Jump to content

Revelationes/IV

Checked
E Wikisource
 III V 

Liber IV - Verba Iohannis Euangeliste ad sponsam

[recensere]

  

Caput 1 Verba Iohannis Euangeliste ad sponsam, qualiter nullum opus est sine remuneracione; et quomodo Biblia precellit omnes scripturas; et de rege predone et proditore et prodigo et cetera; et de consilio ipsi regi a sancto Iohanne dato; et qualiter debeat contempnere diuicias et honores propter Deum.

-

Apparuit sponse persona quedam hominis, cuius crines videbantur circumcisi cum obprobrio, corpus perunctum erat oleo totumque nudatum, sed nichil erubescens;

2 qui sponse dixit: "Scriptura quam vos vocatis sanctam dicit sic, quod nullum opus sine remuneracione erit.

3 Hec est illa scriptura que apud vos Biblia vocatur, sed apud nos est fulgida quasi sol, resplendens incomparabilius auro, fructificans quasi semen quod centuplum ex se profert fructum.

4 Sicut enim aurum cetera precellit metalla, sic scriptura, quam vos dicitis sanctam, nos vero vocamus eam auream, precellit omnes scripturas,

5 quia in ipsa honoratur et predicatur verus Deus, patriarcharum replicantur opera, prophetarum explanantur infusiones.

6 Ergo quia nullum opus sine remuneracione est, audi que loquor: Rex iste coram Deo predator est et proditor animarum prodigusque effusor diuiciarum.

7 Itaque sicut nullus proditor est peior illo qui diligentem se prodit, sic iste multos spiritualiter prodidit, carnaliter diligendo iniustos, iniuste exaltando impios, iustos deprimendo, excessus corrigendos dissimulando.

8 Secundo nullus predo peior est illo qui prodit eum, qui in sinu eius caput suum reclinat. Sic communitas terre quasi in sinu suo erat, quam rex iste miserabiliter depredatus est,

9 aliorum bona auferri permittendo, aliis intolerabilia imponendo, aliorum iniurias dissimulando, iusticiam semper remisse exercendo. Tercio nullus fur peior est illo qui creditis sibi omnibus et acceptis clauibus furatur domino inuito.

10 Sic iste accepit claues potestatis et honoris, quibus iniuste et prodigaliter usus est, non ad honorem Dei. Ergo quia aliqua sibi placita dimisit amore mei, consulo sibi tria.

11 Primo quod sit sicut ille euangelicus qui relictis siliquis porcorum rediit ad patrem. Sic ipse contempnat diuicias et honores,

12 que respectu eternorum non sunt nisi porcorum silique, cum humilitate et deuocione regrediendo ad patrem suum Deum. Secundo dimittat mortuos sepelire mortuos suos et sequatur viam artam crucifixi Dei.

13 Tercio relinquat graue pondus peccatorum suorum et ingrediatur per viam illam, que in principio est arta sed in fine gaudiosa.

14 Tu quoque,que vides me, intellige, quia ego sum ille qui scripturam auream plenius agnoui et agnoscendo augmentaui. Ego fui nudatus ignominiose, sed quia pacienter sustinui, Deus vestiuit animam meam veste immortali.

15 Ego eciam fui intinctus oleo; ideo nunc gaudeo oleo leticie sempiterne. Ego insuper post matrem Dei leuissima morte de mundo transiui, quia custos matris Dei factus fui, et corpus meum est in loco quietissimo et securissimo."

Caput 2 Visio mirabilis et notanda sponse et qualiter Deus ipsam visionem exponit; in qua exposcicione baptizati per animal, gentiles per piscem et Dei amici per tres turbas designantur.

-

Post hec videbantur sponse quasi due statere stantes iuxta terram; quarum summitates et ligature ascendebant nubes, circuli vero ipsi penetrabant celum.

2 In prima vero statera erat piscis, cuius squame acute erant quasi rasorium, visus eius quasi basilisci, os vero quasi unicornii effundentis venenum, aures autem quasi acutissime lancee et quasi lamine ferree.

3 In alia vero statera erat animal quoddam, cuius pellis quasi silex, os ingens erat effundens flammas ardentes, cuius palpebre quasi durissimi gladii, cuius aures durissime erant emittentes sagittas acutissimas tamquam de arcu duro et extenso.

4 Post hec apparuerunt tres turbe populorum in terra; prima erat modica, secunda minor, tercia vero minima. Quibus vox una sonuit de celo dicens:

5 "O, amici, ego vehementer sicio cor animalis istius mirabilis, si quis esset, qui ex caritate presentaret michi illud. Ego eciam feruentissime concupisco sanguinem piscis, dummodo inueniretur homo, qui eum afferret michi."

6 Respondit vox una de turba loquens quasi ex ore omnium: "Audi," inquit, "o conditor noster. Quomodo poterimus tibi presentare cor animalis tanti, cuius pellis durior est silice?

7 Si appropinquare voluerimus ori eius, incendemur flamma ignis eius; si viderimus oculos eius, transfodiemur scintillis sagittarum eius;

8 et si forte spes aliqua esset de animali habendo, quis poterit apprehendere piscem, cuius squame acuciores sunt cuspidibus, cuius oculi extinguunt visum nostrum, cuius os diffundit in nos venenum insanabile?"

9 Respondit vox de celo dicens: "O, amici, animal et piscis videntur vobis inuincibiles, sed apud omnipotentem est facile. Ergo quicumque querit viam ad impugnandum animal, ego de celo infundam sapienciam fortitudinemque tribuam. Qui vero paratus est pro me mori, ego ipse me dabo ei in remuneracionem."

10Respondit turba prima: "O, summe pater, tu es dator tocius boni. Nos vero, factura tua, libenter dabimus tibi cor nostrum ad honorem tuum; cetera vero, que extra cor sunt, disponemus ad sustentacionem et refeccionem carnis nostre.

11 Et quia mors videtur nobis dura, infirmitas carnis onerosa, sciencia vero modica, ideo rege nos interius et exterius, accipeque gratanter que offerimus et repende quantum et quidquid tibi placet."

12 Respondit turba secunda: "Recognoscimus infirmitates nostras et attendimus mundi vanitates et varietates. Ideo libenter dabimus tibi cor nostrum omnemque voluntatem nostram relinquimus in manus aliorum, quia subesse aliis magis desideramus quam minima de mundo possidere."

13 Dixit turba tercia: "Audi, domine tu, qui desideras cor animalis et sitis sanguinem piscis: libenter dabimus tibi cor nostrum et parati sumus mori pro te. Tu tribue sapienciam, et nos queremus viam ad inueniendum cor animalis."

14 Post ista sonuit vox una de celo dicens: "O, amice, si inuenire desideras cor animalis, perfora cum terebro acuto manus tuas in medio. Deinde sume palpebras cete et coniunge palpebris tuis cum fortissimo bitumine.

15 Accipe quoque laminam calibis et alliga eam cordi tuo, ita quod latitudo et planicies calibis sint propinquiora cordi tuo. Claude quoque intersticia narium attrahendo spiritum tuum in collum.

16 Et sic clauso ore et incluso spiritu procede audacter contra seuiciam animalis; cumque perueneris ad animal ipsum, apprehende ambabus manibus aures eius, cuius sagitte non nocebunt tibi sed exibunt per aperta foramina manus tue.

17 Insuper occurre animali clauso ore et appropinquando suffla in illud totum spiritum tuum; ad cuius aduentum flamme animalis non nocebunt tibi sed regredientur in animal ipsum et ardebunt illud.

18 Nota quoque diligentissime cuspides gladiorum, qui exibunt de oculis animalis. Quibus coniunge oculos tuos munitos palpebris cete; ex quorum mutua et valida coniunccione vel flectentur gladii animalis vel ingredientur in cor eius.

19 Considera eciam attente pulsum cordis animalis et ibi infige aciem calibis perualide confodiendo silicem pellis animalis.

20 Si tunc frangitur silex, scito quod morietur animal et cor eius erit meum; quod si unum talentum ponderabit, ego laboranti dabo centum. Si vero non frangitur et animal nocuerit homini, ego curabo illum hominem saucium et mortuum suscitabo.

21 Qui vero voluerit michi presentare piscem, vadat ad litus habendo rete in manibus, quod contextum sit non de filis sed de ere preciosissimo.

22 Ingrediatur itaque aquam sed non plus quam ad genua, ne forte noceant procelle, et pedem in illo loco figat, ubi solidum est et arena absque luto.

23 Deinde excecet sibi unum oculum, quem excecatum vertat ad piscem, cuius visus, qui est quasi basilisci, nullo modo tunc aduersus hominem preualebit.

24 Sumat quoque clipeum de calibe in brachium suum; tunc non nocebit sibi morsus serpentinus. Postea extendat rete suum super piscem ita valide et caute, quod piscis rasoriis suis non valeat discindere rete vel rumpere nec euadere aliqua fortitudine vel impulsu.

25 Si itaque sentit piscem, extendat rete super eum sursum; quem si decem horis tenuerit super aquas, tunc piscis ille morietur. Quem portans ad litus respiciat eum oculo illo quem non excecauerat et apponendo manus aperiat eum in dorso, ubi plus est de sanguine, et sic presentet eum domino suo.

26 Si vero piscis euaserit aut natauerit ad litus aliud nocens homini veneno suo, ego potens sum sanare infectum, nec minor erit remuneracio pro sanguine piscis quam pro corde animalis."

27 Item loquitur Deus: "Statere iste significant tantum, quasi quis diceret: 'Parce et patere, expecta et miserere,' quasi aliquis videns iniusticiam alterius et semper, ut a malo desisteret, eum ammoneret.

28 Sic ego Deus et creator omnium quandoque more statere descendo ad hominem ammonendo eum, parcendo ei et tribulacionibus eum probando; quandoque ascendo mentes hominum illustrando, inflammando graciaque insolita visitando.

29 Ligature vero statere ascendentes nubes significant, quod ego omnium Deus omnes, tam gentiles quam christianos, tam amicos quam inimicos sustento et gracia mea illustro et visito, si tamen inuenirentur qui gracie mee respondere vellent, voluntatem et affectum suum a malo auertendo.

30 Animal vero significat illos qui sanctum baptisma susceperunt, et peruenientes ad annos discrecionis sed verba sancti euangelii non imitantes, quorum cor et os ad terrena prolapsum est, spiritualia minime attendunt.

31 Piscis vero significat gentiles in procellis concupiscencie vagantes, quorum sanguis id est fides modica est et intellectus ad Deum paruus.

32 Ideo desidero cor animalis et sanguinem piscis, si tamen inuenirentur qui ex caritate conarentur michi illa presentare.

33 Tres vero turbe sunt amici mei: primi qui mundo utuntur racionabiliter, secundi qui sua relinquunt obediendo humiliter, tercii qui mori pro Deo parati sunt."

Caput 3 Collocucio mirabilis per modum interrogacionis et responsionis inter Deum et sponsam de rege et de iure hereditario regis in regno et suorum successorum; et qualiter quedam a successoribus regni repetenda sunt et quedam non.

"

-O , Domine," inquit sponsa, "ne indigneris si quero: Audiui ex scriptura, quod nichil acquirendum est cum iniusticia, nec tenendum est aliquid acquisitum contra iusticiam.

2 Nunc autem rex iste habet terram, quam quidam dicunt eum habere ex iusticia, alii respondent contrarium. Et ideo mirum est, si in isto hoc toleras, quod in aliis reprobatur."

3 Respondit Deus: "Post diluuium nulli homines remanserunt nisi qui erant in diluuio in archa; et ex eis una progenies nata est, que venit ad orientem, de qua eciam quidam venerunt in Sweciam.

4 Et alia generacio venit ad occidentem, de qua quidam exorti venerunt in Daciam. Sed qui primum ceperunt colere terram non circumuallatam aqua, nichil appropriabant sibi de terra eorum qui habitabant ultra aquas et in insulis,

5 sed unusquisque contentabatur de eo quod inuenerat, sicut scriptum est de Loth et Abraham: 'Si,' inquit, 'tu ad dexteram vadis, ego sinistram tenebo,' quasi diceret: 'Quidquid tu tibi approprias, hoc erit tuum et heredum tuorum.'

6 Deinde procedente tempore venerunt iudices et reges, qui contenti terminis suis non occupabant terram eorum, qui in insulis et ultra aquam habitabant, sed stabat unusquisque in terminis et limitibus antiquorum."

7 Respondit illa: "Quid si pars aliqua regni donacione aliqua alienaretur a regno, numquid a successore non repetendum esset?"

8 Cui Deus: "In regno quodam," inquit, "seruabatur corona pertinens ad regem. Populus itaque considerans se non posse stare sine rege elegerunt sibi regem, tradentes coronam regi electo custodiendam et reconsignandam regi futuro.

9 Si igitur iste rex sic electus aliquam partem de corona alienare vel minuere vellet, certe rex futurus repetere posset et deberet, quia nulla diminucio debet esse in corona,

10 nec rex diminuere vel alienare potest coronam regni, nisi forte racionabili causa ad dies suos. Quid enim est corona regni nisi potestas regalis? Quid vero regnum nisi populus ei subiectus?

11 Quid vero rex nisi mediator et conseruator regni et populi? Ergo conseruator et defensor corone nequaquam dimidiare debet vel minuere coronam in preiudicium futuri regis."

12 Respondit sponsa: "Quid si rex ex necessitate seu violencia cogeretur alienare partem corone?"

13 Cui Deus: "Si," inquit, "duo homines essent discordantes, alterque potencior nollet dare graciam, nisi abscideretur digitus alterius, cuius esset digitus abscisus nisi eius qui dampnum passus est?

14 Sic est eciam de regno. Si rex aliquis de necessitate et captiuitate diminueret partem aliquam de regno, certe rex futurus repetere potest, quia rex non dominus corone est sed rector, nec necessitas facit legem."

15 Respondit illa: "Quid si rex alicui domino concessisset ad dies suos partem aliquam corone, mortuoque rege dominus ille et successores sui detinerent concessa tamquam propria, numquid repetenda essent?"

16 Cui Dominus: "Vtique terra illa redire debet ad legittimum possessorem."

17 Respondit illa: "Quid si pars corone impignorata esset alicui propter debita, illoque leuatis fructibus multis annis mortuo terra postea veniret in manus alterius,

18 qui nullam iusticiam haberet ad terram, ex eo quod nec concessa ei fuisset nec pignorata, sed occasione quadam occupasset illam nec dimittere vellet nisi accepta pecunia, quid faciendum esset?"

19 Cui Dominus: "Si," inquit, "aliquis haberet globum aureum in manu et diceret astanti: 'Globus,' inquit, 'iste tuus est; si rehabere intendis, da michi tot libras,'

20 certe sibi dari deberent tot libre, quia ubi potestatiue aliqua terra occupata est et pacifice possessa, sapienter repetenda est et computatis dampnis reducenda.

21 Nunc autem sicut rex electus, eleuatus super lapidem quendam ad spectaculum populi, designat dominium se habere et possessionem in partibus regni superioribus,

22 ita eciam terra ista in partibus inferioribus et iure hereditario et empcione et redempcione pertinet ad regnum. Ideo rex obtenta conseruet, ne forte, si aliter fecerit, et dominium perdet et sub corona reducetur."

23Iterum respondit illa: "O, Domine, ne indigneris si adhuc quero semel. Iste rex habet duos filios et duo regna. In altero regno eligitur rex iure hereditario, in altero secundum fauorem populi.

24 Nunc autem contrarium factum est: nam filius iunior assumptus est in regnum hereditarium, maior vero in regnum quod per eleccionem debetur."

25 Respondit Deus: "In electoribus eorum tria erant inconueniencia et quartum superexcellit: inordinatus amor, prudencia simulata, adulacio stultorum et diffidencia de Deo et communitate.

26 Ideo eleccio eorum fuit contra iusticiam, contra Deum, contra bonum rei publice et utilitatem communitatis.

27 Propterea ad prouidendum paci et consulendum utilitati communitatis necesse est, quod senior filius recipiat regnum hereditarium, iunior vero ad eleccionem veniat.

28 Alioquin, nisi retractentur priora facta, regnum pacietur dispendium, communitas affligetur, discordia orietur, dies filiorum erunt in amaritudine,

29 regnaque eorum iam non erunt regna sed sicut scriptum est: 'Potentes transmigrabunt a sedibus suis, et qui ambulabant in terris eleuabuntur.'

30 Ecce dico tibi exemplum de duobus regnis; in uno est eleccio, in alio est hereditas. Primum, ubi eleccio est, destructum et afflictum est, quia verus heres non eligebatur; et hoc fecerunt partes eligencium et cupiditas ambientis regnum.

31 Ergo Deus non affligit filium pro peccatis patris nec in eternum irascitur, sed iusticiam facit et seruat in terris et in celis.

32 Ideo regnum illud non veniet ad priorem gloriam et feliciorem statum, donec verus heres consurget aut ex paterna successione aut materna."

Caput 4 Verba Dei ad sponsam de duobus spiritibus, scilicet bono et malo; et de mirabili et utili bello in mente cuiusdam domine orto ab inspiracionibus boni spiritus et a temptacionibus maligni spiritus; et quid in istis sit eligendum.

-

Deus loquitur sponse: "A duobus spiritibus suggeruntur et infunduntur cogitaciones et infusiones in cordibus hominum, a bono spiritu scilicet et a malo.

2 Bonus nempe spiritus suadet homini celestia futura cogitare et temporalia non amare. Spiritus malus suadet diligere que videt, leuigat peccata, allegat infirmitates, proponit exempla infirmorum.

3 Ecce dico tibi exemplum, quomodo uterque spiritus inflammat cor illius domine tibi note. Spiritus quippe bonus dicit ei ista, suggerens ea cogitacionibus suis:

4 'Diuicie,' inquit, 'sunt onerose, honor mundi quasi aer et delectabilia carnis quasi sompnium, leticia transitoria et omnia mundialia vanitas, iudiciumque futurum ineuitabile et tortor nimis durus.

5 Ideo videtur michi esse nimis durum strictam tenere computacionem pro diuiciis transitoriis, spirituale dedecus reportare pro aere, longam tribulacionem sustinere pro delectamento momentaneo,

6 eique racionem reddere cui omnia sunt nota, antequam fiant. Propterea tucius est dimittere multa et facere minorem computacionem quam multis inuolui multumque computare.

7 Respondit econtra inspiracionibus malus spiritus: 'Dimitte,' inquit, 'tales cogitaciones, quia Deus mitis est et faciliter placatur. Posside bona audacter, da que possides largiter.

8 Ad hoc enim nata es, ut habeas diuicias; ideoque tibi diuicie date sunt, ut lauderis et tribuas te petenti. Si enim dimittis diuicias, seruies hiis qui tibi seruierunt, minuetur honor tuus et augetur despeccio,

9 quia persona pauper vadit sine consolacione, durumque est tibi nouis assuesci consuetudinibus, alienis domare carnem moribus et sine seruicio viuere.

10 Ideo stabilis esto in honore accepto, tene statum tuum regaliter, dispone domum tuam laudabiliter, ne, si mutaueris statum tuum, arguaris inconstancie; sed mane in inceptis et eris apud Deum et homines gloriosa.'

11 Iterum spiritus bonus suadet menti illius domine ista dicens: 'Scio duo esse eterna, celum scilicet et infernum. Omnis enim qui Deum diligit super omnia non intrabit in infernum.

12 Qui vero non diligit Deum non habebit celum. Per viam igitur ad celum incessit ipse Deus factus homo confirmauitque eam signis et morte. Quam gloriosa sunt celestia! Quam amara dyabolica malicia et quam vana sunt terrena!

13 Ipsumque Deum imitati sunt mater eius et omnes sancti, qui omnem penam sustinere omniaque amittere magis voluerunt, ymo eciam seipsos contempserunt, ne perderent celestia et eterna.

14 Ideo tucius est dimittere honorem et diuicias tempestiue quam in finem eas tenere, ne forte crescente dolore in extremis decrescat memoria delictorum, illique rapient ea, que congregaueram, qui de salute mea nichil curant.'

15 Respondit ei econtra mala infusio: 'Dimitte,' inquit, 'ista cogitare. Nos sumus homines infirmi, Christus vero Deus et homo. Non debemus equiparare opera nostra ad opera sanctorum, quibus et maior gracia et familiaritas erat cum Deo.

16 Sufficiat nobis sperare celum et iuxta infirmitatem nostram viuere et peccata nostra elemosinis et oracionibus redimere. Puerile namque est et insipiencium insolita assumere, et ea non posse consumare.'

17 Iterum respondit bona infusio: 'Indigna sum,' inquit, 'assimilari sanctis, sed tamen tutum est valde conari ad perfeccionem paulatim. Quid namque obest aggredi insolita? Potens enim est Deus dare adiutorium.

18 Sepe autem contingit, quod viam domini potentis et diuitis sequitur pauper aliquis. Et licet dominus cicius peruenerit ad hospicium delicatisque cibis fruitur et in molli quiescit lecto,

19 pauper tamen ad idem hospicium peruenit, licet tarde, et tamen ibidem reliquiis ciborum domini participatur; qui, nisi viam domini secutus fuisset hospiciumque domini requisisset, cibis domini usus non fuisset.

20 Sic et ego dico nunc, quod quamuis indigna sim similari sanctis, tamen volo aggredi viam post eos, ut saltim possim participari meritis eorum.

21 Nam duo sunt que sollicitant me in animo: primo quod si mansero in patria, superbia dominatur michi, amor parentum, qui iuuari petunt, deprimit mentem meam, superfluitas familie et vestium est michi onerosa.

22 Ideo delectat me et consultius est descendere de sede superbie et peregrinando humiliare corpus meum quam manere in honoris statu et peccata peccatis accumulare.

23 Secundo sollicitat me paupertas populi et eorum clamor, quem, ubi iuuare deberem, cotidie presencia mea grauo. Ideo necessarium est michi consilium bonum.'

24 Respondit mala infusio: 'Peregrinari,' inquit, 'non est nisi inconstantis animi, cum misericordia est accepcior omni sacrificio.

25 Si enim recedis de patria, cupidi homines audita fama tua spoliabunt et capient te; et tunc pro libertate sencies captiuitatem, pro diuiciis paupertatem, pro honore dedecus, pro quiete tribulacionem.'

26 Respondit iterum inspirando spiritus bonus: 'Audiui,' inquit, 'quendam captiuum positum in turrim, qui maiorem consolacionem habuit in captiuitate et tenebris quam unquam prius habuit in habundancia et consolacione temporali.

27 Ideo, si placet Deo me tribulari, erit michi in maius meritum. Ipse enim pius est ad consolandum et promptus ad subueniendum, maxime si non egredior de patria nisi propter peccata mea et ad promerendam diuinam caritatem.'

28 Respondit iterum mala infusio: 'Quid,' inquit, 'si indigna fueris consolacione diuina et fueris impaciens ad paupertatem et humilitatem?

29 Tunc enim penitebit te assumpsisse rigorem; tunc habebis baculum in manibus pro annulo, panniculum in capite pro corona et vilem saccum pro purpureo indumento.'

30 Respondit iterum bonus spiritus: 'Audiui,' inquit, 'quod sancta Elizabeth, filia regis Vngarie, delicate enutrita et nobiliter nupta magnam sustinuit paupertatem et deieccionem.

31 Que maiorem consolacionem obtinuit in paupertate a Deo et sublimiorem coronam, quam si mansisset in omni honore mundi et eius consolacione.'

32 Iterum respondit mala inspiracio: 'Quid,' inquit, 'facies, si tradiderit te Deus in manus hominum fuerisque violata in corpore?

33 Numquid pre pudore subsistere poteris? Numquid non inconsolabiliter dolebis de pertinacia tua, totaque generacio tua scandalizata lugebit?

34 Tunc certe consurget tibi impaciencia, tunc anxietas in corde et ingratitudo ad Deum. Tunc optabis finiri dies tuos; et cum in ore omnium fueris diffamata, numquid audebis apparere?'

35 Iterum respondit bona cogitacio: 'Audiui ex scriptura, quod virgo beata Lucia, ducta ad lupanar, constans in fide et confidens de bonitate Dei dixit: "Quantumcumque vexatur corpus meum, nichilominus virgo sum, et duplicabitur michi corona."

36 Cuius fidem respiciens Deus seruauit eam illesam. Sic ego dico: Deus, qui neminem permittit temptari supra vires, custodiat animum meum, fidem et voluntatem meam. Ego enim totam me ei committo; fiat eius voluntas de me.'

37 Ergo, quia domina illa hiis pulsatur cogitacionibus, ideo admoneo eam de tribus. Primo, quod reducat ad memoriam, ad qualem honorem est electa; secundo, qualem caritatem Deus ei in coniugio suo ostenderat; tercio, quam benigne in hac mortalitate est seruata.

38 Iterum incauto eam de tribus. Primo, quod racionem redditura est Deo de omnibus bonis suis temporalibus, adhuc eciam de quolibet obulo, quomodo scilicet leuatus est et erogatus;

39 secundo, quod tempus suum valde est breue, et nesciet antequam cadat; tercio, quod Deus non parcit plus domine quam ancille.

40 Ideo consulo ei tria. Primo penitere de commissis, emendare fructuose confessa, Deum diligere toto corde. Secundo consulo fugere racionabiliter penam purgatorii.

41 Sicut enim qui non diligit Deum toto corde dignus est magno supplicio, sic qui non emendat peccata, cum potest, dignus est purgatorio.

42 Tercio consulo dimittere amicos carnales ad tempus propter Deum, et venire ad locum ubi compendium est inter celum et mortem ad fugiendam penam purgatorii,

43 quia ibi sunt indulgencie, que sunt eleuaciones et redempciones animarum, quas sancti pontifices dederunt et sancti Dei sanguine suo promeruerunt."

Caput 5 Verba beati Petri ad sponsam de desiderio quod habuit ad saluandas gentes; et qualiter informat sponsam ad memoriam obtinendam et de magnis mirabilibus, que adhuc in urbe Romana debent adimpleri vel compleri.

-

Beatus Petrus loquitur sponse Christi: "Tu, filia, comparasti me aratro, quod facit sulcos latos et extirpat radices. Hoc utique verum fuit.

2 Nam sic feruens contra vicia fui et ad mores accensus, quod si totum mundum potuissem ad Deum conuertisse, nullatenus pepercissem vite mee nec labori.

3 Ipse quippe Deus dulcis michi fuit in cogitatu, dulcis in locucione, dulcis in operacione, in tantum quod omnia erant michi amara ad cogitandum preter Deum. Attamen ipse Deus eciam michi amarus fuit, non ex se sed ex me ipso.

4 Nam quociens cogitabam, quantum deliqui et quomodo eum negaueram, fleui amare, quia noueram iam perfecte amare et fuerunt michi lachrime mee delectabiles tamquam cibus dulcis.

5 Quod vero rogas me dare tibi memoriam, respondeo tibi: Numquid non audisti, quam obliuiosus ego fui? Ego quippe plene instructus viam Dei iuramento me obligaui ad standum et moriendum cum Deo, sed interrogatus ad verbum unius mulieris negaui veritatem.

6 Et quare? Quia tunc reliquit me Deus michi ipsi et ego ipse me ipsum non agnoscebam. Sed quid feci ego tunc? Consideraui quippe me ipsum, quod nichil eram ex me.

7 Et surrexi et cucurri ad veritatem, Deum, qui tantum memorie nominis sui impressit cordi meo, quod nec coram tyrannis nec inter flagella seu in morte poteram eum obliuisci.

8 Sic igitur fac et tu: Surge per humilitatem ad magistrum memorie et pete ab eo memoriam. Ipse enim est solus, qui omnia potest. Ego vero iuuabo te, ut particeps fias granorum, que ego posui super terram.

9 Insuper dico tibi, quod ciuitas ista Rome ciuitas erat pugilum, cuius platee strate auro et argento. Nunc autem lapides eius saphirei versi sunt in lutum, habitatores eius paucissimi,

10 quorum dexter oculus erutus est, dextera manus abscisa, bufonesque et vippere habitant cum eis, pro quorum veneno animalia micia non audent apparere nec pisces mei eleuare caput.

11 Ideo adhuc in eam pisces congregabuntur; et si non ita multi ut olim, erunt tamen eque dulces et audaces, in tantum quod ex eorum collisione descendent bufones et rane et serpentes mutabuntur in agnos et leones erunt ut columbe ad fenestras suas."

12 Item addit: "Dico tibi amplius, quod adhuc in diebus tuis audietur: 'Viuat vicarius Petri!' Et videbis eum oculis tuis. Fodiam enim montem deliciarum et descendent sedentes in eo.

13 Qui autem beniuole noluerint descendere venient compulsi contra spem omnium, quia exaltari vult Deus cum misericordia et veritate."

Caput 6 Narracio optima beati Pauli ad sponsam, qualiter precibus beati Stephani fuerit a Deo vocatus et de lupo agnus effectus; et qualiter est bonum orare pro omnibus.

-

Loquitur beatus Paulus sponse Christe dicens: "Tu, filia, comparasti me leoni, qui inter lupos nutritus fuerat, sed de lupis mirabiliter ereptus est. Vere, filia, lupus rapax ego eram, sed de lupo fecit me Deus agnum; et hoc propter duo.

2 Primo propter magnam suam caritatem, qui de indignis facit vasa sua et de peccatoribus amicos suos. Secundo propter preces beati Stephani protomartiris.

3 Nam ostendere tibi volo, quomodo et in qua intencione tunc fui, quando lapidatus fuit Stephanus, et quare merui preces eius.

4 Ego quippe non gaudebam nec delectabar de pena beati Stephani nec inuidebam glorie eius, sed tamen cupiebam eum mori, eo quod iuxta intencionem meam non videbam ipsum habere fidem veram.

5 Cumque viderem eum ultra modum feruentem et pacientem ad passionem ferendam, vehementer dolui ipsum esse infidelem, cum reuera ipse esset fidelissimus et ego totus cecus et infidelis.

6 Et compaciendo ei rogaui orando ex toto corde, quod pena sua amara proficeret ei ad gloriam et coronam.

7 Propterea cumprimis profecit michi oracio eius, quia per oracionem ipsius de multis lupis ereptus sum et factus mansuetus agnus. Ideo bonum est orare pro omnibus, quia illis proficit oracio iusti, qui propinquiores et apciores sunt ad recipiendum graciam.

8 Sed nunc conqueror, quod vir iste tam eloquens inter doctores et tam paciens inter lapidantes nimis oblitus et neglectus est a cordibus multorum et maxime ab hiis, qui ei nocte ac die tenerentur assistere.

9 Hii enim portant ei vasa sua confracta et vacua, lutosa et abhominabilia. Ideo sicut scriptum est, induentur 'confusione duplici et rubore' et eicientur a domibus voluptatis."

Caput 7 Visio mirabilis et notanda de quadam anima iudicanda et de Dyaboli accusacionibus et virginis gloriose aduocacionibus et de exposicione ipsius visionis, in qua celum per palacium, Christus per solem, virgo per mulierem, Dyabolus per Ethiopem, angelus per militem designantur; et in qua duo loca penarum irremediabilia et tria remediabilia computantur et multa alia mirabilia et quam maxime de suffragiis.

-

Vni persone vigilanti in oracione et non dormienti videbatur in spirituali visione, quasi videret palacium incomprehensibile magnitudine, in quo erant innumerabiles vestiti vestibus albis et fulgidis, quorum quilibet videbatur habere sedem propriam.

2 In palacio vero principaliter stabat una sedes iudiciaria, in qua erat quasi sol; et splendor qui de sole procedebat erat incomprehensibilis in longitudine, profunditate et latitudine.

3 Virgo quoque una stabat iuxta sedem habens preciosam coronam in capite, omnesque seruiebant soli sedenti in sede, laudantes eum in hympnis et canticis.

4 Deinde videbatur quidam Ethiops, terribilis in aspectu et gestibus, quasi plenus inuidia et accensus ira magna, qui loquendo clamauit: "O, iuste iudex, iudica michi animam et audi opera eius! Modicum enim iam restat de vita eius. Permitte quoque michi punire corpus cum anima, donec abinuicem separentur."

5 Quibus dictis videbatur michi quod unus stabat coram sede quasi miles armatus, pudicus et sapiens in verbis modestusque in gestibus suis, qui dixit: "O, iudex, ecce hic sunt bona opera eius, que gessit usque ad hanc horam."

6 Et statim audiebatur vox de sole sedente in sede: "Hic," inquit, "vicium maius est quam virtus, nec est iusticia quod vicium summe virtuti coniungatur."

7 Respondit Ethiops: "Ergo," inquit, "iusticia est ut anima ista coniungatur michi. Si enim ipsa vicium aliquod habet in se, sic et in me nequicia est omnis."

8 Respondit miles: "Misericordia Dei quamlibet personam sequitur usque ad mortem et usque ad ultimum punctum et postea fit iudicium. In isto vero homine, de quo loquimur, adhuc coniuncta sunt anima et corpus et discrecio manet in eo."

9 Respondit Ethiops: "Scriptura dicit, que mentiri non potest: 'Diliges Deum super omnia et proximum tuum sicut te ipsum'. Vide ergo, quod omnia opera istius facta sunt ex timore non ex caritate, sicut debuit,

10omniaque peccata eius, de quibus confessus est, inuenies confessa cum modica contricione. Ideo promeruit infernum, quia demeruit regnum celorum, et ideo peccata eius sunt hic manifesta apud iusticiam diuinam,

11 quia nunquam adhuc obtinuit contricionem ex diuina caritate peccatorum suorum commissorum." Respondit miles: "Ipse utique sperauit et credidit obtinere contricionem veram ante mortem."

12 Cui Ethiops: "Tu," inquit, "congregasti omnia, quecumque bene fecit, omniaque verba et cogitatus ad salutem anime eius nosti.

13 Omnia," inquit, "ista, quecumque sunt, non possunt assimilari gracie illi, que est contricio ex diuina dileccione cum sancta fide et spe, et minus delere possunt omnia peccata sua.

14 Nam iusticia ab eterno in Deo est, quod nullus peccator ingreditur celum, qui non habuerit perfectam contricionem, et ideo impossibile est quod Deus iudicet contra disposicionem prescitam ab eterno.

15 Ergo anima ista iudicanda est ad infernum et mecum ad eternam penam coniungenda." Quibus dictis miles tacuit nichil respondens ad eius verba.

16 Post hec videbantur demones innumerabiles, similes discurrentibus scintillis ex feruenti igne et clamabant una voce, dicentes ei qui sedebat in sede quasi sol:

17 "Nos," inquiunt, "scimus, quod tu unus es Deus in tribus personis et eras sine principio et es sine fine, nec est alius deus nisi tu. Tu vere es ipsa caritas cui coniuncta sunt misericordia et iusticia.

18 Tu fuisti in te ab inicio, nichil habens diminutum in te nec transmutabile sicut decet Deum. Extra te nichil est et nichil extra te, quod gaudium habeat.

19 Ideo caritas tua fecit angelos ex nulla alia materia nisi a deitatis tue potencia; et fecisti sicut misericordia dictabat.

20 Sed postquam nos intus accensi fuimus superbia, inuidia et cupiditate, tua caritas diligens iusticiam eiecit nos de celo cum igne malicie nostre in abissum incomprehensibilem et tenebrosam, que vocatur nunc infernus.

21 Sic fecit caritas tua tunc, que nec separabitur adhuc de iusticie tue iudicio, siue fiat secundum misericordiam siue secundum equitatem.

22 Plus dicimus: si res illa quam pre omnibus diligis, que est virgo que te genuit et que nunquam peccauit, si, inquam, illa peccasset mortaliter et sine contricione diuina mortua fuisset,

23 sic diligis iusticiam, quod anima eius nunquam obtineret celum sed esset nobiscum in inferno. Ergo, o iudex, cur non iudicas animam istam nobis, ut puniamus eam secundum opera sua?"

24 Post ista audiebatur sonitus quasi tube, quem qui audiebant tacuerunt, et statim quedam vox loquebatur dicens: "Silete et auscultate, omnes vos angeli et anima et demonia, quid mater Dei loquitur!"

25 Et statim ipsa virgo ante sedem iudicii apparens et habens sub mantello suo quasi occulte res aliquas magnas dixit: "O, o inimici! Vos persequimini misericordiam et cum nulla caritate diligitis iusticiam.

26 Licet in operibus bonis hic appareat defectus, pro quibus hec anima non debet obtinere celum; videte tamen quid ego habeo sub mantello meo!" Cumque virgo ambas aperuisset sinus mantelli, apparuit sub una quasi quedam modica ecclesia, in qua aliqui monachi videbantur.

27 Sub alia vero sinu apparuerunt mulieres et viri amicique Dei religiosi et alii; et omnes una voce clamabant dicentes: "Miserere, misericors Domine!"

28 Deinde factum est silencium, et virgo loquebatur dicens: "Scriptura dicit: Qui habet fidem perfectam potest per eam montes transferre in mundo. Quid ergo tunc possunt et debent voces istorum facere, qui et fidem habuerunt et seruierunt Deo cum feruenti caritate?

29 Quid vero illi amici Dei facturi sunt, quos iste rogauit orare pro se, ut posset separari ab inferno et obtinere celum, nec pro bonis operibus suis aliam remuneracionem quesiuit nisi celestia?

30 Numquid non possunt et valent omnes eorum lacrime et preces apprehendere et eleuare eum, ut obtineat ante mortem suam diuinam contricionem cum caritate?

31 Insuper et ego addam preces meas cum oracionibus omnium sanctorum qui in celo sunt, quos iste specialiter honorabat."

32 Et iterum adiecit virgo: "O," inquit, "demones, precipio vobis ex potestate iudicis attendere ad illa que in iusticia nunc videtis."

33 Tunc omnes responderunt quasi ex uno ore: "Nos," inquiunt, "videmus, quod in mundo modica aqua et aer magnus placant iram Dei. Sic et tua oracione placatur Deus ad misericordiam cum caritate."

34 Post hec audita est vox de sole dicens: "Propter preces amicorum meorum obtinebit iam ille diuinam contricionem ante mortem, in tantum quod non veniat in infernum, sed purgabitur cum illis qui grauiorem penam habent in purgatorio.

35 Purgata vero anima mercedem habebit in celis cum illis qui in terris fidem et spem habuerunt cum minima caritate." Quibus dictis demones fugierunt.

36 Deinde sponse videbatur quod quasi locus quidam terribilis et tenebrosus aperiebatur, in quo apparuit fornax ardens intus. Et ignis ille nichil aliud habebat ad comburendum nisi demones et viuentes animas.

37 Supra vero fornacem istam apparuit anima illa, cuius iudicium iam in superioribus auditum est. Pedes vero anime affixi fuerunt fornaci, et anima stabat erecta quasi persona una.

38 Non autem stabat in altissimo loco nec in infimo, sed quasi in latere fornacis, cuius forma erat terribilis et mirabilis. Ignis vero fornacis videbatur se trahere sursum infra pedes anime, 39 sicut quando aqua trahit se sursum per fistulas, et violenter comprimendo se ascendebat super caput, in tantum quod pori stabant sicut vene currentes cum ardenti igne.

40 Aures autem videbantur quasi sufflatoria fusorum, que cerebrum totum cum continuo flatu commouebant. Oculi vero euersi apparebant et immersi et videbantur ad occiput intus esse affixi.

41 Os quoque erat apertum et lingua extracta per aperturas narium et dependebat ad labia. Dentes autem erant quasi claui ferrei affixi per palatum. Brachia vero ita longa erant, quod tendebant ad pedes.

42 Manus quoque ambe videbantur habere et comprimere quandam pinguedinem cum ardenti pice. Cutis vero, que apparebat supra animam, videbatur habere formam pellis supra corpus et erat quasi linthea vestis circumfusa spermate.

43 Que quidem vestis sic erat frigida, quod omnis qui videbat eam contremuit, et de illa procedebat sicut sanies de ulcere cum corrupto sanguine et fetor ita malus, quod nulli pessimo fetori in mundo posset assimilari.

44 Visa itaque ista tribulacione audiebatur vox de illa anima, que dixit quinque vicibus ve ve, clamans cum lacrimis totis viribus suis.

45 "Primo," inquit, "ve michi, quia sic modicum dilexi Deum pro maximis virtutibus eius et gracia michi data. Secundo ve michi, quia non timui iusticiam Dei, sicut debui.

46 Tercio ve michi, quia dilexi corporis et carnis mee peccatricis voluptatem. Quarto ve michi propter mundi diuicias et superbiam meam. Quinto ve michi, quia unquam vidi vos, Lodouicum et Iohannam."

47 Et tunc dixit angelus michi: "Ego," inquit, "volo tibi exponere visionem istam. Palacium istud quod vidisti est similitudo celi. Multitudo vero illorum qui erant in sedibus vestiti vestibus albis et fulgidis sunt angeli et sanctorum anime.

48 Sol vero significat Christum in deitate sua; mulier autem virginem, que Deum genuit; Ethiops vero Dyabolum, qui animam accusat; miles angelum, qui bona opera anime dicit illi.

49 Fornax vero notat infernum, qui est intus sic ardens, quod si totus mundus arderet cum omnibus que in eo sunt, non esset simile magnitudini fornacis illius.

50 In isto vero fornace audiuntur voces diuerse, omnes loquentes contra Deum omnesque inchoantes voces suas cum ve et similiter finientes. Apparentque anime quasi persone, quarum membra extenduntur inconsolabiliter, nunquam habentes requiem.

51 Scito eciam, quod ignis, qui videbatur tibi in fornace, ardet in eternis tenebris, et anime in eo ardentes non habent omnes equalem penam.

52 Tenebre vero, que apparuerunt in circuitu fornacis, vocatur limbus et procedit de tenebris, que sunt in fornace; et sunt tamen ambo unus locus et unus infernus: quicumque illuc venerit nunquam habebit cum Deo mansionem.

53 Supra vero tenebras istas est pena maxima purgatorii, quam anime possunt sustinere; et ultra locum istum est locus alius, ubi minor est pena, que non est alia nisi defectus virium in fortitudine et pulchritudine et consimilibus,

54 sicut per simile dico, quasi si aliquis esset infirmus et cessante infirmitate vel pena nichil haberet de viribus, donec paulatim recuperaret.

55 Tercius vero locus superior est, ubi nulla alia pena est nisi desiderium perueniendi ad Deum. Et ut melius in consciencia tua intelligas, dico tibi per similitudinem,

56 quasi si es misceretur et arderet cum auro in igne ardentissimo, et tam diu deberet depurgari, donec es consumeretur et aurum remaneret purum.

57 Quanto vero es forcius et spissius esset, tanto ardenciori igne indigeret, donec aurum esset quasi aqua currens et totum ardens.

58 Deinde magister eius profert aurum in locum alium, ubi obtineat veram formam in visu et tactu; postea mittit in tercium locum, ubi custodiatur et presentetur possessori.

59 Sic est eciam spiritualiter. In primo loco supra tenebras est maxima pena purgatorii, ubi vidisti illam supradictam animam purgari. Ibi est demonum tactus; ibi per similitudinem apparent venenosi vermes et similitudo animalium ferocium;

60 ibi calor est et frigus; ibi tenebre et confusio, que procedunt de pena que est in inferno; ibi quedam anime habent minorem penam, quedam maiorem, iuxta quod peccata emendata erant vel non eo tempore, quo anima cum corpore mansit.

61 Deinde magister, id est iusticia Dei, profert aurum, id est animas, in alia loca, ubi non est nisi defectus virium, in quibus anime tam diu morabuntur,

62 donec refrigerium habebunt vel de specialibus amicis suis vel de sancte ecclesie continuis operibus: nam anima, quo maius auxilium habebit de amicis, eo cicius conualescit et liberabitur de illo loco.

63 Post hec autem anima fertur in locum tercium, ubi non est pena nisi desiderium perueniendi ad Dei presenciam et eius visionem beatam.

64 In hoc loco morantur multi et nimis diu, preter illos qui, in mundo dum vixerunt, perfectum desiderium habuerunt perueniendi ad Dei presenciam et eius visionem.

65Scito eciam, quod multi moriuntur in mundo ita iusti et innocentes, quod statim perueniunt ad presenciam et visionem Dei,

66 quidam vero peccatis suis cum bonis operibus sic emendatis, quod anime eorum nullam sencient penam; sed pauci sunt qui non veniunt in locum ubi est desiderium perueniendi ad Deum.

67 Ideo omnes anime in istis locis tribus morantes participantur sancte ecclesie precibus et bonis operibus que fiunt in mundo: precipue que fecerunt dum vixerunt et [eorum] que fiunt ab amicis eorum post mortem.

68 Scito eciam, quod sicut peccata sunt multiformia et diuersa, sic eciam pene sunt multiplices et diuerse. Ideo, sicut esuriens gaudet de pasticulo venienti ad os eius,

69 siciens de potu, tristis letatur de gaudio, nudus de veste, infirmus in veniendo ad lectum, sic anime gaudent et participantur hiis bonis, que fiunt pro eis in mundo."

70 Deinde subiunxit angelus: "Benedictus sit ille qui in mundo iuuat animas oracionibus et bonis operibus laboreque corporis sui,

71 quia iusticia Dei mentiri non potest, que dicit, quod anime aut purgari debent post mortem pena purgatorii, aut operibus bonis amicorum cicius solui."

72 Post hec de purgatorio audiebantur multe voces dicentes: "O, Domine Ihesu Christe, iuste iudex, mitte caritatem tuam hiis qui spiritualiter potestatem habent in mundo; tunc plus participari poterimus quam nunc de eorum cantu, leccione et oblacione."

73 Supra vero spacium istud de quo clamor iste audiebatur, videbatur quasi domus, in qua multe voces audiebantur dicentes: "Merces sit illis a Deo qui mittunt nobis auxilium in defectibus nostris!"

74 In ipsa quoque domo videbatur quasi aurora procedere, subtus vero auroram apparuit nubes, que nichil habebat de luce aurore, de qua vox maxima processit dicens:

75 "O, Domine Deus, da de tua incomprehensibili potestate unicuique centesimam remuneracionem in mundo hiis, qui nos eleuant cum bonis operibus in tue deitatis lucem et tue faciei visionem!"

Caput 8 Verba angeli ad sponsam de intencione pene anime a Deo in superiori capitulo iudicate; et de remissione eciam pene ipsius, quia ante eius mortem inimicis pepercit.

-

Item loquitur angelus dicens: "Illa anima, cuius disposicionem vidisti et iudicium audisti, ipsa est in grauissima pena purgatorii. Et hoc ideo est, quia non intelligit utrum veniet ad requiem post purgacionem, an dampnata sit.

2 Et hec iusticia Dei est, quia ipse habuit conscienciam seu discrecionem magnam, qua utebatur ad mundum corporaliter et non ad animam spiritualiter, quia nimis oblitus est et neglexit Deum quamdiu vixit.

3 Ideo nunc anima eius patitur ardorem de igne et contremiscit de frigore; ipsa est ceca de tenebris et de demonum visu horribili timorosa, surda de clamore Dyaboli, esuriens et siciens intus et abextra vestita cum confusione.

4 Attamen Deus dedit ei unam graciam post mortem, quod scilicet non veniret ad tactum demonum. Quia propter solum honorem Dei pepercit et dimisit grauia delicta capitalibus inimicis suis et fecit amiciciam cum capitali inimico suo.

5 Scito eciam, quod quidquid boni fecit et quidquid promisit et dedit de bene acquisitis diuiciis et maxime preces amicorum Dei minuunt et refrigerant penam eius, iuxta quod diffinitum est in iusticia Dei.

6 Alia vero bona minus bene acquisita, que dedit, proficiunt hiis spiritualiter qui iuste antea possidebant ea, aut corporaliter, si sint digni iuxta disposicionem Dei."

Caput 9 Verba angeli ad sponsam de iudicio Dei iusticie contra animam supradictam; et de satisfaccione fienda in hac vita pro ipsa existente in purgatorio.

-

Item loquitur angelus: "Tu prius audisti, quod propter preces amicorum Dei ille obtinuit diuinam contricionem ex caritate pro peccatis modicum ante mortem, que contricio separauit eum ab inferno.

2 Ideo post mortem iudicauit iusticia Dei, quod deberet per sex etates ardere in purgatorio -- quas habuit ab illa hora qua primum scienter mortale peccatum fecit, usque dum ex diuina caritate penituit fructuose -- nisi de mundo et amicis Dei auxilium obtineret.

3 Prima itaque etas fuit, quod non dilexit Deum propter nobilis corporis eius mortem et propter tribulaciones eius multiformes, quas et ipse Christus tolerauit, non propter aliam causam nisi propter salutem animarum.

4 Secunda etas fuit, quod non dilexit animam propriam, sicut Christianus debet, nec regraciabatur Deo pro baptismo suo et ex eo, quod non erat Iudeus vel paganus.

5 Tercia etas fuit, quod bene sciuit, que Deus precipit facere, et ad hec perficienda modicam habuit voluntatem.

6 Quarta etas fuit, quod bene sciuit, que Deus prohibuit hiis qui ad celum vellent ire, et audacter fecit contra illa, sequens non consciencie sue stimulos sed suum carnalem affectum et voluntatem.

7 Quinta etas fuit, quod non usus est gracia et confessione, sicut ad illum pertinebat, cum habuit tam longum tempus.

8 Sexta etas fuit, quod modicum curabat de corpore Christi, nolens illud frequenter recipere, quia a peccato continere noluit nec caritatem habuit recipere corpus Christi antequam in fine vite."

9 Post ista apparuit quidam quasi homo modestus valde in visu, cuius vestes erant albe et fulgide quasi alba sacerdotalis, cinctus zona linea et stola rubea ad collum et subtus brachia eius.

10 Qui inchoabat verba sua isto modo: "Tu, que hec vides, attende et nota et memorie tue commenda, que vides et que dicuntur tibi. Vos quippe, qui estis in mundo viuentes, non valetis eo modo intelligere potenciam Dei et eius ante tempora constitucionem

11 sicut nos, qui cum eo sumus, quia illa que apud Deum sunt in unico puncto, hec apud vos comprehendi non possunt nisi cum verbis et similitudinibus iuxta mundi disposicionem.

12 Ego itaque sum unus de illis quem iste homo iudicatus ad purgatorium honorauit cum donis suis in vita sua. Ideo dedit michi Deus ex gracia sua, quod si aliquis vellet facere que moneo, tunc anima istius transferri posset in sublimiorem locum,

13 ubi obtineat veram suam formam et nullam aliam penam senciat, nisi sicut ille pateretur, qui magnum morbum habuisset et omnes dolores abessent iaceretque quasi homo sine viribus, attamen ex hoc gauderet, quod pro certissimo sciret se ad vitam peruenturum.

14 Propterea sicut tu audisti, quod anima istius clamauit quinquies ve, ideo quinque dico consolatoria sibi. Primum ve fuit, quod Deum modicum dilexit.

15 Ideo ut ab isto liberetur, dentur pro anima eius XXX calices, in quibus Dei sanguis offeratur et ipse Deus magis honoretur.

16 Secundum ve fuit, quod non timuit Deum. Ideo pro isto absoluendo eligantur XXX sacerdotes, deuoti iudicio hominum, quorum quilibet dicat XXX missas, quando possunt:

17 IX de martiribus, IX de confessoribus, IX de sanctis omnibus, vicesimam octauam de angelis, vicesimam nonam de sancta Maria, tricesimam de sancta trinitate.

18 Et omnes intente orent pro anima istius, ut ira Dei mitigetur et iusticia eius ad misericordiam flectatur.

19 Tercium ve fuit pro superbia eius et cupiditate. Ideo pro isto absoluendo recipiantur XXX pauperes, quorum pedes lauentur cum humilitate et dentur eis cibaria et pecunia vestesque, quibus consolentur.

20 Quorum quilibet, tam qui lauat quam qui lauantur, roget Deum humiliter, ut propter humilitatem suam et amaram passionem suam dimittat anime istius cupiditatem et superbiam quam commisit.

21 Quartum ve fuit luxuria carnis sue. Ideo quicumque daret unam virginem in monasterium et unam viduam similiter unamque puellam in coniugium verum, dando cum eis tantum de bonis,

22 unde sufficienter ad victum et vestitum subsistant, tunc peccatum anime istius, quod in carne commiserat, dimittet Deus, quia hee sunt tres vite quas Deus in mundo iussit stare et elegit.

23 Quintum ve fuit, quod multa peccata commisit in plurimorum tribulacione, scilicet quod totas vires adhibuit,

24 quatenus illi duo prius nominati conuenirent in coniugium, qui non minus quadam consanguinitate erant coniuncti, quam si fuissent ambo de proxima parentela.

25 Et hanc coniunccionem procurauit plus propter se ipsum quam propter regnum et sine requisicione Pape contra laudabilem sancte Ecclesie disposicionem.

26 Pro isto itaque facto multi facti fuerunt martires, ne contra Deum et sanctam Ecclesiam seu Christianos mores talia tolerarentur.

27 Si quis igitur tale peccatum abolere volens iret ad papam dicens: 'Quidam homo tale peccatum commisit,' non exprimendo personam, 'attamen in fine penituit et obtinuit absolucionem non emendato peccato;

28 imponite igitur michi penitenciam qualemcumque vultis et tolerare possim, quia ego paratus sum pro eo peccatum illud emendare,'

29 vere, si non esset isti imposita maior penitencia nisi unum Pater Noster, valeret illi anime ad diminucionem pene in purgatorio."

Caput 10 Verba querimonie Christi de Romanis ad sponsam; et de crudeli sentencia contra eos a Christo illata, si in peccatis suis moriantur.

-

Filius Dei loquitur hec verba dicens: "O, Roma, tu michi pro multis beneficiis malam retribucionem rependis. Ego sum Deus, qui omnia creaui meamque maximam caritatem per corporis mei durissimam mortem manifestaui, quam propria voluntate pro animarum salute sustinui.

2 Tres itaque vie sunt, quibus te adire volui, et vere in omnibus eis tu prodere me voluisti. In prima enim via lapidem magnum suspendisti super caput meum, ut me contereret.

3 In secunda via acutam lanceam posuisti, que non sineret me ad te procedere. In tercia via foueam michi fodisti, ut in ea incaute cadens suffocarer.

4 Sed ista que iam dico non corporaliter sed spiritualiter debent intelligi. Ego quidem ad habitatores Rome, qui taliter faciunt, loquor sed non ad amicos meos, qui eorum opera non sectantur.

5 Prima itaque via, qua venire solitus sum ad cor hominis, est vere timor Dei, super quem homo ingentem suspendit lapidem,

6 hoc est: magnam cordis duri presumpcionem, non timens iudicem, cui nemo resistere potest, sed ita in corde dicens: 'Si venerit ad me timor Dei, conteret eum presumpcio cordis mei.'

7 Secunda via, qua venio, est diuini consilii infusio, que eciam multociens aduenit predicacionibus et doctrinis. Tunc nempe in hac via homo lanceam ponit contra me, dum delectabiliter peccat contra precepta mea,

8 proponens firmiter in malis suis perseuerare, donec non poterit ea amplius usitare. Hec certissime est illa lancea que non sinit ad eum venire graciam Dei.

9 Tercia autem via est illuminacio Spiritus sancti in cuiuslibet hominis corde, per quam homo intelligere potest et pensare, que et quanta pro eo feceram et qualia pro ipso passus fueram in me ipso.

10 In hac siquidem via homo profundam michi fodit foueam, sic dicens in corde suo: 'Quidquid michi libet, hoc michi sua caritate carius est;

11 sufficit enim michi de hiis, que in hac vita me delectant, cogitare.' Et sic diuina caritas una cum operibus meis quasi in profunda fouea ab eo suffocatur.

12 Vere habitatores Rome hec omnia michi faciunt et certissime verbis et operibus hec ostendunt, verba et opera mea pro nichilo reputantes michique et matri mee ac sanctis meis in ioco et serie, in leticia et ira maledicentes et contumelias pro graciarum accionibus offerentes.

13 Illi quidem non viuunt iuxta consuetudinem Christianorum, sicut sancta ecclesia precipit, quia maiorem caritatem non habent ad me quam demones,

14 qui magis miserias suas sustinere volunt eternaliter suamque maliciam retinere quam me videre michique in perhenni gloria adherere.

15 Sic utique sunt illi qui corpus meum nolunt accipere, quod de pane in altari, sicut ego ipse constitui, consecratur; cuius percepcio iuuat maxime contra dyabolica temptamenta.

16 O, quam miseri sunt, qui tale iuuamen, dum sani sunt, magis quam venenum respuunt et abhorrent, quia nolunt se a peccatis refrenare!

17 Nunc igitur per unam viam eis incognitam veniam cum potencia deitatis mee, vindictam mee humanitatis contemptoribus inferendo.

18 Et sicut ipsi michi tria obstacula in viis suis, ne ad ipsos ingrediar, parauerunt, ita et ego alia tria ipsis parabo, quorum amaritudinem viui et mortui sencient et gustabunt.

19 Lapis itaque meus mors est subitanea et improuisa, que sic eos conteret, quod omnia que habent ad iocunditatem suam hic remanebunt et sola anima ad iudicium meum venire compelletur.

20 Lancea vero mea est iusticia mea, que ita eos a me remouebit, quod nunquam gustabunt bonitatem meam, qui eos redemi, et nunquam videbunt pulchritudinem meam, qui eos creaui.

21 Fouea autem mea est inferni tenebrosa obscuritas, in quam ipsi cadent, viuendo ibi in miseria sempiterna. Omnes angeli mei in celo et omnes sancti condempnabunt eos, omnes quoque demones omnesque anime in inferno maledicent eis.

22 Sed illos noto et de illis hec dico, qui ita dispositi sunt, sicut est dictum superius, siue fuerint religiosi siue seculares clerici siue laici siue mulieres siue ipsorum filii et filie, qui ad tantam deuenerunt etatem,

23 quod intelligunt Deum omnia peccata vetuisse, et nichilominus tamen peccatis se implicant voluntarie, amore Dei excluso eiusque timore paruipenso.

24 Verumptamen talis est michi adhuc voluntas, qualis fuit michi pendenti in cruce. Idem enim sum modo qui tunc fui, quando latroni misericordiam petenti peccata omnia dimisi et celi portas aperui,

25 alteri quoque latroni me contempnenti inferni claustra patefeci, ubi pro peccatis suis eternaliter cruciatur."

Caput 11 Verba sancte Agnetis ad virginem gloriosam ipsam laudancia et benedicencia; et qualiter rogat virginem pro filia; et de responsione Domini et virginis dulci et consolatoria ad sponsam; et qualiter iste mundus per ollam designatur.

-

Agnes loquitur: "O, Maria, mater et virgo virginum. Tu merito vocari poteris aurora, quam sol verus Ihesus Christus illuminauit. Sed numquid voco te auroram propter progeniem regalem aut propter diuicias et honores?

2 Nequaquam. Sed merito dicenda es aurora propter humilitatem, propter fidei illuminacionem, propter singulare votum castitatis. Tu enim es veri solis nuncia et perductiua, tu iustorum leticia, tu demonum expulsio, tu consolacio peccatorum.

3 Ergo rogo te propter nupcias istas, quas Deus fecit tecum hora ista, ut filia tua stare possit in honore et amore filii tui."

4 Respondit mater Dei: "Quomodo intelligis nupcias istas? Edicito propter istam que hec audit!" Respondit Agnes: "Tu vere utrumque mater et virgo et uxor es.

5 Nam pulcherrime facte sunt in te nupcie hora ista, cum Deus homini in te coniunctus est absque confusione et diminucione deitatis.

6 Virginitas quoque et maternitas sociate sunt illeso virginitatis pudore simulque mater et filia facta es tui creatoris.

7 Illum quippe genuisti hodie temporaliter, qui a Patre eternaliter genitus omnia cum Patre operatus est. Nam Spiritus sanctus fuit in te et extra te et circumquaque tecum; qui fecundauit te consencientem nuncio Dei.

8 Ipseque filius Dei, qui hodie natus est de te, eciam fuit in te antequam nuncius suus perueniret ad te. Ideo fac misericordiam cum filia tua!

9 Ipsa enim similis est illi paupercule mulieri, que in conualli nichil habebat nisi modicum viuidum, utputa gallinam vel anserem; que ad dominum, qui in monte vallis habitabat, tantum affecta est, quod quidquid habebat viuidum domino in monte ex caritate offerebat.

10 Cui respondit dominus: 'Superhabundo in omnibus nec tua sunt michi necessaria; sed forte ideo parua tribuis, ut tibi maiora tribuantur?'

11 Cui illa: 'Non,' inquit, 'hec ideo offero, quia tibi sunt necessaria, sed quia me tantillam pauperculam fecisti monti tuo cohabitare, a seruisque tuis honorata sum.

12 Ideo tantillum, quod michi tamen est consolatorium, offero tibi, ut probes, quod facerem maiora, si valerem et ne gracie tue sim ingrata.'

13 Respondit dominus: 'Quia me tanta caritate diligis, ego eleuabo te ad montem meum et dabo tibi et tuis vestes et victum annualem.'

14 Sic nunc est filia tua disposita. Ipsa enim illud solum quod habebat viuidum, id est amorem mundi et filiorum reliquit tibi. Ideo tue pietatis est prouidere ei."

15 Respondit Mater ad sponsam Filii dicens: "Filia, sta stabilis. Ego rogabo filium meum, qui dabit tibi victum annualem et collocabit te in monte, ubi milia milium seruiunt angelorum.

16 Nam si computarentur omnes homines, qui nati sunt ab Adam usque ad nouissimum, qui nasciturus est in fine mundi, plus quam decem angeli inueniuntur pro unoquoque homine.

17 Mundus quippe non est nisi quasi quedam olla; ignis vero subtus ollam et cinis sunt amici mundi; sed amici Dei sunt quasi optimus cibus in olla.

18 Ergo quando mensa parata fuerit, tunc cibus dulcis presentabitur domino, et delectabitur in eo. Olla vero frangetur, sed tamen ignis non extinguetur."

Caput 12 Verba virginis Matris ad filiam de reuolucione Dei amicorum in hoc mundo, nunc in tribulacionibus spiritualibus, nunc in consolacionibus; et quid sit tribulacio spiritualis et consolacio; et qualiter amici Dei debent gaudere et consolari temporaliter.

-

Mater loquitur: "Amici Dei debent volui in mundo nunc in tribulacione spirituali, nunc consolacione spirituali. Consolacio vero spiritualis est infusio Spiritus sancti, consideracio magnalium operum Dei, admiracio paciencie eius et quando hec omnia delectabiliter opere adimplentur.

2 Tribulacio vero spiritualis est illa, quando contra voluntatem cogitaciones immunde et importune conturbant mentem, quando mens angustiatur de inhonoracione Dei et de dispendio animarum, quando animus ex racionabili causa cogitur temporalibus sollicitudinibus implicari.

3 Sic eciam amici Dei quandoque possunt consolari consolacione temporali, sicut de verbis edificatoriis, de ludo honesto seu de aliis operibus, in quibus nichil detractorium sit aut inhonestum, sicut per exemplum intelligere poteris.

4 Si enim pugnus semper teneretur clausus, aut contraherentur nerui aut manus debilitaretur. Sic est eciam in spiritualibus. Si enim animus staret semper in contemplacione, aut obliuiscens seipsum euanesceret superbia, aut minueretur corona glorie eius.

5 Ideo amici Dei quandoque consolantur Spiritus sancti infusione, quandoque tribulantur Dei permissione, quia per tribulaciones extirpantur radices peccatorum et fructus iusticie radicatur.

6 Verumptamen Deus, qui videt corda et intelligit omnia, moderatur temptaciones amicorum suorum, ut sint eis ad profectum, quia omnia facit et permittit iuste in pondere et mensura.

7 Ergo, quia tu vocata es in spiritum Dei, noli sollicitari de longanimitate Dei, quia scriptum est, quod nemo venit ad Deum nisi Pater traxerit eum.

8 Sicut enim pastor cum fasciculo florum attrahit et allicit oues in domum, postea diligenter claudens domum, licet oues discurrant per ambitum, non tamen habebunt egressum,

9 quia domus munita est parietibus, tectum altum, ianue quoque clause, propter quod oues assuescunt comedere fenum, in tantum quod facte mansuete eciam comedunt fenum de manu pastoris, sic eciam est factum tecum.

10 Illa enim que tibi antea videbantur importabilia et difficilia, iam facta sunt leuia, in tantum quod nichil iam delectat sicut Deus."

Caput 13 Verba Christi ad sponsam, que lacrime sunt Deo accepte et que non; et de quibus fienda seu eroganda est elemosina pauperibus et pro animabus defunctorum; et de consilio et rogamine Christi ad sponsam.

-

Filius loquitur: "Miraris, cur illum non audio, quem vides habere multas lacrimas et plurima largiri pauperibus pro honore meo.

2 Respondeo tibi ad primum: Vbi duo fontes decurrunt, frequenter contingit, quod in unum conuenientes alterius aqua, que turbida est et lutosa, maculat et deturbat aquam fontis purissimi. Quam factam lutosam quis poterit bibere?

3 Sic est eciam de lacrimis multorum. Quorundam enim lacrime quandoque procedunt ex humiliacione inclinacionis nature, quandoque ex mundi tribulacione et timore inferni.

4 Talium enim lacrime lutose sunt et fetide, quia non procedunt ex caritate Dei. Sed ille lacrime sunt michi dulces, que procedunt ex consideracione beneficiorum Dei et ex consideracione peccatorum suorum et amore ad Deum.

5 Tales lacrime eleuant animam a terrenis in celum et regenerant hominem ad vitam eternam. Nam duplex est generacio, carnalis et spiritualis.

6 Carnalis generacio generat hominem de immundicia ad immundiciam, plorat dampna carnis, sustinet gaudenter labores mundi. Talium filius non est filius lacrimarum, quia per tales lacrimas non acquiritur vita eterna.

7 Sed illa generat filium lacrimarum, que plorat dispendia anime, que sollicita est, ne filius offendat Deum. Talis mater propinquior filio est quam que generat carnaliter, quia per talem generacionem acquiritur beata vita.

8 Ad secundum, scilicet quod tribuit elemosinas pauperibus, respondeo tibi: Si emeres tunicam filio ex pecunia serui tui, numquid de iure non esset tunica eius, qui possidebat pecuniam? Esset utique.

9 Sic eciam est spiritualiter. Nam quicumque grauat subditos suos aut proximos, ut ex eorum pecunia succurrat animabus carorum suorum, plus me ad iram prouocat quam mitigat, quia ablata iniuste proderunt hiis, qui bona iuste antea possidebant, et non pro quibus dantur.

10 Verumptamen, quia iste benefecit tibi, benefaciendum est ei et spiritualiter et corporaliter, spiritualiter fundendo pro eo ad Deum preces, quia nullus credit, quantum Deo placent preces humilium, sicut per exemplum ostendam tibi.

11 Si quis offerret regi magnum pondus argenti, diceretur a circumstantibus: 'Hec est magna presentacio.' Si vero legeret unum Pater Noster regi, derideretur.

12 Sic est econtra apud Deum. Quicumque enim offert pro anima alterius unum Pater noster, accepcius est Deo pondere magno auri, sicut patuit in illo bono Gregorio, qui oracione sua eciam infidelem Cesarem eleuauit ad alciorem gradum.

13 Secundo dicito ei hec verba: 'Quia benefecisti michi, rogo Deum omnium remuneratorem, ut reddat tibi secundum graciam suam.' Item dic ei sic: 'Carissime, unum consulo tibi et unum rogo.

14 Consulo, ut aperias oculos cordis tui, considerando instabilitatem et vanitatem mundi recogitando, quantum refriguerat caritas Dei in corde tuo et quam grauis pena et horrendum iudicium futurum;

15 et attrahe caritatem Dei in cor tuum disponendo omnia tempora tua, bona temporalia et opera affectusque et cogitaciones ad honorem Dei, filiosque tuos trade ordinacioni et disposicioni Dei nichil propter eos de amore Dei minuendo.

16 Secundo rogo, ut in oracionibus tuis impetres, quatenus Deus, qui omnia potest, donet tibi pacienciam et impleat cor tuum sua benedicta caritate.'"

Caput 14 Verba comfortatiua Christi ad sponsam in timore positam, quod non debeat timere de hiis que vidit et audiuit, quia Spiritus sancti sunt; et quomodo Dyabolus per serpentem et leonem, consolacio Spiritus sancti per linguam designantur; et qualiter sit opponendum Dyabolo.

-

Filius loquitur: "Cur times et sollicitaris ex eo, quod Dyabolus immittit aliqua in verba Spiritus sancti? Numquid aliquando audisti illum conseruare linguam suam sanam, qui eam misit inter dentes leonis commoti?

2 Aut numquid aliquis quandoque suxit mel dulcissimum de cauda serpentis? Nequaquam. Sed quis est leo vel serpens nisi Dyabolus, leo propter maliciam, serpens propter astuciam? Quid vero lingua nisi consolacio Spiritus sancti?

3 Quid namque est linguam ponere inter dentes leonis nisi verba Spiritus sancti, qui in specie lingue apparuit, propter fauorem et laudem humanam dicere?

4 Ergo quicumque laudes Dei ad placendum hominibus loquitur, hic utique mordetur et decipitur a Dyabolo, quia verba illa, quamuis sint Dei, non procedunt de ore caritatis Dei, et lingua, scilicet consolacio Spiritus sancti, auferetur ab eo.

5 Qui vero nichil desiderat nisi Deum, omniaque mundialia sunt ei molesta, nec corpus affectat videre nec audire nisi que sunt Dei,

6 animaque eius in infusione Spiritus sancti letatur, hic talis decipi non potest, quia spiritus malus cedit spiritui bono nec audet ei appropinquare.

7 Quid vero significat mel de cauda serpentis sugere nisi consolacionem Spiritus sancti de suggestionibus Dyaboli sperare?

8 Quod nequaquam fieri potest, quia Dyabolus se magis millies occidi permitteret quam unicum verbum consolatorium daret anime, cuius exitus tenderet ad finem vite.

9 Ergo noli timere. Deus enim, qui incepit bonum tecum, perficiet usque ad finem bonum. Verumptamen scito, quod Dyabolus est quasi canis dimissus de copula, quando videt te non esse in infusione Spiritus sancti, currens ad te cum temptacionibus et suggestionibus suis.

10 Sed si opposueris ei aliquod durum, quod dentes sui vel doleant vel obstupescant, statim resiliet a te nec nocebit tibi.

11 Quid vero est durum opponendum Dyabolo nisi caritas diuina et obediencia mandatorum Dei?

12 Que cum videbit Dyabolus perfecte in te, statim dentes eius, id est conatus eius et voluntas frustrabitur, quia considerat te omnia contraria magis velle pati quam mandatis Dei contraire."

Caput 15 Verba Christi ad sponsam, cur boni in hac vita tribulantur et mali prosperantur; et quomodo Deus probat per exemplum, quod quandoque promittit temporalia, in quibus subintelliguntur spiritualia; et quare Deus non predixit singula ad certas horas, cum omnes hore et momenta sint ei nota.

-

Filius Dei loquitur: "Miraris, cur amicum Dei honorandum audisti tribulari, inimicum vero Dei audisti honoratum, quem credebas flagellandum, sicut tibi in alia diuina visione dictum fuit.

2 Respondeo tibi: verba mea et spiritualiter et corporaliter intelligi debent. Quid enim est tribulacio mundi nisi preparacio quedam et eleuacio ad coronam? Quid vero prosperitas mundi homini abutenti gracia nisi descensus quidam ad perdicionem?

3 Ergo tribulari in mundo vera est exaltacio ad vitam. Prosperari vero in mundo homini iniusto verus descensus est ad infernum. Ideo ad instruendam pacienciam tuam in verbis Dei dico tibi unum exemplum,

4 quasi mater una esset habens duos filios, quorum unus natus fuit in obscuro carcere, nichil sciens nec audiens nisi tenebras et lac matris. Alius vero natus fuit in tugurio paruo habens cibum humanum, requiem in lecto, seruicium ab ancilla.

5 Ei vero qui in carcere natus fuit dixit mater: 'O, fili, si volueris egredi a tenebris, habebis cibum delicaciorem, lectum molliorem et tuciorem locum.'

6 Quod puer audiens egressus est, quia si mater promisisset sublimiora, scilicet vel currentes equos vel domos eburneas aut latam familiam, non credidisset,

7 quia nichil nouerat nisi tenebras et lac maternum; sic et Deus quandoque parua promittit, in quibus alciora intelligit, ut homo per temporalia addiscat celestia cogitare.

8 Alteri vero filio dixit mater: 'O, fili, quid tibi utilitatis est morari in isto vili tugurio? Audi igitur consilium meum, et proderit tibi. Ego scio duas ciuitates:

9 in prima est habitantibus gaudium interminabile et indicibile honorque sine fine. In secunda est exercicium pugilum, ubi omnes qui pugnant fiunt reges, omnesque qui vincuntur vincunt.'

10 Quod puer audiens et egrediens ad stadium, regressus dixit matri: 'Vidi,' inquit, 'mirabilem ludum in stadio: alii prosternebantur et conculcabantur,

11 alii denudabantur et mortificabantur, attamen omnes tacebant, omnes ludebant, nullusque contra prosternentes se leuauit caput seu manum.'

12 Respondit mater: 'Ciuitas ista quam vidisti non est nisi suburbium ciuitatis glorie. In isto enim suburbio experiri vult Dominus illos, qui fuerint apti intrare ciuitatem glorie;

13 et quos viderit vigilanciores ad certamina, hos in gloria sublimius coronabit. Et propterea in ipso suburbio resident hii qui probaturi sunt illos qui in gloria sunt coronandi.

14 Quod vero vidisti prostratos denudari, verberari et tacere, hoc ideo est, quia vestes nostre maculate sunt ex tenebris tugurii nostri; que ut subtilius mundentur, opus est magno certamine et labore.'

15 Respondit puer: 'Graue est conculcari et tacere. Melius enim iudico redire ad tugurium meum.'

16 Cui mater: 'Si,' inquit, 'manseris in tugurio nostro, orientur ex tenebris nostris et fetoribus vermes et serpentes, quorum auditu horrescet auditus tuus, quorum morsu infrigidabitur omnis virtus tua, quorum cohabitacione malles non fuisse natus.'

17 Quod puer audiens et corporale bonum appetens, quod tamen mater intellexit spiritualiter, factus est animequior et quotidie incitabatur ad coronam.

18 Sic facit et Deus. Nam quandoque promittit et tribuit corporalia, quandoque promittit carnalia, in quibus subintelligit spiritualia, ut et animus per accepta munera incitetur ad feruorem Dei, et per intellectum spiritualem humilietur, ne de se presumat.

19 Sic fecit Deus Israheli. Primo namque promisit et dedit eis temporalia, et cum eis fecit eciam mirabilia, ut per talia erudirentur ad inuisibilia et spiritualia.

20 Deinde facta in eorum intellectu maiori Deitatis cognicione, cum prophetis Deus loquebatur obscura verba et difficilia ad intelligendum, intermiscens quedam consolatoria et gaudiosa,

21 quando scilicet promisit populo reditum ad patriam, pacem perpetuam omniaque ruinosa edificanda.

22 Que omnia promissa licet populus carnalis intellexit et habere ea voluit carnaliter, Deus tamen quedam carnaliter, quedam vero spiritualiter adimplenda presciuit et prefiniuit.

23 Sed poteris querere: Cur Deus, cui omnes hore et momenta nota sunt, non plane et ad certas horas predixit singula? Aut cur alia dixit, alia notauit?

24 Respondeo tibi: Israhel carnalis erat et carnalia sola desiderabat nec inuisibilia nisi per visibilia percipere poterat. Ideo placuit Deo multis modis erudire populum suum,

25 ut creduli promissionum Dei coronarentur sublimius propter fidem, ut proficientes in bono feruerent amplius, ut desidiosi succenderentur ad Deum feruencius, ut transgredientes desisterent peccare liberius,

26 ut tribulati tolerarent miserias suas paciencius, ut laborantes subsisterent delectabilius, ut expectantes per obscuram promissionem sublimius coronarentur.

27 Si enim Deus carnalibus sola spiritualia promisisset, omnes tepuissent ab amore celestium. Si vero sola carnalia promisisset, que tunc differencia fuisset homini et iumento?

28 Sed pius et sapiens Deus, ut homo tamquam moriturus moderate iuste gubernaret corpus suum, dedit ei corporalia; ut autem appeteret celestia, ostendit beneficia et miracula celestia;

29 ut vero timeret peccare, ostendit iudicia sua terribilia et immissiones per angelos malos; ut eciam illuminator promissionum et dator sapiencie expectaretur et desideraretur, obscura et dubia cum consolatoriis intermiscebantur.

30 Sic eciam adhuc hodierna die Deus per similitudines corporales indicat iudicia spiritualia et loquendo corporalem honorem intelligit spiritualem, ut soli Deo omne magisterium tribuatur.

31 Quid enim est honor mundi nisi ventus et labor et diminucio diuine consolacionis? Quid vero est tribulacio nisi preparacio virtutum?

32 Ergo promittere iusto honorem mundi, quid est nisi priuacio commodi spiritualis? Promittere vero tribulaciones mundi, quid est nisi medicamentum et antidotum magne infirmitatis?

33 Propterea, filia, verba Dei multipliciter intelligi possunt, nec tamen ob hoc aliqua in Deo mutabilitas est consideranda, sed sapiencia eius admiranda et formidanda.

34 Nam sicut in prophetis multa dixi corporaliter, que et corporaliter perficiebantur, multa eciam dixi corporaliter, que spiritualiter perficiebantur vel intelligebantur, sic et nunc facio, et quando hec contingunt, causam eorum indicabo tibi."

Caput 16 Verba virginis ad filiam, quomodo Dyabolus frequenter astute ducit sub deuocionis pelle aliquem vel aliquos inter seruos Dei, ut ipsos perturbet; et quibus indulgencie largiuntur; et quomodo disposicio Ecclesie per anserem et Deus per gallinam designantur; et qui sunt digni Dei pulli vocari.

-

Mater Dei loquitur sponse Christi: "Cur collegistis istum, cuius lingua magniloqua, vita ignota, mores mundiales?"

2 Respondit illa: "Quia," inquit, "credebatur bonus et ne confunderer, si homo lingue note despiceretur. Verumptamen, si Deo displicuisse prescirem, non magis eum quam serpentem collegissem."

3 Cui mater: "Hec," inquit, "voluntas tua bona custodiuit et refrenauit linguam eius et cor, ne vos ad perturbacionem commoueret. Dyabolus quippe astutus adduxit vobis lupum in vellere ouis, ut inueniret occasionem sollicitandi vos et in vos garriendi."

4 Respondit illa: "Nobis apparet, quod sit deuotus et penitens et quod visitat sanctos et dicit se velle abstinere a peccato."

5 Respondit mater: "Vbicumque anser est cum pennis, dic utrum comeditur caro an penne? Nonne penne abhominabiles sunt stomacho, caro vero cibat et comfortat?

6 Sic est et spiritualiter disposicio et constitucio sancte Ecclesie. Est enim quasi anser, in qua est corpus Christi tamquam caro recentissima.

7 Sacramenta sunt quasi interiora anseris, ale vero significant virtutes et actus martirum et confessorum, plume autem notant caritatem et pacienciam sanctorum, sed penne significant indulgencias, quas sancti viri concesserunt et promeruerunt.

8 Ergo omnis qui venit ad indulgencias ea intencione, ut a peccatis prioribus absoluatur et tamen ut remaneat in priori viciosa consuetudine,

9 hic quidem habet pennas anseris, de quibus nec cibatur nec comfortatur anima, sed solummodo, si sumantur, operantur ad reieccionem.

10 Qui vero eo animo veniunt ad indulgencias, ut deinceps fugiant peccata, ut iniuste ablata restituant, ut lesis iniuste satisfaciant, ut unum obulum cum turpi lucro non acquirant,

11 ut ad unum diem viuere non velint nisi secundum velle Dei, ut in aduersitate et prosperitate Deo voluntatem suam submittant, ut honores mundi et amicicias eius fugiant, hic quidem talis habebit remissionem peccatorum similisque est angelo Dei in conspectu Dei.

12 Ei vero qui gaudet de absolucione peccatorum priorum nec tamen habet voluntatem relinquendi priores vanitates et inordinatas mentis sue affecciones, sed iniuste acquisita vult retinere,

13 mundum in se et in suis diligere, de humilitate erubescere, consuetudines prauas non fugere, carnem suam a superfluis non restinguere, huic quidem valent penne, id est indulgencie, ad reieccionem, id est ad obtinendam contricionem et confessionem,

14 quibus eicitur peccatum et acquiritur gracia Dei euolabitque quasi pennis quibusdam de manu Dyaboli in sinum Dei, si tamen ad hec obtinenda personaliter cum bona voluntate velit cooperari."

15 Respondit illa: "O, mater misericordie, ora pro isto, ut graciam inueniat in conspectu filii tui!"

16 Cui illa: "Spiritus sanctus," inquit, "visitat eum sed aliquid quasi petra iacet ante cor eius prohibens, ne gracia Dei ingrediatur. Deus quippe est quasi gallina calefaciens oua, de quibus fiunt viuentes pulli.

17 Omnia itaque oua que subtus gallinam sunt recipiunt calorem eius, non autem alia circumiacencia, nec mater frangit testam oui, in qua pullus concipitur, sed ipse pullus rostro suo temptat frangere. Quod videns mater illi pullo calidiorem locum preparat, ubi subsistat.

18 Sic Deus omnes cum gracia sua visitat; eos vero qui sic cogitant: 'Nos,' inquiunt, 'abstinere volumus a peccato et inquantum possumus conari volumus ad perfeccionem,' hos visitat Spiritus sanctus frequencius, ut perfeccius possint.

19 Qui vero omnem voluntatem suam committunt Deo, nolentes nec minima facere contra amorem Dei, sed sequuntur eos, quos viderint tendere ad perfecciora, et stant humilium hominum consilio reluctantes discrete motibus carnis sue,

20 hos quasi gallina pullos subicit sibi Deus, faciendo eis iugum suum leue et consolando eos in difficultatibus suis.

21 Qui vero propriam sequuntur voluntatem, cogitantes modica bona que faciunt esse digna apud Deum mercede nec conantur ad maiorem perfeccionem,

22 sed stant in hiis que mentem delectant, excusantes fragilitatem suam exemplis aliorum et leuigantes culpas suas peruersitatibus aliorum,

23 tales non fiunt pulli Dei, quia voluntatem non habent frangere duriciam et vanitatem cordis sui; sed si possent, vellent magis diu vivere, ut in peccato diu possent perseuerare.

24 Non fecit sic ille bonus Zacheus, non sic Magdalena: sed quia in omnibus membris offenderant Deum, omnia membra dederunt ei ad satisfaciendum ei pro offensis;

25 et quia ad mundi honores ascenderunt mortaliter, descenderunt in eius contemptum humiliter, quia difficile est Deum et mundum simul diligere, nisi fuerit sicut animal illud, quod oculos habebat ante et retro;

26 et talis, quantumcumque sollicitus est, tribulabitur tamen. Qui autem tales sunt sicut [eiusmodi] Zacheus et Magdalena, tuciorem partem elegerunt."

27 Hic aduocatus Osgocie venit ad annum iubileum plus ex timore quam amore, de quo loquitur Christus in Roma: "Omnis qui euaserit periculum aliquod, cauendum est, ne recidiuet in priora. Nam naute eciam in portu nimium confidentes periclitantur.

28 Ideo iste caueat, ne veniat ad priorem statum officii sui; alioquin, nisi cauerit, amittet desiderabilia, congregata venient ad extraneos, filii non recipient hereditatem, et ipse non sine dolore apud alienos morietur."

29 Hic rediens factus est iterum exactor, et omnia ita euenerunt.

Caput 17 Informacio optima sancte Agnetis ad filiam ad bene et laudabiliter viuendum et ad malam vitam et Deo ingratam precauendum; in qua fortitudo et paciencia per currum, per quatuor vero rotas designantur iste quatuor virtutes: perfecte omnia relinquere propter Deum, humilitas et Deum sapienter diligere carnemque discrete refrenare; et ponuntur quedam alia de religiosis.

-

Agnes loquitur sponse Christi: "Vidisti," inquit, "dominam Superbiam in curru superbie hodie?" Cui sponsa respondit: "Vidi," inquit, "et tabescebam, quia caro et sanguis, puluis et stercus se ibi laudari querit, ubi merito debet se humiliare.

2 Quid enim est talis ostentacio nisi prodiga donorum Dei consumpcio, vulgi admiracio, iustorum tribulacio, pauperum desolacio, Dei prouocacio, suiipsius obliuio, iudicii futuri grauior diiudicacio et dispendium animarum?"

3 Respondit Agnes: "Gaude, filia, quia a talibus erepta es. Propterea et describere tibi currum quendam volo, in quo te secure poteris reclinare. Currus itaque in quo sedere debes est fortitudo et paciencia in tribulacionibus.

4 Cum enim homo carnem refrenare ceperit et totam voluntatem suam Deo committere, aut sollicitat mentem superbia, que hominem eleuat a se et supra se, quasi similis sit Deo et hominibus iustis,

5 aut certe frangit eum impaciencia et indiscrecio, ut vel redeat ad solita vel deficiat in viribus, ut ineptus sit in labore Dei.

6 Propterea est opus paciencia discreta, ut nec impaciens retrocedat nec indiscrete perseueret, sed in viribus et temporibus se conformet.

7 Prima vero rota currus istius est voluntas perfecta omnia relinquendi propter Deum nilque desiderare nisi Deum.

8 Nam sunt multi, qui temporalia relinquunt eo fine, ut aduersitatibus careant et tamen nichil eis desit ad utilitatem et voluptatem.

9 Quorum rota non est bene ductilis et versatilis, quia cum pungit paupertas, desiderant sufficienciam; cum grauat aduersitas, requirunt prospera;

10 cum temptat eos deieccio, murmurant de disposicione diuina et affectant honores; cum precipiuntur contraria, querunt proprias libertates.

11 Ergo illa voluntas est Deo placita, que nichil de suo habere desiderat nec in prosperitate nec in aduersitate.

12 Secunda rota est humilitas, qua homo reputat se ad omnia bona indignum ponens ante oculos suos omni hora peccata sua, reum se existimando in conspectu Dei.

13 Tercia rota est diligere Deum sapienter. Ille plane sapienter diligit, qui seipsum circumspiciendo odit vicia sua, qui contristatur de peccatis proximorum et parentum suorum,

14 letatur vero de spirituali eorum profectu ad Deum, qui amicum suum non optat viuere ad utile et commodum suum proprium, sed ut Deo seruiat, timetque ei plus de mundano processu, ne forte offendat Deum.

15 Talis ergo est sapiens dileccio odiendo vicia, non fouendo propter fauorem vel honorem eosque plus diligendo, quos in amore Dei viderit feruenciores.

16 Quarta rota est refrenacio discreta carnis. Quicumque enim est in coniugio et cogitat sic: 'Ecce,' inquit, 'trahit me caro inordinate. Si vixero secundum carnem, scio pro certissimo, quod irascitur conditor carnis, qui plagare potest et infirmare, qui occidet et iudicabit.

17 Ideo ob amorem et timorem Dei refrenare volo beniuole carnem meam, viuere modo debito et ordinato ad honorem Dei.' Quicumque taliter cogitat petens adiutorium Dei, eius rota accepta erit Deo.

18 Si vero religiosus est et cogitat sic: 'Ecce trahit me caro ad deliciosa, offert se eciam locus, tempus et bona et etas ad delectandum, attamen adiutorio Dei nolo peccare propter professionem sanctam et momentaneum delectacionis bonum.

19 Magnum quippe est quod voui Deo: pauper ingressus sum, pauperior egrediar, iudicium de cunctis sum subiturus.

20 Ideo, ne offendam Deum meum, ne scandalizem proximum meum, ne meipsum faciam periurum, abstinere volo.' Talis abstinencia digna est mercede magna.

21 Si vero aliquis est in honore et deliciis et cogitat sic: 'Ecce ego habundo in omnibus, et pauper deficit, et tamen unus Deus est omnium. Quid promerui ego et quid demeruit ille? Quid vero est caro nisi cibus vermium?

22 Quid vero tot delicie nisi nausee et occasio infirmitatis, perdicio temporis et peccati inductiuum? Ideo refrenabo carnem meam, ne in ea vermes lasciuiant, ne grauius iudicium subeam, ne tempus penitencie inaniter expendam,

23 et si forte caro male educata non poterit faciliter flecti ad grossiora, ut pauper subtraham ei (tamen paulatiue) delicaciora aliqua, sine quibus bene potest subsistere, ut necessitatem habeat non superfluitatem.'

24 Quicumque ergo sic cogitat et faciendo conatur, quantum potest, hic et confessor et martir vocari potest, quia martirii genus est delicias habere et deliciis non uti, in honore esse et honorem contempnere, magnum esse apud homines et minima sentire de seipso. Itaque talis rota multum placet Deo.

25 Ecce, filia, currum figuraui tibi, cuius angelus tuus est auriga, si tamen frenum eius et iugum a collo non excusseris, id est si inspiraciones eius salubres non dimiseris, sensus tuos et cor tuum ad inania et scurrilia relaxando.

26 Nunc eciam currum, in quo domina illa sedebat, dicere tibi volo. Currus plane impaciencia eius est, scilicet contra Deum et contra proximum et contra seipsam:

27 contra Deum iudicando occulta iudicia eius, quia non prosperatur ad votum; malignando contra proximum, quia non consequitur bona eius; impaciens quoque in seipsam est occulta cordis sui impacienter ostendendo.

28 Huius currus rota prima superbia est preferendo se aliis et alios iudicando, contempnendo humiles et honores ambiendo.

29 Secunda rota est inobediencia preceptorum Dei, que inducit in cor eius excusacionem infirmitatis sue, leuigacionem culpe sue, presumpcionem cordis malicieque defensionem.

30 Tercia rota est cupiditas mundialium, que inducit ei prodigalitatem in expendendo que habet, negligenciam et obliuionem sui et futurorum, anxietatem cordis, tepiditatem ad amorem Dei.

31 Quarta rota est suiipsius amor, per quem excludit a se Dei sui reuerenciam et timorem, finemque suum et iudicium non attendit.

32 Huius currus auriga est Dyabolus, qui eam ad omnia que ipse miserit in cor eius facit hylarem et audacem. Duo vero equi, qui trahunt currum, spes est longe vite et voluntas peccandi usque in finem.

33 Frenum vero pudor confessionis est. Qui quidem pudor sic per spem longe vite et voluntatem perseuerandi in peccato trahit animum a recto tramite et in peccato sic onerat,

34 quod nec terrore nec pudore nec ammonicione surgere potest; sed cum stare firmiter se credit, nisi iuuante gracia Dei descendet in profundum."

35 Item loquitur Christus de eadem domina: "Hec est vippera que linguam habet meretricam, fel draconum in corde, venenum amarissimum in carne. Ideo oua eius erunt venenosa. Felices erunt qui non experiuntur onus eorum."

Caput 18 Verba laudis filie ad virginem gloriosam et responsio grata virginis ad filiam, in qua filie per virginem gracie plurime de se et apostolorum et sanctorum conceduntur et multa alia bona.

"

-O , dulcis Maria," inquit sponsa, "benedicta sis tu eterna benediccione, quia virgo ante partum, virgo post partum, virgo cum sponso, virgo eciam indubitata dubitante sponso.

2 Propterea benedicta sis tu, quia mater et virgo, quia sola Deo carissima, quia pre omnibus angelis purissima, quia sola cum apostolis fide plenissima,

3 quia sola dolore cordis amarissima, quia pre confessoribus abstinencia clarissima, quia pre virginibus omnibus excellentissima continencia et castitate.

4 Ideo benedicant te omnia superiora et inferiora, quia per te Deus creator factus est homo, per te iustus inuenit graciam, peccator indulgenciam, mortuus vitam, exul rediit ad patriam suam."

5 Respondit virgo: "Scriptum est, quod Petro reddente testmonium filio meo, quod esset filius Dei, responsum est ei: 'Beatus es, Symon, quia caro et sanguis non reuelauit tibi.'

6 Sic dico ego nunc: Hanc salutacionem non reuelauit tibi carnalis anima tua, sed ille qui erat sine principio et est sine fine. Propterea tu esto humilis, et ego ero tibi misericors;

7 Iohannes baptista, ut promisit, erit tibi dulcis; Petrus vero erit tibi mitis; Paulus autem fortis quasi gigas. Tunc quoque Iohannes baptista dicturus est tibi: 'Filia, sede in genu!'

8 Petrus vero dicet: 'O, filia, aperi os tuum, et cibabo te cibo dulcedinis!' Paulus vero induet te et armabit armis caritatis. Ego vero, que Mater sum, presentabo te filio meo.

9 Verumptamen, filia, ista poteris eciam intelligere spiritualiter. Nam in Iohanne, qui interpretatur gracia Dei, notatur obediencia vera. Ipse quippe fuit et est dulcis:

10 Iohannes, dulcis parentibus propter mirabilem graciam, dulcis hominibus propter singularem predicacionem, dulcis Deo propter vite sanctitatem et obedienciam.

11 Obediuit denique in iuuentute, obediuit in prosperis et aduersis, obediuit et humiliter stetit cum honorari posset, obediuit et in morte.

12 Ergo obediencia dicit: 'Sede in genu!' Id est, ascende ad humilia et habebis sublimia, relinque amara et obtinebis dulcia,

13 relinque propriam voluntatem, si vis esse paruula, contempne terrena et eris celestis, contempne superflua et habebis habundanciam spiritualem.

14 In Petro vero notatur fides sancta: fides sancte Ecclesie. Sicut enim Petrus stabilis permansit usque in finem, sic et fides sancte Ecclesie sine fine stabilis permanebit.

15 Ergo Petrus, id est fides sancta, dicit: 'Aperi os, et habebis cibum optimum!' Id est: aperi intellectum anime tue et in sancta Ecclesia inuenies cibum dulcissimum,

16 id est ipsum corpus dominicum in sacramento altaris, nouam quoque legem et veterem, explanaciones doctorum, pacienciam martirum, humilitatem confessorum, virginum castimoniam omniumque virtutum fundamentum.

17 Itaque fidem sanctam quere in Ecclesia sancti Petri, quesitamque memoriter retine et operibus consumma.

18 In Paulo vero notatur paciencia. Ipse enim fuit feruens contra impugnantes fidem sanctam, gaudens in tribulacionibus, longanimis in spe, paciens in infirmitatibus,

19 compassiuus cum dolentibus, humilis in virtutibus, hospitalis in pauperes, misericors ad peccantes, magister et doctor omnium, perseuerans usque ad finem in Dei caritate.

20 Ergo Paulus id est paciencia armabit te armis virtutum, quia paciencia vera fundata et roborata exemplis et paciencia Christi et sanctorum eius accendit caritatem Dei in corde,

21 succendit animum ad agenda forcia, reddit hominem humilem, mitem, misericordem, feruentem ad celestia, sollicitum sui ipsius, perseuerantem in inceptis.

22 Itaque omnem hominem, quem obediencia nutrit in genu humilitatis, fides cibat cibo dulcedinis, paciencia vestit armis virtutum, hunc ego mater misericordie introduco ad filium meum, qui eum coronabit corona dulcedinis sue.

23 In ipso enim est fortitudo inexcogitabilis, sapiencia incomparabilis, virtuositas indicibilis, caritas admirabilis. Ideo et nullus rapiet eum de manu sua.

24 Verumptamen, filia, quamuis tibi loquor, per te tamen omnes intelligo, qui fidem sanctam sequuntur operibus caritatis. Sicut enim in uno homine Israel omnes Israelite intelligebantur, sic per te omnes veri fideles intelliguntur."

Caput 19Verba filie ad Dominam de virtute et laude sue pulchritudinis; et de responsione virginis sui laudem confirmante; et qualiter Filius virginem Matrem comparat aurifabro.

"

-O , dulcis Maria, pulchritudo noua, pulchritudo clarissima! Veni in adiutorium michi tu, ut deformitas mea depuretur caritasque accendatur! Tria enim dat pulchritudo tua capiti.

2 Purgat primo memoriam, ut verba Dei suauiter ingrediantur; secundo, ut audita delectabiliter teneantur; tercio ut ad proximum ardenter diffundantur. Tria eciam pulchritudo tua prestat cordi.

3 Primo aufert onus durissimum accidie, si tua consideretur caritas et humilitas; secundo dat oculis lacrimas, si tua attenditur paupertas et paciencia; tercio dat cordi internum feruorem dulcedinis, si sinceriter recolitur memoria tue pietatis.

4 Vere, Domina, tu es pulchritudo preciosissima, pulchritudo desiderantissima, quia infirmis data es in auxilium, tribulatis in solacium, omnibus in mediatricem.

5 Ergo omnes qui audierunt te nascituram, et quicumque sciunt te iam natam, bene clamare possunt: 'Veni, pulchritudo clarissima, et illumina tenebras nostras; veni, pulchritudo preciosissima, et aufer obprobrium nostrum;

6 veni, pulchritudo suauissima, et mitiga amaritudinem nostram; veni, pulchritudo potentissima, et dissolue captiuitatem nostram; veni, pulchritudo honestissima, et dele feditatem nostram!'

7 Ergo benedicta et venerabilis sit talis et tanta pulchritudo, quam omnes videre optabant patriarche, de qua omnes cecinerunt prophete, de qua omnes electi gaudent!"

8 Respondit Mater: "Benedictus sit Deus, pulchritudo mea, qui dedit tibi talia verba loqui! Propterea dico tibi, quod pulchritudo antiquissima, eterna et pulcherrima, que fecit et creauit me, comfortabit te;

9 pulchritudo vetustissima et noua innouans omnia, que fuit in me et processit de me, docebit te mirabilia; pulchritudo desiderantissima delectans et letificans omnia inflammabit animam tuam caritate sua.

10 Propterea confide in Deo. Cum enim pulchritudo celestis apparuerit, omnis pulchritudo terrena confundetur et reputabitur quasi stercus."

11 Deinde ait filius Dei ad matrem: "O, benedicta mater, tu es similis aurifabro, qui preparat opus pulchrum. Omnes qui viderint opus congratulantur et tunc vel lapides preciosos aut aurum offerunt, ut opus perficiatur.

12 Sic tu, dilecta mater, omni conanti surgere ad Deum tribuis auxilium, et neminem relinquis vacuum a consolacione tua. Propterea bene vocari poteris sanguis cordis Dei.

13 Sicut enim sanguine viuificantur et roborantur omnia membra corporis, sic per te omnes viuificantur a peccato et fructuosiores fiunt ad Deum."

Caput 20 Informacio sancte Agnetis ad filiam de non retrocedendo et de non plus debito procedendo et de modo tenendo in abstinenciis incipiendis vel inceptis; et que continencia sit Deo acceptabilis.

-

Agnes loquitur: "Filia, sta stabilis et non retrocedas, quia serpens mordens iacet ante talos. Nec eciam plus debito procedas, quia cuspis lancee acute ante te stat, a qua, si plus iusto processeris, vulneraberis.

2 Quid vero est retrocedere nisi penitere in temptacionibus assumpisse austeriora et salubria et velle ad consueta redire, delectari mente in sordidis cogitacionibus?

3 Talia, si menti placent, obscurant omnia bona paulatimque retrahunt ab omni bono. Nec eciam debes plus debito procedere, id est ultra vires te affligere aut alios supra naturam tuam in bonis operibus imitari,

4 quia ab eterno disposuit Deus operibus caritatis et humilitatis aperiri peccatoribus celum, seruata in omnibus mensura et discrecione.

5 Nunc autem Dyabolus inuidus suadet homini imperfecto supra vires ieiunare, promittere inconsueta et importabilia, velle imitari perfecciora non consideratis viribus propriis et infirmitatibus,

6 ut deficiente robore homo vel continuet male incepta propter ruborem hominum plus quam propter Deum, vel deficiat cicius propter indiscrecionem et infirmitatem.

7 Propterea mensura teipsam in teipsa, id est secundum fortitudinem et debilitatem tuam, quia alii sunt a natura forciores, alii debiliores, alia gracia Dei feruenciores, alii consuetudine bona alacriores.

8 Ideo secundum consilium timencium Deum guberna vitam tuam, ne aut per inconsideracionem mordeat te serpens aut cuspis gladii venenosi id est suggestio Dyaboli venenosissima deludat mentem tuam, qua vel videri velis quod non es aut esse appetas quod est supra vires et virtutem tuam.

9 Nam sunt quidam, qui meritis suis obtinere celum credunt; quibus Deus parcit a Dyaboli temptacionibus ex occulta dispensacione sua. Alii sunt, qui operibus suis satisfacere Deo putant pro excessibus suis; quorum omnium error omnino dampnabilis est,

10 quia eciam si quilibet homo cencies corpus suum occideret, non posset Deo unum pro mille respondere, quia ipse dat posse et velle, ipse tempora et sanitatem, ipse replet in bonis desiderium suum,

11 ipse dat diuicias et gloriam; ipse qui mortificat et viuificat, exaltat et humiliat. Et omnia sunt in manu eius. Ideo ei soli omnis honor exhibendus est, et nulla merita hominum alicuius reputacionis sunt apud Deum.

12 Quod vero mirabaris de domina, que ad indulgencias veniens corrupta est, respondeo tibi: Sunt quedam mulieres, que continenciam habent sed non diligunt; quibus nec delectacio magna est nec temptacio violenta,

13 quibus, si nupcie honorande preberentur, susciperent quidem sed, quia non offeruntur magna, dedignantur parua. Et ideo ex continencia aliquando oritur superbia et presumpcio, propter quam contingit ex permissione diuina cadere sicut iam audisti.

14 Si vero aliqua esset talis intencionis, quod nec propter totum mundum, si ei preberetur, vellet semel maculari, impossibile est talem relinqui ad turpia.

15 Verumptamen, si Deus permitteret ex occulta iusticia sua talem cadere, plus fieret ei ad coronam quam ad peccatum, dummodo esset contra eius voluntatem.

16 Propterea pro certo scito, quod Deus est quasi aquila, que ab alto prospicit infima; que si aliqua viderit ascendere de terra, statim quasi funda deicit illa;

17 si vero aliquod venenosum prospicit contrarium sibi, quasi sagitta transuerberat; si autem distillat aliquod immundum de superioribus supra ipsam, quasi anser fortiter excutit a se et elongat.

18 Sic eciam facit Deus. Si viderit corda hominum ex fragilitate carnis vel temptacionibus Dyaboli contra voluntatem spiritus erigere se contra Deum, statim quasi funda per inspiracionem compunccionis et penitencie illud adnichilat et facit hominem redire ad Deum et ad se ipsum.

19 Si vero venenum cupiditatis carnis vel diuiciarum intrauerit cor, mox Deus transuerberat mentem sagitta caritatis sue, ne homo perseuerans in peccato a Deo separetur.

20 Quod si aliquod immundum superbie vel lutum luxurie fedauerit animum, mox quasi anser per fidei et spei constanciam deicit, ne vel animus obduretur in viciis aut anima iuncta Deo dampnabiliter maculetur.

21 Propterea, filia, in omnibus affeccionibus tuis et operibus considera iusticiam et misericordiam Dei et semper attende finem."

Caput 21 Verba sponse ad Deum de eius virtute et magnificencia; et responsio virginis ad filiam ipsam comfortans; et qualiter boni serui Dei non debent cessare a predicacione et monicione gencium, siue conuertantur siue non, quod probat per exemplum.

"

-B enedictus sis tu, Deus meus, qui es trinus et unus: trinus in personis et unus in natura. Tu es ipsa bonitas et ipsa sapiencia, tu ipsa pulchritudo et potestas, tu ipsa iusticia et veritas, per quam sunt omnia, viuunt et subsistunt.

2 Tu vere similis es flori crescenti singulariter in campo, de quo omnes appropinquantes flori obtinent suauitatem in gustu, alleuiacionem in cerebro, delectacionem in visu, fortitudinem in reliquis membris.

3 Sic omnes appropinquantes tibi fiunt pulchriores relinquendo peccatum, fiunt sapienciores sequendo voluntatem tuam et non carnis, fiunt iustiores sequendo utilitatem anime et honorem Dei.

4 Propterea, piissime Deus, da michi id amare quod te delectat, temptacionibus viriliter resistere, mundana omnia contempnere et te iugiter in memoria mea retinere."

5 Respondit Mater: "Hanc salutacionem promeruit tibi ille bonus Ieronimus, qui recessit de falsa sapiencia et inuenit sapienciam veram, qui contempsit honorem terrenum et lucratus est ipsum Deum.

6 Felix talis Ieronimus, felices qui eius imitantur doctrinam et vitam. Qui fuit amator viduarum, speculum proficiencium doctorque tocius veritatis et puritatis. Sed dic, filia, quid est quod te sollicitat in corde tuo?"

7 Et illa: "Occurrit," inquit, "cogitacio dicens: 'Si bona es, sufficit tibi bonitas tua. Quid ad te iudicare et prouocare alios docereque meliores, quod nec tui ordinis est nec status?' Ex qua cogitacione ita obduratur animus, quod et suiipsius obliuiscitur totusque refrigescit a Dei caritate."

8 Respondit Mater: "Hec cogitacio multos eciam prouectos retrahit a Deo. Nam Dyabolus impedit bonos, ne loquantur malis, ne forte compungerentur. Impedit eciam, ne loquantur bonis, ne forte eleuarentur ad alciorem locum, quia boni audita doctrina bonorum eleuantur ad alciora merita et loca.

9 Sic eunuchus ille legens Ysaiam venisset quidem ad minorem penam inferni, sed occurrit Philippus et docens eum compendium ad celum eleuauit eum ad felicem locum.

10 Sic eciam Petrus mittebatur ad Cornelium. Si Cornelius prius fuisset mortuus, venisset quidem propter fidem ad refrigerium, sed aduenit Petrus et proiecit eum ad portam vite. Similiter eciam Paulus venit ad Dyonisium et duxit eum ad beatam remuneracionem.

11 Ergo amici Dei non debent attediari in seruicio Dei sed laborare, ut homo malus fiat melior et homo bonus veniat ad perfecciora.

12 Nam quicumque voluntatem haberet sibilandi in aures omnium transeuncium, quod Ihesus Christus esset vere Dei filius, et faciendo conaretur, quantum posset, ad aliorum conuersionem,

13 licet nulli vel pauci conuerterentur, nichilominus eandem mercedem obtineret ac si omnes conuerterentur, sicut per exemplum dico.

14 Si duo mercenarii ex precepto domini foderent montem durissimum, et alius inueniret aurum electum, alius vero nichil, isti propter laborem et voluntatem digni equali essent mercede,

15 sicut Paulus, qui plures conuertit, alii apostoli, qui pauciores conuertebant, omnes tamen unius erant voluntatis, sed dispensacio diuina occulta.

16 Propterea non est cessandum, quamuis vel pauci vel nulli recipiant verba Dei, quia sicut spina conseruat rosam et asinus transfert dominum suum,

17 sic Dyabolus spina peccati per tribulaciones proficit electis tamquam rosis, ne per presumpcionem cordis dissoluantur inaniter, et quasi asinus producit eos ad Dei consolacionem et maiorem remuneracionem."

Caput 22 Qualiter modernis temporibus hominum malicia precellit Dyaboli astuciam; et quomodo homines nunc prompciores sunt ad peccandum quam Dyabolus ad temptandum; et de sentencia contra tales illata; et qualiter Dei amici in predicando debent laborare viriliter et celeriter; et de sciencie infusione in suos amicos.

-

Filius loquitur: "Si turbari possem, merito nunc dicere possem: Penitet me fecisse hominem. Nam homo modo est sicut animal, quod sponte currit in recia. Quantumcumque enim inclamatur, nichilominus sequitur sue voluntatis appetitum.

2 Nec iam omnino imputandum est Dyabolo, quod violenter trahit hominem; ymmo homo ipse preuenit maliciam eius. Sicut canes venatici, qui primo ducuntur copulis, inde tamen assueti capere et deuorare animalia eciam in accelerando ad predam preueniunt ductorem,

3 sic iam homo assuetus et fascinatus in peccato prompcior est ad peccandum quam Dyabolus ad temptandum. Nec mirum est. Diu enim est quod sedes apostolica, caput mundi, non placauit Deum sanctitate vite et exemplo suo, sicut primitus faciebat, et ideo reliqua membra facta sunt debilia et languida.

4 Nec consideratur, cur Deus diues factus est egenus et pauper, scilicet ut peritura contempnenda doceret et celestia amanda. Sed quod homo pauper natura factus est diues falsis diuiciis, hoc omnes imitari appetunt, paucique inueniuntur alii, qui non imitantur.

5 Ideo veniet arator a potentissimo, exacuatus a sapientissimo, qui non querit terras et pulchritudinem corporum, non veretur fortitudinem forcium nec timet minas principum, sed nec accipit personas hominum;

6 qui seminabit carnes hominum et diruet domos spirituum, qui corpora tradet vermibus animasque tradet illis quibus seruierunt.

7 Ideo amici mei, ad quos te mittam, laborent viriliter et celeriter, quia non erit istud quod dico in nouissimis diebus, ut dixi prius, sed in diebus istis.

8 Et multorum iam viuencium eciam hoc videbunt oculi, ut impleatur quod scriptum est: 'Fiant uxores eorum vidue et filii sine patribus,' omneque desiderabile hominum auferatur.

9 Verumptamen, quicumque ad me cum humilitate venerint, hos ego misericors Deus suscipio. Qui vero fructum iusticie operibus impleuerint, hiis ego dabo meipsum,

10 quia iustum est ut domus purgetur, in qua rex ingressurus est, vitrum mundetur, ut clarescat potus, granum fortiter conteratur, ut ab arista separetur, illudque, quod in formella clauditur, vehementer prematur, donec formelle similitudo obtineatur.

11 Attamen sicut post yemem venit estas, sic ego post tribulacionem dabo consolacionem hiis scilicet, qui cupiunt esse paruuli et qui celestia preponderant plus quam terrena.

12 Verumptamen sicut homo non nascitur et moritur uno eodemque tempore, sic omnia temporibus suis nunc implebuntur.

13 Scito eciam, quod cum aliquibus volo facere iuxta prouerbium commune: 'Percute eum in collo et curret', et tribulacio accelerare cogit. Cum aliis faciam sicut scribitur: 'Aperi os tuum et implebo illud.'

14 Ad tercios vero dicam consolando et inspirando: 'Venite, ydeote et simplices, et dabo vobis os et sapienciam, quibus linguosi non poterunt repugnare.'

15 Sic feci iam in diebus istis: impleui simplices sapiencia mea et resistunt doctis, euulsi magniloquos et potentes et subito decesserunt.

16 Nec mirum; precepi enim sapientibus, ut preciderent linguas serpencium, sicut audisti, et noluerunt. Nec mater, que fuit virga communitatis, valuit extinguere ora, ut ignem extingueret cupiditatis succensum in cordibus filiorum, ut monui.

17 Ideo ego tempore felicitatis eorum succidi eos et precidi linguas eorum."

Caput 23 Verba Iohannis euangeliste ad virginem gloriosam de quodam mero et iniquo ypocrita; et responsio virginis, qualiter talis sit constitutus; et de Dyaboli illusionibus ad ipsum; et quomodo ex septem signis spiritus bonus cognoscitur et ex totidem malus spiritus dinoscitur.

-

Iohannes euangelista dixit matri Dei: "Audi tu, virgo et mater unius filii non plurium, mater unigeniti filii Dei, plasmatoris et redemptoris omnium.

2 Audi, inquam, sicut et audis, quantum iste delusus est a Dyabolo, quantum laborat, ut obtineat impossibile, quantum informatus est et quantis rebus a spiritu mendacii, quantum eciam elongauit se a Deo in specie ouina et corde leonino.

3 Ego docui, quod tres sunt, qui testimonium dant in celo et in terra: Pater et Filius et Spiritus sanctus.

4 Isti vero testimonium perhibet spiritus malignus, quod totus est factus sanctus; quem Pater non fortificat potencia sua, Filius non visitat sapiencia sua, Spiritus sanctus non inflammat caritate sua.

5 Nec mirum; aspirat enim ad potenciam contra potenciam Patris, vult esse sapiens contra sapienciam Filii, habet inflammacionem sed aliter quam sicut inflammat Spiritus sanctus.

6 Ideo roga filium tuum, ut aut cicius subtrahatur, ne perdantur plures, aut humilietur celerius pro errato."

7 Respondit Mater: "Audi tu, virgo, sed tamen virilis non feminea persona. Tu es quem Deo placuit vocare cum leuissima morte de mundo propinquius michi.

8 Ego enim quasi obdormiui in separacione anime et corporis et vigilaui in gaudio perpetuo. Nec mirum; ego quippe pre ceteris amarius in morte filii mei dolui, et ideo placuit Deo me de mundo cum morte leuissima separare.

9 Tu vero inter apostolos vicinius michi appropinquasti, maioraque signa dileccionis expertus es pre aliis, et amarior tibi passio filii mei facta est, quam pre ceteris clarius aspexisti; et quia pre ceteris fratribus tuis longius vixisti, quasi in ipsorum omnium morte martir fuisti.

10 Ideo placuit Deo vocare te de mundo leuissima morte post me, quia virgo virgini fuit commendata. Ideo fiet quod petisti et non prolongabitur.

11 Attamen filie mee ostendere volo, quomodo iste de quo loquimur est constitutus. Ipse quippe est sicut seruus monetarii, id est Dyaboli, qui conflat et percutit monetam suam, id est seruientem sibi, suggestionibus et temptacionibus suis, donec perficit eam ad velle suum.

12 Cumque voluntatem hominis corruperit et ad delectaciones carnis et amorem mundi inclinauerit, mox quasi formam et superscripcionem ei imprimit, quia tunc ex signis exterioribus satis apparet, quem diligit toto corde.

13 Quando vero homo opere explet affectum mentis sue et plus implicare se vult mundo quam status suus requirit, pluraque faceret et vellet, si posset, tunc perfecta moneta Dyaboli comprobatur.

14 Verumptamen scito, quod alia est moneta Dei et alia moneta Dyaboli. Moneta Dei est aurea, id est fulgens, ductilis et preciosa. Sic omnis anima que habet impressionem Dei est fulgens diuina caritate, ductilis paciencia, preciosa boni operis continuacione.

15 Ergo anima bona conflatur virtute Dei et probatur multis temptacionibus, per quas anima considerans originem et defectuositates suas Deique circa se pietatem et pacienciam, tanto fit preciosior Deo, quanto humilior et paciencior et sui sollicicior inuenitur.

16 Moneta vero Dyaboli est cuprea et plumbea. Cuprea, quia habet similitudinem auri: habet duriciam, habet flexibilitatem sed non sicut aurum.

17 Sic anima iniusti videtur quippe sibi esse iustus, omnes diiudicat, omnibus sua prefert, inflexibilis est ad opera humilitatis, mollis in suis operibus, difficilis ad reuocandum a suis conceptibus, mirabilis mundo, contemptibilis Deo.

18 Est quoque moneta Dyaboli plumbea, quia deformis, quia mollis et flexibilis, quia ponderosa.

19 Sic anima iniusti deformis est in voluptuosis affeccionibus, onerosa in cupiditate mundi, flexibilis quasi arundo ad quecumque Dyabolus inspirat menti, ymmo quandoque facilior ad faciendum quam Dyabolus ad temptandum.

20 Sic eciam iste seruus monetarii est dispositus, qui attediatus stare in obseruanciis regularibus, sicut vouerat, cogitauit vias, quibus hominibus placeret per simulatam sanctitatem ad laucius nutriendam carnem suam.

21 Et mox Dyabolus immisit menti sue quedam mendacia nocturnalia, quibus delusus credebat impossibilia, que non euenient; sed vita eius abbreuiabitur, et honorem quem cupit non consequetur.

22 Verumptamen ubicumque aliqua moneta noua inuenitur, mittenda est ad aliquem sapientem, qui ponderis et forme scienciam habeat sufficienter. Sed ubi inueniemus illum?

23 Qui si inuentus fuerit, modicum curat, ymmo nichil, utrum moneta falsa sit aut vera. Ideo in talibus unicum est consilium, sicut per exemplum dico.

24 Si cani porrigeretur unus florenus, non attenderet ad recipiendum eum; si vero perunctus esset aliqua magna pinguedine, non dubium, quin tunc ab eo reciperetur.

25 Sic eciam est nunc. Si acceditur ad aliquem sapientem dicendo sic: 'Ille talis hereticus est', tunc non attenditur, quia caritas Dei refriguit tota. Si vero diceretur: 'Florenos habet multos', tunc omnes simul festinarent.

26 Propterea erit cito, quod dicit Paulus: 'Adnichilabo sapienciam sapientum et humiliabo, et humiles exaltabo.'

27 Attamen, filia, ex septem poteris cognoscere Spiritum sanctum et spiritum immundum. Primo enim spiritus Dei facit vilescere homini mundum, cuius honor reputatur in corde quasi aer.

28 Secundo facit Deum carum anime, et omnis delectacio carnis refrigescit. Tercio inspirat pacienciam et in Deo solam gloriacionem. Quarto incitat mentem ad proximi dileccionem et compassionem, ymmo eciam inimicorum.

29 Quinto inspirat ad omnimodam castitatem, ymmo eciam rerum licitarum. Sexto facit confidere in Deo in omnibus tribulaconibus et in eis gloriari. Septimo donat desiderium velle dissolui et esse cum Christo, magis quam in mundo prosperari et inquinari.

30Ita econtra spiritus malus facit alia septem. Primo facit mundum esse suauem, et celestia fastidire. Secundo facit appetere honores et sui ipsius obliuisci. Tercio excitat in corde odium et impacienciam. Quarto facit contra Deum audacem et in conceptibus animi sui pertinacem.

31 Quinto facit leuigare peccata sua et excusare. Sexto inspirat leuitatem animi omnemque carnis impuritatem. Septimo inspirat spem diu viuendi verecundiamque confitendi. Ideo sollicita esto circa cogitaciones tuas, ne a spiritu isto decipiaris."

32 Hic fuit sacerdos ordinis Cisterciensis, qui post duodeuiginti annos apostasie compunctus reuersus est ad monasterium. Qui dixit impossibile esse aliquem dampnari, nec Deum loqui cum aliqua persona in hoc mundo, nec aliquem posse videre faciem Dei ante iudicium Dei.

33 Quod cum audisset domina Birgitta, dixit ei Spiritus sanctus: "Vade," inquit, "ad fratrem illum et dic ei: 'O, frater, non vides sicut ego video, quomodo Dyabolus adhuc in senectute tua tenet mentem et linguam tuam ligatam.

34 Deus eternus est, eterna est remuneracio eius. Ideo reuertere celeriter perfecto corde ad Deum et fidem veram, quia sine dubio non ascendes de lecto isto sed utique morieris. Et si credideris, eris vas Dei in honore.'"

35 Qui resolutus in lacrimas et domine Birgitte regracians, sic perfecte correxit vitam suam, quod conuocatis fratribus suis in hora resolucionis dixit:

36 "O, fratres mei, certificatus sum, quod Deus misericors recepit contricionem meam daturus veniam. Orate pro me, quia credo omnia, que sancta credit Ecclesia." Et sic sumptis sacramentis Dei obdormiuit.

Caput 24 Verba virginis ad filiam, qui modus tenendus sit inter seruos Dei contra impacientes et qualiter superbia per dolium designatur.

-

Mater loquitur: "Vbi dolium vini incalescit et intumescendo excrescit, ascendunt quedam exalaciones et spume, quandoque maiores quandoque minores, et subito iterum decrescunt.

2 Omnes autem circumstantes dolium considerant tales exalaciones cito detumescere et quod tales eleuaciones proueniunt ex fortitudine vini ad minuendum calorem eius. Ideo pacienter spectant finem et vini seu ceruisie perfeccionem.

3 Omnes autem circumstantes dolium, qui nimis applicant nares ad feruorem dolii, contingent eis duo: aut nimia externutacio vel commocio aut cerebrum grauius pacietur.

4 Sic est eciam spiritualiter. Nam contingit aliquando, quod quorundam corda intumescunt et ascendunt ex superbia mentis sue et impaciencia; quem ascensum viri virtutum attendentes considerant aut ex instabilitate animi aut motu carnalitatis procedere.

5 Ideo pacienter verba sustinent et attendunt finem scientes, quod post tempestatem fiet tranquillitas, et quia paciencia maior est expugnatore urbium, quia vincit hominem in se ipso, quod difficillimum est.

6 Illi vero qui nimis impacientes sunt verbaque reddunt equipollencia non attendentes retribucionem gloriosam paciencie nec quam contemptibilis est fauor mundanus,

7 isti incurrunt infirmitatem mentis suis temptacionibus propter impacienciam, quia nimis appropinquant nares ad commocionem dolii, id est verba, que non sunt nisi aer, nimis apponunt cordi suo.

8 Ideo, quando videritis aliquos esse impacientes, ponite adiutorio Dei custodiam ori vestro, nec dimittatis bona incepta vestra propter verba impaciencie, sed dissimulate, in quantum iustum est, audita tamquam non audita, donec illi qui inuenire volunt occasionem exprimunt verbo quidquid notant corde."

Caput 25 Verba monicionis Matris ad filiam, quod homo non debet curam facere in desideriis carnis sed bene refouere corpus in moderatis necessariis; et qualiter homo stat iuxta corpus suum et non in corpore.

-

Mater loquitur: "Tu debes esse sicut sponsa, que stat ante antipendium, que mox ut vocauerit sponsus parata est ad voluntatem sponsi. Ergo antipendium istud corpus est velans animam, quod continue abluendum est, probandum et temptandum.

2 Corpus quippe est quasi asinus indigens cibo moderato, ne luxuriet, labore discreto, ne superbiat, flagello continuo, ne lacescat.

3 Itaque sta iuxta antipendium, id est iuxta corpus non in corpore, faciendo curam carnis in desideriis sed corpus moderatis refouendo necessariis.

4 Quia ille stat iuxta corpus non in corpore, qui corpus suum refrenat a voluptate ciborum non a necessitate. Sta quoque post antipendium contempnendo voluptatem carnis faciendo honorem Dei et te totam pro Deo impendendo.

5 Sic steterunt illi qui corpora sua quasi vestimenta strauerunt pro Deo, qui eciam omni hora parati erant ad voluntatem Dei, quando Deo placuit vocare eos,

6 quia non erat eis longum iter ad eum, quem semper habuerunt presentem, nec grauia onera deprimebant colla eorum, quia omnia contempnentes solo corpore erant in mundo.

7 Ideo libere euolauerunt et sine impedimento ad celum, quia nichil impediebat eos nisi quoddam aridum indumentum disciplinatum optime, quo exuto obtinuerunt quod desiderabant.

8 Sic iste cecidit periculose, surrexit sapienter, defendit se viriliter, pugnauit constanter, perstitit perseueranter. Ideo iam coronabitur eternaliter et est in conspectu Dei."

Caput 26 Verba ammonicionis virginis ad filiam, scilicet que opera virtuosa merentur vitam eternam et que non; et de maximo obediencie merito.

"

-M ulti sunt flores arboris, non tamen omnes veniunt ad effectum. Sic multa sunt virtuosa opera, non tamen omnia merentur mercedem celestem, nisi discrete fiant.

2 Nam ieiunare, orare, visitare sanctorum loca virtuosa opera sunt; sed nisi eo animo fiant, ut credat se homo humilitate penetrare celum seruumque inutilem ad omnia et discrecionem habeat in omnibus, modicum valent ad eterna.

3 Ecce si videris duos homines, alius est sub obediencia, alius in libera potestate; si ille qui liber est ieiunat, simplicem habebit mercedem.

4 Si autem ille qui sub obediencia est comedit illo die ieiunii carnes secundum institucionem regule et propter obedienciam, attamen libencius ieiunaret, si non obsisteret obediencia,

5 iste habebit duplicem mercedem: unam propter obedienciam, aliam propter dilacionem desiderii sui et non implecionem voluntatis sue.

6 Propterea esto sicut sponsa, que prius preparat thalamum, quam veniat sponsus; secundo sicut mater, que preparat vestes, antequam nascatur puer; tercio sicut arbor, que prius portat flores, quam veniant fructus; quarto esto sicut vas mundum ad recipiendum potum aptum, priusquam infundatur."

Caput 27 Verba querimonie virginis ad filiam de quodam suo ficto deuoto, comparando ipsum ad armigerum in bello corporali male armatum.

-

Mater loquitur: "Ille est, qui dicit se me diligere sed vertit ad me posteriora, quando seruit michi. Cum vero loquor ei, dicit: 'Quid dicis tu?'. Auertitque oculos a me et respicit ea que eum plus delectant.

2 Iste est mirabiliter armatus, sicut ille, qui esset positus in corporali bello, cuius galee foramina essent in occipite, cuius clippeus ponendus in brachio penderet in humeris,

3 cuius gladio abiecto vagine remanerent vacue, cuius dyplois, que corpus et pectus defendere deberet, iaceret subtus eum in sella, cuius selle ligature in equo solute essent.

4 Sic iste armatus est spiritualiter coram Deo, et ideo discernere nescit inter amicum et inimicum nec scit facere dampnum hosti.

5 Spiritus vero qui pugnat cum eo est sicut ille, qui taliter cogitat: 'Ego volo esse cum ultimis in pugna, quod possim videre rubeta, si primi perdiderint bellum. Si vero vicerint, veniam ita velociter, quod computabor cum primis.'

6 Ideo qui emisit bellum fecit secundum sapienciam carnalem et non ex caritate Dei."

Caput 28 Verba virginis ad filiam de tribus modis tribulacionum, qui per tres modos panum designantur.

-

Mater loquitur: "Vbicumque consparsio panum est, debet fortiter coagitari et laborari. Sed dominis apponitur panis triticeus, communitati vero apponitur panis deterior, tercius vero panis adhuc peior datur canibus.

2 Per coagitacionem ergo intelligitur tribulacio, quia spiritualis homo ex eo maxime tribulatur, quod Deus non habet honorem a creatura sua, et quod modica caritas est in ea.

3 Omnes ergo quicumque isto modo tribulantur, ipsi sunt triticum illud, de quo Deus et omnis exercitus celi gaudetur.

4 Omnis vero qui turbatur de aduersitate mundi, hii sunt quasi panis deterior; attamen valet multis ad obtinendum celum.

5 Qui vero tribulantur ex eo, quod non valent omnino mala facere, que vellent, isti sunt panes canum illorum qui sunt in inferno."

Caput 29 Verba Matris ad filiam, qualiter sunt quidam demones ad homines precipitandum, quidam ad retardandum, quidam in abstinenciis ad temptandum; et de modo tenendo contra istos demones.

-

Mater loquitur: "Omnes istos, quos vides circumstare vos, hii sunt spirituales hostes vestri, scilicet spiritus Dyaboli. Nam qui habent perticas, in quibus cernuntur laquei, hii sunt, qui vos precipitare volunt in peccata mortalia.

2 Quos vero vides habere uncinos in manibus, hii sunt, qui vos cupiunt retardare a seruicio Dei, ut sitis ad bona accidiosi.

3 Qui vero habent instrumenta dentata, sicut furcas, quibus attrahitur et promouetur quod homo desiderat, hii sunt, qui temptant vos, ut assumeretis aliqua bona supra vires vestras, scilicet in ieiuniis, vigiliis, oracionibus et laboribus, aut in irracionabili expensione pecunie vestre.

4 Quia ergo isti spiritus sic cupidi sunt ad nocendum vobis, vos tenete voluntatem istam, scilicet nolle offendere Deum, et petite auxilium Dei contra crudelitatem eorum, et tunc non nocebunt vobis eorum mine."

Caput 30 Verba Matris ad filiam quod preciosiora et pulchriora mundi seruis Dei non nocent, quamuis talibus utantur, dumtaxat quod ad honorem Dei utantur, et hoc per exemplum Pauli.

"

-S cribitur, quod Paulus ille bonus apostolus dixit se esse sapientem quendam coram principe illo, qui Petrum captiuauerat, et Petrum vocauit verum pauperem. Et non peccauit Paulus in hoc, quia verba sua erant ad honorem Dei.

2 Sic est eciam cum illis qui verba Dei volunt et desiderant loqui, quia si non possunt intrare ad dominos, nisi haberent indutas competentes vestes, non peccant induendo eos,

3 dummodo aurum et vestes et lapides preciosos non reputarent preciosiores in voluntate et corde quam assueta vestimenta antiqua, quia omnia, quecumque apparent preciosa, sunt terra."

Caput 31 Verba Matris ad filiam per exemplum probancia, quod predicatores et amici Dei non minus coronantur in conspectu Dei, si gentes non conuertantur ad eorum predicacionem recta intencione factam, quam si conuertantur.

-

Mater Dei loquitur: "Qui conducit operarium ad laborandum dicendo ei: 'Porta arenam de litore et inquire in quolibet onere, si forte ibi inuenire poteris granum auri!' Non minor erit merces eius, si nichil inueniret, quam si reperiret multum.

2 Sic est eciam cum illo, qui verbo et opere ex diuina caritate laborat ad profectum animarum, non enim erit minor merces illi si nullos conuerterit quam si multos,

3 sicut magister dixit exemplum: 'Ille,' inquit, 'bellator qui ad preceptum domini sui egrediens ad bellum et habens velle fortiter dimicandi rediret sauciatus nullum habens captiuum, non minorem mercedem obtineret amisso bello propter voluntatem bonam quam si victoriam fuisset consecutus.'

4 Sic est eciam cum amicis Dei. Nam pro quolibet verbo et opere, quod faciunt propter Deum et ut anime emendentur, necnon et pro qualibet hora tribulacionis, quam paciuntur propter Deum, coronabuntur, siue multi conuertantur siue nullus."

Caput 32 Verba Matris ad filiam de infinita sua misericordia circa peccatores et eciam circa ipsam laudantes et honorantes.

-

Mater loquitur: "Prouerbium est vobiscum: 'Cum tali,' inquit, 're potes me de patria educere.' Sic nunc dico ego: Nullus est talis ac tantus peccator in mundo, qui dicit corde, quod filius meus, creator et redemptor omnium, est sibi amicissimus in corde et intimus,

2 quin non statim parata sum venire ad eum, sicut mater caritatis ad filium, amplectendo eum et dicendo: 'Quid,' inquit, 'fili, placet tibi?'

3 Qui et si promeruisset profundissimam inferni penam, haberet tamen voluntatem nichil curare de honoribus mundi nec de cupiditate eius et voluptate carnis, quam detestatur Ecclesia, nichilque iste desideraret nisi solam sustentacionem suam, tunc ipse et ego statim essemus bene concordes.

4 Dic igitur illi qui scribit cantum et laudem meam, non propter laudem suam vel mercedem suam, sed propter laudem illius qui propter omnia opera sua omni laude est dignus, quod sicut principes mundi tribuunt laudatoribus suis mercedem mundi, sic spiritualiter ego remunerabo eum.

5 Quia sicut una sillaba habet super se multas notas, ita Deo placet coronam in celo dare ei pro qualibet sillaba, que est in cantu. Et dicetur de eo: 'Ecce venit laudator, qui pro nullo temporali bono dictauit cantum nisi solum propter Deum.'"

6 Hic temptatus de sancta trinitate factus in extasi vidit quasi tres facies mulierum. Prima dixit: "Multis coniugiis interfueram, nunquam vidi trinum et unum." Respondit secunda: "Si tres et unus, necesse est ut unus sit anterior, alius posterior, aut duo in uno."

7 Et subiunxit tercia: "Non potuerunt se ipsos facere; quis ergo fecit eos?" Tunc aperte dixit Spiritus sanctus: "Ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus." Et euigilans liberatus est a temptacione.

8 Post hec dixit Christus domine Birgitte: "Ego sum trinus et unus. Ego volo tibi ostendere, quid sit potencia Patris, quid sapiencia Filii, quid virtus Spiritus sancti, ut sciatur quod ego sum Deus trinus et unus: Pater et Filius et Spiritus sanctus." Et ista reuelacio completa est, ubi loquitur de pulpito.

9 Item dixit Christus: "Dic isti, quod plus merebitur apud me de infirmitate quam de sanitate. Nam Lazarus clarior factus est ex dolore, et Iob dileccior ex paciencia, nec tamen electi mei displicent michi, qui sanitatem habent, quia cor eorum est semper mecum, et corpus eorum est in discreta abstinencia et pio labore."

Caput 33 Verba sponse notanda de urbe Romana sub forma questionis, proponencia consolacionem et deuocionem et ordinacionem antiquitus omnium Romanorum, scilicet tam clericorum quam laicorum et cetera, quare nunc prochdolor omnia ista conuersa sunt in desolacionem et inordinacionem et abhominacionem, sicut patet in omnibus supradictis, quam infelix sit corporaliter et spiritualiter.

-

Domine reuerende, inter alias collaciones intimetur domino, quam flebilis est status urbis, que quondam extitit felix et corporaliter et spiritualiter sed nunc infelix est et corporaliter et spiritualiter.

2 Corporaliter quidem, quia eius seculares principes, qui eius defensores esse deberent, facti sunt ei seuissimi raptores, et ideo domus eius destructe sunt ac multe ecclesie penitus desolate,

3 in quibus ossa benedicta sanctorum continentur, que gloriosis miraculis choruscant, quorum anime in regno Dei sublimiter coronantur. Templa eciam ipsorum tectis destructis et clausuris ablatis in latrinas mutata sunt hominum, canum et bestiarum.

4 Spiritualiter vero infelix est urbs ista, quia multe constituciones, quas sancti pape ex infusione sancti Spiritus ad Dei laudem et animarum salutem in Ecclesia statuerunt, iam delete sunt.

5 Pro quibus prochdolor multe noue abusiones ex maligni spiritus infusione ad Dei irreuerenciam et animarum perdicionem sunt assumpte.

6 Constitucio quippe sancte Ecclesie fuit, quod clerici ad sacros ordines procederent beatam vitam habendo, Deo iugiter deuote seruiendo aliisque vitam celestis patrie bonis operibus ostendendo; et talibus dabantur Ecclesie redditus.

7 Sed contra hanc Ecclesie consuetudinem orta est abusio grauis in hoc, quod laicis bona donantur Ecclesie, qui uxores non ducunt propter nomen canonicale

8 sed impudenter habent concubinas in domibus suis per dies et in lectis per noctes dicentes audacter: "Nos non licet esse in coniugio, quia canonici sumus."

9 Presbiteri et dyaconi et subdyaconi olim infamiam immunde vite maxime abhorrebant. Nunc autem quidam illorum manifeste letantur ex eo, quod meretrices suas intumescente ventre cernunt inter alias ambulare,

10 nec eciam pudet eos, si ab amicis eorum dicitur eis: "Ecce, domine, cito natus erit vobis filius vel filia." Ideo tales iustius vocandi sunt lenones Dyaboli quam ordinati clerici summi Dei.

11 Sancti eciam patres Benedictus et alii ordinauerunt regulas ex licencia summorum pontificum construentes monasteria, in quibus abbates cum fratribus residere solebant horas nocturnas et diurnas deuote celebrando et monachos ad bene viuendum sollicite informando.

12 Tunc certe iocundum fuit monasteria visitare, quando die noctuque agebatur honor et gloria Deo in monachorum cantu, criminosique homines corrigebantur ex ipsorum pulcherrima vita et boni confortabantur ex diuina informacione prelatorum, necnon et anime in purgatorio existentes propter eorum deuotas oraciones beatam requiem obtinebant.

13 Tunc eciam ille monachus in maximo habebatur honore, qui regulam suam optime seruabat, et venerabatur a Deo et hominibus. Qui vero regulam tenere non curabat, sciebat indubitanter se dampnum et scandalum incursurum. Tunc eciam omnis homo discernere et agnoscere poterat ex habitu, quem monachum esse.

14 Sed contra istam honestissimam constitucionem orta est detestabilis abusio in plerisque. Abbates namque frequencius in castellis suis et ubicumque eis placet intra urbem et extra commorantur.

15 Ideo dolorosum est nunc visitare monasteria. Paucissimi etenim monachi nunc in choro esse videntur horarum tempore, et aliquociens nulli. Ubi eciam parum legitur et quandoque nichil cantatur, et adhuc multis diebus misse non dicuntur.

16 De quorum mala fama boni molestantur et mali de eorum mala conuersacione grauiter peiorantur. Timendum quoque est, quod pauce anime ex talium oracionibus in penis suis aliquid consolacionis obtineant.

17 Multa eciam monachorum habitacula sunt in urbe, et quilibet habet domum per se; quorum aliqui amicis aduenientibus filios proprios amplexantur cum gaudio dicentes: "Ecce filius meus!"

18 Vix eciam agnosci potest monachus nunc in habitu. Nam tunica, que olim pedes solebat attingere, vix nunc operire potest genua. Manice vero ipsorum nunc arte sunt et tolate, que olim honeste esse solebant et late; gladiusque appendet lateri pro stilo et tabulis.

19 Et vix reperitur in eo unicum vestimentum, in quo monachus intelligi possit, preter unum scapulare, quod multociens occultatur, ut a nemine videatur, tanquam scandalum sit aliquod portare monachale vestimentum.

20 Aliquos eciam non pudet loricam et alia arma habere sub tunicis, ad hoc ut post crepusculum facere valeant, quod eos delectat.

21 Fuerunt eciam sancti, qui magnas reliquerunt diuicias, inchoantes regulas cum paupertate, qui omnem cupiditatem contempserunt et ideo aliquid proprium habere noluerunt.

22 Abhorrebant omnem superbiam et mundi pompam operientes se pauperrimis vestibus, carnis concupiscenciam summe detestantes et ideo puram vitam tenuerunt. Isti itaque eorumque fratres dicuntur mendicantes, quorum regulas summi pontifices confirmauerunt gaudentes, quod aliqui ad honorem Dei et animarum commodum talem vitam assumere voluerunt.

23 Sed iam tristicia est eorum eciam regulas cernere mutatas in detestabiles abusiones et minime teneri, sicut Augustinus, Dominicus et Franciscus ex inspiracione Spiritus sancti dictauerunt, quas multi diuites et nobiles longo tempore optime tenuerunt.

24 Multi quippe iam inueniuntur homines, qui diuites vocantur, qui tamen in clenodiis et pecuniis pauperiores sunt illis, qui paupertatem professi sunt, sicut utique volat de eis fama.

25Et ideo plerique eorum habent proprium, quod eorum regule vetuerunt, plus gaudentes de proprio execrabili quam de paupertate sanctissima, gloriosa. Gloriantur quoque, quia in habitu suo habent pannum eque carum et preciosum sicut diuites episcopi in suis vestibus.

26Item quedam monasteria per beatum Gregorium et per alios sanctos ad hoc sunt constructa, ut sic in eis mulieres recluderentur, quatenus vix in diebus videri possent.

27 Nunc autem abusionem in se continent nimis grauem, in eo quod porte indifferenter clericis et laicis, quibus placet sororibus introitum dare, eciam in ipsis noctibus sunt aperte. Et ideo talia loca similiora sunt lupanaribus quam sanctis claustris.

28 Constitucio eciam erat Ecclesie, quod nullus pro audiencia confessionum pecuniam reciperet, sed pro litteris, sicut esset iustum, de personis litterarum testimoniis vere indigentibus bene licuit penitenciariis pecuniam acceptare.

29 Sed contra ista incepta est abusio per hunc modum, quod diuites persone, quantum eis placet, facta confessione offerunt; sed pauperes, antequam audiantur, cum penitenciario pactum facere compelluntur. Et certe dum penitenciarii oretenus absoluunt, non verecundantur manibus suis sibi pecuniam imbursare.

30 Item in Ecclesia statutum fuit, ut quelibet persona peccata sua confiteretur et ad minus semel in anno acciperet corpus Christi; et hoc quoad populum laicalem. Nam clerici et claustrales hoc sepius faciunt in anno. Secundum fuit statutum, quod qui non possunt esse continentes viuerent in coniugio.

31 Tercium fuit, quod omnes Christiani ieiunarent in Quadragesima et in Quattuor temporibus et aliarum festiuitatum vigiliis, que pene omnibus permanent satis note, nisi illi qui graui infirmitate aut in magna angustia essent constituti.

32 Quartum fuit constitutum, quod in diebus festiuis ab omni mundialium labore unusquisque abstineret. Quintum fuit statutum, quod nullus Christianus pecuniam siue aliquid aliud tale lucrari deberet per usuram.

33 Sed contra hec quinque statuta optima supradicta orte sunt quinque abusiones inhoneste et grauiter nociue.

34 Prima est, quod centum persone, que ad annos discrecionis venerunt, in Roma sic moriuntur, quod nunquam fecerunt confessionem nec corpus Christi acceperunt magis quam veri ydolatre,

35 pro qualibet persona, que confessionem facit et corpus Christi recipit exceptis sacerdotibus et religiosis et feminis aliquibus.

36 Secunda abusio est, quod multi legitimas uxores accipiunt; qui, si cum uxoribus habent discordiam, deserunt eas, quamdiu placet, auctoritate ecclesiastica minime requisita, sumentes adulteras pro uxoribus easque in honore habentes et diligentes.

37 Aliqui eciam adulteram cum uxore in eadem domo habere non abhorrent gaudentes, quod in eadem domo eas audiunt simul parturire.

38 Tercia abusio est, quod multe persone sane in ipsa Quadragesima vescuntur carnibus; et de multitudine pauci sunt, qui una comestione in die contentantur.

39 Eciam inueniuntur aliqui, qui in die se a carnibus abstinent utentes cibis quadragesimalibus sed in nocte in priuatis hospiciis carnibus saciantur. Certe clerici una cum laicis hec exercent quandoque; qui Saracenis sunt similes, qui in die ieiunant et in nocte saciantur carnibus.

40 Quarta abusio est, quod quamuis aliqui operarii a labore per dies festiuos abstineant, tamen diuites aliqui mercenarios suos ad laborandum in vineis, ad arandum in agris, ad excidendum ligna in siluis ad deferendumque illa in sua domicilia per dies festos mittere non desistunt, et sic pauperes non maiori quiete diebus festiuis quam ferialibus gratulantur.

41 Quinta abusio est, quod Christiani ita sicut Iudei exercent usuram; et vere Christiani usurarii cupidiores sunt Iudeis.

42 Item statutum Ecclesie fuit, quod tales homines, quales iam numerati sunt, anathemate domarentur, contra que talis abusio inchoata est. Multi quippe non magis abhorrent malediccionem quam benediccionem; qui eciam si se excommunicatos nouerint publice, sancte Ecclesie introitum vel conuersacionem hominum seu colloquia non curant euitare.

43 Pauci enim presbiteri excommunicatis ecclesie ingressum prohibent. Pauci eciam excommunicatorum conuersacionem et colloquia abhominantur, si eis aliqua amicabilitate coniuncti sunt. Nec eciam excommunicatis, si diuites sunt, sacra sepultura denegatur.

44 Igitur, domine, non miremini, si nominaui Romam urbem infelicem pro talibus abusionibus et multis aliis ecclesiasticis statutis grauiter contrariis.

45 Quare timendum est Catholicam fidem in breui deperire, nisi talis venerit, qui Deum super omnia et proximum suum sicut se ipsum diligat fide non ficta omnes abusiones abolendo.

46 Compatimini ergo Ecclesie et eius clero, qui toto corde diligit Deum, abhorrentes omnes malas consuetudines; qui propter absenciam Pape quasi orphani fuerunt, tamen filialiter Patris sedem defenderunt proditoribusque sapienter restiterunt in multis tribulacionibus perseuerando.

Caput 34 Visio sponse de penis diuersis, que preparabantur cuidam anime adhuc in corpore existenti; et qualiter omnia illa genera penarum, si conuersa esset anima ante mortem, conuerti deberent in maximum honorem et gloriam.

-

Videbatur michi, quod quasi viderem homines stantes et preparantes funes, alii vero stabant et preparabant equos, alii fabricabant forpices, alii autem patibulum edificabant.

2 Cumque hec viderem, apparuit virgo quedam quasi turbata, querens si hec intelligerem; et me respondente non intelligere respondit: "Hec omnia," inquit, "que vidisti, pena est spiritualis, que paratur anime illius quem tu noscis.

3 Funes sunt ad ligandum equum, qui animam est trahiturus. Forpices vero ad discerpendum nares, oculos, aures et labia; patibulumque ad suspendendum."

4 Cumque ego de hiis turbarer, respondit iterum virgo: "Noli turbari. Adhuc enim est tempus, quod si velit, poterit disrumpere funes, subuertere equos, forpices sicut ceram liquescere potestque patibulum remouere.

5 Insuper et sic ardentem caritatem potest habere ad Deum, quod ista signa penarum erunt ei ad maximum honorem, in tantum quod funes, quibus contemptibiliter ligari teneretur, vertentur ei in zonas aureas.

6 Pro equis vero, quibus per plateas trahi deberet, mittentur ei angeli ducentes eum ante conspectum Dei. Pro forpicibus vero, quibus contemptibiliter deberet discerpi, dabitur naribus melior odoratus, ori melior sapor, oculis pulcherrima visio, auribus delectabilissima melodia."

7 Hic fuit marscalcus regis, qui veniens Romam tantum humiliatus et compunctus est, quod discooperto capite circuiret frequencius staciones rogans Deum et rogari faciens, ut non rediret ad patriam, si contingeret eum relabi in peccata priora.

8 Cuius vocem exaudiuit Deus. Nam exiens de Roma cum venisset in monte Flasconis, ibi infirmatus est et mortuus. De quo facta est alia reuelacio:

9 "Vide, filia, quid facit misericordia Dei, quid facit voluntas bona. Ista anima fuit in faucibus leonis, sed voluntas bona eripuit eam de dentibus leonis, et iam est in via ad patriam et particeps erit omnium bonorum, que fiunt in Ecclesia Dei."

Caput 35 Verba sponse ad Ihesum Christum de desiderio saluacionis animarum; et de responsione sibi in Spiritu sancto facta, quod excessus et superfluitas hominum in potu et in cibo et cetera resistunt visitacionibus Spiritus sancti sibi missis.

-

O, dulcissime Ihesu, creator omnium eorum que creata sunt! Vtinam isti agnoscerent et intelligerent calorem Spiritus tui sancti! Plus enim tunc appeterent celestia et terrena feruencius abhominarentur.

2 Et statim responsum est michi in spiritu: "Eorum," inquit, "excessus et superfluitas resistunt Spiritus sancti visitacionibus. Nam excessus in cibis et potibus et in amicorum inuitacionibus obsistunt, ne Spiritus sanctus dulcescat eis et ne sacientur de mundi delectacione.

3 Excessus vero in auro et argento, in vasis et vestimentis et in redditibus obsistit, ne spiritus caritatis mee inflammet corda eorum et accendat. Excessus quoque in famulis et equis et animalibus resistit, ne Spiritus sanctus appropinquet eis;

4 ymmo elongant se ab eis seruitores eorum, angeli mei, et appropinquant proditores Dyaboli. Ideo ignorant dulcedinem illam et visitacionem, qua ego, qui Deus sum, visito animas sanctas et amicos meos."

Caput 36 Verba Dei ad sponsam, qualiter religiosi antiquitus in monasteria timore et diuina caritate ingrediebantur; et nunc quod inimici Dei, id est falsi religiosi, exeunt in mundum pro superbia et iniqua cupiditate et cetera; et sic de militibus in sua milicia.

"

- Audi nunc, quid inimici mei faciunt contra ea, que amici mei olim fecerunt. Denique amici mei ingrediebantur monasteria ex discreto timore et diuina caritate.

2 Sed hii qui nunc sunt in monasteriis vadunt in mundum pro superbia et cupiditate habentes propriam voluntatem facientesque corporis sui delectamenta.

3 Istorum ergo, qui in tali voluntate moriuntur, iusticia est, quod non senciant nec obtineant celeste gaudium sed penam in inferno sine fine. Scito eciam, quod claustrales qui coguntur contra velle proprium ex diuina caritate fieri prelati non sunt in eodem numero computandi.

4 Milites quoque, qui olim portabant arma, erant parati dare vitam pro iusticia et fundere sanguinem propter fidem sanctam, indigentes promouendo ad iusticiam, malosque faciebant deprimere et humiliare.

5 Sed nunc audi, quomodo auersi sunt. Placet quippe nunc eis magis mori in bello pro superbia et cupiditate et inuidia, iuxta dyabolicas suggestiones, quam secundum mandata mea viuere ad obtinendum gaudium sempiternum.

6 Ergo omnes, qui in tali voluntate moriuntur, dabitur eis stipendium ex iudicio iusticie. Hoc est, quod dabuntur Dyaboli animabus eorum in stipendium in eterna eorum coniunccione. Hii vero qui michi seruiunt tenentur habere stipendium cum celesti exercitu sine fine."

Caput 37 Verba Christi ad sponsam inquirencia ab ea, qualiter mundus stat; et de sponse responsione, scilicet quod stat sicut saccus expansus, ad quem omnes indiscrete concurrunt; et de crudelissima Christi sentencia et iusta contra tales.

-

Filius loquitur: "Quomodo, filia, stat modo mundus?" Et illa: "Sicut saccus expansus, ad quem currunt omnes, et sicut homo currens non curans, quid sequatur."

2 Respondit Dominus: "Ideo iusticia est, ut vadam cum aratro meo super mundum, super gentiles et christianos; non parcam seni et iuueni, non pauperi et diuiti,

3 sed unusquisque iudicabitur secundum iusticiam suam, et unusquisque morietur in peccato suo, et relinquentur domus sine habitatoribus, nec tamen faciam adhuc consummacionem."

4 Et illa: "O, Domine, ne," inquit, "indigneris, si loquar. Mitte aliquos de amicis tuis, qui precaueant et premoneant eos de periculo suo!"

5 Et Dominus: "Scriptum est," inquit, "quod diues in inferno desperans de salute sua propria peciit, ut aliquis mitteretur ad precauendum fratres suos, ne similiter perirent.

6 Et responsum est ei: 'Nequaquam fiet hoc, quia habent Moysen et prophetas, a quibus doceri possunt.'

7 Sic ego dico nunc: Habent euangelia et dicta prophetarum, habent exempla et verba doctorum, habent racionem et intelligenciam. Vtantur ergo eis et saluabuntur.

8 Nam si misero te, non ita alte clamare poteris, ut audiaris. Si misero amicos meos, pauci sunt; et si clamauerint, vix audientur. Verumptamen mittam amicos meos ad quos michi placuerit, et preparabunt viam Deo."

Caput 38 Verba Ihesu Christi ad sponsam de fide non habenda in sompniis, ymo precauenda quantumcumque leta vel tristia; et quomodo Dyabolus in talibus falsitatem admiscet veritati, propter que insurgunt in mundo multi errores; et quod prophete ideo non errauerunt, quia super omnia veraciter Deum dilexerunt.

-

Filius loquitur: "Quid te sic eleuant sompnia leta? Cur sic vero te deprimunt sompnia tristia? Numquid non dixeram tibi, quod Dyabolus inuidus est et quod sine permissione Dei non plus facere poterit quam stramen ante pedes tuos?

2 Dixi eciam, quod ipse est pater et inuentor mendacii et quod in omnibus falsitatibus suis admiscet veritatem. Propterea dico tibi, quod Dyabolus non dormit sed circuit, ut inueniat aliquam occasionem.

3 Ideo cauendum est tibi, quod Dyabolus, qui ex subtilitate sciencie sue ex motibus exterioribus deprehendit interiora, non decipiat te. Nam quandoquoque immittit cordi leta, ut inaniter gaudeas, quandoque tristia, ut dolendo dimittas aliqua bona, que potuisses facere, et ut ante miserias fias misera et dolorosa.

4 Quandoque eciam Dyabolus immittit cordi deluso et volenti placere mundo multas falsitates, per quas decipiuntur multi, sicut falsis prophetis. Et hoc contingit homini qui plus aliud diligit quam ipsum Deum.

5 Ideo contingit, quod in multis falsis verbis inueniuntur multa vera, quia Dyabolus nunquam decipere posset, nisi falsitati admisceret veritatem, sicut patuit in illo arrepticio quem vidisti;

6 qui licet confiteretur unum Deum, impudicus tamen gestus et verba alia extranea ostendebant, quod Dyabolus erat in eo possessor et inhabitator.

7 Nunc autem querere poteris: Cur permitto Dyabolo mentiri? Respondeo: Hoc permisi et permitto propter peccata populorum et clericorum, qui illa scire voluerunt, que Deus noluit eos scire, et ibi prosperari desiderabant, ubi Deus videbat saluti eorum non proficere.

8 Propterea Deus multa permittit propter peccata, que non contingerent, si homo non abuteretur gracia et racione. Illi vero prophete qui nichil desiderabant nisi Deum nec verba Dei loqui voluerunt nisi propter Deum, isti non decipiebantur sed verba veritatis loquebantur et dilexerunt.

9 Verumptamen sicut omnia sompnia non sunt recipienda, sic nec omnia sunt contempnenda, quia quandoque Deus eciam malis inspirat bona et exitus suos, ut resipiscant a peccatis suis, quandoque eciam bonis bona in sompniis, ut amplius proficiant ad Deum.

10 Ideo quando et quociens tibi aliqua talia occurrerint, non apponas cor tuum sed pondera et discerne illa cum amicis tuis sapientibus spiritualibus, aut dimitte et exclude illa de corde tuo quasi non visa, quia qui talibus delectatur frequencius illuditur et perturbatur.

11 Ergo esto stabilis in fide sancte Trinitatis, dilige Deum toto corde, esto obediens tam in contrariis quam in prosperis, nulli te preferas in cogitacionibus sed time eciam in benefactis, non preferas sensus tuos sensibus aliorum voluntatemque tuam totam committe Deo parata ad omnia, que velit Deus.

12 Tunc timere non habes sompnia. Si enim leta fuerint, non credas eis vel non appetas, nisi ibi perpendatur honor Dei; si vero tristia fuerint, non contristeris sed pone te totam ad Deum."

13 Deinde loquebatur Mater: "Ego sum mater misericordie, que filie dormienti preparo vestes, filie induenti se preparo cibum, filie laboranti preparo coronam et omne bonum."

Caput 39 Verba Matris ad Filium de sponsa; et de responsione Christi ad Matrem. Iterum verba Matris, quid designatur per leonem et per agnum; et qualiter Deus permittit propter ingratitudinem et impacienciam hominum euenire que eis aliter non euenirent.

-

Mater loquitur ad Filium Ihesum dicens: "Filia nostra est quasi agnus, qui ponit caput suum in os leonis."

2 Cui respondit Filius: "Melius est, quod ponat agnus caput in os leonis, ut fiat cum leone una caro et unus sanguis, quam quod agnus sugat sanguinem de carne leonis, unde et leo indignaretur et agnus, cuius cibus est fenum, infirmaretur.

3 Verumptamen, mater carissima, quia omnem sapienciam et plenitudinem tocius prudencie portasti in utero tuo, fac istam intelligere, quid sit leo et quid sit agnus."

4 Respondit Mater: "Benedictus sis tu, fili mi, qui eternaliter manens cum Patre descendisti ad me et tamen te a Patre nunquam separasti. Tu denique es leo, sed de tribu Iuda. Tu agnus sine macula, quem Iohannes digito demonstrauit.

5 Ille ergo ponit caput in os leonis, qui omnem voluntatem suam committit Deo nec eam, eciam si posset, perficere vellet, nisi tibi sciret complacere.

6 Ille vero sugit sanguinem leonis, qui de iusticia et disposicione tua impaciens optat et nititur ad alia obtinenda quam tu ei constitueras, velletque in alio statu existere quam tibi placeret et sibi ipsi expediret. De talibus enim non placatur Deus sed ad iram prouocatur.

7 Sicut enim agni cibus est fenum, sic homo de humilibus rebus et statu contentari debet. Et ideo propter ingratitudinem et impacienciam hominum multa permittit Deus, que saluti hominum, si pacientes essent, non euenirent.

8 Ideo, filia, da voluntatem tuam Deo, et si minus quandoque fueris paciens, surge per penitenciam, quia penitencia est sicut bona lotrix macularum, contricio vero est bona candidatrix."

Caput 40 Verba Christi ad sponsam declarancia, que sit christiana mors et quomodo homo bene moritur vel male et quomodo amici Dei non debent tribulari, si videant seruos Dei corporaliter mori crudeliter.

-

Filius loquitur: "Noli timere, filia: non morietur ista infirma, quia placent michi opera eius." Cumque illa esset mortua, iterum dixit Filius: "Ecce, filia, verum est quod dixi tibi. Non est ista mortua, quia gloria eius magna est.

2 Nam separacio corporis et anime iustorum non est nisi sompnus, quia vigilant in eterna vita. Illa vero dicenda est mors, quando anima separata a corpore viuit in eterna morte.

3 Multi quippe non attendentes futura optant, ut moriantur christiana morte. Quid enim est christiana mors nisi mori, sicut ego mortuus sum: innocenter, voluntarie et pacienter?

4 Numquid ego ideo contempnendus sum, quia mors erat contemptibilis et dura? Aut ideo electi mei fatui, quia contemptibilia paciebantur? Aut hoc voluit fortuna et operabatur cursus stellarum? Nequaquam.

5 Sed ideo ego et electi mei paciebamur dura, ut ostenderemus verbo et exemplo viam ad celum esse duram et ut assidue cogitaretur, quanta opus est mundicia malis, si tam aspera passi sunt electi et innocentes.

6 Ergo scito, quod ille moritur contemptibiliter et male qui dissolute viuens moritur in voluntate peccandi, qui habens mundi processum optat, ut longius viuat, et nescit regraciari Deo.

7 Qui vero Deum diligit toto corde et tribulatur innocenter despecta morte aut longa infirmitate grauatur, ille et viuit et moritur feliciter, quia mors aspera et minuit peccatum et penam peccati augetque coronam.

8 Ecce reduco tibi ad memoriam duos, qui despecta et amara morte iudicio hominum moriebantur; qui nisi talem mortem ex misericordia mea magna obtinuissent, saluati non fuissent. Sed quia Dominus non pungit bis contritos corde, ideo venerunt ad coronam.

9 Propterea amici Dei non debent contristari, si flagellantur temporaliter aut si amara morte moriuntur, quia felicissimum est lugere ad horam et turbari in mundo, ne veniatur ad purgatorium grauius, ubi non erit fuga nec tempus laborandi."

Caput 41 Verba Matris ad filiam, quod sacerdotes rite habentes absolucionis officium, quantumcumque peccatores sint, possunt absoluere a peccatis; et sic de sacramento Eucharistie.

-

Mater loquitur: "Vade ad eum qui officium absolucionis habet. Quantumcumque enim ostiarius leprosus est, nichilominus aperire potest portam, si habet claues sicut sanus.

2 Ita eciam est de absolucione et sacramento altaris. Qualiscumque enim minister est, si tamen rite habet officium absolucionis, potest absoluere a peccatis. Ideo nullus est contempnendus.

3 Verumptamen premoneo eum de duobus. Vnum est, quod illud, quod carnaliter diligit et optat, non habebit; aliud est, quod vita eius breuiabitur cicius.

4 Et sicut formica portans die ac nocte granum aliquando, cum appropinquat foramini, cadit et moritur in introitu grano remanente ab extra, sic ipse, cum inceperit peruenire ad fructum laboris sui, morietur et pro superuacuo labore suo confundetur et punietur."

Caput 42 Verba Matris ad filiam, qualiter mores boni et opera iusticie per postes in amicis Dei designantur; et quomodo serui Dei debent carere a detraccione.

-

Mater loquitur: "Amici Dei dicuntur esse quasi duo postes, per quos ingressuri sunt alii. Ideo cauendum est diligenter, ne quid asperum vel durum obsistat ingredientibus, aut unde comprimantur.

2 Quid autem significant postes nisi mores compositos operaque iusticie et verba edificatoria, que apparere debent cottidie in amicis Dei?

3 Ideo caueatur attente, ne quid durum, id est verbum detractorium vel scurrile inueniatur in ore amicorum Dei, aut in operibus eorum aliqua mundialia notentur, propter que ingredi volentes refugiant et ingredi abhominentur."

Caput 43 Verba Matris Dei ad filiam, qualiter mali pastores assimilantur vermi corrodenti arboris radices.

-

Mater loquitur: "Isti sunt similes vermi, qui videns semen optimum non curat, quantumcumque fructus pereat vel cadat, dummodo radices seu proximiora terre carpere possit.

2 Sic isti non curant, quod anime pereant, si lucra sua et bona temporalia consequantur. Ideo veniet eis iusticia filii mei, et cicius subtrahentur.

3 Respondit illa: "Omne tempus apud Deum non est nisi quasi momentum statere, quantumcumque apud nos est longum. Ideo paciencia filii tui magna est eciam super iniquos."

4 Respondit Mater: "Vere dico tibi: Non protrahetur iudicium eorum sed veniet eis horribile, et rapientur a deliciis ad confusionem."

Caput 44 Verba Christi ad sponsam, qualiter corpus per nauem et mundus per mare designantur; et qualiter voluntas est libera ad animas perducendum in celum vel in infernum; et qualiter terrena pulchritudo vitro comparatur.

-

Filius loquitur: "Audi tu, que desideras portum post mundi procellas. Omnis, quicumque in mari est, non debet timere aliquid, si ille cum eo stat qui prohibere potest ventos, ne flent;

2 qui omnia corporalia, que nocere volunt, iubet abscedere scopulosque mollescere; qui procellis imperat, ut nauem perducant ad quietum portum.

3 Sic corporaliter in mundo aliqui sunt quasi nauis perducens corpus super aquas mundi aliis in consolacionem, aliis in tribulacionem, quia voluntas hominis libera quasdam animas perducit in celum, quasdam in profundum inferni.

4 Illa ergo voluntas que nichil desiderat feruencius audire quam honorem Dei nec ad aliud viuere, quam ut possit Deo seruire, ipsa placet Deo, quia in tali voluntate gaudenter moratur Deus et mitigat omnia pericula anime scopulosque quietat, in quibus anima multociens periclitatur.

5 Quid autem sunt scopuli nisi desiderium malum? Nam delectabile est videre possessiones mundi et possidere, gaudere de corporis sui honore et gustare quidquid delectat carnem. In talibus enim multociens periclitatur anima.

6 Sed quando Deus in naui est, omnia ista mollescunt et anima omnia ista contempnit, quia omnis pulchritudo corporea et terrena similis est vitro depicto ab extra sed intus pleno terra.

7 Fracto autem vitro non habet plus utilitatis quam terra nigra, que ad nichil aliud creata est, ut possideatur, nisi ut per eam ematur celum.

8 Itaque omnis homo, qui non plus desiderat audire honorem suum seu mundi quam nociuum aerem, qui omnia membra corporis sui mortificat et voluptatem carnis sue abhominabilem detestatur, hic quiete requiescere potest et gaudenter euigilare, quia Deus est cum eo in omni hora."

Caput 45 Verba querimonie sponse coram diuina maiestate ex eo, quod quatuor sorores filie regis Ihesu Christi, scilicet Humilitas, Abstinencia, Contentacio et Caritas nunc prochdolor adnichilantur, et sorores filie regis Dyaboli, scilicet Superbia, Delectacio, Superfluitas et Symonia vocantur domine.

-

Conqueror non solum ex parte mea sed eciam ex parte multorum electorum Dei coram maiestate vestra, quod erant quatuor sorores filie potentis regis, quarum quelibet habebat sedem et potestatem in patrimonio suo.

2 Quicumque enim volebant inspicere pulchritudinem istarum sororum obtinebant consolacionem ex pulchritudine earum et bona exempla ex earum deuocione.

3 Prima vocabatur soror Humilitas in omnium agendarum rerum disposicione. Secunda vocabatur soror Abstinencia ab omni inquinata conuersacione.

4 Tercia vocabatur soror Contentacio sine omni superfluitate. Quarta vocabatur soror Caritas in proximorum tribulacione. Iste autem quatuor sorores sunt iam in patrimonio suo adnichilate et quasi ab omnibus contempte.

5 In quarum sedibus sunt alie quatuor illegittime sorores institute, que a fornicario progenite sunt et vocantur iam domine.

6 Quarum prima vocatur domina Superbia, que est ad placendum mundo. Secunda vocatur domina Delectacio secundum omnem carnis appetitum. Tercia vocatur domina Superfluitas super omnem necessitatem.

7 Quarta vocatur domina Symonia, a cuius decepcione se quasi nullus custodire potest, quia utrum iuste vel iniuste acquisitum sit quod recipit, tamen omnia recipit cum cupiditate.

8 Iste vero quatuor domine loquuntur contra precepta Dei volentes ea adnichilare et tribuunt occasionem multis animabus ad eternam dampnacionem.

9 Propterea facite propter caritatem, quam Deus vobiscum fecit, et iuuate istas quatuor sorores que vocantur virtutes, que processerunt de ipsa virtute Iheso Christo summo rege;

10 que et iam depresse sunt in sancta Ecclesia, que est patrimonium Christi, ut exaltentur cicius et ut vicia que vocantur domine in mundo deprimantur, que sunt proditrices animarum, quia nate sunt de ipso vicio Dyabolo proditore.

Caput 46 Verba monicionis sponse ad quendam dominum de restitucione facienda de iniuste acquisitis; et de voce angeli sentenciam contra ipsum proferentis crudelem.

-

Domine, vos de periculo anime vestre precaueo reducendo ad memoriam, quomodo rex quidam in veteri Testamento legitur unius hominis vineam desiderasse et pro vinea plenum precium prebuisse.

2 Sed quia possessori non placuit vineam vendere, indignatus rex vineam sibi per iniusticiam et violenciam usurpauit; ad quem postmodum Spiritus sanctus per os unius prophete loquebatur, indicans regem et reginam pro illa iniusticia turpissima morte debere mori.

3 Quod vere in eis completum est, ipsorumque liberi de predicte vinee possessione nequaquam sunt letati.

4 Nunc igitur, cum vos Christianus estis et fidem integraliter habetis et scitis certissime eundem Deum nunc esse, qui tunc erat et ita potentem et iustum sicut tunc, ideo sine omni hesitacione scire potestis,

5 quod si aliquid possidere desideraueritis iniuste aut cogendo possessorem ad vendendum contra velle suum aut nullum precium pro eo exhibendo, vindex erit ille potens et iustus iudex.

6 Vos quoque in doloribus timere habetis tale iudicium super vos venire, quale super illam reginam legitur peruenisse, vestrosque liberos de male acquisitis non ditari sed magis inopia tribulari.

7 Te igitur per Ihesu Christi passionem, qui tuam animam suo precioso sanguine redemit, hortor et ammoneo, ut animam tuam pro aliquibus transitoriis personaliter non disperdas sed omnibus iniuste a te vel ob tui causam dampnificatis plene satisfacias,

8 et quidquid iniuste acquisisti restituas illis ad consolacionem, qui nunc dolorem paciuntur, atque aliis in exemplum, si Dei amiciciam volueris obtinere.

9 Deus est michi testis, quod tibi ista non scribo a me, cum tui noticiam non habeo, sed illud quod uni persone contigit, hoc me cum diuina compassione anime tue compulit ad scribendum.

10 Illa enim persona non dormiens sed vigilans audiuit in oracionibus suis vocem angeli dicentis: "Vrse, Vrse, qui nimis audax es contra Deum et iusticiam!

11 Tua voluntas vicit in te conscienciam tuam ita, quod consciencia tua omnino tacet, et voluntas loquitur et operatur. Ideo cito venies in iudicium ante iudicium Dei; et voluntas tua silencium tenebit, et consciencia tua loquetur, et te ipsum secundum iusticie rectitudinem iudicabit."

Caput 47 Verba Filii ad sponsam, quomodo a Dyaboli temptacionibus debeamus precauere; et qualiter Dyabolus per hostem, Deus per gallinam, eius potencia et sapiencia per alas, eius misericordia per pennas et homines per pullos designantur.

-

Filius loquitur: "Si hostis pulsat ad ianuam, non debetis esse sicut capree currentes ad murum nec sicut arietes, qui eleuantes se pedibus anterioribus mutuo se impingunt cornibus;

2 sed estote sicut pulli, qui videntes in aere auem volentem nocere eis fugiunt sub alas matris, ut abscondantur; qui eciam, si non plus quam unam pennam matris valent apprehendere et sub illa se contegere, gaudent.

3 Quis autem est hostis vester nisi Dyabolus, qui omnibus bonis actibus inuidet, cuius pulsare est mentem hominis temptacionibus commouere?

4 Pulsat quippe quandoque ira et detraccione, quandoque impaciencia et diiudicacione iudiciorum Dei, quando scilicet omnia non succedunt ad votum suum.

5 Ymo eciam frequencius pulsat et inquietat vos innumeris cogitacionibus, ut a seruicio Dei abstrahamini et ut opera vestra bona apud Deum offuscentur.

6 Ideo, qualescumque fuerint temptaciones vestre, non debetis dimittere locum vestrum nec esse sicut capree currentes ad murum, id est habere duriciam cordis, aut iudicare opera aliena in cordibus vestris, quia sepius qui hodie est malus, cras bonus est.

7 Sed debetis submittere cornua vestra et stare et auscultare, id est humiliare vos et timere habendo pacienciam et rogando Deum, ut male incepta in meliora conuertantur.

8 Nec eciam esse debetis sicut arietes ventilantes cornibus, id est verba dare pro verbis et improperia iungere improperiis, sed stare debetis constanter supra pedes et silere, id est fortiter reprehendere affecciones carnis,

9 ut in loquendo et respondendo habeatis premeditacionem et violenciam quandam cum paciencia, quia viri iusti est vincere se ipsum et a licitis eciam locucionibus propter vitandum multiloquium et offensam abstinere.

10 Nam qui in commocione animi effundit nimis quod sentit videtur quodammodo vindicasse se ipsum et indicasse leuitatem animi sui; et ideo vacuus erit a corona, quia noluit habere pacienciam ad tempus, propter quam pacienciam et fratrem offendentem lucratus fuisset et se ipsum ad maiorem coronam preparasset.

11 Quid vero sunt ale galline nisi potencia et sapiencia diuina? Ego quippe sum quasi gallina, qui pullos currentes ad vocem meam, id est desiderantes obumbracionem alarum mearum, et potenter defendo a Dyaboli laqueis et sapienter inspiracionibus meis prouoco ad salutem.

12 Quid vero est penna nisi misericordia mea. Quam qui obtinuerit ita securus esse potest sicut pullus, qui sub alis matris refouetur.

13 Ergo estote sicut pulli currentes ad voluntatem meam, et in omnibus temptacionibus et contrariis dicite voce et operibus: Fiat voluntas Dei!.

14 Quia ego confidentes in me defendo potencia mea, reficio misericordia mea, teneo paciencia mea, visito consolacione mea, illumino sapiencia mea, remunero in centuplum caritate mea."

Caput 48 Verba Filii ad sponsam de quodam rege, qualiter debeat augere Dei honorem et caritatem ad animas; et de sentencia contra eum, si non fecerit.

-

Filius loquitur: "Si iste velit me honorare, minuat primo dedecus meum et augeat honorem meum. Dedecus quippe meum est, quod precepta mea, que precepi, et verba, que personaliter locutus fui, contempnuntur et quasi a pluribus pro nichilo reputantur.

2 Si igitur velit me diligere, habeat a modo maiorem caritatem ad animas omnium, pro quibus ego aperui celum cum sanguine cordis mei.

3 Si autem plus desiderat requiem, que est cum Deo, quam dilatare patrimonium suum, habebit profecto maiorem delectacionem et auxilium a Deo reuincere locum illum Iherusalem, in quo iacuit corpus meum mortuum.

4 Dic insuper tu, que hec audis: Ego Deus permisi eum coronari. Ideo ad ipsum pertinet plus sequi voluntatem meam et me super omnia honorare et diligere.

5 Quod si non fecerit, breuiabuntur dies eius. Hii quoque, qui carnaliter eum diligunt, separabuntur ab eo cum tribulacione, regnumque eius in plures partes diuidetur."

Caput 49 Visio sponse sub figura Ecclesie; et de eius exposicione, in qua continentur modus et status, quos Papa debet tenere respectu sui et respectu cardinalium et aliorum prelatorum sancte matris Ecclesie, et quam maxime in statu humilitatis.

-

Vni persone videbatur, quasi quod esset in magno choro, et apparuit sol magnus et lucens, dueque sedes quasi predicatorum in choro erant, una a dextris aliaque a sinistris distantes a sole longo spacio et interuallo, duoque radii de sole ad sedes procedebant.

2 Tunc vox una audiebatur de sede que ad sinistram partem erat dicens: "Aue, rex, in eternum, creator et redemptor iustusque iudex! Ecce vicarius tuus, qui sedet in sede tua in mundo, reduxit iam sedem suam in antiquum et priorem locum, ubi sedit primus papa Petrus, qui fuit princeps apostolorum."

3 Respondit vox de dextra sede dicens: "Quomodo," inquit, "poterit intrare in sanctam Ecclesiam, in qua foramina cardinum sunt plena rubigine et terra?

4 Ideo et postes inclinati sunt ad terram, quia in foraminibus non est locus, ubi uncini imprimantur, qui postes deberent sustentare. Vncini quoque sunt extensi ad plenum nichilque curuati ad postes tenendum.

5 Pauimentum vero totum effossum est et conuersum in foueas profundas ad modum puteorum profundissimorum, qui nullum omnino habent fundum.

6 Tectum autem est linitum pice et ardet de igne sulphureo stillans quasi pluuia densa.

7 De nigredine vero et spissitudine fumi, qui de abisso fossarum et de stillicidiis tecti ascendit, omnes parietes maculati sunt et ita deformes in colore ad intuendum, quasi sanguis commixtus putrida sanie.

8 Ideo amicum Dei non decet habere mansionem in tali templo."

9 Respondit vox de sede ad partem sinistram: "Expone," inquit, "spiritualiter, que dixisti corporaliter."

10 Tunc ait vox: "Papa similatur et designatur in postibus; in foraminibus vero cardinum significatur humilitas, que sic vacua debet esse ab omni superbia, ut nichil appareat in ea nisi quod pertinet ad officium humile pontificale, sicut foramen debet esse vacuum totaliter a rubigine.

11 Sed iam foramina, id est humilitatis insignia sunt ita repleta superfluitatibus et diuiciis et facultatibus, que ad nichil aliud custodiuntur nisi ad superbiam, quod nichil apparet humile, quia tota humilitas conuersa est ad mundanam pompam.

12 Ideo non mirum, quod Papa, qui similatur in postibus, inclinatus est ad mundialia, que significantur in rubigine et in terra.

13 Propterea Papa incipiat veram humilitatem in se ipso; primo in apparatu suo, in vestibus, in auro et argento et vasis argenteis, in equis et aliis utensilibus, segregando de eis omnibus sola necessaria sua, alia vero erogando pauperibus et specialiter hiis, quos nouerit amicos Dei.

14 Deinde moderate disponat familiam suam et necessarios habeat famulos, qui vitam suam custodiant;

15 quia licet in manu Dei est, quando eum velit vocare ad iudicium, iustum tamen est quod habeat famulos propter roborandam iusticiam et ut eos, qui se contra Deum et sanctam Ecclesie consuetudinem erigunt, valeat humiliare.

16In uncinis vero, qui postibus coniunguntur, significantur cardinales, qui extenti et effusi sunt, in quantum valent, ad omnem superbiam, cupiditatem et carnis delectamentum.

17 Ideo recipiat Papa in manu malleum et forpicem et flectat cardines ad velle suum non permittendo eos habere plura de vestibus, de familia et de utensilibus, nisi quantum requirit necessitas et usus vite.

18 Flectatque eos forpice, id est verbis lenibus et consilio diuino paternaque caritate; qui si noluerint obedire, recipiat malleum ostendendo scilicet eis seueritatem suam faciendoque quidquid poterit, quod tamen non sit contra iusticiam, donec flectantur ad velle suum.

19 In pauimento autem significantur episcopi et clerici seculares, quorum cupiditas nullum habet fundum; de quorum superbia et vita luxuriosa procedit fumus, ob quem abhominantur eos omnes angeli in celis et amici Dei in terris.

20 Ista enim emendare potest Papa in multis, si unumquemque permittat habere necessaria non superflua precipiatque unicuique episcopo attendere ad cleri sui vitam.

21 Et omnis, quicumque noluerit emendare vitam suam et stare in continencia, priuetur omnino prebenda sua, quia carius est Deo, quod in illo loco non dicatur missa, quam quod manus meretrice tangant corpus Dei."

Caput 50 Visio incomprehensibilis sponse de iudicio multarum personarum adhuc viuencium, in qua audiuit: "Si homines emendauerint peccata, et ego iudicium mitigabo."

-

Michi videbatur, quasi quod unus rex sederet in sede iudiciaria, et quelibet persona viuens staret ante illum; quelibetque persona habebat duos stantes iuxta se, quorum unus apparebat, quod esset quasi miles armatus, alter vero quasi Ethyops niger.

2 Ante vero iudicium stabat pulpitum, in quo iacebat liber eo modo dispositus, sicut vidi prius, cum ante eum tres reges viderem stare.

3 Vidi eciam, quod quasi totus mundus staret ante pulpitum, et audiui tunc iudicem dicentem ad militem illum armatum: "Voca," inquit, "ante iudicium illos, quibus tu seruiuisti cum caritate!"

4 Et mox illi qui nominabantur ceciderunt. Quorum quidam iacuerunt longiori mora, quidam breuiori, antequam anime separarentur a corpore.

5 Omnia autem, quecumque audiui et vidi tunc, non valeo comprehendere, quia audiui iudicia multorum adhuc viuencium, qui adhuc cito vocabuntur.

6 Attamen sic dictum est michi a iudice: "Si," inquit, "emendauerint peccata homines, et ego iudicium mitigabo." Multos quoque tunc vidi iudicari, quosdam ad purgatorium, alios ad ve sempiternum.

Caput 51 Visio ammirabilis et terribilis sponse de quadam anima ante iudicem presentata et de opposicionibus Dei et libri iudicii contra animam et de responsionibus anime contra se ipsam et de diuersis penis stupendis sibi ad purgacionem latis.

-

Michi videbatur quasi quod una anima per militem et Ethyopem, quos videram prius, ante iudicem presentaretur dictumque est michi: "Hoc," inquit, "quod tibi nunc videtur, hoc totum factum est super animam istam eo tempore, quo a corpore soluebatur."

2 Cumque anima presentata fuisset iudici, stabat sola, quia in neutrius manibus erat eorum qui eam presentabant; stabat quoque nuda et dolorosa ignorans, ad que deueniret.

3 Deinde videbatur michi, quod quodlibet verbum in libro respondebat per se ipsum ad omnia, quecumque anima loquebatur.

4 Igitur audiente iudice et omni exercitu eius miles ille armatus loquebatur primo sic: "Non est," inquit, "iusticia, quod illa peccata replicentur anime ad obprobrium, que confessione emendata sunt."

5 Verumptamen ego, que ista vidi, bene et perfecte tunc noui, quod miles ille, qui loquebatur, omnia nouit in Deo sed, ut ego intelligerem, loquebatur.

6 Tunc de libro iusticie responsum est: "Quando penitencia facta fuit ab ista anima, non subsequebatur contricio digna talibus peccatis nec vera satisfaccio. Ideo dolere debet nunc pro hiis, que tunc, cum potuit, non emendauit."

7 Quibus dictis anima incepit plorare ita vehementer, quod quasi tota confringeretur, attamen lacrime videbantur et vox non audiebatur. Deinde rex loquebatur anime dicens: "Consciencia," inquit, "tua declaret modo peccata illa, que satisfaccio digna non sequebatur."

8 Tunc anima extulit vocem suam ita alte, quod quasi posset audiri per totum mundum, dicens: "Ve," inquit, "quia non feci iuxta mandata Dei, que audiui et cognoui!" Et accusans se ipsam addidit: "Ego non timui iudicium Dei." Cui responsum est de libro: "Ideo nunc timere debes Dyabolum."

9 Et statim anima timens et contremiscens, ac si tota solueretur, dixit: "Ego quasi nullam caritatem habui ad Deum: ideo modica bona feci." Responsum est statim ei de libro: "Ideo iusticia est te vicinius appropinquare Dyabolo quam Deo, quia ipse Dyabolus te ad se temptacionibus suis allexit et illexit."

10 Et anima respondit: "Iam intelligo, quod omnia, quecumque feci, erant secundum dyabolicas infusiones." Responsum est de libro: "Iusticia dictat, quod iuris Dyaboli est retribuere secundum ea, que egisti, cum pena et tribulacione."

11 Anima dixit: "Nichil fuit a vertice capitis mei usque ad calcaneum, quod non cum superbia vestiui. Quedam enim vana et superba portamenta ego de nouo adinueni personaliter, quedam vero sequebar secundum patrie consuetudinem.

12 Laui quoque manus et faciem, non ut solum mundarentur sed ut ab homine pulchra laudarentur."

13 Responsum est de libro: "Iusticia dicit, quod iuris Dyaboli est retribuere tibi pro meritis, quia te ornasti et composuisti sicut ipse tibi inspirabat et dictabat."

14 Iterum dixit anima: "Os meum sepe aperiebatur ad scurilia, quia aliis placere volui et animus meus omnia illa desiderabat, que pudor et obprobrium mundi non sequebatur."

15 Responsum est de libro: "Ideo lingua tua extrahi et extendi debet dentesque tui incuruari; et illa tibi apponentur, que omnino tibi displicent; omniaque illa tolli debent a te, que tibi placent."

16 Dixit anima: "Ego vehementer gaudebam ex eo, quod multi receperunt exempla et occasionem de hiis, que ego feci, et quod multi imitabantur mores meos."

17 Responsum est de libro: "Ideo est iusticia, quod omnis, qui deprehensus fuerit in tali peccato, pro quo tu punieris, eandem penam ipse pacietur et ipse ad te adducetur; et tunc propter aduentum cuiuslibet, qui imitabatur adinuenciones tuas, pena tua augmentabitur."

18 Quibus dictis videbatur michi, quasi quod vinculum quoddam esset alligatum in capite anime ad modum corone et stringebatur ita fortiter, quod occiput et frons coniungebantur simul;

19 oculi vero deciderunt a sedibus suis dependentes per radices suas ad genas; crines quoque quasi ab igne combusti aruerunt; cerebrum autem rumpebatur defluens per nares et per aures; lingua extendebatur dentesque comprimebantur;

20 ossa vero in brachiis confringebantur et quasi funes contorquebantur; manus eciam decoriate ad collum alligabantur; pectus vero et venter ita fortiter dorso coniungebantur, quod costis confractis cor cum omnibus interioribus euersum crepuit; femora vero pendebant ad latera ossaque confracta extrahebantur eo modo, quo filum tenue solet in globum glomerari.

21 Hiis visis Ethyops respondit: "O, iudex, peccata anime iam sunt plagata secundum iusticiam. Coniunge ergo iam nos ambos, me scilicet et animam, ita quod nunquam separemur!"

22 Miles vero ille armatus respondit: "Audi, iudex, tu qui scis omnia! Ad te iam pertinet audire ultimam cogitacionem et affeccionem, quam ista anima habebat circa finem vite sue.

23 Ipsa quippe in ultimo puncto taliter cogitauit: 'O, si Deus vellet michi dare spacium vite, vellem utique libenter emendare peccata mea omnique tempore vite mee seruire ei nec unquam amplius ipsum offendere.' Talia, o, iudex, cogitabat et volebat.

24 Memento eciam, Domine, quod persona ista non tanto tempore vixit, quod obtineret plene intelligibilem conscienciam. Ideo, Domine, cogita iuuentutem eius et facito misericordiam!"

25 Tunc autem sic responsum est de libro iusticie: "Talibus cogitacionibus in fine non debetur infernus." Et iudex ait tunc: "Propter passionem," inquit, "meam aperiatur anime celum purgacione prius pro peccatis recepta tanto tempore, quanto tenetur pati, nisi obtinuerit auxilium ex bonis operibus aliorum viuencium."

26 Hec mulier vouit virginitatem in manu sacerdotis et postea nupsit; que in partu postea periclitata moriebatur.

Caput 52 Visio terribilis sponse de quodam homine et de quadam muliere et de exposicione mirabili visionis sponse spiritualiter ab angelo facta, in qua multa mirabilia continentur.

-

Videbatur michi unus homo, cuius oculi eruti erant sed tamen dependebant ad maxillas cum duobus neruis. Hic habebat aures sicut canis, nares sicut equus, os sicut ferocissimus lupus, manus ad modum pedum maximi bouis, pedes sicut vultur.

2 Vna quoque mulier videbatur michi iuxta eum stare, cuius crines erant sicut vepres, oculi erant in occipite, aures abscise, nares plene sanie et putredine, labia sicut dentes serpentis; in lingua erat aculeus venenosus, manus erant sicut due caude vulpine, pedes sicut duo scorpiones.

3 Dum hec ego viderem non dormiens sed vigilans, dixi: "O, quid istud est?" Et statim quedam vox dulcisona loquebatur ad me, que tam consolatoria erat, quod omnis terror abscessit a me, dicens: "Tu ista videns, quidnam existimas illa esse?"

4 Ego respondi: "Ignoro, utrum isti quos video sint dyaboli aut bestie de tali bestiali natura progenite siue eciam homines a Deo sic formati."

5 Vox tunc respondit michi: "Non sunt dyaboli, quia ipsi non habent corpora, sicut istos habere vides, nec sunt de genere bestiali, quoniam de stirpe Adam geniti sunt,

6 nec eciam a Deo taliter sunt creati sed coram Deo apparent a Dyabolo in animabus suis taliter deformes facti et hoc tibi videntur quasi corporaliter. Ego tamem ostendam tibi, quid significent spiritualiter.

7 Illius hominis oculi videntur tibi eruti dependentes duobus neruis. Per duos enim neruos duo intelliges: primum est, quod Deum credidit eternaliter viuere, secundum est, quod credidit suam propriam animam post mortem corporis eternaliter siue in bono siue in malo victuram.

8 Per duos vero oculos eciam duo intelliges: primum est, quod debuit considerare, qualiter peccatum euitare posset, secundo, quomodo valeret bona opera perficere. Isti duo oculi ideo eruti sunt, quia non fecit opera bona pro desiderio celestis glorie nec fugit peccata pro timore gehennalis pene.

9 Habet eciam caninas aures. Nam sicut canis neque nomen sui domini neque alterius tantum curat quantum suum nomen proprium, si hoc nominari audierit, ita eciam iste non tantum curat de honore nominis Dei quantum de honore nominis proprii.

10 Habet eciam equinas nares. Nam sicut equus, qui solutus est eiecto stercore suo, delectatur nares illi apponere, similiter iste. Nam perpetrato peccato, quod coram Deo vilissimum est stercus, de ipsius fetore dulce sibi videtur cogitare.

11 Habet eciam os sicut lupus ferocissimus, qui ventre ac ore suo repleto ex illis que viderat adhuc, si aliquid aure viuum audierit, deglutire illud desiderat. Ita et iste, si omnia possideret, que oculis viderat, adhuc concupisceret illa que alios possidere audiret.

12 Habet eciam manus ad modum pedum fortissmi bouis. Qui cum iratus fuerit, animal cui preualet cum pedibus suis disrumpit propter ire vehemenciam non curans de intestinis vel de carnibus eius, dummodo vitam illi abstulerit. Similiter iste. Nam quando est in ira, non curat, quod anima inimici sui in infernum descenderet nec qualiter corpus eius torqueretur morte, si vitam eius auferre posset.

13 Habet eciam pedes sicut vultur. Nam sicut vultur aliquid habens inter ungues, quod sumere eum delectat, pedem super illud tam fortiter stringit, quod viribus pedis deficientibus pre dolore ipse quasi nesciens dimittit cadere, quod tenebat.

14 Ita et iste. Nam illa, que iniuste habet, intendit tenere usque ad mortem, quando omnibus viribus deficientibus illud dimittere coartabitur.

15 Mulieris vero illius crines videbantur sicut vepres. In crinibus autem, qui sunt in summitate verticis, ornantibus faciem hominis significatur illa voluntas, que summe summo Deo placere desiderat.

16 Hec enim animam coram Deo adornat. Sed quia huius mulieris voluntas est summe huic mundo placere plus quam summo Deo, ideo sui capilli apparent sicut vepres.

17 Oculi vero eius apparent in occipite, quia mentales oculos auertit ab hiis, que bonitas Dei sibi fecerat in creando eam, in redimendo et in diuersis sibi utiliter prouidendo. Illa vero que transitoria sunt intente respicit, a quibus cotidie discedit, donec ab aspectu suo penitus euanescant.

18 Aures igitur abscise spiritualiter apparent. Nam minime curat doctrinam sancti Euangelii seu predicaciones audire.

19 Nares vero plene putredine sunt, quoniam sicut per nares suauis odor ad cerebrum delectabiliter trahitur, ut cerebrum inde fortificetur, sic ipsa per affecciones suas, quidquid putrescibili corpori delectat ad ipsius fortificacionem, trahit delectabiliter ad effectum.

20 Labia vero illius sicut dentes serpentis videbantur et in lingua aculeus venenosus. Nam dum serpens dentes fortissime constringit propter defensionem aculei, ne ab aliquo euentu frangatur, tamen squalor de ore eius effluit inter dentes, quia separatim sunt locati.

21 Similiter et ipsa claudit labia a confessione vera, ne frangatur delectacio peccati, que est anime sue aculeus venenosus, squalor tamen peccati euidenter apparet coram Deo et sanctis eius."

22 "Dixi tibi prius de iudicio et abieccione unius matrimonii, quod contra statuta Ecclesie contraxerunt. Nunc indicabo tibi plenius de eis. Tu enim vidisti manus mulieris quasi caudas vulpium et pedes eius quasi scorpionum.

23 Hoc ideo est, quia sicut in omnibus membris et affeccionibus erat inordinata, sic et leuitate manuum suarum et incessu pedum dulcedinem carnis prouocando grauius scorpione animam viri pungebat."

24 Et ecce in eodem momento apparuit Ethyops habens in manu tridentem et in pede quasi tres ungulas acutissmias clamans et dicens: "O, iudex, iam hora mea est. Expectaui et silui; iam tempus est faciendi!"

25 Et statim sedente iudice cum exercitu innumerabili apparuit michi quasi vir unus et mulier nudi. Et dixit iudex ad eos: "Dicite," inquit, "quamuis omnia scio, quid fecistis!"

26 Respondit vir: "Audiuimus et sciuimus vinculum Ecclesie et non curauimus, ymo despeximus." Respondit iudex: "Quia noluistis sequi Dominum, iusticia est, ut senciatis maliciam lictoris."

27 Et statim Ethyops infixit ungulam in corda amborum et sic fortiter compressit eos, ut quasi in prelo positi viderentur. Et dixit iudex: "Ecce, filia, talia merentur, qui se scienter elongant a creatore suo propter creaturam."

28 Dixit iterum iudex ambobus: "Ego dedi vobis saccum, ut congregaretis fructum deliciarum mearum; quid ergo nunc apportatis?" Respondit mulier: "O, iudex, delicias ventris quesiuimus et non apportamus nisi confusionem."

29 Tunc dixit iudex lictori: "Redde quod iustum est!" Qui statim infixit ungulam secundam in ventres amborum et sic fortiter vulnerauit, quod omnia intestina viderentur perforata. Et dixit iudex: "Ecce talia merentur, qui legem transgrediuntur et pro medicamento siciunt venenum."

30 Iterum dixit iudex ambobus: "Vbi est thesaurus meus, quem accommodaui vobis ad usuram?" Responderunt ambo: "Posuimus eum sub pedibus nostris, quia quesiuimus thesaurum terrenum non eternum."

31 Tunc dixit iudex lictori: "Da quod scis et debes!" Qui statim infixit ungulam terciam in corda eorum et ventres et pedes ita, ut omnia quasi unus globus viderentur. Et dixit Ethyops: "Domine, quo vadam cum eis?"

32 Respondit iudex: "Tuum non est ascendere nec gaudere." Quo dicto a facie iudicis statim vir et mulier gementes disparuerunt. Iterum dixit iudex: "Gaude, filia, quia a talibus es segregata!"

Caput 53 Verba Virginis ad sponsam, qualiter parata est ad defendendum omnem viduam et omnem virginem et omnem coniugatam, quas videt in iusto proposito stantes et suum filium super omnia diligentes.

"

-

Audi tu," inquit mater Dei, "que toto corde rogas Deum, ut filii tui placeant Deo. Vere talis oracio placita est Deo. Non enim est mater, que filium meum diligit super omnia et illud idem petit filiis suis, quin non statim parata sum iuuare eam ad effectum peticionis eius.

2 Nec eciam est aliqua vidua, que stabiliter rogat auxilium a Deo standi in viduitate ad honorem Dei usque ad mortem, quin non statim parata sum perficere voluntatem eius cum ea, quia ego fui quasi vidua, eo quod habui filium in terris, qui non habuit carnalem patrem.

3 Non est eciam aliqua virgo, que virginitatem suam desiderat seruare Deo usque ad mortem, quin non parata sum eam defendere et comfortare, quia ego sum vere ipsa virgo.

4 Nec mirari debes: Cur dico ista? Scriptum est enim, quod Dauid desiderabat filiam Saulis, quando fuit virgo. Ipse eciam recepit eam, quando fuit vidua. Insuper et habuit uxorem Vrie, quando vir eius vixit.

5 Attamen concupiscencia Dauid non fuit sine peccato, sed delectacio illa spiritualis filii mei, qui est dominus Dauid, est sine omni peccato.

6 Ideo, sicut iste tres vite scilicet virginitas, viduitas et coniugium placuerunt Dauid corporaliter, ita filio meo placet eas habere in sua delectacione castissima spiritualiter.

7 Ideo non mirum, quod iuuando traho earum delectacionem spiritualem in delectacionem filii mei, quia eius delectacio est ad ipsas."

Caput 54 Verba Matris ad sponsam de felici natiuitate spirituali cuiusdam in peccatis pessimis nutriti, quam natiuitatem precibus et lacrimis Dei seruorum obtinuit.

"

-

Vide filium lacrimarum, qui nunc est recenter natus de mundo spiritualiter! Qui primus natus fuerat de matre sua in mundo carnaliter.

2 Sicut enim femina illa, que extrahit puerum de ventre matris, primo caput trahit, deinde manus, deinde totum corpus, usquequo cadit in terram, sic ego feci illi propter lacrimas et preces amicorum meorum.

3 Extraxi illum quippe de mundo in tantum, quod iam spiritualiter est sicut puer nouiter natus. Ideo educari debet et spiritualiter et corporaliter.

4 Nam ille, ad quem te miseram, educare eum debet precibus suis et bonis operibus et consiliis custodire. Illa vero femina, de qua tibi dictum est, rogabit pro eo et custodiet spiritualiter attendendo eciam, ut habeat necessaria sua corporaliter, quia ipsa ita profunde cecidit in peccata mortalia, quod omnes demones in inferno de eo dixerunt:

5 'Aperiamus os, si forte venerit, ut premamus eum dentibus nostris et degluciamus. Extendamus eciam manus, ut disrumpendo laceremus eum. Habeamus quoque pedes promptos ad calcandum et calcitrandum eum.'

6 Ideo dictum est tibi, quod nunc spiritualiter natus fuit, quia iam de potestate demonum est liberatus, sicut bene colligere poteris de verbis illis que audisti, quod Deum corde et corpore diligit super omnia."

Caput 55 Verba Matris ad filiam, qualiter precibus Dei seruorum vult diligere quendam puerum et ipsum armis spiritualibus armare.

"

-

Recordare quod scribitur de Moyse, quod filia regis inuenit eum super aquas et dilexit eum pro filio suo. Scribitur quoque in scolasticis historiis, quod idem Moyses vicit terram per aues, que consumpserunt serpentes venenosos.

2 Ego sum filia regis de progenie Dauid, que volo puerum istum diligere, quem inueni in procellis lacrimarum, que effuse sunt propter salutem anime eius; que inclusa fuit in arca corporis eius, quem educabunt illi de quibus dixi, donec ad etatem venerit, in qua armare eum volo et mittere ad terram vincendam regi celi.

3 Sed quomodo hec fient, tibi ignotum est et michi notum. Nam ego taliter preparabo eum, quod de eo dicetur: 'Iste vixit sicut vir et mortuus est sicut gygas. Venit ad iudicium sicut bonus miles.'"

4 Filius Dei loquitur: "Vbi animal famelicum repellitur a preda, expectat a longe inueniendo tempus redeundi ad predam. Sin autem, vadit ad speluncam suam. Sic ego feceram principi terre huius.

5 Monui enim eum beneficiis meis, monui eum verbis et verberibus, sed tanto ingracior et obliuiosior est, quanto mansueciorem me ei ostendo. Ideo vocabo eum nunc sub coronam et ad scabellum pedum, quia noluit stare in corona.

6 Immittamque ei et assentatoribus eius aspidem immitem de vippera et subdola vulpe generatum, qui terram et habitatores eius conturbet et simplices deplumabit, qui cacumina terrarum ascendet et gloriantes deiciet et conculcet.

7 Puerum vero istum, quem amici mei nutrierunt, ducam per viam aliam, donec venerit ad locum gloriosiorem."

8 Item loquitur Filius Dei: "Adhuc dicetur de puero isto, quod vixit sicut vir, pugnauit sicut miles egregius, coronabitur sicut amicus Dei. O, filia, quid credunt mulieres, que gloriantur ex eo, quod filii earum procedunt in superbia? Illa non est gloria sed confusio, quia regem superbie imitantur.

9 Sed illa est gloria et ille est miles glorie, qui gloriatur ex eo, quod facit honorem Deo, quantum potest, et conatur ad maiora paratusque est pati ea que Dominus vult eum pati. Talis est miles Dei et talis coronabitur cum militibus celi."

Caput 56 Verba Matris ad filiam de quodam, quod non debet contristari propter correpcionem.

-

Mater loquitur: "Cur turbatur ille? Pater quippe percutit filium quandoque cum leuibus straminibus. Ideo non est contristandum."

Caput 57 Verba Matris ad filiam, qualiter Roma debet mundari a zizania primo ferro acuto, secundo igne, tercio iugo boum.

-

Mater loquitur: "Roma est quasi ager, super quem zizania excreuit. Ideo prius debet mundari cum acuto ferro, inde igne purgari, postea arari cum iugo boum.

2 Ideo faciam vobiscum sicut qui transfert plantas in alium locum. Illi enim urbi preparatur talis pena, quasi iudex diceret: 'Excoria,' inquit, 'totam pellem, extrahe totum sanguinem de carne, excide omnem carnem in frusta et confringe ossa ita, ut defluat omnis medulla.'"

Caput 58 Verba Christi ad sponsam sub figura, in exposicione cuius Christus per dominum peregrinantem, corpus suum per thesaurum, Ecclesia per domum, sacerdotes per custodes designantur. Quos sacerdotes tanquam verus dominus septemplici honore honorauit; et qualiter Deus conqueritur, quod ipsi iniqui sacerdotes septemplici vituperio ipsum vituperant; et qualiter septem vestes, scilicet septem virtutes, quas deberent habere, vertunt in septem vicia.

-

Filius loquitur: "Ego sum similis domino, qui fideliter decertans in terra peregrinacionis sue regrediebatur in terram natiuitatis sue cum gaudio. Hic dominus habebat thesaurum preciosum valde, cuius intuitu clarificabantur lippientes oculi, tristes consolabantur, infirmi conualescebant, mortui suscitabantur.

2 Vt vero thesaurus honeste et tute custodiretur, facta et perfecta est domus quedam in magnificencia et gloria habens altitudinem decentem septemque gradus, quibus ad domum et thesaurum ascendebatur.

3 Hunc itaque thesaurum dominus tradidit seruis suis videndum et tractandum fideliterque et munde custodiendum, ut et caritas domini probaretur ad seruos fidelitasque seruorum ad dominum videretur. Procedente vero tempore despici cepit thesaurus, raro frequentabatur domus tepueruntque custodes et caritas domini negligebatur.

4 Tunc domino consulente familiares suos, quid faciendum esset super tanta ingratitudine, respondit unus eorum dicens: 'Scriptum est, quod iudices et custodes populi negligentes iussi sunt suspendi ad solem, sed tuum est misericordia et iudicium, qui parcis omnibus, quia tua sunt omnia et omnium misereris.'

5 Ego sum in figura dominus ille, qui quasi peregrinus per humanitatem apparui in terra, cum tamen in celo et in terra potens essem secundum deitatem. Ego quippe tam forte certamen habui in terris, quod omnes nerui manuum et pedum meorum rumpebantur propter animarum zelum et salutem.

6 Relicturus itaque mundum et ascensurus in celum, a quo tamen secundum deitatem nunquam defui, reliqui mundo memoriale dignissimum, scilicet corpus meum sanctissimum, ut, cum lex vetus gloriabatur de archa, manna et tabulis testamenti cerimoniisque aliis, sic nous homo gauderet de noua lege et non, ut olim, de umbra sed de veritate, scilicet corpore meo crucifixo, quod in lege figurabatur.

7 Vt autem corpus meum esset in gloria et honore, institui domum sancte Ecclesie, ubi seruaretur et tractaretur, sacerdotesque speciales custodes eius, qui quodam modo eciam officio sunt supra angelos; quia quem ipsi timent contingere timore reuerencie, hunc sacerdotes tractant manibus et ore.

8 Honoraui quoque sacerdotes septemplici honore tanquam in septem gradibus. Primo debent esse signiferi et speciales amici mei per mundiciam mentis et corporis, quia mundicia primus locus est ad Deum, quem nichil contingit nec decet coinquinatum. Nam si legalibus sacerdotibus permittebatur commixtio tempore, quo non sacrificabant, non mirum fuit, quia ipsi portabant testam non nucleum.

9 Nunc autem veniente veritate et fugata figura summe studendum est mundicie tanto copiosius, quanto dulcior est nucleus testa. Et in huiusmodi continencie signum capilli primo tonduntur, ne voluptas animo seu carni dominetur.

10 In secundo gradu instituuntur clerici, quod sint viri angelici per omnem humilitatem, quia humilitate mentis et corporis penetratur celum et vincitur Dyabolus superbus. Et in huiusmodi gradus signum constituuntur clerici ad expellendos demones, quia homo humilis eleuatur in celum, unde per superbiam corruit demon elatus.

11 In tercio gradu instituuntur clerici ex eo, quod debent esse discipuli Dei per continuam diuine Scripture leccionem, quibus et ideo ab episcopis in manus traditur liber, sicut et militi gladius, ut et sciant, que agenda sunt, et oracione et meditacione placare studeant iram Dei pro populo Dei.

12 In quarto gradu instituuntur clerici custodes templi Dei et speculatores animarum, quibus et ideo traduntur claues ab episcopo, ut solliciti sint circa salutem fratrum verbisque et exemplis promoueant et incitent infirmos ad perfecciora.

13 In quinto gradu instituuntur dispensatores et curatores altaris et mundialium rerum contemptores, ut, dum altari deseruiunt, de altari viuant et in terrenis nequaquam nisi in hiis, que decent gradum eorum, occupentur.

14 In sexto gradu instituuntur, qui sint viri apostolici predicando veritatem euangelicam moribusque se predicacioni conformando. In septimo gradu instituuntur, quod sint mediatores inter Deum et hominem per immolacionem corporis mei; in quo gradu sacerdotes quodam modo sunt supra angelos dignitate.

15 Nunc autem conqueror, quod gradus isti sunt dissipati, quia superbia diligitur pro humilitate, impuritas exercetur pro mundicia, Dei leccio non attenditur sed liber mundi, negligencia apparet in altaribus, sapiencia Dei reputatur fatuitas, salus animarum non curatur.

16 Nec sufficiunt eis ista, sed adhuc eciam vestes meas proiciunt et contempnunt arma mea. Ego quippe ostendi in monte Moysi vestes, quibus sacerdotes legis uterentur. Non quod in celesti Dei habitacione aliquid materiale sit, sed quia spiritualia nisi per corporales similitudines non capiuntur.

17 Ideo spirituale per corporale ostendi, ut sciatur, quanta reuerencia et mundicia opus est hiis, qui habent ipsam veritatem, scilicet corpus meum, si tantam mundiciam et reuerenciam habebant hii, qui portabant umbram et figuram.

18 Sed ad quid Moysi ostendi tantam vestium materialium pulchritudinem, nisi ut per eas addisceretur et significaretur ornatus et pulchritudo anime? Sicut enim vestes sacerdotis sunt septem, sic anime accedentis ad corpus Dei septem debent esse virtutes, sine quibus non est salus.

19 Prima ergo vestis anime est contricio et confessio, que tegit caput. Secunda est affectus ad Deum et affectus castitatis. Tercia est labor pro honore Dei et paciencia in aduersis. Quarta est non attendere ad laudes et obprobria hominum sed ad honorem solius Dei.

20 Quinta est abstinencia carnis cum vera humilitate. Sexta est recogitacio beneficiorum Dei et iudiciorum eius timor. Septima est caritas Dei super omnia et perseuerancia in bonis inchoatis.

21 Nunc autem vestes iste immutate sunt et contempte. Diligitur quippe pro confessione excusacio et leuigacio culpe, pro castitate scurrilium continuacio, pro labore salutis anime labor utilitatis corporis, pro honore et amore Dei ambicio mundialium et superbia,

22 pro parcitate laudabili superfluitas in omnibus, pro timore Dei presumpcio et diiudicacio iudiciorum Dei, pro dileccione Dei super omnia ingratitudo cleri super omnes. Ideo, sicut dixi per prophetam, veniam in indignacione et tribulacio dabit eis intellectum."

23 Tunc mater misericordie astans respondit: "Benedictus sis tu, Fili, pro iusticia tua. Loquor ad te, qui omnia scis, propter sponsam istam, quam tu vis intelligere spiritualia, que tamen nisi per similitudines capere non valet spiritualia.

24 Tu quippe dixisti in deitate tua, antequam suscepisses humanitatem de me, quod si decem viri iusti inuenirentur in ciuitate, misereri velles toti ciuitati propter decem. Nunc autem adhuc infiniti sunt sacerdotes, qui te oblacione corporis tui placant.

25 Ergo miserere propter eos hiis, qui parum boni habent. Hoc ego, que te secundum humanitatem genui, rogo; hoc omnes electi tui petunt mecum."

26 Respondit Filius: "Benedicta sis tu et benedictum verbum oris tui. Tu vides, quod tripliciter parco propter triplex bonum, quod oblacio corporis mei habet.

27 Sicut enim ex presumpcione Iude tria ostensa sunt bona in me, sic ex oblacione sacrificii huius tria veniunt animabus. Denique paciencia mea laudatur, quod sciens proditorem meum non repuli conuersacionem eius.

28 Secundo, quod astante proditore cum suis omnes ex unico verbo meo ceciderunt in terram, ubi potencia mea ostendebatur. Tercio, quia omnem maliciam eius et Dyaboli ad animarum conuerti salutem, ubi sapiencia et caritas diuina manifestabatur.

29 Sic eciam ex oblacione sacerdotum tria veniunt bona. Primo laudatur ab omni celesti exercitu paciencia mea, quia idem sum in manibus boni et mali sacerdotis, quia apud me non est personarum accepcio, nec merita hominum conficiunt hoc sacramentum sed verba mea.

30 Secundo, quia hec oblacio prodest omnibus, a quocumque sacerdote est oblatum. Tercio, quia prodest eciam ipsis offerentibus quantumcumque malis, quia sicut ex uno verbo quod dixi, scilicet 'Ego sum', corruerunt hostes mei corporaliter in terram,

31 sic dicto verbo meo, videlicet 'Hoc est corpus meum', fugiunt demones a temptando animas offerencium nec auderent redire ad eos cum tanta audacia, si affectus peccandi non sequeretur.

32 Itaque misericordia mea parcit in omnibus et omnes suffert, sed iusticia clamat vindictam, quia clamo cotidie et quam multi michi respondent, satis tu vides.

33 Verumptamen adhuc mittam verba oris mei, et qui audierint complebunt dies suos in leticia illa, que nec dici nec cogitari potest pre dulcedine.

34 Qui vero non audierint, venient eis sicut scriptum est septem plage in anima et septem in corpore, quas considerando et legendo ea, que gesta fuerunt, inuenient, ne experiendo contremiscant."

Caput 59 Verba Christi ad sponsam, qualiter sacerdos tenetur habere tria: primo corpus Christi consecrare, secundo mundiciam carnis et spiritus habere, tercio parrochie sue prouidere; eciam quod tenetur habere Librum et Oleum; et quomodo sacerdos angelus Domini est, ymmo quod eius officium est maius quam angeli.

-

Filius loquitur: "Sacerdos tenetur habere tria, primo consecrare corpus Dei, secundo habere mundiciam carnis et spiritus, tercio prouidere parrochie sue. Sed potes querere: 'Quid prodest habere ecclesiam, si non habet parrochiam?'

2 Respondeo tibi: sacerdos habens voluntatem omnibus prodesse et predicare propter amorem Dei, ille habet tam latam parrochiam, quasi si haberet totum mundum, quia, si posset toti loqui mundo, minime parceret labori suo. Ideo voluntas bona reputatur ei pro opere.

3 Nam Deus propter ingratitudinem audiencium multociens parcit electis suis a labore predicandi, nec tamen fraudantur mercede propter affectum bonum.

4 Presbiter eciam tenetur habere Librum et Oleum: Librum ad instruendum imperfectos, Oleum sanctum ad infirmos liniendum.

5 Sicut enim in Libro continetur doctrina spiritualis et corporalis, sic in sacerdote sit sciencia ad se ipsum moderando carnem, ne dissoluatur intemperancia, qua scandalizantur parrochiani, fugiendo cupiditatem mundi, qua vilipenditur decor Ecclesie, deuitando mores secularium, quibus dignitas clericalis dehonestatur.

6 Spiritualis vero sciencia est instruere insipientes, corripere dissolutos, accendere proficientes.

7 In Oleo vero notatur dulcedo oracionis et exempla bona. Sicut enim oleum pinguius est pane, sic oracio caritatis et exempla bona vite efficaciora sunt ad trahendum homines et pinguiora ad placandum Deum.

8 Vere dico tibi, filia, quod magnum est sacerdotis nomen, quia angelus Domini est et mediator, sed maius est officium eius, quia tractat incomprehensibilem Deum, ymaque celestibus in manu eius coniunguntur."

Caput 60 Verba sponse ad Deum de grato modo effundendi preces coram Deo.

"

-

B enedictus sis tu, creator et redemptor meus. Ne indigneris, si loquor ad te, sicut vulneratus ad medicum, sicut tribulatus ad consolatorem, sicut pauper ad diuitem et habundantem.

2 Vulneratus quippe dicit: 'O, medice, noli abhominari me saucium, quia frater es!' 'O, consolator optime, noli me despicere, quia anxius sum, sed da cordi meo requiem sensibusque meis consolacionem!'

3 Pauper vero dicit: 'O, tu diues et nullius egens, respice me, quia periclitor fame, vide me, quia nudus sum, et da michi vestes, quibus calefiam!'

4 Sic ego dico: O, Domine omnipotentissime et optime, ego considero vulnera peccatorum meorum, quibus ab infancia vulnerata sum, et ingemisco, quia tempus consumptum est inutiliter; vires non sufficiunt ad labores, quia exhauste sunt in vanitatibus.

5 Ideoque, quia tu es fons tocius bonitatis et misericordie, rogo te: miserere mei, tange cor meum manu dileccionis tue, quia medicus es optimus, consolare animam meam, quia consolator es bonus!"

Caput 61 Qualiter Dyabolus apparuit sponse in eleuacione corporis Christi loquens et per raciones probans ei, quod illud, quod eleuabatur, non esset corpus Christi. Cui angelus Domini statim apparuit confortans eam et dicens: "Noli credere" et cetera; et qualiter Christus apparens cogit Dyabolum, ut diceret veritatem coram filia et cetera; et qualiter corpus Christi sumitur sic a malis sicut a bonis et de remedio oportuno in temptacionibus de corpore Christi.

-

Apparuit sponse in eleuacione corporis Christi quidam teterrimus et ait: "Numquid credis tu, fatua, quod hec tortella panis Deus est? Diu denique consumptus esset, eciam si mons moncium fuisset.

2 Nullus quippe sapientum Iudeorum, quibus a Deo data est sapiencia, hoc credit, sed nec aliquis credat, quod Deus ab immundissimo sacerdote, qui cor habet caninum, tangi dignatur et amari. Et ut probes quod dico, iste sacerdos meus est, quem cum voluero -- et iam in puncto est -- auferam ad me ipsum."

3 Tunc statim bonus angelus apparens dixit: "O, filia, non respondeas stulto iuxta stulticiam suam! Ipse enim, qui apparuit tibi, pater est mendacii. Sed esto parata, quia sponsus noster iam est prope."

4 Qui Sponsus Ihesus veniens ait ad Dyabolum: "Cur," inquit, "conturbas filiam meam et sponsam? Ideo dico filiam, quia creaui eam, ideo sponsam, quia redemi eam et caritate mea copulaui eam michi." Respondit demon: "Ideo loquor, quia permissus sum et ut ipsa refrigesceret in seruicio tuo."

5 Et Dominus: "Hoc," inquit, "nocte ista experta est, quando et oculos et reliqua membra compressisti, et maiora fecisses, si fuisses admissus, sed quociens ipsa resistit immissionibus tuis, tociens ei duplicabitur corona.

6 Verumptamen tu, Dyabole, quia dixisti me diu fuisse comestum, eciam fuissem mons, dicito michi audiente filia mea, que corporalis est: Scriptura dicit, quod periente populo erigebatur serpens eneus, quo viso omnis percussus a serpentibus sanabatur;

7 utrum ista virtus sanatiua erat ex eris fortitudine aut specie serpentis aut de Moysi bonitate seu virtute occulta diuina?"

8 Respondit demon: "Hec virtus sanacionis a nullo erat nisi propria et sola virtute Dei et fide populi credentis et obedientis, qui sic firmiter credidit Deo, quod Deus, qui de nichilo fecit omnia, eciam omnia posset facere, que non erant prius."

9 Iterum dixit Deus: "Dicito, demon, quando virga facta est serpens, utrum factum est precipiente Moyse an iubente Deo? Aut quia Moyses sanctus fuit an quia verbum Dei sic dixit?"

10 Cui demon: "Quid," inquit, "erat Moyses nisi homo infirmus ex se sed iustus ex Deo? Ad cuius verbum, quod iussit et protulit Deus, facta est virga serpens Deo veraciter iubente et Moyse tanquam ministro obsequente.

11 Nam ante preceptum et verbum Dei virga erat virga; precipiente vero Deo veraciter virga facta est serpens, ita ut et Moyses formidaret."

12 Tunc Dominus ait ad sponsam ista videntem: "Sic est eciam nunc in altari. Ante enim verba sacramenti panis positus in altari panis est; dicto vero verbo 'Hoc est corpus Christi'

13 panis fit corpus Christi, quem sumunt et tractant ita boni sicut mali, ita unus sicut mille, eadem veritate sed non eodem effectu, quia bonus ad vitam, malus vero ad iudicium sui.

14 Quod vero demon dixit Deum fedari ex immundicia offerentis, hoc verissime falsum est. Sicut enim si seruus leprosus ministrat domino claues aut si infirmus offerret fortissimarum herbarum confecciones, nichil hoc obesset ei, cui ministraretur, cum eadem virtus est in eis per qualemcumque offerentur.

15 Sic Deus nec ex malicia ministri mali fit malus nec ex bono fit melior, quia semper immutabilis est et semper idem. Quod vero dixit deum eum cicius moriturum, hoc nouit ex nature sue subtilitate et ex causis exterioribus, attamen auferre eum non poterit nisi me permittente.

16 Verumptamen iste sacerdos suus est proprius, nisi se correxerit, et hoc propter tria. Ideo idem demon dixit eum habere membra fetencia et cor caninum, qui vere fetidus est et febricitans,

17 quia habet calorem exteriorem sed interiorem frigiditatem, sitim intolerabilem, languorem membrorum, panis fastidium et omnis suauitatis abhominacionem. Calescit enim ad mundum, frigescens est ad Deum, sitit voluptatem carnis fastidiens virtutum pulchritudinem, insipidus est ad mandata Dei feruens ad omnia, que sunt carnis.

18 Ideo non mirum, quia non sapit sibi corpus meum nisi sicut panis coctus in clibano, quia non cogitat; nec sapit ei spirituale opus sed carnale.

19 Ideo dicto Agnus Dei et sumpto corpore meo in corpus suum discedit ab eo Patris potencia, abscedit et Filii dulcissima presencia, depositis vero sacris vestibus recedit Spiritus sancti benignitas, qui est vinculum coniunccionis; sola autem forma et recordacio panis remanet ei.

20 Non tamen cogitare debes, quod ipse vel alius quantumcumque malus sine Deo sit, sed recedit Deus maiorem consolacionem non infundendo; permanet vero tolerando eum et a Dyabolo defendendo.

21 Quod vero Dyabolus dixit nullum sapientum Iudeorum hoc velle credere respondeo: Ipsi Iudei sunt ita dispositi, sicut qui dexteros oculos amiserunt. Ideo claudicant utroque pede spirituali, propter quod et insipientes sunt et erunt usque in finem.

22 Ergo non mirum, quod Dyabolus excecat et indurat corda eorum et suadet eis impudica et ea, que sunt contra fidem. Itaque quocienscumque aliqua cogitacio talis de corpore Christi occurrerit menti tue, refer ad spirituales amicos tuos et sta stabilis in fide, quia absque dubio scias, quod hoc corpus, quod de virginea carne sumpsi, quod crucifixum est et regnat in celo, hoc idem est in altari et hoc sumunt boni et mali.

23 Nam sicut ostendi me discipulis euntibus in Emaus in aliena forma, cum tamen essem verus Deus et verus homo ingrediens ad discipulos ianuis clausis, sic sub aliena forma ostendo me sacerdotibus, ut fides habeat meritum et hominum appareat ingratitudo.

24 Nec mirum: ego enim idem nunc sum, qui ostendi deitatis mee potenciam per signa et terribilia, et adhuc dixerunt tunc homines: 'Faciamus deos, qui nos precedant.' Ego eciam ostendi Iudeis veram humanitatem meam et crucifixerunt illam.

25 Ego idem quotidie in altari sum, et dicitur: 'Nausea et temptacio est nobis sub cibo isto.' Que ergo maior ingratitudo esse potest quam velle racione comprehendere Deum eiusque occulta iudicia et misteria, que in manu sua propria possidet, audere iudicare?

26 Ideo indoctis et humilibus ostendere volo inuisibili effectu et visibili forma, quid sit visibilis forma panis sine pane et sine substancia; quid vero substancia in sua forma; quid vero diuisio in forma sine substancia; aut cur tanta indigna et tanta deformia perfero in corpore meo, ut et humiles exaltentur superbique confundantur."

Caput 62 Verba increpacionis Domini ad quendam sacerdotem, qui in paciencia mortuus est, presente sponsa; et qualiter cum septem plagis spiritualibus et septem corporalibus Christus veniet ad iniquos sacerdotes; et qualiter illa anima propter pacienciam et cetera obtinuit gloriam.

-

Cum quidam sacerdos sepeliret quendam mortuum, qui tribus annis cum dimidio iacuit in lecto, tunc audiuit sponsa, qualiter dixit Spiritus: "Amice, quid facis? Cur presumis tangere mortuum, cum manus tue sanguinolente sunt? Cur clamas pro eo ad Omnipotentem, cum vox tua est quasi ranarum?

2 Cur presumis placare pro eo Iudicem, cum gestus tui et mores similiores sunt ioculatori quam deuoto sacerdoti? Propterea virtus verborum meorum et non opus tuum proficiet mortuo, fidesque sua et paciencia longa introducent ipsum ad coronam."

3 Item dixit Spiritus sponse: "Manus istius sunt sanguinolente, quia omnia opera eius sunt carnalia, quibus tangere non valet mortuum, quia iuuare eum non poterit meritis suis sed dignitate sacramenti. Nam boni sacerdotes dupliciter prosunt animabus, scilicet virtute corporis dominici et propria, qua ardent caritate.

4 Vox quoque eius est quasi ranarum, quia tota est de lutosis operibus, tota ad voluptatem carnis. Ideo non ascendit ad Deum, qui placari desiderat voce humilis confessionis et contricionis.

5 Mores eciam sui sunt quasi ioculatorum. Quid enim facit ioculator, nisi quod conformat se moribus mundialium? Quid vero cantat, nisi 'Comedamus et bibamus fruamurque in hac vita deliciis'?

6 Sic facit iste: Conformat enim se veste et actu cum omnibus, ut omnibus placeat omnesque exemplo suo et excessu ad superflua incitat dicendo: 'Comedamus et bibamus, quia gaudium Domini est fortitudo nostra; sufficiat nobis venire ad portam glorie; et si prohibear ab ingressu, sufficiat michi residere iuxta portam. Nolo esse perfectus.'

7 Hec vox et vita grauis est, quia nemo veniet ad portam glorie nisi perfectus aut perfecte purgatus. Et nemo apprehendet gloriam nisi perfecte desiderando eam aut perfecte, cum poterit, pro ea laborando.

8 Attamen ego, Dominus omnium, ingredior ad sacerdotem istum sed non includor et commaculor. Ingredior ut sponsus, egredior ut iudex iudicaturus, contemptus a sumente.

9 Propterea, sicut dixi, veniam sacerdotibus cum septem plagis. Priuabuntur enim omnibus, que dilexerunt, eiicientur a conspectu Dei et iudicabuntur in ira eius, tradentur demonibus, pacientur absque requie, contempnentur ab omnibus, egebunt bonis omnibus malisque omnibus habundabunt.

10 Similiter eciam aliis septem corporalibus malis sicut Israhel flagellabuntur. Ideo non debes mirari, si malos tolero, aut si aliqua indigna ostenduntur in sacramento meo, quia ad ostendendam pacienciam meam et ingratitudinem hominum suffero usque in finem.

11 Nec cogitare debes, quod talis indignitas, sicut audisti de vomitu, fit in corpore meo, sed species ille sensuales ostendunt quod suum est, scilicet deficiendo; et tamen transparenter manifestant hominum ingratitudines et produnt homines ad tam sanctam sumpcionem reos et indignos."

12 Item dixit Spiritus ad animam mortui: "O, anima, gaude et exulta, quia fides tua separauit te a Dyabolo, simplicitas tua abbreuiabit tibi viam longam purgatorii, paciencia tua duxit te ad portam glorie, misericordia mea introducet te et coronabit te."

Caput 63 Qualiter Dyabolus apparuit sponse volens ipsam per raciones apparentes decipere in sacramento corporis Christi; et qualiter Christus in adiutorium affuit sponse Dyabolum cogendo ad veritatem coram sponsa dicendam; et de confirmacione et informacione utilissima Christi ad sponsam de suo glorioso corpore in sacramento.

-

Item apparuit sponse quidam demon longo ventre et ait: "Quid credis tu, mulier, et quid magna cogitas? Ego eciam multa scio et aperta racione probare valeo dicta mea, sed consulo tibi, dimitte cogitare incredibilia et crede sensibus tuis.

2 Nonne tu vides oculis et auribus carnis tuis audis sonum fraccionis hostie materialis panis? Vidisti eum euomi, tangi, inhoneste deici in terram pluraque indigna fieri, que ego in me non tolerarem. Et si Deum in ore iusti possibile esset esse, quomodo descendit ad iniustos, quorum auaricia est sine fundo et sine modo?"

3 Respondit illa ad humanitatem Christi, que statim apparuit post temptaciones, dicens: "O, domine Ihesu Christe, regracior tibi pro omnibus et specialiter pro tribus. Primo, quia vestis animam meam inspirando scilicet penitenciam et contricionem, qua omne diluitur peccatum quantumcumque graue.

4 Secundo cibas animam infundendo caritatem tuam et memoriam passionis tue, qua anima quasi cibo optimo delectatur. Tercio consolaris omnes te inuocantes in tribulacione.

5 Ergo, Domine, miserere mei et adiuua fidem meam; quamuis enim digna sim tradi illusionibus Dyaboli, credo tamen, quod sine permissione tua ipse nichil potest, nec permissio tua est sine consolacione."

6 Tunc ait Christus ad Dyabolum: "Cur," inquit, "loqueris sponse mee noue?" Cui Dyabolus respondit: "Quia," inquit, "colligata erat michi, et spero adhuc eam irreciendam rete meo. Tunc autem colligata erat michi, quando consenciendo michi plus placuit et placere studuit consiliis meis quam tibi, creatori suo. Nam custodiui vias eius, et nondum exciderunt a memoria mea."

7 Respondit Dominus: "Ergo negociator es tu et viarum omnium explorator?" Cui Dyabolus: "Vere explorator sum sed in tenebris, quia tenebrosum me fecisti." Et Dominus: "Quando," inquit, "vidisti, et quomodo tenebrosus factus es?"

8 "Vidi," inquit demon, "quando me creasti pulcherrimum, sed quia incaute irrui in splendorem tuum, tanquam basiliscus excecatus sum a splendore. Vidi te, cum desiderabam pulchritudinem tuam, vidi te in consciencia mea et noui, quando deiecisti me.

9 Noui eciam te in carne assumpta et feci quod permisisti michi, noui, quando resurgendo spoliasti a me captiuos meos, nosco quotidie potenciam tuam, qua me illudis et confundis."

10 Et Dominus: "Si," inquit, "nosti et scis de me veritatem, cur mentiris electis meis, ubi scis veritatem de me? Nonne ego dixi, quod qui manducat meam carnem viuit ineternum? Et tu dicis, quod mendacium est et quod nemo manducat meam carnem.

11 Ergo populus meus plus ydolatra est quam qui colit lapides et ligna. Verumptamen, quia omnia scio, responde michi audiente ista, que hic astans spiritualia nisi per similitudinem intelligere non valet.

12 Thomas qui tetigit me post resurreccionem, utrum erat corpus, quod tangebat, spirituale an corporale? Et si erat corporale, quomodo intrabat ianuis clausis? Si vero spirituale, quomodo visibile fuit oculis corporeis?"

13 Respondit Dyabolus: "Graue est ibi loqui, ubi loquens omnibus est suspectus et inuitus cogitur loqui veritatem. Verumptamen compulsus loquor, quod resurgendo et corporalis et spiritualis eras, et ideo propter eternam deitatis virtutem et propter specialem carnis glorificate prerogatiuam ubique ingrederis et ubique esse potes."

14 Dixit iterum Dominus: "Virga Moysi, cum conuertebatur in serpentem, dic utrum similitudo fuit serpentis an totum intus et extra serpens? Aut sporte ille panum seu fragmenta panum, dic utrum verus panis fuit totus an similitudo panum?"

15 Respondit Dyabolus: "Totum erat in virga serpens, totum in sportis panis et totum virtute tua, totum paciencia tua factum est."

16 Et Dominus: "Numquid," inquit, "difficilius est michi nunc operari quam tunc miraculum consimile aut mirabilius, si placet michi? Aut ex quo tunc caro glorificata potuit ianuis clausis intrare ad apostolos, et quare nunc in manibus sacerdotis esse non valet?

17 An forsan labor aliquis est deitati mee yma sociare celestibus terrenaque summis? Nequaquam. Sed vere, pater mendacii, sicut malicia tua maxima est, sic caritas mea est et erit super omnes.

18 Nam eciam si sacramentum illud unus videretur comburere, alter terere sub pedibus, ego solus scio fidem omnium et in mensura et paciencia dispono omnia, qui de nichilo facio aliquid et de visibili inuisibile, qui et in signo et forma aliquid visibile ostendo, quod tamen in signato aliud veraciter est aliudque videtur."

19 Respondit Dyabolus: "Huius rei veritatem ego quotidie experior, quando homines amici mei elongant se a me et fiunt amici tui. Sed quid dicam amplius? Seruus dimissus sibi ipsi satis ostendit voluntate, quid faceret actu, si permitteretur."

20 Tunc iterum loquitur Filius Dei: "Crede, filia, quod ego sum Christus, reparator vite et non proditor, verax et ipsa veritas et non mendax potestasque eterna, sine qua nichil fuit neque erit.

21 Nam si habueris fidem, quod ego sum in manibus sacerdotis, eciam si sacerdos dubitaret, tamen propter fidem credencium et astancium et propter verbum, quod ego ipse personaliter institui et dixi, ego veraciter sum in manibus eius. Et omnis, qui sumit me, sumit deitatem et humanitatem et formam panis.

22 Quid enim est Deus nisi vita et dulcedo, lux illuminans, bonitas delectans, iusticia iudicans, misericordia saluans? Quid vero est humanitas mea nisi caro agilissima, coniunccio Dei et hominis, caput omnium Christianorum?

23 Ergo omnis, qui credit in Deum et accipit corpus eius, ipse sumit deitatem, quia sumit vitam, sumit et humanitatem, qua Deus et homo coniunguntur, sumit et formam panis, quia sub alia forma sumitur ipse, qui latet sub forma sua propter fidei argumentum.

24 Similiter et malus suscipit eandem deitatem sed iudicantem non demulcentem, sumit et humanitatem sed minus placabilem sibi, sumit et formam panis, quia sub forma visa recipit latentem veritatem sed non dulcescentem sibi suauitatem.

25 Nam quando applicauerit me ad os suum et dentes, completo sacramento ego recedo cum deitate et humanitate, sola forma panis remanet sibi. Non quia non veraciter ibi sum ita cum malis sicut cum bonis propter sacramenti institucionem, sed quia similem effectum non habent boni et mali.

26 Denique in sacrificio ipso offertur homini vita ipsa, Deus, et ingreditur vita sed non permanet cum malis, quia malum non relinquunt, et ideo remanet sensibus eorum sola forma panis.

27 Non tamen quod forma illa panis, que est sub substancia panis, aliquid sit eis effectiuum, sed quia de sumpcione illa nichil recogitant, nisi quasi si viderent et sentirent formam panis atque vini, tanquam si dominus potens ingrederetur domum alicuius, et species eius quidem reminisceretur sed presencia bonitatis eius negligeretur."

Caput 64 Verba Matris ad filiam, qualiter filius suus assimilatur pauperi rustico et cetera; et qualiter tribulaciones et persecuciones bonis ac malis illate sunt bonis ad purgacionem et coronam in paciencia tamen.

-

Mater loquitur: "Filius meus est quasi pauper rusticus, qui non habens bouem nec asinum personaliter ligna portabat de silua et alia instrumenta ad opera sua necessaria perficienda; qui inter alia instrumenta eciam virgulas apportabat, que ad duo sunt necessarie, scilicet ad flagellandum filium inobedientem et ad frigidos calefaciendum.

2 Sic filius meus, omnium dominus et creator, factus est pauperrimus, ut eternis non transitoriis diuiciis omnes ditaret; qui in dorso suo grauissimum pondus scilicet amaram crucem portans omnium peccata sanguine suo purgauit et deleuit;

3 qui eciam inter cetera opera sua elegit instrumenta virtutum, id est viros virtutum, per quos operante Spiritu Dei multorum corda ad caritatem Dei sunt inflammata viaque veritatis manifestata.

4 Elegit quoque virgulas, quales sunt amatores mundi, per quos filii et amici Dei flagellantur ad eorum erudicionem et purgacionem et maiorem cautelam et remuneracionem. Virgule eciam calefaciunt filios et frigidos et Deus eciam incalescit ex eorum igne.

5 Sed quomodo? Vtique quando mundani tribulant amicos Dei et illos qui solo timore pene diligunt Deum; qui tribulati feruencius conuertunt se ad Deum considerata vanitate mundi; quorum tribulacioni compaciens Deus immitit eis consolacionem et caritatem.

6 Sed quid fiet de virgulis filiis flagellatis? Vtique proicientur in ignem comburende. Non enim despicit Deus populum suum, quando eum manibus impiorum tradit, sed sicut pater erudit filium, sic Deus malicia impiorum utitur ad suorum coronacionem."

Caput 65 Verba ammonicionis Matris ad filiam et per exemplum probancia, qualiter amici Dei nec attediari nec cessare debent a labore predicacionis; et de magna talium remuneracione.

-

Mater loquitur: "Tu debes esse sicut vas vacuum, aptum ad implendum, quod non sit sic latum, ut defluant imposita, nec sit ita profundum, ut careat fundo. Vas autem istud corpus tuum est, quod tunc vacuum est, cum ab appetitu voluptatis extraneum est.

2 Tunc autem moderate est latum, quando caro discrete affligitur, ut anima habilis sit ad intelligenda spiritualia et corpus robustum ad laborandum. Tunc vero vas est sine fundo, quando caro nulla coartatur abstinencia, sed quidquid animus appetit, hoc corpori non negatur.

3 Sed audi que loquor: Seruus meus protulit verbum impennatum dicens: 'Quid ad me loqui de hiis que non tangunt statum meum?' Verbum tale non decet seruum Dei. Nam omnis qui audit et scit veritatem, si tacuerit eam, reus est, nisi omnino contempnatur.

4 Nam dominus quidam erat habens castrum forte, in quo erant quatuor bona, scilicet cibus imputridus pellens omnem famem, aqua salutaris extinguens omnem sitim, odor odoriferus depellens omnia venenosa, arma necessaria debilitancia omnem inimicum.

5 Tandem domino intendente aliis obsessum est castrum. Quod intelligens dominus ait preconi famulo suo: 'Vade,' inquit, 'et clama alta voce militibus meis sic: Ego dominus liberabo castrum meum; quicumque me sequitur bona voluntate erit mecum in gloria et honore consimilis.

6 Qui vero in pugna ceciderit, suscitabo eum ad vitam que non habet defectum nec anxietatem, daboque ei honorem permanentem et habundanciam indeficientem.'

7 Seruus itaque accepto mandato clamauit sed minus sollicitus fuit in clamando in tantum, quod clamor ad strenuissimum militem non peruenit, et ideo miles destitit a labore.

8 Quid ergo facturus est dominus militi, qui libenter voluit laborare sed non audiuit vocem preconis? Vtique remunerabitur pro voluntate, sed preco tepidus non immunis erit a correpcione.

9 Itaque castrum istud est Ecclesia sancta fundata sanguine Filii mei, in qua est corpus suum, quod depellit omnem famem, aqua sapiencie euangelice, odor exemplorum sanctorum eius et arma passionis eius.

10 Hoc castrum nunc obsessum est ab hostibus, quia in Ecclesia sancta multi reperiuntur, qui voce predicant Filium meum sed moribus non concordant; ymmo et si voce dicunt, voluntate contradicunt non curantes de celesti patria, si voluptatem suam possent adipisci.

11 Ergo ut minuantur hostes Dei, attediari non debent amici Dei, quia remuneracio non erit temporalis sed illa que nescit finem."

Caput 66 Verba Matris ad filiam, qualiter bona temporalia discrete possessa non nocent, nisi affectus possidendi fuerit inordinatus.

-

Mater loquitur: "Quid nocet, si quis acu vel ferro pungitur in pallio, dummodo non leditur caro? Sic nec temporalia bona discrete possessa nocent, nisi affectus possidendi fuerit inordinatus. Ideo obserua cor tuum, ut intencio bona sit, quia per te verba Dei diffundi debent in alios.

2 Nam sicut retentaculum aque molendinarie retinet aquam et iterum discurrere facit, quociens expedit, sic tu influentibus cogitacionibus variis et temptacionibus sollicite obseruare debes, ut que vana sunt et secularia dimittantur,

3 que vero diuina sunt continue rememorentur, sicut scriptum est, quod aque inferiores defluebant, superiores vero stabant quasi murus.

4 Aque inferiores sunt cogitaciones carnis et cupiditates inutiles, que defluere debent et non attendi. Superiores vero aque sunt infusiones Dei et verba sanctorum, que stabiles sint in corde sicut murus, ut nullis temptacionibus a corde diuellantur."

Caput 67 Verba Christi ad sponsam sui ipsius magnificenciam ostendencia; et qualiter omnia secundum eius ordinacionem perseuerant preterquam misera anima peccatoris; et de omnibus inducuntur in exemplum; et qualiter voluntas in agendis est custodienda.

-

Filius loquitur ad sponsam: "Ego sum cum Patre et Spiritu sancto unus Deus. In deitatis mee prouidencia omnia ab inicio et ante secula preuisa et stabilita sunt et omnia, tam corporalia quam spiritualia, certam disposicionem et ordinacionem habent, omniaque stant et currunt secundum quod in presciencia mea est ordinatum et prescitum, sicut per exemplum intelligere poteris ex tribus.

2 Primo ex hiis que vitam habent: sicut illud est, quod femina parit et non homo; secundo patet ex arboribus, quia dulcia portant dulcem fructum et amara suum fructum; tercio patet ex sideribus: nam sol et luna et omnia celestia cursum suum peragunt secundum quod in deitate mea est prefinitum.

3 Sic et anime racionales prescite sunt in deitate mea, quales future erunt precognite; quibus tamen presciencia mea in nullo obfuit nec obest, quia dedi eis liberam voluntatis sue mocionem, id est liberum arbitrium et potestatem eligendi, quidquid eas delectat.

4 Ergo sicut femina parit et non homo, sic anima bona, uxor Dei, parere debet auxilio Dei, quia anima ad hoc creata est, ut virtutibus proficiat et semine virtutum fecunda crescat, ut veniat inter brachia diuine caritatis.

5 Anima autem que degenerat ab ortu suo et creatore suo nec ei fructificat facit contra disposicionem Dei, et ideo indigna est dulcedine Dei.

6 Secundo apparet immutabilis disposicio Dei in arboribus, quia dulces arbores portant dulcia et econtra que amara sunt. Sicut in dactilo duo sunt, dulcedo scilicet et lapis durus, sic ab eterno preuisum est, quod ubi Spiritus sanctus habitator est, ibi omnis mundana delectacio vilescit;

7 ibi omnis mundanus honor est onerosus, tantaque in illo corde est fortitudo Spiritus Dei et duricia, quod nulla frangitur impaciencia, nulla deicitur aduersitate, nulla prosperitate super se eleuatur.

8 Sic eciam ab eterno preuisum est, quod ubi est spina Dyaboli, ibi est fructus ab extra rubeus sed intus plenus immundiciis et aculeis.

9 Sic in delectacione Dyaboli momentanea et apparens est dulcedo sed plena sentibus et tribulacionibus, quia quo plus quis implicatur mundo, tanto grauiori onere computacionis oneratur.

10 Itaque sicut omnis arbor talem profert fructum, qualis est radix et truncus, sic omnis homo ex intencione operis sui iudicatur.

11 Tercio omnia elementa stant in ordine suo et motu, sicut ab eterno preuisum est, et mouentur secundum factoris voluntatem. Sic omnis racionalis creatura moueri et parata esse debet secundum creatoris institucionem.

12 Cum autem facit contrarium, perspicuum est, quod arbitrio libero abutitur. Et ubi irracionabilia custodiunt metas suas, ibi racionalis homo degenerat et aggrauat iudicium suum, quia non utitur racione.

13 Itaque custodienda est voluntas hominis, quia non maiorem iniuriam facio Dyabolo quam angelis meis. Quia sicut Deus exigit a sponsa sua castam dulcedinem illam indicibilem, sic Dyabolus querit a sponsa sua spinas et aculeos. Nec in aliquo preualere poterit Dyabolus, nisi voluntas fuerit viciata."

Caput 68 Verba Matris ad filiam de vulpe et qualiter Dyabolus vulpi assimilatur; et eciam qualiter Dyabolus subdolus tanquam vulpis vario et multiplici modo temptacionum decipit homines et conatur decipere quam maxime quos videt in bonis proficere.

-

Mater loquitur: "Est quoddam animal paruum, quod dicitur vulpis, sollicitum in procurandis omnibus necessitatibus suis et subdolum. Quod fingit se quandoque dormire et quasi mortuum, ut aues sedentes super se eo liberius capiat et deuoret, quo incauciores sunt in sedendo.

2 Considerat quoque volatum auium et quas pre lassitudine videt in terra quiescere vel sub arbore, illas rapit et deuorat. Sed que duabus alis euolant, ille confundunt eum et frustrant in laborando.

3 Vulpis iste Dyabolus est, qui amicos Dei semper insequitur et maxime eos, qui felle malicie et veneno nequicie eius carent. Qui fingit se quasi dormire et mortuum, quia quandoque dimittit hominem liberum a temptacionibus grauioribus, ut incautum in minimis eo liberius decipiat et inuoluat.

4 Quandoque eciam vicium facit videri virtutem et econtra virtutem vicium, ut homo inuolutus incedat in vacuum et nisi discrecione subueniente pereat, sicut per exemplum intelligere poteris.

5 Nam misericordia quandoque vicium est, quando scilicet fit ad placendum hominibus. Iusticie vigor est iniusticia, quando scilicet exercetur propter cupiditatem et propter impacienciam. Humilitas vero superbia est, quando scilicet fit propter ostentacionem et ut videatur ab hominibus.

6 Paciencia virtus ostenditur et non est, quando se vindicaret, si posset, de iniuria sed tamen tolerat, quia aptum tempus non inuenit ad vindicandum.

7 Quandoque eciam Dyabolus submittit tribulaciones et temptaciones, ut homo nimia resoluatur tristicia; quandoque eciam Dyabolus immittit anxietates et sollicitudines in cor, ut homo tepescat in seruicio Dei, aut, dum homo incautus est in minimis, ruat in maiora.

8 Sic iste, de quo loquor, supplantatus est a vulpe. Cum enim in senectute haberet omnia ad votum et iam diceret se esse felicem optaretque viuere, raptus est absque sacramentis et raciociniis operum et rerum suarum.

9 Quia quasi formica congregabat nocte et die sed non in horreum domini, et cum peruenisset ad foramen tumuli, ubi introduceret grana, mortuus est relinquens aliis labores suos; quia qui non congregat tempore messis fructuose, de semine non gaudebit.

10 Ideo felices sunt aues Domini, que non dormitant sub arboribus deliciarum mundi sed in arboribus desideriorum celestium; quas si apprehenderit temptacio vulpis iniqui Dyaboli, cicius duabus alis, scilicet humilitate confessionis et spe celestis auxilii euolabunt."

11 Christus, Filius Dei, loquitur: "Iste prepositus est materia episcopalis. Ideo qui arborem fructus dulcis ascendere voluerit capiendo fructus dulces debet esse expeditus ab onere, precinctus et robustus ad colligendum et vas habere mundum, in quo fructus deponantur.

12 Sic iste studeat amodo decorare corpus suum virtutibus dando ei necessaria non superflua, fugiendo occasionem incontinencie et cupiditatis, ostendendo se speculum mundum et exemplum hominibus imperfectis. Alioquin veniet ei casus horribilis, finis subitus et plaga manus mee."

13 Hec omnia ita euenerunt.

Caput 69 Verba Christi ad sponsam, qualiter boni mores et bona opera clericorum per claras aquas et mali mores et mala opera per turpes et brutas aquas designantur.

-

Filius loquitur: "Ex tribus perpendi potest, si aqua fontis non est bona. Primo, si non habet debitum colorem, secundo, si est lutosa, tercio, si aqua est continue stans et non in motu, recipiens sed non eiciens omnes sordes aduenientes.

2 Per istas aquas intelligo mores et corda clericorum, qui tanquam fontes tenentur esse dulces ad potandum per suauitatem morum, clausi contra omnes sordes viciorum. Ergo proprius color clerici vera est humilitas, ut tanto plus se humiliet cogitacione et opere, quanto obligaciorem se conspicit pro Deo debere laborare.

3 Vbi enim superbia est, ibi color est Dyaboli; que sicut manus leprosi hauriens aquam de fonte quasi abhominabilem reddit aquam intuentibus, sic ipsa superbia opera clerici monstrat maculosa.

4 Tunc vero est aqua lutosa, quando clericus cupidus est nec contentatur de necesariis; qui sicut sibi ipsi inutilis est et anxius, sic aliis per exemplum cupiditatis sue est nociuus. Tercio aqua immunda est, que recipit sordes et non eicit, et hoc prouenit ex incluso meatu et quia non habet motum.

5 Sic clericus immundus est, qui voluptatem carnis amat in corde et corpore et non per veram contricionem eicit a se quidquid immundum occurrerit. Nam sicut macula in corpore ubique deformis est sed maxime in facie, sic immundicia omnibus odiosa debet esse sed maxime hiis, qui ad excellenciora sunt vocati.

6 Ergo hii clerici ad opus meum eligendi sunt, qui non habundant verbosa sciencia sed humilitate et puritate; qui et sibi ipsis viuunt et alios erudiunt verbo et exemplo, quia eciam manus leprosa ad opus meum est utilis, dummodo mens bona sit et manus non desit spiritualis."

Caput 70 Verba Matris ad filiam passionem sui Filii benedicti per ordinem narrancia; et de forma et pulchritudine eiusdem Filii.

- Mater loquitur: "Imminente passione Filii mei lachrime erant in oculis eius et sudor in corpore pre timore passionis. Et mox a conspectu meo abstractus est nec eum ultra vidi, donec educeretur ad flagellandum.

2 Tunc autem ad terram ita trahitur et impulsiue prosternitur crudeliter, ut concusso capite dentes colliderentur, et ad collum et maxillam percutitur ita fortiter, ut sonus percussionis ad aures meas perueniret.

3 Deinde iubente lictore se ipsum vestibus exuit columpnam sponte amplectens, reste ligatur, et flagellis aculeatis infixis aculeis et retractis non auellendo sed sulcando totum corpus eius laceratur.

4 Ad primum igitur ictum ego quasi corde percusso sensibus abducor et post tempus euigilans corpus eius laceratum video. Toto enim corpore nudus erat, cum flagellaretur.

5 Tunc unus inimicorum eius assistentibus lictoribus dicebat: 'Vultis hominem hunc sine iudicio occidere et causam mortis eius vestram facere?' Et hec dicens secuit ligamen.

6 Et iam solutus Filius meus a columpna primum ad vestimenta sua se conuertit, nec tamen spacium induendi se ei conceditur, sed adhuc dum traheretur, brachia sua manicis inseruit.

7 Vestigiaque eius, in quibus ad columpnam stetit, plena sanguine erant taliter, quod ego bene poteram omnia vestigia eius, que iuit, signo sanguinis agnoscere; qui tunc vultum suum sanguine manantem tunica detersit.

8 Deinde iudicatus crucem portans educitur, sed in via portans alius substituitur. Peruento igitur ad locum crucifixionis ecce malleus et quatuor claui acuti in promptu sunt; et mox iussus vestes deponit paruumque linteum verendis pretexit, quod et ipse inde quasi consolatus adiuit ad ligandum.

9 Erat autem crux fixa et brachia crucis eleuata ita, ut nodus crucis inter scapulas esset; nec ullum capiti reclinatorium crux prebebat et tabula tituli utrique brachio super caput eminenti affixa erat.

10 Ad crucem igitur iussus dorsum vertit et manum postulatus primum dexteram extendit, et inde alia manus ad reliquum cornu non attingens distenditur.

11 Et pedes similiter ad foramina sua distenduntur cancellatique et quasi infra a tibiis distincti duobus clauis ad crucis stipitem per solidum os, sicut et manus erant, configuntur.

12 Ad primum igitur ictum ferientis mallei ego ex dolore in extasi fio et euigilans Filium meum confixum video. Colloquentes eciam homines alterum ad alterum audio: 'Quid hic fecit: furtum, rapinam vel mendacium?' aliis respondentibus, quod mendax esset.

13 Et tunc corona spinea capiti eius artissime imposita fuit, que ad medium frontis descendebat plurimis riuis sanguinis ex aculeis infixis decurrentibus per faciem eius et crines et oculos et barbam replentibus, ut quasi nichil nisi sanguis totus videretur; nec ipse me astantem cruci videre potuit nisi sanguine expresso per ciliorum compressionem.

14 Me igitur discipulo suo commendata per eum, vocem ex ymo pectoris erecto capite, oculis in celum directis et lacrimantibus, emisit dicens: 'Deus, Deus meus, ut quid me dereliquisti?'

15 Quam vocem ego nunquam, donec ad celum veni, obliuisci potui, quam plus ex compassione mea quam sua permotus protulit.

16 Tunc color mortis in partibus, quibus pre sanguine aspici potuit, accessit, dentibus maxille inheserunt, coste vero attenuate dinumerari poterant, venter autem consumptis iam humoribus dorso applicatur.

17 Et iam in naribus attenuatis, cum cor prope scissionem esset, totum corpus eius contremuit et tunc barba eius super pectus cecidit. Tunc ego exinanita corrui in terram.

18 Igitur ore aperto, sicut iam exspirauerat, lingua, dentes et sanguis in ore ab aspicientibus videri poterant; et oculi semiclausi deorsum versi erant;

19 et corpus iam mortuum demissum pendebat, genibus autem in partem unam inclinatis pedes ad partem alteram super clauos quasi cardines declinabant.

20 Interim vero alii homines astantes quasi insultando dicebant: 'O, Maria, iam filius tuus mortuus est.' Alii, quibus alcior sensus erat, dicebant: 'O, domina, iam pena filii tui ad eternam suam gloriam soluta est.'

21 Modico autem tempore post aperto latere et extracta lancea sanguis in cuspide quasi brunei coloris apparuit, ut ex hoc intelligeretur cor transfixum. Que punctura cor meum penetrauit et mirum fuit, quod et ipsum non crepuit.

22 Aliis igitur recedentibus ego recedere non potui sed iam quasi consolata sum, quod corpus eius iam de cruce depositum contingere potui et in sinu recipere, vulnera explorare et extergere sanguinem.

23 Deinde os eius digiti mei clauserunt et oculos pariter composui. Brachia vero rigencia flectere non potui, ut se super pectus componerent sed super ventrem. Genua quoque extendi non potuerunt sed eminebant, sicut in cruce obriguerunt."

24 Item loquitur Mater: "Filium meum, qualis est in celo, videre non poteris sed, qualis erat secundum corpus in mundo, cognosce. Ipse enim tam pulcher facie erat, quod nullus videbat eum facie, qui non consolabatur in aspectu eius, eciam si precordialiter dolorem haberet.

25 Iusti vero spirituali consolacione consolabantur, sed et mali a tristicia seculi tanto tempore, quo eum videbant, releuabantur. Vnde et dolentes dicere consueuerunt: 'Eamus et filium Marie videamus, ut saltem tanto tempore releuemur.'

26 Anno igitur vicesimo etatis sue in magnitudine et fortitudine virili perfectus erat inter medios moderni temporis magnus, non carnosus sed neruis et ossibus corpulentus.

27 Capilli eius, supercilia et barba crocea brunea erant, longitudo barbe palme per transuersum manus, frons vero non prominens vel mersa sed recta, nasus equalis non paruus nec nimis magnus.

28 Oculi vero eius erant tam puri, quod eciam inimici eius delectabantur eum aspicere, labia non spissa sed clare rubencia. Mentum non erat prominens nec nimis longum sed pulchro moderamine venustum, maxille carnibus modeste plenus.

29 Color eius erat candidus claro rubeo permixtus, statura eius recta. Et in toto corpore suo nulla macula erat, sicut et illi testabantur, qui eum totaliter viderunt nudum et ad columpnam ligatum flagellabant.

30 Nunquam super eum vermis venit, non perplexitas aut immundicia in capillis."

Caput 71 Questiones grate a Christo sponse proposite et responsiones humiles sponse ad Christum facte; et qualiter Christus subiunxit pro eleccione filie sponse tres laudabiles status, scilicet statum virginitatis, coniugalis et vidualis.

-

Filius Dei loquitur sponse: "Responde michi ad quatuor, que quero. Si," inquit, "aliquis daret amico suo palmitem fructiferum, quem tamen dator retineret prope domum suam, eo quod haberet ex eius visu et odore consolacionem, quid respondere deberet dator, si is, cui palmes datus esset, peteret palmitem ad transplantandum eum in alium locum, ubi uberius fructificaret?"

2 Respondit illa: "Si amicus dedit ex caritate et esset sapiens cuperetque amico bonum, permitteret utique amico facere de palmite, quidquid vellet, dicendo ei: 'O, amice, licet ego ex vicinitate palmitis habeo gaudium, tamen quia non multum fructificat michi, gaudeo, quod ipsum transferre possis, si volueris, in locum uberiorem.'"

3 Quesiuit Dominus secundo: "Si parentes dedissent alicui iuueni filiam suam virginem virgineque consenciente in iuuenem, si puer interrogatus a parentibus, utrum ipse habere vellet virginem vel non, [et] nichil responderet, utrum esset virgo desponsata vel non?"

4 Respondit illa: "Vt michi apparet, quia puer non expressit velle suum, virgo non est desponsata."

5 Dixit Dominus tercio: "Iuuenis nobilis stans inter tres virgines proposuit eis, quod quecumque illarum trium tale verbum proferret, quod eum ad feruenciorem prouocaret caritatem, illa obtineret illud, quod iuuenis feruencius adamaret.

6 Tunc respondit prima: 'Ego sic feruenter diligo iuuenem hunc, quod antequam inquinari vellem cum alio, magis morerer.' Dixit secunda: 'Antequam unicum verbum proferrem contra velle suum, aut quod eum offenderet, magis paterer omem penam.'

7 Respondit tercia: 'Priusquam viderem minimum eius contemptum seu dampnum, magis cuperem michi omne dampnum penamque amaram pati.'"

8 Ergo inquit Dominus: "Dic michi, que istarum trium virginum plus dilexit iuuenem et que preferenda est in amore eius?" Respondit illa: "Vt michi videtur, omnes eque feruenter dilexerunt, quia omnes erant unius cordis ad eum, ideo et omnes eque digne erant ad habendam eius caritatem."

9 Dixit Dominus quarto: "Amicus," inquit, "erat, qui consuluit alium: 'Ego,' inquit, 'habeo granum triticum valde fructiferum. Si seminetur in terra, fructificat in magnam segetem. Sed quia valde esuriens sum, quid tibi videtur consulcius: comedere illud an seminare in terram?'

10 Respondit amicus: 'Per aliam occasionem ista potest extingui esuries, sed est utilius tibi, ut in terra seminetur.'" Tunc Dominus subiunxit: "Nonne, filia, et tibi similiter apparet, ut fames pacientis supportetur et granum multis profuturum seminetur?"

11 Iterum dixit Dominus: "Ista quatuor dicta pertinent ad te. Filia namque tua est quasi palmes, quam michi vouisti et dedisti. Nunc autem, quia apciorem locum scio pro ea, transplantare eam volo, ubi michi placet; nec ex hoc turbari debes, quia in transplantacione consensisti."

12 Iterum dixit Dominus: "Tu michi dedisti filiam tuam, sed ego non ostendi tibi, quid michi accepcius esset, virginitas eius an coniugium, vel utrum placeret michi sacrificium tuum an non. Ideo nunc cognita certitudine ea, que incertitudine facta sunt, corrigi possunt et mutari."

13 Iterum dixit Dominus: "Virginitas bona est et summa, quia angelis similis est, si tamen racionabiliter obseruetur et honeste. Si vero unum sine alio defuerit, scilicet virginitas carnis et non virginitas mentis, deformata est virginitas.

14 Nam accepcior est michi coniugata deuota et humilis quam virgo superba et impudica; equalisque meriti esse possunt coniugata non lasciuiens et iuxta regulam suam in timore Domini viuens et virgo pudica et humilis,

15 quia licet magnum est in igne probacionis esse et non ardere, tamen eque magnum est extra ignem esse religionis et in igne velle libencius esse et maiori ardore feruere ad Deum extra ignem quam qui est in igne.

16 Ecce de tribus pono tibi exemplum. Tres quippe fuerunt, Susanna, Iudith et Tecla virgo. Prima fuit coniugata, secunda vidua, tercia virgo. Iste inequalem vitam et intencionem habuerunt et tamen ex merito accionis sue in premio se conformant.

17 Susanna denique, cum a sacerdotibus false turbaretur, ex diuina caritate maluit mori quam contra regulam suam inquinari. Et quia me tanquam ubique presentem timuit, ideo et saluari meruit et ex saluacione glorificari.

18 Iudith vero, cum inhonoracionem meam videret et populi sui dispendium, tantum turbabatur, quod non solum obprobrio et dampno se exposuit ex diuina caritate sed et parata erat pro me penam pati. Tecla vero, que virgo fuit, hec amaras passiones maluit pati quam unum verbum contra me loqui.

19 Hee tres, licet non habuerunt unam accionem, tamen in merito concordant. Ideo siue virgo siue vidua omnes michi placere eque poterunt, dummodo desiderium totum ad me fuerit et vita bona."

20 Item dixit Dominus: "Filia tua siue steterit in virginitate siue in coniugio, eque acceptum est michi, dummodo ad velle meum ordinetur. Quid enim prodesset ei, si forte includeretur corpore et foris esset mente? An quid gloriosius est: sibi ipsi viuere an aliis prodesse?

21 Sed ego, qui omnia scio et prouideo, nichil facio sine causa. Ideo non veniet ad locum statutum cum primo fructu, quia ex timore est, nec cum secundo, quia ex tepiditate est,

22 sed in medio veniet, quia medium habet calorem amoris et fructum honestatis; qui vero eam recepturus est habeat tria, domum, vestes et cibum, quo eam recipiat."

23 Filius loquitur: "Miraris, quare virgo peruenit ad coniugium eo modo, quo sperabas. Respondeo per similitudinem. Quidam nobilis disposuit filiam suam dare in matrimonium cuidam pauperi;

24 qui pauper, cum ad desponsacionem virginis debebat venisse, preuaricatus est leges ciuitatis et ob hoc repulsus cum dedecore a ciuibus nec obtinuit virginem, quam concupiuit.

25 Sic ego feci domino terre huius. Promisi enim ei facere grandia, sed ipse magis adhesit inimicis meis et ideo non peruenit ad ea, que promittebam.

26 Sed potes querere: Numquid non preuidebam futura? Vtique preuidi, sicut et de Moyse et populo eius legitur, sed ideo ostendi et ostendo multa, ut homines preparent se ad bona et sciant facienda et pacienter expectent.

27 Verumptamen scias, quod ve unum abiit et alterum veniet super ingratos regni huius, ut post veniat benediccio mea super humiles petentes misericordiam meam. Scito eciam, quod virgini hoc expederit, quod staret consilio meo et sapientum."

28 Ista virgo creditur fuisse domina Cecilia, filia sancte Birgitte, de qua vide infra in vita sua.

Caput 72 Verba Christi ad sponsam de sororibus et Lazaro resuscitato; et qualiter sponsa et eius filia, ut credo, per sorores et anima per fratrem Lazarum et inuidi per Iudeos designantur; et quomodo Deus cum istis fecit maiorem misericordiam quam cum sororibus Lazari; et qualiter scientes multa loqui et pauca facere indignantur contra bene operantes.

-

Filius loquitur: "Due erant sorores Martha et Maria, que habuerunt fratrem Lazarum, quem eis de morte suscitaui; qui suscitatus plus michi seruiuit postea quam antea.

2Sic et sorores eius, que licet familiares et sedule erant in ministrando michi ante fratris suscitacionem, multo tamen magis solliciciores et deuociores postea inueniebantur.

3 Consimili modo vobiscum nunc feci spiritualiter. Nam suscitaui vobis fratrem vestrum, id est animam vestram, que per quatuor dies mortua fetens alienauit se a me transgressione mandatorum meorum, praua cupiditate, dulcedine mundi et peccatorum delectacione.

4 Sed quatuor erant, que me ad resuscitandum Lazarum mouebant. Primum quia amicus erat, dum viueret. Secundum dileccio sororum.

5 Tercium quia humilitas Marie tantum meruit in lauacione pedum meorum, ut, sicut in conspectu conuiuancium se deicit propter me, sic in conspectu multorum letaretur et honoraretur. Quartum ut gloria humanitatis mee manifestaretur.

6 Ista vero quatuor non fuerunt in vobis, quia diligitis plus illis mundum. Ideo maior est misericordia mea in vobis, qui nullis meritis misericordiam meruistis, quam in illis sororibus;

7 et tanto plane maior, quanto mors spiritualis periculosior est corporali morte et resurreccio anime gloriosior resurreccione corporali.

8 Ergo, quia misericordia mea precessit opera vestra, colligite me sicut sorores ille in domum mentis vestre cum caritate feruentissima, nichil diligendo sicut me, totam fiduciam habendo in me,

9 humiliando vos cum Maria quotidieque plorando peccata vestra, non erubescendo humiliter viuere inter superbos, continentes cum incontinentibus, ostendendo aliis exterius, quantum interius me amatis.

10 Debetis quoque esse sicut sorores ille cor unum et anima una, fortes ad mundi contemptum et prompte ad Dei laudem. Et si sic feceritis, tunc ego, qui resuscitaui vobis fratrem vestrum, id est animam, defendam eam, ne a Iudeis interficiatur.

11 Quid enim profuisset Lazaro surrexisse a presenti morte, nisi viuendo honestius in presenti vita gloriosius resurrexisset in secundam et permanentem vitam?

12 Sed qui sunt Iudei, qui Lazarum querunt interficere, nisi illi qui ex eo indignantur, quod melius hiis viuitis, qui sublimia didicerunt loqui et modica facere, qui fauores hominum sequentes tanto contemptibilius contempnunt facta predecessorum suorum, quanto minus dedignantur vera et alciora intelligere?

13 Tales sunt multi, qui de virtutibus sciunt disputare sed non eas viuendo virtuose seruare. Ideo et eorum anime periclitantur, quia verba plurima sunt et facta non apparent. Numquid sic fecerunt predicatores mei? Nequaquam.

14 Ipsi certe monebant peccatores non verbis sublimibus sed paucis et caritatiuis parati dare animas suas pro animabus eorum. Ideo propter caritatem eorum alii obtinuerunt caritatem, nam ardor docentis plus quam verba animum audientis informabat.

15 Nunc autem plerique loquuntur de me ardua, sed nullus sequitur fructus, quia flatus solus non incendit ligna, nisi et igniculis scintille cooperentur.

16 Ego ab istis Iudeis custodiam et protegam vos, ne vel per verba vel eorum facta a me discedatis; non tamen ita defendam vos, quin nichil paciamini sed ne per impacienciam succumbatis. Vos enim adhibete voluntatem, et ego cum caritate mea incendam velle vestrum."

Caput 73 Verba Virginis ad sponsam, qualiter non deberet turbari de milite denunciato et ostenso quasi mortuo.

-

Miles quidam viuens nuciabatur mortuus; qui eciam in spirituali visione ostendebatur sponse quasi mortuus petens auxilium. De cuius morte cum dicta domina turbaretur, dixit Mater misericordie ad eam:

2 "Filia, utrum mortuus est miles iste vel non, scies tempore suo, sed nos volumus operari ad hoc, ut melius viuat."

Caput 74 Verba Christi ad sponsam et Iohannis baptiste ad Christum ipsum laudando et in conspectu sui preces deuotas fundendo pro Christianis et quam maxime pro milite, cuius precibus ipse miles per manus ipsius et Virginis gloriose et Petri et Pauli est armaturis spiritualibus, id est virtutibus, armatus et honoratus; et quid pro omnibus armis corporalibus sigillatim designetur; et de bonis oracionibus.

-

Filius Dei loquebatur sponse dicens: "Tu composuisti hodie, quod melius esset preuenire quam preueniri. Sic ego preueni te dulcedine gracie mee, ne Dyabolus dominaretur anime tue."

2 Et statim apparens Iohannes baptista dixit: "Benedictus sis tu, Deus, qui est ante omnia, cum quo nullus unquam fuit deus et preter quem nullus et post quem nullus erit, quia tu es et eras eternaliter unus Deus.

3 Tu es veritas promissa a prophetis, de quo ego nondum natus exultaui et quem demonstrando plenius agnoscebam. Tu es gaudium nostrum et gloria, tu desiderabile nostrum et fruicio, quia videre te replet nos suauitate indicibili, quam nemo agnoscit, nisi qui degustat.

4 Tu quoque es sola dileccio nostra. Nec mirum, quod diligimus te, quia tu, cum sis ipsa caritas, non solum diligentes te diligis sed eciam, cum omnium sis creator, eciam hiis facis caritatem, qui te dedignantur scire.

5 Nunc ergo, Domine mi, quia diuites sumus de te et in te, rogamus te, ut des de nostris diuiciis spiritualibus hiis, qui nichil diuiciarum habent, ut, sicut nos gaudemus in te non nostris meritis, sic plures participentur bonis nostris."

6 Respondit Christus: "Tu vere es summum membrum cum capite et iuxta caput. Verumptamen fauces sunt propinquiores et excellenciores. Sic ego omnium caput sum, Mater vero mea quasi fauces, deinde angeli.

7 Tu vero et apostoli mei quasi spondilia dorsi, quia non solum diligitis me sed et diligentes me promouendo honoratis. Ideo fixum est quod dixi: opera, que ego facio, et vos facietis et voluntas vestra est voluntas mea.

8 Sicut enim non mouetur caput carnale sine membris, sic nec in vestra spirituali coniunccione et unione aliquid est velle et non posse sed totum est posse, quod unusquisque vestrum velit. Ideo fiat, quod velis."

9 Quibus dictis Iohannes quendam militem quasi semimortuum produxit in medium et dixit: "Ecce, Domine, ecce iste, qui hic astat, deuouerat tibi miliciam; qui conatur ad pugnandum sed non preualet, quia inermis est et infirmus.

10 Ego vero duplici de causa iuuare eum teneor tum propter merita parentum, tum eciam propter caritatem, qua afficitur circa honorem meum. Ergo propter temet ipsum da ei vestes milicie, ne appareat confusio nuditatis sue."

11 Respondit Dominus: "Da ei," inquit, "quod vis et vesti eum, sicut placet!" Tunc ait Iohannes: "Veni, fili, et accipe a me primum vestimentum milicie tue; quo adepto facilius accipere et tolerare poteris reliqua militaria indumenta.

12 Ad militem itaque pertinet habere vicinius ad carnem hoc, quod molle est et leue, scilicet diploydem. Hanc ergo induam te, quia sic placet Deo. Sicut enim corporalis diploys mollis est et leuis, sic spiritualis est diploys habere Deum carum in anima et suauem in affectu.

13 Dulcedo quippe ad Deum prouenit ex duobus, scilicet ex consideracione beneficiorum Dei et ex recordacione peccatorum commissorum. Hec duo ego puer habui.

14 Consideraui quippe, quali gracia me preuenit Deus nondum natum, quanta benediccione benedixit me post natiuitatem, et considerando ingemui, quid possem dignum reddere Deo meo.

15 Consideraui eciam instabilitatem mundi, et ideo cucurri in heremum, ubi tantum dulcescebat michi Dominus Ihesus meus, quod omnia desiderabilia mundi erant michi in fastidio ad cogitandum et onerosa ad concupiscendum. Veni ergo et induere ista diployde, quia reliqua dabuntur tibi tempore suo."

16 Deinde apparuit beatus Petrus apostolus dicens: "Iohannes dedit tibi diploydem; ego autem, qui grauiter cecidi sed fortiter surrexi, impetrabo tibi loricam, id est diuinam caritatem.

17 Sicut enim lorica ex multis esse constat circulis ferreis, sic caritas defendit contra tela inimici et animequiorem reddit hominem ad toleranda mala ingruencia, agiliorem efficit ad honorem Dei et feruenciorem ad diuinos labores, inuictum in aduersitatibus, longanimem in spe, perseuerantem in inceptis.

18 Hec itaque lorica fulgere debet ut aurum, fortis esse ut calibs et ferrum, quia omnis homo caritatem habens ductilis debet esse ut aurum per pacienciam contra aduersitates fulgensque per sapienciam et discrecionem, ne heresim recipiat pro integritate fidei dubiaque pro certis.

19 Sit quoque lorica fortis ut ferrum, ut, sicut ferrum domat omnia, sic homo utens caritate studeat humiliare eos qui resistunt fidei et bonis moribus, non retrocedat propter allocuciones,

20 non flectatur propter amicicias, non tepescat propter commoda sua temporalia, non dissimulet propter quietem carnis, non vereatur propter mortem, quia nemo potest auferre vitam nisi permittente Deo.

21 Verumptamen quamuis lorica ex multis constat esse circulis, tamen duo sunt principales circuli, quibus lorica contexitur caritatis. Primus itaque caritatis circulus est cognicio Dei et frequens consideracio diuinorum beneficiorum et preceptorum, ut sciat homo, quid faciendum sit Deo, quid proximo quidue mundo.

22 Secundus circulus est refrenacio proprie voluntatis propter Deum. Omnis quippe, qui Deum perfecte et integre diligit, nil sibi ipsi de voluntate sua, que contra Deum est, reseruat. Ecce, fili, hanc loricam dat tibi Deus et ego promerui tibi preuentus caritate Dei."

23 Deinde apparuit beatus Paulus dicens: "O, fili, Petrus summus pastor ouium dedit tibi loricam; ego vero ex caritate Dei dabo tibi thoracem, que est caritas ad proximum, velle scilicet pro salute proximi libenter operante Dei gracia mori.

24 Sicut enim in thorace multe sunt lamine combinate et claui coniungentes, sic in caritate proximi multe concurrunt virtutes. Omnis quippe, qui diligit proximum, tenetur primum dolere, quod omnes, qui sunt redempti sanguine Ihesu Christi, non rependunt Deo dileccionem.

25 Secundo dolendum est, quod sancta Ecclesia, sponsa Dei, non stat in sua laudabili disposicione. Tercio, quod paucissimi sunt, qui passionem Dei recordantur cum amaritudine et caritate. Quarto attendere debet, ne proximus suus corrumpatur aliquo exemplo suo prauo.

26 Quinto dare proximo suo bona sua hylariter et orare pro eo Deum, ut in omni bono proficiat et perficiatur. Claui vero coniungentes lamina sunt verba diuina.

27 Nam homo caritatiuus, ubi viderit proximum tribulatum, debet eum consolari verbis caritatiuis, impugnatum vero contra iusticiam defendere, infirmos visitare, captiuos redimere, pauperes non erubescere, veritatem semper amare, caritati Dei nichil preponere, a iusticia nunquam deuiare.

28 Hac itaque thorace ego fui indutus, qui infirmus fui cum infirmis, qui in conspectu regum et principum non erubui veritatem loqui et pro salute proximi mori paratus fui."

29 Deinde apparuit Mater Dei et dixit isti militi: "Quid," inquit, "fili, adhuc tibi deest?" Et ille: "Caput," inquit, "non habet galeam." Tunc Mater misericordie dixit ad angelum custodem anime eius: "Quid," inquit, "profuit anime custodia tua, aut quid habes presentare Domino nostro?"

30 Respondit angelus: "Habeo aliqua, licet modica sint. Nam quandoque fecit elemosinam et legit aliquas oraciones ex caritate Dei, quandoque eciam dimisit voluntatem propriam propter Deum rogans Deum sinceriter, ut ei vilesceret mundus et Deus fieret ei super omnia carus."

31 Respondit Mater: "Bonum est aliqua apportare. Ergo volumus facere sicut bonus aurifaber facit, qui faciens opus grande de auro, si necessitatur et deficit in auro, petit auxilium ab amicis habentibus. Quem omnes habentes aurum iuuant, ut perficiatur opus eius.

32 Qui vero facit opus luteum, quis dabit ei de auro suo, cum indignum sit aurum misceri luto? Ergo omnes sancti diuites auro promerebuntur tibi mecum galeam, quam habiturus es. Ista autem galea est voluntas placendi soli Deo.

33 Sicut enim galea defendit caput a iaculis et ictibus, sic voluntas bona et sola ad Deum defendit animam, ne temptaciones dyabolice preualeant contra eam, Deumque in animam introducit.

34 Hanc habuit ille bonus Georgius et Mauricius et plures alii, ymmo eciam latro pendens in cruce; sine qua nemo fundamentum bonum iaciet nec perueniet ad coronam. In hac quoque galea debent esse duo foramina ante oculos, quibus preuideantur adueniencia.

35 Que sunt discrecio faciendorum et caucio omittendorum, quia sine discrecione et premeditacione multa sunt in fine mala, que in principio videntur bona."

36 Iterum loquitur Mater ad militem: "Quid adhuc tibi deest, fili?" Et ille respondit: "Manus," inquit, "nude sunt et non habent armaturam."

37 Cui Mater: "Ego iuuabo, ut manus non sint nude. Ergo sicut due sunt manus carnis, sic due sunt manus spirituales. Dextera autem manus, qua tenendus est gladius, significat opus iusticie, in qua debent esse quinque virtutes quasi quinque digiti.

38 Prima est, ut omnis iustus primo sit iustus sibi ipsi cauendo scilicet, ne quid in locucione seu operacione aut exemplo appareat, quod proximum possit offendere, ne quod ex iusticia reprehendit vel docet in aliis destruat moribus inordinatis.

39 Secunda est non facere iusticiam seu iusticie opera propter fauorem hominum seu cupiditatem mundi sed amore solius Dei. Tercia est non timere aliquem contra iusticiam nec dissimulare propter amiciciam nec flecti a iusticia pro paupere vel diuite, amico seu inimico.

40 Quarta est libenter eciam velle pro iusticia mori. Quinta est non solum facere iusticiam sed eciam sapienter diligere iusticiam, ut et in iudicio sit misericordia et iusticia et ut aliter corrigatur qui minus peccat et aliter qui grauius, aliterque qui peccat ex ignorancia et aliter qui peccat ex industria seu malignitate.

41 Quicumque autem istos digitos quinque habuerit, cauere debet, ne gladium exacuet in impaciencia, ne delectacio mundana hebetet, ne improuidencia excuciet, ne leuitas animi denigret.

42 Sinistra vero manus est oracio diuina, que eciam quinque digitos habebit. Primus est firmiter credere articulos fidei de deitate et humanitate omniaque operando: credere que sancta Ecclesia, sponsa Dei, confitetur.

43 Secundus est nolle scienter peccare contra Deum velleque commissa omnia contricione et satisfaccione emendare. Tercius est orare Deum, ut amor carnis conuertatur in amorem spiritualem.

44 Quartus est non ad aliud viuere in mundu, nisi ut Deo faciat honorem et ut minuat peccata. Quintus est nichil de se ipso presumere sed semper timere Deum mortemque omni hora expectare. Ecce, fili, hee sunt due manus, quas habere debes,

45 dextera scilicet, qua vibrandus est gladius iusticie contra transgressores iusticie, sinistra vero oracionis, qua petendum est auxilium a Deo, ut nunquam confidas de tua iusticia nec insolescas contra Deum tuum."

46 Iterum beata Maria apparuit et dixit militi: "Quid adhuc tibi deest, fili?" Respondit ille: "Armatura," inquit, "pedum." Et illa: "Audi," inquit, "miles olim mundi sed iam nunc meus.

47 Omnia, quecumque sunt in celo et in terra, creauit Deus, sed inter omnia inferiora dignior et pulchrior creatura est anima, que similis est ymaginacionibus suis voluntati bone.

48 Sicut enim de arbore multi procedunt palmites, sic de anime spirituali exercitacione et operacione omnis procedit virtutum perfeccio.

49 Ergo ut obtineatur spiritualis armatura pedum, voluntas bona mediante gracia Dei debet esse inicium, in qua debet esse duplex consideracio tanquam duo pedes super bases aureas.

50 Primus itaque pes anime perfecte est consideracio huiusmodi, scilicet quod nollet peccare contra Deum, eciam si non sequeretur pena. Secundus pes est bona opera facere, eciam si sciret se dampnandum propter magnam pacienciam et caritatem Dei.

51 Genua vero anime sunt hylaritas et fortitudo bone voluntatis. Sicut enim genua incuruantur et flectuntur ad usum pedum, sic voluntas anime flecti et refrenari debet secundum racionem ad velle Dei.

52 Scriptum enim est, quod spiritus et caro sibi ad inuicem aduersantur. Ideo et Paulus dicit: 'Non quod volo bonum, hoc ago,' quasi diceret: 'Quedam bona volo secundum animam sed non preualeo propter infirmitatem carnis. Sed et si quandoque potero facere sed non cum hylaritate, quid ergo?'

53 Numquid ideo priuabatur apostolus mercede, quia voluit et non potuit? Nequaquam. Sed magis augebatur ei corona dupliciter. Primo quia ab exteriori homine erat ei laboriosa operacio propter carnem reluctantem bono; secundo ab homine interiori, quia non erat ei consolacio semper spiritualis.

54 Ideo multi seculares laborant temporaliter sed non pro hiis coronantur, quia laborant motu carnis. Qui quidem labor si esset preceptum Dei, nequaquam sic feruerent in laborando.

55 Isti itaque duo pedes anime, scilicet nolle peccare contra Deum et velle bona opera facere, eciam si sequeretur dampnacio, armandi sunt duplici armatura, scilicet discreto usu temporalium et discreto desiderio ad celestia appetenda.

56 Discretus autem usus temporalium est habere bona ad moderatam suam sustentacionem non ad superfluitatem. Discretum vero desiderium celestium est celestia bonis operibus et labore velle promereri.

57 Homo quippe per ingratitudinem et desidiam auersus est a Deo, ideo per labores et humilitatem ad Deum est redeundum. Ergo, fili, quia ista non habuisti, rogemus sanctos martires et confessores, qui talibus diuiciis habundabant, quod tibi auxilientur."

58 Tunc statim sancti apparentes dixerunt: "O, Domina benedicta, tu portasti Dominum vite et tu Domina omnium es. Quid est, quod non poteris? Quod enim tu vis, hoc factum est. Voluntas tua semper est nostra. Tu merito Mater caritatis es, quia omnes visitas caritate."

59 Iterum apparauit Mater et dixit militi: "Fili, adhuc deficit clipeus nobis. Itaque ad clipeum duo pertinent, scilicet fortitudo et signum domini, sub quo militat.

60 Ergo clipeus spiritualis significat consideracionem amare passionis Dei, que debet esse in sinistro brachio iuxta cor, ut, quociens animum delectat voluptas carnis, considerentur liuores Ihesu Christi.

61 Quociens vero pungit et contristat animum despeccio et aduersitas mundi, rememorentur paupertas et obprobria Christi. Quociens vero delectat honor et longa vita carnis, recogitetur amara mors et passio Christi.

62 Talis clipeus debet habere fortitudinem perseuerancie in bono latitudinemque caritatis. Signum vero clipei debet esse de duobus coloribus, quia nichil clarius et longius prospicitur quam quod de duobus coloribus fulgentibus est compactum.

63 Duo autem colores, quibus clipeus consideracionis passionis diuine decoratur, sunt continencia affeccionum inordinatarum puritasque et refrenacio motuum carnis.

64 Hiis enim duobus illustratur celum, et angeli videntes congratulando gaudent dicentes: 'Ecce signum puritatis et societatis nostre. Adiuuare tenemur militem istum.'

65 Demones vero videntes militem hiis signis clipei decoratum clamabunt: 'Quid faciemus, o socii? Iste miles terribilis est in congressione, decorus in armis.

66 In lateribus eius sunt arma virtutum, in tergo castra angelorum, a sinistris vigiliantissimum habet custodem, scilicet Deum, in circuitu plenus est oculis, quibus inspicit maliciam nostram. Impugnare eum quidem possumus sed in confusionem nostram, quia nequaquam preualemus.'

67 O, quam felix est talis miles, quem angeli honorant et cuius timore demones contremiscunt! Verumptamen, fili, quia istum clipeum nondum obtinuisti, rogemus sanctos angelos puritate spirituali nitentes, ut te iuuent."

68 Iterum loquitur Mater: "Fili, adhuc deficit nobis gladius. Itaque ad gladium duo pertinent: primo quod habeat duas acies, secundo quod sit bene exacuatus.

69 Gladius ergo spiritualis est confidencia in Deo ad preliandum pro iusticia. Hec autem confidencia duas debet habere acies, scilicet rectitudinem iusticie in prosperis tanquam a dexteris et graciarum accionem in aduersis tanquam a sinistris.

70 Talem gladium habuit ille bonus Iob, qui in prosperis obtulit sacrificium pro filiis, qui pater erat pauperum, et ostium eius viatori patuit; qui in vanitate non ambulauit nec concupiuit aliena sed timuit Deum sicut sedens super fluctus maris.

71 Habuit quoque graciarum accionem in aduersis, quando perditis filiis et bonis, quando conuiciatus ab uxore et percussus ulcere pessimo sustinuit pacienter dicens: 'Dominus dedit, Dominus abstulit; sit ipse benedictus.'

72 Hic quoque gladius debet esse bene exacuatus conterendo impugnantes iusticiam ut Moyses et Dauid, habendo zelum legis ut Phinees, loquendo constanter ut Helyas et Iohannes.

73 O, quam multorum gladius nunc nimis hebetatus est, qui, si loquuntur verbo, digito non mouent; querentes amiciciam hominum et gloriam Dei non attendunt. Ergo, quia gladium talem non habuisti, rogemus patriarchas et prophetas, qui talem confidenciam habuerunt, et dabitur nobis confidenter."

74 Iterum apparuit Mater dicens militi: "Adhuc, fili, necessarium est tibi coopertorium super arma, quo arma defenduntur a rubigine et ne a pluuia maculentur. Hoc autem coopertorium est caritas, velle mori pro Deo.

75 Et eciam si possibile esset separari a Deo pro salute fratrum, hec caritas operit omnia peccata, conseruat virtutes, mitigat iram Dei, omnia facit possibilia, deterret demonia, gaudium est angelorum.

76 Hoc vero operimentum debet esse intus album et ab extra fulgens quasi aurum, quia ubi zelus diuini amoris est, ibi utraque mundicia non est neglecta. Hac itaque caritate habundabant apostoli. Ideo rogandi sunt, ut tibi auxilientur."

77 Iterum apparuit Mater dicens: "Adhuc tibi, fili, necessarius est equus et sella. Itaque per equum spiritualiter intelligitur baptisma.

78 Sicut enim equus prouehit hominem ad aliquam perficiendam viam habens quatuor pedes, sic baptisma, quod per equum intelligitur, prouehit hominem ante conspectum Dei habens quatuor effectus spirituales.

79 Primus est, quod baptizati liberantur a Dyabolo et obligantur ad mandata et seruicia Dei. Secundus est, quod purgantur a peccato originali. Tercius est, quod filii Dei efficiuntur et coheredes Dei. Quartus est, quod celum eis aperitur.

80 Sed heu multi sunt qui, cum ad annos discrecionis perueniunt, imponunt equo baptismatis frenum et abducunt eum per viam falsam.

81 Tunc quippe via baptismatis recta est et tenetur recte, quando homo infra annos discrecionis instruitur et conseruatur in bonis moribus et quando homo peruenit ad annos discrecionis et cogitat sedule, quid in fonte baptismatis promissum est, tenetque fidem et caritatem Dei inuiolatam.

82 Sed tunc abducitur a via recta et imponitur frenum, quando mundus et caro preponuntur Deo.

83 Sella vero equi, id est baptismi est effectus amare passionis et mortis Ihesu Christi, per quem baptismus obtinuit effectum. Quid enim est aqua nisi elementum? Postquam vero effusus est sanguis Dei, venit ad elementum verbum Dei et virtus effusi sanguinis Dei.

84 Et sic aqua baptismi per verbum Dei facta est reconciliacio hominis et Dei, porta misericordie, expulsio demonum, via celi, venia peccatorum.

85 Ergo qui in virtute baptismi gloriari voluerit, cogitet primo amaritudinem institucionis baptismalis effectus, ut, cum mens humana contra Deum intimuerit, cogitet, quam amare redemptus sit, quociens eciam votum baptismi transgressus est, quidue pro tanta recidiuacione promeretur.

86 Item, ut homo firmiter in sella baptismalis effectus sedeat, necessarie sunt due strigiles, scilicet duplex consideracio in oracione.

87 Primo orare debet taliter: 'O, Domine Deus omnipotens, benedictus sis tu, quia me creasti et redemisti. Et cum dampnacione dignus essem, in peccatis tolerasti et ad penitenciam reseruasti.

88 Recognosco, Domine, coram maiestate tua omnia, quecumque dedisti michi ad salutem, inutiliter et dampnabiliter expendisse, videlicet tempus penitencie mee in vanitatibus, corpus in superfluitatibus, graciam baptismi in superbiis.

89 Et omnia dilexi plus quam te, creatorem et redemptorem, nutritorem et conseruatorem meum. Et ideo misericordiam tuam peto, quia miser sum ex me et quia non agnoui benignam pacienciam tuam in me.

90 Non timui horrendam equitatem tuam, non attendebam, quid tibi pro innumerabilibus bonis tuis responderem, sed contra de die in diem te malis meis prouocabam.

91 Propterea non habeo nisi unicum verbum ad te, scilicet: Miserere me, Deus, secundum magnam misericordiam tuam!'

92 Item secunda oracio sit talis: 'O, Domine Deus omnipotens, scio me omnia habere a te et sine te nichil esse nec posse nisi solummodo hoc, quod ego ipsemet feci, scilicet peccatum.

93 Ideo deprecor humiliter pietatem tuam, ut non secundum peccata mea facias michi sed secundum magnam misericordiam tuam. Et mitte michi Spiritum sanctum tuum, qui illuminet cor meum et confirmet in viam mandatorum tuorum, ut in hiis que te inspirante cognoui perseuerare valeam nullisque temptacionibus a te separari.'

94 Ergo, fili, quia ista deficiunt tibi, rogemus illos qui passionem Dei amarius fixerunt in corde suo, ut tibi tribuant de caritate sua."

95 Quibus dictis statim apparuit quasi unus equus paratus cum ornamentis deauratis. Et respondit Mater: "Iste," inquit, "ornatus equi significat dona sancti Spiritus, que in baptismo largiuntur.

96 In baptismo quippe, siue per bonum siue per malum ministretur ministrum, remittitur paternum delictum, augetur gracia, dimittitur quodcumque peccatum, datur Spiritus sanctus in pignus, angeli in custodiam, celum in hereditatem.

97 Ecce, fili, hec sunt ornamenta spiritualis militis, quibus qui indutus fuerit accipiet stipendium illud indicibile, quo emitur delectabile perpetuum, honor quietissimus, eternalis habundancia, vita sine fine."

98 Iste miles fuit dominus Karolus, filius sancte Birgitte.

Caput 75 Verba sponse precancia ad Christum et ad Virginem laudes optimas inducendo; et responsio Virginis consolatoria ad filiam probans per exempla exposita, quod Deus iusto iudicio frequenter de mendacio Dyaboli permittit, ut virtus Dei sit manifestior; et quomodo tribulaciones inductiua sunt ad spiritualia bona.

"

-

B enedictus sis tu, Deus meus, creator meus et redemptor meus. Tu es stipendium illud, quo a captiuitate redempti sumus, quo ad salutaria cuncta dirigimur, quo unitati et trinitati sociamur.

2 Propterea et si de feditate mea erubesco, gaudeo tamen, quod tu, qui semel pro salute nostra mortuus es, nunquam amplius morieris.

3 Tu enim vere ille es qui eciam ante secula eras, tu es qui potestatem habes vite et mortis, tu solus es bonus et iustus, tu solus omnipotens et metuendus. Ideo sis tu in eternum benedictus.

4 Sed quid de te dicam, o benedicta Maria, mundi tota salus? Tu es similis illi qui amico dolenti de perdita re subito fecit videri quod perditum erat, quo mitigabatur dolor, creuit gaudium et mens tota reaccendebatur leticia.

5 Sic tu, dulcissima Mater, ostendisti mundo Deum suum, quem homines perdiderant, genuistique eum in tempore, qui ante tempora genitus est; ex cuius natiuitate celestia et terrestria sunt gauisa.

6 Ideo, dulcissima Mater, rogo te, adiuua me, ne gaudeat inimicus de me nec preualeat aduersum me fraudibus suis."

7 Respondit Mater: "Ego iuuabo te, sed cur turbaris, quod aliud ostendebatur tibi spiritualiter et aliud audiebatur corporaliter, in eo scilicet, quod ille miles, qui viuit corporaliter, ostendebatur tibi mortuus spiritualiter et spirituali auxilio indigere?

8 Sed audi nunc certitudinem. Omnis namque veritas ex Deo est omneque mendacium a Dyabolo, quia pater mendacii est.

9 Ideo, quamuis veritas ex Deo est, tamen de Dyaboli malicia et mendaciuo, quod Deus quandoque permittit occulto iudicio, virtus Dei fit manifestior, sicut per exemplum indicabo tibi.

10 Virgo quedam fuit, que sponsum suum tenerrime diligebat et similiter sponsus virginem; ex quorum dileccione Deus glorificabatur et parentes amborum letabantur.

11 Quod inimicus eorum considerans cogitauit taliter: 'Scio,' inquiens, 'quod sponsus et sponsa per tria conueniunt, scilicet per litteras, per mutua colloquia aut per corporum unionem.

12 Ergo, ne nuncii et portatores litterarum aditum obtineant, implebo vias omnes stipitibus, spinis et uncinis. Ne vero appropinquent ad mutua colloquia, faciam clamores et strepitus, quibus distrahentur in colloquendo.

13 Ne vero conueniant nudi in lecto, statuam custodes tales, qui quamlibet rimam obseruabunt, ne aliquam occasionem obtineant conueniendi.'

14 Sponsus itaque astucior hoste intelligens ista dixit seruis suis: "Hostis meus ponit michi insidias in talibus. Et vos illis locis attendite, quod si ita inueneritis, sinite eum laborare, donec posuerit laqueos,

15 et postea consurgentes ne interficiatis eum sed deludendo inclamate eum, ut conserui vestri videntes astucias hostis efficantur solliciciores in vigilando et custodiendo.'

16 Simili modo est eciam in spiritualibus. Nam littere, quibus sponsus et sponsa id est Deus et anima bona conueniunt, nichil aliud sunt nisi oraciones et suspiria bonorum.

17 Sicut enim littere corporales indicant affectum et voluntatem mittentis eas, sic oraciones bonorum ingrediuntur ad cor Dei et coniungunt animam Deo in unum vinculum caritatis.

18 Sed Dyabolus impedit quandoque corda hominum, ne rogent ea que salutis anime sunt aut quod carnali voluptati contrarium est. Impedit quoque, ne rogantes pro aliis peccatoribus exaudiantur; qui peccatores pro se utiliora anime non petunt nec rogant ea que sunt ad utilitatem sempiternam.

19 Quid vero sunt mutua colloquia, quibus sponsus et sponsa efficiuntur cor unum et anima una, nisi penitencia et contricio? In quibus quandoque Dyabolus tantum facit clamorem, quod ad inuicem non audiuntur.

20 Quid autem est clamor eius nisi suggestio eius praua suggerens cordi fructuose volenti penitere, dicens inspiracionibus suis: 'O, anima,' inquiens, 'delicata. Durum est aggredi inconsueta et insolita; numquid omnes possent esse perfecti?

21 Sufficit tibi esse unum de multis; quid maiora attemptas? Cur facis quod nemo? Perseuerare enim non poteris; derideris ab omnibus, si te nimis humilias et submittis.'

22 Talibus igitur anima delusa inspiracionibus cogitat secum: 'Graue,' inquit, 'est consueta relinquere, ideo faciam confessionem de preteritis. Sufficit enim michi sequi viam plurium, non valeo esse perfecta. Deus quippe misericors est nec redemisset nos, si perire nos voluisset.'

23 Talibus clamoribus impedit Dyabolus animam, ne audiat Deus. Non quod non audit Deus omnia sed quia in audiendo talia non delectatur, quando anima consentit magis temptacioni sue quam proprie racioni.

24 Quid vero est quod Deus et anima coniunguntur nudi nisi desiderium celeste et caritas pura, quibus anima flagrare debet omni hora? Sed hec caritas impeditur quadrupliciter.

25 Primo instigat Dyabolus animam aliquid facere contra Deum, quod licet non reputatur graue, tamen delectat animum. Et huiusmodi delectacio, quia leuigatur nec curatur, odiosa est apud Deum.

26 Secundo inspirat Dyabolus anime aliqua bona facere propter placenciam hominum et omittere quandoque bona, que posset facere, propter honorem et timorem mundi.

27 Tercio Dyabolus immittit obliuionem faciendorum bonorum anime et tedium, per que animus absortus attediatur in faciendo bona.

28 Quarto Dyabolus sollicitat animam in curis mundialium aut in gaudio et dolore superuacuo seu in timore dispendioso.

29 Per talia itaque impediuntur littere id est oraciones iustorum et mutua colloquia sponsi atque sponse. Sed licet Dyabolus astutus est, tamen Deus sapiencior atque forcior comminuens laqueos hostis, ut littere misse peruenire valeant ad sponsum.

30 Tunc autem franguntur laquei, quando Deus immittit cogitare que bona sunt, et cor desiderat, ut obtineat voluntatem fugiendi que praua sunt et faciendi que placita sunt Deo. Dissipatur eciam clamor hostis, quando anima discrete penitet habens velle confessa non iterandi.

31 Scito eciam, quod Dyabolus non solum facit clamorem et strepitum hiis, qui sunt inimici Dei, sed eciam amicis Dei, sicut per exemplum intelligere poteris, quasi esset virgo, cui cum loqueretur vir apparuit quoddam antipendium inter eos, quod quidem vir vidit sed non virgo.

32 Finita autem collocucione virgo eleuatis oculis vidit antipendium et timens cogitauit secum: 'Prouideat,' inquit, 'Deus, ne forte laqueis hostis sim decepta.' Sponsus vero videns virginem contristatam remouit antipendium et ostendit ei omnem veritatem.

33 Sic eciam perfecti homines visitantur inspiracionibus diuinis, quibus Dyabolus facit tunc clamores, quando vel eleuantur subita superbia aut eiciuntur nimio timore seu inordinate condescendendo tolerant aliorum peccata aut nimia leticia vel tristicia dissoluuntur.

34 Similiter factum est tecum. Dyabolus quippe instigabat quosdam scribere tibi illum esse mortuum, qui viuebat, unde magnum concepisti dolorem. Sed Deus ostendit tibi spiritualem mortem eius, ut quod scriptores dixerunt corporaliter esse falsum, hoc Deus consolando te spiritualiter ostendit esse verum.

35 Ideo verum est quod dicitur, quod tribulaciones inductiue sunt ad spiritualia bona, quia, nisi propter mendacium auditum fuisses contristata, tanta virtus et pulchritudo anime ostensa tibi non fuisset.

36 Propterea et ut intelligeres occultam Dei dispensacionem, quasi quoddam antipendium erat inter animam tuam et Deum loquentem, quia anima apparuit in specie indigentis auxilio, et Deus in omni locucione sua istam obseruauit conclusionem: 'Vtrum,' inquit, 'mortuus est vel viuit, scies tempore suo.'

37 Ostensa vero pulchritudine anime et ornatu, quo anima perfici debet ad ingressum celi, ablatum est antipendium et ostensa veritas, quod scilicet homo ille corporaliter viuebat et spiritualiter erat mortuus, et talibus virtutibus armari debet quicumque patriam celestem est ingressurus.

38 Verumptamen Dyaboli intencio fuit ista, ut scilicet probaret te per mendacium et tribularet et ut dolendo de subtraccione tam cari amici distraheret te ab amore Dei.

39 Sed postquam dixisti: 'Prouideat Deus, ne forte istud sit illusio!' et dixisti: 'Deus, adiiua me!' tunc ablatum est velamen et ostensa est tibi veritas a Deo tam corporalis quam spiritualis.

40 Ideo ergo permittitur Dyabolo eciam tribulare iustos, ut eorum corona augeatur."

Caput 76 Verba Virginis ad filiam ostendencia, qui sunt amici Dei; et quomodo pauci inueniuntur modernis temporibus assignando omnem statum tam laycorum quam clericorum; et que est causa, quare Deus diues dilexit paupertatem; et quare elegit pauperes et non diuites; et ad quem finem diuicie fuerunt concesse Ecclesie.

-

Mater loquitur sponse Christi: "Cur turbaris, filia?" -- "Quia," inquit, "timeo mitti ad induratos." Et Mater: "Vnde intelligis," inquit, "induratos aut amicos dei?"

2 Et illa: "Nescio discernere nec de aliquibus iudicare audeo, quia duo homines ostensi sunt michi prius, quorum alter humillimus et sanctissimus iudicio hominum apparebat, alius vero largus et ambiciosus;

3 quorum tamen intencio et voluntas discordabat ab opere. Vehementer terruerunt intellectum meum."

4 Respondit Mater: "Ex hiis que aperte videntur mala iudicare permittitur animo scilicet compaciendi et corrigendi. De dubiis vero, que, quo animo fiunt, non sunt certa, iudicare non est tutum.

5 Propterea indicare tibi volo, qui sunt amici Dei. Scito itaque illos esse amicos Dei, qui in acceptis donis Dei timidi sunt et pro hiis omni hora regraciantur Deo et superflua non requirunt sed de datis contentantur.

6 Sed ubi inueniuntur illi tales? Inquiramus primo in communitate. Quis est, qui dicat: 'Sufficit, maiora non requiro.'

7 Inquiramus in militibus et dominis aliis, quis eorum cogitat taliter: 'Bona, que habeo, hereditate acquisiui et de hiis sustentamentum meum moderatum iuxta statum meum Deo et hominibus conuenienter requiro.

8 Cetera vero Deo et pauperibus communicabo. Si vero bona ista hereditaria scirem acquisita male, aut restituerem aut dimitterem consilio electorum spiritualium seruorum Dei.' O, filia, talis cogitacio rara est in terra!

9 Inquiramus eciam in regibus et in ducibus, quis stat in laudabili suo statu. Ille quippe est rex, qui in moribus suis est sicut Iob, in humilitate sicut Dauid, in zelo regis ut Phinees, ut Moyses in mansuetudine et longanimitate.

10 Ille quoque est dux, qui regis exercitum regit et informat ad prelia, qui fiduciam habet in Deo et timorem ut Iosue, qui utilitatem domini sui plus querit quam propriam ut Ioab, qui zelum legis et commodum proximorum diligit ut Iudas Machabeus.

11 Talis dux similis est unicornio, qui acutum habet cornu in fronte et sub cornu lapidem preciosum. Quid autem est cornu ducis nisi cor virile ducis, quo pugnandum est fortiter hostesque fidei feriendi?

12 Lapis vero sub cornu ducis est caritas diuina, que iugiter in corde manens reddit eum ad omnia agilem et inuictum. Sed nunc duces similiores sunt hedis lasciuis quam unicorniis, quia ubique pugnant pro carne, non pro anima nec pro Deo.

13 Inquiramus ergo in regibus, quis eorum non grauat subditos suos propter superbiam suam, quis tenet statum suum iuxta redditus corone, quis restituit ea que corona detinet iniuste, quis est, qui exoccupet se ad faciendam iusticiam propter Deum. Vtinam, filia, tales in mundo reges appareant, ut glorificetur Deus!

14 Inquiramus insuper in clero, quorum est diligere continenciam, paupertatem et deuocionem; et certe hii eciam a via recesserunt. Quid autem sunt clerici nisi pars et elemosinarii Dei, ut viuentes de oblacione Dei tanto essent humiliores et ad Deum feruenciores, quanta a curis mundi plus debent esse segregati?

15 Ideo et a tribulacione et paupertate primum surrexit Ecclesia, ut Deus esset hereditas eorum, et non in mundo nec in carne sed in Deo gloriarentur.

16 Sed numquid, filia, non potuisset Deus elegisse reges et duces in apostolos, et tunc per eos hereditate terrena ditata fuisset Ecclesia?

17 Potuisset quidem, sed diues Deus venit in mundum pauper, ut terrena ostenderet transitoria esse, et ut homo exemplo Domini sui addisceret nec erubesceret paupertatem sed ad veras diuicias et celestes festinaret.

18 Ideo cum paupere piscatore inchoauit pulcherrimam disposicionem Ecclesie et posuit eum in locum suum, ut de sorte Domini non de hereditate viueret in hoc mundo.

19 Itaque a tribus bonis incepit Ecclesia. Primo a feruore fidei, secundo a paupertate, tercio ab effectu virtutum et miraculorum.

20 Hec quoque tria fuerunt in beato Petro apostolo, nam habuit feruorem fidei, quando libera voce Deum suum confessus est et pro eo mori non dubitauit. Habuit eciam paupertatem, quando circuiendo mendicabat et laborando manibus se pascebat.

21 Verumptamen in spiritualibus erat diues, quod maius est, quando scilicet claudo dedit gressum (quod nullus principum potuit), cui unde aurum et argentum dare non habebat.

22 Sed numquid Petrus non obtinuisset aurum, qui suscitauit mortuos, si voluisset? Vtique sed exonerauit se ab onere diuiciarum, ut expeditus intraret celum et ut magister ouium humilitatis exemplum daret ouibus, quia humilitas et paupertas aut spiritualis aut corporalis ingressus est in celum.

23 Tercio fuit in eo effectus miraculorum, quia pretermissis alcioribus miraculis eciam ad umbram Petri infirmi sunt sanati. Ergo quia Petrus habuit secum perfeccionem virtutum, que est contentari de necesariis, ideo lingua eius clauis celi facta est et nomen eius in benediccione est in celis et in terris.

24 Qui vero nomina sua vocauerunt in terris et stercora id est terrena dilexerunt neglecti sunt in terris sed in libro iusticie horribiliter sunt descripti.

25 Verumptamen Deus ostendere volens, quod nec paupertas Petri nec aliorum sanctorum coacta erat sed spontanea, ideo incitabat animos multorum ad largiendum eis. Sed ipsi plus in paupertate quam in sentibus diuiciarum gloriabantur.

26 Propterea et quo plus abundabat in eis paupertas, tanto deuocio cumulancius augebatur. Et quid mirum? Qui enim partem suam et gaudium posuerunt Deum, quomodo poterat eis abesse Deus?

27 Qui vero delicias mundi appetebant, quomodo poterat eis dulcescere Deus? Ymmo peregrinus erat in oculis eorum. Processu vero temporis, ut amici Dei feruenciores et expediciores essent ad predicandum verbum Dei,

28 et ut sciretur, quod non diuicie male sunt sed abusus earum, ideo sub Siluestro et aliis bona temporalia Ecclesie data sunt, quas viri sancti longo tempore ad solam necessitatem suam et amicorum Dei et pauperum sustentacionem dispensabant.

29 Ergo tales scito amicos Dei, qui contentantur de disposicione Dei, qui et si tibi non sunt cogniti, Filius meus subtilius videt eos, quia in duro metallo multociens inuenitur aurum et de duro silice extrahitur scintilla ignis.

30 Vade igitur secura, quia prius clamandum est et postea faciendum, quia nec Filius meus in carne manens omnem simul Iudeam conuertit, nec apostoli simul et semel gentilitatem, sed tempora longiora habenda sunt ad perficiendum opus Dei."

Caput 77 Verba sponse ad Christum magnificam misericordiam, quam Christus cum ea fecerat, manifestancia et verba Christi ad sponsam eandem misericordiam dulciter in sponsa confirmancia; et qualiter ipsam elegit in vas implendum vino et per ipsam Dei seruitoribus propinando; et de grata interrogacione et humili sponse ad Christum.

"

-

Honor sit omnipotenti Deo pro omnibus que creata sunt; laus sit ei pro omnibus suis virtutibus; decus et seruicium reddatur ei pro omni caritate sua.

2 Ego indigna persona, que a iuuentute mea multa contra te Deum meum deliqueram, regracior tibi, dulcissime Deus meus, et propter hoc maxime, quod nullus ita criminosus est, quod ei misericordiam tuam deneges, qui cum caritate et vera humilitate misericordiam a te postulat cum proposito emendandi.

3 O, carissime Deus et omnium dilectissime! Mirabile omnibus audientibus est illud, quod tu fecisti mecum. Nam quando placet tibi, tunc sopis corpus meum, non tamen cum sopore corporali sed quiete spirituali.

4 Animam autem meam tunc quasi a sompno excitas ad videndum et audiendum atque senciendum spiritualiter. O, Domine Deus, o, quam dulcia sunt oris tui verba!

5 Videtur vere michi, quociens verba Spiritus tui audio, quod anima mea in se illa degluciat cum quodam sentimento ineffabilis dulcedinis sicut suauissimum cibum, qui cadere videtur in cor corporis mei cum magno gaudio et ineffabili consolacione.

6 Mirabile tamen hoc esse videtur, quod dum verba tua audio tunc utrumque efficior scilicet saciata et famelica. Propter hoc autem saciata, quia nichil tunc aliud michi libet nisi illa; propter hoc vero famelica, quia semper augetur appetitus meus ad illa.

7 Benedictus igitur sis tu, Deus meus Ihesu Christe. Da ergo michi, Domine, auxilium tuum, ut omnibus diebus vite mee que tibi placita sunt perficere valeam!"

8 Christus autem respondit dicens: "Ego sum sine principio et sine fine, et omnia creata sunt ex potencia mea et ordinata ex mea sapiencia. Omnia eciam reguntur ex meo iudicio nichilque michi impossibile est, et vere omnia opera mea cum caritate disposita sunt.

9 Et ideo nimis durum est cor illud, quod non vult diligere me nec timere, cum sim utrumque scilicet omnium hominum nutritor et iudex. Dyaboli autem, qui lictor meus est et ipsorum hominum proditor, voluntatem faciunt.

10 Ipse denique tam pestiferum virus in mundo propinauit, quod viuere non potest anima illud delectabiliter pregustans sed mortua in infernum cadit in miseriis tamen eternaliter victura. Hoc autem virus peccatum est, quod licet multis dulciter sapit, in fine tamen horribiliter amarescet.

11 Hoc certissime venenum de manu Dyaboli bibitur cum delectacione omni hora, et quis talia audiuit unquam aut maius mirum? Prebetur enim hominibus vita, et ipsi mortem eligunt et voluntarie amplectuntur.

12 Ego autem, qui sum potens super omnia, compacior eorum miserie et angustie magne. Ego enim feci sicut rex diues et caritatiuus, qui mittens familiaribus seruitoribus suis preciosum vinum diceret ita: 'Propinate vinum pluribus quam vobis solis, quoniam valde salubre est!

13 Hoc enim egris sanitatem reddit, mestis consolacionem et sanis hominibus cor virile. Vinum eciam non mittitur sine vase.'

14 Vere sic ego feci in hoc regno. Ego quidem seruitoribus meis misi verba mea, que vino optimo comparantur, et ipsi aliis ea dabunt, quoniam salubria sunt.

15 Per vas autem te intelligo, que verba mea audis. Nam tu utrumque fecisti, quia verba audisti et protulisti, quia tu es vas meum proprium, quod implebo, dum voluero, et ex eo, quod michi placuerit, exhaurio.

16 Et ideo Spiritus meus monstrabit tibi, quo pergere debeas et quid loquaris. Et neminem timeas nisi me sed gaudenter, quocumque voluero, debes pergere et intrepida dicere, quod tibi mandauero, quoniam michi nichil potest resistere et ego tecum volo manere."

17 Deinde loquebatur sponsa: "Ego," inquit, "que audiui hanc vocem cum lacrimis respondi sic: O, mi domine Deus, ego, que sum quasi minima culex in potestate tua, rogo, ut des michi licenciam respondere tibi."

18 Vox respondit dicens: "Ego responsionem tuam prius noui, quam tu eam cogitasti. Verumptamen do tibi loquendi licenciam."

19 Tunc inquit sponsa: "Ego respondi: Quare tu, o, omnis glorie rex et omnis sapiencie infusor atque omnium virtutum operator et ipsa virtus, ad tale officium me vis assumere, que corpus in peccatis consumpseram, que quo ad sapienciam sum similis asino et ad virtutum operacionem defectuosa?

20 Noli michi, dulcissime Deus Ihesu Christe, propter hoc irasci, quod sic te interrogaui. Nichil enim mirandum est de te, quoniam facere potes quidquid volueris; de me autem totaliter miror, quoniam in multis te offendi et parum emendaui."

21 Vox quoque respondit dicens: "Ego per similitudinem tibi respondeo. Si regi diuiti et potenti diuerse monete presentarentur, quas postea rex conflari faceret et quidquid sibi placeret ex eis fabricari,

22 utputa coronas et anulos de moneta aurea, scutellas et vasa bibitoria de moneta argentea, lebetes et sartagines de moneta cuprea, hiis quoque rex uteretur ad suum commodum et honorem, unde, cum non mirareris, quod ipse sic faceret,

23 ideo non magis tibi mirandum sit, quod ego amicorum meorum corda per ipsos michi presentata libens accipio de eis, quod michi placet, faciendo.

24 Et quamuis aliqui maiorem sensum habeant, aliqui autem minorem, tamen dum ipsi corda sua michi presentant, tunc aliquibus utor ad unum, aliquibus ad aliud, omnibus autem ad meam gloriam et honorem, quoniam cor iusti est moneta michi summe placens.

25 Et ideo ea que mea sunt ordinare possum, sicut volo. Et cum tu mea sis, mirari non habes de hiis que tecum facere voluero, sed constans et stabilis esto ad sustinendum et voluntaria ad faciendum, quidquid tibi precepero. In omnibus enim locis sum potens omnia tibi dare necessaria."

Caput 78 Verba sponse diuinitus reuelata, ymmo ab ore dulcissimo Virginis gloriose, clare et absque antipendio sponse directa et promulgata, ipsamque monendo et confortando, quatenus talia verba omnino vicario domini Pape deberet transmittere; in quibus verbis Ecclesie ruina minatur.

-

Vestre honorande paternitati ego vidua quedam significo, quod mulieri cuidam in sua patria existenti multa valde miraculosa sunt reuelata,

2 que diligenti examinacione episcoporum ac magistrorum claustralium ac secularium clericorum probata sunt ex pia et mirifica Spiritus sancti illustracione et non aliunde processisse, quod eciam illius regni rex et regina nouerunt probabili racione.

3 Eadem itaque mulier ad urbem Rome peregre profecta est; que die quadam in ecclesia maiori beate Virginis oracioni vacans in spiritualem visionem rapta est corpore tanquam in grauedinem ducto sed non tamen in sompni grauedinem.

4 In illa denique hora apparuit ei quedam reuerendissima virgo. Mulier autem predicta admiracione visionis turbata, fragilitatem suam recognoscens Dyaboli timebat fraudulenciam diuine pietati intime supplicans, ne permitteret eam in dyabolica cadere temptamenta.

5 Virgo igitur, que ei apparet, ait: "Ne timeas ea, que nunc videris seu audieris, a spiritu maligno fore existimans. Quemadmodum enim cum solis appropinquacione duo veniunt, lux videlicet et calor, hec autem caliginosam umbram non sequuntur,

6 simili modo cum sancti Spiritus aduentu in cor hominis hec duo veniunt, ardor videlicet diuine caritatis ac catholice fidei perfecta illuminacio.

7 Hec autem duo in te ipsa nunc sentis ita, quod nichil diligis sicut Deum et in catholice fidei integritate tibi non deficit unus punctus. Sed hec duo malignum spiritum, qui umbre caliginose comparatur, non sequuntur."

8 Deinde eadem virgo subiunxit dicens eidem mulieri: "Tu debes verba mea mittere tali prelato ex parte mea." Cui cum magno merore mulier respondit dicens: "O, mea reuerenda virgo, non credet michi sed magis, sicut existimo, habebit verba pro derisu quam pro diuina veritate."

9 Cui virgo respondit dicens: "Quamuis ego cordis eius disposicionem ac responsionis prolacionem sueque vite terminacionem nunc bene nouerim, nichilominus tamen verba mea illi mittere debes.

10 Ego quidem illi notum facio, quod in parte dextera sancte Ecclesie fundamentum vehementer dilapsum est in tantum, quod summa testudo plures in se rupturas habet dans ex se casus tam periculosos, quod multi de subeuntibus perdunt vitam.

11 Plereque eius columpne, que in altum tendere deberent, usque ad terram se iam inclinant, totumque pauimentum ipsius tam fossum est, quod ceci introeuntes periculose cadunt, et adhuc interdum contingit clare videntes una cum cecis grauiter cadere causa periculosarum fossarum eiusdem pauimenti.

12 Et propter has causas stat nimis periculose ecclesia Dei. Et quid sibi ex hoc eueniet, statim propinquius esse dinoscitur. Nam ruinam certissime pacietur, nisi reparacionis iuuamen habuerit. Et ipsius ruina tam grandis erit, quod per totam Christianitatem audietur; et hec debent spiritualiter intelligi.

13 Ego autem illa virgo sum, in cuius uterum Dei Filius venire dignatus est cum deitate et Spiritu sancto exclusa quacumque contagiosa corporis delectacione.

14 Et ille idem Dei Filius de meo clauso utero natus est cum deitate et humanitate et Spiritu sancto cum maxima consolacione mei et sine pena. Ego eciam iuxta crucem steti, quando ipse cum vera paciencia infernum victoriose deuincebat ac sui cordis sanguine celum aperiebat.

15 Ego quippe in monte eram, dum idem Dei Filius, qui quidem est meus Filius, ad celos ascendebat. Ego denique totam catholicam fidem clarissime noui, quam ipse euangelizando omnes celeste regnum ingredi volentes edocuit.

16 Ego itaque iam sto super mundum cum oracione mea assidue ad meum carissimum Filium sicut arcus super nubes celi, qui ad terram inclinari videtur et ambobus finibus suis eam tangere.

17 Per arcum enim me ipsam intelligo, nam ad habitatores mundi me inclino scilicet tangendo utrosque bonos et malos continua oracione mea. Ad bonos namque me inclino, ut ipsi in hiis, que sancta mater Ecclesia precipit, stabiles efficiantur; ad malos vero, ne in malicia sua habeant processum, ut deteriores fiant.

18 Illi igitur cui hec verba mitto notum facio, quod ex una parte tetre ac horribiles nubes surgunt contra arcus claritatem; per quod illos intelligo, qui in carne sua vitam meretricalem habent et sunt insaciabiles ac sine fundo sicut vorago maris ad cupiditatem pecunie.

19 Bona quoque irracionabiliter ac prodigaliter, sicut torrens in impetu suo aquam suam effundit, pro terrena pompa et superbia largiuntur.

20 Hec itaque tria nunc exercent sancte Ecclesie plerique prouisores, quorum peccata in celum ascendunt abhominabilia ac tetra ante conspectum Dei contra meam oracionem sicut teterrime nubes contra clarum arcum celi.

21 Et sic hii, qui una mecum Deum placare deberent, ipsi iram eius contra se ipsos grauissime excitant. Et tales in sancta Ecclesia exaltari non deberent sed deprimi.

22 Quicumque igitur curam apponere voluerit, ut Ecclesie fundamentum stabile fiat ac pauimentum planum renouare cupiens vineam illam benedictam, quam ipse Deus plantauit ac sanguine suo irrigauit, si se ad hoc modicum seu insufficientem esse crediderit,

23 ego regina celi cum omnium angelorum cetibus sibi in adiutorium venire volo, zabulosas radices extirpando et steriles arbores ad comburendum in ignem eiciendo ac in earum locis plantando ramusculos fructuosos.

24 Per vineam autem intelligo sanctam Dei Ecclesiam, in qua duo videlicet humilitas et diuina caritas renouari deberent."

25 Hec omnia vero illa gloriosa virgo, que mulieri apparuit, mitti precepit vobis in scriptis, unde nouerit vestra reuerenda paternitas, quod ego, que hanc litteram vobis misi, iuro per Ihesum verum et omnipotentem Deum et per eius dignissimam Matrem Mariam

26 volens, ut ita me adiuuent ad utrumque scilicet ad corpus et animam, sicut hanc litteram propter aliquem mundi honorem seu propter cupiditatem aut propter humanum fauorem non misi,

27 sed quoniam inter plura alia verba, que eidem mulieri in spirituali reuelacione dicta sunt, omnia que hec cartula in se continet iussa sunt vestre dignitati intimari.

Caput 79 Prohemium notabile informacionis utilis viuendi facte a Christi sponsa ad quendam clericum sibi deuotum, in quo multa bona continentur.

-

Laus et gloria sit omnipotenti Deo pro omnibus suis operibus. Sit et ipsi honor perpetuus, quia tecum inchoauit graciam facere.

2 Nos videmus, quod, dum terra cooperta fuerit niue et frigore, quecumque semina in eam sparsa fuerunt, certum est, quod germinare non possunt nisi in locis paucissimis, que ex radiis solaribus calefiunt, ubi ex beneficio solis gramina et flosculi oriuntur;

3 ex quibus cognosci poterit, cuius generis sint aut cuius virtutis.

4 Vere simili modo totus mundus michi videtur superbie et cupiditatis atque luxurie frigore tam duriter iam coopertus existere, quod heu paucissimi sunt, quorum verbis atque operibus intelligi possit Dei perfecta caritas in ipsorum cordibus habitare.

5 Vnde sciendum est, quod sicut Dei amici inde gauisi sunt, quod Lazarum a morte resuscitatum viderunt ad Dei gloriam, ita et nunc Dei amici gaudere possunt, quando aliquem resurgere viderint a predictis tribus viciis, que sunt verissime mors eterna.

6 Item notandum est, quod sicut Lazarus resuscitatus post resurreccionem suam duplex odium incurrit, -- nam quosdam hostes corporales habebat scilicet homines qui erant inimici Dei et hii Lazarum corporaliter oderunt, quosdam eciam habebat hostes spirituales scilicet demones, qui nunquam desiderant amici Dei fieri et illi eum oderunt spiritualiter --,

7 ita eciam quicumque nunc a viciis mortalibus resurrexerint seruare volentes castitatem et fugere superbiam et cupiditatem duplex odium incurrunt.

8 Nam dupliciter homines qui Dei inimici sunt eis nocere volunt corporaliter, et dyaboli eciam duplici modo eos dampnare seu nocere conantur spiritualiter.

9 Primo namque homines mundani verbis suis vituperant eos. Secundo eciam, si possunt, libenter eos operibus suis molestant, ut sic eos sibi in vita et actibus similes faciant retrahendo eos a bonis inceptis.

10 Sed homo Dei sic nouiter conuersus ad vitam spiritualem istos malignos homines optime vincere potest, si contra verba sibi contraria pacienciam habuerit et si tunc frequencius et feruencius opera bona spiritualia et diuina ipsis videntibus exercuerit.

11 Demones eciam aliis duobus modis ipsum decipere nituntur. Primo, quod summe desiderant, ut ipsum nouum seruum Dei recidiuum faciant ad peccata.

12 Quod si hoc nequiuerint, tunc ipsi demones ad hoc sollicite laborant, ut irracionabiliter et indiscrete ille sua bona opera perficiat scilicet in vigilando vel abstinencias indiscretas ultra debitum modum indiscrete faciendo, ut sic eius vires cicius euacuentur et in diuinis laboribus sit infirmior.

13 Contra primum est optimum remedium ipsa frequens et pura suorum peccatorum confessio et pro delictis vera cordis interna contricio. Contra secundum optimum remedium est talis humiliacio, videlicet ut magis velit alicui seniori spirituali obedire quam se personaliter regere in suis operibus et penitenciis faciendis.

14 Et vere hec medicina est valde proficua et optima in tantum, quod eciam si adhuc indignior esset dator consilii quam acceptor, et tunc certissime sperandum est,

15 quod ipsa diuina sapiencia, que Deus est, per suum adiutorium cooperabitur datori consilii ad illa conferenda consilia, que utilissima fierent acceptori, si ambo ad Dei honorem et gloriam perfectam voluntatem habuerint.

16 Nunc igitur, amice dilecte, quoniam ambo scilicet tu et ego de peccatis surreximus, deprecemur Deum, ut nobis ambobus diuinum adiutorium donare dignetur michi in dicendo et tibi in obediendo.

17 Et tanto magis super hoc Deus rogandus est ex eo, quod vos, qui estis diues, sapiens et nobilis, dignatus fuistis me indignam et modicum intelligentem atque ignotam consulere. Et vere spero, quod Deus vestram humilitatem velit respicere et ad corpus et animam vobis utile facere, quod ad suum honorem vobis scribo.

Caput 80 Informacio discreta et utilis ad quendam clericum de modo viuendi tam spiritualiter quam corporaliter a Christi sponsa edita, sibi a Deo inspirata.

- Primo igitur vobis consulo, ut maneatis in hospicio vestro prope ecclesiam vestram sancte Marie Virginis, unum famulum tantum tecum habeas et totum illud, quod deductis necessariis expensis de tuis redditibus superfuerit, statim reddas tuis creditoribus eisdem de debitis plenarie satisfaciendo,

2 quoniam non est licitum nec racionabile multas pecunias dare pauperibus seu diuitibus amicis et parentibus, priusquam omnia debita plene fuerint persoluta.

3 Et quando debita tua totaliter persoluta fuerint, tunc omnia que tibi et famulo tuo deductis expensis superfuerint ad Dei honorem distribue pauperibus et indigentibus.

4 Clericalem habeas habitum honestum et utile diligenter attendendo, ne in qualitate panni seu in forma vestimentorum tuorum aliqua pompa seu vanitas notari possit sed sola honesta necessitas et utilitas corporalis.

5 Duobus enim paribus vestimentorum tantummodo sis contentus: unum scilicet pro diebus festiuis et alterum pro reliquis diebus cottidianis, nec eciam plura quam duo paria caligarum seu calceorum habeas.

6 Et quidquid de tuis vestibus superest commutes in alios tuos usus aut in solucionem tuorum debitorum. Vestimenta linea omnino deponas tam noctibus quam diebus per hunc annum.

7 Ecclesiam tuam scilicet beate Marie per hunc annum habeas pro ecclesia claustrali propter tria. Primo pro eo, scilicet quod si forte prius in ea unquam stetisti propter aliquam superbiam, sic de cetero in ea resideas in honorem humillime Virginis Marie pro diuina obediencia.

8 Et si forte per canonicos et beneficiatos illius ecclesie a seruicio Dei inhonestis verbis trahebaris ad malam concupiscenciam, sic conare modo per Dei adiutorium diuinis et spiritualibus verbis tu aliquem a mala concupiscencia trahere ad delectacionem amoris Dei.

9 Et si forte aliquibus te videntibus per aliquos tuos illicitos mores malum exemplum dedisti, sic amodo cures per bona opera tua et honestos mores tuos animabus ipsorum proficuum et virtuosum dare exemplum.

10 Deinde, amice dilecte, oportet, quod nocturna tempora et diurna ad Dei laudem racionabiliter ordines et discrete. Ego enim attendi, quod campane vestre ecclesie satis statutis temporibus pulsantur.

11 Et ideo consulo, ut statim, cum ipsas de nocte audieris, a loco tuo surgas et cum quinque genuflexionibus et quinque vicibus Pater noster et Aue Maria recorderis quinque vulnerum Ihesu Christi et dolorum sue dignissime Matris.

12 Post hec autem incipias matutinum de beata Virgine et alias deuociones tibi placitas dicas, donec conueniant canonici in choro ad psallendum. Et melius est, quod tu cum primis ad ecclesiam venias quam cum ultimis.

13 Deuote igitur cantando matutinum de tempore et honeste usque ad finem stare debes et interdum sedere, sicut decens est, sed minime loquendo, nisi aliquid a te interrogatum fuerit,

14 et tunc cum paucissimis verbis respondeas et non clamorosis excluso quolibet iracundie atque impaciencie signo, si fieri poterit.

15 Multum enim te ordinares honeste, si esses in presencia alicuius domini temporalis et terreni, et idcirco multo magis debes cum omni honestate et modestia et humili reuerencia interna et eciam exteriori stare in presencia et seruicio eterni Regis celorum semper et ubique presentis et omnia videntis.

16 Et si forte necessitate compulsus fueris super magnis rebus te aut alium tangentibus ad loquendum in ipsis mediis horis, tunc de choro exeas et quod tibi videtur paucis verbis extra chorum sine clamore respondeas sine mora in tuum stallum redeundo.

17 Et si poteris, ordina, ut illud negocium ad expediendum in alio loco et tempore suspendatur, ne cultus diuinus et honor Dei diminuatur et impediatur.

18 Caue eciam, ne vadas gyrovagando per ecclesiam quasi spaciando huc et illuc ambulando, dum cantantur hore. Hoc enim est inconstantis et gyrouagantis animi et tepidi spiritus et modice caritatis et deuocionis.

19 Tempore autem interualli, scilicet inter horas, tunc ora vel lege aliqua utilia anime et deuota vel aliis proficua hoc iugiter obseruando,

20 quod ab hora, qua surgis a loco tuo ad matutinum, nullis te libenter operibus implices nisi cantui, lecture, oracioni vel studio, donec summa missa fuerit finita, nisi forte in capitulo vestro inter vos de aliquibus sit tractandum super rebus ecclesie seu meliori statu et ordinacione faciendum.

21 Deinde celebrata summa missa de corporalibus utilitatibus et commodis atque honestis consolacionibus virtuosis loqui et confabulari bene conuenit.

22 Quando autem intratis ad mensam, legantur benedicciones mense. Et siue tu fueris hospes alterius siue tu hospites habueris, incipias inter ferculas primum in mensa loqui de Deo vel de sua dignissima Matre aut de aliquo sancto

23 pro edificacione et utilitate commensalium et eciam seruitorum mense ad minus unum verbum vel duo, aut eciam aliqua de Deo vel de sua Matre aut de sanctis Dei ab aliis interroga.

24Et adhuc, dum solus fueris in mensa astante tuo famulo, similiter facias et hoc habeas pro leccione, que conuescentibus fratribus in monasteriis solet legi.

25 Facta autem comestione et graciis Deo redditis et benefactoribus et tunc de rebus seu negociis te tangentibus, cum quibuscumque personis honestis tibi placet, per aliquam breuem horam loquere.

26 Et postea statim ingredere cubiculum tuum et flexis quinquies tuis genibus legas quinquies Pater Noster et quinque vicibus Aue Maria propter vulnera Domini nostri Ihesu Christi et propter dolores sue Matris.

27 Deinde medietatem temporis, quod est usque ad vesperas, ad studendum aut legendum atque ad quiescendum aliquantulum habeas, nisi forsan ab amicis tuis propter aliqua eos tangencia fueris impeditus,

28 et aliam medietatem temporis predicti ad spaciandum habeas pro consolacione honesta corporali, ut forcior efficiaris ad laudem Dei.

29 Deinde, cum pulsatur ad vesperas, statim ad officium decantandum ac chorum ecclesie intres ita te habendo in choro, sicut prius supradictum est, et dicto completorio omni die pro mortuis vigilias legas cum tribus leccionibus ante cenas.

30 Facta autem cena exercitare in talibus moribus, sicut dictum est de prandio. Post gracias vero ad spaciandum vadas loquendo utilia et consolatoria verba, donec dormitum ire volueris.

31 Et tunc eciam, antequam ad lectum vadas, pone te ante lectum tuum et ibi deuote dices quinque vicibus Pater Noster et quinque Ave Maria pro passione Ihesu Christi et postea intra lectum tuum et corpori tuum de sompno et quiete tantum tribue, quod non urgearis vigilie temporibus propter quietis et sompni breuitatem dormitare.

32 Omni autem sexta feria legas deuote septem psalmos cum letania et illa die tribue quinque denarios quinque pauperibus indigentibus pro reuerencia quinque vulnerum Ihesu Christi.

33 Preterea, frater et amice dilectissime, consulo tibi, ut infrascriptam abstinenciam habere velis per hunc annum pro peccatis propriis.

34 Primo totam quadragesimam ieiunes omni die ad unam comestionem in piscibus et similiter in aduentu Domini, omnes vigilias beate Marie in pane et aqua, vigilias apostolorum in piscibus, omnes quartas ferias ad unam comestionem in caseo et ouis et piscibus,

35 omni sexta feria in pane et vino tantum -- et si forte magis libuerit aquam quam vinum cum pane habere, hoc tibi non dissuadeo --, omni die sabbati in piscibus et oleo ad unum prandium.

36 Dominico autem die et die Lune et Martis et die Iouis bis in die comede de carnibus, dum tamen ab Ecclesia non precipiatur ieiunare.

37 Nota, frater dilecte, quod propter tria hec omnia tibi scribere et consulere decreui. Primo, ut inuidia Dyaboli et eius astucia te ad hoc non traheret, quod te ipsum ita subito totum consumeres, quod sensus tui atque vires cito deficerent, et postea tota vita tua Deo minus seruires, quam oporteret.

38 Secundo, quod si mundani homines in tuis sensibus aut viribus ex nimio labore defectum aliquem in te notauerint aut eciam in laboribus inceptis te attediari conspexerint, abhorrerent et pertimescerent diuinis laboribus se subicere.

39 Tercio, quia spero opera tua ex eo magis Deo placere, quia pocius eligis alterius consilio humiliter acquiescere quam te ipsum personaliter tuo proprio iudicio regere.

Caput 81 Responsio, ut credo, Virginis ad sponsam de tribus hominibus, pro quibus sponsa ad Deum intercedebat; et que sunt lacrime meritorie et que non; et qualiter caritas Dei augmentatur ob meditacionem Christi humilitatis; et quomodo timor quamuis non filialis nec inicialis sit bonus.

"

-

Ille homo est quasi saccus plenus aristis, de quo si una arista auferretur, apponerentur in eo decem. Talis est ille homo pro quo rogas, quia ipse dimittit unum peccatum ex timore sed addit decem propter honorem mundi.

2 De altero vero homine pro quo postulas, respondeo tibi, quod non est consuetudo putridis carnibus preciosa salsamenta apponere. Rogas quippe dari sibi corporales tribulaciones propter utilitatem anime sue, sed voluntas sua contraria est peticioni tue.

3 Ipse quippe appetit honores mundi magisque desiderat diuicias quam spiritualem paupertatem et voluptas est ei dulcis. Propter quod anima eius est putrida et fetens coram me; et ideo non pertinent ei salsamenta preciosa, que sunt iusticie tribulaciones.

4 De tercio quoque homine, in cuius oculis vides lacrimas, respondeo eciam tibi, quia tu vides corpus et ego intueor cor.

5 Sicut enim tu vides, quod aliquando tenebrosa nubes procedit de terra et trahit se in celum subtus solem, et ista nubes producit de se triplicem humorem scilicet pluuium, niuem latam et grandinem -- postea vero euanescit nubes, quia de immundicia terre orta erat --,

6 sic tali nubi comparatur omnis homo, qui in peccato et voluptate nutritus est usque ad senium. Veniente autem senio incipit timere mortem et cogitare periculum suum sed tamen in animo est ei delectabile peccatum.

7 Ergo sicut nubes trahit de se immundicia terre in celum, sic consciencia talis hominis trahit se de immundicia corporis id est peccati ad consideracionem sui et dat de se triplices lacrimas.

8 Prime comparantur aque; que sunt pro hiis, que carnaliter diligit homo, utputa si amittit amicos et bona temporalia vel salutem suam, et quia tunc amaricatur de Dei disposicione et permissione, ideo effundit multas lacrimas indiscrete.

9 Secunde lacrime comparantur niui, quia quando homo incipit cogitare pericula corporis sui imminencia penamque mortis et inferni miserias, tunc incipit plorare non ex caritate sed ex timore. Et ideo, sicut nix cito dissoluitur, sic eciam cito tales lacrime dissoluuntur.

10 Tercie lacrime assimilantur grandini, quia quando homo cogitat, quam dulcis est et fuerat sibi voluptas carnalis et quod amissurus est eam quanta eciam consolacio est in celis,

11 incipit plorare dispendium dampnacionis et amissionis sue non curans plorare de inhonoracione Dei, si Deus amitteret animam, quam redemit sanguine suo, nec curans, utrum Deum videret post mortem an non, dummodo unam mansionem obtineret in celo vel in terra, ubi non sentiret penam sed haberet eternaliter suam voluptatem.

12 Ideo tales lacrime bene similantur grandini, quia cor talis hominis nimis durum est et nullum calorem caritatis habet ad Deum. Ideo nec tales lacrime trahunt animam in celum.

13 Sed nunc ostendere tibi volo lacrimas, que trahunt animam in celum; que similantur rori. Nam aliquando vapor quidam procedit de dulcedine terre et ascendit in celum trahens se subtus solem;

14 qui de calore solis factus humidus iterum descendit in terram et omnia terre nascencia fructifera facit; et istud vocatur vobiscum ros, sicut patet in foliis rosarum, que apposita ad calorem primum dant ex se humorem et postea descendit humor.

15 Sic est et de viro spirituali. Omnis quippe, qui cogitat terram illam benedictam, que est corpus Christi, et verba illa, que Christus ore proprio loquebatur,

16 qualemque graciam fecit in mundo et quam amaram penam pertulit commotus amoris ardore pro animabus nostris, tunc caritas, quam habet ad Deum, cum magna dulcedine vadit in cerebrum, quod similatur celo.

17 Cor quoque eius, quod comparatur soli, impletur diuino calore oculique eius implentur lacrimis, plorans se offendisse tam infinite bonum et benignum Deum magisque iam volens omnem penam pati ad honorem Dei quam omnia delectamenta habere et carere Deo.

18 Itaque iste lacrime bene comparantur rori cadenti, quia tribuunt virtutem faciendi bona opera et fructificant in conspectu Dei. Et sicut flores crescentes trahunt in se rorem cadentem, et flos includitur in rore, sic eciam lacrime, que ex diuina caritate funduntur, claudunt Deum in anima et Deus animam in se trahit.

19 Verumptamen bonum est timere propter duo. Primo, quia tanta possent esse bona opera facta ex timore, quod trahunt postea aliquam scintillam gracie in cor ad obtinendam caritatem, sicut per similitudinem intelligere poteris,

20quasi esset unus aurifaber imponens aurum stateris mundum, ad quem veniens carbonarius dixit: 'Domine, carbones ad opus tuum habeo. Da michi precium, quantum valent!'

21 Respondit ille: 'Carbones taxati sunt, quantum valeant.' Et dato auro illi pro precio aurifaber disposuit carbones ad opus suum, aurum vero ille ad victum suum.

22 Sic est enim in spiritualibus. Nam opera facta sine caritate similantur carbonibus, caritas vero auro. Ideo omnis, qui facit opera bona ex timore habens tamen desiderium acquirendi sibi salutem anime cum eis,

23 iste, licet non desideret Deum in celis sed timet hospitari in inferno, nichilominus habet opera bona sed frigida et apparent quasi carbones in conspectu Dei.

24 Deus vero comparatur aurifabro: qui scit in spirituali iusticia, quibus modis bona opera remuneranda sunt vel quali iusticia caritas Dei acquiratur.

25 Ipse eciam in prouidencia sua sic ordinat, quod propter bona opera ex timore facta homini datur caritas, quam homo postea disponit ad salutem anime sue.

26 Ergo sicut caritatiuus aurifaber utitur carbonibus ad opus suum, sic Deus frigidis operibus utitur ad honorem suum.

27 Secundo bonum est timere, quia quot peccata homo dimittit ex timore, a tot peccati penis liberabitur in inferno. Attamen quia caritatem non habuit, ideo nec iusticiam habet ad ascendendum in celum.

28 Nam cuius voluntas talis est, quod, si posset, vellet eternaliter viuere in mundo, in eius corde caritas Dei nequaquam est et facta Dei quasi ceca sunt ante ipsum. Ideo mortaliter peccat et iudicabitur in infernum.

29 Attamen ardere non tenetur in penis sed sedere in tenebris, quia omisit peccatum ex timore, sed non senciet gaudium celi, quia non desiderabat illud, quamdiu vixit.

30 Propterea sedebit sicut cecus et mutus et sicut homo sine manibus et pedibus, quia eius anima intelligit malum inferni et modicum de gaudio, quod est in celo."

31 Hec reuelacio est de tribus militus. Primus fuit de Scania, de quo facta est reuelacio talis: Domina Birgitta vidit animam vestitam quasi cocco bis tincto sed guttis paucis quasi nigris respersam, et cum vidisset eam, statim euanuit a conspectu eius.

32 Iterum post tres dies vidit eandem animam totam rubeam sed quibusdam gemmis quasi aureis interlucentibus effulgentem. Cumque miraretur domina ad hec, dixit Spiritus Dei:

33 "Hec," inquit, "anima detenta fuit curis mundi; sed habens fidem veram venit ad indulgencias Rome ea intencione, ut obtineret caritatem et diuinam dileccionem et voluntatem amplius scienter non peccandi.

34 Ideo quia vidisti animam vestitam cocco bis tincto significat, quod ante mortem corporis obtinuit diuinam dileccionem, licet imperfectam.

35 Quod vero vidisti eam respersam guttis nigris significat, quod ipsa quadam affeccione carnali mouebatur ad parentes carnales et videre patriam suam. Attamen omnem voluntatem suam commisit michi. Ideo meruit purgari et ad sublimiora preparari.

36 Quod vero vidisti interlucentes gemmas in rubeo colore significat, quod propter bonam voluntatem et effectum indulgenciarum istarum appropinquabat corone desiderate.

37 Vide ergo, filia, et considera, que bona faciunt indulgencie huius urbis hominibus illis, qui veniunt intencione sancta huc propter eas.

38 Nam si donarentur alicui mille milia annorum, sicut et donantur propter fidem et deuocionem veniencium, adhuc non esset digna ponderacio ad obtinendam diuinam caritatem sine gracia Dei.

39 Que quidem caritas veraciter donatur et promeretur propter indulgencias istas, quas sancti mei promeruerunt sanguine suo."

40 De secundo milite in eadem reuelacione (hic fuit de Hallandia) Filius Dei loquitur: "Quid tibi dixit ille magniloquus et flabellum ventorum? Nonne quod multi dubitant de sudario meo, utrum verum sit an non?

41 Dic ergo ei constanter quatuor, que dico. Primum est, quod multi thesaurizant et nesciunt quibus. Secundum est, quod omnis, qui talentum Domini commissum non expendit hylariter sed custodit inutiliter, incurrit iudicium.

42 Tercium est, quod ille qui plus diligit terram et carnem quam Deum non erit in consorcio eorum, qui esuriunt et siciunt iusticiam. Quartum est, quod omnis, qui clamantes non exaudit, clamabit ipse et non exaudietur.

43 De sudario meo sciat, quod sicut sudor sanguinis mei de corpore meo fluxit imminente passione mea, quando rogaui Patrem, sic iste sudor exiuit de facie mea propter qualitatem rogantis me ad consolacionem futurorum."

44 Tercius miles eiusdem reuelacionis fuit de Swecia, de quo est ista reuelacio. Filius Dei loquitur: "Scriptum est, quod vir saluatur per fidelem mulierem. Sic uxor huius viri cucurrit et rapuit virum suum de faucibus Dyaboli ambabus manibus.

45 Nam una manu eripuit eum de Dyabolo, lacrimis scilicet et oracionibus et operibus caritatis. Alia manu eripuit eum ammonicionibus suis et exemplo et informacione ita, quod iam appropinquat vie salutis.

46 Propterea sunt ei tria consideranda, que scribuntur in lege vulgari. In illa enim sunt tria membra: unum, quod intitulatur possidere, aliud vocatur vendere, tercium est emere.

47 In primo membro, quod est possidere, dicitur, quod nichil iuste possidetur, nisi quod iuste acquiritur. Quidquid enim acquiritur per subdolas adinuenciones, per occasiones malicie, per minora precia, talis acquisicio non est Deo grata.

48 Secundum membrum vocatur vendere. Quandoque aliqua res venditur propter inopiam et timorem, quandoque propter violenciam et iudicia iniusta. Talis consciencia est scrutanda, si compassio et caritas est in mente.

49 Tercium membrum vocatur emere. Qui enim aliquam rem emere voluerit, scrutari debet, si res illa, qua aliquid emitur, iuste quesita est. Nam in lege non fuit acceptum, quidquid iniqua exaccione fuit acquisitum.

50 Ideo iste ista tria predicta scrutetur diligenter in animo suo et sciat pro certissimo, quod redditurus est michi racionem de omnibus et eciam de hiis, que parentes sui reliquerunt sibi, si ea plus propter mundum et ultra debitam utilitatem expenderit quam propter Deum.

51 Iste eciam sciat, quod redditurus est michi racionem de milicia sua, qua intencione eam receperit et quomodo eam tenuerit et quomodo votum suum, quod michi vouit, adimpleuit."

Caput 82 Christus loquens sponse dicit ei, quod anima deuota debet habere sicut sponsa os delectabile, aures mundas, oculos pudicos et cor stabile, exponens omnia dicta membra spiritualiter valde pulchre.

- Filius loquitur: "Tu debes habere sicut sponsa os delectabile, aures mundas, oculos pudicos et cor stabile. Sic et anima debet esse disposita. Eius enim os est mens munda, ut ibi nichil intret, nisi quod michi placet. Sit quoque os, id est mens delectabilis ex odore bone cogitacionis ex sedula memoria mee passionis.

2 Sit eciam mens sicut os rubicunda, id est feruens diuina caritate, ut que intelligit operetur. Nam sicut os pallidum nullus osculari desiderat, sic nec anima, nisi faciat bona opera ex bona voluntate sola, nequaquam michi placet.

3 Mens eciam sicut os habere debet duo labia, id est duas affecciones: unam, qua desideret celestia, aliam, qua contempnat omnia terrena. Palatum vero anime inferius debet esse timor mortis, qua separatur anima a corpore. Et qualis tunc teneretur esse constituta? Palatum autem superius sit tremor iudicii terribilis.

4 Inter hec duo lingua anime versari debet. Que vero est lingua anime nisi frequens consideracio misericordie mee? Ergo, quando consideras misericordiam meam, quomodo te creaui et redemi, quomodo te pacior, cogita eciam, quam districtus iudex sim, qui nichil dimitto impunitum, et cogita, quam incerta est hora mortis.

5 Oculi anime sint simplices sicut columbe, que iuxta aquas circumspicit accipitrem; id est cogitacio tua semper sit circa caritatem et passionem meam et circa opera et verba electorum meorum, in quibus intelliges, quomodo te Dyabolus decipere poterit, ut nunquam de te sis secura.

6 Aures tue sint munde, ut scilicet non affectes audire scurrilia vel risu digna. Cor vero sit stabile, ut non timeas mortem; seruando fidem non erubescas de obprobrio mundi, non turberis de dampno corporali propter me, Deum tuum."

Caput 83 Christus loquens sponse dicit ei, quod ipsa debet diligere eum sicut seruus bonus dominum suum, sicut filius bonus patrem et sicut uxor fidelis maritum suum, que nunquam ab eo debet separari; et exponit omnia spiritualiter et utiliter.

-

Filius loquitur: "Ego diligo te sicut dominus bonus seruum suum et sicut pater filium et sicut vir uxorem. Dominus enim dicit seruo: 'Dabo tibi vestes, victum congruum et laborem moderatum.'

2 Ad filium autem dicit pater: 'Omnia mea tua sunt.' Vxori vero dicit vir: 'Requies mea requies tua et consolacio mea consolacio tua est.'

3 Quid igitur isti tres respondebunt pro tanta dileccione? Vtique seruus, si bonus est, dicturus est domino: 'Quia seruilis sum condicionis, magis tibi seruiam quam alteri.'

4 Filius vero dicturus est patri: 'Quia omne bonum habeo a te, ideo a te separari nolo.' Vxor autem dicet marito: 'Quia de labore tuo sustentor, calorem de pectore tuo habeo et dulcedinem in verbis, ideo magis mori volo quam a te separari.'

5 Ego autem Deus sum vir iste. Anima vero est sponsa mea, que consolari debet in requie mea, refici cibo deitatis mee, ad quam pertinet omnia tormenta magis sustinere quam se a me separare, quia sine me nec habet consolacionem nec honorem.

6 Sed ad coniugium duo pertinent: primo bona, unde sustententur coniuges, secundo filius, qui recipiat eorum hereditatem, seruus vero sit ad obsequium faciendum, sicut legitur de Abraam, qui ex eo, quod non habebat filium, turbabatur.

7 Itaque anima tunc habet bona sustentacionis, quando virtutibus plena est. Habet eciam filium, quando habet racionem discrecionis, scilicet discernendi virtutes a viciis, et quando discernit secundum Deum.

8 Habet et seruum, id est carnalem affectum, qui non viuit secundum concupiscenciam carnis sed prout expedit corpori et secundum quod anima perficiatur.

9 Igitur diligo te sicut vir uxorem, quia requies mea requies tua. Ideo tuum est omnem tribulacionem magis libenter sustinere quam me ad iram prouocare.

10 Diligo quoque te sicut dominus seruum, cui precepi habere necessaria moderata et laborem temperatum. Sed hic seruus, id est corpus ita insensatum est, quod magis velit seruire Dyabolo quam michi. Qui Dyabolus nunquam dat ei requiem a sollicitudinibus mundi."

Caput 84 Christus loquens sponse dicit, quod tres fuerunt supplantati propter mulieres; quorum unus assimilatur asino coronato, alius habuit cor leporinum et tercius assimilatur basilisco; et ideo mulier debet esse subdita viro suo semper .

-

Filius loquitur: "Tres leguntur supplantati propter mulieres. Primus erat rex, quem amasia sua percussit in faciem, quando non arrisit sibi, quia fatuus erat et non refrenabat eam nec curabat de honore suo. Iste erat similis asino coronato, asino propter fatuitatem, coronato propter dignitatem.

2 Secundus erat Sampson, qui licet esset fortissimus, tamen a muliere victus est. Iste habuit cor leporinum, quia non potuit domare unam mulierem.

3 Tercius erat Salomon, qui fuit quasi basiliscus, qui visu interficit et speculo interficitur. Sic Salomonis sapiencia omnes excedebat, attamen facies mulieris occidit ipsum. 4 Ideo oportet, quod mulier subdita sit viro."

Caput 85 Christus loquens sponse dicit ei, quod ante eum sunt duo folia libri -- in uno est scripta triplex Misericordia et in alio Iusticia -- monens eam, quod, dum tempus habet, conuertatur ad misericordiam, ne postea puniatur a iusticia.

-

Filius loquitur ad sponsam: "Ego sum creator omnium. Ante me sunt quasi duo folia. In uno scripta est Misericordia, in alio Iusticia. Itaque quicumque conteritur de peccatis et proponit ultra non facere, huic dicit Misericordia, quod Spiritus meus accendet eum ad faciendum bona opera.

2 Quicumque vero se vellet libenter separare ab istis vanitatibus mundi, hunc Spiritus meus feruenciorem facit. Eum vero qui paratus est eciam mori pro me, hunc Spiritus meus in tantum inflammabit, quod totus sit in me et ego in eo.

3 In alio autem folio scripta est Iusticia, que dicit: 'Quicumque se non emendat, cum tempus habet, et scienter se auertit a Deo, hunc Pater non defendit nec propiciabitur ei Filius nec inflammabit eum Spiritus sanctus.'

4 Ideo, cum tempus est, diligenter considera folium Misericordie, quia aut aqua aut igne purgabitur omnis, qui saluatur, id est aut modico penitencie labore in presenti tempore aut igne purgatorio in futuro, donec purgatus fuerit.

5 Scias eciam, quod ostendi uni homini, quem tu nosti, ista duo folia libri Misericordie et Iusticie, sed iam ipse deridet folium misericordie mee et quod sinistrum est reputat esse dextrum; et sicut herodius super aues, sic ipse ascendere querit super omnes.

6 Et ideo timendum est sibi, nisi diligenter cauerit, quod ridendo morietur et cum bibentibus et ludentibus de mundo auferetur."

7 Sic eciam post hoc euenit. Surrexit enim a mensa letus et nocte ab inimicis interfectus est.

Caput 86 Mater Dei loquitur dicens, quod ipsa est similis flori, a quo apes trahunt dulcedinem; apes enim sunt serui et electi Dei, qui continue ab ea trahunt dulcedinem gracie et habent spirituales alas et pedes et aculeum.

-

Mater loquitur: "Ego sum regina et mater misericordie. Filius meus creator omnium tanta circa me dulcedine affectus est, quod omnium, que creata sunt, spiritualem michi dedit intelligenciam.

2 Ideo ego simillima sum flori, de quo apes maxime trahunt dulcedinem, a quo, quantumcumque colligitur, nichilominus ei dulcedo remanet.

3 Sic ego omnibus graciam impetrare possum et ego semper habundo. Verum eciam electi mei similes sunt apibus, quia tota deuocione circa honorem meum afficiuntur.

4 Ipsi enim quasi apes habent duos pedes, scilicet continuum desiderium augendi honorem meum, secundo laborant in hoc sollicite operando que possunt.

5 Habent eciam duas alas, scilicet reputando se indignos laudare me, secundo obediendo omnibus, que sunt ad honorem meum. Habent eciam aculeum, qui si defecerit eis moriuntur.

6 Sic amici Dei habent tribulaciones mundi, que ante finem vite propter virtutum custodiam non auferuntur ab eis, sed ego habundans consolacione consolabor eos."

Caput 87 Christus loquitur sponse dicens, quod ipsa debet habere membra pulchra et sine macula, comparans omnia membra spiritualiter perfecte dileccioni Dei et proximorum et presertim amicorum Dei; concludit eciam, quod debeat facere spiritualiter, sicut fenix facit corporaliter, que colligit ligna et ibidem se ipsam comburit.

- Filius loquitur sponse: "Dixi tibi prius, quod debes habere oculos serenos, ut videas mala que fecisti et bona que omisisti. Os tuum, id est mens tua sit ab omni malo munda.

2 Labia vero sunt duo desideria habenda, scilicet desiderium relinquendi omnia pro me et voluntas manendi mecum; et hec labia sunt de colore rubeo, qui decencior colorum est et longius videtur.

3 Color vero significat pulchritudinem, et omnis pulchritudo est in virtutibus, quia illud accepcius est Deo, quando hoc ei offertur, quod homo magis diligit et unde alii possint plus ad animam edificari.

4 Ergo hoc dandum est Deo, quod homo carius habet siue affectu siue opere. Ideo legitur, quod Deus operibus suis perfectis letatus est. Sic et letatur Deus, quando homo se totum offert ei volendo esse in supplicio seu gaudio ad voluntatem Dei.

5 Brachia vero dicuntur esse flexibilia et leuia ad honorem Dei. Ergo brachium sinistrum est consideracio bonorum et beneficiorum meorum, que tibi feci, scilicet creando te et redimendo, et ingratitudo tua ad me.

6 Brachium vero dextrum est dileccio tam feruens ad me, quod malles tormenta ferre quam me perdere et ad iram prouocare. Inter hec duo brachia libenter quiesco, et cor tuum erit cor meum, quia ego sum quasi ignis quidam diuine dileccionis, et ideo volo ibi feruenter diligi.

7 Coste vero defendentes cor sunt parentes tui non carnales sed electi mei, quos tu teneris diligere sicut me et plus quam parentes carnales. Ipsi vero sunt parentes tui, qui te regenerauerunt ad eternam vitam.

8 Pellis vero seu cutis anime debet esse sic pulchra, quod non habeat maculum. Per pellem vero intelligitur omnis proximus tuus, quem si sicut te ipsam dilexeris amor meus et sanctorum meorum illesus seruatur.

9 Si autem odis, leditur cor et coste erunt denudate, id est amor sanctorum meorum in te minor erit. Ideo pellis nullam habeat maculam, quia proximum tuum odire non debes sed omnes diligere secundum Deum, quia tunc est cor meum sanum com corde tuo.

10 Item dixi tibi prius, quod ego volo feruenter diligi, quia sum ignis quidam diuine dileccionis. In igne quippe meo sunt tria mirabilia. Primum quod ardet et nunquam incenditur, secundum quod nunquam extinguitur, tercium quod semper ardet et nunquam consumitur.

11 Sic caritas mea ab inicio erat ad hominem in deitate mea, que in assumpcione humanitatis mee amplius ardebat et ardet in tantum, quod nunquam extinguitur sed feruentem facit animam nec consumit eam sed amplius semper fortificat.

12 Sicut in fenice colligere poteris, que senectute grauata colligit ligna in monte altissimo et illis ex calore solis succensis proiicit se in ignem et sic ex illo igne mortua reuiuiscit,

13 sic anima, que ex igne caritatis diuine succenditur de eo quasi fenix melior et forcior consurgit."

Caput 88 Christus loquens sponse dicit ei, quod omnia creata sunt ad voluntatem suam preter homines; dicit eciam, quod sunt tria genera hominum in hoc mundo, qui comparantur tribus nauibus ambulantibus in mari, quarum prima periclitatur et perit, secunda fluctuat, tercia bene regitur.

-

Filius loquitur: "Ego sum creator omnium spirituum bonorum et malorum. Ego eciam omnium spirituum moderator et rector sum. Ego quoque creator sum omnium illorum animalium et rerum, que sunt et habent vitam, necnon et omnium eorum, que sunt et non habent vitam.

2 Itaque quecumque sunt in celo, terra et mari, omnia sunt ad voluntatem meam preter hominem solum.

3 Scito igitur, quod homines quidam sunt sicut nauis, que amiserat gubernaculum et malum, id est arborem, et huc illucque vagatur inter procellas maris, donec venerit ad ripas insule mortis. In ista naui sunt illi, qui desperantes se tradunt animum voluptati.

4 Alii sunt sicut nauis, que adhuc habet malum, id est arborem, et gubernaculum et unam anchoram cum duabus funibus. Sed capitalis anchora fracta est et gubernaculum cicius soluitur, si impetus aquarum intrauerit inter nauem et gubernaculum.

5 Ideo caueatur, quia quamdiu gubernaculum et nauis coherent, propter coniunccionem mutuam quasi quendam calorem habent inter se.

6 Tercia nauis habet paramenta et armatura sua omnia et est parata velificare, cum fuerit tempus.

7 Et prima anchora, que est capitalis de qua supra dixi, est disciplina religionis ducta et leuigata per pacienciam et feruorem diuine dileccionis.

8 Hec iam nunc dissoluta est, quia institucio patrum proiecta est sub pedibus et unusquisque quod sibi videtur utile habet pro religione, et sic fluctuant sicut nauis inter fluctus.

9 Secunda anchora, que est adhuc sana, ut supra dixi, est voluntas seruiendi Deo, ligata duabus funibus, fide scilicet et spe, quia credunt me Deum et habent in me spem, quod velim saluare eos;

10 quorum gubernaculum ego sum, quia quamdiu ero in naui, fluctus procellarum non intrant et quasi quidam calor est inter me et eos.

11 Tunc autem ego Deus adhereo naui eorum, quando ipsi nichil diligunt sicut me; quibus ego affigor quasi tribus clauis scilicet timore, humilitate et consideracione operum meorum.

12 Sed si ipsi aliquid plus quam me diligunt, tunc ingreditur aqua dissolucionis, tunc dissoluitur claui timor scilicet et humilitas et diuina consideracio, tunc frangitur anchora voluntatis bone et tunc rumpuntur funes fidei et spe.

13 Sed qui in ista naui sunt nimis instabiles sunt; ideo tendunt ad loca periculosa. 14 In tercia naui, quam dixi, quod erat parata velificare, sunt amici mei."

Caput 89 Christus loquens sponse dicit ei modum, quem debet tenere miles spiritualis in prelio, scilicet quod confidat in Deo et non in viribus propriis; datque ei duas oraciones breues, quas quotidie dicat; et dicit eciam, quod debet esse armatus armis spiritualibus hic contentis.

-

Filius loquitur: "Quicumque velit pugnare sit magnanimus resurgendo, si cadet, confidens non de propriis viribus sed de misericordia mea. Qui enim diffidit de bonitate mea cogitans secum taliter:

2 'Si aliqua attemptauero vel refrenando carnem ieiuniis vel laborando vigiliis, non potero perseuerare nec abstinere a viciis, quia Deus non me adiuuat,' iste merito cadet.

3 Ergo qui pugnare spiritualiter velit confidat de me et quod possit perficere cooperante gracia mea. Deinde habeat voluntatem faciendi bona et omittendi mala et resurgendi, quociens cadit, istamque legendo oracionem:

4 'Domine Deus omnipotens, qui omnes ducis ad bonum. Ego peccator nimis longe recessi a te per facinora mea. Gracias ago tibi, quia reduxisti me ad viam rectam. Ideo rogo te, piissime Ihesu, ut miserearis mei, qui in cruce stetisti sanguineus et dolorosus.

5 Et rogo te per quinque vulnera tua et per dolorem, qui de venis tuis perforatis ad cor processit, quatenus conseruare digneris me hodie, ne cadam in peccata.

6 Da quoque michi virtutem resistendi telis inimici et viriliter resurgere, si contingat me cadere in peccata.'

7 Ad hoc autem, quod pugnans possit perseuerare in bonis, oret isto modo: 'O, Domine Deus, cui nichil est impossibile et qui omnia potes, da michi fortitudinem faciendi bona opera et in bonis posse perseuerare.'

8 Post hec assumat gladium in manu, id est confessionem puram, que debet esse bene limata et splendens: limata, ut diligenter discuciat conscienciam meam, quomodo et quantum et ubi deliquerit et qua de causa. Sit eciam splendens, ut nichil erubescat, nichil occultet nec aliter dicat, quam sicut peccauit.

9 Hic gladius debet habere duas acies acutas, scilicet voluntatem ultra non peccandi et voluntatem commissa emendandi.

10 Cuius gladii cuspis sit contricio, qua Dyabolus occiditur, quando homo, sicut prius in peccato gaudebat, sic nunc conteratur et ingemiscat ex eo, quod me Deum ad iram prouocauit.

11 Hic gladius eciam debet habere capulum, id est consideracionem magne misericordie Dei. Cuius misericordia tanta est, quod nullus talis nec tantus peccator est, qui non habeat veniam, si eam pecierit cum voluntate se emendandi.

12 Cum hac igitur intencione, scilicet quod Deus est misericors super omnia, tenendus est gladius confessionis, sed ne forte ex aciebus vulneretur manus, obsistat ferrum, quod est inter acies et capulum. Et ne forte gladius cadat de manu, prohibeat tolus.

13Similiter qui habet gladium confessionis sperans per misericordiam Dei remitti et purgari peccata caueat, ne cadat per presumpcionem venie. Ideo obsistat tolus, id est timor Dei, metuendo scilicet, ne Deus auferat graciam et inferat iram propter nimiam presumpcionem.

14 Sed ne forte vulneretur et minuatur manus operacionis per nimium feruorem laboris et indiscrecionem, prohibeat ferrum, quod est inter manus et acies, id est consideracio equitatis Dei;

15 quia licet iustus sim in tantum, quod nichil dimitto indiscussum et impunitum, ita tamen misericors et equus sum, quod non requiro ultra, quam natura bene ferre possit, et propter bonam voluntatem dimitto maximum supplicium et peccatum magnum pro parua emendacione.

16 Lorica vero militis est abstinencia. Sicut enim lorica constat ex multis cathenulis, sic abstinencia est ex multis virtutibus, scilicet a prauo visu et sic in reliquis sensibus, et a gula et luxuria et habitu superfluo et a multis aliis, que beatus Benedictus precepit non agenda.

17 Verum hanc loricam non potest personaliter aliquis adaptare sibi sine adiutorio alterius. Ideo Mater mea, Virgo Maria inuocanda et honoranda est, quia in ea fuit omnis modus vite et omnis forma virtutum; que stabiliter inuocata omnem perfectam abstinenciam menti indicabit.

18 Galea vero est spes perfecta, que habeat quasi duo foramina, per que miles respiciat. Primum foramen est cogitacio faciendorum, secundum est consideracio omittendorum.

19 Quia omnis, qui sperat in Deo, cogitet semper, quid sit ei secundum Deum faciendum quidue omittendum. Clipeus vero sit paciencia, qua omnia adueniencia libenter paciatur."

Caput 90 Christus loquens sponse dicit, quod amici eius sunt sicut brachium eius ex eo, quod ipse sicut bonus medicus abscidit ab eis carnem putridam et omnia nociua et coniungit carnem bonam eis transformando eos in se.

-

Filius loquitur: "Amici mei sunt quasi brachium meum. In brachio sunt quinque, scilicet pellis seu cutis, caro, sanguis, ossa et medulla.

2 Sed ego sum sicut medicus, qui primo abscidit omnia inutilia, postea unit carnem carni et os ossi, inde apponit medicamentum sanitatis.

3 Sic ego feci eisdem amicis meis. Primo abstuli ab eis omnem cupiditatem mundi et illicita desideria carnis. Inde coniunxi medullam meam medulle eorum.

4 Que est medulla mea nisi potencia deitatis mee? Sicut enim sine medulla omnis homo mortuus est, sic qui non communicat deitate moritur.

5Hanc igitur ego coniunxi tunc infirmitati eorum, quando sapiencia mea sapit eis et fructificat in eis, quando anima eorum intelligit facienda et omittenda.

6 Ossa vero significant fortitudinem meam. Hanc ego coniunxi fortitudini eorum, quando facio eos fortes ad agendum bona.

7 Sanguis vero significat voluntatem. Hanc ego coniunxi voluntati eorum, quando voluntas eorum est secundum velle meum et quando nichil desiderant nec querunt nisi me solum.

8 Caro significat pacienciam meam. Hanc ego coniunxi paciencie eorum, quando pacientes sunt, sicut ego fui, qui a planta pedis usque ad verticem non habui sanitatem.

9 Pellis vero significat dileccionem. Hanc ego michi coniunxi, quando nichil tantum diligunt sicut me, et libenter cum adiutorio meo eciam volunt mori pro me."

Caput 91 Christus ammonet sponsam, quod debeat se humiliare quadrupliciter, videlicet coram potentibus mundi et coram peccatoribus ac eciam coram amicis Dei spiritualibus et coram mundi pauperibus.

-

Filius loquitur ad sponsam: "Tu debes te quadrupliciter humiliare. Primo coram potentibus mundi, quia ex quo homo contempsit obedire Deo dignum est, ut obediat homini, et quia sine rectoribus homo stare non potest, ideo deferendum est potestati.

2 Secundo coram spiritualibus pauperibus, id est coram peccatoribus, orando pro eis et regraciando Deo, quia forte non fuisti nec es talis.

3 Tercio coram spiritualibus diuitibus, id est coram amicis Dei, cogitando te indignam seruire eis et conuersari cum eis.

4 Quarto coram pauperibus mundi iuuando et vestiendo eos et lauando pedes eorum."

Caput 92 Christus ammonet sponsam, quod progrediatur et perseueret in virtutibus imitando sanctorum vitam, ut efficiatur brachium eius; probat enim, quod sancti transformatiue efficiuntur brachium Christi.

-

Filius loquitur: "Dixi tibi prius, quod amici mei sunt brachium meum: vere sic est. In eis est enim Pater et Filius et Spiritus sanctus et Mater mea cum omni celesti exercitu.

2 Deitas quippe est quasi medulla, sine qua nemo viuit. Ossa sunt humanitas mea, que fortis fuit ad passionem. Spiritus sanctus vero est sicut sanguis, quia implet et letificat uniuersa.

3 Mater vero mea est sicut caro, in qua fuit deitas et humanitas et Spiritus sanctus. Pellis autem seu cutis est omnis celestis exercitus.

4 Sicut enim pellis tegit carnem, sic Mater mea omnes sanctos precellit virtute. Nam licet angeli mundi sunt, mundior tamen est ipsa. Et licet prophete impleti fuerint Spiritu Dei, martires quoque multa passi, plenior tamen et feruencior fuit in Matre mea Spiritus, ipsaque plus quam martir fuit.

5 Confessores eciam et si se ab omnibus abstinuerunt, perfecciorem tamen abstinenciam habuit Mater mea, quia in ipsa fuit deitas mea cum humanitate.

6 Ergo amici mei, cum me habent, in eis est deitas, qua anima viuit, est fortitudo humanitatis mee, qua fortes fiunt usque ad mortem, et sanguis Spiritus mei, quo voluntas eorum fit mobilis ad omne bonum.

7 Caro quoque eorum tunc impleta est sanguine meo et carne mea, quando nolunt inquinari seruantes se in castitate cooperante gracia mea. Pellis quoque mea est coniuncta pelli eorum, quando vitam et mores sanctorum meorum imitantur.

8 Sic ergo sancti mei bene vocantur brachium meum, quorum et tu effici debes membrum per voluntatem progrediendi in bono et eos, in quantum poteris, imitando.

9 Sicut enim ego coniungo eos michi per corporis mei coniunccionem, sic tu eis coniungi debes et michi per idem corpus meum."

Caput 93 Christus loquitur sponse precipiens ei tria, scilicet quod nichil desideret nisi victum et vestitum, quod spiritualia non cupiat habere nisi ad voluntatem Dei, et de nullis contristetur nisi de peccatis suis et aliorum; dicit eciam, quod illi, qui in hac vita peccata sua non emendauerint, grauissime in diuino iudicio punientur.

-

Filius loquitur: "Tria precipio tibi, scilicet nichil desiderare preter victum et vestitum, secundo spiritualia non concupiscere nisi ad voluntatem meam, tercio de nullis contristari nisi de peccatis tuis et aliorum.

2 Si enim dolere volueris, considera districcionem iudicii mei, quam perpendere et timere poteris in quodam homine iam iudicato.

3 Qui ingressus monasterium tria habuit in animo, scilicet ut esset sine labore et ut haberet victualia sine sollicitudine; tercio cogitauit: 'Si apprehendet me temptacio carnis, euadere potero per aliquam occasionem sine commixtione.'

4 Propter que tripliciter afflictus est. Quia enim voluit esse sine labore, ideo verbis et verberibus coactus est ad laborem. Pro secundo paciebatur defectum in victualibus et nuditatem. Tercio fuit despectus ab omnibus in tantum, quod non poterat in luxuria delectari.

5 Instante vero tempore professionis cogitauit secum sic: 'Quia,' inquit, 'non potero esse in mundo sine labore, ideo melius est michi esse in monasterio et laborare pro Deo.'

6 Propterea cooperante tali voluntate venit ad eum misericordia mea cum iusticia, ut purgatus veniret ad gloriam sempiternam.

7 Nam facta professione statim infirmitate graui percussus est et in tantum tribulatus est, quod oculi pre dolore exierunt, aures nichil audierunt et in omnibus membris destitutus est, quia voluit sine labore esse.

8 Paciebatur et nuditatem maiorem quam in seculo, et cum haberet delicaciora, non poterat ea comedere, et cum natura illa requirebat, non ea habebat. Sic quoque natura eius consumpta fuit ante mortem, quod factus est quasi inhabilis truncus.

9 Mortuus vero venit ad iudicium quasi fur, quia voluit esse in religione ad voluntatem suam, non ad melius viuendum, sed tamen non debuit iudicari ut fur, quia licet puer et fatuus fuit in racione et consciencia, attamen fidem et spem habebat in me Deum suum, et ideo ad misericordiam iudicatus fuit.

10 Cuius peccatum, quia in pena corporali ad plenum purgari non potuit, ideo anima eius adhuc ita grauiter punitur in purgatorio ac si cutis extracto osse in prelo poneretur, ut medulla melius extorqueretur.

11 Quid igitur passuri sunt illi, qui omnem processum vite sue in peccato habent et nichil contrarii habent nec habere volunt? Ve eis, quia ipsi michi dicunt: 'Quare mortuus est Deus, aut que utilitas est in morte eius?' Hoc michi rependunt, quia redemi eos, quia seruo eos, quia do eis sanitatem et necessaria eorum.

12 Et ideo exquiram ab eis iudicium ex eo, quod fregerunt fidem, quam vouerunt in baptismo, et ex eo, quod cotidie delinquunt contempnendo mandata mea, nec aliquod minimum, ad quod obligantur in religione, dimittam impunitum."

13 Hic frater occultum habuit peccatum, quod nunquam voluit confiteri. Ad quem ex mandato Christi domina Birgitta accessit dicens: "Penitere," inquit, "attencius, quia est tibi aliquid occultum in corde, quod quamdiu clausum tenueris, mori non poteris."

14 Cui respondit ille se nichil habere, quod in penitencia non esset publicatum. Et illa: "Inquire," inquit, "qua intencione ingressus es monasterium et qua intencione hucusque vixisti, et inuenies in corde tuo veritatem."

15 Tunc ille resolutus in lacrimas ait: "Benedictus Deus, qui te misit ad me! Iam enim, ex quo tu ex secreto meo locuta es, dicere volo audientibus veritatem. Ego enim quoddam occultum habeo in corde, quod prodere nunquam audebam nec poteram.

16Quia quociens penitui de aliis peccatis, de isto quasi semper lingua mea erat ligata et nimis eciam pudor inuasit me, ne confiterer absconsum remorsum cordis mei.

17 Ideo, quociens confessionem cordis mei feci, inueni michi nouam conclusionem verborum meorum dicens: 'O, pater, confiteor vobis culpam meam de omnibus, que vobis dixi, et eciam de aliis, que non dixi,' credens per hanc conclusionem omnia secreta mea dimitti.

18 Sed nunc, domina mea, si placeret Deo, libenter dicerem toti mundo ea, que in corde meo tanto tempore occultaui."

19 Vocato igitur confessore plene cum lacrimis omnia illa peccata explicauit et eadem nocte mortuus est.

Caput 94 Christus docet sponsam pulchras oraciones, quas debeat dicere, quando induitur et quando vadit ad mensam et ad dormiendum, monens eam, quod in omnibus vestimentis suis sit humilis et in membris suis honesta et moderata.

-

Filius Dei loquitur ad sponsam dicens: "Pulchritudo exterior significat pulchritudinem interiorem, quam homo debet habere. Ideo cum imponis tibi vittam seu velum capitis, qua stringuntur capilli, dicito:

2 'O, Domine Deus, gracias tibi ago, quia supportasti me in peccato meo et quia propter incontinenciam meam non sum digna videre te. Ideo velo capillos meos.'"

3 Et adiunxit Dominus: "In tantum enim abhominabilis est michi incontinencia, quod eciam quecumque virgo, si voluntatem habet luxuriandi, non est apud me virgo munda, nisi penitencia correxerit illam voluntatem.

4 Quando vero velas frontem, dicito: 'O, Domine Deus, qui omnia bene creasti et hominem excellencius pre omnibus ad ymaginem tuam creasti, miserere mei! Et quia non seruaui pulchritudinem faciei mee ad honorem tuum, ideo velo frontem meam.'

5 Cum vero attrahis calceos, dicito: 'Benedictus sis tu, Deus meus, qui precipis michi habere calceos, ut sim fortis et non tepida in seruicio tuo. Conforta igitur me, ut in mandatis tuis possim ambulare.'

6 In ceteris eciam vestimentis tuis omnis humilitas sit et in omnibus membris tuis honestas moderata.

7 Cum vero accedis ad mensam, dicito: 'O, Domine Deus, si velles, sicut potes, nos sine cibo subsistere, libenter rogarem te.

8 Nunc autem, quia precipis nos cibum sumere cum discrecione, rogo te, da michi continenciam in cibo, ut per graciam tuam possim comedere secundum nature necessitatem et non sicut cupiditas carnis petit.'

9 Cum autem accedis ad sompnum, dicito: 'Benedictus sis tu, Deus, qui temporum vicissitudines disponis nobis ad alleuiacionem et solacium anime et corporis! Rogo te, da corpori meo requiem in hac nocte et serua me illesam a potestate et illusione inimici.'"

Caput 95 Christus loquens sponse declarat ei, que et qualia sunt arma iniquorum; qui, si gloriauerint se in peccato cum voluntate in eo perseuerandi, gladio seueritatis diuine iusticie terribiliter consumentur.

-

Filius loquitur: "Ego sto quasi rex prouocatus ad pugnam. Dyabolus autem stat contra me cum exercitu suo. Verum intencio et stabilitas propositi mei est talis, quod antequam a iusticia discederem ad unum punctum, prius celum et terra et omnia, que in eis sunt, caderent.

2 Dyaboli vero intencio est talis, quod priusquam se humiliaret, prius vellet esse tot infernos, quot sunt athomi in sole. Itaque inimici aliqui appropinquant iam ad iudicium, et non est distancia inter nos plus quam ad duos pedes.

3 Vexillum eorum erectum est, clipeus est in brachio, manus ad gladium sed nondum extractus est. Tantaque est paciencia mea, quod, nisi ipsi prius percusserint, non percuciam ego.

4 In vexillo autem inimici tria sunt: gula, cupiditas et luxuria. Quorum galea est duricia cordis eorum, quia non attendunt penam inferni nec attendunt, quam abhominabile est michi peccatum.

5 Foramina galee sunt voluptas carnis et voluntas placere mundo. Per talia enim discurrunt circumquaque et vident non videnda. Clipeus vero eorum est perfidia, qua excusant peccatum et imputant fragilitati carnis.

6Ideo pro nichilo ducunt petere veniam pro peccatis. Gladius eorum est voluntas perseuerandi in peccato; qui nondum extractus est, quia nondum completa est malicia eorum.

7 Tunc vero extrahitur gladius, quando volunt tam diu peccare, quanto tempore viuere possent. Tunc vero percuciunt, quando gloriantur de peccato et optant in statu peccati permanere.

8 Cum igitur sic completa fuerit eorum malicia, tunc vox in exercitu meo clamabit dicens: 'Percute nunc!' Et tunc gladius seueritatis mee consumet eos, et quilibet, sicut armatus est, sustinebit.

9 Quorum animas rapient demones, qui sicut rapaces aues non querunt bonum temporale sed animas, quas sine cessacione laniabunt."

Caput 96 Declarat Sponsus sponse, quid significat distancia duorum pedum et extraccio gladii, de quibus dixerat supra in proximo capitulo .

-

Filius loquitur: "Dixi tibi prius, quod inter inimicos et me non est nisi distancia duorum pedum. Iam enim modo ipsi ad iudicium alio pede appropinquant.

2 Vnus istorum pedum est remuneracio illorum bonorum operum, que pro me fecerunt. Ideo ab isto die augebitur infamia, amarescet delectacio eorum, auferetur gaudium, augmentabitur tribulacio atque dolor.

3 Secundus vero pes est malicia eorum, que nondum completa est. Sed sicut dici solet, quod quando res aliqua plena est, tunc crepat, sic quando anima et corpus separantur, dampnantur a diiudicatore.

4 Gladius vero est voluntas peccandi, qui ad dimidietatem extractus est, quia decrescente honore et contrariis succedentibus plus angustiantur et inardescunt iam ad peccatum. Prosperitas enim et honor non multum sinebant eos cogitare de peccato.

5 Nunc autem, ut voluptatem suam perficiant, optant diucius viuere et licencius iam apponunt peccare. Ve eis, quia, nisi se emendauerint, perdicio eorum iam appropinquat."

Caput 97 Christus loquens sponse de quodam prelato dicit ei, quod anima deuota, que perdidit deuocionis et sancte meditacionis calorem propter superbiam et ambicionem suam et implicaciones mundi, humiliando se perfecte Deo et proximo recuperabit diuinum calorem et lumen et senciet diuinam dulcedinem.

-

Filius loquitur per sponsam cuidam prelato dicens ei: "Tu similis est rote molendini, que immobilis est; que cum stat fixa se non mouens, tunc grana in molendino non conteruntur.

2 Rota itaque hec significat voluntatem tuam, que deberet esse mobilis non ad voluntatem et desiderium tuum sed ad meum, totumque relinquere te debes in manus meas.

3 Sed hec rota nimis immobilis est secundum velle meum, quia aqua terrene cogitacionis nimis sollicitat mentem tuam. Consideracio vero operum meorum et passio mea quasi mortua est in corde tuo, propter quod cibus anime non sapit tibi nec sentitur.

4 Et ideo tu irrumpe transitum aque obstructum, ut defluat aqua, qua transeunte rota fiet mobilis et grana faciliter conterentur. Obstaculum autem, quod retentat aquam, superbia mentis et ambicio est, qua gracia Spiritus sancti obstruitur et omne bonum, quo anima fructificare debet, impeditur.

5 Ideo assume veram humilitatem in mente tua. Per hanc enim influet dulcedo Spiritus mei in animam tuam et defluet terrena cogitacio. 6 Per hanc eciam voluntas tua mobilis et perfecta erit ad velle meum, et tunc incipies opera tua tanquam grana diiudicare et opera mea pro magno reputare.

7 Que autem est vera humilitas? Certe non curare fauores et oblocuciones hominum, viam meam que oblita et neglecta est incedere, superflua non querere, simplicioribus te conformare.

8 Si hanc viam diligis, tunc sapiunt tibi spiritualia, tunc passio mea et via sanctorum meorum dulcis erit menti tue, tunc intelliges, quantum es debitor animabus quas regere suscepisti.

9 Ergo, quia iam in summitate rote ascendisti duobus pedibus scilicet potencia et honore, ideo ex potencia est tibi cupiditas et ex honore est tibi superbia. Propterea descende nunc humiliando te ipsum mente et humiles rogando pro te orare.

10 Nam mittam tibi iusticiam meam quasi fluuium rapidissimum et exigam a te nouissimum quadrantem et racionem scilicet pro affectu, cogitatu, pro locucione et pro opere. Exigam quoque animas, quas prouidencie tue commisi, quas ego ipse sanguine meo redemi."

Caput 98 Christus loquens sponse dicit, quod quatuor iaculis id est quatuor increpacionibus hic contentis sagittandi sunt peccatores et tepidi, ut compungantur et ad emendacionem vite humiliter reducantur.

-

Filius loquitur: "Ego dabo amicis meis quatuor iacula. Primo sagittandus est ille qui altero oculo cecus est, secundo qui altero pede claudus est, tercio qui alia aure surdus est, quarto qui prostratus iacet in terra.

2 Ille igitur alio oculo cecus est, qui mandata Dei et opera sanctorum videt et non attendit. Videt vero delectabilia mundi et concupiscit. Hic talis sagittandus est isto modo, dicendo ei sic:

3 'Tu similis est Lucifero, qui vidit summam pulchritudinem Dei, sed quia iniuste desiderauit quod non debuit, ideo descendit in infernum, ad quem et tu descendes, nisi resipueris, ex eo quod intelligis precepta Dei et quod omnia transitoria sunt in mundo.

4 Ideo consultissimum est tibi tenere certum et dimittere transitorium, ne descendas in infernum.'

5 Ille vero alio pede claudus est, qui penitet et conteritur de peccatis commissis sed laborat ad acquirendum terrena commoda et lucra que mundi sunt.

6 Hic sagittandus est taliter: 'Tu laboras pro commodo corporis, quod vermes comesturi sunt cicius. Ideo labora fructuose pro anima, que ineternum est victura.'

7 Ille vero alia aure surdus est qui audire desiderat verba mea et sanctorum meorum, sed aliam aurem habet apertam ad scurrilia et ad ea que sunt mundi.

8 Ideo dicatur ei: 'Tu similis es Iude, qui audiuit una aure verba Dei et per aliam exierunt, ideo non profuit sibi sermo auditus. Propterea claude aures tuas a vano auditu, ut ad angelicos cantus possis peruenire.'

9 Ille vero iacet totus in terra qui terrenis implicatur sed tamen cogitat et vellet scire viam, per quam se emendare posset. Isti dicatur taliter: 'Tempus istud breue est quasi punctus, pena vero inferni eterna et gloria sanctorum perpetua.

10 Ideo ut ad vitam veram peruenias, non sit tibi molestum aliquid assumere graue et amarum, quia sicut Deus pius est sic est et iustus.'

11 Quicumque igitur sic sagittatus fuerit, si sagitta de corde eius exierit sanguineus, id est quod iste vere compungatur et proponat se emendare, huic ego immittam oleum gracie mee, qua omnia membra eius conualescent."

Caput 99 Christus loquens sponse conqueritur de Iudeis crucifixoribus; conqueritur eciam de Christianis contempnentibus eum et eius caritatem et iusticiam peccando presumptuose et scienter contra mandata eius et spernentes sentencias excommunicacionis Ecclesie sub pretextu misericordie Dei, propter quod comminatur eos cum ira et furore iusticie sue.

- Mater loquitur: "Isto tempore paciebatur Filius meus, qui appropinquante Iuda proditore suo inclinauit se ad eum, eo quod Iudas breuis stature erat, dans ei osculum et dicens:

2 'Amice, ad quid venisti?' Et statim alii rapuerunt eum, alii traxerunt eum per crines, alii sputis deturpabant eum."

3 Deinde loquebatur Filius dicens: "Ego reputor quasi vermis, qui quasi mortuus in hyeme iacet, in quem transeuntes exspuunt et calcant in dorso eius. Sic fecerunt michi hodie Iudei quasi vermi, quia abiectissimus et indignissimus ab eis iudicatus sum.

4 Sic et Christiani contempnunt me, quia omnia illa, que pro caritate eis feci et pertuli, reputant pro vanitate.

5 Calcant quoque quasi in dorso meo, quando plus timent et venerantur hominem quam me, Deum suum, quando iusticiam meam reputant pro nichilo et in arbitrio suo constituunt tempus et modum miseracionis mee.

6 Percuciunt quoque me quasi in dentes, quando auditis preceptis meis et passione mea dicunt: 'Faciamus in presenti quidquid delectat nos, et nichilominus habebimus celestia.

7Si enim perdere aut ineternum punire nos vellet Deus, non nos creasset et non redemisset nos tam amare.' Ideo sencient iusticiam meam, quia sicut nec minimum bonum erit irremuneratum, sic nec minimum malum erit impunitum.

8 Contempnunt eciam me quasi conculcantes me, quando non attendunt iudicia Ecclesie scilicet excommunicacionem. Ideo, sicut excommunicati deuitantur ab aliis, sic ipsi separabuntur a me, quia excommunicacio, quando scitur et contempnitur, grauius nocet quam gladius corporalis.

9 Ideo ego, qui quasi vermis videor, nunc reuiuiscere volo per terribile iudicium meum et veniam sic terribilis, quod videntes dicent montibus: 'Cadite super nos a facie ire Dei!'"

Caput 100 Christus loquens sponse dicit ei, quod ipsa est quasi fistula Spiritus sancti, per quam ipse dulcem facit sonum in mundo ad honorem suum et utilitatem gencium, propter quod ipse vult eam abextra deargentare bonis moribus et sapiencia, abintus vero deaurare vera humilitate et cordis mundicia.

-

Filius loquitur ad sponsam: "Tu debes esse quasi fistula, per quam fistulator dulcem facit sonum. Qui autem possessor fistule est deargentat eam exterius, ut videatur preciosior, intus vero deaurat auro perseueranti.

2 Sic et tu deargentata debes esse bonis moribus et humana sapiencia, ut intelligas, quid debeas Deo quidue proximo tuo, quid vero expedit anime quidue corpori ad eternam salutem.

3 Intus autem debes esse deaurata per humilitatem, ut scilicet nulli placere appetas nisi michi nec displicere hominibus timeas propter me.

4 Deinde fistulator tria facit fistule sue. Primo inuoluit eam syndone, ne maculetur. Secundo facit ei coopertorium, in quo custodiatur. Tercio facit coopertorio seram, ne a fure auferatur.

5 Sic tu inuolui debes mundicia, ut nec affectu nec delectacione velis amplius inquinari, sed labora diligenter, ut possis esse sola, quia corrumpit bonos mores conuersacio malorum.

6 Sera vero est diligens custodia sensuum tuorum et interiorum omnium, ut in omnibus actibus tuis attendas, ne astucia Dyaboli decipiaris. Clauis vero est Spiritus sanctus, qui cor tuum aperiet, prout michi placuerit, ad honorem meum et hominum utilitatem."

Caput 101 Mater Dei loquitur dicens, quod cor Filii sui est suauissimum, mundissimum et dulcissimum et in tantum habundans caritate, quod eciam si peccator staret ad portas perdicionis, si clamaret ad eum cum voluntate se emendandi, statim liberaretur; peruenitur enim ad cor Dei per humilitatem vere contricionis et per deuotam et frequentem consideracionem eiusdem passionis.

-

Mater Dei loquitur: "Cor Filii mei est suauissimum quasi mel et mundissimum quasi fons purissimus, quia ab ipso quidquid est virtutis et bonitatis quasi a fonte procedit.

2 Ipse eciam est dulcissimus. Quid enim est dulcius homini sensato quam considerare caritatem eius in creacione et redempcione, in labore et doctrina, in gracia eius et paciencia?

3 Eius quippe caritas non est fluida sicut aqua sed extensa et durabilis, quia caritas eius usque ad nouissimum manet cum homine in tantum, quod, si peccator staret ad fores perdicionis adhuc si inde clamaret cum voluntate emendandi se, eriperetur.

4 Item ad peruendiendum ad cor Dei sunt due vie. Prima est humilitas vere contricionis et hec inducit hominem in cor Dei et in colloquium spirituale.

5 Secunda via est consideracio passionis Filii mei, que remouet duriciam a corde hominis et facit hominem currere gaudenter ad cor Dei."

Caput 102 Ostenditur sponse in visione iudicium unius anime cuiusdam religiosi coram Christo iudice iudicante, pro quo beata Virgo interpellat, quem Dyabolus de grauibus peccatis crudeliter accusat.

-

Mater Dei loquitur Filio dicens: "Querimonia mea magna est; licet omnia scias, sed propter istam que astat proferam." Respondit Filius: "Michi omne iudicium datum est, et oportet me de singulis iudicare.

2 Verum ad iudicem iustum nouem bona pertinent. Primo attente audire; secundo discernere proposita; tercio voluntas velle iudicare iuste; quarto inquirere, qua de causa litigatur; quinto inquirere, quanto tempore lis durauerat, quia grauius dampnum est de iudicii dilacione;

3 sexto inquirere, quales testes, si probati, si affirmatiue coniurati aut si alter litigancium habet plures testes; septimo non esse preceps nec timidus in iudicio nec timere potestatem aut dampnum seu dehonestacionem propter veritatem;

4 octauo non curare preces seu dona aliquorum; nono esse equum in iudicando, sic iudicare pauperi sicut diuiti, ita fratri et filio sicut extraneo, non facere contra veritatem propter aliquod delectabile mundi. Ergo, Mater carissima, dicito que vis!"

5 Respondit Mater: "Duo certant inter se et in eis sunt duo spiritus, in uno bonus in alio malus. Certant vero de empcione sanguinis tui, alter ad occidendum, alius ad viuificandum. In uno est obediencia et dileccio, in secundo odium et superbia. Fac igitur iudicium!"

6 Respondit Filius: "Quot sunt testes cum amico tuo et quot cum altero?" Respondit Mater: "Amicus meus habet paucos, alter vero habet multos, qui sciunt veritatem et audire contempnunt." Respondit Filius: "Faciam iudicium iustum."

7 Et Mater ait: "Meus amicus non conqueritur. Sufficit enim sibi sola sui corporis substancia. Sed ego, que domina sua sum, conqueror, ne malicia preualeat."

8 Respondit Filius: "Faciam que vis. Sed sicut scis, iudicium corporale precedere debet spirituale et, nisi fuerit consumatum peccatum, non debet aliquis iudicari."

9 Et Mater: "O, Fili, licet nos omnia sciamus, propter astantem quero, quid et quale in isto sit iudicium corporale quidue spirituale?" Et Filius: "Iudicium," inquit, "corporale est, ut anima eius celeriter discedat a corpore et manus eius fiet mors eius.

10 Iudicium vero spirituale est, ut anima eius suspendatur in patibulo inferni, quod non est ex funibus sed ex igne ardentissimo, quia ouis degenerans est a grege suo."

11 Tunc unus de religiosis scilicet Augustini loquebatur ad iudicem dicens: "Domine, nichil tibi cum isto. Tu vocasti eum ad quietem et ipse eam oblitus est, obediencia sua fracta est, nomen eius ablatum est et opera eius nulla." Respondit iudex: "Anima eius non est presens in iudicio ad respondendum."

12 Cui Dyabolus dixit: "Ego volo respondere: Si tu vocasti eum a procellis mundi ad quietem, ego vocaui eum de altissimo vertice seu cacumine in profundissimam fossam. Obediencia eius promptissima est ad me, nomen eius apud me est gloriosum."

13 Cui iudex: " Expone," inquit, "que notas!" Et demon dixit: "Faciam, licet inuitus. Tu vocasti eum de procellis curarum mundi ad requiem vite spiritualis quasi ad bonum portum, sed ipse reputat hoc quasi pro nichilo, quia magis appetit sollicitudines mundi.

14 Altissimus vero vertex est contricio bona et confessio. Hanc qui perfecte tenet, ipse loquitur tecum, qui es potentissimus, et attingit ad tuam maiestatem.

15 De hoc vertice seu cacumine altissimo ego precipitaui eum, quando ipse peccare proponit usque in finem, quando peccata reputat pro nichilo et iusticiam tuam pro vanitate.

16 Profundissima vero fossa est gula et cupiditas, quia sicut fossa profundissima non de facili impletur, sic insaciabilis est cupiditas sua.

17 Nomen autem eius erat monachus, et nomen monachi est custodia sui et abstinencia eciam a licitis; sed hoc in eo abolita sunt et iam vocatur Saul. Sicut enim Saul recessit ab obediencia, sic et iste.

18 Nam obediencia sua fracta est, quia sicut due extremitates ligni fracti non conueniunt propter putredinem eius, sic nec desiderium celeste nec diuina caritas, que sunt tanquam due extremitates et uniones obediencie, conuenire possunt in obediencia sua, quia non obedit nisi ad mundanam utilitatem et voluntatem suam propriam, et opera sua sunt secundum opera mea.

19 Quia licet ego non legam missas nec cantem nec faciam reliqua sicut ipse, tamen quando omnia ista facit secundum velle meum, tunc facit opera mea et dici possunt opera mea. Nam cum celebrat missas, ex presumpcione accedit ad te et ex presumpcione illa impletur maiori malicia mea.

20 Cantat eciam pro laude hominum, et cum ego ostendo ei dorsum meum, ipse dorsum suum vertit ad me; et quando ego volo, vertit ventrem suum ad ventrem meum, id est omnem voluptatem suam perficit secundum voluntatem meam et omnia que facit, causa presentis vite et proprie voluntatis facit. Ideo opera eius sunt opera mea."

21 Item anima eadem apparuit ceca et tremens, quam Ethiops quidam insequebatur, usquequo veniret ad iudicem, qui residere videbatur in throno grandi multitudine astante.

22 Et dixit Ethiops: "O, iudex, iudica michi animam istam. Iam enim ipsa personaliter est presens et iam precessit iudicium eius corporale." <...>

23 Et Ethiops: "Tu," inquit, "dixisti, quod manus eius fieret mors eius. Hoc iam factum est." Et iudex: "Hoc dupliciter potest intelligi, aut quia operacio mala fuit occasio mortis eius aut quia manus corporalis abbreuiabat vitam carnis eius.

24 Respondit Ethiops: "Vtrumque verum est. Nam vita impudica occidit animam eius et impaciencia aperuit vulnus carnis eius, quo mortuus est."

25 Cui iudex: "Tu," inquit, "accusasti animam istam prius, quia sequebatur in omnibus velle tuum et quia precipitabas eam de vertice altissimo et quia ventrem suum vertebat ad te. Ideo audiamus, quid dicit ipsa anima!"

26 Et iudex quasi vertens se ad animam dixit: "O, anima, tu habuisti racionem discernendi inter bonum et malum. Cur nomen sacerdocii honorificum strauisti sub pedibus tuis?"

27 Respondit illa: "Habui quidem racionem sed magis sequebar velle meum discredens, quod sub specie tam modica tanta magnitudo occultaretur."

28 Dixit iudex secundo: "Tu sciuisti, quod religionis perfeccio est humilitas et obediencia. Cur sub specie ouis ingressus es lupus?" Cui anima: "Vt," inquit, "effugerem obprobrium mundi et quieciorem ducerem vitam." 29 Respondit iudex tercio: "O, frater, sed non meus. Si vidisti exempla sanctorum fratrum et audisti verba sanctorum, cur non es illa sequtus?"

30 Respondit illa: "Omnia illa bona, que audiui et vidi, erant michi odiosa et onerosa, quia statui in corde meo magis sequi voluntatem meam et mores meos quam mores sanctorum."

31 Item iudex dixit quarto: "Numquid non frequentabas ieiunia et oraciones et confessiones?" Cui anima: "Frequentabam," ait, "ieiunia et oraciones sed feci sicut ille, qui dixit minima, ut placeat, sed, ne displiceat, abscondit maiora."

32 Item iudex: "Numquid," inquit, "non legisti, quod quilibet homo debet reddere racionem eciam de quadrante, hoc est de minimis?"

33 Tunc anima quasi cum maximo eiulatu ait: "Vere, Domine, legi et sciui in consciencia mea sed putaui misericordiam tuam esse ita magnam, quod nolles eternaliter punire.

34 Ideo habui velle penitere in senectute sed dolor et mors ita venerunt michi subito, quod cum vellem confiteri, perdidi memoriam et quasi vinculo quodam erat lingua mea ligata."

35 Tunc clamauit Dyabolus: "O, iudex, ecce mirabile video: anima iudicat se ipsam! Confitetur nunc infructuose malum suum; et tamen ego non audeo apponere ad eam manum meam sine iudicio tuo."

36 Respondit iudex: "Factum est et consumatum." Quibus dictis Ethiops et anima quasi colligati disparuerunt et quasi cum maximo tonitruo descenderunt.

37 Item dixit iudex: "Hec omnia in uno puncto facta sunt sed propter te, ut intelligas, facta videntur in tempore, ut videas et scias et timeas iusticiam Dei."

Caput 103<a href="http://www.umilta.net/anchor.html"> Orante Christi sponsa vidit in visione, qualiter beatus Dyonisius orabat pro regno Francie ad virginem Mariam.</a>

-

Cum essem orando, vidi, qualiter ad virginem Mariam beatus Dyonisius loquebatur dicens: "Regina misericordie, tu es, cui data est omnis misericordia, et mater Dei facta es propter miserorum salutem.

2 Miserere igitur regno Francie tuo et meo. Tuo quidem, quia habitatores eius te pro modulo suo honorant; meo autem, quia patronus eorum sum et in me habent fiduciam.

3 Tu quippe vide, quante anime periclitantur omni hora et hominum corpora quasi bestie prosternuntur et, quod grauius est, anime quasi nix descendunt in infernum. Consolare ergo eos et roga pro eis, quia domina es et omnium adiutrix."

4 Respondit Mater Dei: "Procedas ad Filium meum et audiamus propter istam, que astat, quid ipse respondebit."

Caput 104 Mater Dei orat cum beato Dyonisio et aliis sanctis eundem Filium suum pro regno Francie et super guerra istorum duorum regum, qui assimilantur bestiis ferocissimis.

- Mater loquitur ad Filium dicens: "Benedictus sis tu, Fili mi. Scribitur, quod ego dicebar benedicta, que te portaui in utero. Tu vero respondisti, quod ille est eciam benedictus, qui verba tua audiret et seruaret illa. Ergo, Fili, ego sum illa, que verba tua memoriter in corde meo seruaui.

2 Ideo reduco unum verbum, quod dixisti, scilicet Petro querenti, si dimitteret peccanti usque sepcies, respondisti dimittendum usque ad septuagies sepcies notans per hec, quod quociens aliquis se humiliat cum voluntate emendandi, tociens tu paratus es dare misericordiam."

3 Respondit Filius: "Testimonium tibi perhibeo, quod verba mea fuerunt radicata in te sicut semen, quod seminatur in pingui terra dans ex se fructum centesimum. Sic eciam virtuosa opera tua omnibus faciunt leticie fructum. Ideoque pete que vis!"

4 Respondit Mater: "Rogo te cum Dyonisio et aliis sanctis tuis, quorum corpora in hac terra istius regni Francie sunt, anime vero in celo: Miserere isto regno! Ego enim per similitudinem loquendo propter istam, que presens est spiritu, video quasi duas bestias ferocissimas, quamlibet de genere suo.

5 Altera enim cupidissima est deglutire que potest habere, et quo plus comedit, eo magis esurit nec saciatur fames eius. Bestia vero secunda nititur super omnes ascendere. Iste bestie habent tria mala. Primo terribilem vocem, secundo sunt plene periculoso igne, tercio quelibet desiderat alterius cor in se deglutire.

6 Et una inquirit in dorso alterius dentibus suis inuenire ingressum ad cor, ut mordendo occidat. Altera vero habet os ante pectus anterius volens ibi inquirere ingressum ad cor.

7 Vox terribilis istarum bestiarum auditur longe, et omnes bestie, que aperto ore veniunt, erunt ardentes igne istarum bestiarum, ideo cadent in mortem. Ille vero bestie, que clauso ore veniunt, priuabuntur vellere et discedunt nude.

8 In istis duobus bestiis intelliguntur duo reges, scilicet Francie et Anglie. Rex alter non saciatur, quia bellum suum est ex cupiditate, rex alius nititur ascendere; ideo ambo sunt pleni igne ire et cupiditatis.

9 Vox bestiarum est talis: 'Recipe aurum et diuicias mundi, ut non parcas sanguini Christianorum!' Quelibet istarum bestiarum desiderat alterius mortem et ideo quelibet querit alterius locum ad nocendum.

10 Ille vero querit in dorso nocere, qui iniusticiam suam desiderat audiri esse iusticiam et ut alterius iusticia diceretur esse iniusticia. Alius autem querit in pectore nocere cordi, qui scit se habere iusticiam et ideo facit multum dampnum non curans de perdicione et miseria aliorum nec in sua iusticia habet diuinam caritatem.

11 Ideo ergo in pectore querit ingressum, quia ipse maiorem iusticiam habet ad regnum et cum ipsa iusticia habet superbiam et iram. Alius vero habet minorem iusticiam, ideo ardet cupiditate.

12 Bestie quoque alie, que aperto ore veniunt, hii sunt qui propter cupiditatem veniunt ad eos. Horum ora aperta implent hii, qui vocantur reges sed sunt veri proditores. Proiciunt namque pecunias habundanter et dona in ora ipsorum et sic faciunt eos ardere ad bellum, ut cadant in mortem.

13 Quorum bona remanent et corpora recipiuntur in terra et corrodunt vermes Dyaboli eorum animas. Et sic isti duo reges produnt multas animas de Filio meo, qui eas redemit sanguine suo.

14 Ille vero bestie, que priuantur vellere, sunt homines simplices et qui contentantur de bonis suis; qui hac intencione procedunt ad bellum, quia credunt se habere iusticiam et bellum esse iustum.

15 Ideo priuantur velleribus, id est corporibus per mortem. Anime vero eorum recipiuntur in celum. Ideo, Fili mi, miserere!"

16 Respondit Filius: "Quia omnia vides in me, dic ista audiente, que astat, que est iusticia, ut reges isti exaudiantur." Et Mater respondit: "Ego," inquit, "audio tres voces. Prima est istorum regum, quorum unus cogitat sic: 'Si haberem mea, non curarem habere alia, et timeo carere omnibus.'

17 Et ex isto timore, scilicet quod timet obprobrium mundi, conuertit se ad me dicens: 'O, Maria, roga pro me!' Alter vero rex taliter cogitat: 'Vtinam essem in statu priori! Fessus sum.' Ideo et ipse se eciam conuertit ad me. Secunda vox est communitatis, que cotidie rogat me pro pace.

18 Tercia vox est electorum tuorum, qui clamant dicentes: 'Non ploramus corpora mortuorum, non dampna, non paupertatem sed animarum casum, que cotidie periclitantur. Ideo, o Domina, roga Filium tuum, ut anime saluentur!' Propterea, o Fili mi, miserere eis!"

19 Respondit Filius: "Est scriptum, quod pulsanti aperietur, vocanti respondendum est et petenti dabitur. Sed sicut omnis, qui pulsat, extra hostium est, sic et isti reges extra hostium sunt, quia me non habent in se. Ideo propter te petentibus est aperiendum."

Caput 105 Christus loquens sponse dicit ei modum, per quem debeat fieri pax inter reges Francie et Anglie. Quod si ipsi reges non obedierint, grauissime punientur.

-

Filius loquitur: "Ego sum rex metuendus et honorandus. Ideo propter preces Matris mee mittam eis verba mea. Ego sum pax vera, et ubi pax est, ibi pro certo ego sum. Si igitur isti duo reges Francie et Anglie habere voluerint pacem, ego dabo eis perpetuam pacem.

2 Sed pax vera haberi non poterit, nisi veritas et iusticia diligantur. Ideo, quia alter regum habet iusticiam, placet michi, quod per matrimonium fiat pax et sic regnum ad legittimum heredem poterit peruenire.

3 Secundo volo, quod sint cor unum et anima una in augendo fidem sanctam Christianam, ubi commodius fieri poterit ad honorem meum. Tercio deponant intolerabiles exacciones et fraudulentas adinuenciones suas et diligant animas subditorum suorum.

4 Si autem ille rex qui nunc tenet regnum obedire noluerit, sciat pro certissimo, quod non prosperabitur in factis suis sed in dolore finiet vitam et regnum dimittet in tribulacionibus. Et filius et generacio sua erit in ira et obprobrio et confusione ita, quod omnes admirabuntur.

5 Si autem rex ille, qui iusticiam habet obedire voluerit, adiuuabo eum et pugnabo pro eo. Si vero non obedierit, nec ipse perueniet ad desiderium suum sed priuabitur obtentis, et principium gaudiosum dolorosus exitus obscurabit. 6 Verumptamen, quando homines regni Francie assumpserint veram humilitatem, regnum perueniet ad legittimum heredem et bonam pacem."

Caput 106 Christus dicit sponse, quod non timeat frangere abstinenciam per obedienciam patris spiritualis, quia non est peccatum; et eciam monet sponsam, quod stet stabilis, quod resistat temptacionibus continue et quod habeat voluntatem firmam perseuerandi in bono exemplo virginis Marie et Dauid et Abrahe.

-

Filius loquitur: "Cur times? Nam eciam si quater in die comederes, non tibi imputabitur ad peccatum, si permissione eius feceris, cui teneris obedire. Sta ergo stabilis.

2 Tu debes esse sicut miles, qui percussus in bello diuersis vulneribus reddit inimicis vulnera multo acriora et eo ad pugnandum est feruencior, quo plus ab hostibus appetitur.

3 Sic et tu inimicum tuum debes repercutere et esse stabilis, et voluntatem racionabilem debes habere in bono perseuerandi.

4 Tunc autem repercutis Dyabolum, quando temptacioni non consentis sed viriliter resistis utputa opponendo humilitatem contra superbiam, continenciam contra gulam.

5 Tunc vero es stabilis, cum in temptacione contra Deum non murmuras sed cum hylaritate omnia sufferendo et peccatis tuis omnia imputando regraciaris Deo.

6 Tunc vero voluntas tua est racionabilis, cum non desideras premium nisi ad voluntatem meam, cum te totam relinquis in manus meas.

7 Primum itaque bonum scilicet repercutere hostem non habuit Lucifer, quia statim consensit cogitacioni sue; ideo cecidit irrecuperabiliter, quia sicut nullum malicie sue habuit instigatorem, ita eciam nullum habebit recuperatorem.

8 Secundum bonum scilicet stabilitatem non habuit Iudas sed factus desperatus se ipsum suspendit. Tercium bonum scilicet voluntatem bonam non habuit Pylatus, quia feruenciorem voluntatem habuit ad placendum Iudeis et ad honorem suum quam ad me liberandum.

9 Sed primum bonum scilicet repercutere hostem habuit Mater mea, que quot habuit temptamenta, tot reddidit et reopposuit contraria. Secundum vero bonum habuit Dauid, qui in aduersitate fuit paciens et in casu suo non desperans.

10 Tercium bonum scilicet voluntatem perfectam habuit Abraham, qui relicta patria eciam filium unicum immolabat. Hos igitur et tu iuxta vires tuas imitare!"

Caput 107 Christus inducit sponsam id est animam ad conseruandum diligenter semper contricionem puram, caritatem diuinam et obedienciam firmam; condempnat eciam illos qui contempnunt obedienciam et abstinenciam et bonam pacienciam; auisat quoque hominem spiritualem, ne paulatiue sub specie lucis permittat ingrossare et obcecare conscienciam suam.

-

Apparuit angelus quidam mire speciei, ad quem alii angeli visi sunt loqui dicentes: "O, amice, cur offers Deo nostro nucem vacuam?" Respondit ille: "Licet omnia sciatis, tamen propter istam que astat loquor.

2 Ego ex presencia Dei nostri nunquam contristor, qui sic voluntati eius deseruio ad profectum animarum, quod nunquam eius careo presencia. Cui etsi non offero nucem dulcedinis, offero tamen aliquid delectabile scilicet clauem de auro purissimo, vas argenteum et coronam de lapidibus preciosis.

3 Clauis vero significat contricionem puram pro peccatis, que aperit cor Dei et introducit peccatorem in cor Dei. Vas vero est diuina delectacio et caritas, in qua Deus cum anima suauiter requiescit. Corona est obediencia firma et hylaris. Hec enim tria requirit Deus meus ab anima sancta.

4 Sed licet hec anima custodie mee deputata hec tria spreuerit, represento tamen iterum Deo illa, que ei obtulit, et nichilominus honor suus erit.

5 Nam clauis contricionis est ei onerosa in tantum, quod nec cogitare de ea velit. Vas vero dileccionis diuine est ei sic amarum, quod nullatenus illud odorare potest. Quomodo enim ei dulcescere posset suauitas spiritualis, ubi radicata est voluptas carnis?

6 Non enim duo contraria bene conueniunt in uno vase. Corona eciam obediencie grauis est ei ad portandum, quia propria voluntas tantum ei placet, quod dulcius ei videtur sequi propriam voluntatem quam Dei.

7 Tunc angelus conuertens se ad Deum dixit: "Ecce, Domine, vas et clauis et corona, quibus anima ista fecit se indignam; et ideo cum testa crepuit et intus plena est luto, que debuisset esse plena melle suauissimo. In medio vero teste iacet serpens.

8 Testa igitur est cor, quod, cum per mortem crepuerit, plenum est desideriis mundi, que sunt quasi lutum. Serpens autem est anima, que lucidior deberet esse sole, feruencior flamma, sed facta est serpens plena veneno nulli nociuo nisi sibi ipsi ad perdicionem."

9 Dominus autem tunc locutus est sponse dicens: "Ego dico tibi per similitudinem quandam, quomodo ille constitutus est, quasi si unus homo staret et alter eundo appropinquaret ei. Cumque ambo facies haberent alter ad alterum, dixit ille qui ibat:

10 'Domine, quasi unum intersticium est inter nos. Ostende michi viam per quam gradiar, quia video te potentissimum absque comparacione, suauissimum absque consideracione, optimum tanquam illum, a quo est omnis bonitas et sine quo nullus est bonus.'

11 Respondit ille: 'Amice, monstrabo tibi triplicem viam, que tamen ad unum tendit. Hanc si secutus fueris, petrosa est in principio sed in fine planissima, obscura est in capite sed lucida est in progressu, amara ad tempus sed suauissima in fine.'

12 Respondit ille: 'Tantum ostende michi viam et libenter sequar eam. Video enim periculum esse in mora, dampnum in errore vie, fructum maximum, si secutus fuero viam. Ideo imple desiderium meum et ostende michi viam veram.'

13 Ego igitur, creator omnium, ego sum ille qui sto immutabilis et in eternum stabilis. Tunc ille talis appropinquabat michi, quando me diligebat et nichil sicut me querebat. Ego quoque verti faciem meam ad eum, quando in animam eius misi diuinam consolacionem, et mundi gaudium erat ei odio et omnis voluptas carnis.

14 Ego eciam ostendi ei triplicem viam non loquendo voce carnis sed inspirando anime sue occulte eo modo, quo nunc inspiro anime tue in aperto.

15 Primum igitur ostendi ei, quod esset obediens michi Deo suo et prelatis suis, sed ipse respondit michi intus cogitando sic in mente sua: 'Non faciam,' inquit, 'quia durus est prelatus et non caritatiuus, et ideo non valeo ei obedire hylari voluntate.'

16 Ostendi eciam ei secundam viam scilicet fugere voluptatem carnis et sequi meam voluntatem diuinam, fugere crapulam et sequi abstinenciam. Hee enim vie sunt que ducunt ad obedienciam veram, sed ipse respondit michi:

17 'Nequaquam. Natura quidem mea est infirma. Ideo comedam et dormiam ad saturitatem, loquar ad habendum gaudium et rideam propter solacium mundi.'

18 Ostendi eciam ei terciam viam scilicet habere pacienciam bonam propter me Deum suum, quia hec est que ducit ad abstinenciam et inducit ad obedienciam sanctam; sed ipse respondit michi:

19 'Non faciam. Si enim illa contumeliosa michi suffero, arguar quod sum fatuus; si despeccior ceteris fuero in habitu, confundor ab omnibus; et si in membris meis est deformitas, necesse est, ut opus meum aliquod placitum hominibus hoc suppleat et recompenset.'"

20 "Sic igitur," ait Dominus, "ego et consciencia sua certabamus, usquequo elongans se a me vertebat occiput ad me et non faciem. Sed quomodo vertebat?

21 Quando scilicet voluit obedire in hiis tantum, que sibi placuerunt et sic voluit esse paciens, ut nichil minueretur de amicicia mundi. Nunc autem Dyabolus laborat, ut faciat eum totum cecum et mutum proponens ligare manus eius et pedes inuoluere et ducere ad tenebras inferni.

22 Tunc autem facit ipsum cecum, quando cogitat sic: 'Deus redemit me passione sua, non perdet me, quia misericors est; nec sic districte Deus examinat peccatum, sicut homo offendit omni hora.'

23 Ex istis probatur, quod fides sua non est stabilis. Ideo inquirat in Euangelio meo, quod ego racionem queram de verbis, quanto magis de operibus. Inquirat eciam, quod diues non pro rapina sepultus est in inferno sed quia abutebatur concessis.

24 Tunc vero facit Dyabolus eum mutum, quando audiens exempla amicorum meorum et verba dicit: 'Nemo poterit sic nunc viuere.' Ex isto probatur, quod habet modicam spem.

25 Ego enim, qui dedi amicis meis sic apte et caste viuere, ego et potens sum dare isti similia, si in me spem haberent. Tunc vero Dyabolus ligat ei manus, quando aliqua plus quam me diligit, quando feruencius implicatur mundo quam honori meo.

26 Ideo attendat, ne, dum mundo videtur intendere, supplantetur per Dyabolum, quia ibi Dyabolus ponit hamum, ubi minus precauetur.

27 Tunc eciam innectit pedes, quando cogitaciones et affecciones suas non attendit, quando modum temptacionum suarum non considerat, quando sic utilitati proximi et carnis intendit, quod de salute anime sue non attendit.

28 Propterea cogitet, quid ego dixi in Euangelio, quod homo ponens manum ad aratrum non respiciat retro, et qui magis utile inchoauerit non retrocedat.

29 Tunc quoque Dyabolus vinculum ponit super cor eius, quando voluntatem eius sic ad mala inclinat, ut cogitet et velit in seculi honore esse et in tali disposicione perseuerare.

30 Ducit eciam eum ad tenebras, quando cogitat taliter: 'Vtrum gloriam habeam vel supplicium, modicum est michi cure.' Ve ei, qui tales tenebras incurrit!

31 Verumptamen, si vertere se voluerit ad me, occurram ei quasi pater. Sed quomodo? Habendo scilicet voluntatem facere quantumcumque poterit.

32 Sicut enim non licet filio hominis recipere aliquam in coniugium contra voluntatem propriam, sic nec Filio Virginis licet. Voluntas enim est quoddam instrumentum, per quod caritas diuina introducitur in animam.

33 Sicut enim molendinarius volens prescindere lapides primo inquirit rimas, ubi imponit graciliora instrumenta, inde grossiora, donec lapis dissoluitur,

34 sic ego primo quero voluntatem bonam, in qua infundo graciam meam, deinde crescente opere et voluntate proficiente accrescit et maior gracia mea, donec cor lapideum conuertitur et crescit in cor carneum et cor carneum in cor spirituale."

35 Hic fuit prior in partibus Cicilie prope montem volcanum, ad quem facta est iterum ista reuelacio sequens.

36 Filius Dei loquitur: "Frater iste miratur, quare apostoli mei Petrus et Paulus in isto loco cathacumbas tanto tempore iacuerunt quasi neglecti.

37 Respondeo tibi: Scriptura aurea dicit, quod Israel diu stetit in heremo, quia malicia gencium, quarum terras possessuri erant, nondum completa fuit. Sic eciam erat de apostolis meis.

38 Nondum erat tempus gracie, quo corpora apostolorum meorum exaltanda erant, quia prius debuit esse tempus probacionis et postea coronacionis, et quia nondum erant illi nati, quibus honor ille exaltacionis apostolorum debebatur.

39 Nunc autem potes querere, si aliquem honorem corpora eorum habebant eo tempore, quo corpora eorum in puteo iacuerunt. Respondeo tibi, quod angeli mei custodiebant et honorabant corpora illa beata,

40 quia sicut locus ille diligenter excolitur, ubi rose et plante seminande sunt, sic iste locus cathacumbas diu ante preparabatur et honorabatur, de quo angeli et homines letarentur.

41 Ideo dico tibi, quod in mundo multa loca sunt, ubi corpora sanctorum quiescunt, sed non similia huic loco. Nam si sancti numerarentur, quorum corpora reposita hic fuerunt, vix crederetur.

42 Ideo sicut homo infirmus ex bono odore et cibo reficitur, sic homines venientes ad hunc locum mente sincera recreantur spiritualiter et recipiunt veram peccatorum remissionem, unusquisque secundum vitam suam et fidem." 43 Hic idem frater ex verbis domine Birgitte multum compunctus audiuit tribus noctibus vocem dicentem: "Festina, festina! Veni, veni!" Et quarta die infirmatus sumptis sacramentis Rome defunctus est.

Caput 108 Christus loquens sponse dicit, quod tres sancti pre ceteris ei placuerunt scilicet virgo Maria, beatus Iohannes Baptista et Maria Magdalena; laudat quoque discrecionem abstinencie, quam isti tenuerunt in cibo et sompno et vestimento.

-

Filius loquitur: "Tres sancti sunt, qui michi pre ceteris placuerunt, scilicet Maria mater mea, Iohannes Baptista et Maria Magdalena. Mater igitur mea, quando et postquam nata fuit, sic erat pulchra, quod nulla erat in ea macula.

2 Quod bene cognoscentes demones sic egre tulerunt per similitudinem loquendo, quasi quod quedam vox demonum tunc sonuisset de inferno dicens: 'Vna virgo tam virtuose et mirabiliter procedit, quod omnes superat in terra et in celo et peruenit usque ad sedem Dei.

3 Sed et nos, si procedimus contra eam cum omnibus laqueis nostris, omnes ipsa dissoluit, et sicut stuppe rumpuntur et sicut funes veteres dissoluuntur.

4 Si vero venimus contra eam cum omni malicia nostra et immundicia, omnia rescindit, sicut fenum rescinditur a falcastro. Si autem immittimus ei voluptatem et mundi delectacionem, facilius omnia extinguuntur quam scintilla a torrente aquarum.'

5 Nato vero Iohanne Baptista, eciam ipse displicuit demonibus in tantum, quod quasi vox quedam tunc sonuit de inferno dicens: 'Natus est puer mirabilis.

6 Quid faciemus? Si procedimus contra eum cum superbia, contempnit audire nos et minus vult suggestioni nostre obedire; si pretendimus ei diuicias, vertit ad nos occiput et renuit videre, si voluptatem, quasi mortuus est et non potest sentire.'

7 Quando vero Maria Magdalena conuersa est, dixerunt demones: 'Quomodo reducemus eam? Pinguem enim predam perdidimus. Ipsa quippe in tantum se aquis lachrimarum lauat, quod non audemus aspectum nostrum in eam infigere.

8 Sic tegit se bonis operibus, quod nichil accedit ad eam de macula. Sic feruens est et calida in Dei seruicio et sanctitate, quod non audemus ei appropinquare.'

9 Itaque isti tres sic habuerunt animam suam quasi dominum, corpus vero suum quasi seruum. Quorum anima tria habuit: primo nichil dilexit nisi me, Deum suum; secundo nichil facere voluit contra me; tercio nichil amittere voluerunt, que erant Dei.

10 Ergo quamuis isti talem habuerunt animam, non tamen spreuerunt corpus suum nec dederunt ei venenum pro cibo nec spinas pro vestimento nec iacuerunt in cumulo formicarum,

11 sed habuerunt moderatam refeccionem ad honorem mei et anime utilitatem vestimentumque ad corporis operimentum non ad superbiam, sompnum vero ad quietem et lectum ad alleuiacionem.

12 Verumptamen, si ipsi sciuissent michi placuisse et ego dedissem eis graciam, libenter omnia amarissima recepissent in cibum et spinas pro veste et in cumulo formicarum iacuissent.

13 Sed quia considerabant me in omnibus iustum et misericordem, ideo sicut ad corpus fuerunt iusti per refrenacionem motuum illicitorum, sic et misericordes et racionabiles fuerunt ad indulgendum corpori, ne violencia laboris corpus rueret et ne laboris vehemencia solueretur.

14 Nunc igitur poteris querere: Cum sancti heremite et antiqui illi patres tantam graciam habuerunt, quod quidam illorum non comederunt nisi semel in septimana, alii usi sunt cibo et ministerio angelorum, quare istis non dedi graciam talem?

15 Respondeo: Illi sancti patres tale ieiunium obtinuerunt triplici de causa. Primo ad manifestandam graciam et potenciam meam, ut sciant homines, quod sicut animam sine corporali cibo sustento, sic eciam corpus sine cibo, si michi placeret, valeo sustentare.

16 Secundo propter exemplum ostendendum, ut ex eorum discant homines, quod corporalis labor et tribulacio trahit animam in celum. Tercio propter peccati vitacionem, quia voluptas carnis non refrenata trahit hominem ad penam.

17 Ergo ut homines addiscerent continenciam et modum viuendi, ego ipse Deus et homo, quamuis sine cibo viuere potuissem in mundo, tamen cibo et necessariis corporalibus usus sum, ut homo in omnibus regracietur michi Deo suo et solacium moderatum habeat in mundo et perfectam libertatem cum sanctis in celo."

Caput 109 Maria loquitur dicens, quod homo spiritualis, postquam conuertitur labore penitencie et caritatis et contricionis et paciencie, redimere debet priora tempora perdita ad hoc, ut vacuas nuces non offerat Deo.

-

Maria loquitur: "Vbi presentantur domino nuces, quandoque inter eas alique inueniuntur vacue; que, ut acceptabiliores fiant domino, impleri debent.

2 Sic eciam in spiritualibus operibus est. Multi faciunt plura opera bona, propter que diminuitur peccatum, ut non incurrant infernum.

3 Attamen ante illa opera bona et inter ea multa fuerunt tempora vacua, que necesse est ut impleantur, si tempus laborandi fuerit. Sin autem, contricio et caritas omnia supplent.

4 Sic Maria Magdalena obtulit nuces Deo, id est opera bona, inter quas nuces quedam erant vacue, quia longa tempora habuit ad peccandum; sed omnia illa supplebat iuuante tempore, paciencia et labore.

5 Sed et Iohannes Baptista obtulit nuces Deo quasi plenas, quia a iuuentute seruiuit Deo offerens ei totum tempus suum.

6 Apostoli vero obtulerunt Deo nuces quasi semiplenas, quia ante conuersionem suam plura tempora habuerunt imperfecta.

7 Ego vero, que sum mater Dei, obtuli nuces plenas et dulciores melle, quia a iuuentute mea impleta fui gracia et in gracia conseruata.

8 Ideo dico, quod quamuis peccatum dimissum sit homini, tamen tempora prius vacua, dum homo tempus habet, redimi debent paciencia et labore caritatis."

Caput 110 Christus instruxit sponsam, qualis est differencia inter spiritum bonum et illusionem Dyaboli, et quomodo respondendum est utrique.

-

Filius loquitur: "Quomodo intelligendus est spiritus meus, cum duo sint, spiritus scilicet bonus et malus? Ego dicam tibi: Spiritus meus est calidus et facit duo bona. Primo facit nichil desiderare nisi Deum, secundo dat summam humilitatem et mundi contemptum.

2 Spiritus vero malus est frigidus et calidus: frigidus, quia omnia que Dei sunt facit amara; calidus ideo est, quia hominem ad carnis inclinat voluptatem et mundi superbiam et ad laudem propriam instigat affectum.

3 Ipse quippe venit blandus quasi amicus sed est quasi canis mordens. Venit quoque quasi dulcis consolator sed est pessimus illaqueator. Ideo cum venit, dicito ei: 'Nolo te, quia finis tuus est malus.'

4 Cum vero spiritus bonus venerit, dicito: 'Veni, domine, quasi ignis et incende cor meum! Nam licet ego indigna sim habere te, tamen ego ex mea parte indigeo te, quia tu non eris melior propter me nec indiges meis, sed ego ero melior per te et sine te sum nichil.'"

Caput 111 Christus loquitur sponse de tribus legibus scilicet Ecclesie, imperatoris et communitatis sed monet eam, quod ipsa viuat secundum quartam legem scilicet spiritualem diuinam, id est in humilitate et firma fide catholica et perfecta et caritate diuina omnia postponendo propter Deum, quia per ista acquiritur honor spiritualis et diuicie celestes in eterna gloria.

-

Filius loquitur sponse dicens: "Tres leges sunt. Vna est Ecclesie, secunda est imperatoris, tercia est communitatis. Iste omnes leges scribuntur in pellibus animalium mortuorum.

2 Sed est alia lex spiritualis, que non scribitur in pellibus sed in libro vite, que nunquam perditur nec vetustate corrumpitur, nunquam habetur tedio nec cum difficultate possidetur.

3 Omnis itaque lex bona ordinari debet ad salutem anime et ad precepta Dei perficienda et ad desideria mala fugienda et ad bona opera, que desiderari discrete debent, querenda. Nunc autem in lege, que scribitur in pellibus, est unum verbum, quod dicitur 'obtinere aliquid'.

4 Ergo ut aliquis obtineat aliqua, unum de quatuor est necesse: aut enim datur alicui donum propter caritatem et familiaritatem expertam aut propter humilitatem aut propter diuisionem aut propter humilitatis et seruitutis opera impensa.

5 Similiter est de lege spirituali. Nam lex spiritualis est Deum intelligere et diligere et eo frui; et in hac lege est honor et spirituales diuicie,

6 scilicet creata omnia commutare in creatorem, voluntatem propriam pro Deo relinquere, virtutes diligere et pro celo dare mundum.

7 Itaque iste diuicie obtinentur quadrupliciter. Primo per caritatem: sicut enim dominus temporalis alicui tribuit dona ex caritate, licet non precedant merita, sic ego ex bonitate mea creaui hominem et redemi et supporto cotidie et super ingratitudinem eius honoro eum.

8 Insuper et quicumque me diligit toto corde et nichil nisi me desiderat habebit virtutem in terra, que scribitur in corde digito Dei, et honorem in celo, qui scribitur in libro vite, qui est vita eterna.

9 Secundo obtinetur honor spiritualis propter hereditatem. Ego quippe per humanitatis mee assumpcionem et passionem homini emi celum et aperui hereditario iure.

10 Sicut enim homo hereditatem diuinam quodammodo vendidit Dyabolo recipiendo pomum modicum in permutacionem pro delectacione eterna, cibum vetitum pro ligno vite, falsitatem pro veritate,

11 sic ego obediendo Patri discerpsi litteram inobediencie per amaritudinem cordis mei, satisfeci pro dulcedine pomi, per mortem meam promerui homini lignum vite, per fidem humanitatis mee reduxi hominem et institui omnem veritatem.

12 Ergo quicumque credit verbis veritatis mee et imitatur me, hic per hereditatem obtinebit diuicias spirituales et graciam meam.

13 Tercio obtinetur honor spiritualis propter diuisionem, scilicet quando homo diuidit et separat se ab omni delectacione deliciarum carnalium et conuertit voluptatem carnis in abstinenciam, diuicias in paupertatem, honorem in abieccionem, parentes terrenos in amicorum Dei collocucionem, visionem mundi pro visione Dei.

14 Quarto obtinetur honor spiritualis propter humilitatis et seruitutis opera, scilicet quando homo in seruicio Dei et paciencia militat quasi miles validus in bello,

15 seruit in humilitate et fidelitate quasi seruus, dispensat sibi commissa misericorditer et iuste sicut bonus dispensator et vigilat contra temptaciones sicut bonus speculator.

16 Hic est dignus habere honorem et spirituales diuicias, que non scribuntur in pellibus animalium sed in anima, quia gradus triplicis legis scripte utilis est ad perficiendam iusticiam, sed lex spiritualis suauis est ad fructum percipiendum.

17 Ergo, filia, quere honorem spiritualem obtinere per caritatem scilicet nichil diligendo sicut me, quere per hereditatem scilicet credendo firmiter illa, que precipit Ecclesia, quere per opera humilitatis omnia scilicet faciendo pro honore meo.

18 In lege quippe mea tu vocata es, ideo et legem meam seruare teneris. Lex vero mea est viuere secundum voluntatem meam. Sicut enim bonus clericus viuit secundum legem Ecclesie, sic et tu viue secundum legem humilitatis mee conformando te amicis meis.

19 Nam omnis lex temporalis partim tendit ad honorem mundi et partim ad contemptum eius. Mea vero lex sola tendit ad celestia, quia ante me et post me nullus intelligit plene, qualis et quam gloriosa est celestis regni suauitas, sicut ego et ille, cui voluero reuelare."

Caput 112 Christus loquitur sponse dicens, quod caueat diligenter a vicio superbie, ne extollatur de pulchritudine membrorum aut de bonis seu de progenie. Nam superbus comparatur papilioni, qui habet alas latas et modicum corpus.

-

Filius loquitur ad sponsam: "Noli turbari de superbia istorum, que cito transiet. Est enim quoddam genus muscarum, quod vocatur papilio. Hoc habet latas alas et modicum corpus. Secundo habet multiplices colores.

2 Tercio volat alte propter subtilitatem suam et leuitatem, sed ascendens in aerem, quia modicum habet fortitudinis in corpore, cadit cicius in quodcumque est vicinius, siue ad lapides siue ad ligna.

3 Istud genus muscarum significat superbos, qui habent latas alas et modicum corpus, quia mens eorum intumescit superbia quasi pellis inflata vento creduntque se omnia habere pro meritis suis et preferunt se ceteris arbitrantes se ceteris digniores;

4 qui et nomen suum extenderent per totum mundum, si possent, Sed quia vita eorum breuis est quasi unus punctus, ideo, cum non recogitant, cadunt.

5 Secundo superbi habent multiplices colores sicut papilio, quia superbiunt de pulchritudine membrorum, de bonis et de progenie, et iuxta omnem superbie sue adinuencionem mutant statum suum, sed cum moriuntur non sunt nisi terra.

6 Tercio superbi, cum in altissimum gradum superbie ascenderint, periculose et in momento cadunt in mortem.

7 Ideo caue tibi a superbia, quia ipsa subtrahit faciem Dei ab homine nec gracia mea ingreditur ad eum, quem ipsa possidet."

Caput 113 Christus monet sponsam, quod humiliter viuat nec curet de magna fama et nomine, quia ipse ad predicandum euangelium non elegit magnos doctores sed humiles piscatores. Qui enim laborant ad acquirendum sibi in hoc mundo magnum nomen, grauiter in inferno punientur.

-

Filius loquitur: "Legat Scripturas, qui voluerit, et inueniet, quod de pastore feci prophetam et spiritu prophecie repleui iuuenes et ydeotas. Verum, quamuis non omnes receperint verba mea salutis, tamen, ut innotesceret caritas mea, ad plerosque verba mea peruenerunt.

2 Similiter ad predicandum euangelium non elegi doctores sed piscatores, ne gloriarentur de sapiencia sua et ut intelligent omnes, quod, sicut Deus in se est mirabilis et inexcogitabilis, sic et opera eius inscrutabilia sunt et in minimis maxima operatur.

3 Omnis itaque homo qui vadit post mundum ad habendum gloriam eius et voluptatem suam perficiendam, hic talis magnum onus imponit sibi.

4 Ecce dico tibi exemplum de uno viro. Ipse toto desiderio ibat post mundum, qui nomen magnum acquisiuit sibi a mundo et maximum onus peccati imposuit dorso suo.

5 Ideo magnum nomen nunc habet in inferno, maximum vero onus pro premio excellenciorem locum in supplicio. Nam in locum illum quidam descenderunt ante eum, aliqui cum eo, alii post eum.

6 Illi vero ante eum descenderunt, qui eum ad maliciam suam dilatandam confortabant auxiliis et consiliis suis. Cum ipso vero descenderunt retribuciones operum suorum. Sed illi descendenrut post eum qui exempla eius imitabantur.

7 Ideo primi clamant ad eum quasi de prelio ZZZ et dicunt: 'Quia obedisti consiliis nostris, ideo ardemus de presencia tua. Propterea maledictus sis tu et suspendio illo dignus, ubi funis non rumpitur, sed ignis manet perpetuus, confusio quoque sit tibi pessima pro superbia et ambicione tua.'

8 Opera vero eius clamant et dicunt: 'O, miser, terra non potuit pascere te cum fructu suo, ideo concupisti omnia. Aurum et argentum non valuerunt implere desiderium tuum, ideo vacuus relictus es ab omnibus.

9 Propterea viuentes corui dilaniabunt animam tuam, que discerpitur et numquam minuetur, liquescet et tamen viuet.'

10 Illi vero qui post eum descenderunt clamant: 'Ve tibi, quia natus es. Voluptas tua vertetur tibi in odium Dei in tantum, quod nolis unum verbum loqui, quo Deus possit consolari.

11 Itaque sicut in amore et honore Dei est omnis consolacio et delectacio bona et gaudium ineffabile, quo et nos propter tui imitacionem sumus indigni,

12 sic tibi sit tristicia et discordia ex demonum societate, deformitas pro honore, ardor pro libidine, frigus pro tui amore, nulla requies pro carnis consolacione.

13 Insuper et pro magno nomine, quod indigne portasti, sit tibi malediccio, pro sede vero gloriosa sit tibi despectissimus locus.'

14 Ecce per similitudinem loquendo talia merentur, qui talibus ultra constitucionem Dei implicantur."

15 Quidam miles semper studebat inuenire nouos modos, et multos verbis et exemplis traxit ad perdicionem. Hic idem inuidens domine Birgitte, cum non auderet iniuriam loqui sibi per se ipsum, incitauit quendam, qui se fingebat ebrium, ut eidem domine Birgitte verba contumeliosa loqueretur.

16 Qui quidem domine sedenti in mensa dixit audientibus magnatibus: "O, domina, nimis sompnias, nimis vigilas. Expedit tibi plus bibere et plus dormire. Numquid Deus reliquit religiosos et cum superbis mundi loquitur? Vanum est verbis tuis dare fidem."

17 Illo itaque loquente circumstantes volebant vindicare in eum, sed domina prohibuit dicens: "Permittite eum loqui, quia Deus misit eum. Ego enim, que in tota vita mea quesiui laudem meam et blasphemaui Deum, quare non audiam iusticiam meam? Iste enim dicit michi veritatem."

18 Quod audiens dominus ille compunctus est et reconciliatus est domine. Venit Romam et ibi laudabili fine quieuit.

Caput 114 Christus monet sponsam, quod caueat a conuersacione mundialium, que est quasi affatura Dyaboli. Virgo Maria eciam instruit eam, quod in omnibus operibus suis virtuosis habeat intencionem rectam, ut scilicet honor Dei augeatur, quia multi seruiunt Deo opere sed intencio eorum corrupta obfuscat omne bonum.

-

Filius loquitur: "Attende tibi de affatura Dyaboli, quam Dyabolus igne luxurie et cupiditatis decoquit. Vbi enim pinguedo applicatur igni, necesse est quod aliquid inde distillet.

2 Sic ex conuersacione et societate mundialium procedunt peccata. Quamuis autem omnium ignoras consciencias, tamen exteriora signa produnt, quod in animo latet intus."

3 Item loquitur Mater: "Omnis accio tua sit racionabilis et intencio tua recta, ut omne quod agis ea intencione facias, ut honor Dei perficiatur et utilitas anime delectacioni corporis preferatur.

4 Nam multi seruiunt Deo opere, sed intencio corrupta obfuscat omne bonum, sicut per exemplum intelligere poteris. Est quoddam animal quod vocatur ursus.

5 Hoc cum inedia afficitur et videt predam desideratam, unum pedem infigit prede et cum alio querit, ubi figat eundem pedem fortiter, ne preda sibi euadat aut forte subtrahatur, donec comedat et vertat eam ad suam voluntatem.

6 Hic ursus sine intermissione respicit predam nec querit aurum nec redolentes herbas et arbores, sed solummodo locum absconditum et securum seu obstaculum quoddam, ut securius et fiducialius teneat predam quam accepit.

7 Sic multi seruiunt michi oracionibus et ieiuniis ex timore quodam, quia considerant penam horribilem et misericordiam meam magnam. Querunt me operibus exterioribus aliquibus, sed voluntate faciunt contra mandata Filii mei.

8 Nam sicut ursus, sic et isti totam intencionem habent ad carnis voluptatem et cupiditatem mundi, sed quia timent amissionem vite et supplicium futurum, ideo seruiunt michi ea intencione, ne amittant graciam et ne incurrant penam.

9 Et hoc bene patet, quia nunquam considerant passionem Filii mei, que est tanquam aurum preciosissimum, nec imitantur vitas sanctorum, qui sunt tanquam lapides preciosi,

10 nec attendunt dona Spiritus sancti tanquam herbas odoriferas, nec relinquentes propriam voluntatem faciunt voluntatem Filii mei, sed solummodo inniti volunt, ut fiducialius peccent et ut prosperentur in mundo.

11 Quorum retribucio breuis erit, quia de frigido corde eorum processit opus. Et sicut ursus consumpta preda non curat de firmamento pedum, quod habuit, sic veniente hora finis et completa voluptate carnis modicum eis valet firmamentum meum,

12 quia non reliquerunt voluntatem suam, ut facerent meam, nec caritate me quesierunt sed timore. Verumptamen, si perfecte corrigitur voluntas, opus cicius renouabitur et voluntas bona, si opus defuerit, pro opere reputatur."

13 Hic fuit prepositus, qui ad velle suum vixit, qui veniens Romam multum laudabiliter correxit vitam suam. Qui cum visitasset montem Garganum et sanctum Nicolaum et redisset ad dominam,

14 cuius consilio totus stetit, dixit inter alia se multum mirari, quare illa magna et famosa ciuitas Sipontina, ubi tot sanctorum corpora quiescunt, destructa erat.

15 Tunc sequenti die Filius Dei apparens dixit domine: "Ille amicus tuus miratur de ciuitate que destructa est. Vere, filia, hoc meruerunt peccata inhabitancium.

16 Nam eciam alie ciuitates meruerunt consimilia, sed unus amicus meus habitabat ibi, qui perfectam habens ad me caritatem continue increpabat et impugnabat mores eorum;

17 qui videns obstinacionem eorum rogabat me cum lacrimis, ut magis desolaretur locus quam tot anime cotidie periclitarentur. Ego vero videns lachrimas eius et quia nullus se perfecte poneret ad placandum me, permisi ea fieri que nunc audiuntur."

18 Cui illa: "O," inquit, "Domine, dolendum est, quod multorum eciam bonorum reliquie et corpora iacent ibi tanquam immunda et sine muro."

19 Respondit Christus: "Sicut ego habeo animas electorum meorum in me ipso, sic eciam curam habeo de reliquiis amicorum meorum, que thesaurus meus sunt, donec recipiant duplicia eis repromissa."

20 Item loquebatur domina: "O, Domine mi carissime, ego credo, quod illi loco Siponti multe gracie et remissiones concesse fuerant a pontificibus. Numquid quia muri destructi sunt, eciam gracie abolite sunt?"

21 Respondit Christus: "Quis locus sanccior est Iherusalem, ubi ego ipse Deus impressi vestigia mea? Quis locus nunc despeccior, qui ab infidelibus inhabitatur et conculcatur? Attamen quicumque in Iherusalem veniunt, eandem priorem graciam inuenient et remissionem.

22 Simile est de loco illo: quicumque venerit ad eum ex caritate et perfecta voluntate, participabitur eadem gracia et benediccione quam ciuitas illa habuit tempore, quo stabat in gloria sua propter fidem veniencium et laborem caritatis."

Caput 115 Christus loquens sponse de modo liberacionis cuiusdam demoniaci dicit ei, quod sicut corpus habet membra extra corporaliter, sic anima habet eciam membra intus spiritualiter; et declarat illa Dominus valde pulchre.

- Filius loquitur: "Tu es quasi quedam rota, que precedentem sequitur. Sic tu voluntatem meam sequi debes. Dixi tibi prius de quodam, cuius animam Dyabolus possidet; nunc dicam tibi, in quo membro captiuatus est.

2 Ego sum similis homini, qui dicit lictori suo: 'Tres sunt in domo tua custodie. In prima sunt illi qui digni sunt carere vita. In secunda sunt illi qui priuandi sunt aliquo membrorum. In tercia stant illi qui flagellandi sunt et priuandi cute.'

3 Cui dicit lictor: 'Domine, si aliqui priuandi sunt vita, alii mutilandi et flagellandi, cur differtur iudicium? Si enim cicius iudicarentur, obliuiscetur eorum dolor.'

4 Respondit dominus: 'Illa que ego facio sine causa non facio. Nam qui priuandi sunt vita, expectandi sunt ad tempus, ut boni videntes miserias eorum meliores fiant, et mali timeant et de cetero fiant cauciores.

5 Qui vero mutilandi sunt, necesse est ut tribulantur prius, quatenus retractent in corde sua mala que fecerant et doleant de commissis. Qui autem flagellandi sunt eciam debent dolore probari, ut cognoscant se in dolore, qui se in leticia neglexerunt, et tanto sollicicius talia committere caueant, quo laboriosius sunt liberati.'

6 Ego igitur sum dominus ille qui Dyabolum habeo tanquam lictorem ad vindictam malorum iuxta merita singulorum; cui potestas super animam istius data est, sed in quo membro indicabo tibi nunc.

7 Sicut enim corpus per membra dispositum est extra, sic anima disponi debet intus spiritualiter. Nam sicut corpus habet medullam, ossa et carnem, in carne vero sanguinem et carnem in sanguine, sic anima debet habere tria, scilicet memoriam, conscienciam et intellectum.

8 Sunt enim quidam qui sublimia de scripturis intelligunt sed nullam habent racionem; hiis deficit unum membrum. Alii vero sunt qui racionabilem habent conscienciam sed nullam intelligenciam.

9 Alii vero habent intellectum sed non memoriam; et isti grauiter infirmantur. Sed illi sani sunt in anima, qui racionem habent sanam et memoriam et intellectum.

10 Item corpus habet tria receptacula. Primum est cor, super quod est una membrana gracilis defendens, ne aliquid immundum attingat ad cor. Si enim minima macula ad cor attingeret, statim homo moreretur. Secundum receptaculum est stomachus. Tercium sunt viscera, per que purgantur nociua.

11 Sic eciam anima spiritualiter debet tria habere receptacula. Primum est desiderium diuinum tanquam cor, ut anima nichil feruencius desideret quam me, Deum suum. Alioquin, si aliquis prauus affectus quamuis minimus intrauerit, statim anima maculatur.

12 Secundum est stomachus, id est discreta disposicio temporum et operum. Sicut enim omnis cibus liquescit et digeritur in stomacho, sic omne tempus et cogitatus et opus secundum diuinam constitucionem disponatur ordinate, utiliter et sapienter.

13 Tercium receptaculum sunt viscera, id est diuina contricio, per quam purgantur immunda et cibus diuine sapiencie melius sapit.

14 Item corpus habet tria, quibus se promouet, scilicet caput, manus et pedes. Caput notat diuinam caritatem. Sicut enim in capite sunt omnes quinque sensus, sic in diuina caritate dulciter sapit anime quidquid dicitur et auditur et videtur de Deo, quidquid eciam iubetur constanter adimpletur.

15 Itaque sicut sine capite homo est mortuus, sic sine caritate mortua est anima ad Deum, cuius vita est Deus. Manus vero anime significant fidem. Sicut enim in manu plures sunt digiti, sic in fide multi articuli, quamuis sit una fides. Itaque per fidem omnis diuina voluntas perficitur et omni operi bono ipsa cooperari debet.

16 Sicut enim per manus opus fit abextra, sic per fidem Spiritus sanctus operatur intus. Ipsa quippe fides est sustentamentum omnium virtutum, quia ubi fides non est annichilatur caritas et opus bonum.

17 Pedes vero anime sunt spes; per hanc enim anima procedit ad Deum. Sicut enim corpus procedit pedibus, sic anima passibus diuini desiderii et spei Deo appropinquat. Cutis vero, que est super omnia membra, significat consolacionem diuinam, que animam imperturbabilis consolatur.

18 Et quamuis Dyabolo permittatur quandoque perturbare memoriam, quandoque manus et pedes, tamen Deus semper defendit animam quasi pugil et consolatur eam quasi pius pater et quasi medicus medetur, ne moriatur.

19 Itaque anima istius hominis, de quo tibi dixi, tunc captiuata fuit, quando digna fuit priuari manibus propter fidei instabilitatem, quia non habuit fidem rectam.

20 Sed quia iam est tempus miserendi duplici de causa, primo propter caritatem meam, secundo propter preces electorum meorum, ideo amicus meus legat super eum prius dicta verba.

21 Tria vero ille facturus est, primo restituat male acquisita, secundo procuret sibi absolucionem de Romana curia de inobediencia sua, tercio quod ante absolucionem non recipiat corpus meum in sacramento communionis."

Caput 116 Christus conqueritur sponse de gentilibus et Iudeis et permaxime de malis christianis ex eo, quod sancta sacramenta non recipiunt deuote et munde sicut decet, et ex eo, quod negligunt creacionem et redempcionem et diuinam consolacionem.

-

Filius loquitur: "Ego loquor tibi per similitudinem, quasi essent tres homines. Primus diceret: 'Ego nec credo te esse Deum nec hominem;' et hic talis est gentilis.

2 Secundus, id est Iudeus, credit me esse Deum sed non hominem. Tercius, id est Christianus, credit me esse Deum et hominem sed non credit verbis meis.

3 Ego sum ille super quem vox Patris audiebatur: 'Hic est Filius meus' et cetera. Ideo conqueror ex parte deitatis mee, quod homines nolunt me audire.

4 Ego clamabam et dixi: 'Ego sum principium: si creditis michi, habebitis vitam eternam;' sed contempserunt. Ipsi viderunt potenciam deitatis mee, quando suscitabam mortuos et multa alia et tamen non attenderunt.

5 Conqueror eciam ex parte humanitatis, quia ea que in sancta Ecclesia institui nullus curat. Ego quippe posui in Ecclesia quasi septem vasa, quibus omnes purificarentur.

6 Institui enim baptisma in purgacionem originalium peccatorum, crisma in signum diuine reconciliacionis, oleum sanctum in robur contra mortem, penitenciam in remissionem omnium peccatorum, verba sancta, quibus sacramenta sanctificarentur et instituerentur, sacerdocium in dignitatem et recognicionem et rememoracionem diuine caritatis, coniugium in cordium unionem.

7 Hec recipi debent cum humilitate, custodiri cum puritate, erogari sine cupiditate; sed iam suscipiuntur cum superbia, custodiuntur in vasis immundis, erogantur cum cupiditate.

8 Conqueror eciam, quod pro salute hominum natus et mortuus fui, ut, si homo nollet me diligere, quia creaui eum, saltem diligeret me, quia redemi. Sed nunc homines eiciunt me de corde suo quasi leprosum et abhominantur me quasi pannum immundum.

9 Conqueror eciam ex parte deitatis, quod consolacionem eiusdem deitatis homines nolunt et caritatem eius non attendunt."

Caput 117 Quod vere desiderantibus Deum ipse statim occurrit et consolatur eos quasi pius pater et difficilia facit eis facilia.

-

Quodam legente Pater noster audiuit sponsa quomodo tunc ait Spiritus: "Amice, respondeo tibi ex parte deitatis, quod habebis hereditatem cum Patre tuo. Secundo ex parte humanitatis, quod eris templum meum.

2 Tercio ex parte Spiritus, quod non habebis temptaciones supra id quod possis ferre. Pater enim defendet te, humanitas astabit tibi, Spiritus te inflammabit."

3 Sicut enim mater, quando audit vocem filii sui, occurrit ei gaudenter et sicut pater videns filium operantem occurrit ei in media via et subleuat cum eo onus, sic ego amicis meis occurro et omnia difficilia facio eis facilia et portare cum hylaritate.

4 Et sicut aliquis videns aliquid desiderabile non consolatur, nisi vicinius appropinquet, sic ego desiderantibus me appropinquo."

5 Hic frater vidit in manu sacerdotis tempore eleuacionis corporis Christi in specie pueruli Dominum nostrum Ihesum Christum dicentem sibi: "Ego sum Filius Dei et Filius Virginis."

6 Hic eciam obitum suum et horam ad vnum annum preuidit, de quo habetur in multis capitulis in legenda sancte domine; qui quidem frater vocabatur Gerekinus.

Caput 118 Christus loquitur sponse dicens, quod illos trahit Pater ad se eorum voluntatem bonam perficiendo in bono, quos videt voluntatem malam commutare libenter in bonam cum desiderio emendandi commissa.

- Filius loquitur: "Qui michi sociari voluerit debet voluntatem suam conuertere ad me et penitere de commissis, et tunc trahitur ad perfeccionem a Patre meo.

2 Illum quippe trahit Pater, qui voluntatem malam mutans in bonam libenter desiderat emendare commissa.

3 Sed quomodo trahit Pater? Certe voluntatem bonam perficiendo in bono. Nisi enim affectus esset bonus, Pater non haberet, quid traheret.

4 Sed quibusdam sum ita frigidus, quod via mea nullo modo placet eis, aliis vero ita calidus, quod si aliqua bona debent facere, videntur quasi quod sint in igne.

5 Aliis sum ita dulcis, quod nichil nisi me desiderant. Hiis ego dabo leticiam nunquam finituram."

Caput 119 Mater narrat septem bona, que sunt in Christo, et septem contraria, que rependebantur ei ab hominibus.

-

Mater loquitur: "Filius meus habet septem bona. Est enim potentissimus quasi ignis omnia consumens, secundo sapientissimus, cuius sapienciam nullus valet comprehendere sicut nec haurire mare, tercio fortissimus quasi mons immobilis,

2 quarto virtuosissimus sicut herba apiaria, quinto est pulcherrimus quasi sol splendens, sexto iustissimus quasi rex nulli parcens contra iusticiam, septimo piissimus sicut dominus dans se ipsum pro vita serui sui.

3 Econtra ipse pertulit alia septem. Nam pro potencia factus est quasi vermis, pro sapiencia reputatus est insipientissimus, pro fortitudine quasi puer fasciolis ligatus,

4 pro pulchritudine quasi leprosus, pro virtuositate stabat nudus et ligatus, pro iusticia reputabatur mendax, pro pietate mortuus est."

Caput 120 Christus dicit sponse, quod due sunt delectaciones, scilicet spiritualis et carnalis; spiritualis delectacio est, quando anima delectatur in beneficiis Dei.

-

Filius loquitur: "Inter me et illum est quedam membrana, pro qua non delectat illum dulcedo mea, quia aliquid delectat eum preter me." Et sponsa, que hec audiebat, ait ad Dominum: "Numquid aliquam delectacionem habere unquam poterit?"

2 Respondit Dominus: "Duplex est delectacio, spiritualis et carnalis. Carnalis vel naturalis delectacio est, quando necessitate requirente refeccio sumitur, in qua sic debet homo cogitare:

3 'O, Domine, quia refici iussisti nos ad solam necessitatem, laus sit tibi, et da michi graciam, ut in sumpcione non subrepat michi peccatum.'

4 Si vero temporalium bonorum delectacio oriatur, cogitet homo taliter: 'O, Domine, omnia terrena non sunt nisi terra et transitoria. Ideo da michi ea sic disponere, ut de omnibus tibi sciam reddere racionem.'

5 Spiritualis delectacio est, quando anima delectatur in beneficiis Dei et temporalibus utitur et occupatur inuitus et ad solam necessitatem; sed membrana tunc frangitur, quando Deus est dulcis anime et timor eius continuus est in mente."

Caput 121 Quod non habitus sed virtus obediencie et obseruancia regularis facit monachum; et quod vera cordis contritio cum proposito emendandi eripit animam de manu Dyaboli, licet non perfecte peniteat.

-

Apparuit Dyabolus et dixit: "Ecce auolauit monachus et sola remanet effigies." Et Dominus ait ad eum: "Expone," inquit, "que notas."

2 Respondit Dyabolus: "Hoc faciam sed inuitus. Monachus verus est custos sui; huius habitus est obediencia et obseruancia professionis sue.

3 Sicut enim corpus tegitur veste, sic anima virtutibus. Ergo non valet habitus exterior, nisi interior seruetur, quia monachum non facit vestis sed virtus.

4 Hic monachus auolauit, quando cogitauit sic: 'Ego cognosco peccatum meum et emendabo de cetero nunquam amplius peccaturus gracia Dei.' Ex ista enim voluntate recessit a me et iam est tuus."

5 Cui Dominus: "Quomodo," inquit, "remanet effigies?" Et demon: "Quando," inquit, "non reducit ad memoriam peccata commissa nec perfecte, ut deberet, penitet de commissis."

6 Hic frater vidit in manu sacerdotis tempore eleuacionis corporis Christi in specie pueruli Dominum nostrum Ihesum Christum dicentem sibi:

7 "Ego sum Filius Dei et Filius Virginis." Hic eciam obitum suum et horam ad unum annum preuidit, de quo habetur in multis capitulis in legenda sancte domine. Qui quidem frater vocabatur Gerechinus.

8 Hic eciam fuit vite continentissime, qui moriturus vidit scripturam auream, in qua continebantur tres littere auree: "p" et "o" et "t".

9 Qui narrans hec fratribus dixit: "Veni, Petre, festina, Olaue et Thordo." Quibus vocatis obdormiuit. Illi vero tres nominati in una septimana sequebantur eum.

10 De eodem fratre habetur extra LV capitulo: Quidam monachus sancte vite et cetera.

Caput 122 Quod vita hominis dissoluti et tepidi est quasi pons artus et periculosus, de quo si non vertat se cito saltando in nauem vite, penitencie et virtutum, precipitabitur ab inimico demone in chaos profundum.

"

-

Ille est meus capitalis inimicus, quia deridet me in ioco. Omnem voluntatem et cupiditatem suam implet, prout potest.

2 Ipse est sicut ille qui iacet in ponte arto, in cuius parte sinistra est chaos maximum, ubi qui descendet non consurget. In dextera vero est nauis, in qua si saltauerit laboriose euadet, attamen spes est vite.

3 Iste pons vita sua est lamentabilis et breuis, in qua non stat ut homo viriliter decertans nec sicut homo peregrinus, progrediens cotidie et proficiens in via, sed stat iacens ut accidiosus, desiderans bibere aquas voluptatis.

4 Duo itaque instant ei. Si enim surrexerit de ponte, aut veniet in abyssum, id est ad inferni profunda, si vertit se ad sinistram, id est ad opera carnis;

5 aut, si saltauerit in nauem, laboriose euadet, quia si assumpserit Ecclesie sancte rigorem et institucionem, laboriosum sibi est, attamen per hec saluabitur.

6 Ergo vertat se cicius, ne inimicus precipitet eum de ponte, quia tunc clamabit et non audietur sed in eternum punietur."

7 Hic videns regem immutatum nec se more solito apud eum audiri, inuidens domine Birgitte, cum pertransisset per quandam angustam plateam, effudit ab alto aquam de fenestra super eam, que dixit astantibus: "Parcat ei Deus et non reddat in seculo futuro."

8 Tunc Christus apparuit domine in missa dicens: "Ille homo, qui fudit super te aquam de fenestra ex inuidia, sanguinem sitit, sanguinem fudit, terram desiderat et non me.

9 Audacter loquitur contra me, carnem suam colit pro me Deo, me a se et corde suo exclusit; caueat sibi ne in sanguine moriatur."

10Post hec homo ille modico tempore vixit et fluxu sanguinis fluente de naribus eius mortuus est sicut ipsa predixit.

Caput 123 Christus defendit sponsam suam Birgittam, id est animam conuersam de mundo ad vitam spiritualem, quam pater et mater, soror et frater conabantur reuocare ab amore eius et casto matrimonio.

-

Filius loquitur sponse: "Ego sum quasi sponsus, qui desponsauit sibi sponsam, quam pater et mater, soror et frater repetunt.

2 Pater enim dicit: 'Redde michi filiam meam, quia de sanguine meo nata est.' Mater dicit: 'Redde filiam, quia lacte meo nutrita est.'

3 Soror dicit: 'Redde sororem, quia mecum educata est.' Frater dicit: 'Redde sororem, quia meum est regere eam.'

4 Quibus respondit sponsus: 'O, pater, si de sanguine tuo nata est, nunc sanguine meo repleri debet. O, mater, si tu pauisti eam lacte tuo, sic nunc pascam delectacione mea.

5 O, soror, si secundum consuetudinem tuam educata est, sic nunc tenebit consuetudinem meam. O, frater, si tu rexisti eam usque modo, ita nunc meum est regere eam.'

6 Sic tecum factum est. Nam si pater id est voluptas carnis repetit te, meum est replere te caritate mea. Si mater id est cura mundi repetit te, meum est pascere te lacte consolacionis mee.

7 Si soror id est consuetudo mundane conuersacionis repetit te, pocius teneris facere consuetudinem meam. Si frater repetit te, id est voluntas propria, tu obligaris facere voluntatem meam."

Caput 124 Quomodo beata Agnes imponebat sponse Christi coronam de septem lapidibus preciosis, scilicet paciencie in tribulacionibus.

-

Agnes loquitur ad sponsam Christi dicens:"Veni, filia, et impone tibi coronam factam ex septem lapidibus preciosis. Quid vero est corona nisi probacio paciencie, que ex tribulacionibus conflatur et a Deo coronis adornatur?

2 Primus igitur lapis corone tue est iaspis; quem apposuit tibi ille qui contumeliose tibi dixit se nescire, quo spiritu loquebaris, et esse tibi utilius mulierum more subtiliter filare quam de scripturis disputare.

3 Ideo sicut iaspis acuit visum et accendit gaudium animi, sic Deus ex tribulacione accendit gaudium in animo, intellectum illuminat ad spiritualia, mortificat animam a motibus inordinatis.

4 Secundus lapis est saphirus, et hunc apposuit tibi ille qui fauorabilia loquebatur in facie tua et in dorso detrahebat de te.

5 Sicut ergo saphirus est celestis coloris et seruat membra in sanitate, sic hominum malicia probat iustum, ut fiat celestis, et seruat membra anime, ne superbia eleuetur.

6 Tercius lapis est smaragdus. Hunc apposuit tibi ille qui dixit te dixisse ea que nec cogitabas nec loquebaris.

7 Ideo sicut smaragdus est fragilis ex se sed tamen pulcher et viridis coloris, sic mendacium cicius adnichilatur sed tamen pulchram facit animam propter paciencie remuneracionem.

8 Quartus lapis est margarita. Hunc apposuit tibi ille qui amicum Dei te presente vituperauit; ex cuius vituperio plus quam de tuo turbabaris.

9 Ideo sicut margarita est alba et pulchra et alleuiat cordis passionem, sic dolor caritatis introducit Deum in animam, compescitque passiones ire et impaciencie.

10 Quintus lapis est topazius. Hunc apposuit tibi ille qui amara loquebatur tibi, cui tu e contrario benedixisti.

11 Ideo sicut topazius est aurei coloris et seruat castitatem et pulchritudinem, sic nichil pulchrius et accepcius est Deo quam ledentem se diligere et pro persequentibus exorare.

12 Sextus lapis est adamas. Hunc apposuit tibi ille qui fecit tibi corporale dampnum, quem pacienter tolerasti et noluisti eum dehonestare.

13 Ideo sicut adamas non frangitur tunsionibus sed sanguine hircino, sic placet Deo hominem obliuisci et negligere propter Deum corporale dampnum et cogitare semper ea que Deus propter hominem fecit.

14 Septimus lapis est carbunculus. Hunc apposuit tibi ille qui falsa annunciauit tibi, scilicet filium tuum Karolum esse mortuum, et pacienter tulisti committens voluntatem tuam Deo.

15 Ideo sicut carbunculus lucet in domo et in anulo est pulcherrimus, sic qui paciens est in amissione alicuius rei carissime sibi prouocat Deum ad dileccionem sui, et in conspectu sanctorum lucet et placet sicut lapis preciosus.

16 Ideo, filia, sta stabilis, quia pro amplianda corona tua adhuc aliqi lapides sunt necessarii. Nam Abraham et Iob meliores et magis noti seu famosiores facti sunt ex probacione, et Iohannes sanccior ex testimonio veritatis."

Caput 125 Mater Dei loquitur filie sponse Christi ponens figuram pulchram de septem animalibus, per que quatuor genera viciosorum et tria genera virtuosorum hominum notabiliter designantur.

-

Mater loquitur: "Septem sunt animalia. Primum habet cornua ingencia, ex quibus intumescens et contra alia animalia bellum faciens cicius moritur, quia propter ingencia cornua non habet velocitatem currendi sed a sentibus et stipitibus retinetur.

2 Secundum animal est paruum habens unum cornu et sub ipso preciosum lapidem. Hoc animal non capitur nisi per virginem, qua visa currit in sinu eius et sic ab ipsa interficitur.

3 Tercium animal non habet iuncturas et ideo quiescendo stat iugiter ad arborem quandam; quam venator attendens secat usque ad medium, quo facto cum animal more suo querit quiescere cadit arbor et animal capitur.

4 Quartum videtur mansuetissimum et nulli nocet nec pedibus nec cornibus. Sed quicumqe senserit flatum eius efficitur leprosus, quia illud animal ex natura sua totum est intus leprosum.

5 Quintum animal ubique timet et insidias preuidet et suspicatur.

6 Sextum animal nichil timet nisi se ipsum, et si viderit se in umbra sua currit quasi ad mortem et semper in tenebris et occulte desiderat morari et conuersari.

7 Septimum animal nichil timet, nec eciam mortem, quia non sentit mortem antequam veniet. Hoc animal habet quatuor mirabilia.

8 Primo consolacionem habet interius indicibilem. Secundo non sollicitatur de cibo, quia comedit vilia terre. Tercio nunquam stat sed semper currit. Quarto quod eciam incedendo quiescit et moderatum est in progressu suo.

9 Primum itaque animal assimilatur homini qui ex dignitate sua intumescit, sed quia tardum est et ponderosum ad cursus bonorum operum cicius deprehenditur nisi sibi cauerit.

10 Secundum animal superbiens ex lapide precioso, quem habet sub cornu, significat hominem qui confidens et presumens de se ex lapide precioso castitatis dedignatur monicionibus tangi et prefert se aliis. Et ideo ne a superbia capiatur, que faciem habet virgineam sed pungit acutissime, sollicite se attendat.

11 Tercium animal, quod non habet iuncturas, assmilatur homini qui non habet iuncturas spiritualium affeccionum, et ideo, cum secure credit quiescere, capitur in hiis in quibus delectatur.

12 Quartum animal, quod est totum interius leprosum, significat hominem qui ex superbia totus est leprosus. Et ideo, quicumque ei consenciendo adheret, efficitur maculosus.

13 Tria alia sequencia animalia manifestabuntur temporibus suis. Nam primum animal est quasi Thomas pie dubitans et quasi lapis politus et quadratus.

14 Secundum est quasi aurum in igne et quasi fistula deaurata et in optimo coopertorio custodita. Tercium animal est quasi tabula depicta et apta ad suscipiendos colores nobiliores.

15 Itaque si illi viciosi homines, qui designantur per illa supradicta quatuor animalia, conuerterint se ad me, occurram eis in via et alleuiabo onus eorum.

16 Sin autem mittam ad eos animal velocius tygre, et consumet eos. Et sicut scriptum est, fient dies eorum pauci et filii eorum absque patre et uxores eorum vidue, honoresque eorum conuertentur in obprobrium et pudorem."

17 Primum animal, id est primus episcopus ex nobilitate superbiens, conuersus est ex verbis Spiritus sancti; qui veniens Romam et dominam Birgittam secutus usque ad Neapolim, cum essent in Beneuento, grauissime passus est de calculo.

18 Cui egrotanti Spiritus sanctus dixit per dominam: "Regi Israhel infirmo preceptum fuit, ut apponeret cathaplasma super vulnus suum. Sic faciat iste: assumat perfectam caritatem in animo ad Deum, que est medicamentum optimum, et statim senciet sanitatem."

19 Quo audito votum vouit et mente et carne conualuit. De isto episcopo habetur tercio libro capitulo XII.

20 Secundum animal, id est secundus episcopus fuit magne puritatis, de quo tercio libro capitulo XIII.

21 Tercium animal, id est tercius episcopus, qui comparatur elephanti, mutatus est ad meliora.

22 Item loquitur Christus: "Quid consuluit elephas ille? Nonne quod nupcie illegittime celebrarentur, ne expense parate perderentur, et quod dispensacio a papa faciliter posset impetrari?

23 Sed audi nunc que dico. Omnis qui scienter et ex industria peccat contra Deum nisi precedente magna contricione incurrit iudicium Dei et tribulacionem mundi.

24 Qui autem onus alterius imponit dorso suo peccat grauius, quia nec timorem Dei habet nec querit salutem anime. O, quanta presumpcio! O, quantus defectus caritatis habere claues iurium in manu et propter modicum corruptibile conari contra claues et iura!

25 Ideo placare studeat ipse Deum et inducat coniugium illud ad fructuosam penitenciam et absolucionem debitam. Alioquin dies eius breuiabuntur et veniet in iudicium meum et ruina ecclesie eius erit tam magna, quod vix reedificabitur clerusque eius tribulabitur et desiderabilia eorum erunt in ruinas et ipsi in contemptum.

26 Tu vero, filia, scribe coniugio tibi noto, quod, nisi se emendauerint et absolucionem meruerint, non facient fructum longeuum, et filii eorum non habebunt longos annos, et que congregata sunt venient ad alienos."

27 Item de eodem episcopo: "Iste episcopus venit ad me humilis sicut ille qui consumpta hereditate comedit siliquas et reuersus est humilis ad patrem.

28 Vere, filia, hec mundialia sunt quasi silique, quando medulla frumenti, id est Deus expulsus est a corde, et labor superuacuus et sine fructu desideratur mundusque diligitur plus quam Deus.

29 Sed quia iste episcopus incipit iam cognoscere me et se ipsum, ideo faciam ei sicut pius pater obliuiscens priorum, et occurram ei in media via dando anulum in manu eius et calciamenta in pedes et vitulum ad comedendum.

30 Nam ab isto die caritas mea erit feruencior in operibus eius, diuina paciencia et sapiencia erit cum eo perfeccior ad trahendum secum proximos suos,

31 frequencior quoque erit et sollicicior ad sumendum et honorandum corpus meum. Hoc donum promeruit ei mater mea carissima, que est patrona ecclesie eius." Item de eodem habetur in principio capituli CXXX.

32 Quartum animal, id est episcopus qui in lepra sua perseuerabat vocatus est subito sine sacramentis. De isto require VI libro capitulo LXXXXVII.

33 Quintum animal fuit sicut lapis quadratus, homo in omnibus temperatus et discretus. De quo require III libro capitulo XXXIII.

34 Sextum animal, id est sextus episcopus fuit homo timorosus et cordis sui scrutator, qui ecclesiam suam sapienter gubernans a multis obligacionibus liberauit.

35 De isto mortuo dixit Christus: "Scriptura aurea dicit, quod principium sapiencie est timor Dei. Illud est verum sed ego dico, quod finis perfeccionis est eciam ipse timor Dei, quem quia iste episcopus habuit peruenit per compendium salubre ad viam salutis."

36 Septimum animal, id est septimus episcopus maxime abstinencie fuit, qui zelum Dei habens nec metu nec amore nec dampno reticuit veritatem. Hic, cum se posuisset ad oracionem, reddidit spiritum.

37 De isto episcopo sunt plures reuelaciones in vita domine Birgitte. Qui fuit dominus Hemingus, episcopus Aboensis et amicus beate virginis Marie, sicut patet Extrauagancium capitulo CIIII.

38 Item reuelacio de episcopo qui fuit successor animalis secundi. Filius Dei loquitur: "Scribe episcopo, quod aues rapacissime intrauerunt terram, ut ponant in ea sibi nidos suos.

39 Ideo laboret ipse cum amicis suis, ut ungule earum prescindantur et non optineant cacumina terrarum nec dilatent alas suas in communitatem.

40 Alioquin rostris suis et ungulis extirpabunt fructifera terre et volabunt super excelsa et montes et terram redigent in solitudinem et ruinam."

Caput 126 Virgo Maria loquebatur cum sponsa Filii sui de quodam episcopo, pro quo ipsa deuote orabat, et dat hic notabilem doctrinam et formam virtuosissimam, secundum quam veri episcopi viuere et se ac subditos suos regere debeant spiritualiter et deuote.

-

Mater misericordie loquebatur sponse Christi: "Quid faciemus isti ceco episcopo? Ipse enim habet tria. Laborat quippe ut placeat hominibus plus quam Deo,

2 diligit thesaurum, non quem angeli custodiunt sed quem furari possunt fures, diligit eciam se plus quam proximum suum et plus quam Deum suum."

3 Et ecce in eodem momento vidit sponsa quasi sex stateras, quarum tres ponderose erant, quia deprimebantur a pondere.

4 Alie vero tres ita leues erant, quod ex toto eleuabantur ad superiora, quia in eis nichil esse videbatur nisi leue quoddam quasi pluma.

5 Et dixit mater: "Ecce iste episcopus, licet habeat tria mala prius dicta, tamen timet semper; propter quem timorem, qui est inductiuum quoddam caritatis, datum est tibi videre statum eius.

6 Nam ille tres ponderose statere significant opera eius contraria Deo, que deprimunt animam eius; que ideo videntur tibi tres, quia affeccione, locucione et operacione more statere descendit ad mundum.

7 Ideo vero tres alie statere leues videntur tibi ascendere, quia nunc cogitacione, nunc voluntate, nunc opere ascendit ad Deum;

8 sed tamen mundialia preponderant spiritualibus, quia in hiis implicatur feruencius et copiosius, in tantum quod iam Dyabolus trahit eum per pedes, et laqueus est paratus."

9 Respondit sponsa: "O, domina pietatis, impone tu aliquid stateris." Cui mater: "Agnes et ego expectabamus, si forte episcopus recogitare voluerit caritatem nostram, sed non multum attendit sollicitudinem nostram.

10 Attamen facere ei volumus sicut tres amici sedentes in via et scientes viam ostenderent amico eorum eandem viam quorum primus diceret:

11 'O, amice, via quam vadis non est recta nec tuta. Si continuaueris viam istam, latrones eciam tibi nocebunt, et cum securum te credideris, morieris.'

12 Secundus diceret: 'Via ista quam vadis delectabilis videtur, sed quid prodest tibi illa delectacio, si amaritudo mentalis est in fine?'

13 Tercius vero diceret: 'O, amice, video infirmitatem tuam. Ideo non displiceat tibi, si do tibi consilium, nec sis ingratus, si fecero tecum specialem caritatem.'

14 Sic facere volumus ego et Agnes isti episcopo: si audierit primum, secundus monstrabit ei viam, tercius vero introducet eum in regionem lucis."

15 Postea sponse ostendebantur ea que mittebantur diuinitus ad informacionem dicti episcopi, ut sequitur.

16 Item loquitur mater: "Sic dicetur episcopo: Deus licet omnia possit facere, tamen homo personaliter cooperari debet ad hoc, ut peccatum fugiatur et caritas diuina obtineatur.

17 Tria namque sunt inductiua ad fugiendum peccatum et tria cooperatiua ad acquirendam caritatem. Tria prima, quibus vitatur peccatum sunt ista,

18 scilicet penitere fideliter de omnibus, que remordent conscienciam, nolle ea iterum voluntarie committere, commissa et confessa stabiliter emendare iuxta consilia eorum qui mundum contempserunt.

19 Alia vero tria cooperatiua ad acquirendam caritatem sunt ista: Rogare primo Deum in adiutorium, ut auferatur praua delectacio, et detur voluntas facienda ea que placent Deo.

20 Nam caritas diuina non obtinetur nisi desideretur, nec desiderium erit racionabile nisi in Dei caritate stabiliatur.

21 Et ideo tria sunt in homine antequam ingrediatur caritas, et tria alia ingrediuntur, quando infunditur caritas diuina.

22 Nam ante infusionem caritatis Dei turbatur homo de aduentu mortis, turbatur de diminucione honorum et amiciciarum, de mundi aduersitate et carnis infirmitate.

23 Obtenta vero caritate gaudium ingreditur in anima de tribulacionibus mundi, quas patitur, angustiatur mens possidere mundum et gaudet facere honorem Deo et pro honore Dei tribulari. Secundum