Deum in testimonium verborum suorum. Sic ego dico nunc et iuro super eundem Deum, quod veniet fratribus illis, qui contempserunt regulam Dominici, venator de potestate cum effrenatis canibus, tamquam si seruus diceret domino:

12 'Multe', inquiens,'oues intrauerunt hortum tuum, quarum carnes venenate sunt et vellera sordibus conglobata, quarum lac inutile est et lasciuia nimis insolescens.'

13 'Iube', inquiens, 'eas abscindi, ne pascua pro ouibus utilibus deficiant et ne bone oues ex insolentia malarum perturbentur.' Cui responderet Dominus: 'Claude foramina, ne alique ingrediantur nisi quas michi bene conuenit et expedit educare et pascere et que pacifice sunt et honeste.'

14 Sic ego dico, quod prius claudentur aliqua foramina sed non omnia. Post veniet venator cum canibus, qui non parcet velleribus a sagittis non corporibus a vulneribus ad hoc, ut vita finiatur.

15 Deinde venient custodes, qui diligenter considerabunt et attendent, de quo genere fuerint oues, que ad pastum domini intromittuntur.'

16 Respondens sponsa dixit:" O,domina,ne indigneris, si quero. Cum papa mitigauit eis austeritatem regule, numquid reprehendendi sunt,si comedunt carnes vel cetera, que apponuntur?"

17 Respondit mater: " Papa considerans infirmitatem nature humane simul et defectum quem quidam proposuerunt rationabiliter permisit eos commedere carnes ad hoc ut habiliores et feruentiores essent in predicando et laborando non ut desidiores et dissolutiores apparerent, et ideo excusamus papam de hac permissione."

18 Dixit iterum sponsa: " Dominicus instituit habere vestes non de optimis nec vilissimis pannis sed de medio temperatis. Numquid reprehendendi sunt, si de mollioribus induuntur?"

19 Respondit mater: " Dominicus, qui regulam de spiritu filij mei dictauit, precepit habere vestes non de mollioribus et preciosioribus, ne forte arguerentur et notarentur de pulcro habitu et precioso et sic superbirent.

20 Instituit eciam non habere vestes de vilissimis et durissimis, ne propter duriciam vestis inquietarentur nimium in capiendo somnum post laborem. Sed instituit vestes habere temperatas et necessarias, de quibus non superbirent et in quibus nil vanitatis haberent, sed per eas frigus carnis expellerent et ad virtutum profectum continuum se munirent.

21 Et ideo laudamus Dominicum in institutione sua sed fratres suos reprehendimus, eos videlicet, qui habitum suum ad vanitatem transformant et non ad utilitatem."

22 Dixit iterum sponsa: "Numquid reprehendendi sunt illi fratres, qui filio tuo edificant ecclesias altas et sumptuosas? Aut vituperandi et diiudicandi sunt, si ad tales structuras edificandas plura mendicant?" Respondit mater: "Quando ecclesia in tantum lata est, quod capit ingredientes,

23 quando muri tantum in altum excreuerint, quod non coartant introeuntes, quando murorum spissitudo tam fortis est, quod non a quolibet vento dissoluatur, quando tectura tam firmiter conpacta est, quod non stillat, sufficiat eis edificasse.

24 Nam placet Deo magis cor humile in humili ecclesia, quam alti muri, in quibus corpora sunt intra, sed corda ab extra. Propterea non habent necesse arcas auro et argento implere propter edificia, quia non profuit Salomoni edificasse tam sumptuosa edificia, ex quo neglexit eum diligere propter quem edificabantur."

25 Hijs dictis et auditis statim senior episcopus, qui supra nunciabatur mortuus, clamabat dicens: 'O, o, ablata est mitra, et ecce apparet, quod latebat subtus. Ubi est nunc honorabilis episcopus? Ubi sacerdos venerandus?

26 Ubi pauper frater? Certe abest episcopus, qui unctus fuit oleo in officium apostolicum et in puritatem vite. Remanet vero seruus sterquilinij pinguedine maculatus. Abest eciam sacerdos, qui consecratus fuit verbis sanctis, ut mutaret inanimatum et mortuum panem in viuificantem Deum.

27 Remanet vero proditor fallax, qui vendidit eum propter cupiditatem, qui redemit omnes ex caritate. Abest quoque pauper frater, qui cum iuramento abnegauit mundum, sed nunc pro superbia et ostentatione mea sum iudicatus.

28 Verumtamen nunc compellor dicere veritatem, quod ille iustus iudex qui iudicauit me, magis voluisset liberare me tam amara morte, sicut tunc patiebatur, cum staret in ligno crucis, sed iusticia, cui obuiare non poterat, contradicebat, quam quod taliter fuissem sicut nunc experior iudicatus."

Caput 19 Responsio sponse ad Christum, qualiter diuersis cogitationibus et inutilibus afficitur, et quomodo eas remouere non possit, et responsio Christi ad sponsam, quare istud permittitur a Deo, et de magna utilitate cogitationum cum detestatione et timore cum discretione ad coronam habita, et quod peccatum veniale non debet contemni, ne inducat in mortale.

-

Loquitur filius ad sponsam: "Quid turbaris et sollicita es filia?" Respondit illa: "Quia diuersis cogitationibus et inutilibus afficior, quas remouere non possum et iudicij tui terribilis auditio me conturbat." Respondit filius: "Hec est vera iusticia.

2 Sicut enim prius delectabaris in affectionibus mundi contra velle meum, sic nunc permittitur tibi cogitationes varie contra velle tuum. Verumtamen time cum discretione et confide fortiter in me, Deo tuo, sciens pro certissimo, quod, quando mens non delectatur in cogitationibus peccati sed reluctatur eis detestando eas purgatio sunt anime et corona.

3 Si vero modicum peccatum, quod intelligis esse peccatum, delectat te facere, et facis ex confidentia abstinentie et presumptione gratie, nec assumis penitentiam nec aliam facis emendam, scito illud posse fieri mortale. Propterea, si in mentem venerit aliqua peccati delectatio, qualiscumque fuerit, considera statim ad quid tendit et penitere. Nam postquam natura hominis debilitata est ex infirmitate eius, pluries procedit peccatum.

4 Non enim est homo, qui non peccat saltem venialiter, sed Deus misericors dedit homini remedium dolere, scilicet de omni peccato, necnon et emendata timere, ne forte non bene emendata sint.

5 Nam nichil ita odit Deus, sicut scire peccatum, nec curare aut ex meritis aliquibus presumere quasi Deus ideo toleraret aliquod peccatum tuum quasi sine te non posset honorari aut ideo licite permitteret tibi facere unum malum, quia fecisti plura bona cum magis eciam, si centies fecisses bene pro unoquoque malo adhuc non sufficeres rependere Deo pro caritate et bonitate sua.

6 Propterea time rationabiliter et, si cogitationes prohibere non poteris, saltem fer patienter et conare contra eas voluntate. Non enim damnaberis pro eis, si ingrediuntur, quia non est tuum prohibere nisi in eis delectaberis.

7Time eciam quamuis cogitationibus non consentis, ne forte propter superbiam cadas. Omnis enim qui stat solius Dei virtute stat. Ideo timor introductorium quoddam est in celum.

8 Nam multi ideo lapsi sunt in precipitium et mortem propriam, quia timorem diuinum abiecerunt a se et ibi erubuerunt confiteri coram hominibus, ubi non erubescant peccare coram Deo. Ideo, qui pro modico peccato non curat petere veniam, huic et ego dedignabor relaxare peccatum.

9 Et sic exercitatione auctis peccatis illud, quod ex contritione remissibile et veniale erat ex negligentia et contemptu fiet valde graue, sicut in hac anima iam iudicata perpendere poteris.

10 Postquam enim veniale et remissibile commisit, auxit per consuetudinem confidens de bonis suis aliquibus operibus quasi minora non attendendo, quod iudicarem.

11 Et sic irretita anima per consuetudinem delectationis inordinate non correxit, nec conpescuit voluptatem peccati, donec iudicium erat in foribus et ultimus punctus appropinquabat.

12 Ideo appropinquante fine inuoluebatur subito conscientia eius miserabiliter et doluit, quod cito moreretur timens separari ab illo modico temporali, quod diligebat. Nam Deus ad ultimum punctum suffert hominem et expectat, si forte homo peccator voluntatem suam omnem, quam habet liberam, mouere voluerit ab affectu peccati,

13 sed quia voluntas non corrigitur, ideo anima sine infinito constringitur, quia dyabolus sciens, quod unusquisque secundum conscientiam et voluntatem iudicabitur, laborat maxime in fine, ut anima ludificetur et euertatur ab intentionis rectitudine, quod et fieri permittit Deus, quia anima cum deberet, renuit vigilare.

14 Noli insuper confidere et presumere nimium, si quem dico amicum et seruum, sicut vocaui istum prius, quia eciam Iudas vocatus est amicus et Nabugodonosor seruus.

15 Nam sicut dixi personaliter: 'Vos amici mei estis, si feceritis, que precipio vobis', sic dico nunc: 'Amici sunt, cum me imitantur, inimici sunt cum me et mandata mea contemnendo persequuntur.'

16 Numquid non Dauid postquam dictum est, quod inueni hominem secundum cor meum, excessit per homicidium? Salomon, cui tam mirifica data et promissa sunt, excessit a bonitate et non est completa in eo promissio propter ingratitudinem eius sed in me filio Dei.

17 Propterea, sicut in dictamine tuo ponitur clausula cum finali, sic ego in locutione mea clausulam istam pono et finalem.

18 Si quis fecerit voluntatem meam et dimiserit suam hereditatem, accipiet vitam eternam. Qui vero audierit nec faciendo perseuerauerit, erit sicut seruus inutilis et ingratus.

19 Sed nec debes diffidere, si quem dico inimicum, quia statim ut inimicus mutauerit voluntatem ad bonum, erit amicus Dei. Numquid non Iudas erat cum duodecim unus, quando dixi: 'Vos amici mei estis, qui secuti estis me et sedebitis super sedes duodecim.'

20 Tunc quidem temporis sequebatur me Iudas, nec tamen sedebit cum duodecim. Quomodo ergo completi sunt sermones Dei? Respondeo tibi: Deus, qui videt corda et voluntates hominum, secundum illa iudicat et remunerat, que videt.

21 Homo vero secundum, quod videt in facie, iudicat. Ideo, ne bonus superbiret vel malus diffideret, vocauit Deus ad apostolatum, ita bonos sicut et malos sicut et quotidie vocat ad dignitates bonos et malos, ut omnis qui officium tenet cum vita glorietur in eterna vita.

22 Qui vero honorem habet absque onere glorietur ad tempus in eternum periturus. Ergo, quia Iudas non sequebatur me corde perfecto, non pertinuit ad eum, qui secuti estis me, quia non perseuerauit usque ad remunerationem sed ad eos, qui perseueraturi erant tam presentes tunc temporis quam futuri,

23 quia dominus in cuius conspectu sunt omnia, quandoque loquitur in presenti, que ad futura pertinent et de faciendis tamquam iam sint facta. Quandoque eciam preteritum futurumque permiscet et preterito utitur pro futuro, ut nullus presumat discutere consilium impermutabile trinitatis.

24 Audi adhuc unum verbum: 'Multi sunt vocati, pauci vero electi'. Sic iste vocatus est ad episcopatum sed non electus, quia ingratus gratie Dei. Ideo nomine episcopus sed merito degenerans cum hijs, qui descenduntur et non ascendunt computabitur."

25 Filius Dei loquitur dicens: "Miraris, filia, quare alius episcopus habuit pulcerrimum finem, alius ita horrendum. Nam paries cadens confregit eum totum et modicum superuixit et hoc modicum cum ingenti dolore.

26 Respondeo tibi: Scriptura dicit, imo egoipse dixi, quod iustus qualicumque morte moritur iustus est apud Deum, sed homines mundi hunc iustum reputant, qui pulcrum exitum habebit sine dolore et pudore.

27 Deus vero hunc discernit iustum, qui a diutina abstinentia probatus est vel qui pro iusticia tribulatur, quia amici Dei quasi tribulantur in hoc mundo aut ad minus supplicium in futuro aut ad maiorem coronam in celo.

28 Nam Petrus et Paulus pro iusticia mortui sunt sed Petrus amarius Paulo, quia plus dilexit carnem Paulo et, quia ecclesie mee accepit primatum, debuit et se michi amariori morte conformare.

29 Paulus vero, quia plus dilexit continentiam, quia plus laborauit, tamquam miles egregius gladium obtinuit, quia ego dispono omnia secundum merita et secundum mensuram.

30 Propterea in iudicio Dei non coronat vel damnat finis vel mors contemptibilis sed intentio et voluntatis hominum et causa. Simile est de istis duobus episcopis.

31 Nam alius patiebatur amariorem penam et despectiorem mortem; hoc fuit ei ad minorem penam, quamuis non ad gloriam, quia non patiebatur bona voluntate. Quod vero alius obtinuit gloriosum finem, hoc fuit ex occulta iusticia mea sed non ei ad premium eternum, quia non correxit voluntatem suam, dum viuebat."

Caput 20 Verba matris ad filiam, quomodo per talentum dona spiritussancti designantur, et qualiter sanctus Benedictus sibi donum spiritussancti datum multiplicauit et per que spiritussanctus vel spiritus diabolicus hominis animam ingreditur.

-

Mater loquitur: "Filia, scriptum est, quod qui quinque talenta acceperat, alia quinque lucratus est. Quid enim est talentum nisi donum spiritussancti? Nam alij accipiunt scientiam, alij diuitias, alij apud diuites familiaritatem et tamen omnes duplum reportare debent Domino suo lucrum, scilicet de scientia viuendo utiliter sibi et alios instruendo,

2 de diuitijs et ceteris donis utendo rationabiliter et alijs misericorditer subueniendo. Sic ille bonus abbas Benedictus donum gratie, quod acceperat, multiplicauit, quando omne contempsit, quod transitorium erat, quando carnem suam seruire coegit anime, quando nichil preposuit diuine caritati.

3 Qui insuper timens, ne aures macularentur auditu inani, oculi visione delectabilium fugit in heremum imitans illum, qui nondum natus exultando intra viscera materna cognouit aduentum sui pijssimi redemptoris.

4 Qui quidem Benedictus eciam sine heremo obtinuisset celum, quia mundus erat ei mortuus et cor eius totum plenum Deo. Sed placuit Deo vocare Benedictum in montem, ut cum pluribus innotesceret, plures eius exemplo ad perfectionis vitam incitarentur

5 Huius beati viri corpus erat quasi saccus terre, in quo claudebatur ignis spiritussancti, qui exclusit ab eius corde dyabolicum ignem. Sicut enim ignis corporalis ex duobus accenditur, ex aere scilicet et flatu hominis, sic spiritussanctus ingreditur animam hominis vel per inspirationem personalem aut per aliquam operationem humanam seu locutionem diuinam mentem excitat ad Deum.

6 Similiter spiritus dyabolicus visitat suos, sed differunt incomparabiliter. Nam spiritussanctus calefacit animam ad querendum Deum, sed non comburit carnaliter.

7 Lucet eciam puritate modestie sed non obfuscat mentem malicia. Spiritus vero nequam comburit mentem ad carnalia et amaricat intolerabiliter. Obfuscat quoque animam per inconsiderationem sui et deprimit eam inconsolabiliter ad terrena.

8 Ergo, ut ignis iste bonus, qui erat in Benedicto, igniret plures, vocauit Deus Benedictum in montem, qui conuocatis ad se pluribus scintillis fecit de eis per spiritum Dei maximum rogum et composuit eis regulam de spiritu Dei, per quam multi perfecti facti sunt sicut Benedictus.

9 Nunc autem multe faces proiecte de rogo sancti Benedicti iacent, ubique disperse habentes pro calore frigiditatem, pro luce tenebras, que si in igne iacerent conglobate, darent ubique ex se flammam et calorem."

Caput 21 Verba matris ad filiam sancti Benedicti vite magnificentiam et perfectionem per exemplum ostendentia, et quomodo anima fructificans mundo per lignum infructiferum, et superbia mentis per silicem, et anima frigida per cristallum designatur, et de tribus scintillis valde notandis ab hijs tribus, scilicet cristallo, silice et ligno ortis.

-Loquitur mater: "Dixi tibi prius, quod corpus beati Benedicti erat quasi saccus, qui disciplinabatur et regebatur sed non regebat. Denique eius anima erat quasi angelus, qui dedit ex se calorem magnum et inflammationes, sicut per exemplum ostendo tibi, quasi si essent tres ignes, quorum primus succensus in mirra dedit ex se odorem suauitatis.

2 Secundus erat succensus in arido, qui dedit ex se carbones ardentes et splendorem fulgentem. Tercius succendebatur in oliua, qui dedit ex se flammam, lumen et calorem. In hijs tribus ignibus intelligo tres personas et in tribus personis tres status in mundo.

3 Primus status erat eorum, qui considerata caritate Dei reliquerunt voluntatem propriam in manus aliorum, qui pro vanitate et superbia mundi assumpserunt paupertatem et abiectionem pro intemperantia dilexerunt continentiam et puritatem.

4 Isti habuerunt ignem in mirra, quia sicut mirra est amara sed tamen fugat demonia et extinguit sitim, sic abstinentia eorum amara erat corpori sed tamen extinguebat inordinatam concupiscientiam et omnem potestatem demonum euacuabat.

5 Secundus status eorum erat, qui cogitabant secum taliter: 'Ad quid diligimus honorem mundi, cum sit aliud nisi quasi aer verberans aures? Ad quid diligimus aurum, cum non sit nisi terra rubea? Quis vero finis carnis nisi putredo et fauilla?

6 Ad quid vero nobis prodest concupiscere terrena, cum omnia sint vanitas, propterea ad hoc solum viuere et laborare volumus, ut Deus honoretur in nobis et ut alij ex verbis nostris et exemplis ad Deum igniantur.'

7 Isti tales ignem habuerunt in arido, quia amor mundi fuit eis mortuus et quilibet eorum dabat ex se carbones ardentes iusticie et fulgorem diuine predicationis. Tercius status erat illorum, qui de amore Christi passionis feruentes toto desiderio affectabant mori pro Christo.

8 Isti ignem suum habuerunt in oliua. Sicut enim oliua in se habet pinguedinem et feruentiorem calorem cum incenditur, sic isti totaliter impinguati fuerunt diuina gratia, ex qua dederunt ex se lumen diuine scientie, ardorem feruentioris caritatis, robur honestissime conuersationis.

9 Isti tres ignes longe lateque se dilatauerunt. Quorum primus incensus fuit in heremitis et religiosis, sicut describit Ieronimus, qui vitas eorum inspiratus spiritusancto inuenit mirabiles et merito imitandas.

10 Secundus incensus fuit in confessoribus et doctoribus. Tercius in martiribus, qui carnem suam pro Deo contempserunt et alij contempsissent, si auxilium a Deo obtinuissent. Ad quosdam igitur istorum trium statuum et ignium missus fuit beatus Benedictus, qui conflauit tres ignes in unum in tantum quod qui insipientes erant illuminabantur, qui frigidi inflammabantur;

11 qui feruentes erant, feruentiores efficiebantur. Et sic cum hijs ignibus incepit religio Benedicti, que unumquemque iuxta dispositionem et capacitatem sensus sui dirigebat in viam salutis et eterne felicitatis.

12 Nunc autem sicut de sacco beati Benedicti spirabat dulcedo spiritussancti, per quem multa monasteria innouabantur, sic de sacco multorum fratrum eius discedit spiritussanctus, quia calor cineris extinctus est et faces iacent disperse nec dantes ex se calorem nec splendorem sed fumum impuritatis et cupiditatis.

13 Verumtamen ad solacium multorum dedit michi Deus tres scintillas, in quibus intelligo plures. Prima extracta est de cristallo per solis calorem et splendorem, que se iam in arido fixit, ut fiat ex ea magnus ignis.

14 Secunda extracta est de duro silice; tercia de ligno infructuoso, quod creuit cum radicibus suis et folia sua dilatauit.

15 Per cristallum vero, qui est lapis frigidus et fragilis, significatur anima illa, que licet frigida sit in amore Dei, tamen voluntate et affectu conatur ad perfectionem et rogat Deum sibi in adiutorium.

16 Ideo voluntas ista portat eum ad Deum et meretur, ut accrescant ei temptationes, per quas frigescit a temptatione praua, donec Deus irradians cor, sic figit se in anima a voluptate vacua, ut iam non velit viuere nisi ad honorem Dei.

17 Per silicem vero significatur superbia. Quid enim durius est superbia mentis illius, qui omnium desiderat laudes et tamen concupiscit vocari humilis et videri deuotus?

18 Quid abhominabilius anima illa, que omnibus in cogitationibus se prefert et a nullis patitur obiurgari nec doceri? Verumtamen multi sic superbi petunt humiliter a Deo, ut ab eorum cordibus auferatur superbia et ambitio.

19 Propterea Deus cooperante voluntate bona ammouet a cordibus eorum contraria et, quandoque mollia quibus et a mundialibus retrahuntur et ad celestia incitantur.

20 Per lignum vero infructuosum significatur anima illa, que nutrita in superbia fructificat mundo et desiderat habere mundum et omnem honorem suum. Attamen, quia timet mortem eternam multos stipites peccati extirpat, que aliter, si non timeret, perpetraret.

21 Propterea Deus propter istum timorem appropinquat anime et inspirat gratiam suam, ut lignum inutile fiat fructuosum. Itaque cum talibus scintillis religio beati Benedicti renouari debet, que modo videtur multis desolata et abiecta."

Caput 22 Verba matris ad filiam de monacho habente cor meretricum in pectore, et quomodo per propriam voluntatem et concupiscentiam et subterfugionem ab angelica vita a Deo apostatauit.

-

Item loquitur mater sponse: "Quid vides in isto, qui astat reprehensibile?" Respondit illa: "Quod rarissime dicit missam." Cui mater: "Non est ideo iudicandus. Sunt enim multi, qui factorum suorum memores rationabiliter abstinent et non minus michi sunt accepti, sed que vides in eo alia?"

2 Et illa: "Quod non habet vestes a beato Benedicto institutas." Cui mater: "Contingit multotiens, quod consuetudo quedam inchoatur et omnes qui sciunt eam esse malam et imitantur reprehendendi sunt, qui vero ignorant instituta laudabilia essentque libenter contenti de abiectioribus, si non consuetudo longinqua preualeret, tales non sunt faciliter et improbe iudicandi.

3 Sed audi et indicabo tibi, quod in tribus alijs reprehendendus est: Primo, quod cor eius, in quo Deus quiescere deberet, est in pectore meretricum. Secundo, quod dimisit modicum suum et concupiscit multa aliena; promisit abnegare seipsum et sequitur totam propriam voluntatem.

4 Tercio, quod Deus creauit animam suam pulchram quasi angelum et ob hoc deberet habere angelicam vitam sed modo anima eius habet ymaginem illius angeli, qui per superbiam a Deo apostatauit.

5 Hic apud homines magnus est sed qualis apud Deum nouit Deus. Ipse enim Deus est, sicut ille qui clausum aliquid habens in pugno abscondit illud ab alijs, donec aperuit pugnum, sic Deus infirma eligit et coronas eorum in presenti abscondit, donec unicuique reddet secundum opera sua."

6 Hic fuit abbas nimis secularis nil curans de animabus, qui subito mortuus est sine sacramentis, de quo dixit spiritussanctus. "O anima, dilexisti terram et iam terra recepit te.

7 Mortuus es vita tua et iam non habebis vitam meam nec mecum eris particeps, quia societatem eius dilexisti, que a me per superbiam lapsus est et contempsit humilitatem."

Caput 23 Responsio Dei patris ad precem sponse pro peccatoribus, et quomodo tres sunt qui testimonium dant in terra, sicut tres in celo, et qualiter tota trinitas perhibet sponse testimonium, qualiter sponsa sua sit per fidem et omnes, qui fidem rectam sancte ecclesie imitantur.

"

-O , mi dulcissime Deus, rogo te pro peccatoribus, in quorum consortio ego sum, ut eis misereri digneris." Respondit Deus pater: "Audio et scio voluntatem tuam, ideo perficietur oratio caritatis tue. Propterea, sicut dicit Iohannes in epistula sua hodie, ymo ego per Iohannem:

2 'Tres sunt, qui testimonium perhibent in terra, spiritus, aqua et sanguis et tres in celo, pater et filius et spiritussanctus.' Sic tres dant tibi testimonium. Nam spiritus, qui custodiuit te in visceribus matris, testificatur anime tue, quod Dei es per fidem baptismi, quam profitebantur ex parte tua parentes.

3 Testimonium perhibet tibi ipsa aqua baptismatis, quod humanitatis Christi es filia per renouationem et emendationem prime transgressionis. Testimonium quoque perhibet tibi sanguis Ihesu Christi, quo redempta es, quod deitatis es filia et a potestate dyabolica per sacramenta ecclesie segregata.

4 Nos quoque pater et filius et spiritussanctus, tres in personis sed unum in substantia et potentia, testimonium tibi perhibemus, quod nostra es per fidem, similiter et omnes, qui rectam fidem sancte ecclesie imitantur.

5 Et in testimonium, quod velis facere voluntatem nostram, procede et recipe de manu sacerdotis corpus et sanguinem humanitatis Christi, ut testimonium perhibeat tibi filius, quod eius es, cuius corpus sumis in robur anime.

6 Testimonium perhibeat tibi pater, qui est in filio, quod patris es et filij. Testimonium perhibeat tibi spiritussanctus, qui est in filio et patre et spiritus in utroque, quod trium et unius es per fidem veram et dilectionem."

Caput 24 Responsio Ihesu Christi ad sponse preces pro infidelibus, scilicet quod Deus ex malicia malorum hominum honoratur, licet non ex virtute eorum et voluntate, quod sibi probat per exemplum, in quo ecclesia vel anima per Virginem, et nouem ordines angelorum per nouem fratres Virginis, Christus per regem, tres status hominum per tres filios regis designantur.

"

-O , Domine mi Ihesu Christe, rogo te, ut fides tua dilatetur super infideles, boni accendantur caritate tua amplius, mali vero meliorentur." Respondit filius: "Tu turbaris ex eo, quod Deus minorem habet honorem. Desideras vero toto corde, ut perficiatur honor Dei.

2 Ideo do tibi unum exemplum, quo intelligere poteris, quod Deus eciam ex malicia malorum honoratur, licet non ex virtute et voluntate eorum. Nam virgo quedam erat sapiens et decora, diues et morigerosa, que habebat nouem fratres, quorum quilibet diligebat sororem suam, sicut cor suum et uniuscuiusque cor erat quasi in illa.

3 In regno vero, ubi virgo erat, tale erat statutum, quod, quicumque honoraret, honoraretur, qui depredaret, depredaretur, qui vero violaret, decapitaretur.

4 Rex vero regni habebat tres filios, quorum primus diligebat virginem et presentauit ei calceos deauratos cum cingulo aureo, anulum in manu et coronam super caput. Secundus vero concupiuit possessionem virginis et depredatus est eam. Tercius concupiuit virginitatem virginis laborans, ut eam violaret.

5 Isti vero tres filij regis capti sunt a nouem fratribus virginis et presentati regi. Cui dixerunt fratres: 'Sororem nostram concupierunt filij tui. Primus quidem honorauit eam et dilexit toto corde. Secundus spoliauit eam. Tercius vero libenter dedisset vitam suam, si valuisset violare eam.

6 In illo vero puncto rapti sunt, quo voluntatem completam habuerunt ad ista iam dicta perficienda.' Quibus auditis respondit rex: 'Omnes', inquiens,' filij mei sunt et omnes equaliter diligo. Verumtamen contra iusticiam facere non possum nec volo sed ita de filijs sicut de seruis intendo iudicare.

7 Itaque, tu fili mi, qui honorasti virginem, veni et accipe honorem et coronam cum patre tuo. Tu vero fili, qui concupisti possessionem virginis et rapuisti, intrabis quidem carcerem, donec restituantur ablata.

8 Audiui enim testimonium super te, quod penitens de facto tuo voluisti reddere ablata, sed quia preuentus celeri et inopinato iudicio non perfecisti, ideo manebis incarceratus, donec restituatur quadrans. Tu vero, fili mi, qui ad violandum virginem omnes adhibuisti conatus nec de facto tuo penituisti,

9 ideo quot modos adhibuisti ad dehonestationem virginis, tot modis aggrauabitur pena tua. Responderunt omnes fratres virginis: 'Laus sit tibi iudex pro iusticia tua. Nisi enim virtus fuisset in te et in iusticia tua equitas, in equitate tua vero caritas, numquam taliter iudicasses.'

10 Hec autem virgo significat ecclesiam sanctam, cuius dispositio est excellens in fide, pulcra in septem sacramentis, laudabilis in moribus et virtutibus, amabilis in fructu, quia demonstrat veram viam ad eternitatem.

11 Hec sancta ecclesia quasi tres habet filios, in quibus significantur plures. Primus sunt illi qui diligunt Deum toto corde. Secundus sunt illi, qui temporalia diligunt ad honorem suum. Tercius sunt illi qui preponunt Deo voluntatem suam. Virginitas vero ecclesie anime sunt hominum a sola deitatis potentia create.

12 Primus ergo filius presentat calceos deauratos, quando contritionem suscipit pro commissis negligentijs et peccatis. Presentat vero vestes, quando precepta legis attendit, quando consilia euangelica seruat in quantum potest.

13 Componit cingulum, quando in continentia et castitate firmiter proponit perseuerare. Anulum quoque mittit in manum, quando firmiter credit, que precipit sancta ecclesia catholica, iudicium scilicet futurum et vitam sempiternam.

14 Lapis vero anuli spes est sperans constanter nullum peccatum esse tam abhominabile, quod penitentia et voluntate emendandi non deleatur. Coronam vero imponit capiti, quando caritatem veram habet. Sicut enim diuersi lapides sunt in corona, sic diuerse virtutes sunt in caritate.

15 Caput vero anime siue ecclesie corpus meum est. Hoc quicumque diligit et honorat merito filius Dei appellatur.

16 Ergo quicumque tali modo sanctam ecclesiam et animam suam diligit, hic nouem fratres habet, idest nouem ordines angelorum, quia eorum particeps et socius erit in vita eterna.

17 Ipsi enim angeli sanctam ecclesiam toto amore amplectuntur quasi in corde cuiuslibet eorum esset. Non enim ecclesia sancta saxa et parietes sunt sed anime iustorum et ideo de earum honore et profectu tamquam de proprio angeli gratulantur.

18 Secundus autem frater vel filius signat illos, qui constitutionem sancte ecclesie contemnentes viuunt ad honorem mundi et amorem carnis, qui virtutum pulcritudinem transformantes viuunt secundum voluntatem suam, attamen circa finem penitent et conteruntur de factis suis malis.

19 Istis debetur purgatio, donec operibus et orationibus ecclesie Deo reconcilientur. Tercius filius significat illos qui animam suam scandalizantes non curant, si eternaliter pereant, dummodo perficere possint voluptatem suam.

20 Super tales nouem ordines angelorum petunt iusticiam, quia ad penitentiam conuerti contempserunt. Ergo cum Deus facit iusticiam, laudant eum angeli propter equitatem inflexibilem.

21 Cum vero perficitur honor Dei gaudent de virtute eius, quod eciam malorum malicia utitur ad honorem suum. Ideo, cum videris prauos, compatere eis, gaude vero de honore Dei eterno.

22 Nam Deus, qui nichil mali vult, quia creator omnium et vere ex se solus bonus, permittit tamen multa fieri tamquam iustissimus iudex de quibus in celestibus et in terris propter equitatem suam et occultam bonitatem honoratur."

Caput 25 Verba querimonie matris ad filiam, qualiter agnus innocentissimus Christus Ihesus negligitur modernis temporibus a creatura sua.

-

Loquitur mater dicens: "Conqueror primo, quod agnus ille innocentissimus hodie portabatur, qui optime sciebat ire. Hodie puer ille tacebat, qui optime sciebat loqui.

2 Hodie puer ille innocentissimus circumcisus est, qui numquam peccauit. Et ideo quamuis irasci non possum, tamen videor irata ex eo, quod dominus maximus factus puer modicus obliuiscitur et negligitur a creatura sua."

Caput 26 Verba Christi ad sponsam ineffabilis trinitatis misterium declarantia, et quomodo dyabolici peccatores per contritionem et voluntatem emendandi obtinent Dei misericordiam, et de responsione Christi, qualiter miseretur omnibus, scilicet tam Iudeis et cetera, et de duplici iudicio, damnandorum scilicet et saluandorum.

-

Filius loquitur: "Ego sum creator celi et terre, unus cum patre et spiritusancto, verus Deus, quia Deus est pater, Deus filius, Deus spiritussanctus, non tres Dij sed tres persone et unus Deus.

2 Nunc autem querere poteris, si tres persone, quare non tres Dij? Respondeo tibi, quod non est aliud Deus nisi ipsa potentia, ipsa sapientia, ipsa bonitas, a qua est omnis potestas infra celum et supra omnis sapientia et omnis pietas, que poterit cogitari.

3 Itaque Deus trinus est et unus, trinus in personis, unus in natura. Nam potentia et sapientia est pater, a quo sunt omnia, et qui est ante omnia, potens non aliunde sed a seipso et eternaliter.

4 Potentia et sapientia eciam filius equalis patri non a seipso potens sed a patre potenter et ineffabiliter genitus, principium de principio, et a patre numquam separatum.

5 Potentia et sapientia eciam spiritussanctus a patre et filio procedens, eternus cum patre et filio, et equalis in maiestate et potestate. Unus ergo Deus et tres persone, quia una natura trium, una operatio et voluntas, una gloria et potestas, qui ita est unum in essentia, qui eciam sunt distincti proprietate personarum.

6 Nam totus pater est in filio et spiritu et filius in patre et spiritu et spiritus in utroque in una deitatis natura, non sicut prius et posterius sed ineffabiliter. Ubi nichil est prius aut posterius nichil alio maius aut minus vel alterius sed totum ineffabile et equale. Propterea bene scriptum est, quod Deus est mirabilis et multum laudabilis.

7 Nunc autem conqueri possum, quod laudabilis sum parum et multis ignotus, quia omnes querunt propriam voluntatem sed pauci meam.

8 Tu vero esto stabilis et humilis nec te extollas in cogitatu, cum aliorum ostendo tibi pericula, nec eorum prodas nomina nisi tibi precipiatur. Non enim ad confusionem eorum ostenduntur tibi eorum pericula, sed ut conuertantur et cognoscant iusticiam et misericordiam Dei.

9 Sed nec eos fugere debes tamquam iudicatos, quia eciam si dixero hodie, quod aliquis pessimus est, si inuocauerit me cum contritione cras et cum voluntate emandandi, paratus sum indulgere ei.

10 Et quem heri dixi pessimum, hunc hodie dico amicum carissimum propter contritionem, in tantum quod si contritio fuerit stabilis, dimitto ei non solum peccatum sed et penam peccati, sicut per exemplum cognoscere poteris, quasi si essent duo frusta argenti viui et ambo concurrerent festinando inuicem.

11 Si in eorum coniunctione non esset residuum nisi quasi unus athomus, adhuc potens esset Deus facere, ne conuenirent. Sic si aliquis peccator esset ita radicatus in diabolicis operibus, quod staret in ipso puncto perditionis, adhuc obtineret veniam et misericordiam, si Deus inuocaretur cum contritione et voluntate emendandi.

12 Nunc autem cum ita sim misericors querere poteris, cur non misereor gentilibus et Iudeis, quorum aliqui si erudirentur fide recta libenter pro Deo morerentur? Respondeo tibi, quod omnibus facio misericordiam tam gentilibus quam Iudeis, nec relinquitur aliqua creatura sine misericordia mea.

13 Nam quicumque audiunt, quod fides eorum non est vera et desiderant feruenter veram aut quicumque credunt hoc esse optimum quod tenent, quia non est eis aliud umquam predicatum faciuntque toto conamine, que possunt, horum iudicium erit in leuiori misericordia.

14 Nam duplex est, iudicium damnandorum scilicet et saluandorum. Christianorum enim damnandorum erit sine misericordia, quorum pena erit eterna et tenebre et voluntas firmata contra Deum.

15 Saluandorum vero erit visio Dei et gloriatio in Deo et velle Deo bonum. Ab hijs exclusi sunt gentiles et Iudei et mali et falsi Christiani. Qui quamuis non habuerunt fidem rectam, habuerunt tamen iudicem conscientiam suam credentes eundem esse Deum, quem coluerunt et offenderunt.

16 Isti autem quorum voluntas et actio erat et est secundum iusticiam et contra peccatum, habebunt cum minus malis Christianis iudicium misericordie in supplicijs propter dilectionem iusticie et odium peccati, sed non habebunt consolationem in seruitione glorie et visionis Dei,

17 quem non videbunt propter baptismi carentiam, quia aliquod temporale aut occultum iudicium Dei retraxit eos, ne salutem fructuose quererent et obtinerent.

18 Si vero nichil retraxit eos in querendo Deum verum et baptizando non timor aut labor non dispendium bonorum vel honorum sed impedimentum solum humanam fragilitatem superans, istos, ego qui Cornelium et Centurionem nondum baptizatos vidi, altius et perfectius remunerare scio, sicut eorum exigit fides.

19 Quia est alia ignorantia malicie, alia pietatis et difficultatis, similiter et alius est baptismus aque, alius sanguinis, alius perfecte voluntatis. Que omnia nouit pensare Deus, qui omnium nouit corda. Propterea ego, qui sine principio natus sum eternaliter de principio, qui et iterum in fine temporum natus sum temporaliter ab initio noui singulorum remunerare merita et do unicuique iuxta merita sua.

20 Nec minimum bonum, quod fit ad honorem Dei, transiet sine remuneratione. Ideo teneris tu multum regratiari Deo, quia de Christianis nata es et in tempore salutis, quia multi desiderabant hoc obtinere et videre, quod offertur Christianis et non obtinuerunt."

Caput 27 Deprecatio sponse ad dominam pro Roma et de multitudine innumerabili sanctorum martirum Rome quiescentium, et de tribus gradibus perfectionis Christianorum et de quadam visione ipsius sponse, et qualiter Christus ei apparens predictam visionem sibi exposuit et declarauit.

"

-O Maria, licet immitis fueram, tamen te inuoco in adiutorium meum. Et rogo te, ut rogare digneris pro excellentissima et sanctissima illa urbe Roma. Video enim corporaliter, quod quedam ecclesie in quibus ossa sanctorum quiescunt desolate sunt. Quedam vero habitantur sed corda et mores rectorum earum longe sunt a Deo.

2 Impetra ergo eis caritatem, quia audiui ex scripturis, quod Rome quelibet dies in anno septem milia continet martirum. Et ideo quamuis anime non minorem honorem obtinent in celo, licet ossa eorum contemnuntur in terris, tamen rogo te, ut sanctis tuis et sanctorum tuorum reliquiis amplior honor exhibeatur in terris et sic deuotio populi excitetur."

3 Respondit mater: "Si mensurares terram centum pedum in longitudine et totidem in latitudine et seminares eam plenam puris granis tritici, ita compresse, quod non esset distantia inter granum et granum nisi quasi articulus digiti unius,

4 quodlibet vero granum daret fructum centuplum, adhuc essent plures martires et confessores Rome a tempore illo, quo Petrus venit Romam cum humilitate, usquequo Celestinus discessit a sede superbie et reuersus est ad suam solitariam vitam.

5 De illis vero martiribus et confessoribus loquor, qui fidem veram predicabant contra diffidentiam et humilitatem contra superbiam, et qui pro veritate fidei mortui sunt vel voluntate parati erant mori.

6 Nam Petrus et alij plures sic calidi et feruentes erant ad proferendum verba Dei, quod si potuissent mori pro unoque homine, libenter fecissent. Attamen timidi fuerunt, ne a conspectibus illorum, quos verbo consolationis et predicationis fouebant raperentur, quia salutem eorum plus desiderabant quam vitam propriam et honorem.

7 Fuerunt quoque tanti et ideo processerunt occulte in persecutione propter lucrum et collectionem plurimarum animarum. Igitur inter istos duos, Petrum scilicet et Celestinum, non omnes fuerunt boni sicut nec omnes mali.

8 Ecce ponamus tres gradus, sicut tu composuisti hodie, positiuum, comparatiuum et superlatiuum, idest bonos meliores et optimos. In primo gradu fuerunt illi, quorum cogitatio fuit ista:

9 'Nos credimus quidquid sancta precipit ecclesia. Neminem defraudare volumus sed defraudata reddere et Deo seruire desideramus toto corde.' Consimiles eciam fuerunt tempore Romuli, fundatoris Rome, secundum fidem suam, qui cogitabant taliter:

10 'Nos intelligimus et scimus ex creaturis, quod Deus est creator omnium; hunc ergo diligere volumus pre omnibus.' Quamplures vero cogitabant ista: 'Nos audiuimus ex Hebreis, quod Deus verus ostendit se eis per miracula manifesta.

11 Et ideo, si sciremus in quo nos magis fundare deberemus, libenter faceremus.' Isti omnes fuerunt quasi in primo gradu. Tempore vero placito Petrus venit Romam, qui alios eleuauit in positiuum gradum, alios in comparatiuum, alios in superlatiuum. Illi enim, qui fidem receperunt veram, qui in coniugio et alia dispositione laudabili steterunt, isti fuerunt in positiuo gradu.

12 Qui vero sua dimiserunt propter caritatem diuinam, qui alijs exempla bona viuendi ostenderunt verbis et exemplis et operibus, necnon et qui nichil Christo preposuerunt, isti fuerunt in comparatiuo gradu.

13 Qui vero carnem suam dederunt pro amore Dei, isti fuerunt in gradu superlatiuo. Sed queramus in hijs gradibus supradictis, ubi inuenitur caritas Dei feruentior? Queramus in militibus et doctoribus!

14 Queramus in religiosis et mundi contemptoribus, qui tenerentur esse in comparatiuo et superlatiuo gradu et certe nimis pauci inueniuntur. Nam non est vita austerior quam vita militaris, si in sua vera institutione staret. Si enim monacho precipitur habere cucullam militi precipitur grauius, scilicet lorica.

15 Si vero est graue monacho pugnare contra voluptatem carnis, militi est grauius inter armatos hostes procedere. Si vero ordinatur monacho durus lectus, grauius est militi in armis quiescere. Et si monachus turbatur et affligitur abstinentia, durius est militi affligi continuo timore vite.

16 Non enim militia Christianitatis incepta est propter mundi possessionem et cupiditatem, sed ad confortandam veritatem et dilatandum veram fidem. Et ideo gradus militaris et religiositatis in superlatiuo gradu vel comparatiuo esse tenerentur.

17 Sed omnes gradus a sua laudabili dispositione apostatauerunt, quia caritas Dei versa est in cupiditatem mundi. Si enim auferretur unus florenus de tribus, magis tacerent plerique veritatem quam loquendo amitterent illum.

18 Nunc autem loquitur sponsa dicens: "Iterum vidi quasi multos hortos in terra, rosas vero et lilia conspexi inter hortos. In quodam vero loco spacioso terre vidi agrum centum vestigiorum in longitudine et totidem in latitudine.

19 In quolibet autem vestigio erant septem grana tritici seminata et quodlibet granum dabat fructum centuplum. Post hec audiui vocem dicentem: 'O Roma, Roma, muri tui dirupti sunt. Ideo porte tue sunt sine custodia. Vasa tua venduntur.

20 Ideo altaria tua desolata sunt. Viuum sacrificium et incensum matutinum comburitur in atrio. Ideo non egreditur de sancta sanctorum sanctus odor suauissimus."

21 Et statim apparens Dei filius dixit sponse: "Horum intelligentiam, que vidisti, indico tibi. Terra quam vidisti significat omnem locum, ubi nunc est fides Christiana. Horti vero significant loca illa, ubi sancti Dei receperunt coronas suas.

22 Verumtamen in paganismo, scilicet in Iherusalem et in alijs locis, multi fuerunt electorum Dei, quorum tamen loca tibi modo non sunt monstrata. Ager vero centum pedum in longitudine et totidem in latitudine significat Romam.

23 Nam si omnes horti de toto mundo coniuncti essentome, certe Roma essent eque magna de martiribus, in carne loquor, quia locus ille electus est ad amorem Dei.

24 Triticum vero quod inter vestigia vidisti, significat illos qui per carnis macerationem et contritionem et vitam innocentem intrauerunt celum. Rose vero pauce sunt martires rubicundi sanguinis sui effusione in diuersis locis.

25 Lilia vero confessores sunt, qui fidem sanctam verbis et operibus predicauerunt et confirmauerunt. Nunc autem ego possum loqui de Roma, sicut propheta loquebatur de Iehrusalem: 'Olim', inquiens 'habitauit in ea iusticia et principes eius principes pacis. Nunc autem versa est in scoriam et principes eius homicide.

26 O, si cognosceres dies tuos, o Roma, fleres utique et non gauderes. Roma quippe in diebus antiquis erat quasi tela colorata omni colore pulcerrimo et contexta nobilissimo filo. Terra quoque eius erat colorata colore rubeo, idest sanguine martirum et contexta, idest commixta ossibus sanctorum.

27 Nunc autem porte eius desolate sunt, quia defensores et custodes earum inclinati sunt ad cupiditatem. Muri eius depressi sunt et sine custodia, quia iam non curant animarum damna, sed clerus et populus, qui sunt murus Dei, disperguntur ad faciendum utilitatem carnis.

28 Vasa diuina venduntur contemptibiliter, quia sacramenta Dei propter pecuniam et fauorem mundanum dispensantur. Altaria vero desolata sunt, quia qui celebrant cum vasis manus habent a caritate Dei vacuas et oculos ad offertorium, et licet Deum vere habeant inter manus, cor tamen vacuum est a Deo, quia mundanis vanitatibus est repletum.

29 Sanctum vero sanctorum, ubi olim consumebatur summum sacrificium, significat desiderium diuine fruitionis et visionis de quo ascendere deberet caritas ad Deum et proximum et odor totius continentie et virtutis.

30 Nunc autem sacrificium consumitur in atrio, idest in mundo, quia tota diuina caritas versa est ad incontinentiam et mundi vanitatem. Talis est Roma corporaliter, sicut vidisti. Nam altaria plura desolata sunt.

31 Offertorium expenditur in tabernis. Offerentes plus vacant mundo quam Deo. Verum tamen scias, quod a tempore Petri humilis usque dum Bonefacius ascendit sedem superbie, innumerabiles anime ascenderunt in celum.

32 Adhuc tamen Roma non est sine amicis Dei, qui si haberent adiutorium, clamarent domino et ipse misereretur eisdem."

Caput 28 Informatio Virginis ad sponsam de modo sciendi diligere et quatuor ciuitatibus, in quibus quatuor caritates inueniuntur, et que istarum debeat proprie caritas nuncupari perfecta.

-

Mater loquitur ad sponsam dicens: "Numquid, filia, diligis me?" Respondit illa: "Doce me, domina, diligere, quia anima mea fedata est lectione falsa, seducta veneno mortifero, pro quo non valet apprehendere dilectionem veram." Et mater: "Ego", inquiens, "docebo te.

2 Nam quatuor sunt ciuitates, in quibus quatuor inueniuntur caritates, si tamen omnes caritates nuncupari debent, quia non est proprie dicenda caritas, nisi ubi Deus et anima in vera virtutum unitate confederantur.

3 Prima igitur ciuitas est ciuitas probationis, que est mundus in quo ponitur homo, ut probetur si diligat Deum an non, ut experiatur infirmitatem suam, ut acquirat sibi virtutes, quibus redeat ad gloriam, ut purgatus in terra gloriosius in celis coronetur.

4 In hac ciuitate inuenitur dilectio inordinata, cum diligitur caro plus quam anima, cum desideretur temporale feruentius quam spirituale, cum honoratur vicium et despicitur virtus, cum plus dulcessit peregrinatio quam patria, cum plus timetur et honoratur moriturus homunculus, quam in eternum regnaturus Deus.

5 Secunda ciuitas est ciuitas purgationis, in qua abluuntur sordes anime. Placuit enim Deo talia loca ordinare in quibus coronandus purgaretur, qui in libertate negligens insolescebat sed tamen cum timore.

6 In hac ciuitate inuenitur imperfecta dilectio, quia diligitur Deus ex spe soluende captiuitatis sed non ex feruore affectionis propter tedium et amaritudinem satisfaciende culpe.

7 Tercia ciuitas est ciuitas doloris, ubi est infernus. In hac inuenitur dilectio omnis malicie et immundicie, omnis inuidie et obdurationis. In hac quoque ciuitate regnat eciam Deus per ordinatam suam iusticiam, per mensuram suppliciorum debitam, per malicie refrenantiam, per libratam pro meritis omnium equitatem.

8 Nam sicut alij damnandorum peccant plus, alij minus, ita et pene et retributionis condigne constituti sunt termini. Nam et si omnes damnandi includuntur tenebris non tamen omnes uno eodemque modo.

9 Differunt enim tenebre a tenebris, horror ab horrore, ardor ab ardore. Ubique denique disponit Deus in iusticia et misericordia eciam in inferno ut aliter puniantur hij, qui peccauerunt ex industria, aliter qui ex infirmitate, aliter qui ex sola originalis peccati noxa tenebrantur, quorum plaga et si in carentia diuine visionis et lucis electorum consistit,

10 misericordie tamen et gaudio per hoc appropinquant, quod ad horrorem suppliciorum non perueniunt, cum prauorum operum effectum non habebant. Alioquin, nisi Deus omnia disponeret in numero et mensura, diabolus numquam mensuram haberet in puniendo.

11 Quarta ciuitas est ciuitas glorie. In hac est dilectio perfecta et caritas ordinata, qua nichil desideratur nisi Deus et propter Deum. Ut ergo ad istius ciuitatis perfectionem peruenias, quadruplicem oportet te habere caritatem, scilicet ordinatam, mundam, veram et perfectam.

12 Ordinata vero caritas est, qua caro diligitur ad solam sustentationem, mundus ad nullam superfluitatem, proximus propter Deum, amicus propter vite puritatem, inimicus propter remunerationem. Munda vero caritas est, qua vicium non diligitur cum virtute, qua consuetudo praua contemnitur, qua peccatum non leuigatur.

13 Vera autem est dilectio, quando Deus toto affectu et corde diligitur, quando honor et timor Dei precogitatur in omnibus actibus, quando ex fiducia bonorum operum minimum peccatum non committitur, quando sapienter moderat quis seipsum, ne ex nimio feruore deficiat, quando ex pusillanimitate et ignorantia temptationum non declinatur ad peccatum.

14 Perfecta vero est caritas, quando nichil dulcessit homini sicut Deus. Hec in presenti inchoatur sed in celo consumatur. Ergo dilige istam perfectam caritatem et veram, quia omnis qui eam non habuerit purgabitur, si tamen fidelis, si feruens, si paruulus, si renatus fuerit, alioquin transiet ad ciuitatem horroris.

15 Nam sicut unus est Deus, sic una est fides in ecclesia Petri, unum baptisma, una glorie et remunerationis perfectio. Propterea, qui ad unum Deum peruenire desiderat, debet unam voluntatem et unam caritatem cum uno Deo habere.

16 Ideo miseri sunt illi, qui sic dicunt: 'Sufficit, si ero in celo minimus; nolo esse perfectus.' O, insensata cogitatio! Quomodo erit ibi imperfectus, ubi sunt perfecti omnes, alij ex innocentia vite, alij ex innocentia puericie, alij ex purgatione, alij ex fide et bona voluntate?"

Caput 29 Laus sponse ad Virginem continens templi Salomonis similitudinem et deitatis unitatis cum humanitate veritatem inexplicabilem, et qualiter sacerdotum templa sunt vanitate depicta.

-

Benedicta sis tu, Maria, mater Dei, templum Salomonis, cuius parietes fuerunt deaurati, cuius tectum prefulgens, cuius pauimentum preciosissimis stratum lapidibus, cuius compositio tota effulgens, cuius interiora omnia redolentia et delectabilia ad intuendum.

2 Denique per omnem modum similaris tu templo Salomonis, in quo verus Salomon spaciabatur et sedit, in quod induxit arcam glorie et candelabrum ad lucendum.

3 Sic tu, benedicta Virgo, templum es Salomonis illius, qui fecit inter Deum et hominem pacem, qui reconsiliauit reos, qui vitam dedit mortuis et pauperes ab exactore liberauit.

4 Corpus quippe tuum et anima facta sunt deitatis templum, in quibus erat tectum diuine caritatis, sub quo filius Dei egressus a patre ad te gaudenter habitauit tecum.

5 Pauimentum vero templi fuit composita tua vita et exercitatio virtutum assidua. Nulla enim tibi defuit honestas, quia totum in te fuit stabile, totum humile, totum deuotum, totumque perfectum.

6 Parietes vero templi fuerunt quadranguli, quia nullo perturbaris obprobrio, de nullo superbiebas honore, nulla inquietabaris impatientia, nichilque nisi honorem et amorem Dei affectabas.

7 Picture vero templi tui fuerunt inflammatio continua spiritussancti, qua in tantum eleuabatur anima tua, ut nulla esset virtus, que non amplior et perfectior esset in te quam in aliqua alia creatura.

8 Itaque in hoc templo tunc spaciabatur Deus, quando membris tuis infudit sue visitationis dulcedinem. Requieuit vero, quando deitas sociabatur humanitati. Benedicta igitur sis tu, beatissima Virgo, in qua Deus magnus factus est puer paruus, antiquissimus dominus factus est pusillus filius, sempiternus Deus et creator inuisibilis factus est visibilis creatura.

9 Ideo, quia pijssima et potentissima es domina, rogo te respice in me et miserere mei. Mater enim Salomonis es non illius, qui fuit filius David, sed eius, qui pater est David et dominus Salomonis, qui edificabat templum illud mirificum, quod te veraciter prefigurabat.

10 Filius enim exaudiet matrem et talem ac tantam matrem. Impetra ergo, ut puer Salomon, qui fuit quasi dormiens in te, sit vigilans mecum, ut nullius peccati delectatio me pungat, sed contritio commissorum sit stabilis, amor mundi sit michi mortuus, patientia perseuerans, penitencia fructuosa.

11 Non enim habeo aliquid virtutis pro me nisi verbum unum; hoc est 'miserere Maria', quia templum meum contrarium omnino tuo est. Est enim tenebrosum vicijs lutosum ex luxuria, corruptum ex cupiditatis vermibus, instabile ex superbia, labile ex vanitate mundanorum.

12 Respondit mater: "Benedictus sit Deus, qui cordi tuo hanc inspirauit proferre salutationem, ut intelligeres quanta in Deo sit bonitas, quantaque dulcedo. Sed cur comparas me Salomoni et templo Salomonis, cum mater sim illius, cuius generatio non habet principium nec finem, et illius, qui legitur nec habuisse patrem nec matrem, hoc est Melchisedech?

13 Ipse enim describitur fuisse sacerdos et ad sacerdotes pertinet templum Dei et ideo ego sum mater sacerdotis summi atque virgo. Vere dico tibi, quod utrumque sum mater, scilicet regis Salomonis et mater pacificantis sacerdotis. Nam filius Dei, qui est et filius meus utrumque est sacerdos et rex regum.

14 Denique in templo meo induit se vestibus sacerdotalibus spiritualiter, in quibus obtulit sacrificium pro mundo. In ciuitate vero regali coronabatur corona regali sed aspera. Extra vero tamquam pugil fortissimus campum et pugnam detinebat.

15 Nunc autem conqueri possum, quod oblitus et neglectus est idem filius meus a sacerdotibus et regibus. Reges quippe gloriantur de palacijs suis, de exercitu suo et de processu et honore mundi. Sacerdotes vero superbiunt de bonis et possessionibus temporalibus animarum.

16 Nam sicut dixisti templum depictum auro, sic templa sacerdotum depicta sunt vanitate et curiositate mundi. Regnat enim symonia in capite. Arca testamenti sublata est, lucerne virtutum extincte, mensa deuotionis desolata."

17 Respondit sponsa: "O mater misericordie, miserere eis et roga pro illis." Cui mater: "Ab initio sic Deus dilexit suos, ut non solum in precibus suis exaudiantur ipsi pro se sed et alij propter eos sentiant petitionis effectum.

18 Propterea, ut preces exaudiantur pro alijs, duo sunt necessaria, voluntas scilicet deserendi peccatum et voluntas proficiendi in bono. Omnis enim, qui hec duo habuerit, illi proficient preces mee."

Caput 30 Verba sancte Agnetis ad sponsam de dilectione habenda ab ipso sponso ad Virginem sub floris figura, et qualiter Virgo gloriosa loquens declarat immensam et eternam pietatem, diuinam contra nostram impietatem et ingratitudinem, et quomodo amici Dei non debent inquietari in tribulationibus.

-

Beata Agnes loquitur sponse dicens: "Filia, dilige matrem misericordie. Ipsa enim similis est flori siue cirpo, cuius figura consimilis est gladio. Qui quidem flos habet duas extremitates acutissimas et cuspidem gracilem. Altitudine vero et latitudine super alios flores se extendit.

2 Sic Maria flos et florum flos, qui creuit in valle et super omnes montes se dilatauit. Flos, inquam, qui nutriebatur in Nazareth et in Lybanum se diffundebat. Hic flos super omnia habuit altitudinem, quia benedicta regina celi super omnem creaturam excedit dignitate et potestate.

3 Habuit et ipsa Maria duas acies siue extremitates acutissimas, tribulationem scilicet cordis in passione filij et constantiam certaminis contra incursiones dyaboli, quia numquam peccato consentiebat.

4 Verum enim prophetabat senex ille, qui dicebat: 'Tuam', inquiens, 'animam pertransibit gladius.' Nam quasi tot ictus gladij sustinuit spiritualiter, quot in filio suo vulnera et plagas preuidebat et videbat. Habuit insuper Maria latitudinem excedentem, hoc est misericordiam.

5Nam sic pia et misericors fuit et est, quod maluit omnes tribulationes sufferre quam quod anime non redimerentur. Nunc autem coniuncta filio non obliuiscitur innate bonitatis sue sed ad omnes extendit misericordiam suam eciam ad pessimos, ut sicut sole illuminantur et inflammantur celestia et terrestria, sic ex dulcedine Marie nullus est, qui non per eam, si petitur, sentiat pietatem.

6 Habuit et Maria cuspidem gracilem, hoc est humilitatem. Per hanc enim placuit angelo respondens se esse ancillam, que eligebatur in dominam. Per hanc concepit filium Dei, quia noluit placere superbis.

7 Per hanc ascendit ad summum thronum, quia nichil dilexit nisi ipsum Deum. Procede igitur canalis et saluta matrem misericordie, quia iam venit."

8 Tunc apparens Maria respondit: "Dixisti Agnes substantiuum, adde et adiectiuum." Cui Agnes: "Si dixero 'pulcerrimam' vel 'virtuosissimam', hoc nulli de iure competit nisi tibi, que es mater salutis omnium." Et mater Dei respondit beate Agneti: "Dixisti verum, quia ego sum potentior omnium, ideo addam adiectiuum et substantiuum, canalis scilicet spiritussancti.

9 Sed veni canalis et audi me. Tu doles ex eo, quod prouerbium istud vertitur inter homines: 'Viuamus secundum libitum nostrum, quia Deus faciliter placatur. Utamur mundo et honore eius dum possumus, quia propter hominem factus est mundus.'

10 Vere, filia, talis locutio non procedit de caritate Dei nec tendit aut trahit ad caritatem Dei. Verumtamen Deus propter hoc non adhuc obliuiscitur caritatis sue sed omni hora pro ingratitudine hominum ostendit pietatem suam.

11 Nam ipse similis est fabro fabricanti opus solemne, qui quandoque ignescit ferrum, quandoque infrigidat. Sic Deus faber optimus, qui mundum fecit ex nichilo, ostendit caritatem suam Ade et posteris eius.

12 Sed refriguerunt in tantum homines, quod Deum quasi pro nichilo reputantes enormia plurima commiserunt. Propterea ostensa misericordia et amonitione benigna precedente ostendit Deus iusticiam per diluuium.

13 Post vero diluuium posuit Deus fedus suum cum Abraam et ostendit illi signa dilectionis sue et eduxit progeniem eius in signis et mirabilibus maximis. Dedit populo legem de ore proprio et verba sua et precepta signis euidentissimis confirmauit.

14 Cumque iterum procedente tempore frigesceret populus et in tantam vesaniam prorumperet, quod eciam idola coleret, pius Deus volens iterum ignire frigidos misit mundo filium proprium, qui veram viam ad celum docuit et humilitatem veram imitandam demonstrauit.

15 Nunc autem a multis nimium oblitus et neglectus est sed tamen adhuc ostendit et exhibet verba misericordie sue. Non autem omnia perficientur simul magis nunc quam prius. Nam antequam veniret diluuium, prius ammonebatur et expectabatur populus ad penitentiam.

16 Sic et Israel antequam terram promissionis ingrederetur, prius probatus est et ad tempus protracta est promissio. Bene quippe valuisset Deus eduxisse populum in quadraginta diebus et non protraxisse ad xl annos, sed iusticia Dei exigebat, ut ingratitudo populi ostenderetur et misericordia Dei manifestaretur populusque futurus tanto magis humiliaretur.

17 Nunc autem, si quis cogitare vellet, cur sic Deus affligeret populum suum aut cur pena aliqua debet esse eterna, cum vita ad peccandum non possit esse eterna, magna esset audacia, sicut et ille audax est, qui cogitatione et ratione intelligere et comprehendere nititur, quomodo Deus est eternus.

18 Denique Deus eternus et incomprehensibilis est et in eo eterna iusticia et retributio est misericordiaque inexcogitabilis; alioquin nisi Deus ostendisset iusticiam suam in primis angelis, quo modo sciretur iusticia eius qui omnia iudicat in equitate?

19 Et nisi fecisset iterum misericordiam suam cum homine creando eum et liberando infinitis signis, quomodo tanta bonitas eius sciretur et caritas eius tam immensa et tam perfecta. Igitur quia sempiternus est Deus, sempiterna in eo est iusticia, in qua non est additio nec diminutio,

20 sicut in homine, qui precogitat opus suum facere tali modo et tali die. Deus vero, cum facit iusticiam suam vel misericordiam, perficiendo manifestat eam, quia ab eterno presentia, preterita et futura sunt apud illum.

21 Propterea amici Dei patienter debent stare in amore Dei et non inquietari, quamuis viderint mundiales prosperari, quia Deus est sicut optima lotrix, que pannum immundum ponens inter procellas, ut ex motione aque fiat purior et candidior, diligenter cauet ictus undarum, ne submergatur pannus.

22 Sic Deus ponit in presenti amicos suos inter procellas paupertatis et tribulationis, quibus ad eternam vitam purgentur custodiens eos diligenter, ne vel nimia tristicia vel tribulatione intolerabili demergantur."

Caput 31 Verba Christi ad sponsam optimum exemplum de medico et rege ponentia, et qualiter Christus per talem medicum designatur, et quomodo frequenter saluantur damnandi secundum homines et damnantur saluandi secundum homines vel mundum.

-

Filius Dei loquitur ad sponsam dicens: "Medicus venit in regionem longinquam et ignotam, in qua rex non regebat sed regebatur, quia cor habebat leporinum. Et ideo sedens in throno quasi coronatus asinus apparebat.

2 Populus vero suus vacabat commessationibus et honestatis equitatisque oblitus omnes de futuris bonis consulentes odiebat. Cumque medicus se presentaret regi et de terra voluptatis se esse diceret causaque cognitionis infirmitatum hominum se affirmaret venisse, rex admiratus de homine et de loquela eius respondit:

3 'Ego habeo duos homines in carcere cras decollandos et alter eorum vix respirare potest. Alius vero robustior et corpulentior est nunc quam cum in carcerem ingressus est. Ingredere igitur ad eos et contemplare vultus eorum, quis eorum melioris complexionis sit.'

4 Cumque ingressus fuisset medicus et vidisset eos, dixit regi: 'Homo, quem robustum dicitis, simillimus mortuo est nec viuere poterit. De alio vero spes bona est.' Cui rex: 'Unde', inquit, 'nosti hec?'

5 Et medicus: 'Quia alius', inquit, 'impletus est humoribus et vento nociuo nec curari poterit. Alter vero exinanitus faciliter poterit sanari mediante lenitate aeris.' Et tunc ait rex: 'Conuocabo nobiliores meos et sapientes, ut visa sapientia et industria tua gloriosus appareas in oculis eorum.'

6 Cui respondit medicus: 'Nequaquam', inquit, 'hoc facito. Scis enim populum tuum inuidum esse glorie, et quem non poterit opere persequitur et deprauat verbo. Sed expecta et ostendam tibi soli in conclaui sapientiam meam, sic enim instructus sum et doctus, scilicet sapientiam meam plurimam habere in secreto et modicam in aperto.

7 Nec quero gloriam in tenebris tuis, cum in luce patrie mee glorior. Sed nec tempus sanitatis est adhuc, donec ventus australis afflauerit et sol in meridie apparebit.' Cui rex: 'Quomodo possent fieri ista in terra mea?

8 In ea enim sol rarissime oritur, quia extra climata sumus et ventus aquilonaris semper dominatur nobis. Sed quid michi sapientia tua prodest et tanta mora sanitatis? Video enim te satis verbis abundare.'

9 Respondit medicus: 'Sapientis est non esse subitum sed, ne tibi suspectus aut ingratus appaream, da michi istos duos homines in potestate et ducam eos ad fines regni tui, ubi aer est competentior et tunc videbis, quantum opera, quantumve valebunt verba.'

10 Cui rex: 'Altioribus, inquid, et utilioribus occupati sumus. Quid nos distrahis? Aut quid confert nobis magisterium tuum? In presentibus enim bonis delectamur, que videmus et possidemus, ad futura vero incerta non aspiramus.

11 Verumtamen suscipe homines illos, ut petis, et si ostenderis in eis aliquod magnificum et dignum admiratione, predicabimus te et predicari faciemus gloriosum.'

12 Susceptis igitur a medico hominibus illis et ad temperiem aeris deportatis alius transijt ad mortem; alius vero blandimento aeris refocillatus reuixit.

13 Medicus ille ego sum, qui mederi cupiens hominibus verba mea misi mundo per te. Quamuis autem infirmitates multorum vidi, duos tamen ostendi tibi, in quibus et iusticiam et misericordiam meam poteras admirari.

14 Unum enim ostendi tibi, quem diabolus possedit occulte sed eternaliter puniendum. Cuius vero opera hominibus videbantur et laudabantur tamquam iusta. Alterum vero ostendi, cui aperte dominabatur dyabolus sed sanandum dixi tempore suo, licet non hominibus aperte, ut tu credebas.

15 Nam fuit iusticia diuina ut sicut spiritus malignus paulatiue in eum dominari ceperat, sic eadem dictabat iusticia ut paulatim egrederetur, sicut et egressus est, donec anima carne soluta peruenit cum ea dyabolus ad iudicium. Cui dixit iudex: 'Tu purgasti eam et cribrasti quasi triticum.

16 Nunc autem pertinet ad me pro confessione sua duplici corona coronare eam. Recede igitur ab ea, quam tanto tempore purgasti.' Et ait ad animam: 'Veni, o felix anima, et vide sensibus spiritualibus gloriam meam et iocunditatem meam.'

17 Ad alteram vero animam dixit: 'Quia fides vera non fuit in te et tamen quasi fidelis gloriabaris et laudabaris, et quia opera iustorum perfecta non sunt inuenta in te, propterea merces illa fidelium non erit in te. Tu quoque in vita tua quesiuisti, cur volui mori pro te et humiliari pro te tantum.

18 Ideo respondeo tibi nunc, quod fides ecclesie sancte vera est, que sursum trahit animas. Et passio mea et sanguis meus introducit eas in celum. Ideo infidelitas tua et amor tuus vanus depriment te ad nichilum et nichil eris respectu spiritualium eternorum.

19 Quod vero dyabolus non egrediebatur videntibus cunctis de homine illo, respondeo: Mundus iste est quasi vile tugurium respectu tabernaculi, quod inhabitat Deus populusque Deum exasperans. Ideo paulatiue sicut ingrediebatur, ita egredietur."

Caput 32 Verba Virginis ad sponsam sub figura ponentia, qualiter Deus pater ipsam inter ceteros sanctos elegit in matrem et in portum salutis.

-

Mater loquitur ad sponsam dicens: "Quidam querens lapides repperit magnetem quem eleuans manu propria custodiuit in thesauro suo et per eum deduxit nauem ad portum tutum.

2 Sic filius meus multos querens lapides sanctorum me specialiter elegit in matrem sibi, ut per me homines reducerentur ad portum celi.

3 Ergo sicut magnes attrahit sibi ferrum, sic ego attraho Deo dura corda. Ideo turbari non debes si quandoque cor tuum induratur, quia hoc est ad maiorem coronam."

Caput 33 Verba filij ad sponsam, et quomodo per duorum hominum exemplum ostendit se iudicare secundum interiora et non secundum exteriora.

-

Filius Dei loquitur sponse: "Miraris de duobus: Unus qui erat quasi lapis quadratus, alius peregrinus Iherosolimitanus. Sed neuter peruenit ad id, quod tu sperabas. Primus itaque, ad quem missa fuisti, fuit lapis quadratus firmus in conceptibus suis sed tamen quasi Thomas pie dubitans.

2 Ideo quia nondum erat tempus, quo complete sunt malicie hominum, probauit vinum sed non bibit. De secundo dixi, quod Iherosolimitanus esset comes itineris. Hoc ideo factum est, ut quem fama iustum et sanctum dixerat, sciretis statum suum.

3 Nam ipse est religiosus habitu et professione monachus sed moribus apostata dignitate sacerdos sed seruus peccati, peregrinus fama sed intentione girouagus, Iherosolimitanus opinione sed magis Babilonicus. Insuper et contra obedientiam et apostolica statuta est egressus.

4 Totusque infectus est heresi ita, quod se credit et dicit pontificem futurum, qui restituet omnia, cuius et libri hec testantur.

5 Ideo subito morietur et, nisi cauerit sibi, patri mendacij sociabitur. Ideo non debes turbari, si aliqua obscure dicuntur aut si predicta non fient secundum cogitatum tuum, quia verba Dei diuersimode intelligi possunt. Et quotiens hoc contingit, veritatem eorum indicabo.

6 Nunc autem ego Deus verus Iherosolimitanus sum. Ideo egoipse comes itineris tui esse volo."

7 Spiritus Dei loquitur: "Audisti illum mortuum, de quo dixi tibi, quod erat lapis quadratus et pie dubitans. Ideo scito, quod non erit in numero illorum, qui temptauerunt Deum in deserto nec cum illis, qui petebant signum sicut Ione prophete,

8 nec cum illis, qui persecutionem mouerunt contra me sed cum illis erit, qui zelum habebant et caritatem sed nondum perfectam."

Caput 34 Verba matris ad filiam sub figura in qua anima in anulo, corpus in panno designantur, et qualiter anima per discretionem debet purificari et corpus per abstinentiam debet mundari et non interfici.

-

Mater Dei loquitur: "Si datur alicui anulus qui nimis strictus est digito et queritur ab inimico consilium, quid faciendum sit, respondit: 'Perscindatur digitus et sic anulus ei adaptabitur.' Cui amicus: 'Nequaquam', inquit, 'sed magis anulus cum malleo extendatur.'

2 Si vero aliquis velit potum potentis domini per immundum panniculum trahicere et colare et quereret consilium ab inimico, ille respondet: 'Prescinde de panno omne, quod immundum est, et ubi aliquid mundum inueneris, ibi trahice potum domini tui.'

3 Cui amicus: 'Nullo modo sic fiat sed magis prius mundificandus et laudandus est pannus et postea potus trahiciendus!' Sic est eciam in spiritualibus. In anulo itaque intelligitur anima, in panno vero corpus.

4 Ergo anima, que in digito Dei esse debet, extendi debet malleo discretionis et purificationis. Corpus vero non interfici sed mundari per abstinentiam, ut verba Dei per illud diffundantur."