Revelationes/XII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
Liber XII

Fairytale left blue.png XI

Liber XII - Ioraciones subscriptas[recensere]

 

Prohemium in oraciones subscriptas, que fuerunt diuinitus reuelate beate Birgitte de regno Swecie

 

2 Cum beata Birgitta semper peteret et rogaret Deum, quatenus sibi infunderet aliquem gratum modum orandi, contigit quadam die ipsa orante, quod miro modo eleuata fuit in spiritu quadam eleuacione mentali.

3 Et tunc infuse fuerunt sibi diuinitus quedam oraciones pulcerrime de vita et passione et laude Christi et de vita, compassione et laude beatissime Virginis Marie.

4 Quas postea ipsa semper ita memoriter tenuit, quod cottidie eas deuote legebat. Vnde beata Virgo Maria postea quadam vice apparens ei in oracione dixit:

5 "Ego promerui tibi illas oraciones. Ideoque, quando has legeris deuote, visitaberis consolacione filii mei."

6 In ista oracione a Deo reuelata beate Birgitte deuote et pulcre laudatur gloriosa Virgo Maria de sancta concepcione et infancia sua et de omnibus virtuosis actibus et laboribus et magnis doloribus totius vite sue et de sanctissima morte et assumpcione sua.

7 Benedicta et venerabilis sis tu, domina mea Virgo Maria, Dei mater sanctissima, cuius tu vere es optima creatura et nullus vmquam tam intime eum dilexit sicut tu, domina gloriosa.

8 Gloria tibi sit, domina mea Virgo Maria, mater Dei, que ab illo angelo, quo Christus tibi nunciatus fuit, ab eodem eciam tu patri et matri tue nunciata fuisti et de eorum coniugio honestissimo concepta et genita extitisti.

9 Benedicta sis tu, domina mea Virgo Maria, que in tua infancia sanctissima statim post ablactacionem tuam a parentibus tuis in templo Dei portata fuisti et custodie deuoti pontificis cum aliis virginibus commissa extitisti.

10 Laus sit tibi, domina mea Virgo Maria, que, cum ad illam etatem peruenisti, quod Deum intelligeres tuum existere creatorem, confestim ipsum intime amare super omnia incepisti et tunc diurna tua tempora et nocturna per diuersa officia et exercicia ad Dei honorem discretissime ordinasti sompnumque et cibum tui gloriosi corporis taliter moderasti, quod ad seruiendum Deo existeres semper apta.

11 Infinita gloria sit tibi, domina mea Virgo Maria, que virginitatem tuam ipsi Deo humiliter vouisti et ideo non curasti, quis te desponsaret, quia tu sciebas, quod ille, cui tu prius fidem dederas, potencior et melior erat vniuersis.

12 Benedicta sis tu, domina mea Virgo Maria, que sola stabas ardore diuini amoris accensa, tota mente totaque virtute virium eleuata, altissimum Deum, cui tuam virginitatem obtuleras, ardenter diligens contemplando, quando angelus a Deo fuit missus ad te et te salutando Dei voluntatem tibi annunciabat. Cui tu respondens ancillam Dei te humilime professa fuisti et illico Spiritus Sanctus omni virtute mirabiliter te repleuit, Deus Pater Filium suum sibi coeternum et coequalem tibi misit. Qui in te veniens de carne et sanguine tuo sibi tunc corpus humanum assumpsit et sic in illa hora benedicta Dei Filius in te factus est filius tuus viuens cum omnibus membris suis non tamen amissa diuina maiestate.

13 Benedicta sis tu, domina mea Virgo Maria, que Christi corpus a tuo benedicto corpore creatum in tuo vtero sensisti semper crescere et moueri vsque ad tempus sue natiuitatis gloriose. Quem tu ante omnes tuis sanctis manibus attrectasti, pannis inuoluisti ac iuxta prophete vaticinium in presepio reclinasti et sacratissimo tuorum vberum lacte eum cum exultacionis gaudio maternaliter educasti.

14 Gloria sit tibi, o domina mea Virgo Maria, que domum contemptibilem, idest stabulum, inhabitans reges potentes a longe ad filium tuum venire vidisti regalia exennia cum maxima reuerencia tuo filio humiliter offerentes. Quem postmodum tuis preciosis manibus in templo presentasti et in tuo benedicto corde omnia ab eo audita et visa in eius infancia diligenter conseruasti.

15 Benedicta sis tu, domina mea Virgo Maria, que cum prole illa sanctissima in Egyptum fugisti, quam postea in Nazareth cum gaudio apportasti, et ipsum tuum filium tibi et Ioseph in accrescencia sui corporis humilem et obedientem vidisti.

16 Benedicta sis tu, domina mea Virgo Maria, que filium tuum predicantem, miracula facientem et apostolos eligentem vidisti, qui eius exemplis, miraculis et doctrinis illuminati veritatis testes effecti sunt Ihesum tuum et Dei Filium veraciter existere diuulgando cunctis gentibus, quod ipse erat, qui prophetarum scripturas per seipsum adimpleuerat, quando pro humano genere durissimam mortem pacienter sustinuerat.

17 Benedicta sis tu, domina mea Virgo Maria, que filium tuum debere captiuari antea presciuisti et eum postea ligatum et flagellatum, spinis coronatum crucique nudum clauis affixum et multos eum contempnentes et proditorem vocantes tuis beatis oculis dolorose vidisti.

18 Honor sit tibi, domina mea Virgo Maria, que filium tuum de cruce tibi loquentem cum dolore conspexisti et in mortis agonia ad Patrem clamantem et animam suam in eius manibus recommendantem tuis benedictis auribus dolenter audiuisti.

19 Laus sit tibi, domina mea Virgo Maria, que filium tuum in cruce pendentem a vertice capitis vsque ad plantas pedum liuidum et proprio sanguine rubricatum et sic crudeliter mortuum cum amaro dolore vidisti necnon et pedes ac manus ipsius vna cum suo glorioso latere transforata totamque cutem eius sine aliqua misericordia laceratam amarissime conspexisti.

20 Benedicta sis tu, domina mea Virgo Maria, que filium tuum de cruce deponi, pannis inuolui, in monumento sepeliri et ibi a militibus custodiri tuis lacrimosis oculis vidisti.

21 Benedicta sis tu, domina mea Virgo Maria, que intrinseco dolore tui cordis grauissime lacessita a tui filii sepulchro separata fuisti et ab amicis eius ad domum Iohannis tota plena dolore portata extitisti et ibi statim releuamen tui magni doloris sensisti, quia filium tuum cito resurrecturum certissime presciuisti.

22 Gaude, dignissima domina mea Virgo Maria, quia in eodem puncto, quo filius tuus a morte resurrexit, tibi, sue beatissime matri, hoc innotescere voluit, quia illico tibi per seipsum apparuit, deinde aliis personis se illum esse a morte resuscitatum ostendit, qui in corpore suo viuo mortem amarissime pertulit.

23 Gaude igitur, dignissima domina mea Virgo Maria, que, morte deuicta et mortis actore supplantato celique introitu patefacto per filium tuum, resurgentem et corona victorie triumphantem vidisti et quadragesimo die post resurreccionem suam honorifice vt regem sociatum angelis ad suum regnum celorum videntibus multis ascendere conspexisti.

24 Exulta, dignissima domina mea Virgo Maria, quia videre meruisti, qualiter post ascensionem suam apostolis et discipulis suis Spiritum Sanctum, quo te antea totam repleuerat, filius tuus repente transmisit et augendo in eis caritatis feruorem et catholice fidei rectitudinem ipsorum corda mirabiliter illustrauit.

25 Letare insuper, domina mea Virgo Maria, et de tua leticia totus mundus letetur, quia post ascensionem suam ad amicorum suorum consolacionem et fidei roboracionem, indigencium auxilium et apostolorum sanum consilium in hoc mundo filius tuus multis annis te permanere permisit et tunc per tua verba prudentissima, gestus honestissimos et opera virtuosa innumerabiles Iudeos et infideles paganos ad catholicam fidem conuertit et te confiteri virginem matrem ipsumque tuum filium et Deum cum vera humanitate illuminando eos mirabiliter illustrauit.

26 Benedicta sis tu, domina mea Virgo Maria, que ex ardenti caritate et materno amore indesinenter omni hora ad tam dilectum filium tuum iam in celo sedentem venire desiderasti. Et in hoc mundo tu degens ad celestia suspirando diuine voluntati te humiliter conformasti, propter quod tibi dictante iusticia diuina eternam gloriam ineffabiliter augmentasti.

27 Sit tibi, o domina mea Virgo Maria, eternus honor et gloria, quia, quando deo placuit a seculi huius exilio te eripere et tuam animam in regno suo eternaliter honorare, tunc per angelum suum hoc tibi dignatus est nunciare et venerabile corpus tuum iam mortuum per suos apostolos cum omni reuerencia in sepulcro voluit tumulare.

28 Gratulare, o domina mea Virgo Maria, quia in illa leuissima tua morte anima tua a Dei potencia amplexata extitit et ipse ab omni aduersitate eam paternaliter custodiendo protexit. Et tunc ipse Deus Pater omnia, que creata sunt, tue potestati subiecit et Dei Filius te, suam dignissimam matrem, in sede sublimissima secum honorifice collocauit, Sanctus quoque Spiritus ad regnum suum gloriosum te, sibi desponsatam Virginem, deferendo mirabiliter exaltauit.

29 Gaude eternaliter, domina mea Virgo Maria, quia post tuam mortem aliquantis diebus corpus tuum in sepulcro iacuit tumulatum, donec per Dei potenciam denuo anime tue cum honore extitit copulatum.

30 Exulta satis, o mater Dei, glorifica, domina Virgo Maria, quia corpus tuum post tuam mortem simul cum anima viuificatum assumi in celum cum honore angelorum videre meruisti tuumque filium gloriosum cum humanitate Deum existere agnouisti ac eum esse omnium iustissimum iudicem et bonorum operum remuneratorem cum exultacionis gaudio conspexisti.

31 Gaude eciam, domina mea Virgo Maria, quia tui corporis caro sanctissima se, virginem et matrem, iam in celo nouit existere nulloque mortali vel veniali crimine se vidit maculatam aliquatenus esse, ymmo omnia opera virtuosa tam caritatiue se nouit fecisse, quod Deum ex iusticia oportuit te summo honore venerari. Intellexisti tunc eciam, quod, quicumque Deum in hoc mundo ardencius amaret, ipse eum in celo iuxta se vicinius collocaret. Et quia toti celesti curie erat manifestum, quod nullus angelorum nec hominum tanta caritate, quanta tu, ipsum Deum amauit, idcirco dignum et iustum fuit, quod in summa sede glorie cum anima et corpore te ipse Deus honorifice collocauit.

32 Benedicta sis tu, o domina mea Virgo Maria, quia omnis creatura fidelis pro te sanctam collaudat trinitatem, eo quod tu eius creatura es dignissima, que pro miseris animabus veniam impetras promptissima et pro omnibus peccatoribus existis aduocata et procuratrix fidelissima. Laudetur igitur Deus, summus imperator et dominus, qui te ad tantum honorem creauit, quod tu imperatrix et domina fieres perhenniter in regno celorum cum ipso eternaliter regnatura in secula seculorum. Amen.

33Hec oracio fuit a Deo reuelata beate Birgitte; in qua pulcre et deuote laudatur Christus cum narracione seriosa de sua gloriosa incarnacione et de omnibus actibus et laboribus et doloribus vite et sanctissime mortis sue et de ascensione in celum et missione Spiritus Sancti in discipulos.

34 Benedictus sis tu, Domine mi, Deus meus et amor meus, dilectissime anime mee, qui es vnus Deus in tribus personis.

35 Gloria et laus sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, qui in corpus vnius virginis a Patre missus fuisti manens tamen cum Patre semper in celo et Pater cum sua diuinitate manens in tua humanitate inseparabiliter tecum in mundo.

36 Honor et gloria sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, qui in vtero Virginis conceptus de Spiritu Sancto corporaliter creuisti et in eo vsque ad tempus partus humiliter habitasti ac post iucundam natiuitatem tuam ipsius tue matris mundissimis manibus tractari, pannis inuolui et in presepio reclinari dignatus fuisti.

37 Benedictus sis tu, Domine mi Ihesu Christe, qui carnem tuam immaculatam circumcidi, te quoque Ihesum vocari et a matre tua in templo offerri voluisti.

38 Benedictus sis tu, Domine mi Ihesu Christe, qui te in Iordane a seruitore tuo Iohanne baptizari fecisti.

39 Benedictus sis tu, Domine mi Ihesu Christe, qui tuo benedicto ore verba vite hominibus personaliter predicasti et coram eis per te ipsum multa miracula presencialiter operatus fuisti.

40 Benedictus sis tu, Domine mi Ihesu Christe qui prophetarum scripturas adimplendo te Deum verum esse mundo racionabiliter manifestasti.

41 Benediccio et gloria sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, qui quadraginta diebus in deserto mirabiliter ieiunasti et a dyabolo, inimico tuo, temptari te permisisti, quem solo verbo a te, dum tibi placuit, expulisti.

42 Benedictus sis tu, Domine mi Ihesu Christe, qui mortem tuam ante tempus predixisti et in vltima cena de pane materiali tuum corpus preciosum mirabiliter consecrasti ac eciam illud apostolis tuis in memoriam tue dignissime passionis caritatiue tribuisti et ipsorum pedes lauando tuis sanctis manibus preciosis maximam humilitatem tuam humiliter ostendisti.

43 Honor sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, qui timore passionis et mortis de innocenti corpore tuo pro sudore sanguinem emisisti et nichilominus redempcionem nostram, quam facere volebas, perfecisti et taliter caritatem tuam, quam habebas ad genus humanum, manifestissime ostendisti.

44 Gloria sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, qui a discipulo tuo venditus et a Iudeis emptus et captiuatus pro nobis fuisti et vnico tuo verbo inimicos tuos ad terram proiecisti, quorum immundis manibus rapacibus postmodum te captiuum spontanea voluntate tradidisti.

45 Benedictus sis tu, Domine mi Ihesu Christe, qui ad Caypham ductus fuisti; et tu, qui es iudex omnium, Pilati iudicio te tradi humiliter permisisti.

46 Benedictus sis tu, Domine mi Ihesu Christe, qui a Pilato iudice missus ad Herodem fuisti et te ab eo deridi et contempni permisisti et ad eundem Pilatum iudicem iterum remitti consensisti.

47 Gloria sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, pro derisione, quam sustinuisti, dum purpura indutus, spinis acutissimis coronatus stetisti, et quia in faciem tuam gloriosam conspui, oculos tuos velari ac in maxilla et collo ab iniquorum funestis manibus grauissime cedi pacientissime sustulisti.

48 Laus sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, qui ad columpnam ligari, immaniter flagellari et ante iudicium Pilati sanguinolentus duci et videri velut agnus innocens pacientissime permisisti.

49 Benedictus sis tu, Domine mi Ihesu Christe, qui ante Pilatum obprobia et mendacia tibi obici ac voces populi petentis reum latronem absolui et te innocentem condempnari tuis auribus benedictis pacientissime audire voluisti.

50 Honor sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, qui toto tuo glorioso corpore cruentato ad crucis mortem iudicatus fuisti tuisque sacris humeris crucem cum dolore portasti et ad locum passionis furibunde ductus vestibusque tuis spoliatus sic ligno crucis affigi voluisti.

51 Gloria immensa sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, quia sustinuisti pro nobis humiliter, vt Iudei tuas venerabiles manus et pedes cum fune extenderent et ligno crucis crudeliter ferreis clauis affigerent, te quoque proditorem vocarent et super te scripto confusionis titulo suis verbis nefandis te multipliciter deriderent.

52 Laus eterna et graciarum accio sint tibi, Domine mi Ihesu Christe, qui cum tanta mansuetudine tam crudeles dolores pro nobis passus fuisti. Nam quando corpus tuum benedictum suis totis viribus exinaniuit in cruce, oculi tui benigni caligabant, speciosa facies tua ex diminucione sanguinis tota operiebatur pallore, lingua tua benedicta estuabat et siccabatur et ex amarissimo poculo madebat os tuum, crines et barba sanguine replebantur de vulneribus tui sanctissimi capitis, ossa manuum et pedum tocius preciosi corporis tui disiungebantur a locis suis non sine tuo magno et intenso dolore, vene et tocius tui benedicti corporis nerui crudeliter rumpebantur et sic eras immaniter flagellatus et dolorosis vulneribus sauciatus, quod caro et cutis tua innocentissima tota erat intolerabiliter lacerata, et taliter afflictus et doloratus o tu, mi dulcissime Domine, in cruce stetisti et mortis horam cum dolore nimio pacienter et humiliter expectasti.

53 Honor perpetuus sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, qui positus in tali angustia tuam dignissimam matrem, que numquam peccauit nec eciam minimo peccato vmquam consensit, tuis benignis oculis caritatis humiliter respexisti et consolando eam tuo dilecto discipulo custodiendam fideliter commisisti.

54 Benediccio eterna sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, qui existens in mortis agonia omnibus peccatoribus spem de venia tribuisti, quando latroni ad te conuerso paradisi gloriam misericorditer promisisti.

55 Laus eterna sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, pro qualibet hora, qua in cruce maximas amaritudines et angustias pro nobis, peccatoribus, sustinuisti. Nam dolores acutisssimi de tuis vulneribus procedentes dire tuam felicem animam penetrabant et cor tuum sacratissimum crudeliter pertransibant, donec crepante corde spiritum feliciter emisisti et inclinato capite in manus Dei, Patris tui, ipsum humiliter commendasti et tunc mortuus corpore totus frigidus remansisti.

56 Benedictus sis tu, Domine mi Ihesu Christe, qui tuo precioso sanguine et sacratissima morte animas redemisti et eas ad vitam eternam de exilio misericorditer reduxisti.

57 Benedictus sis tu, Domine mi Ihesu Christe, qui in ligno crucis mortuus pependisti et statim amicos tuos potenter de inferni carcere liberasti.

58 Benedictus sis tu, Domine mi Ihesu Christe, qui pro salute nostra tuum latus et cor perforari lancea permisisti et preciosum sanguinem tuum affluenter et aquam de eodem latere, vt nos redimeres, emisisti et, antequam licencia a iudice concederetur, corpus tuum sacratissimum deponi de cruce noluisti.

59 Gloria sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, pro eo, quod corpus tuum benedictum ab amicis tuis de cruce deponi et in manibus tue mestissime matris reclinari voluisti et ab ea pannis inuolui ac in monumento sepeliri, a militibus quoque ibidem custodiri permisisti.

60 Honor sempiternus sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, qui die tercia a mortuis resurrexisti et, quibus tibi placuit, te viuentem manifestasti, post quadraginta quoque dies ad celos multis videntibus ascendisti ibique amicos tuos, quos a tartaris liberaueras, honorifice collocasti.

61 Iubilacio et laus eterna sit tibi, Domine mi Ihesu Christe, qui Sanctum Spiritum in discipulorum cordibus transmisisti et immensum amorem diuinum in eorum spiritibus augmentasti.

62 Benedictus sis tu et laudabilis et gloriosus in secula, mi Domine Ihesu Christe, qui sedes super thronum in tuo regno celorum in gloria tue diuinitatis viuens corporaliter cum omnibus membris tuis sanctissimis, que de carne virginis assumpsisti, et sic venturus es in die iudicii ad iudicandum animas omnium viuorum et mortuorum, qui viuis et regnas cum Patre et Spiritu Sancto in secula seculorum. Amen.

63In hac oracione a Deo reuelata beate Birgitte pulcre laudantur omnia membra sanctissimi corporis Domini nostri Ihesu Christi et virtuosissimi actus eius corporales.

64 Domine mi Ihesu Christe, quamuis ego bene scio, quod benedictum corpus tuum incessanter laudatur et glorificatur harmonia et iubilo celestium ciuium supernorum sed quia ex debito tibi teneor reddere infinitas graciarum acciones, ideo ego, licet sim persona insipiens et indigna, desidero tamen toto corde et ore meo omnibus membris tui preciosi corporis referre gracias, quas possum, laudem et honorem.

65 Domine mi Ihesu Christe, quia tu es vere summus sacerdos et pontifex, qui primo et ante omnes, vt nos saciares cibo angelorum, de pane materiali tuum verum et benedictum corpus mirabiliter consecrasti, ideo gloriosa sacerdotalis sedes tua sit ad dexteram Dei, Patris tui, in tua diuinitate beata et benedicta in eternum. Amen.

66 Domine mi Ihesu Christe, tu vere es caput omnium hominum et angelorum et dignus rex regum et dominus dominancium, qui omnia opera facis ex vera et ineffabili caritate. Et quia caput tuum benedictum corona spinea coronari humiliter permisisti, idcirco caput et capilli tui benedicti sint et honorentur gloriose dyademate imperiali celumque et terra et mare et omnia, que creata sunt, in eternum tue subiaceant et obediant potestati. Amen.

67 Domine mi Ihesu Christe, quia frons tua splendida numquam se auertit a recta iusticia et veritate, ideo benedicta sit eadem tua frons et regali ac triumphali gloria perpetuo collaudetur ab omnibus creaturis. Amen.

68 Domine mi Ihesu Christe, quia tuis fulgentibus oculis pietatis benigne respicis omnes, qui a te cum vera caritate graciam et misericordiam postulant, ideo benedicti sint oculi tui, palpebre et gloriosa supercilia tua totusque visus tuus amabilis et decorus incessanter glorificetur ab omni celesti exercitu ciuium supernorum. Amen.

69 Domine mi Ihesu Christe, quia auribus tuis benignis libenter audis et exaudis omnes, qui te humiliter alloquuntur, ideo benedicte sint ille aures tue et eternaliter omni repleantur honore. Amen.

70 Domine mi Ihesu Christe, quia benedicte nares tue suauissime non horruerunt fetorem putridi cadaueris mortui Lazari neque eciam fetorem horridum, qui spiritualiter a proditore Iuda processit, quando te osculabatur, idcirco benedicte sint nares tue preciose et odor suauitatis et laudis eis ab omnibus eternaliter impendatur. Amen.

71 Domine mi Ihesu Christe, quia ore tuo et labiis tuis benedictis ad nostram corporalem et spiritualem salutem et instruccionem fidei verba vite et doctrine sepissime predicasti, ideo benedictum sit reuerendum os tuum et labia tua pro omni verbo, quod ab eis processit. Amen.

72 Domine mi Ihesu Christe, quia dentibus tuis mundissimis ad sustentacionem tui benedicti corporis cibum corporalem moderatissime masticasti, ideo benedicantur et honorentur dentes tui ab omnibus creaturis tuis. Amen.

73 Domine mi Ihesu Christe, quia lingua tua numquam mouebatur ad loquendum neque silebat nisi iuste et vtiliter, quantum erat preordinatum in tua diuinitate, idcirco benedicta sit eadem lingua tua. Amen.

74 Domine mi Ihesu Christe, quia secundum tuam etatem barbam speciosam in tua facie decora decenter portasti, ideo sempiterne veneretur et adoretur barba tua venerabilis. Amen.

75 Domine mi Ihesu Christe, benedictum sit guttur tuum, stomachus ac viscera et omnia interiora tua sacra perpetuo honorentur pro eo, quod corpus tuum preciosum suo debito ordine decenter nutrierunt et vitam tuam corporalem perfecte sustentauerunt ad animarum redempcionem et leticiam angelorum. Amen.

76 Domine mi Ihesu Christe, qui digne ab omnibus appellaris dux, quia crucis onustam sarcinam tuis sanctis humeris et collo portasti, antequam inferni portas potenter confringeres animasque electorum ad celos reduceres, idcirco tuo benedicto collo et humeris, qui talia sustinuerunt, sit honor et gloria eternaliter sine fine. Amen.

77 Domine mi Ihesu Christe, quia benedictum cor tuum regale et magnificum numquam tormentis nec terroribus seu blandiciis flecti potuit a defensione regni tui veritatis et iusticie nec tuo sanguini dignissimo in aliquo pepercisti sed magnifico corde pro iusticia et lege fideliter decertasti legisque precepta et perfeccionis consilia amicis et inimicis tuis intrepide predicasti et pro defensione ipsorum cum tuis sanctis sequacibus moriendo in prelio victoriam obtinuisti, idcirco dignum est, vt inuictum cor tuum in celo et in terra semper magnificetur et a cunctis creaturis et militibus triumphali honore incessanter laudetur. Amen.

78 Domine mi Ihesu Christe, extrenui milites et fideles seruitores huius seculi vitam suam morti libenter exponunt in bello, vt eorum domini sue vite gaudeant sospitate, sed tu, o bone Domine mi, ad mortem crucis velociter festinasti, ne serui tui miserabiliter interirent. Propter quod iustum est, vt gloriosum et intrepidum pectus tuum a cunctis seruis tuis, quos taliter liberasti, et ab omnibus aliis eternaliter adoretur ac eciam ab angelicis choris humiliter collaudetur. Amen.

79 Domine mi Ihesu Christe, quia venerandis manibus et brachiis tuis vires Sampsonis mirabiliter excessisti, dum ea ligno crucis affigi pacienter sustinuisti, et sic ab inferno amicos tuos violenter rapuisti, idcirco eisdem membris tuis ab omnibus, quos redemisti, exhibeatur incessabilis reuerencia, laus eternaliter et gloria sempiterna. Amen.

80 Domine mi Ihesu Christe, benedicantur et honorentur in eternum preciose coste tue et tergum tuum a cunctis hominibus spiritualibus et terrenis laboribus insudantibus pro eo, quod ab infancia tua vsque ad mortem pro redempcione nostra incessanter laborasti et peccata nostra cum magno onere et dolore tuo dorso portasti. Amen.

81 Domine mi Ihesu Christe, summa puritas et vera mundicia, benedicantur innocentissimi lumbi tui et laudentur super omnem angelicam mundiciam, que est in celo, et super omnium puritatem, qui castitatem et virginitatem seruauerunt in mundo, quia omnium castitas et virginitas tue mundicie et puritati nequeunt comparari. Amen.

82 Domine mi Ihesu Christe, reuereantur et humiliter honorentur ab omnibus creaturis celi et terre genua tua cum poplitibus et tibiis tuis super omnes, qui coram dominis et magistris suis genua flectendo reuerenciam exhibent et honorem, quia tu, Dominus omnium, ante discipulos tuos genua flectebas cum omni humilitate. Amen.

83 Domine mi Ihesu Christe, magister bone, benedicantur et perhenniter adorentur pedes tui beatissimi, quia cum magno dolore tuo per asperiorem viam, quam alios docuisti, tu in hoc mundo discalciatis pedibus ambulasti et in fine pro nobis eos duris clauis cruci affigi permisisti, qui viuis et regnas cum Deo Patre in vnitate Spiritus Sancti per omnia secula seculorum. Amen.

84 In ista oracione, que diuinitus fuit reuelata beate Birgitte, deuotissime et pulcre laudantur omnia membra gloriosi corporis Virginis Marie et virtuosi actus eius corporales.

85 O Domina mea, vita mea, regina celi, mater Dei, quamuis ego certa sum, quod tuum corpus gloriosum a tota celesti curia cum canore iubilo incessanter laudatur in celis, tamen ego, licet indigna persona sim, toto corde meo desidero omnibus tuis membris preciosis laudes et gracias, quas valeo, reddere in terris.

86Idcirco, o domina mea Virgo Maria, laudetur cesaries tua cum capillis tuis dyademate glorie decorata, quia solis iubare clariores sunt. Nam sicut crines capitis computari nequeunt, ita virtutes tue innumerabiles existunt.

87 O domina mea Virgo Maria, frons et facies tua honestissima super lune albedinem collaudentur, quia nullus fidelis in hoc tenebroso mundo te aspiciebat, qui non aliquam consolacionem spiritualem a tua visione sibi infundi senciebat.

88 Benedicta sis tu, domina mea Virgo Maria, cuius supercilia cum palpebris claritatis nitore radios solares excedunt.

89 Benedicti sint oculi tui pudicissimi, o domina mea Virgo Maria, qui nichil concupiebant de rebus transitoriis, quas in hoc mundo videbant, quia, quocienscumque oculos tuos leuabas, eorum aspectus stellarum excellebat nitorem coram tota celesti curia.

90 O domina mea Virgo Maria, collaudentur maxille tue beatissime super aurore pulcritudinem, que pulcerrime cum colore rubeo et candido exoritur. Sic et maxille tue speciose, dum in hoc mundo fuisti, coram Deo et angelis claritatis nitore fulgebant, quia illas numquam pro mundana pompa vel vana gloria ostendisti.

91 O domina mea Virgo Maria, reuereantur et honorentur aures tue honestissime super omnes vires maris et omnium aquarum motum, quia contra omnem fluxum immundicie mundani auditus semper ipse aures tue viriliter militabant.

92 O Virgo Maria dominatrix mea, glorietur nasus tuus suauissimus, qui ex virtute Spiritus Sancti numquam anhelitum attraxit vel emisit, quin tota cogitacio tua semper esset apud Altissimum. Et quamuis aliquando dormiebas, voluntatem tamen tuam ab eo numquam mutabas. Sit igitur semper odor suauitatis, laudis et honoris eidem naso tuo cum naribus tuis beatissimis super commixtionem odoriferam omnium aromatum et omnium herbarum, que delectabilem fragranciam de se solent emittere.

93 O domina mea Virgo Maria, laudetur lingua tua Deo et angelis gratissima super omnes arbores fructiferas. Nam omne verbum, quod lingua tua protulit, nulli persone vmquam nocuit sed in alicuius commodum semper venit. Erat enim ipsa lingua tua prudentissima omnibus dulcior ad audiendum, quam aliquis dulcissimus fructus ad gustandum.

94 O regina et domina mea Virgo Maria, laudetur os tuum benedictum cum labiis tuis super rosarum et omnium florum amenitatem et specialiter pro illo tuo benedicto verbo humilimo, quod eodem ore tuo precioso angelo Dei respondisti, quando ipse Deus suam voluntatem, quam per prophetas predixerat, per te in mundo voluit adimplere. Cuius virtute potenciam demonum in infero diminuisti et angelorum choros in celo honorifice restaurasti.

95 O Virgo Maria domina mea et consolacio mea, honoretur perpetuo collum tuum cum humeris tuis et tergo tuo super omnium liliorum venustatem, quia numquam dicta membra tua inclinasti nisi propter aliquid vtile vel honoris Dei nec eciam erexisti. Nam sicut lilium ad flatum ventorum motum facit et inclinacionem, ita omnia membra tua mouebantur ad Spiritus Sancti infusionem.

96 O domina mea, virtus mea et dulcedo mea, benedicantur brachia tua sanctissima cum manibus et digitis tuis et eternaliter honorentur super omnes gemmas preciosas, que tuis virtuosis operibus comparantur, quia, sicut virtuosa opera tua Filium Dei ad te alliciebant, sic et brachia et manus tue ipsum materno amoris amplexu dulciter stringebant.

97 O domina mea et illuminacio mea, benedicta sint vbera tua sacratissima super omnes dulcissimos fontes aquarum, quia, sicut aqua ipsorum scaturiens prebet solamen et siciencibus refeccionem, sic tua sacra vbera Filium Dei lactando prebuerunt nobis indigentibus medicinam et consolacionem.

98 O domina mea Virgo Maria, benedictum sit pectus tuum preciosum super aurum purissimum, quia, quando sub cruce filii tui tota dolorosa stetisti, tunc gloriosum pectus tuum ex sonitu malleorum quasi in duro prelo acerrime stringi sensisti. Et quamuis filium tuum cordialiter diligebas, maluisti tamen illam penam amarissimam sustinere, vt scilicet ipse pro animabus redimendis moreretur, quam quod ipsis perditis mors illa ab eo euitaretur. Et sic tu in virtute constancie firmissima perstitisti, quando in omni aduersitate voluntati diuine te totaliter conformasti.

99 O domina mea, leticia cordis mei, Virgo Maria, glorificetur et veneretur cor tuum reuerendissimum, quod ad Dei amorem et honorem ita ardentissimum erat super omnes creaturas celi et terre, quod flamma caritatis eius in celorum celsitudinem ad Deum Patrem conscendit, propter quod Dei Filius a Patre cum Spiritus Sancti feruore in vterum tuum gloriosum descendit, qui tamen a Patre separatus non extitit, quamuis secundum Dei preordinacionem in tuis virgineis visceribus humanatus honestissime fuit.

100 O domina mea fecundissima et virginissima Virgo Maria, benedictus sit venter tuus beatissimus super omnes agros fructifere germinantes, quia, sicut semen, quod cecidit in terram bonam, de se fructum affert possessori centesimum, sic venter tuus virgo et fecundissimus benedictum fructum Deo Patri attulit plusquam millesimum. Et sicut ex fertili habundancia fructus agri dominus gloriatur ac eciam auicule et animalia delectanter pascuntur, sic ex benedicto fructu fertilis agelli ventris tui summe Deus in celo honoratur, angeli gratulantur et homines in terra largiflue sustentantur et viuunt.

101 O domina mea Virgo prudentissima, laudentur eternaliter pedes tui sacratissimi super omnes radices incessanter fructum afferentes. Sic itaque sint pedes tui benedicti, qui Dei Filium gloriosum, fructum dulcissimum, in tuo corpore portabant inclusum, tuo corpore incorrupto existente et virginitate tua illesa semper permanente. O quam honeste incedebant pedes tui sacratissimi! Vere de quolibet eorum vestigio Rex celestis consolatus extitit et tota curia celica gauisa et iocundissima fuit.

102 O domina mea Virgo Maria, mater omnium, Deus Pater simul cum Filio et Spiritu Sancto in sua incomprehensibili maiestate eternaliter collaudetur pro cella illa sacratissima tocius corporis tui, in quo Dei Filius suauissime requieuit, quem totus angelorum exercitus collaudat et in celis totaque ecclesia veneranter adorat in terris.

103 O tu eciam Domine meus, Rex meus et Deus meus, sit tibi perpetuus honor, perhennis laus, benediccio et gloria cum infinita graciarum accione, qui illam tam dignissimam et honestissimam Virginem creasti et eam tibi in matrem tuam elegisti pro omnibus, qui in celo et in terra quomodolibet consolati fuerunt, atque pro hiis, qui in purgatorio per eam adiutorium et solamen habuerunt, qui viuis et regnas cum Deo Patre in vnitate Spiritus Sancti Deus per omnia secula seculorum. Amen.

142 ... mi Ihesu Christe, benedicentur lumbi tui et laudentur super omnem angelicam mundiciam in celo et super omnium puritatem, qui castitatem seruauerunt in hoc mundo, quoniam omnium castitas tue mundicie minime valet comparari.

143 Domine mi Ihesu Christe, glorificentur genua tua cum poplitibus et tybiis super omnes, qui suis magistris honorem exibent, quoniam cum omni humilitate ante discipulos tuos flectebantur.

144 Domine mi Ihesu Christe, benedicentur perhenniter tui pedes super omnes magistros, qui sapienciam adepti sunt, quoniam duriorem viam elegerunt quam alios incedere docuerunt.

145 Domine Ihesu Christe, honor et gaudium sit toti sacratissimo corpori tuo cum omnibus eius membris a summitate verticis vsque ad ymum plantarum tuarum, quod in memoriam tue dignissime passionis humanis oculis in specie panis, coram angelis autem et tota celesti curia cum humanitate et deitate viuentem te ostendis ex tua ineffabili caritate.

146 Benedicta sis tu, domina mea Virgo Maria, Dei mater sanctissima, cuius tu es vere optima creatura nullusque tam intime sicut tu ipsum diligebat.

147 Gloria sit tibi, Virgo Maria, mater Dei, que per eundem angelum, quo et filius tuus, patri et matri tue nunciata es et de honestissimo coniugio concepta et genita es.

148 Benedicta sis tu, domina mea Virgo Maria, que statim, dum ablactata eras, a parentibus a templum Dei ferebaris et custodie deuoti episcopi cum aliis virginibus fuisti mancipata.

149 Laus sit tibi, domina mea Virgo Maria, que, dum ad tantam etatem deuenisses, vt Deum intelligeres tuum existere creatorem, confestim ipsum intime amare super omnia incepisti diei noctisque tempora per diuersa officia ad Dei honorem distinguendo sompnum quoque ac cibum corporis tui temperando, vt ad seruiendum Deo existeres magis apta.

150 Gloria sit tibi, domina mea ...

 

Libri XIII - Epistola Solitarii

 

Caput 1 Reprehenduntur hic illi qui ex arrupto et improuise nullo examine precedente approbant aut reprobant personas se asserentes habere visiones et reuelaciones diuinas.

{

Serenissimi reges et vtinam veri reges in Christo, domini mei precarissimi, supplici et humilima recommendacione premissa ante pedes vestre maiestatis regalis!

2 Quoniam moris regum existit velle curiose discutere et discuciendo cognoscere qualitates personarum eis scribencium aliqua insolita secreta voluntatis diuine

3 et quia in istis modernis temporibus densa caligine tenebrosis surrexit quedam illustris generis et spiritus domina, domina Brigida de regno Suecie, decus omnium feminarum,

4 que velut stella clarissima sanctitatis radios fulgentes diffudit per diuersa climata vasti orbis, que nunc vobis scribit precepto celestis imperatoris altissimi presentem librum infrascriptum, ei diuinitus reuelatum, quasi quoddam preclarum speculum ad ornamentum regale et correpcionem morum vestrorum ac subditorum regni sanctum regimen exercendum,

5 propterea, mei domini metuendi, ne subitum et improuisum aliquorum indiscretorum indiscretum iudicium, inducendo vos ad incredulitatem et duriciam Pharaonis, velut ventus turbinis euellat a cordibus vestris semen credulitatis et fidei accipiendi humiliter et credendi istum librum gloriosum, scriptum in corde predicte domine digito Dei viui,

6 idcirco decreui, ne tali modo illudamini, breuiter et plenarie vobis ostendere condiciones et qualitatem anime prefate beatissime domine et modum,quo ipsa habebat visiones a Deo.

7 Intendo eciam vos et alios incautando scribere et scribendo docere modum breuem discernendi visiones diuinas ab illusionibus pessimis Sathane.

8 Dico igitur, domini mei, breuiter, quod visionum genera multa et diuersa sunt. Et quia materia ista peregrina et quasi incognita est apud homines propter ignoranciam et impericiam sciencie Sacre Scripture et inexperienciam sentimentorum mentalis oracionis et contemplacionis et vite spiritualis,

9 ideo ego sepe desideraui epilogare vnum breuem tractatum, qui esset quasi quoddam ventilabrum ad discernendum visiones propter magna pericula, que multis personis meo tempore, proch dolor, euenerunt ex impericia istius tam secrete et tam inusitate materie.

10 Et quia ista beata domina, cui presens liber diuinitus reuelatus fuit in visione,dicit in principio eius, quod vidit in visione "palacium grande,incomprehensibile magnitudine, simile celo sereno", etc.,

11 idcirco ego nunc decreui predictum tractatum seu ventilabrum hic per modum epistole compilare, quo visiones bone et diuine a dyabolicis et malignis, velut granum a palea, excuciantur et subtiliter separentur,

12 vt sic granum purum et mundum in orreo spiritualium et catholicorum hominum recondatur et veneretur, palea vero dyabolica illusionum a ventoflante Diuine Scripture longius in sterquilinium proiciatur et pedibus conculcetur.

13 Incipiens igitur in Christi nomine, semper subiciens omnia, que dixero, correccioni sancte matris Ecclesie et consilio saniori,

14 dico quod, qui species visionum seu reuelacionum iuste et discrete examinare et discutere ac discernere et iuste iudicare vult,

15 oportet quod habeat duo supradicta, scilicet theoricam sciencie Sacre Scripture in materia visionum, quam sancti patres et doctores subtiliter et lucide descripserunt, et practicam experiencie vite spiritualis et sentimentorum consolacionum et visionum mentalium, spiritualiter aut intellectualiter sibi diuinitus infusorum.

16 Et quia communiter hodie in paucis personis ista theorica et practica supradicta discernendi et iuste iudicandi visiones et spiritus, proch dolor, inueniuntur,

17 ideo multi velut ceci oberrantes per inuia in ista materia pocius ex arrupto ad condempnandum simplices et sanctas personas Deo coniunctas conuertuntur quam ad perfecte discernendum et iuste approbandum aut reprobandum ea,que pocius approbanda vel reprobanda forent,

18 nichil racionabile in suis improuidis iudiciis et subitaneis dictis seu pocius detraccionibus allegantes, nisi quod angelus Sathane sepe sub angeli lucis specie se transformat,

19 et proferunt in medium exempla aliquarum personarum spiritualium, que preteritis temporibus in suis visionibus a dyabolo deluse fuerunt,

20 immemores tamen illorum, qui per diuinas visiones et infusiones a Deo illuminati fuerunt et per illas ecclesiam Dei et alios illustrauerunt et direxerunt,

21 condempnantes precipue simplices personas spirituales ydiotas et sexum femineum quasi ignarum et leuis capacitatis et reputacionis et ideo indignum ad visiones diuinas seu propheticas capescendas,

22 non attendentes, quod Deus omnipotens tam in Veteri quam in Nouo Testamento ad ostendendum omnipotenciam suam sepe infirma mundi elegit sibi tam in femineo sexu quam in masculis, vt confundat sapientes.

23 Nonne de pastore fecit prophetam et iuuenes ydiotas repleuit spiritu prophecie? Et nonne non doctores sed piscatores et rudes homines elegit in apostolos, qui spiritu sancto repleti sunt?

24 Numquid non eciam Maria, soror Aaron,Iudith et Hester spiritu prophecie dotate fuerunt? Numquid non per Oldan mulierem prophetissam rex Iosias in agendis directus est?

25 Nonne recordaris,quod Delbora prophetissa rexit populum Israel, Anna quoque, mater Samuelis, Agar et vxor Manue, mater Sampson et alie femine in Veteri Testamento prophecie spiritum habuerunt?

26 In Nouo eciam Testamento Anna, Fanuel filia, prophetauit, Elizabeth Zacharie, beata Lucia virgo, vt habetur in libris suis, Sibilla Tyburtina, Sibilla Erictea et multe alie, de quibus in libris Sacre Scripture et sanctorum copiam magnam inuenies.

27 Et idcirco, quia periculosum est ex improuiso condempnare vel approbare spirituales visiones et personas asserentes se visiones diuinas habere,

28 antequam subtiliter examinetur de qualitate ipsarum personarum et eciam de modo videndi et de qualitate materie visionum et perspicaciter exprobentur ista omnia per Diuinam Scripturam et per scripta sanctorum doctorum, vtrum ab illusione vel an a spiritu veritatis infuse siue ministrate sint

29 quia videmus quod Pharao non credidit Moysi, qui homo simplex erat et Deum viderat, et ideo eius visioni et dictis, vel pocius Dei, non credens in duricia incredulitatis pertinaciter perstitit, propter quod in Mari Rubro cum populo Egypti miserabiliter precipitauit,

30 et multos alios eciam vidi temporibus meis, qui tales spirituales personas simplices et ydiotas et visiones earum spirituales vanas et quasi confictas aut fantasticas reputantes inobedientes Deo effecti sunt,

31 propter quod super se et subditos suos sentencias Dei crudelissimas, sibi per illas personas et earum visiones ante prenunciatas, miserabiliter experti sunt (

32 exemplum vide in destruccione regni Cypri, quia non credidit princeps visionibus beate Brigide, cui presens liber extitit reuelatus, vt habetur in vltimo Libro Celesti, XIX capitulo;

33 alios eciam vidi et audiui, qui credebant illusionibus et ex hoc periculose corruerunt,

34 exemplum huius vide in VI Libro Celesti, LXVIII capitulo et in libro Collacionum Patrum Iohannis Cassiani, collacione II, capitulo "Et vt hanc eandem" cum multis similibus)-

35 ideo consulcius est visiones et personas tales cum magna maturitate discutere et eas tunc bene et cum deliberacione et maturitate discussas et discrete iudicatas aut approbare aut eciam reprobare.

36 Ait enim apostolus: Probate spiritus,vtrum a Deo sint. Et si tunc in examine inuentum est, quod a Deo sint, debemus humiliter illas credere et eis totaliter obedire.

37 Si vero a dyabolo sint, vt illusiones pessimas illas debemus despicere et eis nullatenus fidem dare.

Caput 2 Ponitur hic in theorica modus examinis faciendi de qualitate persone videntis visiones et de modo habendi eas ac de qualitate materie visionum et reuelacionum.

{

Dicunt sancti patres et doctores Ecclesie, quod persona visiones videns debet tali modo examinari,

2 an scilicet sit persona spiritualis vel an sit mundana et secularis,

3 an eciam viuit sub disciplina et obediencia speciali, continua, spirituali alicuius senioris, discreti, virtuosi et maturi, catholici et experti patris spiritualis vel an in proprio arbitrio et voluntate,

4 item vtrum temptaciones suas et illas tales visiones, quas habet, statim supposuerit examini et iudicio sui patris spiritualis vel aliorum discretorum seniorum patrum spiritualium, cum humilitate timens illudi vel an eas occultauerit nulliusque examini et iudicio eas supposuerit,

5 aut ex illis de se presumpserit et se iactauerit vel se reputando alios despexerit.

6 Item examinari debet, vtrum ab ista persona vidente visiones resultent veri actus et virtutes obediencie, humilitatis et caritatis et intente oracionis,

7 vel an procedant ab ea actus reputacionis et iactancie aut superbie seu ostentacionis et elacionis vel appetitus laudis humane aut negligencia oracionis siue ambicio honoris vel dignitatis,

8 item vtrum ista persona apud viros spirituales reputetur vere catholica et fidelis et obediens prelatis et rectoribus Ecclesie, vel an sit suspecta de fide vel de obediencia prelatorum et rectorum Ecclesie,

9 item vtrum in vita spirituali virtuose et in penitencia et in habendo frequentes visiones humiliter et diu perseuerauerit, vel an in hoc sit recens et nouicia,

10 item an ista persona visiones videns habeat bonum intellectum naturalem et spiritualem et verum et discretum iudicium racionis et spiritus, vel an sit leuis intellectus vel subita aut fantastica-

11 dicit enim Gregorius in Dyalogo, quod sancti viri inter illusiones atque reuelaciones ipsas visionum voces aut ymagines quodam intimo sapore discernunt, vt sciant vel quid a bono spiritu percipiant vel quid ab illusore paciantur

12 et vtrum ista persona fuerit alias examinata de materia et modo visionum per viros litteratos et spirituales et approbata vel an non.

13 Et hec sufficere videntur quantum ad examinacionem persone. Quantum vero ad modum videndi et audiendi spiritualiter et recipiendi reuelaciones seu visiones dicunt sancti patres et Ecclesie sancti doctores, quod debet examinari subtiliter, 14 vtrum ista persona videns visiones et audiens locuciones earum videt eas vigilando vel an dormiendo et sompniando

15 et vtrum in visione corporali vel an in visione ymaginaria et spirituali vel vtrum forte in visione intellectuali supernaturali

16 et vtrum in illo raptu mentali, qui extasis vocatur, scilicet quando talia videt, senserit aliquam mentalem supernaturalem dulcedinem amoris diuini vel an non,

17 et vtrum tunc videt et audit aliquem sibi aliqua misteria loquentem aut diuinas doctrinas et spirituales demonstrantem vel an non, et in qua specie tales personas videt,

18 et vtrum tunc sentit illuminacionem seu quandam illustracionem supernaturalis luminis intelligencie manifestacionis veritatis diuine illius materie illorum visorum vel an non.

19 De qualitate eciam et materia ipsarum visionum debet examinari, vtrum visiones ille concordant cum Diuina Scriptura vel an discrepant ab ea,

20 et vtrum visio illa sit ad humanorum actuum virtuosam direccionem et salutem animarum, vel an inducat in errorem catholice fidei vel an inducat aliquid monstrum et nouum vel aliquid, quod a racione discordet, aut a bonis, virtuosis et humilibus moribus nos auertat,

21 et an iste visiones semper vere sint an aliquando mendaces et false, scilicet quod illa, que predicunt, aliquando sint vera et aliquando non,

22 et an predicunt nobis futuros honores aut diuicias aut laudes humanas an humilitatem in omnibus, an eciam inducunt nos, quod extollamur aut quod presumamus et confidamus de aliquibus virtutibus nostris, an quod humiliemur,

23 item vtrum nos monent ad obediendum eciam puris et simplicibus virtuosis personis spiritualibus et prepositis nostris an ad contrarium.

24 Et causa breuitatis finaliter dico, quod ad perfectam examinacionem faciendam in ista materia tam de qualitate persone videntis visiones quam de qualitate et modo videndi, quam eciam de qualitate materie visionum et de modo discernendi spiritus, qui illas ostendunt, infundunt seu ministrant, vtrum boni spiritus an mali sint,

25 vide plenissime in Libro Celesti Reuelacionum Dei ad istam beatam Brigidam de Suecia, de qua hic agitur, in libro I, IIII capitulo et eodem libro, LIIII capitulo et in III libro, X capitulo et in IIII libro, XXIII capitulo et CX capitulo et in VI libro, LII capitulo et LXVIII capitulo cum multis similibus,

26 vbi predicta domina a Christo et virgine Maria plene instruebatur de ista materia discernendi spiritus et visiones et mentalia sentimenta.

27 Nam si talis subtilis exminacio non precesserit, error periculosus poterit euenire in approbante vel reprobante indiscusse et ex arrupto talia videntem et eius visiones et reuelaciones,

28 quia forte iste subitus et indiscretus ex arrupto approbans talem videntem et eius visiones recipiet falsa pro veris, et vera vt falsa periculosissime reputabit,

29 et sic bone et vere visiones seu locuciones diuine respuentur et non credentur nec eis obedietur, eciam si veraciter a voluntate Dei processerunt,

30 falsis vero illusionibus fides prestabitur et obedietur in dampnum videntis et subito approbantis aut reprobantis indiscusse et ex improuiso, quod sepe contigit tam in Veteri Testamento quam in Nouo, et adhuc hodie talis error sepe contingit propter defectum discreti et maturi examinis.

Caput 3 Continetur hic qualitas persone et virtutum beate Brigide, cui infrascriptus liber extitit reuelatus.

{

Hiis igitur in theorica visis, nunc iam practicando ad materiam qualitatis persone, cui reuelatus fuit presens liber, veniamus.

2 Sciendum ergo est, quod illustris domina sancte memorie beata Brigida, que visiones presentis libri et eciam illius magni Libri Celestis et alia multa in spiritu vidit et audiuit et ex precepto Dei illas conscripsit, vt habetur in VI Libro Celesti,CI capitulo,

3 de genere regum Gothorum exorta et in regno Suecie, quod est ad aquilonem, nata fuit. Cuius parentes nobiliter et virtuose vixerunt.

4 Que adhuc in coniugio viuens maritum suum ad continencie perfeccionem adduxit, vt multis annis sine carnis copula viuerent,

5 et sic ambo ad Sanctum Iacobum de Galicia peregre profecti sunt in magnis laboribus et expensis et cum deuocione maxima,

6 et postea ad patriam suam regni Suecie redierunt, vbi tunc predictus maritus migrauit ad Dominum.

7 Ipsa vero tunc accensa perfecto castitatis amore totam Christo se totaliter tradidit, qui eam illico in sponsam suam benigne suis verbis amplectendo suscepit, vt habetur in primo Libro Celesti, II capitulo.

8 Et tunc ipsa incepit habere clarius visiones diuinas, quas statim supposuit humiliter examini cuiusdam sui patris spiritualis, sancti viri, qui erat magister in theologia, scilicet magistri<a href="http://www.umilta.net/godfrien.html#mathias">Mathie de Suecia</a> , canonici Lincopensis ecclesie, qui glosauit totam Bibliam, vt habetur in VI Libro Celesti, LXXXIX capitulo,

9 et exposuit eciam domina istas visiones suas humiliter examini et iudicio aliorum prelatorum et religiosorum spiritualium virorum, vt habetur in IIII Libro Celesti, LXXVIII capitulo et expressius in prologo Regule Saluatoris ei diuinitus reuelate.

10 Postquam vero predicti viri, periti in sciencia et spirituales in vita, visiones et infusiones et reuelaciones predicte domine reuelatas approbauerunt et sentenciauerunt eas procedere a Spiritu Sancto veritatis et non ab illusore spiritu falsitatis,

11 tunc ipsa, desiderans Christum pauperem pauper sequi et eius quodammodo vestigia imitari, de omnibus bonis suis nichil sibi nisi simplicissimum victum et vestitum humilem reseruauit.

12 Et sic, ceteris aliis suis bonis distributis inter filios suos et Christi pauperes habundanter et a mundi retinaculis se expediens, ex precepto Christi egressa est exemplo Abrahe de terra sua et de cognacione sua, vt patet in legenda vite eius,

13 et sic ad Romam peregrinando deuenit ad standum ibi in vita penitencie et ad visitandum humiliter limina apostolorum et reliquias aliorum sanctorum, donec Christus ei aliud precepit,

14 habens semper secum alios duos seniores, antiquos et maturos, virtuosos ac virgines et expertos patres spirituales, qui vsque ad mortem eam secuti sunt.

15 Congruum enim erat, quod ille castissimus sponsus, qui suam matrem virginem discipulo virgini commendauit, quod suam nouam sponsam eciam regendam virginibus et virtuosis patribus commendaret.

16 Quorum vnus monachus et prior Cisterciensis religiosissimus erat, virgo carne et satis sciencia litteratus.

17 Et quia ipsa domina reuelaciones scribebat, vt prefertur, ex precepto Christi in lingua sua Gothica, ideo ex eodem precepto Christi iste prior translatauit de illa lingua sua materna in Latinum omnes libros, et istum presentem, eidem domine diuinitus reuelatos.

18 De quo quidem religioso mencio fit in prologo Libri Celestis in fine.

19 Alter vero pater spiritualis istius domine erat quidam presbiter de Suecia, virgo eciam venerabilis et sanctissime vite, qui totam domum predicte domine regebat et eam cum filia sua gramaticam et cantum ex precepto Christi docuit et in viam virtutum paternalibus correccionibus virtuose corrigendo direxit.

20 Quibus patribus ipsa in tota vita sua in omnibus virtutibus ita humiliter obediuit, sicut verus monachus humilis obedire solet prelato suo, propter quod ipsa in tantam humilitatem et obedienciam et perfectam mortificacionem sue proprie voluntatis deuenit,

21 quod, quando ibat per indulgencias et sanctuaria, sociata semper cum predicto presbitero, suo patre spirituali, non audebat eleuare aspectum oculorum suorum de terra, nisi prius requisisset et obtinuisset ad hoc specialem licenciam eiusdem sui patris spiritualis.

22 Omni eciam die ipsa confitebatur bis et ter, et omni die dominica ipsa et predicta veneranda filia sua, que secum laudabiliter vixit et vsque ad mortem in penitencia et castissima viduitate honestissime perseuerauit, corpus Christi cum maxima deuocione et humilitate sumebant,

23 semper viuentes in magnis secretis penitenciis corporalibus, quas non oculis hominum ad vanam gloriam sed soli Deo humiliter offerebant in simplicitate cordis et puritate spiritus sub predictorum duorum patrum spiritualium humili subieccione et continua obediencia spirituali.

24 Quibus patribus visiones, quas ipsa beata Brigida habebat, statim detegebat et omnia humiliter subiciebat eorum iudicio et discrecioni.

25 Et non solum ipsa erat humilis exterius apud homines, sed eciam intrinsecus apud Deum tam indignam et peccatricem se reputabat, quod in oracione sepe loquendo Christo, quasi de eo stupendo mirabatur et quodammodo eum redarguebat,

26 quia eam tam indignam ad videndum visiones diuinas et audiendum et scribendum sanctissima verba eius ipse sibi eam elegerat, vt clare videre poteris in secundo Libro Celesti, capitulo XV et in VI libro, capitulo LII in principio et "Tunc ego" et in II libro,capitulo XVIII cum multis similibus.

27 Qualem autem pacienciam et equanimitatem habebat prefata domina, non ego respondere volo, sed pocius respondeat tibi de hoc illa gloriosa virgo, Sancta Agnes, que de hoc testimonium perhibet in quarto Libro Celesti, CXXIIII capitulo, quod incipit:

28 Agnes loquitur ad sponsam dicens: "Veni filia, et impone tibi coronam factam ex septem lapidibus preciosis." Et de hoc vide lacius in legenda vite eiusdem domine, beate Brigide.

29 Qualem eciam ardorem caritatis habuit ad Christum et eius matrem virginem, vide in quarto Libro Celesti, LXIII capitulo et in VI libro, LII capitulo et in vltimo libro, capitulo I et capitulo XIII in fine cum multis similibus.

30 Proximos eciam ita materna compassione diligebat, quod, pro multis in specie et pro omnibus eciam in genere ad Christum orando, infinitas preces et lacrimas frequenter deuotissime effundebat, vt patet in libro III, XXIII capitulo et in multis aliis capitulis Libri Celestis.

31 Immo quodam tempore cum rex Suecie grauare vellet subditos suos in toto regno magnis exaccionibus, vt solueret quandam pecunie quantitatem, in qua tenebatur creditoribus,

32 tunc beata Brigida dixit regi: Domine, noli hoc facere, sed recipe duos filios meos et pone eos obsides, donec soluere poteris, et non offendas Deum et subditos tuos, vt hoc clarius habetur in legenda vite eius.

33 Omnibus autem aliis virtutibus predicta domina in tantum adornata et repleta erat, quod Christus eam in sponsam miro modo recepit et ipsam mirandis consolacionibus et diuinis graciis frequentissime visitauit dicens ei:

34 Ego elegi te michi in sponsam, vt ostendam tibi secreta mea, quia michi sic placet.

35 Et post paululum subiunxit dicens: Propterea assumo te michi in sponsam et in meam propriam delectacionem, qualem decet Deum habere cum anima casta, vt patet hoc in primo Libro Celesti, capitulo II cum multis similibus, que inuenies in libris, eidem domine diuinitus reuelatis.

36 De quibus quidem diuinis graciis ipsa numquam superbiebat, immo cotidie humiliando se, me teste, cum lacrimis et magis debitricem Deo se reputando grauius iudicium de hoc sibi superesse timebat.

37 Latere quidem ipsa et thesaurum istum diuinarum reuelacionum abscondere ob humilitatis custodiam maluisset, sed Christus eam imperio verborum suorum pluries astrinxit ad scribendum et loquendum verba sua diuina intrepide summis pontificibus, imperatori, regibus et principibus ac aliis gentibus,

38 vt ex istis diuinis verbis, scilicet Libri Celestis et presentis libri, homines peccatores ad Deum se conuerterent, boni autem et iusti in melius proficerent,

39 vt patet hoc clare in vltimo Libro Celesti, capitulo XXVII et in VI libro, capitulo CI cum multis similibus et in isto presenti Libro Celestis Imperatoris ad Reges in pluribus capitulis.

40 Quis enim talem vitam existimet ludibriis patere demonum Christumque tante impietatis arguere audebit, vt non tueretur in se sperantem et non se sed ipsum ex dileccionis eius plenitudine glorificantem?

41 Vel numquid bonus sponsus castam coniugem et fidelem exponit adultero illudendam?

Caput 4 Hic ostenditur qualibus modis beata Brigida habebat visiones et reuelaciones.

{

Preterea, quia iam dixi supra et patefeci nescientibus aliqua de qualitate persone et virtutibus beate Brigide, nunc autem, quia multi mirantur et dubitant de ista gracia videndi et audiendi visiones spirituales prefate beate domine data,

2 et certificari desiderantes de modo, quo ipsa talia videbat et audiebat, sepe requisierunt me, quod ego eis hoc seriose dicerem et de pura veritate eos clare certificarem et cuius infusione spiritus omnia ista reuelata existant,

3 ideo ego ad honorem Dei et virginis et predicte beatissime domine ac eciam ad remouendum dubium de cordibus predictorum dubitancium ostendam eis primo, qualiter et quibus modis ipsa visiones et reuelaciones videbat et audiebat,

4 et postea per ventilabrum diuine scripture probabo, quod a Spiritu Sancto hec et non a spiritu illusionis certissime procedebant.

5 Ad primum igitur dico, quod ipsi possunt de modo, quo ipsa visiones videbat, certificari non solum per mea sed eciam per verba ipsiusmet beate Brigide, que in pluribus capitulis librorum hec ipsa humiliter satis clare notificat et praesertim in IIII Libro Celesti, LXXVII capitulo et in libro VI, LII capitulo, vbi cum Christo loquitur ipsa in hec verba:

6 O carissime Deus et omnium dilectissime, mirabile omnibus audientibus est illud, quod tu mecum fecisti. Nam quando placet tibi, tunc sopis corpus meum, non tamen sopore corporali, sed quadam quiete spirituali. Animam autem meam tunc quasi a sompno excitas ad videndum et audiendum atque senciendum spiritualiter.

7 O domine Deus, o quam dulcia sunt oris tui verba. Videtur vere michi, quociens verba spiritus tui audio, quod anima mea illa in se degluciat cum quodam sentimento ineffabilis dulcedinis sicut suauissimum cibum, qui cadere videtur in cor corporis mei cum magno gaudio et ineffabili consolacione.

8 Mirabile tamen hoc esse videtur, quod dum verba tua audio, tunc vtrumque efficior, scilicet saciata et famelica, propter hoc autem saciata, quia tunc nichil aliud michi libet nisi illa, propter hoc vero famelica, quia semper augetur appetitus meus ad illa, etc.

9 Et de hoc in prologo et eciam in fine Regule Saluatoris, eidem domine diuinitus reuelate cum aliis similibus.

10 Ego eciam, Deo teste, pluries vidi predictam dominam aliquando sedendo, aliquando prostratam stare in oracione totam absortam et quasi exanimem, alienatam a sensibus corporis, raptam in extasi spiritus, nichil videntem nec audientem de hiis, que agebantur in loco illo, vbi ipsa corporaliter erat.

11 Que quando reuertebatur ad se, narrabat michi indigno ad talia et prefatis duobus confessoribus suis visiones, quas tunc habuerat, et secreta magnalia et archana Dei.

12 Habetur eciam eius modus videndi visiones satis clare in quadam visione et reuelacione secreta, per ipsam dominam transmissa domino pape Gregorio XI, vbi narratur, qualiter ipsa existente in oracione, vigilando rapta fuit in spiritu.

13 Et tunc omnes eius corporis vires quasi deficere videbantur, sed cor ipsius inflammabatur et exultabat caritatis ardore, eiusque anima consolabatur, et quodam diuino robore confortabatur spiritus eius, ac eciam tota ipsius conscientia et intelligencia replebatur intellectu spirituali, vt ibi continetur.

14 Aliquando quoque ipsa sensibiliter senciebat cum ineffabili exultacione spiritus quendam sensibilem corporalem motum mirabilem in corde suo, quasi si ibi esset infans viuus se reuoluens, qui motus ab extra videbatur.

15 Et de hoc dubitans ipsa, an esset illusio dyabolica, ostendit suis patribus spiritualibus. Qui videntes et tangentes illud in stuporem admiracionis redacti sunt.

16 Hoc tamen dubium declarauerunt ei Christus et virgo Maria satis pulcre dicentes, quod ille motus cordis non erat illusio sed diuina gracia et operacio Spiritus Sancti, vt habetur in II libro, XVIII capitulo et in VI libro, LXXXVIII capitulo.

17 Item scias, quod aliquando ipsa domina Brigida orans vigilando in excessu mentis videbat in spiritu aliquas species seu formas,

18 nec tunc declarabantur ei, quid significarent, illa visa, sed remanebat dubia et incerta de significacionibus illarum visionum,

19 vt habetur in IIII Libro Celesti, II capitulo cum multis similibus et infra in isto presenti Libro Celestis Imperatoris ad Reges, XXXI capitulo.

20 Que visiones aliquando postea declarabantur ei a Christo processu temporis, vt habetur in dicto capitulo XXXI istius libri et in vltimo capitulo libri IIII.

21 Et aliquando nichil vmquam declarabatur ei de significacionibus illarum visionum, sed semper remanebat de illis incerta, vt habetur in aliquibus capitulis Libri Celestis.

22 Aliquando vero in spiritu videbat vigilans visiones in specie aliqua, et quasi semper statim in eadem hora declarabantur ei visiones ille a Christo loquente vel a sua matre virgine vel ab angelo vel ab aliquo sancto,

23 et manifestabantur ei tunc diuinitus in intelligencia sua significaciones illorum visorum,

24 vt habetur in IIII libro, VII capitulo et in VI libro, XXXV capitulo et LII capitulo et in isto libro presenti infrascripto, XLVIII capitulo cum multis similibus, que in Libro Celesti et in isto inuenies.

25 Sed poteris querere, quomodo potest esse, quod ista beata domina in oracione vigilante, poterat videre, sicut sepe videbat, rapta in spiritu, Christum et eius matrem virginem et angelos et sanctos,

26 qui semper immutabiliter et essencialiter stant in celo et in eodem instanti videre animas cruciari ac eas et eciam demones loquentes in purgatorio et in inferno et eciam personas adhuc viuentes in hoc mundo

27 - et omnes istos videbat ordinate in eodem instanti ad inuicem et simul loquentes - et vtrum quando hec videbat dicta domina, anima eius erat in corpore vel an extra corpus.

28 Ad quam questionem non ego, sed illa, speculum omnis sapiencie et sciencie, regina celi, Maria tibi respondet valde pulcre in VI libro, LII capitulo in fine cum similibus,

29 vbi determinatur, quod hoc fiebat mira eleuacione et illustracione mentis et intelligencie eiusdem beate Brigide ad magnam vtilitatem tocius corporis Ecclesie cooperacione et ministerio Spiritus Sancti.

30 Aliquando quippe visa in extasi aliqua specie Christi vel sanctorum, infundebantur in momento intellectui eiusdem beate domine aliqua magnalia, scilicet soluciones questionum, reuelaciones misteriorum et direcciones actuum virtuosorum et regula sancte vite per quendam influxum supernaturalis luminis diuini.

31 Et tali modo habuit quasi in momento totum <a href="http://www.umilta.net/bk5.html">Librum Questionum</a> , qui est quintus liber in numero inter libros celestis voluminis, et Regulam eciam Saluatoris religionis monialium ei reuelatam, vt ibi habetur in fine regule, XXIX capitulo.

32 Aliquando eciam angelum corporeis oculis ipsa videbat, qui ex Dei precepto ei sermonem pulcerrimum satis prolixum paulatim et seriose dictabat, et ipso dictante in eodem instanti ipsa scribebat,

33 et sic fuit scriptus per interualla temporum ille excellentissimus <a href="http://www.umilta.net/1syon.html">Sermo Angelicus</a> de excellencia Marie virginis, qui diuiditur per lecciones, que debent per ebdomadam nocturnatim legi a monialibus in matutinis in dicta religione monialium Regule Saluatoris.

34 Aliquociens quoque vidit predicta beata domina non solum in spiritu, immo eciam suis beatis oculis corporalibus dominum Iesum Christum et matrem eius virginem et presertim in fine vite sue, vt infra patebit. Quod tunc ipsa testabatur filie sue et suis patribus spiritualibus.

35 Pro maiori tamen parte ipsa neminem videns audiebat vocem Filii Dei vel virginis matris vel alicuius angeli vel sancti loquentis sibi verba mirabilia ad vtilitatem proximorum, direccionem morum, conuersionem gencium et reuelacionem misteriorum, vt patet in omnibus supradictis libris, vbi maior pars capitulorum incipit: "Filius loquitur" vel "Mater loquitur ad sponsam," etc.

36 Et aliquando tali modo predicebantur ei multa futura et prophetica de futuris et alia non prophetica per verba obscura, quorum significata ipsa nesciebat, an intelligerentur textualiter an figuraliter vel an spiritualiter vel per quem modum.

37 Immo sepe ipsa aliqua talia verba intelligebat textualiter, sicut fecit Beatus Franciscus, cum tamen Christus loquens vel mater eius illa volebant debere intelligi spiritualiter,

38 vt patet in IIII Libro Celesti, XV et LXXV capitulo et in presenti Libro Celestis Imperatoris ad Reges, XLVIII capitulo cum multis similibus capitulis contentis in dictis libris.

39 Et aliquociens loquebatur ei tali modo diuinitus verba clara, quorum veritas et significacio ei clare tunc pandebatur et aperiebatur, vt habetur in multis capitulis Libri Celestis, et vide de hoc in libro infrascripto ad reges, XLVIII capitulo prope principium.

40 Scias tamen, quod, prout ego indignus sepe audiui ab ore eius, semper in omnibus istis supradictis modis visionum maximam dulcedinem amoris Dei et ineffabilis consolacionis diuine ipsa senciebat in anima et mente sua in tantum, quod quasi nullatenus nisi cum suspiriis aut lacrimis hoc michi referre poterat.

Caput 5 Hic examinatur per sacram scripturam, sub qua specie visionum contineantur visiones istius libri et alie reuelate beate Brigide.

{

Ex quo igitur iam certificaui dubitantes de qualitate et virtutibus persone prefate, domine Brigide beatissime, et de modis diuersis, quibus ipsa domina visiones et reuelaciones presentis libri et aliorum librorum videbat et audiebat atque senciebat, vt supra patet,

2 nunc autem restaret videre de qualitate materie ipsarum visionum et reuelacionum,

3 sed quia satis de illa tetigi supra et tangetur infra in "Hoc eciam" et in "Ergo, o vos imperatores" et eciam ex preiacente huius libri materia et aliorum librorum suorum patet euidenter, ideo non figo plus pedem in hoc.

4 Sed iam michi restat nunc examinare et declarando probare secundum Scripturam et dicta sanctorum doctorum, sub qua specie visionum communiter predicte sue visiones et reuelaciones contineantur.

5 Sciendum est ergo de primo, quod <a href="http://www.umilta.net/august.html">Augustinus</a> in libro XII Super Genesim ad Litteram et <a href="http://www.umilta.net/hebrew.html#Jerome">Ieronimus</a> in prologo Apocalipsis tria principalia genera visionum describunt, scilicet corporale, spirituale et intellectuale.

6 Visio enim corporalis est, quando videlicet corporalibus oculis aliquid videmus.

7 Spiritualis seu ymaginaria visio dicitur, cum videlicet dormientes vel vigilantes in spiritu ymagines rerum cernimus, quibus aliquid aliud significatur, sicut vidit Pharao spicas et Moyses rubum ardere, ille dormiens et iste vigilans.

8 Intellectualis autem visio est, quando videlicet Spiritu Sancto reuelante intellectu mentis veritatem misteriorum, sicut est, capimus, quo modo vidit Iohannes illa, que in libro Apocalipsis referuntur.

9 Non enim figuras tantum in spiritu vidit, sed et eorum significata mente intellexit.

10 Primum namque genus visionum, scilicet corporale, non multum tangit materiam nostram, licet tamen aliquibus vicibus ipsa beata Brigida gloriosam matrem Dei et eius filium corporalibus oculis viderit, scilicet quando erat puella.

11 Vidit enim altare et matrem Dei supra sedentem, que vocauit eam et imposuit ei coronam, et iterum quando periclitabatur in partu et mater Dei intrauit ad eam et videntibus dominabus cunctis, que aderant, tetigit membra eius et statim liberata est, vt hoc habetur in legenda vite eius,

12 et iterum quando vidit ignem descendere de celo super altare et in manu presbiteri celebrantis hostiam et in ea agnum et faciem hominis in agno et agnum in facie, et iterum vidit in manu presbiteri in hostia infantem viuum, qui signando astantes signo crucis dixit:

13 "Benedico vos credentes; non credentibus ero iudex." Vide hec in VI Libro Celesti, LXXXVI capitulo.

14 Cumque eciam ipsa iam ageret in extremis, vidit iterum corporaliter Christum eam consolantem, vt supra dicitur.

15 Talis enim visio, credendum est, quod ab ipso Christo eidem sponse sue Spiritus Sancti ministerio in eius consolacionem fuerit ostensa et non a maligno spiritu illusore ministrata.

16 Et hoc patet clare, quia ipse Dominus Iesus Christus predixerat ei diem sui exitus quinque diebus, antequam ipsa expiraret, precipiens ei sacramenta Ecclesie suscipere et de factis suis et monasterii sui aliqua per eum tunc reuelata disponendo ordinare.

17 Quod preceptum in fine vite dyabolus ei non dedisset, si illa visio dyabolica extitisset.

18 Probatur eciam, quod illa visio fuerit a Deo ex hoc, quia in illo extremo puncto vita ipsa communionem sanctam et extremam vnccionem presentibus personis multis deuote recepit.

19 Quibus susceptis et ipsum Christum oculis corporalibus tunc eam consolantem vidit et in eius manibus spiritum humiliter commendando expirauit, vt hoc patet in vltimo Libro Celesti, capitulo vltimo et in fine legende vite eius.

20 In hoc tamen modo videndi visiones, scilicet corporaliter, non figo pedem pro nunc, quia ipsa domina paucis vicibus videbat visiones corporalibus oculis.

21 De secundo autem genere visionis, scilicet spiritualis seu ymaginarie dormiencium non loquamur, quia ista sompnia suspectissima reputantur per <a href="http://www.umilta.net/august.html#GregoryBenedict">Gregorium</a> in quarto libro Dyalogorum, XLVIII capitulo.

22 Et habetur eciam idem in Libro IIII Celesti, XXXVIII capitulo, quamuis aliquando sompnia sint vera et bona et a Deo, vt ibi dicitur. Et ibi in Libro Celesti vide modum, quem debes tenere, quando talia sompnia eueniunt.

23 Et tali modo dormiendo vidit eciam ista beata domina, cum adhuc puella esset, semel Christum quasi tunc temporis crucifixum, et ab illa hora semper affecta fuit cordialiter ad passionem Christi.

24 Nec talis visio sompnialis tangit materiam nostram, quia ipsa domina quasi omnes visiones videbat in oracione vigilando et non dormiendo, vt in multis capitulis predicti Libri Celestis hoc patet euidenter.

25 Sed veniendo modo ad istam secundam speciem, quam dixi, scilicet visionis spiritualis seu ymaginarie vigilancium, que tangit materiam nostram, dicit sic Beatus <a href="http://www.umilta.net/august.html">Augustinus</a> in libro XII Super Genesim ad Litteram:

26 Quando autem penitus auertitur atque arripitur animi intencio a sensibus corporis, tunc magis dici extasis solet. Tunc enim omnino quecumque sunt presencia corpora eciam patentibus oculis non videntur,

27 nec vlle voces prorsus audiuntur, quia totus animi contuitus aut in corporum ymaginibus est per spiritualem aut in rebus incorporeis nulla corporis ymagine figuratis per intellectualem visionem.

28 Ex istis ergo verbis patet manifeste, quod quando dicta domina stabat in visione, sopita gaudio et sopore dulcedinis amoris diuini, alienata a sensibus corporis, vt supra ipsa narrat, quod tunc stabat in extasi alienata supra se,

29 nec talem dulcedinem et ebrietatem amoris diuini in alicuius mente dyabolus infundere potest, vt infra patebit, quia, quod ipse non habet, aliis infundere nequit.

30 Cum vero ipsa dicit supra et in libris, quod Deus animam suam tunc quasi a sompno excitabat ad videndum et audiendum atque senciendum celestia. diuina et spiritualia, et quod tunc ipsa visiones videbat et vocem loquentis audiebat in spiritu,

31 tunc ostenditur clare per istud dictum Augustini suprascriptum, quod ipsa tunc stabat rapta in spiritu per spiritualem seu ymaginariam visionem,

32 quia scilicet videbat in spiritu illas ymagines seu species et audiebat locuciones illorum visorum.

33 Quando autem ipsa dixit, vt supra habetur, quod tota consciencia et intelligencia eius in illo raptu extasis replebatur et illuminabatur quodam intellectu spirituali

34 et quod in momento erant, Christo loquente, infusa in intellectu eius multa, vt scilicet tota Regula Saluatoris et <a href="http://www.umilta.net/bk5.html">Liber Questionum</a> et multa alia per quendam influxum luminis intellectualis supernaturalis,

35 ecce quod per hoc clare ostenditur nobis, quod ipsa tunc stabat rapta in illo extasi, et tunc illuminabatur et illustrabatur mens et intelligencia eius diuinitus per supernaturalem, intellectualem visionem.

36 Et scias, quod hanc illuminacionem seu illustracionem mentis dyabolus nullatenus potest infundere alicui, quia in visione intellectuali numquam potest anima illudi a demone, vt infra clarius patebit per Augustinum et Thomam de Aquino, et in hoc omnes doctores concordant.

37 Cum eciam ipsa dicit, quod, in illo raptu seu extasi ea existente, fillius Dei vel virgo Maria vel aliquis angelus vel sanctus sibi loquebantur ea, que supra in Libro Celesti continentur et infra in presenti libro quasi per totum,

38 tunc per hoc clare colligimus, quod ipse miserator Deus ad ipsius domine et nostram vtilem direccionem consciencias nostras per verba doctrine sue dignatus est illustrare,

39 et quod de secretis misteriis suis ac de rebus futuris et aliis documentis sanctissimis sua quadam diuina, interna locucione per intellectualem visionem instruere nos per ipsam dominam voluit et docere.

40 De qua quidem locucione Beatus Gregorius in XXVIII libro Moralium, capitulo II plene et pulcre nos instruit in hec verba:

41 Sciendum, inquit, preterea est, quia in duobus modis locucio diuina distinguitur. Aut per semetipsum namque Dominus loquitur aut per creaturam angelicam eius ad nos verba formantur.

42 Sed cum per semetipsum Deus loquitur, sola in nobis vis interne inspiracionis aperitur. Cum per semetipsum loquitur, de verbo eius sine verbis et sillabis cor docetur,

43 quia virtus eius intima quadam subleuacione cognoscitur, ad quam mens plena suspenditur, vacua grauatur. Pondus enim quoddam est, quod omnem animam, quam replet, leuat.

44 Incorporeum lumen est, quod et interiora repleat et repleta exterius circumscribat. Sine strepitu sermo est, quia et auditum aperit et habere sonitum nescit.

45 Et subdit: Spiritum enim Dei quasi quedam nobis verba dicere est occulta vi ea que agenda sunt intimare et cor hominis ignarum, non adhibito strepitu et tarditate sermonis, peritum repente de absconditis reddere.

46 Et postea subiungit dicens: Dei enim locucio ad nos intrinsecus facta videtur pocius quam auditur, quia dum semetipsam sine mora sermonis insinuat, repentina luce nostre ignorancie tenebras illustrat. Hec ille Gregorius.

47 Tali enim interna diuina locucione ista sancta domina de hiis, que continentur in hoc libro et in Libro Celesti, ad spiritualem doctrinam imperatorum et regum et summorum pontificum ac prelatorum et omnium gencium et eciam ad conuersionem infidelium a sponso suo Christo loquente docebatur et instruebatur, vt patet per totum Librum Celestem et per presentem.

48 Subdit eciam Gregorius in preallegato capitulo dicens, quod aliquando ymaginibus et ante corporeos oculos ad tempus ex aere assumptis per angelos nobis loquitur Deus,

49 sicut Abraham, qui non solum tres viros videre potuit, sed eciam habitaculo terreno suscipere.

50 Et subdit dicens: Nisi enim angeli quedam nobis interna nunciantes ad tempus ex aere corpora sumerent, exterioribus profecto nostris obtutibus non apparerent. Vsque hic Gregorius.

51 Tali eciam modo Deus sepe per angelum loquebatur sue sponse predicte, et presertim quando in Roma ipsa existente, angelum, qui sermonem de excellencia virginis dictaret, ei misit.

52 Quem ipsa eciam corporeis oculis cotidie vidit, et ipso illum dictante per interualla temporum ipsa sermonem eundem conscripsit, vt patet supra.

53 Sed poteris querere, quare verba Dei aliquando ita obscure ab ipso dicuntur, quod diuersimode interpretari possunt, et quandoque aliter a propheta audiente et ab aliis hominibus et aliter a Deo loquente intelliguntur,

54 vt patet in Beato Francisco, quando ei dictum fuit a Christo: "Vade et repara ecclesiam meam" et in multis aliis, qui verba, que spiritualiter intelligi debebant, materialiter et textualiter intellexerunt.

55 Respondeo secundum quod dicit Augustinus in libro XII Super Genesim et Thomas de Aquino in secunda secunde in titulo "De prophecia" et alii doctores, quod non semper propheta recte intelligit, que sibi in visione dicuntur et reuelantur.

56 Et super hoc vide solucionem, quam dat isti beate domine gloriosa virgo Maria in isto presenti libro infrascripto, scilicet Imperatoris ad Reges, capitulo XLVIII quasi in principio, "Sed poteris querere" et vide in IIII Libro Celesti, XV et LXXV capitulo cum multis similibus.

57 Et tali modo dicta domina Brigida aliquando intelligebat verba visionum corporaliter seu litteraliter et tamen Christus vel mater eius loquentes intelligebant illa spiritualiter aut figuraliter, vt supra patet in proximis allegacionibus.

58 Liquet ergo ex predictis euidenter et ex preiacente materia librorum isti venerande domine diuinitus reuelatorum, quod ipsa habuit a Deo singularissimam graciam spiritus prophecie per internam Dei locucionem et per spiritualem et intellectualem visionem, ei diuinitus gratis datam,

59 quia vera et propria prophecia et reuelacio ac sciencia et doctrina causantur ex visione spirituali seu ymaginaria aliquorum corporum seu signorum

60 accedente tunc ibi influxu luminis intellectualis et supernaturalis veritatis diuine, vt patet ex modis et sentimentis supradictis, quibus ipsa visiones videbat, et ex dictis Augustini in libro XII Super Genesim ad Litteram,

61 vbi est textus clarus de hoc, quia ymagines corporales in spiritu eius expresse sunt et quasi semper earum intellectus diuinitus reuelatus in mente.

62 Immo audacter dico secundum beatum Thomam de Aquino in secunda secunde, questione CLXXIII et secundum alios doctores,

63 quod iste gradus prophecie isti beate domine diuinitus gratis datus inter omnes alios gradus prophecie alcior iudicatur, quando scilicet propheta non solum videt signa verborum vel factorum sed eciam videt vigilando aliquem sibi colloquentem aut aliquid demonstrantem,

64 et presertim si ille loquens vel demonstrans sit in specie Dei, quia dicunt, quod per hoc magis ille propheta appropinquat ad causam reuelantem,

65 quam si ille loquens vel demonstrans se ostenderet in specie hominis vel in specie angeli secundum illud Ysaie, VI capitulo: Vidi Dominum sedentem etc

66 et maxime ex eo quod inter omnes scripturas omnium prophetarum clariori modo intelligendi a Deo scriptura ista prefate domine, quam alie scripture aliis prophetis, fuerit reuelata,

67 quia dicit <a href="http://www.umilta.net/nicholalyra.html">Nicolaus de Lira</a> in prologo super psalterium et alii doctores idem dicunt, scilicet quod ille gradus prophecie est excellencior, vbi ceteris paribus est intelligencia clarior.

Caput 6 Hic probatur per diuinam scripturam, quod visiones et reuelaciones istius libri et aliorum beate Brigide emanauerunt et processerunt a spiritu sancto et non ab illusione dyabolica, et hoc probatur ex septem signis siue racionibus hic contentis.

{ Sane quia iam supra proximo clare ostensum est subtiliter intuenti, sub quo genere visionum contineantur iste presens liber et alii, reuelati prefate beatissime domine Brigide,

2 idcirco nunc videamus secundum dicta sanctorum, an a Spiritu Sancto veritatis vel an ab illusore spiritu falsitatis visiones et reuelaciones istorum librorum illi fuerint ministrate.

3 Dico igitur, quod multe differencie sunt, in quibus clare potest discerni reuelacio vel visio boni spiritus a malo tam in qualitate persone talia videntis quam in sentimentis interioribus anime ipsius, quam eciam in modo videndi et in materia visionum

4 discuciendo subtiliter ad quid illa visio nos promouet et inducit.

5 Ad quorum noticiam et practicam discernendi, ne illuderetur, ista prefata domina beatissima pluries et satis clare diuinitus fuit edocta et per visiones et documenta diuina plenius informata,

6 vt habetur in primo Libro Celesti, LIIII capitulo et in II libro, XIX capitulo et in III libro, X capitulo.

7 Et vide de hoc septem differencias, que assignantur isti domine Brigide, sponse Christi, a virgine Maria inter visiones boni spiritus et mali satis pulcre in IIII libro, XXIII capitulo et CX capitulo et in VI libro, LXVIII capitulo et LXIX et XCII capitulo cum multis similibus.

8 Et licet tam clara et notorie manifesta est ista gracia diuina prefate beate domine diuinitus gratis data,

9 quod nulla suspicione fallacis spiritus valet obfuscari, maxime cum iam ipsa de hoc alias fuerit in regno Suecie diligenter examinata per prelatos ac viros spirituales et magistros in theologia,

10 et licet per eos fuerit determinatum, quod ista gracia sit diuina et a Spiritu Sancto diuinitus ei data, vt supra dixi,

11 et licet eciam iterum in Neapoli in presencia domini Bernardi archiepiscopi et trium magistrorum in theologia et aliorum plurium militum et peritorum virorum me teste ista gracia fuerit approbata,

12 immo quedam reuelacio, quam tunc ipsa domina eis presentauit, per vnum dictorum magistrorum ex precepto domine regine et archiepiscopi coram toto populo ciuitatis ad hoc vocato specialiter fuerit in ecclesia cathedrali publicata et solempniter predicata,

13 nichilominus tamen ad maiorem habundanciam et vt mordacibus detractoribus et calumniatoribus silencium imponatur et pie de hoc dubitantibus plena satisfaccio impendatur, volo probare per dicta doctorum Sacre Scripture et sanctorum patrum,

14 quod ista sint a Deo infusa et data prefate domine ad informacionem et vtilitatem tocius corporis Ecclesie et direccionem omnium electorum et non a spiritu maligno illusorie ministrata,

15 et hoc probo per septem signa seu raciones infra scriptas, quibus discernitur visio boni spiritus ab illusione dyabolica.

16 Primum signum certissimum est, quod visio sit diuina, quando scilicet illa persona visiones videns est realiter humilis et viuit sub obediencia et disciplina continua alicuius patris spiritualis discreti, senioris et virtuosi et experti in vita spirituali,

17 et quando non presumit de se ista persona videns nec extollitur nec se iactat nec appetit laudes humanas nec occultat visiones,

18 sed cum humilitate vera viuens omnes visiones et temptaciones suas statim detegit et exponit humiliter examini et iudicio sui patris spiritualis aut aliorum seniorum patrum spiritualium

19 et tunc vt approbatum recipit, quod ille vel illi approbant, et vt reprobata repudiat illa, que illi reprobanda diffiniunt.

20 Talis enim anima, dico,quod non potest illudi, et de hoc est textus clarus in libro Collacionum Patrum Iohannis Cassiani, collacione secunda, capitulo "Et vt hanc eandem", que loquitur de illo monacho sub specie angeli lucis deluso a dyabolo,

21 et eadem collacione, capitulo "Tunc Moyses", vbi idem abbas Moyses de hoc loquitur in hec verba: Nullatenus enim, inquit, decipi quisque potest, qui non suo iudicio sed maiorum viuit exemplo, nec valebit ignorancie eius callidus hostis illudere,

22 qui vniuersas cogitaciones corde nascentes perniciosa verecundia nescit obtegere, sed eas maturo examine seniorum vel reprobat vel admittit.

23 Illico namque, vt patefacta fuerit cogitacio maligna, marcescit, et antequam discrecionis iudicium proferatur,

24 serpens teterrimus velut a tenebroso, subterraneo specu virtute confessionis protractus ad lucem et traductus quodammodo ac dehonestatus abscedit.

25 Tamdiu enim suggestiones noxie dominantur in nobis, quamdiu celantur in corde. Hec ille Moyses. Et vide ibidem in capitulo sequenti.

26 Igitur cum prefata domina, beata Brigida, viuebat semper sub speciali obediencia et doctrina patrum spiritualium seniorum et virtuosorum etc. et habuerit in se profundissimam veram humilitatem

27 et omnes visiones et temptaciones suas ac eciam alia facienda humiliter supposuerit obediencie, examini et iudicio predictorum et eciam aliorum seniorum, vt supra dixi,

28 ideo clare concluditur ex predicta determinacione illius sancti patris Moysi et aliorum patrum sanctorum, quod omnia sibi reuelata in libris processerunt a Spiritu Sancto et non a dyabolico illusore,

29 et hoc est clarum et manifestum signum apud omnes vere spirituales et doctrina generalis omnium ad euadendum temptaciones et dyabolicas suggestiones et illusiones.

30 Secundum signum visionis diuine, in quo non potest anima decipi, est quando anima tempore, quo videt visionem, sentit se tunc totam repleri et quodammodo dulciter inebriari et inflammari igne infusionis dulcedinis caritatis diuine et quodam sapore interne dulcedinis amoris Dei.

31 Dico enim, quod istam internam caritatem et dulcedinem amoris diuini, quam dyabolus non habet, nullo modo potest eam infundere in anima alicuius, quia nullus dat quod non habet,

32 et ideo concluditur, quod qui talia operatur in anima, Deus est,

33 presertim si tunc illa anima tota roboratur et repletur illuminacione quadam firme credulitatis et obediencie et reuerencie fidei catholice et sancte matris Ecclesie, vt habetur in IIII Libro Celesti, LXXVIII capitulo cum similibus.

34 Probatur eciam hoc pulcre per Hugonem de Sancto Victore in Soliloquio de Arra Anime in fine tocius tractatus, vbi anima loquitur ei sic dicens:

35 Hoc, inquit, vltimum interrogacionis mee suscipias, queso: Quid est illud dulce, quod eius me recordacione tangere solet et tam vehementer atque suauiter afficere, vt iam tota quodammodo a memetipsa alienari et nescioquo extrahi incipiam?

36 Subito immutor. Bene esse incipio vltra quam dicere sufficiam. Exhilaratur consciencia, in obliuionem venit preteritorum dolorum, exultat animus, clarescit intellectus, cor illuminatur, desideria iocundantur, etc.

37 Cui anime ipsemet Hugo sic pulcre respondens ait: Vere ille est dilectus tuus qui visitat te, id est Deus, etc.

38 Et idem dicit beatus Antonius valde late et pulcre docendo discipulos suos discernere visiones bonas ab illusionibus, vt habetur in Vitis Patrum, in primo libro, in legenda beati Antonii, ibi: Nunc iam ceteras vobis demonum explicabo fallacias, etc. Et ibi vide plene.

39 Dicit eciam Gregorius in Moralibus, libro XXVIII, capitulo II, quod cum Deus per semetipsum anime loquitur,

40 sola in nobis vis interne inspiracionis aperitur, quia virtus eius intima quadam dulcissima subleuacione cognoscitur, etc.

41 Et vide hoc clarius in IIII Libro Celesti, LXXVIII capitulo et in vlitmo libro, capitulo IIII et in capitulis eiusdem Celestis Libri supra proximo preallegatis cum multis similibus.

42 Ex quibus probatur, quod omnia reuelata beate Brigide, que in istis libris continentur, non ab illusore terribili sed a Spiritu Sancto, consolatore suauissimo, fuerunt ei ministrata,

43 quod patet per istas allegaciones supradictas et per illa consolatoria sentimenta similia, que ipsa senciebat tempore, quo visiones videbat et diuinas locuciones audiebat, vt patet supra per verba eius, que ibi continentur.

44 Tercium signum est, in quo cognoscitur seu discernitur visio diuina ab illusione dyabolica,

45 quando scilicet anima existens in visione siue corporali siue ymaginaria et spirituali sentit influxum intellectualis supernaturalis luminis intelligibilis veritatis

46 et comprehendit tunc significaciones veras illorum visorum et verborum, et aperitur clare tunc intellectus eius ac ostenditur seu manifestatur ei veritas illius materie.

47 Iste enim influxus intellectualis, supernaturalis luminis seu visionis, siue precedat visio corporalis aut ymaginaria siue non, numquam a dyabolo potest infundi in anima, sed solum a Deo,

48 vt ait Thomas de Aquino in secunda secunde, titulo "De prophecia", questione CLXXIII, vbi sic dicit:

49 Demones, inquit, ea, que sciunt, hominibus manifestant non quidem per illuminacionem intellectus sed per aliquam ymaginariam visionem aut eciam sensibiliter colloquendo sed non intellectum illius illuminando. Et in hoc deficit et differt hec prophecia a vera.

50 Augustinus eciam in libro XII Super Genesim ad Litteram sic ait: Illuditur autem anima et fallitur in corporali visione, etc.

51 Et postea subdit: In visione autem spirituali seu ymaginaria, id est in corporum similitudinibus, que in spiritu videntur, fallitur eciam anima, cum ea, que sic videt, ipsa corpora esse arbitratur, etc.

52 Post hec autem subdit dicens: At vero in illis intellectualibus visis non fallitur anima, etc.

53 Et postea subiungit: Et si videntur futura ita, vt omnino futura noscantur, quorum ymagines presentes iudicentur siue ipsa diuinitus adiuta siue aliquo inter ipsa exponente, quid significent, sicut in Apocalipsi Iohannis exponebatur,

54 magna reuelacio est, eciam si forte ignoret ille, cui hec demonstrantur, vtrum e corpore exierit an adhuc sit in corpore, sed, spiritu a sensibus alienato, ista videat. Vsque hic Augustinus.

55 Sed circa hoc queri potest, que differencia est inter reuelacionem, que fit conficte humano intellectu seu per illusionem in ymaginacione et intellectu hominis et illam, que fit diuinitus per intellectualem visionem.

56 Respondeo secundum Thomam in secunda secunde, questione CLXXIII, articulo II, quod prophecia seu reuelacio, que fit secundum ymaginacionem et iudicium humane mentis, fit secundum vim intellectualis luminis naturalis,

57 sed per donum prophecie diuine confertur aliquid humane menti supra id, quod pertinet ad naturalem facultatem quantum ad vtrumque,

58 scilicet quantum ad iudicium per influxum intellectualis luminis et quantum ad accepcionem seu representacionem rerum, que fit per aliquas species.

59 Et quantum ad istud secundum potest assimilari reuelacio conficta humanitus aut dyabolica reuelacioni diuine prophecie sed non quantum ad primum. Vsque hic Thomas de Aquino.

60 Ex quibus patet, quod cum intellectuale lumen supernaturale influitur anime existenti in ymaginaria visione siue non existenti, non a dyabolo esse potest sed a Deo.

61 Concluditur ergo clare, quod cum prefata beata domina in visionibus suis susceperit illum influxum luminis intellectualis et supernaturalis et semper ibi fuit aliquis exponens, vt Christus aut mater eius vel angelus aut aliquis sanctus,

62 a quibus declarabantur et exponebantur ei similitudines ille et verba figuraliter sibi dicta et ostendebantur illi vere significaciones illorum visorum, vt patet in libris suis,

63 sequitur ergo, quod omnes iste sue reuelaciones et scriptura istorum librorum a Deo ministrate sint, qui talia operari potens est, non autem ab illusore, cui hec facere impossibile est,

64 vt supra patet per Augustinum et Thomam, quia in hoc differt visio illusoria a visione diuina, et in hoc omnes sancti patres et doctores concordant.

65 Quartum signum est, in quo differt visio seu reuelacio boni spiritus ab illusione dyabolica, quando scilicet ille propheta seu videns semper vera predicit et catholica misteria et documenta loquitur et honestos ac virtuosos mores indicat.

66 Et hec sunt signa, quod talia a Deo sint, quia dyabolus in illusionibus suis interdum dicit vera, vt decipiat, et aliquando falsa, sed Spiritus Sanctus semper vera et numquam falsa predicit.

67 Quod clare probat Beatus Thomas vbi supra sic dicens: In aliquibus enim signis discerni potest eciam exterioribus prophecia demonum a prophecia diuina.

68 Vnde dicit Crisostomus super Matheum, quod prophetant in spiritu dyaboli, quales sunt diuinatores, sed sic discernitur, quoniam dyabolus interdum falsa dicit sed Spiritus Sanctus numquam.

69 Unde dicitur Deutronomii XVIII capitulo: Si tacita cogitacione responderis: "Quomodo possum intelligere verbum, quod non est locutus Dominus?"

70 hoc habebis signum: "Quod in nomine Domini propheta ille predixerit et non euenerit, hoc Dominus non est locutus" etc.

71 Dicit eciam Augustinus in libro XII Super Genesim ad Litteram, quod quando aliqui stantes in extasi eleuacionis mentalis, videntes in ymaginaria seu spirituali visione aliqua signa vel ymagines corporum,

72 quod si in hoc eos malus arripuerit spiritus, aut demoniacos facit aut arrepticios aut falsos prophetas,

73 cum autem bonus, facit eos fideles, misteria loquentes aut, accedente diuini luminis intelligencia, veros prophetas aut ad tempus id, quod per eos oportet ostendi, videntes atque narrantes. Hec Augustinus.

74 Et ideo cum ista beata domina semper, si bene intelligantur, vera predixerit, nec in omnibus libris suis aliquid falsum vel mendacium vel inhonestum vel non catholicum dixerit,

75 sed omnia vera annunciauerit et confirmancia fidem catholicam ac dampnancia hereticos et semper virtutes indicauerit, vt patet in isto libro et aliis libris ei reuelatis,

76 ideo concluditur clare, quod omnia ista diuina gracia infusa et ostensa ei sint et non illusione dyabolica.

77 Quintum signum, in quo discernuntur visiones ministrate a bono spiritu vel a malo, est fructus ille et opera, que procedunt ab illis visionibus seu reuelacionibus,

78 quia secundum Euangelium non potest arbor mala fructus bonos facere, etc. A fructibus enim eorum cognoscetis eos.

79 Nam prophecia vera ordinata et data fuit hominibus ex magna miseracione Dei ad humanorum actuum direccionem et ad regimen agendorum aut ad reuelacionem misteriorum quasi quoddam lumen diuinum,

80 quo homines dirigerentur et instruerentur tam in cognicione fidei quam in omnibus operibus virtuosis secundum quod erat expediens ad salutem electorum.

81 Et diuersificata fuit prophecia semper secundum diuersificacionem temporum et negociorum, sicut ponit Thomas in secunda secunde, titulo "De prophecia", articulo II, capitulo vltimo.

82 Nam dicitur Prouerbiorum XXIX: Cum defecerit prophecia, dissipabitur populus.

83 Et ideo quando videmus, quod ex talibus visionibus seu verbis reuelatis mens illuminatur, intellectus et consciencia videntis illustratur et vita eius corrigitur et emendatur,

84 conuertuntur homines viciosi ad virtuosam et religiosam vitam et de guerra et odio ad pacem, de superbia ad humilitatem et obedienciam et de malo ad bonum et hoc in multis personis et diu perseuerat,

85 tunc certissimum signum est, quod tales visiones et reuelaciones, que talem fructum germinauerunt et produxerunt, non a dyabolo sed a Spiritu Sancto pocius processerunt.

86 Que facere dyabolo impossibile est, immo totum contrarium procedit a visionibus seu pocius illusionibus suis.

87 Consueuerunt enim deuiare hominem a fide catholica, a bonis moribus, a sana doctrina et ab obediencia prelatorum et Sacre Scripture ac eciam a subieccione sancte matris Ecclesie etc.

88 Cum igitur ab istis visionibus et reuelacionibus et verbis istorum librorum reuelatis prefate domine beatissime semper processerunt illa, que Dei sunt, et omnis virtus et mundicia morum et conuersio et emendacio proximorum, reuelacio misteriorum, roboracio fidei, dampnacio hereticorum, increpacio viciorum et prophecia vera futurorum etc,

89 que omnia in libro hoc et in aliis suis libris et per experienciam notoriam et manifestam in multis personis et mundi partibus sunt patencia,

90 ideo concluditur necessario, quod a fonte purissimo et limpidissimo Spiritus Sancti et non a tenebroso lacu fetido illusionis hec omnia flumina processerunt,

91 vt in isto moderno tempore viciorum caligine tenebroso per istam doctrinam sanctam in agendis suis homines instruerentur

92 et sic fugerent a terribili et districta iusticia diuina in hiis libris contenta ad gremium pietatis et misericordie Dei.

93 Sextum signum est, quod hec a Deo sint et non a maligno spiritu, mors seu finis laudabilis et virtuosus persone videntis visiones.

94 Nam sciendum est, quod quando alique persone a visionibus seu pocius illusionibus sub specie lucis longeue decepte fuerunt, ostendendo eis [dyabolus] multa vera, vt in fine in vno falso eas deciperet ,

95 communiter semper inuenimus in scriptura sanctorum patrum, quod isti sic delusi in aliquos errores vel morte mala aut subitanea aut sine percepcione sacramentorum in fine ipsorum a dyabolo extincti sunt.

96 Et hoc voluit Deus semper aliis patefacere, vt a similibus illusionibus coloratis doceret eos cauere,

97 sed per contrarium in sanctis suis, qui diuinis visitacionibus seu visionibus in vita eorum consolabantur et illuminabantur, Deus in eorum morte operari solitus est,

98 quia in vita eorum semper eos protegendo direxit ac ipsos multis virtutibus et miraculis adornauit.

99 In morte quoque per aliquam singularem graciam quasi quodam approbacionis indicio eos mirifice clarificauit sicut patet in Iohanne Euangelista et in multis similibus.

100 Sic eciam fecit cum ista prefata sponsa sua beatissima ipse bonus Iesus, nam preuenta fuit eius mira superna gracia, quia ordinato progressu ab infimis ascendit ad summa.

101 Fuit enim humilitate sublimis, mortificacione viuida, simplicitate prudens omnique morum honestate conspicua,

102 propter quod ipse eam in vita sua mirandis graciis supernaturalibus extulit et diuinis visionibus et locucionibus ad vtilitatem Ecclesie seraphice decorauit,

103 necnon et in fine vite mortem ei ante predixit et in exitu suo in signum approbacionis eius corporalibus oculis consolatorie se ostendens vt dilectam sponsam ad celestes nupcias ipsius animam dulcissimo amplexu recepit, vt supra dictum est.

104 Et vide hoc clare in vltimo Libro Celesti, capitulo vltimo et in legenda vite eius.

105 Tali enim approbacionis sigillo voluit ipse Deus scripturam istorum librorum, eidem sponse diuinitus reuelatam, quodammodo autenticare et ad vtilitatem Ecclesie et fidelium eam mirifice sigillare,

106 quia ei, cui in vita tociens per propheticam, spiritualem et intellectualem visionem apparuit, ante eius exitum, mortem ei predicendo, se per plus quam propheticam, scilicet corporalem visionem monstrauit.

107 Septimum signum boni spiritus est clarificacio miraculorum post mortem videntis visiones, nam qui vsque ad mortem per visiones a demone illuditur, dignum non est, quod post mortem diuinis miraculis clarificetur.

108 Et quia ista Christi dignissima sponsa a dyabolo in visionibus suis in vita delusa non fuit,

109 ideo post eius exitum multis et mirandis miraculis eam Christus clarificauit, per resuscitacionem scilicet multorum mortuorum et per illuminaciones cecorum et sanaciones surdorum et per innumeras curaciones mirificas de diuersis infirmitatibus infirmorum, vt quam ipse in vita fecerat claram, post mortem nobis ostenderet clariorem.

110 Que omnia in tantum sunt notoria et manifesta et per documenta autentica diuulgata et probata tam in regno Suecie quam in Roma et in regno Sicilie et in aliis multis partibus mundi,

111 vbi ad eius memoriam et reuerenciam a fidelibus ymago eius depicta per multas ecclesias inuenitur, quod alia non indigent probacione nec aliqua possunt iam tergiuersacione celari.

112 Hoc eciam mentes omnium ista diuinitus reuelata legencium preparare debet ad faciliorem credulitatis accepcionem et veritatis, quod tanta verba tantaque miracula in istis Celestibus Libris tam seriose contenta non aliam fidem predicant nisi quam Christus predicauit.

113 Non nouum nobis Christum nec eciam antichristum inducunt, sed eundem credendum, amandum feruencius et timendum nos admonent, qui pro nobis passus in cruce fuit.

114 Nichil veritatis, que in Christo est, subtrahunt aut addunt, sed misericordia et iusticia eius ad profectum salutis nostre in eis quam in aliis libris prophetarum diuinitus clarius ostenditur.

115 Docent enim nos verba ista celestia istorum librorum Deum timere recte, diligere pie et desiderare celestia sapienter.

116 Probate igitur vos ista predicta legentes, et si aliter inueneritis, audacter contradicite. Hoc habetur in secundo Libro Celesti, XIIII capitulo in fine.

117 Cedat igitur temeritas suspicionis fallacis spiritus ac detraccio superba et inuida stulti iudicii, et detur locus glorie et gracie Dei, que tanto maior esse dinoscitur, quanto ignorancie et modice fidei nostre videtur incredibilior.

118 Gracias ergo patri misericordiarum et Deo tocius consolacionis agamus, qui in tot senescentis mundi miseriis tot misericordiis occurrit miseris, ne labantur in baratrum desperacionis.

Caput 7 Recapitulacio omnium predictorum.

Recapitulando igitur supradictum modum examinis faciendi in personis, que vident visiones et reuelaciones, dico breuiter, quod persona,

2 que in examine reperitur vere humilis et presertim, si viuit sub obediencia patris spiritualis contiuna, cuius discrecioni omnia subicit,

3 et mens eius in oracione rapta in extasim sentit singularem dulcedinem amoris diuini,

4 et tunc in ymaginaria visione existens aut sola intellectuali simplici sentit influxum supernaturalis luminis intellectualis veritatis diuine, et manifestatur ei tunc veritas illius materie

5 et semper vera predicit in visionibus suis, a quibus visionibus fructus edificacionis et emendacionis sui et proximorum semper procedit,

6 dico, quod talis persona non illuditur a dyabolo, nec visiones eius sunt illusorie et despiciende, immo totaliter sunt diuine et humiliter tamquam de manu Dei recipiende et credende ac omnimode obediende et exequende,

7 vt ex omnibus supradictis patet breuiter et ex dictis omnium doctorum et sanctorum patrum super hac materia multifarie diffuse loquencium.

Caput 8 Incipit prologus libri Celestis Imperatoris ad reges, in quo continetur modus compilacionis eius et admonentur reges et principes, quod recipiant hunc librum deuote et humiliter de manu dei et cum corde et opere sequantur hanc doctrinam feruenter.

Ad presentis quippe libri nunc iam materiam descendendo sciendum est, quod iste liber infrascriptus intitulatur Celestis Imperatoris ad Reges.

2 Qui reuelatus diuinitus fuit per spiritualem et intellectualem visionem prelibate beatissime domine Brigide, quondam serenissime principisse Nericie de regno Suecie, que nata fuit, vt supra dixi, de illustri prosapia et patria regum Gothorum.

3 Dignum namque erat, vt quam imperator Christus in sponsam acciperet et ad reges et imperatores specialem nunciam et quasi quodammodo apostolam cum suis nouis litteris et verbis euangelicis mitteret,

4 non plebeya aut rusticalis prosapie sed regalis propaginis et nacionis staret.

5 At vero quia in illo magno volumine Libri Celestis, in quo septem libri continentur, multe reuelaciones ad reges et imperatores pertinentes incluse iacebant

6 et eciam extra illud quamplures eiusdem materie vagabant et vt omnes eiusdem materie in vno eodemque volumine texerentur,

7 ideo de illo spacioso viridario predicti Libri Celestis illas ad hoc pertinentes transumptiue extraximus, et quasi flores ad fabricandam nouam coronam regalem cum aliis extra vagantibus contexendo in istum librum compilando posuimus.

8 Beatus enim qui legit et qui audit verba prophecie huius libri et seruat ea, que in eo scripta sunt. Tempus enim prope est.

9 Ergo, o vos imperatores et reges ac omnes regine et ceteri principes, inclinate capita vestra Deo,

10 id est humiliate mentes vestras superbas ambicione et cupidine plenas et suscipite humiliter istam nouam, preciosam, celestem, regalem coronam de manu tam regalis et pulcerrime sponse Christi, quam ipse vobis per eam tam benigne et misericorditer destinauit,

11 hoc est istam sanctam presentis libri doctrinam, que tractat, qualem habitum et quibus diebus reges coronam debeant apportare, ac eciam qualem morigerosam vitam deuotam et honestam debeant reges facere

12 qualesque regine vxores eorum esse debeant, quales homines reges ipsi in consiliarios sibi assumant et teneant et quales a se remoueant et expellant,

13 qualiter milites creare et nobiles ac eciam subditos et plebeyos tractare debeant, qualiter sua regna regant et rem publicam promoueant et eam zelando tenera compassione custodiant,

14 qualiter passagium et guerras contra infideles discreto ac iusto et meritorio modo faciant.

15 Et vltimatim in hoc libro ostenditur eis ex ore sedentis in throno gladius bis acutus, id est iusticia Dei terribilis super aliquos reges, qui in vita sua regno et corona propter peccata eorum priuati et morte mala et vituperosa isto diuine iusticie gladio occisi sunt,

16 et eciam iusticia Dei terribilis contra alios reges mortuos, quorum animas prefata sponsa Christi in diuino iudicio miro et districto modo iudicari et condempnari videbat,

17 vt regibus ex hoc ostendatur modernis, quam acutus et seuerus est iste gladius diuinus,

18 qui cum vna acie acuta scindendo punit aliquos in honore et vita per humiliacionem et mortem, alios vero cum alia acie acutiori punit post mortem in anima per penam horribilem et dampnacionem eternam,

19 vt sic omnes reges et principes sciant, quod apud Deum non est accepcio personarum, sed omnino intelligant quam districtum ante et post mortem iudicium diuinum expectant quantumque et qualiter in suis agendis Deum formidando timeant.

20 Idcirco nunc, reges, intelligite et erudimini ex istis omnes, qui iudicatis terram! Seruite Domino in timore et exultate ei cum tremore!

21 Apprehendite, queso, hanc humiliter disciplinam, ne quando irascatur Dominus, quia cum exarserit in breui ira eius, beati omnes, qui puro corde et iusto opere sperauerunt in eo, qui rex est regum ac dominus dominancium in secula seculorum!

Amen.