Jump to content

Revelationes/VII

Checked
E Wikisource
 VI VIII 

Liber VII - Peregrinatio

[recensere]

Iste liber reuelacionum celestium est vltimus et has reuelaciones huius libri habuit domina Birgitta in Roma et quando iuit prima vice peregrinando ad Neapolim et ad Sanctum Angelum de Monte Gargano. 2 Post reuersionem vero dum esset in Roma, habuit aliquas, que hic continentur, et ibidem fuit sibi dictum diuinitus in visione a Christo, quod iret vltra mare peregrinando ad sanctam ciuitatem Iherusalem. 3 In illo autem viagio vltramarino habuit quamplures reuelaciones tam in Neapolim quam in Iherusalem et Bethleem, sicut diuinitus ei antea promissum fuit, vt supra in libro questionum in vltima reuelacione sibi data in regno Suecie continetur. 4 Et postquam reuersa fuit ad Romam de Iherusalem, habuit eciam aliquas, que hic continentur. Et tunc mortua est dicta domina in Vrbe. 5 Cui antequam moreretur predictum fuit a Christo in visione tempus et dies, quo mori debebat, vt hic omnia lacius inferius continentur.

Caput 1 Reuelacio, quam habuit domina Birgitta in Roma post annum iubilei, in qua virgo Maria prenunciat ei, quod itura esset in Iherusalem et Bethleem, quando placuerit Deo, promittens ei tunc sibi ostendere modum, quo ipsa peperit filium suum benedictum.

Cum esset in Roma domina Birgitta sponsa Christi et quadam vice oracioni vacaret, cepit cogitare de partu virginis et de illa summa bonitate Dei, qui talem matrem purissimam sibi voluit eligere. 2 Tantum enim tunc cor eius inflammabatur amore virginis, quod dicebat intra se: "Domina mea regina celi, in tantum gaudet cor meum ex eo, quod altissimus Deus te preelegit in matrem et tantam dignitatem tibi conferre dignatus est, 3 quod magis ego michi eligerem in inferno eternaliter cruciari, quam quod tu vno minimo puncto de tanta excellenti gloria et tua celesti dignitate careres." 4 Et sic amoris dulcedine inebriata stabat supra se alienata a sensibus in quodam extasi mentalis contemplacionis suspensa. Cui tunc virgo apparuit dicens ei: 5 "Attende filia! Ego sum regina celi, et quia tu me diligis tam immenso amore, ideo annuncio tibi, quod tu ibis in sanctam ciuitatem Iherusalem peregrinando, quando placuerit filio meo. 6 Et inde ibis ad Bethleem ibique ostendam tibi in loco proprio totum modum, qualiter ego peperi eundem filium meum Ihesum Christum, quia sic placuit ei."

Caput 2 In Roma habuit domina Birgitta istam reuelacionem, que loquitur de illo glorioso gladio doloris, qui animam beate virginis Marie pertransiuit, quem sibi iustus Symeon prenunciauit in templo.

In purificacione beate Marie virginis, dum esset domina Birgitta Christi sponsa in Roma in ecclesia, que dicitur Sancte Marie Maioris, rapta fuit dicta domina in spiritualem visionem, videns in celo quasi omnia ad magnum festum preparari. 2 Et tunc vidit quasi vnum templum mirabilis pulchritudinis et ibi erat ille venerabilis senex iustus Symeon paratus ad recipiendum puerum Ihesum in vlnis suis cum summo desiderio et gaudio. 3 Videbat quoque beatam virginem honestissime incedentem et portantem puerum filium, vt offerret eum in templo secundum legem Domini; deinde innumerabilem multitudinem angelorum et diuersorum ordinum sanctorum Dei et sanctarum virginum et dominarum beatam virginem matrem Dei precedencium et eam cum omni leticia et deuocione circumdancium. 4 Ante quam portabatur a quodam angelo vnus gladius longus et valde latus et sanguinolentus, qui significabat illos maximos dolores, quos Maria passa est in morte amantissimi filii sui, qui figurabantur in gladio, quem iustus Symeon prophetabat ipsius animam pertransiturum esse. 5 Vnde tota exultante celesti curia dictum fuit sponse: "Ecce quantus honor et gloria rependitur in hoc festo regine celi pro gladio dolorum, quos sustinuit in sui dilecti filii passione." Et tunc hec visio disparuit.

Caput 3 Reuelacio, quam beatus Franciscus ostendit domine Birgitte, in qua inuitauit eam ad cameram suam ad comedendum et bibendum, declarans ei spiritualiter, quod camera fuit obediencia, cibus eius fuit conuertere animas ad Deum, potus autem erat, quando conuersos videbat totis viribus Deum diligere et oracioni aliisque virtutibus cum feruore vacare.

In festo sancti Francisci in sua ecclesia Rome in Transtiberim apparuit sanctus Franciscus eidem sponse Christi dicens: "Veni in cameram meam ad comedendum et bibendum mecum." Quod ipsa audiens statim parauit se ad iter, vt visitaret eum in Assisio. 2 Vbi dum per quinque dies moram duxisset, proponens tunc Romam redire, intrauit ecclesiam, vt se et suos sancto Francisco commendaret. 3 Cui tunc ipse apparuit dicens: "Bene veneris! Inuitaui enim te in cameram meam, vt mecum comederes et biberes. Scito tamen, quod hec domus non est camera, quam ego dixi tibi, sed camera mea est obediencia vera, quam ego semper tenui ita, quod numquam sustinui esse sine preceptore. 4 Habui enim mecum continue presbiterum, cui in omnibus preceptis humiliter obediui, et hec fuit camera mea. Tu igitur similiter facias, quia sic placet Deo. 5 Cibus autem meus, quo delectabiliter reficiebar, erat hoc, quod scilicet libentissime traxi proximos meos a vanitatibus vite secularis ad seruiendum Deo toto corde, et tunc velut dulcissimos morsellos illud gaudium gluciebam. 6 Potus autem meus erat illud gaudium, quod habui, dum aliquos per me conuersos vidi Deum diligere et totis viribus suis contemplacioni et oracioni vacare, alios ad bene viuendum instruere et veram paupertatem imitari. 7 Ecce filia, iste potus ita letificabat animam meam, quod omnia, que in mundo sunt, dissipiebant michi. Intra igitur hanc cameram meam et hunc cibum meum comede et hunc potum bibe mecum. Bibe ergo illud, vt cum Deo reficiaris in eternum."

Caput 4 Hanc reuelacionem habuit domina Birgitta in ciuitate Ortone regni Neapolis. Cui Christus loquens certificat eam, quod ibi sunt reliquie corporis sancti Thome apostoli in altari, in quibus reliquiis et aliorum sanctorum suorum ipse delectatur suauissime, reputans eas suum preciosum thesaurum in terra, promittens magnum meritum et premium eas venerantibus cum deuocione debita.

Vni persone vigilanti in oracione videbatur, quod quasi cor suum esset ardens diuina caritate et totum plenum gaudio spirituali, quo ipsum corpus quasi deficiebat a viribus suis. Tunc audiuit vocem dicentem sibi: 2 "Ego sum creator omnium et redemptor. Scito igitur, quod tale gaudium, quale nunc sentis in anima tua, talis est thesaurus meus, quia, sicut scriptum est, 'Spiritus vbi vult spirat et vocem eius audis, sed nescis vnde veniat aut quo vadat'. 3 Istum autem thesaurum tribuo ego amicis meis multipharie multisque modis et multis donis. Verumptamen dicere tibi volo de alio thesauro, qui nondum est in celis sed est vobiscum in terra. 4 Hic thesaurus est reliquie et corpora amicorum meorum. Nam vere corpora sanctorum meorum, siue putrida sint vel recencia, siue conuersa sint in cinerem et puluerem siue non, ipsa sunt certissime thesaurus meus. 5 Sed querere poteris: Cum loquitur Scriptura 'Vbi thesaurus tuus, ibi est cor tuum', quomodo ergo est cor meum cum thesauro isto, scilicet cum reliquiis sanctorum? 6 Respondeo tibi: Summa delectacio cordis mei est omnibus visitantibus loca sanctorum meorum et honorantibus reliquias eorum, scilicet qui miraculis glorificati sunt et a summis pontificibus canonizati, retribuere eterna premia secundum voluntatem et fidem et labores visitancium ea. Ideo cor meum est cum thesauro meo. 7 Propterea scire te volo pro certissimo, quod in isto loco est thesaurus meus electissimus, scilicet reliquie sancti Thome apostoli mei, que in nullo loco sunt ita multe sicut in isto altari incorrupte et indiuise. 8 Nam cum illa ciuitas vastata esset, vbi primo corpus apostoli mei depositum fuit, tunc translatus est iste thesaurus permissione mea per quosdam amicos meos in hanc ciuitatem et positus in altari isto. 9 Nunc autem iacet hic quasi occultus, quia principes huius terre, antequam corpus apostoli huc veniret, erant dispositi sicut scriptum est: 10 'Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt. Aures habent et non audient. Manus habent et non palpabunt, pedes habent et non ambulabunt' etc. 11 Quomodo igitur tales et taliter circa me Deum suum affecti impendere possent tali thesauro debitum honorem? 12 Ergo quicumque diligit me et amicos meos super omnia, mallens mori quam me in minimo offendere, habens eciam voluntatem et auctoritatem honorandi me et precipiendi aliis, hic talis quicumque fuerit, exaltabit et honorabit thesaurum meum, scilicet reliquias istius apostoli mei, quem ego elegi et preelegi. 13 Ideo dici et predicari debet pro certissimo, quod sicut corpora apostolorum Petri et Pauli sunt in Roma, sic reliquie sancti Thome apostoli mei sunt in Ortona." 14 Respondens autem sponsa dixit: "O Domine, numquid non principes regni huius edificari fecerunt ecclesias et fecerunt elemosinas magnas?" 15 Cui Dominus: "Fecerunt", inquit, "multa et optulerunt michi magna de ere ad placandum me. Verumptamen multorum de eis elemosine fuerunt michi minus delectabiles et acceptabiles propter coniugia eorum contra statuta sanctorum patrum copulata. 16 Et quamuis ea, que summi pontifices permiserunt, rata fuerunt et tenenda, tamen quia voluntas eorum corrupta fuit et nitebatur contra statuta Ecclesie, ideo hoc in iudicio meo diuino discuti et iudicari debet." 17 Cum domina iuisset Ortonam, contigit eam cum sociis suis tota nocte stare sub diuo in frigore et pluuia magna. Tunc circa auroram dixit Christus: 18 "Propter tria aduenit tribulacio hominibus: aut ad maiorem humilitatem, sicut rex Dauid tribulabatur, aut ad maiorem timorem et cautelam sicut Sara vxor Abrahe, que a rege sublata fuit, aut ad maiorem consolacionem hominis et honorem. 19 Sic et vobis contigit. Ego enim instigaui animos occurrencium vobis non procedere amplius illo die, sed noluistis credere; ideo passi estis, quod habuistis. Ideo ingrediemini nunc ciuitatem et famulus meus Thomas dabit vobis, quod concupiscitis." 20 Item de eodem. Apparuit Christus in Ortona dicens: "Dixi tibi prius, quod sanctus Thomas apostolus meus erat thesaurus meus. Hoc vtique verum est. 21 Nam ipse Thomas est vere lux mundi, sed homines magis diligunt tenebras quam lucem." Tunc eciam apparuit sanctus Thomas dicens: "Iam diu a te desideratum thesaurum dabo tibi." 22 Et in eodem momento nullo tangente de ipsa capsa reliquiarum sancti Thome prodiit vnum frusticulum vnius ossis beati Thome. Quod recipiens domina cum gaudio reuerenter conseruauit.

Caput 4a Item dixit iste testis loquens, quod presens fuit et vidit, quod, cum ipsa domina Birgitta versus ciuitatem Ortone regni Neapoli iuisset et ipsi alii cum ea, vbi corpus beati Thome apostoli conditum requiescit, 2 tunc contigit, quod illo sero ad prefatam ciuitatem non potuerunt accedere propter diei breuitatem sed tota nocte steterunt sub diuo. 3 Et nix maxima erat et frigus intensissimum, quia yems erat, quod eciam equi quasi deficiebant.4 Pueri vero circueuntes in tenebris inuenerunt circa mediam noctem vnum paruulum tegurium sarmentorum, vbi sine lumine et igne domina Birgitta cum paucis stabat leta vsque ad horam primam sequentis diei. 5 Circa vero auroram Christus apparens loquebatur ei dicens commune prouerbium illud: 6 "'Qui non vult matri obedire, debet nouerce.' Ego instigaui animos illorum occurrencium vobis, qui vobis dixerunt, quod non possetis attingere ciuitatem hac nocte, et credere noluistis. 7 Sed tamen non sine causa fuit, quia hoc erit ad maiorem consolacionem vestram. 8 Nam propter tria aduenit tribulacio hominibus: aut ad maiorem timorem et cautelam, sicut Sara vxor Abrahe, que a rege capta fuit, aut ad maiorem consolacionem hominis et honorem Dei, sicut multi amici mei tribulati et consolati sunt. 9 Ingredimini igitur nunc ciuitatem et habebitis consolacionem." 10 Et hanc reuelacionem ipse testis loquens dixit se statim tunc audiuisse ab ipsa domina Birgitta. 11 Et tunc contigit, quod miraculose prodiit vnum os de capsa reliquiarum corporis sancti Thome apostoli et obtulit se eidem domine Birgitte, prout hoc ipse testis dixit se illud vidisse.

Caput 5 Domina Birgitta habuit istam reuelacionem in Neapoli ad requisicionem domini Elziarii filii comitisse de Ariano, qui iuuenis tunc et scolaris bone indolis erat. Et tunc ipse rogauit dominam Birgittam, quod oraret Deum pro eo. Ipsa vero in oracione existente apparuit virgo Maria ei, que dedit ei istam reuelacionem, per quam informat eum de modis tenendis in vita sua, valde pulchre dicens, quod racio debet esse hostiarius et custos anime ad expellendum omnes temptaciones et resistendum eis viriliter, ne intrent domum interiorem hominis.

Omnipotenti Deo, a quo cuncta bona procedunt, sit laus et gloria et specialiter pro hiis, que vobiscum fecerat in etate iuuenili! A cuius gracia postulandum est, vt caritas, quam ad eum habetis, cotidie vsque ad mortem in vobis augeatur. 2 Rex quidam potens et magnificus domum quandam construxit, in qua dilectam filiam suam collocauit, assignans eam hominis cuiusdam custodie sic dicens: 3 "Filia mea mortales habet inimicos et idcirco omni cura eam custodire debes. Quatuor igitur sunt, ad que diligenti premeditacione et assidua sollicitudine teneris aduertere. 4 Primum est, quod nullus fundamentum domus suffodiat. Secundum est, quod nullus murorum altitudinem transcendat. Tercium est, quod parietes domus nemo frangat. Quartum est, quod nullus inimicorum per portas introeat." 5 Mi domine, spiritualiter debet intelligi hec parabola, quam ex diuina caritate vobis scribo teste Deo, omnium cordium scrutatore. Per domum itaque intelligo corpus tuum, quod rex celorum de terra plasmauit. 6 Per filiam regis intelligo animam tuam ex virtute Altissimi creatam et in tuo corpore collocatam; per custodem vero humanam racionem, que animam tuam iuxta eterni regis voluntatem custodiet; per fundamentum bonam et firmam seu stabilem voluntatem. Super ipsam namque omnia bona opera construenda sunt, quibus anima optime defenditur. 7 Igitur cum talis est voluntas tua, vt ad nichil aliud viuere velis, nisi vt Dei voluntatem sequaris, exhibendo ei omnem, quem poteris, honorem per verba et opera, ei quoque corpore et bonis totisque tuis viribus, quamdiu vixeris, obsequendo, vt animam tuam ab omni carnis spurcicia seruatam recommendare valeas suo creatori, 8 o quam vigilanter hoc fundamentum, idest voluntatem tuam, cum custode, idest cum racione, te oportet custodire, ne aliquis suis machinamentis ipsum suffodere valeat ad anime nocumentum. 9 Per eos, qui huiusmodi fundamentum suffodere nituntur, intelligo eos, qui te alloquuntur sic dicendo: "Domine mi, esto laycus ducendo vxorem tibi venustam, nobilem et locupletem, vt de sobole et hereditate gaudeas et carnis tribulacione non graueris." 10 Alii quoque sic forte referunt: "Si vis fieri clericus, tunc ad illum finem artes liberales addiscas, vt magister appelleris, de bonis vero seu redditibus Ecclesie, quantum poteris, tibi per preces seu munera procurando. 11 Tunc enim mundanum honorem habebis pro sciencia et ab amicis mundialibus multisque seruitoribus gloriaberis pro diuiciarum habundancia." 12 Ecce si forte tibi aliquis talia persuaserit, tunc continuo custodem, idest racionem, illi facias respondere dicendo, quod pocius omnem tribulacionem carnis sustinere velis quam castitatem tuam perdere. 13 Respondeas eciam, quod ad honorem Dei et catholice fidei defensionem et ad bonorum hominum confortacionem et ad errancium correccionem atque omnium tuo consilio et doctrina indigencium vis scienciam atque artes acquirere, nichil eciam preter corporis tui sustentacionem et familie tibi vere necessarie et non propter vanam gloriam superflue vis aliquid desiderare in hac vita. 14 Dicas eciam, quod si forte diuina prouidencia aliquid dignitatis tibi superaddiderit, omnia desideras ad vtilitatem proximorum et ad honorem Dei sapienter ordinare. 15 Et sic vtique custos, idest racio, illos expellere poterit, qui fundamentum, idest bonam voluntatem tuam, suffodere moliuntur. 16 Animaduertere debet eciam racio assidue et diligenter, ne aliquis murorum altitudinem transcendat. Per quam alitudinem murorum intelligo caritatem, que omnibus virtutibus est sublimior. 17 Certissime igitur scias, quod dyabolus nil magis desiderat quam super istum murum saltare. Vnde incessanter, quantum potest, conatur, vt mundana caritas et carnalis amor diuinam supergrediatur caritatem. 18 Vnde, domine mi, quocienscumque mundanus amor diuine caritati se preferre in tuo corde temptauerit, confestim custodem, idest racionem, ei obuiam mitte cum preceptis Dei dicentem, quod magis vis in anima et corpore mortem sustinere quam ad hoc viuere, vt tam benignum Deum verbo vel opere prouocares, 19 ymmo quod nec proprie vite nec bonis seu possessionibus tuis neque propinquorum aut amicorum fauoribus vis quoquomodo parcere, vt soli Deo possis totaliter complacere ipsumque in omnibus honorare, 20 magis quoque omnibus tribulacionibus eligis te voluntarie subicere quam alicui tuo proximo, maiori vel minori, dampnum aliquod seu scandalum aut tribulacionem facere, sed quod vis pocius iuxta preceptum Domini omnes proximos tuos fraternaliter peramare. 21 Et si sic, domine mi, feceris, Deum plus quam te ipsum et proximum tuum sicut te ipsum diligere comprobaris. Tunc igitur custos, idest racio, secure potest quiescere ex eo, quod nullus anime tue emulus murorum altitudinem potest transcendere. 22 Per parietes vero intelligo quatuor celestis curie delectaciones, quas debet attenta meditacione intrinsecus homo desiderare. 23 Prima est desiderare feruenter in corde videre ipsum Deum in eterna gloria sua illasque indeficientes diuicias, que numquam illi, qui eas adeptus fuerit, auferuntur. 24 Secunda est indesinenter velle audire illas dulcissonas angelorum voces, quibus sine fine et tedio Deum collaudant et incessanter adorant. 25 Tercia est toto corde et feruenti desiderio concupiscere sicut et ipsi angeli Deum eternaliter collaudare. Quarta est desiderare angelorum et sanctarum animarum in celo potiri consolacionibus sempiternis. 26 Vnde notandum est, quod sicut homo in domo consistens, quocumque se verterit, semper eum circumstant parietes, ita eciam quicumque illa quatuor (scilicet Deum videre in gloria sua, angelos Deum laudantes audire, Deum vna cum ipsis collaudare et ipsorum potiri consolacionibus) die noctuque summo desiderio concupiscit, 27 reuera quocumque se verterit et cuicumque operi intentus fuerit, tunc inter firmos parietes semper conseruatur illesus, ita eciam quod inter ipsos angelos in hac vita degens conuersacionem Dei habere asseratur. 28 O quantum desiderat inimicus tuus, domine mi, huiusmodi parietes transfodere et tales delectaciones internas a corde auferre atque alias ipsis contrarias tuo desiderio immittere et implicare, que anime nocere grauiter possent. 29 Quapropter oportet custodem, idest racionem, in duabus viis, per quas hostis aduenire solet, diligentem cautelam habere. Prima est via auditus, secunda visus. 30 Per auditum quidem venit immittendo cordi secularium cancionum delectaciones et diuersorum instrumentorum suauiter personancium, fabularum inutilium atque proprie persone laudes narrancium; 31 ex quibus quanto homo per superbiam in se ipso extollitur, tanto ab illo humili Christo longius sequestratur. Tali igitur delectacioni custos, idest racio, resistat sic dicendo: 32 "Sicut dyabolus omnem humilitatem odio habet, quam Spiritus Sanctus inspirat hominum cordibus, ita operante Dei adiutorio ego odio habebo omnem pompam et mundi superbiam, quam malignus spiritus sua pestifera inflammacione cordibus infundit, eritque michi ita odibilis sicut fetor putridorum cadauerum, quem naribus percipientes protinus suffocantur." 33 Per visum quoque quasi per viam secundam aggredi solet inimicus ad transfodiendum predictos parietes, secum deferens plurima instrumenta, videlicet omnium metallorum genera in diuersas res et formas fabricata, preciosos lapides, vestimenta honorabilia, herilia palacia, castella, predia, stagna, siluas, vineas atque alia quecumque multarum pecuniarum lucratiua. 34 Hec enim omnia si feruenter desiderantur, predictos parietes, idest celestes delectaciones, probantur dissipare. Oportet igitur custodem, idest racionem, priusquam in cordis delectacionem et dileccionem ista talia venerint, properanter occurrere dicendo: 35 "Si quidquam ex huiusmodi possessionibus in mea potestate habebo, in illa archa reponam, vbi fures vel tinea non timentur, et auxiliante me diuina gracia per alienarum possessionum concupiscenciam Deum meum non offendam nec a societate Christo famulancium per alienarum rerum ambicionem me quomodolibet separabo." 36 Per portas vero dicte domus intelligo omnia corporis necessaria, que quidem corpus non potest excusare, scilicet comedere, bibere, dormire et vigilare, quandoque eciam turbari et letari. 37 Oportet igitur custodem, idest racionem, cum sollicitudine hiis portis, idest corporis necessariis, assistere et cum diuino timore inimicis, ne ad animam introeant, sapienter et assidue resistere. 38 Igitur sicut in sumpcione cibi et potus cauendum est, ne inimicus per superfluitatem introeat, que corpus ad seruiendum Deo accidiosum reddit, ita eciam cauendum est, ne per abstinencie nimietatem, que corpus ad omnia facienda defectuosum reddit, hostis ingressum habeat. 39 Animaduertat eciam custos, idest racio, ne propter mundanum honorem et hominum fauorem, siue cum solus cum familia tua fueris, siue cum hospites aduenerint, continuetur pluralitas ferculorum, sed ex diuina caritate vnicuique benefacies exclusis pluribus cibariis et nimium delicatis. 40 Deinde vigilanter et attente custos, idest racio, consideret, quod sicut cibus et potus moderandi sunt, ita eciam cum timore taliter moderandus est sompnus, vt corpus ad omnem honorem Dei peragendum leue sit et melius ordinatum, vt omnia vigiliarum tempora in diuinis officiis et honestis laboribus vtiliter expendantur quacumque sompni grauedine procul mota.41 Adueniente autem turbacione aliqua vel rancore custos, idest racio, concomitante se socio suo, scilicet timore Dei, celeriter occurrat, ne per iram vel impacienciam contingat te diuina gracia carere Deumque contra te grauiter prouocare. 42 Insuper consolacione aliqua vel leticia cor tuum implente timorem Dei custos, idest racio, cordi arcius imprimat, qui opitulante Ihesu Christi gracia, sicut tibi magis vtile fuerit, consolacionem siue leticiam illam moderabit. 43 Cum domina Birgitta staret in Neapoli, reuelata sunt ei secretissima cordis Elziarii, postea cardinalis, et quedam ad ipsum mirabilia futura. Quibus auditis ille stupefactus conuersus est ad meliora.

Caput 6 Anno Domini MCCCLXXI. in mense Maii in die beati Vrbani pape et martiris, cum domina Birgitta resideret in Roma per multos annos, postquam reuersa est de peregrinacionibus, que sunt in regno Neapolis, et staret in oracione die et mense, quo supra, Christus apparuit ei dicens, quod pararet se ad peregrinandum in Iherusalem et ad visitandum Sanctum Sepulchrum.

Cum domina Birgitta esset in Roma continue residens et quodam die orando staret in eleuacione mentali, tunc Christus apparuit et loquebatur ei sic dicens: 2 "Parate vos iam ad peregrinandum in Iherusalem ad visitandum sepulchrum meum et alia loca sancta, que ibi sunt, et recedetis de Roma, cum ego dixero vobis."

Caput 7 In Roma, antequam domina Birgitta iret vltra mare, quidam frater minor deuotus consuluit dictam dominam super aliquibus dubiis sue consciencie. Cui domine oranti virgo Maria apparuit, respondens ei ad illa dubia plenarie, et insuper dicit, quod quantumcumque papa et presbiteri sint peccatores, dum tamen non sint heretici, quod ille habet claues Ecclesie et veram potestatem ligandi et soluendi et isti plene conficiunt et pertractant benedictum sacramentum corporis Christi in altari, quamuis sint indigni celesti gloria.

Ad honorem et graciarum accionem reddendum Deo omnipotenti et beate Marie virgini, sue dignissime matri. Michi indigne persone oracioni vacanti videbatur, quod mater Dei michi peccatrici loqueretur hec subsequencia verba: 2 "Dic illi fratri amico meo, qui per te supplicacionem suam michi transmisit, quod vera fides est et perfecta veritas, quod, si aliqua persona instigante dyabolo contra Deum omnia peccata commisisset, que postea cum vera contricione et voluntate emendandi veraciter peniteret et humiliter cum ardenti caritate a Deo misericordiam postularet, 3 nullum dubium est, quod statim ipse benignus et misericors Deus ita paratus esset ad recipiendum illam personam in graciam suam cum magno gaudio et leticia sicut pater caritatiuus, qui videret vnicum filium suum dilectissimum ad se redeuntem, iam liberatum de maximo scandalo et turpissima morte. 4 Et vere multo libencius ipse pius Deus quam aliquis pater carnalis omnia peccata dimittit seruitoribus suis, qui assidue penitent et ab eo humiliter misericordiam postulant et peccata vlterius committere pertimescunt atque Dei amiciciam super omnia toto cordis desiderio concupiscunt. 5 Igitur dic eidem fratri ex parte mea, quod propter suam bonam voluntatem et meam oracionem ex Dei bonitate omnia sunt iam sibi indulta sua peccata, que ipse commisit omnibus diebus vite sue. 6 Dic eciam illi, quod propter oracionem meam caritas, quam ipse habet ad Deum, semper ei augmentabitur vsque ad suam mortem et nullatenus diminuetur. 7 Item dic ei, quod placet Deo filio meo, quod ipse in Roma permaneat predicando, petentibus bona consilia dando, confessiones audiendo et salutares penitencias iniungendo, nisi prelatus suus propter aliquam necessitatem legittimam ipsum aliquando miserit extra vrbem. 8 Arguat eciam idem frater alios fratres suos caritatiue pro transgressionibus suis cum bonis verbis et salutaribus disciplinis et eciam cum iustis correpcionibus, vbi corrigere poterit, ad hoc vt ipsi regulam seruent et se humiliter emendent. 9 Preterea notifico ei, quod misse ipsius et lectura atque oraciones Deo sunt acceptabiles et grate. 10 Et ideo dic ei, quod sicut custodit se ab omni superfluitate cibi et potus atque sompni, ita custodiat se diligenter a nimia abstinencia, vt ipse in diuinis laboribus et seruiciis nullum defectum paciatur. 11 Habeat eciam ipse non superflua sed necessaria indumenta secundum regulam sancti Francisci, ne superbia et cupiditas inde sequantur, quia eo copiosior erit merces, quanto vestes minoris precii et valoris fuerint. 12 Obediat quoque humiliter suo prelato in omnibus, que preceperit ei, que non sint contra Deum et que ipse frater perficere poterit. 13 Dic eciam illi ex parte mea, quid respondebit illis, qui papam dicunt non esse verum papam nec illud esse verum corpus Ihesu Christi filii mei, quod sacerdotes in altari conficiunt, quod ipse respondeat illis hereticis sic: 14 'Vos vertistis occiput ad Deum et ideo non videtis eum. Vertatis ergo ad eum faciem et tunc poteritis eum videre.' 15 Nam vera et catholica fides est, quod papa, qui est sine heresi, quantumcumque aliis peccatis sit commaculatus, numquam tamen est ita malus ex illis peccatis et ex aliis suis malis operibus, quin semper sit in eo plena auctoritas et perfecta potestas ligandi et soluendi animas. 16 Quam auctoritatem ipse per beatum Petrum habuit et assumpsit a Deo. Quia multi summi pontifices fuerunt ante Iohannem papam, qui sunt in inferno; nichilominus tamen ipsorum iusta et racionabilia iudicia, que in mundo fecerunt, stabilia et approbata sunt apud Deum. 17 Simili eciam racione dico, quod veri presbiteri sunt et vere conficiunt corpus Christi filii mei omnes illi sacerdotes, qui non sunt heretici, quamuis alias sint pleni multis aliis peccatis, et vere tractant Deum manibus suis in altari et alia sacramenta ministrant, quamuis propter sua peccata et mala opera sint indigni celesti gloria apud Deum."

Caput 8 Postquam supradictus frater habuit a domina Birgitta supra proximam reuelacionem, rogauit eam, quod Deum oraret super materia de proprio Christi et de auctoritate summi pontificis et sacerdotum celebrancium. Cui domine oranti apparuit virgo Maria respondens ad omnia, vt sequitur.

" D ic illi fratri amico meo, quod non est tibi licitum scire, vtrum anima pape Iohannis XXII. sit in inferno aut in celo. 2 Neque eciam est tibi licitum scire aliquid de illis peccatis, que idem papa tulit secum, quando post mortem suam venit ante iudicium Dei, 3 sed dic eidem fratri, quod ille decretales, quas super proprio Christi fecit seu statuit idem papa Iohannes, nullum errorem continent catholice fidei neque aliquam heresim. 4 Ego quidem, que ipsum verum Deum genui, testimonium perhibeo, quod vnum proprium habebat idem Ihesus Christus filius meus, et illud ipse solus possidebat. Hoc enim fuit illa tunica, quam ego propriis manibus meis feci. 5 Et hoc testificatur propheta in persona filii mei sic dicens: 'Super vestem meam miserunt sortem.' Ecce attende, quod non 'vestem nostram' dixit sed 'vestem meam'. 6 Scias eciam, quod, quandocumque ego induebam eum illam tunicam propter vtilitatem sui sanctissimi corporis, tunc oculi mei statim replebantur lacrimis et totum cor meum torquebatur tribulacione et dolore et affligebatur intensa amaritudine, 7 ex eo videlicet, quod ego bene noueram modum, quo in futurum illa tunica ab eodem filio meo esset separanda, scilicet tempore passionis eius, quando ipse nudus et innocens a Iudeis crucifigeretur. 8 Et hec tunica fuit illa vestis, super quam crucifixores eius miserunt sortem, nullusque in vita eius eandem tunicam habuit nisi solus ipse. 9 Scias eciam, quod omnes illi, qui dicunt papam non esse verum papam neque presbiteros esse veros presbiteros et rite ordinatos neque verum corpus benedicti filii mei illud esse, quod in celebracione missarum per presbiteros consecratur, ipsi omnes tales errores asserentes inflati sunt spiritu dyaboli infernalis. 10 Quia vere iidem heretici aliquas tam graues malicias et peccata horrenda commiserunt contra Deum, quod propter sua demerita maxima dyabolica iniquitate repleti dampnabiliter per suam heresim sunt excepti et expulsi a numero gregis tocius christianitatis apud iudicium iusticie maiestatis diuine, sicut Iudas exclusus et exceptus fuit a sacro numero apostolorum propter sua demerita pessima, quia prodidit Christum filium meum. 11 Scias tamen, quod omnes illi, qui se emendare voluerint, a Deo misericordiam consequentur."

Caput 9 Qualiter Christus loquens domine Birgitte in oracione existenti precipit ei, quod iam vadat in Iherusalem, promittens ei fortitudinem corporalem et necessarias expensas.

Filius Dei loquitur beate Birgitte sponse sue dicens: "Ite iam et recedite de Roma ad Iherusalem! Quid causaris de etate? Ego sum nature conditor, ego possum infirmare et roborare naturam, sicut michi placet. 2 Ego ero vobiscum, ego dirigam viam vestram, ego ducam et reducam vos ad Roman et procurabo vobis necessaria sufficiencius quam vmquam habuistis prius."

Caput 10 Virgo Maria loquens domine Birgitte dicit, quod nullo modo est voluntas Dei, quod clerici vxores habeant nec contaminentur vicio carnis, prohibens, quod nullus papa hoc matrimonium clericorum permittat fieri nec statui in ecclesia Dei.

Gaude eternaliter, benedictum corpus Dei, in perpetuo honore et in perhenni victoria ac in sempiterna omnipotencia tua vna cum tuo Patre et Spiritu Sancto atque eciam cum tua benedicta matre dignissima et cum tota gloriosa tua celesti curia. 2 Sit eciam tibi laus, eterne Deus, et infinita graciarum accio pro eo, quod homo fieri dignatus es et nobis in mundo tuum venerandum corpus ex pane materiali consecrare voluisti ipsumque in cibum ad nostrarum salutem animarum caritatiue nobis tribuisti! 3 Contigit vni persone oracioni vacanti, quod audiuit tunc vnam vocem dicentem sibi: "O tu, cui datum est audire spiritualiter et videre, audi nunc ea, que tibi manifestare volo, 4 videlicet de illo archiepiscopo, qui dixit, quod si esset papa, ipse daret licenciam omnibus clericis et presbiteris matrimonium contrahendi carnaliter, cogitans et credens, quod hoc esset acceptabilius Deo, quam quod clerici viuerent dissolute, sicut modo viuunt. 5 Quia ipse credebat, quod ex hoc matrimonio euitarentur maiora peccata carnalia, et quamuis in hoc non bene intellexit Dei voluntatem, nichilominus tamen idem archiepiscopus amicus Dei erat. 6 Sed ego nunc dicam tibi in hoc Dei voluntatem, quia ipsum Deum genui. Et tu hec notificabis episcopo meo, dicendo sibi sic, quod Abrahe fuit data circumcisio, longe antequam daretur lex Moysi, et illo tempore Abrahe homines regebantur quilibet secundum suum intellectum et secundum arbitrium sue proprie voluntatis, et tamen multi ex illis erant tunc amici Dei. 7 Postquam autem data fuit lex Moysi, tunc magis placuit Deo, quod homines viuerent sub lege et secundum legem quam secundum suum proprium arbitrium humanum et intellectum. Simili modo fuit de benedicto corpore filii mei. 8 Nam postquam ipse in mundo instituit hoc nouum eucharistie sacramentum et ascendit in celum, tunc lex illa antiqua adhuc seruabatur, scilicet quod christiani sacerdotes viuebant in carnali matrimonio. 9 Et nichilominus tamen multi ex eis erant amici Dei, quia credebant cum simplici puritate, quod hoc ita placebat Deo, scilicet quod sacerdotes christiani tenerent vxores et viuerent in matrimonio, sicut placuerat hoc sibi antiquo tempore Iudeorum in Iudeis sacerdotibus. Et hoc sic per christianos sacerdotes per multos annos fuit obseruatum. 10 Sed ista obseruancia et consuetudo antiqua videbatur multum abhominabilis et exosa toti celesti curie et michi, que corpus eius genui, videlicet quod sic obseruaretur per sacerdotes christianos tangentes et manibus suis tractantes hoc nouum et immaculatum sacramentum sanctissimi corporis filii mei. 11 Nam Iudei in antiqua lege veteris testamenti habebant vmbram, idest figuram huius sacramenti, christiani vero habent iam ipsam veritatem, scilicet ipsum verum Deum et hominem in illo pane benedicto consecrato. 12 Sed post aliqua tempora illorum priorum sacerdotum christianorum hec obseruancium ipse Deus per infusionem sui Sancti Spiritus dedit in cor pape regentis Ecclesiam tunc temporis aliam legem super hoc sibi magis acceptam et gratam, 13 infundendo videlicet in corde eius, quod idem papa statueret in ecclesia vniuersali, quod sacerdotes christiani, qui tam sanctum et tam dignissimum haberent officium, scilicet consecrandi hoc sacramentum preciosum, nullo modo viuerent in matrimoniali contaminosa delectacione carnali. 14 Et ideo ex preordinacione Dei et iudicio suo iuste ordinatum est, quod sacerdotes, qui non viuunt in castitate et continencia carnis, sunt maledicti et excommunicati apud Deum et digni carere sacerdotali officio. 15 Attamen qui se veraciter emendauerint cum vero proposito vlterius non peccandi, ipsi a Deo misericordiam consequentur. 16 Hoc eciam scias, quod, si aliquis papa concesserit sacerdotibus licenciam contrahendi matrimonium carnale, ipse a Deo tali sentencia spiritualiter condempnabitur sicut ille homo, qui tam grauiter deliquisset, quod secundum iusticiam iuris deberent corporaliter erui oculi eius et abscidi lingua cum labiis et nasus cum auribus, amputari quoque eius manus et pedes, 17 ac eciam quod totus eius corporis sanguis deberet effundi et totaliter frigefieri, et insuper quod deberet totum illud exsangue corpus ad deuorandum proici canibus et aliis bestiis feris. 18 Similiter vere fieret spiritualiter illi pape, qui talem licenciam contrahendi matrimonium concederet sacerdotibus contra prefatam preordinacionem et voluntatem Dei. 19 Nam idem papa visu et auditu spirituali, verbis eciam et operibus spiritualibus totaliter priuaretur a Deo et tota sua spiritualis sapiencia omnino frigesceret, et insuper post mortem suam anima eius proiceretur in inferno perpetuo crucianda, vt ibidem fieret cibus demonum eternaliter sine fine. 20 Ymmo eciam si sanctus Gregorius papa hoc statuisset, numquam in predicta sentencia misericordiam optinuisset a Deo, nisi ante mortem suam humiliter reuocasset."

Caput 11 Hic est principium cuiusdam reuelacionis, quam domina Birgitta habuit pro domina regina Neapolitana in eadem ciuitate, sed alia, que ibi continentur, non ponuntur hic, quia secreta sunt, que pertinent ad statum et personam dicte domine regine.

" E go sum Deus, creator omnium. Ego dedi angelis et hominibus liberum arbitrium, vt qui vellent facere voluntatem meam, manerent mecum eternaliter, qui vero contraria michi sentirent, a me sequestrarentur. 2 Ideo autem quidam angelorum facti sunt demones, quia nec voluerunt me diligere nec michi obedire. Deinde creato homine dyabolus videns dileccionem meam ad illum, non solum factus est inimicus meus sed mouit contra me bellum, incitando Adam ad preuaricacionem mandatorum meorum. 3 Et tunc dyabolus preualuit permissione mea ex iusticia mea et ab illo tempore ego et dyabolus discordamus et certamus, quia ego volo, vt homo viuat ad voluntatem meam, dyabolus vero nititur, vt homo sequatur desideria sua. 4 Propterea in illo puncto, quo ego aperui celum sanguine cordis mei, dyabolus priuatus est iusticia, quam videbatur habere, et anime, que digne erant, saluate sunt et liberate. 5 Tunc eciam lex statuta est, vt sit in hominis arbitrio sequi me, Deum suum, ad optinendam perpetuam coronam; si vero sequitur dyaboli desideria, habebit supplicium sempiternum. 6 Sic igitur ego et dyabolus certamus, desiderantes animas sicut sponsi sponsas suas. Ego enim desidero animas, vt tribuam eis eternum gaudium et honorem, dyabolus vero vt tribuat eternum horrorem et dolorem. Audi, quid regina fecerat michi. Ego permisi eam exaltare in regnum etc." 7 Christus loquitur: "Scribe ei, quod faciat puram confessionem de omnibus, que egerat a iuuentute sua, habendo firmam voluntatem emendandi secundum consilia confessoris sui; 8 secundo, quod recogitet diligenter, quomodo et qualiter steterat in coniugio suo et regimine suo, quia de omnibus est michi redditura racionem; 9 tercio, quod habeat voluntatem soluendi debita sua et restituendi scienter male acquisita, quia anima est in periculo, quamdiu detinentur, et nichil prodest multa largiri, nisi soluenda persoluentur; 10 quarto, quod non oneret communitatem suis nouis adinuencionibus sed magis consueta onera releuet, quia miserorum gemitum et clamorem exaudiet Deus; 11 quinto, quod habeat consiliarios iustos, non cupidos, et talibus committat iudicia sua, qui diligunt veritatem et qui non adulantur partibus nec ditari querunt sed qui nouerunt de necessariis contentari; 12 sexto, quod cotidie recordetur certis temporibus vulnera et passionem Dei, quia inde caritas Dei in corde innouatur; 13 septimo, quod colligat pauperes certis temporibus, lauando pedes eorum et reficiendo, et quod omnes subditos suos sincera caritate diligat, discordantes inducendo ad concordiam et iniuste offensos consolando; 14 octauo, quod dona sua tribuat discrete et iuxta facultatem suam, non alios grauando et alios ditando sed sapienter aliquos releuando et nullos onerando; 15 nono, quod non plus attendat ad pecunias delinquencium quam ad iusticiam, sed pensata qualitate delictorum, vbi maiorem viderit humilitatem, ibi maiorem exhibebit compassionem exclusa omni cupiditate; 16 decimo, quod apponat omnem diligenciam, dum viuit, quomodo regnum quiete stare post mortem eius possit, quia predico ei, quod amodo non habebit prolem de vtero suo; 17 vndecimo, quod contenta sit coloribus et pulchritudine faciei sue, quibus eam Deus ornauit, quia color extraneus multum displicet Deo; 18 duodecimo, quod assumat maiorem humilitatem et contricionem pro peccatis suis, quia ipsa est coram me predatrix multarum animarum, prodiga dispensatrix bonorum meorum et virga et tribulacio amicorum meorum; 19 terciodecimo, quod habeat continuum timorem in corde, quia toto tempore suo pocius duxerat vitam mulieris lasciue quam regine; 20 quartodecimo, quod amoueat a se consuetudines mundanas et mulieres adulatrices, et residuum tempus, quod breue est, deducat in honore meo, quia vsque nunc habuit me sicut hominem non recogitantem peccata sua. 21 Timeat iam et sic viuat, ne senciat me iudicantem. Alioquin, nisi audierit me, iudicabo eam non sicut reginam sed sicut apostatricem et ingratam, et flagellabo a capite vsque ad calcaneum et erit in obprobrium michi et angelis et sanctis meis." 22 Item reuelacio. Christus loquitur: "Scribe leuioribus et paucioribus verbis ista, sicut Spiritus Sanctus inflammabit te, et mitte per episcopum meum regine." 23 Item de regina quadam. Videbatur domina stare in camisia respersa spermate et luto et audita est vox: "Hec est symia odorans fetencia posteriora, que habet venenum in corde et stat sibi ipsi nociua et festinat in decipulas precipitacionis." 24 Item videbatur habere coronam de viminibus respersis stercore humano et luto platearum et sedere nuda in trabe casura. 25 Statimque videbatur virgo pulcherrima, que dixit: "Hec est mulier procax et audax, que reputatur ab hominibus domina mundi sed coram Deo abiecta est, sicut cernis." 26 Et addidit virgo: "O mulier, cogita ingressum tuum et attende finem et aperi oculos cordis tui et vide, quia consiliarii tui sunt hii, qui odiunt animam tuam." 27 Item de regina quadam. Videbatur mulier sedere in sede aurea et duo Ethiopes stabant ante eam, quasi vnus ad dexteram et alius ad sinistram. 28 Qui vero a dextris stabat clamauit dicens: "O mulier leonina, ego porto sanguinem. Suscipe et effunde, quia proprium est leene sitire sanguinem." 29 Qui vero erat ad sinistram dixit: "O mulier, ego porto tibi in vase ignem. Suscipe, quia ignee nature es et effunde in aquas, vt et memoria tua ita sit in aquis sicut in terris." 30 Et post hec apparuit virgo mire speciei, a cuius conspectu fugerunt Ethiopes. Que dixit: "Hec mulier periculose stat. Si prosperatur ad voluntatem suam, erit multis in tribulacionem. 31 Si vero tribulatur, vtilius est ei ad eternam vitam, sed ipsa non vult dimittere velle suum nec tribulari secundum Deum. Ideo si dimittitur voluntati sue, nec sibi ipsi nec aliis erit in consolacionem." 32 Item reuelacio. Apparuit Filius dicens: "Hec mulier aliqua placita fecerat michi. Ideo propter preces amicorum meorum indicare ei volo, quomodo fugiat obprobrium hominum et dispendium anime sue, si obedierit bene quidem; sin autem, non effugiat iusticiam iudicis, quia noluit audire vocem Patris." 33 De domino Gomecio. Mater Dei loquitur: "Consule ei facere iusticiam, vbicumque poterit. Et si scierit se habere male acquisita bona, restituere non tardet. 34 Caueat eciam insolita grauamina imponere subditis suis sitque contentus de hiis, que habet, quia sufficiunt ei, si moderate et discrete dispensat ea. 35 Fugiat quoque sicut venenum mulieres preter vxorem propriam et non producat exercitum contra aliquem nec personaliter intersit, nisi omnino scierit se habere iusticiam et bellum sit iustum. 36 Studeat insuper frequentare confessiones et frequencius sumere corpus Christi certisque in die temporibus exoccupare se ad recordandum passionem Christi et vulnera eius." 37 De Antonio de Carleto. Christus loquitur: "Dic regine, quod permittat istum stare in ordine suo. Si ascenderit ad maiora, erit in dispendium anime eius, et nec ipse nec amici eius letabuntur de ascensu suo." Sic omnia euenerunt.

Caput 12 Reuelacio hec fuit domine Birgitte data diuinitus in Neapoli ad requisicionem domini Bernardi, archiepiscopi Neapolitani, qui eam rogauit, vt super certis dubiis consciencie sue ipsa oraret Deum. Et cum ipsa staret in oracione, Christus apparuit ei respondens ad omnia dubia archiepiscopi, dans eciam doctrinam et modos, quos ipse tenere debeat tam in regimine sue domus quam in regimine subditorum suorum in dyocesi sua.

Christus loquitur sponse sue dicens: "Dic illi, quod si vocari voluerit episcopus in illa iusticia diuini iudicii, non debet imitari mores et consuetudines plerumque eorum, qui nunc sunt rectores Ecclesie. 2 Ego quidem assumpsi corpus humanum de virgine, vt legem illam verbis et operibus adimplerem, que in deitate ordinata erat ab eterno, aperiendo portam celi sanguine cordis mei viamque per verba et opera ita illuminando, quod omnes vterentur meo exemplo ad promerendum vitam eternam. 3 Sed vere illa verba, que dixi, et opera, que feci in mundo, iam quasi prorsus oblita et neglecta sunt. 4 Ad quod nullus tantum operatus est sicut ecclesiarum prelati, qui pleni sunt superbia, cupiditate et putredine corporalis delectacionis, que omnia mandatis meis contraria sunt et honestis statutis Sancte Ecclesie, que statuerunt amici mei ex magna deuocione post ascensionem meam completa voluntate mea in mundo. 5 Nam illi mali prelati ecclesiarum repleti malignitate spiritus mali reliquerunt hominibus nimis nociua exempla animarum, et ideo oportet me ab eis plenariam exigere iusticiam, super eos iudicia faciendo eosque de libro vite abolendo in celis et iuxta inimicum meum Luciferum collocando eos in infernum in sedibus infernalibus perpetuo cruciandos. 6 Tu tamen scire debes, quod qui se ante mortem emendare voluerit, diligendo me toto corde, et a peccatis abstinuerit, illi ego promptus ero ad exhibendum misericordiam meam. Dic ergo ei quasi ex parte tua ista verba, que sequuntur: 7 Domine mi, aliquando contingit, quod de nigro camino exit pulchra flamma, vtilis et valde necessaria ad pulchra opera fabricanda. 8 Et tamen tunc non oportet laudari caminum pro sua nigredine, sed illi debetur laus et honor et graciarum accio, qui illorum operum est artifex et magister. 9 Simili modo de me indigna est, si in consiliis meis aliquid inueneritis vtile, quia tunc non michi sed ipsi Deo, qui omnia fecit et facit et bona faciendi perfectam voluntatem habet, infinitas gracias et beniuolum seruicium continue exhibere debetis. 10 Domine mi, in primis incipio loqui illa, que multarum tangunt salutem animarum, consulens vobis, si Dei amiciciam habere volueritis, quod neque per vos neque per aliquem alium episcopum ad sacros ordines promouere velitis aliquos, 11 nisi prius per bonos clericos examinati fuerint diligenter et ita apti in vita et moribus reperti fuerint, quod digni ad tale officium recipiendum existere asserantur testimonio sapientum et veridicorum virorum, attendentes diligenter, quod similiter faciant omnes alii epsicopi subditi vestri et archiepiscopatui vestro suffraganei. 12 Nam nullus posset credere, quanta indignacio Dei est contra illos episcopos, qui non curant scire et diligenter examinare, quales illi sunt, quos ad tam dignos ordines promouent in suis episcopatibus. 13 Quod siue hoc fecerint propter /negligenciam siue propter/ aliorum supplicacionem siue propter negligenciam et desidiam seu propter timorem, omnino in iudicio Dei reddent de hoc districtissimam racionem. 14 Consulo eciam vobis inquirere, quot sunt et qui sunt in vestra dyocesi beneficiati animarum curam habentes, et ad minus semel in quolibet anno ad presenciam vestram eos conuocate, vt tunc tractetis cum eis tam de ipsorum quam de animarum suorum subditorum salute. 15 Et si forte in vno die omnes non possent conuenire, prefigantur eis termini et dies, in quibus quolibet anno ad vos conueniant particulariter, ita quod nullus eorem de consilio vobiscum habendo per integrum annum se quomodolibet valeat excusare. 16 Vos quoque eis predicetis, qualem vitam ducere debeant illi, qui tam dignissimum officium habent. 17 Sciatis eciam, quod presbiteri, qui concubinas habent et missam celebrant, ita grati et placentes Deo sunt sicut habitatores Sodome, quos demersit Deus in infernum, 18 et quamuis missa in se semper eadem est et eiusdem virtutis et efficacie, tamen osculum pacis, quod tales presbiteri fornicatores dant in missa, ita est placitum Deo sicut osculum Iude, quo tradidit omnium saluatorem. 19 Igitur, quantumcumque potestis, verbis et operibus, alliciendo, corripiendo, comminando cooperari continue conemini, quod ipsi studeant castam vitam ducere, presertim cum tam sanctissimum sacramentum debeant pertractare et aliis fidelibus christianis suis manibus ministrare. 20 Preterea omnibus, tam maioribus, scilicet prelatis et canonicis, quam eciam minoribus clericis vestro regimini subiectis ecclesiarum redditus habentibus, salubriter consulatis, vt se omnino corrigant. 21 Nec credat aliquis, quod propter sodomie euitacionem licebit eis aliquo modo fornicacio, nec eciam sustineatur eis propter hoc cum mulieribus coinquinari, quia quicumque christianus habens intellectum, qui de vita eterna non curauerit, dum vixerit, sine dubio grauissimas inferni penas post mortem eternaliter sustinebit. 22 Consulo eciam de familia vestra, vt non sit nimis magna propter superbiam sed sit bene moderata secundum necessitatem regiminis vestri officii et iuxta exigenciam vestri status. 23 Igitur illos clericos, qui socii vestri vocantur, vbicumque fueritis, pocius pro bono testimonio vestro, non pro vana gloria siue pompa vobiscum habeatis, qui et sint magis pauci numero quam multi. 24 Illos vero clericos, quos ad nichil aliud sustentatis nisi ad cantandum diuinum officium aut ad aliquid addiscendum aut ad docendum alios aut ad scribendum, tot habeatis, quot vobis placuerit, et tamen expedit vobis, quod, quam melius potestis, de eorum correccione curam habeatis diligentem et de ipsorum salute animarum. 25 Attendatis de reliquis seruitoribus vestris, vt quilibet eorum habeat officium suum, et si aliqui fuerint superflui, propter vanam gloriam non teneantur, ne eleuetur cor vestrum habendo maiorem familiam quam alii pares vestri. 26 Illos quoque, quos vobiscum habetis familiares vere necessarios, expedit quod semper in mente habeatis, illorum vitam perscrutando sollicite vt verus paterfamilias, eorum quoque actus, vitam et mores corrigendo eosque paternaliter et bonis informacionibus fouendo et ammonendo, vt ipsi peccata et vicia fugere addiscant Deumque super omnia amare. 27 Deo quippe magis acceptum est vobisque magis vtile, vt nullo modo aliquem familiarem vobiscum habeatis, qui sanis consiliis noluerit acquiescere neque suas transgressiones humiliter emendare. 28 De indumentis vestris consulo, quod numquam plus insimul quam tria paria in possessione habeatis, et omnes, que superfuerint, statim ipsi Deo tribuatis. 29 De lectisterniis vero et manutergiis et mensalibus tantum pro vobis tenete, quantum vobis necessarium et vtile est, reliqua autem Deo date. 30 De vasellis argenteis tantum pro vobis reseruate, quantum persone vestre et hospitibus in propria mensa vestra comedentibus sufficiat, 31 et illa, que superfuerint, hylari mente donate Deo, quia alia familia vestra et hospites in aliis mensis sedentes bene possunt in vasis stanneis et terreis aut ligneis siue vitreis absque vlla erubescencia manducare et bibere. 32 Nam illa consuetudo, que nunc est in domibus dominorum et episcoporum, in quibus auri et argenti nimia habundat superfluitas, valde abhominabilis est ipsi Deo, qui pro nobis omni paupertati se subiecit, et animabus multum dampnosa. 33 Item cauete a pluralitate ferculorum et nimium delicatorum. Item ne nimis magnos equos et preciosos habeatis sed moderatos in magnitudine et precio. 34 Nam illi talibus equis indigent, qui pro defensione iusticie et tuicione vite, non pro superbia, guerrarum periculis se exponent. 35 Ego enim dico vobis, quod prelati, qui super magnos equos ascendunt propter superbiam et vanam gloriam, tociens super illorum colla dyabolus ascendit. 36 Nam scio personam, que vidit demones quasi Ethiopes, qui, quando prelati et cardinales pedes leuabant ex superbia ad equitandum super dorso magnorum equorum suorum, illi Ethiopes tunc super colla prelatorum pedes leuabant et ascendebant ac ibidem irrisorie sedebant, 37 et quociens illi prelati ex pompa calcaribus equos percuciebant, tociens Ethiopes in gaudio suo capita sua leuantes illorum equitancium pectora suis calcibus impellebant. 38 Item consulo, quatenus faciatis, quod vicarii vestri promittant sub iuramento, quod ex parte officii vestri nichil facere presumant contra iusticiam. 39 Quodsi postea contrarium fecerint, secundum iusticiam corripi faciatis eos. Que si vos ita, vt dictum est, feceritis, conscienciam vestram bene sanam existere confidatis. 40 Item consulo pro consolacione illarum animarum vestrorum defunctorum, de quibus me interrogastis, si erant in purgatorio an non, et de elemosinis pro eis faciendis etc. 41 Respondeo et dico, quod omni die vnius anni duas missas pro eis celebrari faciatis et duos pauperes omni die pascatis et omni septimana vnum florenum in moneta curate pauperibus erogare. 42 Dicatis eciam parrochialibus sacerdotibus, quod corrigant parrochianos suos et pro manifestis peccatis eos corripiant in casibus ad eos pertinentibus, vt melius possint viuere. Qui si corripi noluerint, tunc corripiantur per vos. 43 Si autem aliquos noueritis contra Deum et iusticiam manifeste delinquere et si tam magni tyranni fuerint, quod super ipsos iusticiam facere non possitis, tunc leuibus verbis et dulcibus dicatis eis, quod se corrigant. 44 Quodsi obedire noluerint, iudicio Dei eos relinquatis, qui vestram beniuolam respiciet voluntatem. Non enim oportet mansuetum agnum inter feroces lupi iactare dentes, quia lupus ex hoc rapacior fiet. 45 Tamen decet eos precauere de periculo animarum suarum cum caritate, sicut pater facit filiis quandoque sibi contrariis. 46 Neque eciam dimittere tenemini correpciones propter timorem corporis vestri, nisi forte animarum periculum ex hiis posset aliquatenus prouenire."

Caput 13 Hec reuelacio facta domine Birgitte incepit in Neapoli statim post mortem domini Karoli militis, filii sui, et continuabatur visio ista per viagium Iherosolimitanum interpolatim, donec accessit ad Iherusalem, et ibi fuit finita in ecclesia Sancti Sepulchri Domini. Et continet in se allegaciones factas in iudicio diuino coram Christo iudice per virginem Mariam et per angelum pro parte anime dicti militis et allegaciones factas contra ipsam animam pro parte dyaboli et sentenciam Christi iudicis pro liberacione eius.

Virgo Maria loquitur domine Birgitte dicens: "Ego tibi dicere volo, qualiter ego feci illi anime filii tui Karoli, quando separabatur a suo corpore. 2 Feci quidem sicut mulier alteri mulieri parienti astans, vt iuuaret infantem, ne ex fluxu sanguinis moreretur et ne in illo arto spacio, per quod exiret, infans suffocaretur, cauens eciam, ne infantis hostes, qui in eadem domo essent, ipsum interficere possent. 3 Simili modo ego feci. Ego quippe steti prope eundem filium tuum Karolum, paulo antequam emitteret spiritum, vt carnalem amorem non sic in memoria haberet, quod propter eum aliquid Deo contrarium cogitaret vel loqueretur, nec aliqua Deo placencia vellet omittere neque illa, que possent esse quomodolibet diuine voluntati contraria, vellet perficere ad sue anime nocumentum. 4 Ego eciam taliter iuui eum in illo arto spacio, idest in exitu anime sue a corpore, vt non tam duram penam in morte sustineret, quod ex ea inconstans fieri posset aliqualiter desperando, et ne Deum in morte obliuisceretur. 5 Ego eciam custodiui taliter animam eius ab ipsius mortalibus inimicis, idest demonibus, quod nullus eorum eam tangere posset, sed statim, cum egressa fuit a corpore, accepi eam in meam custodiam et defensionem. 6 Quo facto tota turba demonum festinanter fugit et recessit, qui ex sua malicia ipsam cupiebant deglutire et eternaliter cruciare. 7 Sed qualiter post mortem ipsius Karoli factum est iudicium anime eiusdem, dum michi placuerit, prorsus ostendetur tibi." 8 Deinde post aliquorum dierum interuallum ipsa eadem virgo Maria apparuit eidem domine Birgitte vigilanti in oracione dicens: 9 "Tibi iam licitum est ex diuina bonitate videre et audire, quomodo factum est iudicium super animam supradictam, quando de corpore egressa fuit. 10 Et quod tunc factum fuit in vno momento coram incomprehensibili maiestate Dei, monstrabitur tibi seriose per interualla similitudine corporali, ita vt ea capere valeat tuus intellectus." 11 In eadem igitur hora domina Birgitta in quoddam palacium magnum et pulchrum raptam se videbat et Dominum Ihesum Christum pro tribunali ibi sedentem quasi coronatum imperatorem cum infinito famulancium exercitu angelorum et sanctorum, et prope eum videbat suam dignissimam matrem stantem et ad iudicium diligenter auscultantem. 12 Videbatur eciam coram iudice quedam anima astare in magno timore et pauore et nuda sicut infans tunc natus et quasi totaliter ceca, ita quod nichil videbat; in consciencia tamen intelligebat, quid in palacio dicebatur et agebatur. 13 Angelus autem quidam stabat ad dexteram partem iudicis prope animam et quidam dyabolus ad sinistram eius, sed neuter eorum animam tangebat vel attractabat. 14 Tunc denique dyabolus clamauit dicens: "Audi tu, iudex omnipotentissime! Ego coram te conqueror, quod vna mulier, que vtrumque est mea domina et tua mater, quam tu tantum diligis, quod eam potentem fecisti super celum et terram et super omnes nos demones infernales, ipsa quippe michi iniusticiam fecit de ista anima, que nunc hic astat. 15 Ego enim secundum iusticiam, postquam egressa fuit de corpore hec anima, statim debui michi eam assumere et cum mea societate ante tuum iudicium presentare. 16 Et ecce, o iuste iudex, illa mulier mater tua animam istam, quasi antequam exiret de ore hominis, manibus suis apprehendens in sua forti tutela ad tuum iudicium protulit." 17 Et tunc Maria, Dei mater et virgo, respondit sic: "Audi tu, dyabole, responsionem meam. Quando tu creatus fuisti, intelligebas illam iusticiam, que erat in Deo ab eterno et sine principio. 18 Habuisti eciam liberum arbitrium faciendi, quod tibi magis placeret, et quamuis pocius elegisti Deum magis odire quam diligere, bene tamen intelligis semper, quid secundum iusticiam fieri debet. 19 Dico igitur tibi, quod ad me pertinebat pocius quam ad te ante Deum verum iudicem istam animam presentare. 20 Nam dum hec anima in corpore erat, magnam caritatem habuit ad me, reuoluens hoc sepius in corde suo, quod me Deus suam matrem dignatus fuit facere et quod super omnia creata me sublimiter voluit exaltare. 21 Et ex hoc tanta caritate cepit Deum diligere, quod in corde suo dicebat sic: 'In tantum ego gaudeo, quod Deus virginem Mariam, matrem suam, habet super omnia carissimam, quod nulla creatura vel corporalis delectacio est in mundo, quam ego in permutacionem illius gaudii reciperem; 22 ymmo illud gaudium omnibus terrenis delectacionibus preferrem et, si possibile esset, quod ipsa in vno puncto minimo a dignitate, in qua est, a Deo remocior fieri posset, ego magis michi in permutacionem eligerem in profundo inferni eternaliter cruciari. 23 Et idcirco sit ipsi Deo pro benedicta gracia illa et immensa gloria illa, quam dedit sue dignissime matri, infinita graciarum accio et gloria sempiterna. 24 Ergo, o dyabole, vide modo, cum quali voluntate iste abiit. Quid ita tibi videtur, vtrum magis iustum erat, quod anima eius in meam veniret defensionem ante iudicium Dei aut in tuas manus impie crucianda?" 25 Respondit dyabolus: "Non est mei iuris, quod illa anima in meas manus veniret, que te diligit plus quam se, antequam iudicium factum sit. 26 Sed quamuis dictante iusticia illam graciam ante iudicium secum fecisti, tamen post iudicium opera eius in manus meas ipsam iudicabunt puniendam. 27 Nunc, o regina, interrogo te, quare nos omnes demones a presencia corporis sui in illo exitu anime ita expulisti, quod nullus nostrum ibi facere posset aliquem horrorem vel incutere illi aliquem timorem." 28 Respondit virgo Maria: "Hoc ego feci pro illa ardenti caritate, quam ipse habuit ad corpus meum, et pro illo gaudio, quod habuit ex hoc, quod ego sum mater Dei. 29 Ideo illam graciam impetraui a filio meo, quod nullus malignus spiritus corpori appropinquaret, vbicumque erat et eciam vbi nunc est." 30 Post hec loquitur dyabolus ad iudicem dicens: "Ego scio, quod tu es ipsa iusticia et potencia. Tu non magis iudicas iniusticiam dyabolo quam angelo. Adiudica ergo michi istam animam. 31 In illa enim sapiencia, quam habui, quando me creasti, scripseram omnia peccata ipsius. Custodiueram eciam omnia peccata eius in illa malicia mea, quam habui, quando cecidi de celo. 32 Nam quando primo anima ista ad illam etatem discrecionis peruenit, quod iam bene intelligebat esse peccatum illud, quod faciebat, tunc propria voluntas ipsum trahebat ad viuendum magis in mundana superbia et carnali delectacione quam talibus resistere." 33 Respondit angelus: "Quando primo eius mater intellexit ipsius voluntatem esse flexibilem ad peccatum, statim ipsa succurrebat ei misericordie operibus et precibus diuturnis, vt ei Deus misereri dignaretur, ne ab ipso se elongaret. 34 Propter ista denique matris sue opera optinuit diuinum timorem, ita quod, quocienscumque cecidit in peccatum, confestim ad faciendum confessionem properauit." 35 Respondit dyabolus: "Me oportet peccata sua narrare." Et statim volens incipere in eadem hora clamare cepit et plangere et in se ipso diligenter inquirere in capite et in membris cunctis, que videbatur habere, totusque videbatur tremere et ex turbacione magna clamauit: 36 "Ve michi misero, quomodo perdidi meum longum laborem, quia non solum oblitus est textus et abolitus, verum eciam materia tota combusta est, in qua omnia fuerunt scripta. 37 Materia autem significat tempora, in quibus peccauit, que non magis recolo quam peccata in eis scripta." 38 Respondit angelus: "Hoc fecerunt lacrime et longi labores multeque oraciones matris sue, ita quod Deus compaciens suis gemitibus dedit eius filio talem graciam, scilicet quod pro quolibet peccato, quod commisit, contricionem optinuit, humilem confessionem faciendo ex diuina caritate, et ideo illa peccata oblita et neglecta sunt in tua memoria." 39 Respondit dyabolus, asserens se habere adhuc saccum plenum illis scripturis, quibus supradictus miles proposuerat, quod peccata sua emendaret, sed non curauit, cruciare eum, quousque per penam fuisset satisfactum. Que quidem peccata idem miles adhuc emendare non curauit in vita sua. 40 Respondit angelus: "Aperi saccum et pete iudicium super illa peccata, pro quibus te oportet eum castigare." 41 Quo dicto clamauit dyabolus sicut amens dicens: "Ego sum spoliatus in mea potencia. Nam non solum ablatus est michi saccus, verum eciam peccata, quibus erat repletus. 42 Saccus quippe erat segnicies, in quo omnes causas posui, pro quibus oportebat me ipsum punire, quia propter segniciem multa bona omisit." 43 Respondit angelus: "Te spoliauerunt lacrime matris sue et ruperunt saccum et destruxerunt scripturam. In tantum Deo lacrime eius placuerunt." 44 Respondit dyabolus: "Adhuc habeo hic aliqua proferre, videlicet eius venialia peccata." 45 Respondit angelus: "Ipse optinuit voluntatem de sua patria peregrinare, dimittens bona et amicos, in multis laboribus sancta loca visitando, et hec compleuit se eciam ita parando, quod dignus fuit a Sancta Ecclesia indulgenciam consequi. 46 Desiderabat quoque per peccatorum emendacionem Deum, creatorem suum, placare. Vnde omnes ille cause, quas iam dixisti te scripsisse, sunt indulte." 47 Respondit dyabolus: "Adhuc oportet me tamen pro omnibus illis venialibus, que commisit, ipsum punire, et ideo per indulgencias minime sunt deleta. Sunt enim milia milium, que omnia in lingua mea sunt conscripta." 48 Respondit angelus: "Extende linguam et monstra scripturam!" 49 Respondit dyabolus cum magno eiulatu et clamore sicut demens et dixit: "Ve michi, ego non habeo vnum verbum ad dicendum. Nam michi radicitus lingua abscisa est cum viribus suis." 50 Respondit angelus: "Hoc fecit mater eius assiduis oracionibus et labore, quia animam eius dilexit toto corde. 51 Ideo placuit Deo propter ipsius caritatem omnia peccata eius venialia indulgere, que ab infancia vsque ad mortem commisit, et ideo lingua tua suis viribus dicitur caruisse." 52 Respondit dyabolus: "Adhuc vnum habeo in corde meo diligenter custoditum, quod nullus potest abolere. Hoc est, quod iniuste aliqua acquisiuit, ea reddere non attendens." 53 Respondit angelus: "Pro talibus mater sua elemosinis, oracionibus et misericordie operibus satisfecit, ita quod iusticie rigor se ad misericordie blandiciem inclinauit, 54 deditque ei Deus perfectam voluntatem sine omnium bonorum suorum parcitate omnibus plene satisfacere iuxta facultatem suam, quibus aliquid iniuste abstulerat. 55 Istam enim voluntatem accepit Deus pro effectu, quia diucius viuere non valebat. Oportet igitur heredes suos pro talibus satisfacere, prout possunt." 56 Respondit dyabolus: "Ergo si non habeo potestatem puniendi eum pro peccatis, tamen oportet me ipsum castigare, quia non exercuit opera bona et virtutes, quando plenum sensum et sanum corpus habuit, iuxta posse suum. 57 Virtutes enim et opera bona sunt illi thesauri, quos secum ad tale regnum ferre deberet, scilicet ad regnum Dei gloriosum. 58 Permitte ergo me illud supplere cum pena, quod sibi deficit in virtuosis operibus." 59 Angelus respondit: "Scriptum est, quod petenti dabitur et pulsanti cum perseuerancia aperietur. Audi igitur tu, dyabole! 60 Mater eius caritatiuis precibus et pietatis operibus ad portam misericordie perseueranter pulsauit pro eo, plus quam triginta annis fundendo milia multa lacrimarum, vt Deus cordi eius Sanctum Spiritum infundere dignaretur, ita quod bona sua corpusque et animam idem filius suus ad Dei seruicium libenti animo exhiberet. 61 Sic eciam fecit Deus. Nam ita ardens iste miles effectus erat, quod ad nichil aliud placeret ei viuere, nisi vt Dei voluntatem sequeretur. Et ecce Deus sic diu rogatus in ipsius cor suum benedictum spiritum infudit. 62 Virgo vero mater Dei dedit illi ex virtute sua, quidquid sibi deficit in armis spiritualibus et indumentis, que pertinent ad milites, qui debent intrare in regno celi ad summum imperatorem. 63 Sancti eciam in celesti regno collocati, quos iste miles in mundo viuens dilexit, de suis meritis ipsi consolacionem addiderunt. Ipse namque thesaurum congregauit sicut illi peregrini, qui cotidie caduca bona commutant in eternales diuicias. 64 Et quia ipse sic fecit, ideo gaudium et honorem perpetuum optinebit et specialiter pro illo ardenti desiderio, quod habuit, peregrinandi ad sanctam ciuitatem Iherusalem 65 et pro eo, quod desiderauit feruenter vitam suam libenter bellando exponere, vt Terra Sancta reduceretur ad dominium christianorum ad hoc, vt illud gloriosum Dei sepulchrum in debita haberetur reuerencia, si ad tantum opus sufficiens extitisset. 66 Et ideo tu, dyabole, nullam iusticiam habes illa supplere, que ipse personaliter non perfecit." 67 Respondit dyabolus: "Adhuc deficit ei corona. Nam si ego possem aliquid ad eius imperfeccionem fabricare, hoc libenter facerem." 68 Respondit angelus: "Hoc certissimum est, quod omnes, qui se ipsos vicerint de inferno, peccata vere penitendo et diuine voluntati se voluntarie conformando ipsumque Deum toto corde diligendo, graciam Dei consequentur. 69 Placet quoque ipsi Deo ex triumphali sui benedicti humani corporis corona eis coronam dare, si secundum iusticie rectitudinem purgati fuerint. Et ideo tibi, o dyabole, minime conuenit ad eius coronam aliquid fabricare." 70 Tunc dyabolus hec audiens clamauit impacienter rugiens et dixit: "Ve michi, quia tota memoria mea michi ablata est! Iam enim non recolo, in quibus iste miles meam secutus est voluntatem, et quod est mirabilius, eciam oblitus sum, quo nomine, dum vixit, vocabatur." 71 Respondit angelus: "Scito, quod modo in celo vocatur 'filius lacrimarum'." 72 Dyabolus vero clamans alte respondit: "O, quam maledicta est illa scrofa seu porca mater eius, que tam prolixum habuit ventrem, quod tanta aqua in ipsam infusa fuit, quod omnia ventris eius spacia impleta fuerunt humoribus lacrimarum! Sit ipsa maledicta a me et a tota mea societate!" 73 Respondit angelus: "Tua malediccio est honor Dei et omnium amicorum suorum benediccio." 74 Tunc autem loquebatur iudex Christus sic dicens: "Recede tu, inimice dyabole!" Deinde dixit illi militi: "Veni tu, o mi electe!" Et sic statim fugit dyabolus. 75 Tunc sponsa hec videns dixit: "O, eterna virtus et incomprehensibilis tu ipse Deus et Domine Ihesu Christe! Tu omnes cogitaciones bonas cordibus infundis oracionesque et lacrimas. Tu occultas tua graciosa dona, conferens pro eis eternaliter premia gloriosa. 76 Sit igitur tibi honor et seruicium et graciarum accio de omnibus, que creasti! O, dulcissime Deus meus, tu es michi carissimus et vere carior michi quam corpus et anima mea!" 77 Angelus quoque tunc loquebatur eidem sponse Christi dicens: "Tu scire debes, quod hec visio non solum pro consolacione tua a Deo tibi monstrata est, sed eciam vt amici Dei intelligere possint, quantum ipse facere dignatur pro amicorum suorum oracionibus et lacrimis et laboribus, qui pro aliis caritatiue orant et laborant cum perseuerancia et bona voluntate. 78 Scire eciam debes, quod iste miles filius tuus talem graciam non habuisset, nisi quia ab infancia voluntatem habuit diligere Deum et eius amicos et in peccati casibus se libenter emendare."

Caput 14 Hanc reuelacionem habuit domina Birgitta in sancta ciuitate Iherusalem prima vice, qua fuit in ecclesia Sancti Sepulchri. In qua Christus declarat indulgenciam et graciam, quam boni peregrini habent in dicta ecclesia, cum ibi adueniunt cum recta intencione et sancto proposito.

Filius loquebatur sponse: "Quando intrastis templum meum dedicatum sanguine meo, sic mundati estis ab omnibus peccatis vestris, sicut si tunc leuati essetis de fonte baptismatis. 2 Et propter labores et deuocionem vestram alique anime consanguineorum vestrorum, que erant in purgatorio, hodie liberate sunt et intrauerunt in celum in gloria mea. 3 Nam omnes, qui veniunt ad locum istum cum voluntate perfecta se emendandi iuxta meliorem conscienciam suam nec volentes recidiuare in priora peccata, hiis omnia peccata priora totaliter dimittuntur et augetur eis gracia proficiendi."

Caput 15 Hanc visionem vidit domina Birgitta in Iherusalem in ecclesia Sancti Sepulchri in capella montis Caluarie die Veneris post octauam Ascensionis Domini, vbi vidit rapta in spiritu totam passionem Domini seriose, que hic lacius continetur.

Ad montem Caluarie dum essem mestissima plorans, vidi Dominum meum nudum et flagellatum ductum per Iudeos ad crucifigendum. Qui diligenter ab eis custodiebatur. 2 Vidi quoque tunc foramen quoddam excisum in monte et crucifixores in circuitu paratos ad operandum crudelitatem. 3 Dominus autem conuersus ad me dixit michi: "Attende tu, quia in isto foramine petre infixus fuit pes crucis mee tempore passionis." 4 Et statim vidi, qualiter ibi crux eius a Iudeis figebatur et firmabatur fortiter in foramine petre montis cum lignis confixis cum malleo valentissime circumquaque, vt crux solidius staret, ne caderet. 5 Cum igitur crux ita solide firmata esset ibidem, statim adaptabantur tabule lignee in circuitu stipitis crucis per modum graduum vsque ad locum, vbi pedes eius crucifigi debebant, vt possent per illos gradus tabularum tam ipse quam crucifixores ascendere et super tabulas illas apciori modo stare ad crucifigendum eum. 6 Post hec autem ascenderunt ipsi per illos gradus, ducentes eum cum irrisione et vituperio maximo. 7 Qui gratanter ascendens velut agnus mansuetus ductus ad immolandum, cum esset iam super tabulas illas, non coactus sed statim voluntarie extendit brachium suum et aperta sua dextera manu posuit eam in cruce, quam illi seui tortores immaniter crucifixerunt, et perforabant eam clauo per illam partem, qua os solidius erat. 8 Tunc eciam trahentes cum fune vehementer manum eius sinistram cruci affixerunt eam simili modo. 9 Deinde extento corpore vltra modum in cruce posita fuit vna tibia eius super aliam et sic iunctos pedes affixerunt in cruce duobus clauis, et in tantum extenderunt illa gloriosa membra in cruce vehementer, quod quasi omnes vene et nerui eius rumpebantur. 10 Quo facto coronam de spinis, quam deposuerunt de capite eius, cum crucifigeretur, iterum imposuerunt et aptauerunt capiti suo sanctissimo. 11 Que tam fortiter pupugit reuerendum caput eius, quod oculi sui repleti fuerunt illico fluente sanguine, aures quoque obstruebantur et facies et barba quasi tegebantur et intincta erant illo roseo sanguine. 12 Et statim illi crucifixores et milites amouerunt velociter omnes tabulas illas, que adherebant cruci, et tunc remansit crux sola et alta et Dominus meus crucifixus in illa. 13 Cumque ego repleta dolore respicerem crudelitatem illorum, vidi tunc matrem eius mestissimam in terra iacentem et quasi trementem et semimortuam. 14 Quam consolabantur Iohannes et alie sorores eius, que tunc stabant non longe a cruce ad eius partem dexteram. 15 Dolor igitur nouus compassionis illius sanctissime matris in tantum transfixit me, quod quasi senciebam, quod cor meum pertransibat quidam gladius acutus importabilis amaritudinis. 16 Surgens tandem tunc illa eius mater dolorosa, quasi exinanita corpore, respexit ad filium suum, et sic sustentata stabat a sororibus, tota stupore suspensa et velut mortua viuens, gladio doloris transfixa. 17 Quam cum Filius respexisset et alios amicos plorantes, voce flebili commendabat eam Iohanni, et bene cernebatur in gestu eius et voce, quod cor ipsius ex compassione matris penetrabatur acutissima sagitta doloris immensi. 18 Tunc autem oculi eius amabiles et decori apparebant semimortui, os eius erat apertum et sanguinolentum, vultus pallidus et submersus totusque liuidus et intinctus sanguine, corpus quoque totum erat quasi liuidum et pallidum et languidum valde ex continuo fluxu decurrentis sanguinis. 19 Cutis eciam et caro illa virginea sanctissimi corporis eius ita delicata et tenera erat, quod ex modica percussione illata signum liuidum exterius apparebat. 20 Aliquando vero conabatur ipse extensiones facere in cruce pre amaritudine nimia, quam senciebat, intensi doloris acutissimi. 21 Nam quandoque dolor de membris eius et venis perforatis ascendebat ad cor et vexabat eum crudeliter intenso martirio, et sic mors eius prolongabatur et dilatabatur cum tormento graui et ingenti amaritutdine. 22 Tunc igitur ille anxius pre nimia doloris angustia et vicinus iam morti ad Patrem clamauit alta voce et flebili dicens: "O Pater, quare dereliquisti me?" 23 Habebatque tunc labia pallida et linguam sanguinolentam, ventrem submissum coherentem dorso, ac si nulla intus habuisset viscera. 24 Secundo quoque clamauit iterum cum anxio dolore maximo: "O Pater, in manus tuas commendo spiritum meum." Et tunc caput eius erigens se aliquantulum statim inclinauit se et sic emisit spiritum. 25 Que tunc mater eius videns contremuit pre immensa amaritudine, volens cadere in terram, nisi quod sustinebatur ab aliis mulieribus. 26 In illa igitur hora manus illius aliquantulum se retraxerunt a loco perforacionis clauorum pre nimio pondere corporis, et sic corpus eius quasi sustentabatur a clauis, quibus pedes crucifixi erant. 27 Digiti autem et manus et brachia magis iam extenta erant quam ante, spatule vero et dorsum eius quasi stringebantur ad crucem. 28 Tunc denique circumstantes Iudei irridentes clamabant contra matrem eius multa dicentes. Alii namque dicebant: "Maria, iam mortuus est filius tuus", alii vero dicebant alia verba irrisoria. 29 Et sic stantibus turbis in circuitu venit vnus accurrens cum furia maxima et infixit lanceam in eius latere dextro tam vehementer et valide, quod quasi per aliam partem corporis lancea voluit pertransire. 30 Quod cum extraheretur lancea de corpore, statim habundanter exibat de vulnere illo cum impetu quasi quidam fluuius sanguinis, ferrum vero lancee et aliqua pars haste rubicunda exibat de corpore et intincta sanguine. 31 Que videns mater ita vehementer contremuit cum amaro gemitu, quod bene cernebatur in eius facie et gestu, quod anima eius tunc penetrabatur acuto doloris gladio. 32 Hiis autem expletis cum turbe multe recederent, deposuerunt Dominum quidam amici eius. Quem tunc pie mater recepit inter sua brachia sanctissima et reclinauit eum sedens in genu totum dilaceratum, vulneratum et liuidum. 33 Quem lauabant cum lacrimis ipsa et Iohannes et alie mulieres plorantes.34 Et tunc tersit eius mater mestissima cum lintheo suo totum corpus eius et vulnera clausitque eius oculos deosculando eos et inuoluit eum in sindone munda. 35 Et sic duxerunt eum cum planctu et dolore maximo et posuerunt eum in sepulchro.

Caput 16 Conqueritur Christus sponse de omnibus principibus terre et prelatis ex eo, quod nolunt habere in memoria nec recordari talium dolorum et passionis sue neque volunt considerare illa sacra loca Terre Sancte, et comminatur eos, nisi se emendauerint.

Loquebatur post hec Christus in eadem hora eidem sponse sue domine Birgitte dicens: "Hec enim, que tu vidisti nunc, et alia, que ego sustinui, principes mundi non attendunt nec eciam loca considerant, in quibus ego natus et passus sum. 2 Quia ipsi similes sunt homini habenti locum designatum pro bestiis feris et indomitis, in quem dimittens canes venaticos delectatur in aspiciendo cursum canum et ferarum. 3 Sic per simile principes terre et prelati ecclesiarum et omnes status mundi auidius et libencius aspiciunt delectamenta terrena quam mortem et passionem meam et vulnera mea. 4 Ideo mittam eis adhuc per te verba mea. Qui nisi mutauerint corda sua et ea conuerterint ad me, condempnabuntur cum illis, qui partiti sunt vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem." 5 Sequitur reuelacio facta beate Birgitte in Famagusta. Filius loquitur: "Hec ciuitas est Gomorra, ardens igne luxurie et superfluitatis et ambicionis. 6 Ideo ruent structure eius et desolabitur et imminuetur, et habitatores eius migrabunt et pre dolore et tribulacione ingemiscent et deficient, et nominabitur confusio eius in multis terris, quia iratus sum eis." 7 De duce, qui conscius erat mortis fratris sui. Christus loquitur: "Hic audacter dilatat superbiam suam, gloriatur de incontinencia sua nec attendit, que fecerit in proximum suum. 8 Ideo nisi se humiliauerit, faciam iuxta commune prouerbium: 'Non leuius plorat, qui post flet, quam qui plorabat ante'. Nam non leuiorem mortem habebit quam frater, ymmo amariorem, nisi cito se emendet." 9 De confessore ducis. Christus loquitur: "Quid tibi dixit frater ille? Nonne quia dux bonus est et melius viuere non potest, excusans incontinenciam eius? 10 Tales non sunt confessores sed deceptores, qui vadunt tamquam oues simplices, sed verius sunt vulpes et adulatores. Tales sunt amici illi, qui vident et proponunt hominibus assumpciones et deiecciones propter modicum temporale. 11 Ideo si iste frater sedisset in conuentu, minus optinuisset supplicium et maiorem coronam. Nunc autem non effugiet manum increpantis et tribulantis." 12 Quidam consuluerunt domine mutare vestes et denigrare facies propter Saracenos. Christus loquitur: "Quid consulunt tibi? Nonne deformare vestes et denigrare facies? 13 Numquid ego Deus, qui precipio tibi, ne sim sicut ille, qui ignorat futura, aut sicut impotens, qui omnia formidat? Nequaquam. 14 Sed ego ipsa sapiencia, ipsa potencia, qui et omnia prescio et omnia possum. Ideo tenete modum consuetum in vestibus et facie et voluntatem vestram michi dimittite. 15 Ego enim, qui seruaui Saram a manibus captiuancium, seruabo et vos in mari et terra et, sicut expedit vobis, prouidebo vobis." 16 De episcopo. Mater loquitur: "Amicus meus debet diligere te sicut matrem, sicut dominam, sicut filiam et sicut sororem. 17 Sicut matrem propter etatem et propter consilia requirenda. Secundo sicut dominam propter graciam tibi datam a Deo, qui per te ostendit secreta sapiencie sue. 18 Tercio sicut filiam, docendo et consolando et prouidendo tibi vtiliora. Quarto sicut sororem, arguendo, cum fuerit oportunum, et ammonendo et incitando ad perfecciora verbis et exemplis. 19 Item dic ei, quod ipse debet esse sicut ille, qui portat flores optimos. Hii sunt verba mea, que dulciora sunt melle sapientibus ea, acuciora et penetrabiliora sagittis, efficaciora remuneracione. 20 Oportet ergo portantem cauere floribus a vento, pluuia et estu: a vento scilicet mundane locucionis, a pluuia carnalium delectacionum, ab estu mundani fauoris. 21Qui enim talibus gloriatur, flores facit vilescere et se ipsum minus idoneum ostendit ad portandum." 22 De regina Cypri. Filius loquitur: "Consule regine, quod non redeat ad patriam suam, quia non expedit, sed stet in loco, in quo posita est, seruiendo Deo toto corde; 23 secundo, quod non nubat, recipiendo secundum maritum, quia accepcius est Deo plorare commissa et supplere penitencia tempus inutiliter expensum; 24 tercio, quod homines regni inducat ad mutuam concordiam et caritatem et laboret, vt iusticia et boni mores laudabiliter teneantur et communitas insolitis grauaminibus non oneretur; 25 quarto, quod obliuiscatur malorum, que in maritum suum commissa sunt, propter Deum et non accendatur ad vindictam, quia ego sum iudex et ego iudicabo pro ipsa; 26 quinto, quod filium suum nutriat cum diuina caritate, constituendo ei consiliarios iustos, non cupidos, et familiares pudicos et compositos et sapientes, a quibus addiscat timere Deum, regere iuste, compati miseris, fugere assentatores et adulatores sicut venenum et consilia iustorum querere eciam pauperum et humilium despectorum; 27 sexto, quod deponat consuetudinem pudorosam mulierum in strictis vestibus et ostensione mamillarum et vnccionibus et pluribus vanitatibus, quia omnino sunt Deo odiosa; 28 septimo, quod habeat confessorem, qui mundum relinquens plus diligit animas quam munera, qui non dissimulat peccata nec arguere veretur; et ei in hiis, que sunt salutis anime, obediat sicut Deo. 29 Octauo vitas sanctarum reginarum et mulierum attendat et inquirat, et laboret, quomodo honor Dei augeatur. 30 Nono, quod sit racionabilis in donis suis, fugiendo debita et laudes hominum, quia accepcius est Deo vel modicum vel nichil tribuere quam debita contrahere et proximum suum defraudare." 31 In coronacione noui regis. Filius loquitur: "Magnum onus est esse regem et magnus honor sed maximus fructus. Condecet ergo regem esse maturum, expertum, prudentem et iustum et laboriosum et amatorem vtilitatis proximorum plus quam proprie voluntatis. 32 Ideo antiquitus bene regebantur regna, quando talis eligebatur in regem, qui et voluit et sciuit et potuit regere iuste. Nunc regna non sunt regna sed puerilia et deliramenta et latrocinia. 33 Quia sicut latro inquirit modos et tempora, quomodo insidietur, vt optineat lucra, ne notetur, sic nunc inquirunt reges adinuenciones, quomodo generacio eorum eleuetur, quomodo pecunie imbursentur, quomodo subditi sapienter onerentur. 34 Qui et libencius faciunt iusticiam, vt optineant bonum temporale, sed non diligunt iusticiam, vt mercedem optineant sempiternam. 35 Ideo sapiens sapienter dixit: 'Ve regno, cuius rex puer est, qui delicate viuens et delicatos habens assentatores de profectu communitatis nichil angustiatur!' 36 Verum quia puer hic non portabit iniquitatem patris, ideo, si proficere voluerit et implere dignitatem nominis regalis, obediat verbis meis, que de Cypro predixi. 37Et non imitetur mores predecessorum suorum deponatque leuitates pueri et inducat vitam regiam, habendo assistentes tales, qui timeant et qui non plus diligunt munera eius quam animam et honorem eius, qui odiunt adulaciones et qui veritatem dicere et sequi et arguere non formidant. Alioquin nec puer letabitur in populo nec populus in electo."

Caput 17 Cum domina Birgitta existens in Iherusalem dubitaret, vtrum melius esset, quod ipsa hospitaretur in monasterio fratrum minorum montis Syon vel vtrum in hospitali peregrinorum in Iherusalem, et tunc in oracione apparuit ei virgo Maria dicens ei, quod in hospitali propter bonum exemplum aliorum.

Mater Dei loqitur: "In isto loco montis Syon sunt duo genera hominum. Aliqui diligunt Deum toto corde; alii volunt habere Deum, sed mundus dulcior est eis quam Deus. 2 Et ideo, ne scandalizentur boni et ne detur occasio tepidis et futuris exemplum, ideo melius est residere in loco peregrinis deputato. Filius enim meus prouidebit vobis de omnibus, sicut sibi placet."

Caput 18 Domina Birgitta rogata in regno Cypri a domina Elionor, regina dicti regni, quod ipsa rogaret Deum pro filio suo rege et pro illo regno, transiuit tunc in Iherusalem et ibi quadam die illa existente in oracione Christus apparuit ei et dixit ei ista consilia, que deberet scribere dicto regi et patruo suo, principi Antiochie. Et precepit ei, quod scriberet ea illis quasi a se et non ex parte Christi.

Sponsa scribit regi Cypri et principi Antiochie: "Primum consilium est, quod quilibet vestrum cum confessore suo puram et plenariam confessionem faciat de omnibus, que commisit contra Dei voluntatem, et sic recipiatis benedictum corpus Domini nostri Ihesu Christi cum timore et caritate Dei. 2 Secundum consilium est, quod ambo sitis vniti in vero amore, ita quod sitis cor vnum ad Deum et honorem eius, regendo regnum ad Dei honorem et subditorum vtilitatem. 3 Tercium consilium est, quod ambo sitis vniti in vera caritate cum subditis vestris, indulgendo et parcendo solummodo propter reuerenciam passionis et mortis Ihesu Christi omnibus, qui consilio, facto vel fauore dederunt operam in morte patris vestri, regis Petri, 4 accipiendo illos toto corde in vestram caritatem ad hoc, vt Deus in suam misericordiam recipere vos dignetur ac eciam vt ipse ad regendum regnum velit vos roborare ad sui honorem. 5 Quartum consilium est, quod, ex quo diuina prouidencia vos constituit gubernatores regni, adhibeatis omnem diligenciam, quam poteritis, in colloquendo et efficaciter caritatiuo animo consulendo omnibus prelatis, tam ecclesiarum quam religionum, 6 quod omnes ipsi et eorum subditi se corrigant in omnibus, in quibus a sancto statu priorum sanctorum patrum, suorum predecessorum, quomodolibet deuiauerunt spiritualiter vel temporaliter, et ad viuendum pure in pristinum statum suorum predecessorum celeriter se reducant, 7 vt status ipsorum totaliter reformetur, vt sic ipsi et eorum subditi veraciter emendati optineant amiciciam Dei et digni efficiantur ad rogandum Deum, quod ipse dignetur statum vniuersalis Ecclesie in sanctitate virtutum misericorditer renouare. 8 Quintum consilium est, quod propter illam caritatem magnam, qua Deus dilexit animas vestras, vos velitis diligere animas subditorum vestrorum, 9 consulendo vestro populo militari, quod omnes, qui in aliquo Deum offenderant, celeriter et humiliter se corrigant, et omnes, qui sunt sub obediencia Romane ecclesie, qui ad annos discrecionis peruenerunt, humiliter confessiones exerceant; cum proximis, quos offenderant, se reconcilient et concordiam faciant reuerendumque corpus Christi emendati accipiant; 10 post hec autem catholicam vitam ducant, viuendo scilicet fideliter in matrimonio aut in viduitate aut eciam in statu laudabilis virginitatis, omnia quoque illa, que Sancta Ecclesia precipit, obseruando, 11 familiares et domesticos et subditos et omnes alios, quos poterint, ad sic faciendum suo bono exemplo ac verbo et opere caritatis visceribus inducendo ac eos in talibus statibus suis bonis ammonicionibus roborando. 12 Et sciatis certissime, quod omnes, qui in hiis noluerint obedire, in corpore et anima dispendium pacientur. 13 Sextum consilium est, quod loquamini cum omnibus prelatis, quod ipsi efficaciter et frequenter ammoneant omnes clericos suos, scilicet rectores ecclesiarum, quod quilibet eorum in parrochia sua inquirat diligenter, si aliqui parrochianorum sint, qui in aliquibus peccatis publicis male viuendo persistant, et in Dei offensionem et Sancte Matris Ecclesie contemptum; 14 et quos taliter inuenerint in suis peccatis publicis impudenter viuendo, eos efficaciter ammonendo precaueant de periculo animarum suarum et doceant eos tales modos et spiritualia remedia, per que se valeant et debeant humiliter emendare. 15 Si autem aliqui in publicis peccatis viuencium obedire humiliter noluerint, tunc iidem rectores non differant nunciare suis superioribus et episcopis, vt talium obstinatorum proteruitas per prelatos censura ecclesiastica iuridice corrigatur. 16 Si vero predicti episcopi et prelati propter eorum pertinaciam et superbiam aut propter eorum temporalem potenciam illos corrigere nequiuerint et punire, 17 tunc vobis, domini mei, consulitur, quod vestra potenti manu sitis cooperatores dominorum prelatorum, vt auxilio vestro dicti peccatores inducti corrigantur et emendati misericordiam Dei consequantur."

Caput 19 Reuelacio facta domine Birgitte in sancta ciuitate Iherusalem super regno Cypri et eius reformacione, quam transmisit ipsa domino regi et principi Antiochie, quod publicarent eam toti regno. Et quia princeps predictus non prebebat fidem perfecte isti reuelacioni, ideo dicta domina in reuersione sua de Iherusalem publicauit eam in ciuitate Famaguste octauo die Octobris in presencia dicti domini regis et regine et dicti principis et tocius regalis consilii.

Contigit vni persone vigilanti et oracioni vacanti, quod, cum staret in extasi contemplacionis suspensa, videbat se raptam esse in spiritu in vnum palacium, quod erat incomprehensibilis magnitudinis et pulchritudinis indicibilis. 2 Videbatur quoque sibi Ihesus Christus sedere inter sanctos suos in imperiali sede maiestatis. Qui suum benedictum os aperiens proferebat hec verba, que inferius annotantur. 3 "Ego vere sum ipsa summa caritas. Omnia enim, que ab eterno feceram, ex caritate feci, et similiter omnia, que facio et in futurum faciam, totum ex mea caritate procedit. 4 Nam caritas ita incomprehensibilis et intensa nunc in me est, sicut erat in tempore passionis mee, quando per mortem meam ex nimia caritate liberaui de inferno omnes electos, qui hac redempcione et liberacione digni erant. 5 Quia si adhuc possibile esset, quod ego tociens morerer, quot sunt anime in inferno, ita quod pro qualibet earum talem mortem iterum sustinerem, qualem tunc pro omnibus sustinui, adhuc corpus meum paratum esset subire hec omnia cum libenti voluntate et perfectissima caritate. 6 Sed vere iam impossibile est, quod corpus meum possit amplius mori seu aliquam penam vel tribulacionem pati. 7 Et sic eciam impossibile est, quod aliqua anima, que post mortem meam est vel fuerit in infernum condempnata, inde vmquam amplius liberetur; 8 neque fruetur celesti gaudio, quo fruuntur sancti et electi mei ex corporis mei glorifica visione, sed sencient infernales penas in eterna morte, quia noluerunt frui beneficio mortis et passionis mee neque voluerunt sequi voluntatem meam, dum vixerunt in mundo. 9 Ceterum quia super offensas michi factas nullus est iudex nisi ego ipse et propter hoc caritas mea, quam hominibus semper ostendi, conqueritur coram iusticia mea, ideo ad iusticiam pertinet super hoc iudicare secundum meam voluntatem. 10 Modo ego conqueror super habitatores regni Cypri, quasi super vnum hominem. 11 Sed non conqueror de amicis meis ibidem habitantibus, qui me toto corde diligunt et meam in omnibus voluntatem sequuntur, sed ad illos omnes quasi ad vnam personam conquerendo loquor, qui me contempnunt et mee voluntati semper obsistunt michique permaxime aduersantur. Et idcirco nunc incipio loqui omnibus eis tamquam vni. 12 O, popule Cypri michi aduersarie, ausculta et attende diligenter, que tibi dico. Ego te dilexi sicut pater vnicum filium suum, quem ad omnem honorem voluit exaltare. 13 Ego disposui tibi terram, in qua habundanter posses habere omnia necessaria ad sustentacionem corporis tui. 14 Ego misi tibi Spiritus Sancti calorem et lumen, vt intelligeres rectam fidem christianam, cui tu fideliter te obligasti et sacris statutis ac obediencie Sancte Ecclesie humiliter subiugasti. 15 Ego eciam locaui te in loco, qui bene decens esset fideli seruitori, videlicet inter inimicos meos, vt pro tuis laboribus terrenis et corporali certamine preliorum optineres in meo regno celesti preciosiorem coronam. 16 Ego quoque portaui te diu in corde meo, idest in caritate deitatis mee, et custodiui te sicut pupillam oculi in omnibus aduersitatibus et tribulacionibus tuis. 17 Et quamdiu tu precepta mea seruasti et obedienciam ac statuta Sancte Ecclesie fideliter custodisti, tunc certissime quasi infinite anime regni Cypri peruenerunt ad regnum meum celeste, eterna gloria mecum perhenniter fruiture. 18 Sed quia tu iam facis tuam propriam voluntatem et omnia illa, que delectant cor tuum, non timens me, qui iudex tuus sum, nec diligens me, qui creator tuus sum, qui eciam te redemi durissima morte mea, et me ex ore tuo expuisti sicut rem fetidam et insipidam, 19 et quia eciam inclusisti dyabolum simul cum anima tua in camera cordis tui, me quoque inde expulisti tamquam furem et latronem neque magis erubescebas in conspectu meo peccare quam irracionabilia animalia in commixtione sua, 20 idcirco digna iusticia est et iustum iudicium, quod tu in celo expellaris ab omnibus amicis meis et colloceris perpetuo in inferno in medio inimicorum meorum. 21 Et hoc indubitanter scias, quod pater meus, qui est in me et ego in eo et Spiritus Sanctus in nobis ambobus, ipse est michi testis, quod numquam nisi veritas exiuit de ore meo. 22 Propter quod veraciter scias, quod, quicumque ita dispositus fuerit, sicut tu modo es, et se emendare noluerit, ipsius anima ibit eandem viam, quam Lucifer iuit propter superbiam suam, et Iudas, qui me vendidit propter cupiditatem suam, et Zambri, quem Finees interfecit propter luxuriam suam. 23 Ille quidem peccauit cum muliere contra preceptum meum et ideo post mortem suam anima eius dampnata fuit ad infernum. 24 Propterea, popule Cypri, annuncio tibi, quod, si tu nolueris te corrigere et emendare, tunc ego generacionem et progeniem tuam ita delebo in regno Cypri, quod nec pauperi parcam persone neque diuiti; 25 ita eciam delebo eandem generacionem tuam, quod in breui tempore ita labetur memoria tua a cordibus hominum, ac si numquam fuissetis nati in hoc mundo. 26 Postea autem placet michi plantare nouas plantas in hoc regno Cypri, que precepta mea perficient et toto corde me diligent. 27 Sed tamen sciatis pro certo, quod, quicumque vestrum voluerit se corrigere et emendare et ad me cum humilitate reuerti, ego ei gaudenter occurram vt pius pastor, leuando ipsum super humeros meos et ad oues meas eum personaliter reportando. 28 Per humeros enim meos hoc intelligo, quod beneficio passionis et mortis mee, quam corpore et humeris meis sustinui, qui se emendauerit, particeps erit, percepturus mecum eternam consolacionem in regno celorum. 29 Noueritis eciam certissime, quod vos inimici mei, in dicto regno habitantes, non eratis digni, vt talis visio seu mea diuina reuelacio vobis mitteretur, 30 sed aliqui amici mei in eodem regno existentes, qui michi fideliter seruiunt et me toto corde diligunt, laboribus suis et precibus lacrimosis inclinauerunt me ad hoc, vt facerem vos intelligere per istam meam reuelacionem graue vestrarum periculum animarum. 31 Quia aliquibus dictorum meorum amicorum ibidem diuinitus a me monstratum fuit, quam innumerabiles anime de dicto regno Cypri a celesti gloria excluduntur et ad gehennalem mortem eternaliter condempnantur. 32 Ista autem supradicta verba loquor ego ad illos christianos Latinos obediencie Romane ecclesie subiectos, qui michi in baptismo rectam fidem Romanam catholicam deuouerunt et per opera michi contraria a me totaliter recesserunt. 33 Greci autem, qui sciunt, quod omnes christianos tenere oportet vnam tantum fidem christianam catholicam et vni tantummodo subesse ecclesie, scilicet Romane, vnumque solum vicarium meum generalem in mundo, videlicet Romanum summum pontificem, supra se spiritualem habere pastorem, 34 et tamen nolunt se eidem ecclesie Romane et vicario meo spiritualiter subicere et humiliter subiugare propter eorum pertinacem superbiam aut propter cupiditatem vel propter carnis petulanciam siue propter aliquid aliud, quod ad mundum pertinet, indigni sunt post mortem veniam a me et misericordiam optinere. 35 Alii vero Greci, qui desideranter vellent sed scire non possunt fidem catholicam Romanam et tamen, si scirent et possent, eam deuote et libenter reciperent et Romane ecclesie se humiliter subiugarent et nichilominus secundum ipsorum consciencias in statu et fide sua, in qua sunt, abstinent a peccando et pie viuunt, istis talibus post ipsorum mortem in suppliciis misericordia mea debetur, quando ipsi ad iudicium meum vocati fuerint. 36 Sciant eciam Greci, quod eorum imperium et regna siue dominia numquam stabunt secura neque in pace tranquilla, sed inimicis suis semper subiecti erunt, a quibus semper sustinebunt grauissima dampna et miserias diuturnas, donec ipsi cum vera humilitate et caritate ecclesie et fidei Romane se deuote subiecerint, eiusdem ecclesie sacris constitucionibus et ritibus se totaliter conformando." 37 Hiis autem sic visis et auditis in spiritu, vt prefertur, dicta visio disparuit, et remansit in oracione dicta persona, non modico pauore et admiracione suspensa.

Caput 20 In regno Cypri quidam frater minor rogauit dictam dominam, quod ipsa consuleret ei, quid deberet facere super aliquibus dubiis consciencie sue, specialiter super obseruancia regule ordinis sui. Que quidem domina cum staret quadam die orando in sancta ciuitate Iherusalem pro fratre supradicto, Christus apparuit ei et alloquebatur eam, dicens multa de ordine minorum, et in fine comminatur omnes religiosos proprietarios eterna morte.

Infinita graciarum accio et humile seruicium, laus atque honor sit Deo in sua potencia et maiestate eterna, qui est vnus Deus in tribus personis! 2 Cuius immense bonitati placuit, vt sua dignissima humanitas ad vnam personam in oracione existentem loqueretur sic dicens: 3 "Audi tu, cui datum est audire spiritualia et videre, et diligenter tene in memoria tua hec verba mea. 4 Homo quidam erat nomine Franciscus. Qui dum se conuertit a mundana superbia et cupiditate et a carnis viciosa delectacione ad spiritualem vitam penitencie et perfeccionis, tunc optinuit veram contricionem omnium peccatorum suorum et perfectam voluntatem se emendandi dicens: 5 'Nichil est in hoc mundo, quod non volo libenter dimittere propter amorem et honorem Domini mei Ihesu Christi. 6 Nichil eciam est tam durum in hac vita, quod non volo gratanter sustinere propter eius caritatem, faciendo propter eius honorem omnia, que ego potero, iuxta meas vires corporis et anime. 7 Et omnes alios, quoscumque potero, volo ad hoc inducere et roborare, vt Deum super omnia diligant toto corde.' 8 Istius Francisci regula, quam ipse incepit, non fuit dictata et composita ab ipsius humano intellectu et prudencia sed a me secundum meam voluntatem. 9 Quodlibet enim verbum, quod in ea scriptum est, a Spiritu meo fuit sibi aspiratum et postea ipse aliis regulam protulit illam et porrexit. 10 Ita eciam omnes alie regule, quas amici mei inceperunt et ipsi pesonaliter tenuerunt et seruauerunt aliisque eas efficaciter docuerunt et porrexerunt, non fuerunt dictate et composite ab ipsorum intellectu et humana sapiencia sed aspiracione eiusdem Spiritus Sancti. 11 Istius Francisci fratres, qui minores dicuntur, tenuerunt et bene seruauerunt illam regulam eius per aliquos annos et valde spiritualiter et deuote secundum omnem meam voluntatem. 12 De quo dyabolus, hostis antiquus, magnam inuidiam et turbacionem habuit ex eo, quod dictos fratres temptacionibus et fraudibus suis deuincere non valebat. 13 Quesiuit igitur dyabolus diligenter, vt posset vnum hominem inuenire, in quo suum malignum spiritum cum ipsius hominis voluntate posset commiscere. Qui tandem vnum clericum inuenit sic intra se cogitantem: 14 'Ego libenter vellem esse in statu tali, vbi possem habere mundi honorem et corporis mei delectacionem et vbi possem tantam pecuniam congregare, quod nichil deficeret michi de omnibus, que ad necessitatem et delectacionem meam pertinerent. Ego igitur intrare volo ordinem Francisci et fingam me valde humilem et obedientem.' 15 Et sic cum ista intencione et voluntate prefatus clericus intrauit dictum ordinem statimque dyabolus intrauit in cor eius. Et sic dictus clericus factus est frater in dicto ordine. 16 Considerauit autem dyabolus taliter intra se: 'Sicut Franciscus multos vult trahere de mundo cum sua humili obediencia ad recipiendum magna premia in celo, 17 ita iste frater meus, qui Aduersarius nominabitur ex eo, quod Francisci regule aduersarius erit, multos de ordine Francisci trahet de humilitate ad superbiam, de racionabili paupertate ad cupiditatem, de vera obediencia ad faciendum propriam voluntatem et ad sequendum corporis delectacionem.' 18 Frater Aduersarius autem predictus cum intrauit ordinem Francisci, statim cepit sic intra se cogitare ex dyabolico instinctu: 19 'Ego me ostendam ita humilem et obedientem, quod omnes me reputabunt sanctum. Quando alii ieiunant et silencium tenent, tunc ego cum specialibus sociis contrarium faciam, videlicet comedendo et bibendo et loquendo ita occulte, quod nullus aliorum hoc sciat nec intelligat. 20 Ego eciam secundum dictam regulam non possum licite pecuniam tangere neque aurum vel argentum possidere, et ideo aliquem specialem amicum habere volo, qui pecuniam et aurum meum teneat secrete secum ex parte mea, vt illa pecunia vtar ego ad voluntatem meam. 21 Ego eciam addiscere volo artes liberales et scienciam ad hoc, vt ex illa honorem et dignitatem aliquam habere valeam in ordine, habendo equos et vasa argentea ac pulchras vestes et preciosa ornamenta. 22 Et si aliquis me pro istis arguerit, respondebo ei, quod facio hoc propter honorem ordinis mei. 23 Si eciam ego adhuc tantum laborare et facere possem, quod fierem episcopus, tunc vere felix essem et beatus pro tali vita, qualem tunc ducere possem, quia tunc ego essem in propria libertate mea et haberem omnem delectacionem corporis mei.' 24 Audi modo tu, quid dyabolus fecerat in predicto ordine Francisci. Nam vere ita est, quod plures sunt illi fratres in mundo, qui tenent aut opere aut voluntate et desiderio regulam predictam, quam docuit dyabolus fratrem Aduersarium, quam illi, qui seruant regulam illam, quam ego ipse edocui fratrem Franciscum. 25 Scias tamen, quod, quamuis isti fratres, scilicet Francisci et fratris Aduersarii, commixti sunt, quamdiu viuunt in mundo, attamen ego separabo eos post mortem, quia iudex eorum sum, et iudicabo fratres regule Francisci ad permanendum mecum simul cum Francisco in eterno gaudio. 26 Illi autem, qui sunt de regula fratris Aduersarii, iudicabuntur ad penas eternales in profundo inferni, si ante mortem noluerint se corrigere et humiliter emendare. 27 Nec est mirandum de hoc, quia illi, qui deberent mundanis hominibus dare humilitatis et sanctitatis exempla, ipsi prebent eis exempla vilia et ribaldica cum sua superbia et cupiditate. 28 Et ideo sciant certissime dicti fratres, quod tam ipsi quam alii ceteri religiosi, quibus regula prohibet habere proprium et tamen habent aliquod proprium contra regulam suam, volentes per hoc me placare, quod inde aliquam partem michi conferunt, eorum munera abhominabilia michi sunt et exosa nec aliqua remuneracione bona sunt digna. 29 Magis enim michi gratum et placitum est, quod paupertatem beatam, quam professi sunt secundum regulas suas, diligenter obseruent, quam quod totum aurum et argentum ac eciam omnia metalla, que in mundo sunt, michi presentarent. 30 Scias eciam tu, que verba mea audis, quod non fuisset tibi licitum istam prefatam visionem scire nisi propter vnum bonum seruum meum, qui ex toto corde suo pro illo fratre minore sinceriter me rogauit. 31 Qui desiderabat eidem fratri consulere aliqua consilia vtilia sue anime ex diuina caritate." Hiis autem visis et auditis hec visio disparuit.

Caput 21 Visio, quam habuit domina Birgitta in Bethleem, vbi virgo Maria ostendit ei totum modum sui partus, qualiter ipsa peperit gloriosum filium suum, sicut ipsa virgo promiserat eidem domine Birgitte in Roma, antequam iret ad Bethleem per XV annos, vt patet in primo capitulo istius libri vltimi.

Cum essem ad presepe Domini in Bethleem, vidi quandam virginem pregnantem pulcherrimam valde, indutam albo mantello et subtili tunica, per quam abextra eius carnes virgineas clare cernebam. 2 Cuius vterus plenus et multum tumidus erat, quia iam parata erat ad pariendum. Cum qua senex quidam honestissimus erat et secum habebant ambo vnum bouem et asinum. 3 Qui cum intrassent speluncam, senex ille ligatis boue et asino ad presepe exiuit extra et portauit ad virginem candelam accensam fixitque eam in muro et exiuit extra, ne partui personaliter interesset. 4 Virgo igitur illa tunc discalciauit calciamenta pedum suorum et discooperuit mantellum album, quo cooperiebatur, amouitque velum de capite suo et iuxta se reposuit ea, remanens in sola tunica, capillis pulcherrimis quasi de auro extentis super spatulas. 5 Que tunc duos panniculos lineos et duos laneos mundissimos et subtiles extraxit, quos secum portabat ad inuoluendum nasciturum infantem, et duos alios paruulos lineos ad cooperiendum et ligandum caput illius, ipsosque posuit iuxta se, vt eis vteretur tempore debito. 6 Cumque hec omnia sic parata essent, tunc virgo genuflexa est cum magna reuerencia, ponens se ad oracionem, et dorsum versus presepe tenebat, faciem vero ad celum leuatam versus orientem. 7 Erectis igitur manibus et oculis in celum intentis stabat quasi in extasi contemplacionis suspensa, inebriata diuina dulcedine. 8 Et sic ea in oracione stante vidi tunc ego mouere iacentem in vtero eius, et illico in momento et ictu oculi peperit filium, a quo tanta lux ineffabilis et splendor exibat, quod sol non esset ei comparabilis. 9 Neque candela illa, quam posuerat senex, quoquomodo lumen reddebat, quia splendor ille diuinus splendorem materialem candele totaliter annichilauerat. 10 Et tam subitus et momentaneus erat ille modus pariendi, quod ego non poteram aduertere nec discernere, quomodo vel in quo membro pariebat. 11 Verumptamen statim vidi illum gloriosum infantem iacentem in terra nudum nitidissimum. Cuius carnes mundissime erant ab omni sorde et immundicia. 12 Vidi eciam pellem secundinam iacentem prope eum, inuolutam et valde nitidam. Audiui eciam tunc cantus angelorum mirabilis suauitatis et magne dulcedinis. 13 Et statim venter virginis, qui ante partum tumidissimus erat, retraxit se et videbatur tunc corpus eius mirabilis pulchritudinis et delicatum. 14 Cum igitur virgo sensit se iam peperisse, statim inclinato capite et iunctis manibus cum magna honestate et reuerencia adorauit puerum et dixit illi: "Bene veneris, Deus meus, Dominus meus et filius meus!" 15 Et tunc puer plorans et quasi tremens pre frigore et duricia pauimenti, vbi iacebat, voluebat se paululum et extendebat membra, querens inuenire refrigerium et matris fauorem. 16 Quem tunc mater suscepit in manibus et strinxit eum ad pectus suum, et cum maxilla et pectore calefaciebat eum cum magna leticia et tenera compassione materna. 17 Que tunc sedens in terra posuit filium in gremio et recepit cum digitis subtiliter vmbilicum eius, qui statim abscisus est, nec inde aliquis liquor aut sanguis exiuit. 18 Et statim cepit eum inuoluere diligenter, primo in panniculis lineis et postea in laneis et stringens corpusculum, tibias et brachia eius cum fascia, que suta erat in quatuor partes superioris panniculi lanei. 19 Postea vero inuoluit ligando in capite pueri illos duos panniculos lineos, quos ad hoc paratos habebat. 20 Hiis igitur completis intrauit senex, et prosternens se ad terram genibus flexis adorando eum plorabat pre gaudio. 21 Nec tunc in partu virgo illa immutabatur colore vel infirmitate, nec in ea defecit fortitudo aliqua corporalis, sicut in aliis mulieribus parientibus fieri solet, nisi quod venter eius tumidus retraxit se ad priorem statum, in quo erat, antequam puerum conciperet. 22 Tunc autem surrexit ipsa, habens puerum in vlnis suis, et simul ambo, scilicet ipsa et Ioseph, posuerunt eum in presepio et flexis genibus adorabant eum cum gaudio et immensa leticia.

Caput 22 Reuelacio in Bethleem ad presepe Domini super eadem materia, qua supra.

Postea iterum in eodem loco apparuit michi virgo Maria dicens: "Filia mea, diu est quod ego promiseram tibi in Roma, quod ostenderem tibi hic in Bethleem modum partus mei. 2 Et licet aliquid ostendi tibi in Neapoli super hoc, scilicet qualiter stabam, quando peperi filium meum, tamen scias certissime, quod ego sic steti et tali modo peperi, sicut nunc vidisti flexis genibus orando sola in stabulo. 3 Peperi enim eum cum tanta exultacione et leticia anime, quod non sensi aliquod grauamen, quando ipse exibat de corpore meo, nec dolorem aliquem. Sed statim eum inuolui panniculis mundis, quos diu antea preparaueram. 4 Que quando vidit Ioseph, miratus est cum magno gaudio et leticia ex eo, quod sic sine adiutorio pepereram. 5 Verum quia magna multidudo gencium in Bethleem circa descripcionem occupata erat, ideo tantum ipsi attendebant ad illud, quod non poterant inter eos mirabilia Dei diuulgari. 6 Et ideo scias veraciter, quod, quamuis homines secundum humanum sensum conantur asserere, quod filius meus nascebatur per modum communem, verius tamen est et absque dubio aliquo, quod ipse natus est, sicut ego dixi alias tibi et sicut nunc tu vidisti."

Caput 23 Fuit ad presepe Domini hec reuelacio facta eidem domine in Bethleem, qualiter pastores venerunt ad presepe ad adorandum Christum natum.

Vidi eciam in eodem loco, dum virgo Maria et Ioseph starent puerum adorando in presepio, quod tunc pastores et custodientes gregem venerunt, vt viderent et adorarent infantem. 2 Quem cum vidissent, prius voluerunt inquirere, vtrum masculus vel femina esset, ex eo, quod angeli eis annunciauerunt, quod saluator mundi natus erat, et non 'saluatrix' dixerant. 3 Tunc igitur virgo mater eis ostendit naturam et sexum masculinum infantis. Quem ipsi statim adorauerunt cum magna reuerencia et gaudio, et postea reuersi sunt, laudantes et glorificantes Deum in omnibus hiis, que audierant et viderant.

Caput 24 Hanc reuelacionem habuit in Bethleem in capella, vbi Christus natus est. In qua virgo Maria narrat ei, qualiter tres magi reges adorauerunt Christum filium eius.

Dixit eciam michi eadem mater Domini: "Filia mea, scias, quod quando tres reges magi venerunt in stabulum ad adorandum filium meum, bene ego ante presciebam eorum aduentum. 2 Et quando intrauerunt et adorauerunt eum, exultauit tunc filius meus et pre gaudio habebat tunc faciem hylariorem. 3 Ego eciam nimis gaudebam et letabar mirabili gaudio exultacionis in mente mea, attendens ad verba eorum et actus, conseruans ea et conferens in corde meo."

Caput 25 Mater Dei loquens domine Birgitte narrat aliqua ei de humilitate sua et filii sui dicens, quod sicut humiles fuerunt filius suus et ipsa, dum erant in mundo, ita et nunc humiles sunt, licet sint in celo.

Mater loquitur: "Eadem humilitas est nunc in filio meo in potencia deitatis sue, sicut tunc fuit, quando reclinabatur in presepio. 2 Qui iacens inter duo animalia licet omnia sciret secundum deitatem, nichil tamen loquebatur secundum humanitatem. 3 Sic eciam nunc, sedens ad dexteram Patris, audit omnes loquentes ad eum cum caritate et respondet per infusiones Spiritus Sancti; quibusdam verbis et cogitacionibus, quibusdam quasi ore ad os loquitur, sicut ei placet. 4 Similiter ego, que sum mater eius, ita humilis nunc sum in corpore meo, quod est super omnia, que creata sunt, exaltatum, sicut tunc fui, quando Ioseph desponsata eram. 5 Verumptamen pro certissimo scire debes, quod Ioseph, antequam desponsauit me, intellexit in Spiritu Sancto me vouisse virginitatem meam Deo immaculatamque esse cogitacione, verbo et opere. 6 Qui ea intencione desponsauit me, vt seruiret michi, habendo me pro domina sua, non pro vxore. Ego eciam in Spiritu Sancto sciui certissime, quod virginitas mea perpetuo permaneret illesa, licet ex occulta dispensacione Dei viro desponsabar. 7 Sed postquam consensi nuncio Dei, Ioseph, videns vterum meum Spiritus Sancti virtute intumescere, expauit vehementer, non suspicatus contra me sinistrum aliquid, sed recordatus dicta prophetarum prenunciancium filium Dei nasciturum de virgine reputabat se indignum tali seruire matri, donec angelus precepit sibi in sompnis non timere sed cum caritate michi ministrare. 8 De diuiciis vero ego et Ioseph nichil reseruauimus nobis nisi necessaria vite ad honorem Dei; reliqua dimisimus propter amorem Dei. 9 Instante vero hora natiuitatis filii mei, quam ego optime presciui, veni secundum prescienciam Dei in Bethleem, deferens mecum mundissimam vestem seu panniculos pro filio meo, quibus nemo vmquam vsus fuerat ante. In quibus primo inuolui illum, qui natus est ex me cum omni puritate. 10 Et licet ab eterno preuisa sum sedere in sublimissima sede et honore super omnes creaturas et super omnes homines, nichilominus tamen ex humilitate mea non dedignabar parare et ministrare ea, que erant necessaria Ioseph et michi ipsi. 11 Similiter et filius meus subditus erat Ioseph atque michi. Sicut ergo humilis fui in mundo, cognita soli Deo et Ioseph, sic eciam nunc sum humilis, sedens in sublimissimo throno, parata presentare Deo omnium oraciones racionabiles. 12 Sed aliquibus respondeo per infusiones diuinas, aliquibus autem loquor secrecius, sicut beneplacitum est Deo."

Caput 26 Cum domina Birgitta vellet de Iherusalem iam redire ad Romam, iuit in die natiuitatis virginis Marie ad visitandum sepulchrum eius et alia sanctuaria, que sunt ibi prope ciuitatem Iherusalem. Cui oranti ad dictum sepulchrum apparuit eadem virgo, certificans eam de tempore mortis et assumpcionis sue, testificans illud esse proprie sepulchrum suum.

Cum essem in valle Iosaphat, ad sepulchrum gloriose virginis orans, apparuit michi eadem virgo, choruscans splendore nimio dicens: 2 "Attende, filia! Ego, postquam filius meus ascendit ad celos, vixi in mundo per XV annos et tanto tempore plus, quantum est de festo Ascensionis eiusdem filii mei vsque ad mortem meam. 3 Et tunc mortua iacui in isto sepulchro per XV dies. Deinde fui assumpta in celum cum infinito honore et gaudio. 4 Vestes autem mee, cum quibus fui sepulta, tunc remanserunt in sepulchro isto et ego fui tunc induta talibus vestibus, qualibus indutus est filius meus et Dominus meus Ihesus Christus. 5 Item scias, quod nullum corpus humanum in celo est nisi corpus gloriosum filii mei et corpus meum. 6 Vos igitur iam recedite ad terras christianorum, vitas vestras semper in melius emendate et cum summa custodia et attencione de cetero viuite, ex quo iam visitastis ista sancta loca, vbi filius meus et ego viximus corporaliter et mortui et sepulti fuimus."

Caput 27 Quando domina Birgitta in reuersione de Iherusalem transiuit per ciuitatem Neapolis, requisita per dominam reginam et archiepiscopum dicte ciuitatis orauit Deum pro habitatoribus eiusdem ciuitatis. Et Christus loquens ei redarguit habitatores predictos de pluribus peccatis, ostendens eis modum, quo se reconcilient cum eo peccatores, promittens eis misericordiam, si se reconciliauerint et emendauerint. Comminatur eciam eos cum seueritate iusticie, si se non correxerint et in peccato perseuerauerint. Quam reuelacionem ipsa domina Birgitta publicauit in presencia dicti domini Bernadi archiepiscopi et trium magistrorum in theologia et duorum doctorum in iure canonico et ciuili et aliquorum militum et ciuium dicte ciuitatis.

Vni persone in oracione vigilanti et contemplacioni vacanti, dum staret in raptu eleuacionis mentalis, apparuit Ihesus Christus sic ei dicens: 2 "Audi tu, cui datum est audire et videre spiritualia, et attende diligenter et in mente tua caue, quod ea, que modo audies, que tu ex parte mea annunciabis gentibus, non loquaris ea pro acquirendo tibi honorem aut humanam laudem. 3 Nec eciam ea sileas propter aliquem timorem humani improperii et contemptus, quia non propter te tantum, sed eciam propter preces amicorum meorum hec tibi ostenduntur, que modo es auditura. 4 Nam aliqui electi amici mei ciuitatis Neapolitane multis annis rogauerunt me ex toto corde suo precibus et laboribus suis pro inimicis meis in eadem ciuitate habitantibus, vt ego graciam aliquam ostenderem eis, per quam ipsi a peccatis et abusionibus suis possent retrahi et salubriter reuocari. 5 Quorum precibus inclinatus do tibi nunc hec verba mea et ideo tu diligenter audi, que loquor. 6 Ego sum creator omnium et dominus tam super dyabolos quam super omnes angelos, et nullus effugiet iudicium meum. Dyabolus denique tripliciter peccauit contra me, superbia scilicet, inuidia et arrogancia, idest amore proprie voluntatis. 7 Tantum quippe superbiuit ipse, quod voluit esse super me dominus et vt ego essem subiectus sibi. Inuidebat quoque michi in tantum, quod, si possibile foret, libenter occidisset me, vt ipse esset dominus et sederet in throno meo. 8 Tantum eciam cara fuit ei propria voluntas sua, quod nichil curabat de voluntate mea, dum tamen ipse posset perficere voluntatem suam. Propter quod ipse cecidit de celo et de angelo factus est dyabolus in profundo inferni. 9 Post hec autem ego videns maliciam eius et magnam inuidiam, quam ipse habebat contra hominem, ostendi voluntatem mean et dedi mandata mea hominibus, vt ipsi faciendo ea possent placere michi et displicere dyabolo. 10 Deinde propter caritatem, quam habeo ad homines, veni in mundum et assumpsi carnem de virgine. Docui eciam eos personaliter veram viam salutis opere et sermone, et vt perfectam caritatem et amorem eis ostenderem, aperui eis celum meo proprio sanguine. 11 Sed quid faciunt michi nunc illi homines, qui sunt inimici mei? Vere ipsi contempnunt precepta mea, eiciunt me de cordibus suis tamquam virus abhominabile, expuunt eciam me de ore ipsorum velut rem putridam, et abhorrent me videre quasi leprosum pessime fetentem. 12 Dyabolum vero et eius opera amplectuntur toto suo affectu et opere. Hunc enim introducunt in cordibus suis, faciendo delectabiliter et gratanter eius voluntatem et sequendo eius immissiones malignas. 13 Ideo iusto iudicio meo remunerabuntur in inferno cum dyabolo eternaliter sine fine. Nam pro superbia, quam exercent, habebunt confusionem et eternum pudorem in tantum, quod angeli et demones de eis dicent: 'Impleti sunt confusione vsque ad summum.' 14 Pro cupiditate vero ipsorum insaciabili quilibet dyabolus inferni replebit eos suo veneno mortifero in tantum, quod in animabus ipsorum nullus vacuus locus remanebit, qui non sit dyabolico veneno repletus. 15 Pro luxuria vero, qua ardent sicut animalia insensata, numquam admittentur ad videndum faciem meam, sed separabuntur a me et priuabuntur eciam sua voluntate inordinata. 16 Ceterum scias, quod, sicut omnia peccata mortalia grauissima sunt, ita eciam peccatum veniale, si homo delectatur in eo cum voluntate perseuerandi, efficitur mortale. 17 Propterea noueris, quod duo peccata exercentur, que ego nomino tibi modo, que trahunt secum alia peccata, que omnia videntur quasi venialia, sed quia gentes delectantur in eis cum voluntate perseuerandi, ideo efficiuntur mortalia. Et multa alia peccata abhominabilia committunt gentes in ciuitate Neapolis, que nolo tibi nominare. 18 Primum de duobus peccatis est, quod facies humane racionabilis creature depinguntur diuersis coloribus, quibus colorantur ymagines insensibiles et statue ydolorum, vt videantur ab aliis pulchriores quam ego feci eas. 19 Secundum peccatum est, quod per inhonestas formas vestimentorum, quibus gentes vtuntur, corpora hominum et mulierum deformantur a statu suo, et hoc gentes propter superbiam faciunt et vt videantur pulchriores et lasciuiores in corporibus suis quam ego Deus creaui eos, et eciam vt sic videntes cicius prouocentur et inflammentur ad carnalem concupiscenciam. 20 Ideo certissime scias, quod, quociens deliniunt facies suas colore stibio et extraneo, tociens diminuitur eis infusio aliqua Spiritus Sancti et dyabolus magis appropinquat eis. 21 Quociens vero ornant se vestibus indecentibus et inordinatis et taliter deformant sua corpora, tociens ornatus anime diminuitur et dyaboli potestas augmentatur. 22 O inimici mei, qui talia facitis et alia peccata mee voluntati contraria effronte committitis, quare neglexistis passionem meam et non attenditis in cordibus vestris, quomodo ego nudus steti ad columpnam ligatus, duris flagellis crudeliter verberatus, quomodo nudus stabam et clamabam in cruce, repletus vulneribus et vestitus sanguine? 23 Et quando vos depingitis et vngitis facies vestras, cur non aspicitis ad faciem meam, qualiter sanguine repleta fuit? Non eciam attenditis ad oculos meos, quomodo caligauerunt et operiebantur sanguine et lacrimis et palpebre mee colore liuido. 24 Quare adhuc non aspicitis ad os meum, aures quoque et barbam non intuemini, qualiter erant dolorata et intincta sanguine? Non respicitis reliqua membra mea, diuersis penis immaniter sauciata, et qualiter liuidus et mortuus in cruce pependi propter vos. 25 Et ibi ab omnibus derisus et abiectus despiciebar ad hoc, vt ex tali recordacione et attenta memoria me, Deum vestrum, diligeretis et sic dyaboli laqueos effugeretis, quibus estis horribiliter colligati. 26 Verumptamen hec omnia in oculis et cordibus vestris oblita et neglecta sunt. Ideo facitis sicut meretrices, diligentes voluptatem et delectacionem carnis, non autem prolem. 27 Cum enim senciunt infantem viuum in vtero suo, statim procurant abortiuum herbis et aliis rebus, ne careant carnis voluptate et continua delectacione pessima, vt sic semper vacent luxurie et fetide commixtioni carnali. 28 Sic facitis. Nam ego Deus, creator et redemptor vester, omnes visito gracia mea, pulsando scilicet ad corda vestra, quia omnes diligo. 29 Sed cum vos aliquam pulsacionem infusionis, scilicet Spiritus mei, in corde vestro seu compunccionem sentitis vel, audiendo verba mea, aliquam bonam voluntatem concipitis, statim quasi abortiuum spiritualiter procuratis, excusando videlicet peccata vestra et delectando vos in eis ac eciam volendo dampnabiliter in ipsis perseuerare. 30 Idcirco dyaboli facitis voluntatem, et includendo ipsum in cordibus vestris et me sic contemptibiliter expellendo. Propter quod vos sine me estis et ego non sum vobiscum, et in me non estis sed in dyabolo, quia eius voluntati et suggestionibus obeditis. 31 Igitur quia iam dixi iudicium, dicam et nunc misericordiam meam. Misericordia autem mea hec est, videlicet quod nullus ipsorum inimicorum meorum est tantus et tam magnus peccator, quod ei negetur misericordia mea, si eam pecierit humili et perfecto corde. 32 Propterea tria debent facere inimici mei, si ad graciam et amiciciam meam se reconciliare voluerint. 33 Primum est, quod peniteant et habeant contricionem de toto corde eo, quod me, creatorem et redemptorem suum, offenderunt. Secundum est confessio pura, frequens et humilis, quam debent facere ante confessorem suum. 34 Et sic emendent omnia peccata sua, faciendo penitenciam et satisfaccionem secundum eiusdem confessoris consilium et discrecionem. Tunc enim appropinquabo me eis et dyabolus ab ipsis elongabitur. 35 Tercium est, quod, postquam hec sic perfecerint cum deuocione et perfecta caritate, communicando accipiant et sumant corpus meum, habendo voluntatem numquam recidiuandi in priora peccata sed perseuerandi in bono vsque in finem. 36 Quicumque igitur isto modo se emendauerit, statim ego occurram ei sicut pius pater erranti filio, et libencius eum suscipiam ad graciam meam quam ipse rogare et cogitare poterit. 37 Et tunc ego in eo ero et ipse in me, et mecum viuet et gaudebit in eternum. Qui vero perseuerauerit in peccatis et malicia sua, veniet super eum indubitanter iusticia mea. 38 Nam sicut facit piscator, qui videns pisces in aqua ludentes in delectacione et iocunditate sua, et tunc ipse mittit hamum in mari et extrahit capiendo pisces vicissim, non omnes coniunctim sed paulatim per vices, et tunc mittit eos in mortem, donec omnes consumpserit, sic eciam ego faciam inimicis meis in peccato perseuerantibus. 39 Nam paulatim consumabo eos de hac vita mundana huius seculi, in qua ipsi temporaliter et carnaliter delectantur. 40 Et qua hora ipsi non crediderint et in maiori delectacione vixerint, tunc rapiam eos de vita terrena et mittam eos in mortem eternam, vbi numquam amplius videbunt faciem meam ex eo, quod ipsi pocius dilexerunt facere et adimplere inordinatam et corruptam voluntatem suam quam perficere mandata et voluntatem meam." 41 Hiis autem sic visis et auditis hec visio disparuit.

Caput 28 Reuelacio virginis Marie, quam habuit domina Birgitta in ciuitate Neapolis, et dirigit eam domino Bernardo, archiepiscopo Neapolitano. Que reuelacio reprehendit illos, qui non instruunt seruos suos seu sclauos infideles, nouiter conuersos ad fidem, in eadem fide catholica et lege christiana. Redarguit quoque virgo Maria illos dominos, qui male tractant et exasperant vltra modum dictos seruos suos. Comminatur eciam cum magna pena sortilegos et incantatores et diuinatores et eciam tenentes eos et fidem eis adhibentes.

Sponsa Christi scribit domino Bernardo, archiepiscopo Neapolitano, dicens: Reuerende pater et domine! Illa persona, quam vos bene nostis, cum staret orando in raptu contemplacionis suspensa, apparuit ei virgo Maria sic dicens ei: 2 "Ego sum regina celi, que loquor tibi. Ego sum quasi ortulanus huius mundi. 3 Nam sicut ortulanus, quando videt insurgere ventum validum, nociuum plantulis et arboribus orti sui, statim accurrit festinanter et, in quantum potest, ligat firmando eas firmis sustentaculis et sic eis succurrit diuersimode iuxta posse, ne a vento irruente frangantur et miserabiliter eradicentur, sic ego, mater misericordie, facio in orto huius mundi. 4 Quia quando ego video periculosos ventos temptacionum et malignarum suggestionum dyaboli flare in corda hominum, statim ego accurro ad Dominum meum et Deum meum, filium meum Ihesum Christum, cum oracionibus meis iuuando eos et impetrando ab eo, 5 quod ipse infundat in eorum cordibus aliquas sanctas infusiones Spiritus Sancti, quibus suffulti et salubriter confirmati a dyabolico temptacionum vento illesi spiritualiter tueantur, ne dyabolus contra homines preualeat, frangendo eorum animas et eas iuxta suum malignum desiderium extirpando. 6 Et sic homines recipientes dicta mea sustentacula et iuuamina cum humilitate cordis et execucione operis statim a dyabolico temptacionum incursu defenduntur, et permanentes firmi in statu gracie afferunt Deo et michi fructum suauitatis in tempore oportuno. 7 Illi vero, qui contempnunt predicta filii mei et mea sustentacula spiritualia et inclinantur a vento temptacionum per dyaboli consensum et opere, ipsi eradicantur a statu gracie et ducuntur a dyabolo per illicita desideria et opera vsque ad profundas eternales penas et tenebras infernorum. 8 Nunc autem scias, quod in ciuitate Neapolitana committuntur diuersa et multa peccata horrida et occulta, que tibi non refero. Sed tamen loquor tibi nunc de duobus generibus peccatorum manifestorum, que valde displicent filio meo et michi totique celesti curie. 9 Primum est, quod in dicta ciuitate multi emunt paganos et infideles ad seruitutem suam, et aliqui eorum domini non curant eos baptizare neque volunt ad fidem christianam eos conuertere. 10 Et si baptizantur aliqui eorum, post ipsorum baptismum domini eorum non curant plus de faciendo eos instruere et informare in fide christiana et informando eos in suscipiendis sacramentis Ecclesie quam ante ipsorum baptismum et conuersionem. 11 Et sic euenit, quod dicti serui conuersi post fidem susceptam committunt multa peccata et nesciunt redire ad sacramenta penitencie et communionis et restaurari in statu saluacionis et diuine reconciliacionis et gracie. 12 Item aliqui tenent suas seruas vel sclauas in tanta abieccione seu ignominia, ac si essent canes, vendentes eas et, quod deterius est, exponentes ipsas frequenter in lupanari ad lucrandum pecuniam turpitudinis et abhominacionis. 13 Alii vero tenent eas in suis domibus vt meretrices, et pro se et pro aliis, et hoc valde abhominabile et odiosum est Deo et michi ac eciam toti celesti curie. 14 Aliqui eciam domini in tantum grauant et exasperant dictos seruos suos verbis contumeliosis et percussionibus, quod aliqui dictorum seruorum veniunt in statu desperacionis et in voluntate interficiendi se ipsos. 15 Que quidem peccata et negligencie multum displicent Deo et toti celesti curie. Quia ipse Deus amat eos eo, quod ipse creauit eos, et vt omnes saluaret, venit in mundum, assumens carnem de me, et sustinuit passionem et mortem in cruce. 16 Scias eciam, quod, quicumque emunt tales paganos et infideles ea intencione, vt faciant eos christianos, et voluntate instruendi et informandi eos in fide christiana et virtutibus et intencione dandi eos libertati in vita sua vel in morte, ita quod dicti serui non transeant ad heredes, isti tales domini eorum multum ex hoc merentur et acceptabiles sunt apud Deum. 17 Sed scias certissime, quod illi, qui contrarium faciunt, a Deo grauiter punientur. 18 Secundum genus peccati est, quod multi homines et femine habent secum et consulunt aliquos malignos sortilegos et diuinatores et aliquas pessimas incantatrices diuersis respectibus inordinatis. 19 Nam aliquando petunt ab eis, quod ipsi faciant aliqua maleficia et incantaciones ad finem, vt possint concipere et generare prolem. 20 Aliqui requirunt eosdem, quod ipsi aliquas incantaciones et facturas faciant ad hoc, vt ab aliquibus hominibus vel mulieribus seu eciam ab eorum dominis temporalibus districte amentur et cordialiter diligantur. 21 Alii vero expetunt ab eisdem maledictis maleficis de presciencia funturorum. Multi eciam querunt ab eis, vt arte sua incantatoria et malefica tribuant ipsis sanitatem in infirmitatibus suis. 22 Qui quidem omnes, tam tenentes eosdem maleficos diuinatores seu eciam incantatrices in familia et expensis suis quam omnes petentes a talibus talia maligna consilia et remedia dyabolica, quam eciam iidem malefici diuinatores et incantatrices supradicta promittentes, maledicti et exosi sunt apud Deum. 23 Et quamdiu in tali statu et proposito perseuerauerint, numquam aliqua infusio seu gracia Spiritus Sancti descendet neque intrabit in corda ipsorum. 24 Verumptamen qui penituerint et humiliter se emendauerint cum vero proposito vlterius non recidiuandi, a filio meo graciam et misericordiam consequentur." Hiis autem sic auditis hec visio disparuit.

Caput 29 Quidam episcopus, qui erat rector Marchie Anconitane pro sancta Romana ecclesia, requisiuit dominam Birgittam super eo, quod stimulabatur a consciencia eo, quod ipse erat absens et nimis remotus a dyocesi sua propter predictum officium marchionatus, in quo ipse residebat, et sic non poterat attendere ad oues sibi commissas in sua dyocesi. Et ideo dubitabat, an magis placeret Deo, quod resideret in officio marchionatus, vel an quod reuerteretur ad regendum oues sibi commissas in sua dyocesi. Et cum domina supradicta sic requisita oraret pro prefato episcopo, tunc Christus apparuit ei dicens sibi verba, que infra continentur.

Sit Deus benedictus in eternum propter omnia bona sua! Amen. Domine mi, reuerendissime pater, humili recommendacione premissa. Scripsistis michi cum humilitate, quod ego, quedam femina vobis incognita, Deum pro vobis humiliter exorarem. 2 Ad quod respondeo et vobis dico veridice in consciencia mea, quod ad talia faciendum sum insufficiens, peccatrix prochdolor et indigna. 3 Scripsistis eciam michi, quod aliqua consilia spiritualia vobis scriberem ad salutem anime vestre, et ideo Deus, attendens ad fidem et humilitatem vestram, vestris desideriis et fidei pio amore paterno voluit satisfacere, non attendens ad peccata mea sed ad cordialem affectum humiliter postulantis. 4 Nam cum ego peccatrix, ad talia indigna, pridie pro vobis orarem Dominum meum Ihesum Christum, tunc ipse michi apparuit in spiritu et per similitudinem loquebatur mecum sic dicens: 5 "O tu, cui datum est audire spiritualiter et videre, attende nunc et scias certissime, quod omnes episcopi et abbates ac eciam ceteri ecclesiarum prelati et beneficiati animarum curam habentes, qui dimissis suis ecclesiis et ouibus meis sibi commissis recipiunt et tenent alia officia et regimina ea intencione et voluntate, vt in illis officiis ab hominibus magis honorentur et in alciori statu mundi exaltentur et subleuentur, 6 quamuis in illis officiis ipsi rectores nichil furentur vel predentur vel quamuis aliam iniusticiam non ibidem committant, nichilominus tamen, quia in illis officiis et honoribus ipsi gloriantur et delectantur et propter hoc dimittunt oues meas et ecclesias suas, isti talia facientes similes sunt coram me porcis indutis pontificalibus seu sacerdotalibus ornamentis, 7 sicut per similitudinem diceretur sic, quod vnus magnus dominus, qui habebat inuitatos amicos suos ad cenam, et hora cene intrauerunt illi porci sic induti in palacium coram illo domino et coram discumbentibus, qui sedebant in mensa; 8 domino autem volente dare eis de illis preciosis cibariis mense sue, tunc porci predicti clamauerunt cum magno sonitu, voce porcina et refutatoria grunientes, recusando comedere illa preciosa cibaria, appetentes tamen auide comedere viles siliquas porcinas suo more solito. 9 Tunc autem dominus ille, hoc videns et intelligens, abhominatus est vilitatem eorum et immundiciam et statim dixit ad seruos suos cum ira magna et indignacione: 10 'Expellite eos de palacio meo et eicite foras, vt reficiantur et saturentur sordide siliquis porcinis, quibus digni sunt! Quia nec ipsi volunt nec digni sunt comedere de cibariis meis, que pro amicis meis parata sunt.'" 11 Ex quibus, reuerendissime pater et domine mi, tunc intellexi in spiritu, quod vos debetis facere sic, scilicet quod vos discernatis in consciencia vestra, vtrum ille oues Christi, scilicet episcopatus vestri vobis commisse, bene et spiritualiter reguntur in absencia vestra an non. 12 Si autem sic bene reguntur, secundum quod decet spiritualiter, in absencia vestra ad commodum et vtilitatem animarum ipsarum et vltra hoc videtis vos, quod in rectoria marchie potestis facere maiorem honorem Deo et vtilitatem animarum quam in episcopatu vestro, 13 et tunc dico, quod potestis in officio rectorie marchie bene et licite stare secundum voluntatem Dei, dum tamen non seducat vos ad standum ibi desiderium honoris neque vana ipsius officii gloriacio. 14 Si vero consciencia vestra dictat vobis contrarium, tunc ego consulo, quod dimisso marchionatus officio redeatis personaliter ad residendum in ecclesia vestra et in episcopatu vobis commisso, ad regendum scilicet oues vestras vel pocius Christi, specialiter vobis commissas, et ad pascendum eas verbo, exemplo et opere, non negligenter et viciose vt malus mercenarius, sed sollicite et virtuose vt verus et bonus pastor. 15 Parcatis michi, domine mi, eo quod talia vobis scribo, cum sim ignara femina et indigna peccatrix. Rogo illum nostrum verum et bonum pastorem, qui pro ouibus suis mori dignatus est, quod ipse vobis tribuat graciam Spiritus Sancti, qua oues suas digne regatis et vsque ad mortem semper faciatis eius gloriosam sanctissimam voluntatem.

Caput 30 Iudex conqueritur sponse de vniuersis peccatoribus omnium statuum et condicionum, narrans beneficia, que fecit eis, et ingratitudinem eorum. Comminatur quoque eos cum sentencia terribili ire sue, ammonet tamen eos, quod conuertantur ad eum, et suscipiet eos cum misericordia sicut pater.

Vidi palacium grande simile celo sereno, in quo erat exercitus celestis milicie innumerabilis quasi athomi solis, habens fulgorem sicut radii solis. 2 In palacio vero sedebat in throno mirabili quasi persona quedam hominis, incomprehensibilis pulchritudinis et immense potencie dominus, cuius vestes erant mirabiles et indicibilis claritatis. 3 Et quedam virgo stabat ante sedentem in throno, que erat fulgencior sole. Quam omnes illi assistentes celestis milicie honorabant reuerenter vt reginam celorum. Ille vero, qui sedebat in throno, aperiens os suum dixit: 4 "Audite omnes inimici mei in mundo viuentes, quia ad amicos meos non loquor, qui sequuntur voluntatem meam. Audite omnes clerici, archiepiscopi et episcopi et omnes inferioris gradus Ecclesie! Audite omnes religiosi, cuiuscumque ordinis estis! 5 Audite reges et principes et iudices terre et omnes seruientes! Audite mulieres, principisse ac omnes domine et ancille, et omnes, cuiuscumque condicionis et gradus estis, magni et parui, qui habitatis orbem, verba hec, que ego ipse, qui creaui vos, nunc loquor ad vos. 6 Ego conqueror, quia recessistis a me et dedistis fidem dyabolo, inimico meo. Vos dereliquistis mandata mea et sequimini dyaboli voluntatem et obeditis suggestionibus eius. 7 Non attenditis, quod ego, immutabilis et eternus Deus creator vester, descendi de celis ad virginem, sumens ex ea carnem, et conuersatus sum vobiscum. Ego per memetipsum aperui vobis viam et ostendi consilia, per que iretis in celum. 8 Ego fui nudatus et flagellatus et spinis coronatus et ita fortiter extensus in cruce, quod quasi omnes nerui et compages mei corporis soluerentur. Ego audiui omnia obprobria et sustinui contemptibilissimam mortem et amarissimum cordis dolorem pro salute vestra. 9 Hec omnia, o inimici mei, non attenditis, quia decepti estis. Ideo portatis iugum et onus dyaboli cum suauitate fallaci, et nescitis nec ista sentitis, antequam dolor super onus interminabile appropinquat. 10 Nec sufficiunt vobis ista sed et tanta est superbia vestra, quod, si possetis ascendere super me, libenter faceretis. Tantaque est vobis voluptas carnis, quod libencius velletis carere me quam dimittere inordinatam delectacionem vestram. 11 Insuper cupiditas vestra est insaciabilis quasi saccus perforatus, quia nichil est, quod saciare potest cupiditatem vestram. 12 Ideo iuro in deitate mea, quod, si moriamini in statu, in quo nunc estis, numquam videbitis faciem meam, sed pro superbia vestra sic profunde demergemini in infernum, quod omnes dyaboli erunt super vos, inconsolabiliter affligentes vos. 13 Pro luxuria vero implebimini horribili veneno dyabolico et pro cupiditate vestra implebimini dolore et angustia, et participes eritis tocius mali, quod est in inferno. 14 O inimici mei, abhominabiles et ingrati et degenerantes, ego videor vobis quasi vermis mortuus in hyeme. Ideo facitis, quecumque vultis, et prosperamini. Ideo consurgam ego in estate et tunc vos silebitis et non effugietis manum meam. 15 Verumptamen, o inimici mei, quia ego sanguine meo redemi vos et nichil quero nisi animas vestras, ideo redite adhuc ad me cum humilitate, et gratanter vt filios suscipiam vos. 16 Excutite graue iugum dyaboli a vobis et recordemini caritatis mee, et videbitis in consciencia vestra, quod ego sum suauis et mitis."

Caput 31 Christus in Roma loquens sponse sue beate Birgitte predicit ei diem et modum mortis sue, ordinans, quid fiat de libris reuelacionum. Dicit eciam, quod multi erunt in mundo, qui illas recipient cum deuocione, quando ei placuerit, qui optinebunt graciam eius. Disponit eciam Dominus de corpore sponse sue, vbi debeat sepeliri.

Contigit quinque diebus ante diem obitus domine Birgitte, sepedicte sponse Christi, quod apparuit ei Dominus noster Ihesus Christus ante altare, quod erat in camera sua, et leta facie se ostendens ei dixit: 2 "Ego feci tibi, sicut sponsus solet facere, qui abscondit se a sponsa sua, vt ab ea ardencius desideretur. Sic ego non visitaui te consolacionibus isto tempore, quia tempus probacionis tue erat. 3 Ideo nunc iam probata procede et para te, quia iam tempus est, quod adimpleatur illud, quod promiseram tibi, scilicet quod ante altare meum in monacham vestieris et consecraberis. Et amodo reputaberis non solum sponsa mea, sed eciam monacha et mater in Watzstenum. 4 Verumptamen scito, quod corpus tuum depones hic in Roma, donec venerit in locum sibi paratum, quia placet michi parcere tibi a laboribus tuis et voluntatem tuam recipere pro effectu." 5 Et conuersus ad Romam quasi conquerendo dixit: "O Roma mea, o Roma mea, papa contempnit te et non attendit ad verba mea, sed recipit dubia pro certis. Ideo non audiet amplius fistulam meam, quia tempus misericordie mee ponit in arbitrio suo." 6 Deinde dixit sponse: "Tu autem dic priori, quod tradat omnia ista verba mea omnium reuelacionum fratribus et episcopo meo, cui dabo feruorem Spiritus mei, et complebo ei graciam meam. 7 Et scias, quod venient homines illi, quando michi placuerit, qui cum suauitate et gaudio recipient verba ista celestium reuelacionum, que hactenus tibi facte sunt, et complebuntur omnia illa, que dicta sunt tibi. 8 Et licet multis subtracta est gracia mea propter ingratitudinem eorum, alii tamen venient, qui surgent in locum illorum, et optinebunt graciam meam. 9 Inter vltima vero verba reuelacionum tibi factarum ponatur illa communis et vniuersalis reuelacio, quam tibi dedi in Neapoli. Quia iudicium meum adimplebitur super omnes gentes, que ad me cum humilitate non reuertuntur, sicut ibi ostensum tibi est." 10 Hiis autem dictis et multis aliis, que hic non scribuntur, mencionem fecit et ordinacionem dicta Christi sponsa aliquarum personarum secum existencium, quas ante mortem coram Deo se vidisse dicebat. 11 Post ista audita subiunxit Dominus dicens: "In mane dei quinti, postquam sumpseris sacramenta conuoca sigillatim personas presentes tecum existentes, quas tibi nominaui modo, et dicas eis illa, que facere debent. 12 Et sic inter verba et manus eorum venies ad monasterium tuum, idest in gaudium meum, et corpus tuum locabitur in Watzstenum." 13 Deinde appropinquante die quinta in ipsa aurora iterum apparuit ei Christus consolando eam. Dicta vero missa et sacramentis perceptis cum maxima deuocione et reuerencia inter manus predictarum personarum emisit spiritum.