Jump to content

Semiramis/IV

Checked
E Wikisource
 III V 

ACTUS IV. SCENA i

Aemuli Semiramidis dolent eam esse liberatam, et novas fraudes meditantur.

ARBACES, OSMANUS, GORBIAS

ARB. Subversa prima machina, et nostris dolis
Adempta vis est. Iamam insolens Semiramis
Eliberata toxico et mortis metu
Tumide triumphat. Quodque sollicitum magis
Percellit animum, regis edomitus furor 1525
Abit in amorem pristinum et vires capit.
OSM. Iamurasse sortem, sidera, et terram suo
Credo favori, tanta sic semper levat
Iamamiam cadentem faustitas. Sed quae spei
Manet umbra nobis, illa si captum tenet 1530
Amore regem? GORB. Causa, quae fulcrum spei
Tibi videtur rapere, me fulcit magis.
Sperare multum Memnonis genius iubet,
Geniusque regis. Iste constanter suos
Ingeret amores; ille constanter viam 1535
Omnem antevertet, quodque rex amens petit,
Prudens negabit. Quantus hinc regis furor!
Levis ira nunquam est regibus, gravior tamen,
Cum cassus omnes perdidit vires amor.
ARB. Sed et id agendum, ut Memnoni ficta fide 1540
Consilia amica suggeras: ut quo stetit
Immotus animo, eodem adulantes Nini
Preces retundat, et Semiramidem neget.
GORB. Arcana fraudum teneo, et ingenium mihi
Promptum est in artes: quamlibet nulla est opus1545
Accendere ignes arte, cum sponte adfremunt.
OSM. Cum flamma sponte saevit, accessu tamen
Venti invalescit. Tecta consilia ingere.
Hoc gratiora regiae menti accident.
Quo sponte in iras illa fervescit magis.1550

bar

ACTUS IV, SCENA ij

Dolet Semiramis captum esse et in vincula coniectum Dorilum. Suadet Hydaspes ut illius a Nino libertatem petat.

SEMIRAMIS, HYDASPES

SEM. Quamvis soluta vinculis tetri specus
Reposita vitae videar, at necdum tamen
Respirat auram liberam mentis sinus.
Altera ego (dignum Dorilo hoc nomen meo est),
Altera ego parsque grandior cordis mei 1555
Turris profundae ignobili clausa est cavo.
Huic ego severas pandere ut portas queam
Libenter istum pectoris aperiam sinum.
Quam metuo flammas regis, et tumido grave
Furore fulmen! Quando suspicio tonat, 1560
Nocente, quidquid eminet, sternit face.
HYD. Clementiores regis adverti minas,
Irasque mites. Unde discrimen minus
Longeque positum, datque meditandi mora
Consilia rebus congrua, et agendi modos. 1565
SEM. Quis in hac arena est optimus agendi modus?
HYD. Dandum furori tempus est. Cito tumet
Sed detumescit tempore, et sese suo
Calore frangit. SEM. Ipse se accendet magis.
HYD. Aliena nisi favilla succendat, cadit. 1570
SEM. Invidia semper subdit alienas faces.
HYD. Livoris ignes noster extinguet labor.
SEM. Quis edomare regias iras queat?
HYD. Facundia oris et Semiramidis preces.
SEM. Et me supremo funeri addixit furens. 1575
HYD. Sed innocentem. SEM. Peius hinc mihi metus
Suadet timendum. HYD. Melius hinc aliquid amor
Sperare suadet. SEM. Surda non audit preces
Regnantis ira. HYD. Prona non spernit preces
Amantis ira. SEM. Quid moror, Semiramis? 1580
Ergo calentes pectus in preces fluat.
Sed magis ab oculis fusili vena fluant,
Ut insolentes lacryma extinguant faces.
HYD. Tui precatus roris in morem cadent,
Ut temperatus occupet mentem calor. 1585
Sed aestus ante Nerei et motae Noto
Pugnante rixae bella componant. Quies
Consilia sana admittit; effervens calor
Pulchrum serenae mentis extinguit iubar.

bar

ACTUS IV, SCENA iij

Amici gratulantur Memnoni quod vinculis sit exoluta Semiramis. Suadent ut consentiat petitis Nini. Manet constans Memnon, quem Gorbias dolose confirmat.

FARNABAZUS, NARBASSUS, MEMNON, LEANDER, GORBIAS

FAR. Quis inter illos turbines, coeli minas, 1590
Et fulminantes nubium ardentum faces
Serenitati redditum tantae diem
Sperare poterat? NAR. Gaudium nostrum tua est
Laetitia, Memnon. Invidae sortis furor
Quo te sinistris fluctibus mergit magis, 1595
Hoc te secundis altius ventis levat.
MEM. Innocuus animus altior casu eminet,
Et si sinistro forsan eventu cadit,
Casum per ipsum victor extollit caput.
FAR. Per subiugata Bactra mortalem supra 1600
Evasit aulam gloriae Semiramis.
At nunc triumpho nobili victrix suam
Laudem ipsa superat, quando de infami nece
Illustre fidei tollit invictae decus.
NARB. Finem illa virtus graditur humanum supra, 1605
Cui mors amori est, laesa ne pereat fides.
FAR. Tam rara virtus regium in pectus face
Ferventiore saeviet, sicque antea
Illam locare regio excelsam thoro
Constituit animo, segnis impatiens morae 1610
Votum insequetur. Hinc ut extremum suos
Teneat amores, Memnoni primum locum
Destinat in aula regia. MEM. Heu, fatum meum
Semper sinistrum! Sive me coelo levet,
Sive in profundum deprimat, totum opprimit. 1615
GORB. Opprimit? At inde nomen Augustum capis.
MEM. Meliore sed me parte destituit mei.
FAR. At si quid adimit, mille compensat modis.
MEM. Gustum imperandi tollit infelix onus.
LEA. Reiicere regum munera immane est nefas. 1620
MEM. Adnata cordi rapere non minus est nefas.
FAR. Rex, ut iubere possit, haud cogit tamen.
GORB.Maiora reddet. Admovet solum preces,
Ut trahat amice. MEM. Precibus armatis agit,
Nimiumque stringit. FAR. Te sibi adstringit prece.1625
LEAN. Et te nepotis petit, et haeredis loco.
MEM. Sola mihi et una sufficit Semiramis.
FAR. Ergo flagrantis respuis votum Nini?
GORB. Favorem, amorem, gratiam, illecebras, preces?
MEM. Quicunque precium rebus appendit suis, 1630
Nihil alienis adimit. FAR. At solium tuam
Si adire prohibes coniugem, spernis Ninum
Solium offerentem. LEA. Nec Semiramidem aestimas,
Cui dignitatis eripis tantae decus.
MEM. Si vult, recedat illa; non ego tamen 1635
Illa recedam. Stat prius fixum mihi
Animam revelli pectore effracto pati,
Quam dimoveri mente. Regali manu
Mea vita morsque vertitur. Vitam prius
Rapiat, deinde coniugem. FAR. Memnon, cave, 1640
Meliora menti sensa submittat polus.

Abeunt.

GORB. Invictus iste mentis erectae vigor
Laudem meretur. Iamusta si reges velint,
Est obsequendum; iniusta dum poscunt, licet
Obstare iussis. Perge quam, Memnon, viam 1645
Semel iniisti, mente non mota tene.
Regi repugna. Pugnat et ratio et polus.
Virtusque tecum. Serviat regi manus,
Libera voluntas iura tueatur sua.
MEM. Tua sensa nostro pectori iniiciunt facem. 1650

bar

ACTUS IV, SCENAiiij

Duo ephebi, Rosillus et Berosus, in horto regio ad celebranda Semiramidi festa aperto ad rixas deveniunt, et duellum ineunt.

ROSILLUS, BEROSUS

ROS. Quae pompa rerum? Saccari quantae nives
Afflant palatum! Nullus excubias agit?
Nemo est. Rosille, dulcis invitat fames.
Quid metuis? Aliquis forsan insidias struit.
Hic nullus; illic nullus est. Aude manum 1655
Immergere epulis. Aliquid hinc, aliquid et hinc
Donec repletus pileus… Quis hic strepit!
BER. Quid hic, Rosille? ROS. Vigilo, ne quisquam manu
Rapace in escam saeviat. BER. Vigilas? ROS. Ita est.
BER. Lupus ad ovile. ROS. Talis huc adfers gradum!1660
BER. Scelerate, quid recondis? ROS. Hoc tua nihil
Scivisse refert. BER. Pileum huc praedo tuum.
ROS. Gradum, sceleste, reprime. BER. Iamam vidi satis.
Dulcis rapinam saccari praedo geris.
ROS. Gero tua damna. BER. Seria in iocum trahis. 1665
Sed non abibis. ROS. Non? Sciam naso tibi
Fugare muscas. BER. Ego sciam furtum tuum
Extrahere sacco. Pileum huc tuum exhibe.
Quid abstulisti? ROS. Tune lictorum es caput?
BER. In tua severam verbera accendis manum. 1670
ROS. Pueri minantur verbera attritae manus.
Ego tibi gladium porrigo. Ignavam exere
Animam, Berose. BER. Promptus in ferrum est calor.
Huc putris anima,et ore ventoso minax.

Fit duellum. Venit Simius et aufert pileum.

ROS. Absiste ferro, ut pileum repetam meum, 1675
Quem Simia aufert. BER. Detine quisquis prope es,
Furem fugacem detine. ROS.Non est mihi (fugit)
Ferri voluptas magna. Sed salvam cutem
Ut hinc referrem, Simia auxilio fuit.
Hinc tollo propere, non tamen vacuus, gradum. 1680

bar

ACTUS IV, SCENA v

Farnabazus refert Nino constantiam Memnonis. Indignatur Rex, quem Gorbias ad sumendam vindictam stimulat.

NINUS, FARNABAZUS, LEANDER, GORBIAS

FAR. Verba ceciderunt irrita et cassus labor;
Frustraque dedimus aspidi surdae preces.
Qualis sub ictu mallei impulso magis
Duratur incus verbere, ad nostras preces
Talis, adamante durior, Memnon stetit. 1685
NIN. Nec vincit animum regis oblatus favor?
LEAN. Cecini obstinato mitis affectum Nini,
Opes, honores, gratias. Ratio nihil
Praevaluit ulla. Despicit quidquid favor,
Amorque defert. Par Semiramidis nihil 1690
Aestimat amori. NIN. Siccine evadam iocus
Ludibriumque Memnoni? Qui me unico
Minor, altiorque coeteris, pulchrum caput
Efferre potuit, ille me ludum facit?
Haec culpa nostra est; qui malum feci, luo. 1695
Nimio favore Memnonem ingratum obrui.
Contemptum amoris nimius excessus parit.
GORB.Nec deprecatur humilis, ut servum decet,
Sed fronte torvus ac supercilio gravi
Superbus, omnem regii affectus notam 1700
Respuit, et omnes in Semiramide sua
Occupat amores. NIN. Igitur ingratus mihi,
Hostisque amatae coniugis, bello volet
Lacessere Ninum? GOR. Frontis extersae iocos, red
Orisque blandi gratias vultu exue. 1705
Cilii rigorem surrige, et frontem aspera
Involve nube, fulgur aspectu vibra,
Et voce tonitru, fulmen in verbis cadat.
Si dura cautes illa molliri nequit,
Percussa frangi poterit. Agrestis tumor 1710
Soli timori cedit, ad preces riget.

bar

ACTUS IV. SCENA vj

Intervenit Memnon a milite placato redux. Exhibet regi manipulum Sinensis militis, et exercitus nomine fidem iurat. Rex proponit desiderium suum reginam assumendi Semiramidem. Repulsam passus indignatur.

MEMNON, MILITES ET QUI SUPRA

MEM. A littore orbis ultimo, e Sinae plagis
Adductus iste militis pugnax chorus
Positis adorat genibus augustum iubar,
Tuasque robur Martium in partes trahit. 1715
Reliquus quiescit miles, et per me suo
Fidelitatem perpetem regi vovet,
Hanc roborare sanguine paratus, tua
Cum causa poscet. NIN. Militis nostri quies
Animi inquietem temperat. Miles novus 1720
Nova est voluptas regiae menti. Placet
Coram videre Sinici belli modum.
(Ludicrum bellum.)
Parente genita Marte generosa indoles,
Diadema nostrum robore in vestro sedet,
Tutaque sceptrum geritur augustum manu. 1725
Subite nostra castra, queis vestro calet
Aequale merito praemium. Solus mihi
Assiste Memnon. Veteris affectus tui,
Fidei, et amoris integer semper tenor
Huc me coegit, commodo ut constans tuo 1730
Ninus studerem, semper intentus viae,
Qua tibi favoris regii et honoris novi
Pateret aditus, ac novo exemplo tuis
Maiora meritis dona munificus darem.
MEM. Summa attigisti. Quidquid est meriti mei 1735
Tua serpit infra munera, et maius nequit
Excogitare munus excedens amor.
NIN. Amor absque factis verus haud unquam est amor.
Adhuc amoris regii hoc restat lucrum,
Mecum ut gubernes. MEM. Hoc malum avertat polus, 1740
Ut tam superbum vilitas nostra ad iugum
Honoris elevetur. Haec meritis meis
Satis una virga est, testis obsequii mei,
Quod obligavi Numini, Princeps, tuo.
Nec ambit alium, nec capit virtus mea 1745
Honoris apicem. NIN. Dignus es, meritus, capax,
Et digniorem regius reddit favor.
MEM.Sed ut resolvam vinculo obstrictam fidem,
Qua me ligarunt astra, natura, ac amor.
NIN. Si solvis unum vinculum, stringis duo 1750
Mihi gratiora. Quae Semiramidem tuam
Virtus honestat, indoles, animi vigor,
Et fama mundo nota, non vili bene
Tellure serpit. Illa regali erigi
Solio meretur. Unde si sapiens tuus 1755
Amor est in illam, sortis augustae notas
Illi impedire non decet. MEM. In animum mihi
Lethale vulnus imprimis. Scindi nequit
In duo cor unum, nisi simul mortem appetat.
NIN. Qui bina in unum corda conflavit prius, 1760
Dividere rursus in duo cor unum potest.
Quod hoc amare est, si Semiramidem suo
Prohibes honore? Totus in lingua est amor,
Amare qui se iactat, et tantum bonum
Impedit amati. Peius haud hostis queat 1765
Hosti nocere. SEM. Ut ego Semiramide mea
Vivam diremptus? Vivere extinctum iube.
NIN. Morere, ut amatam coniugem spectes statu
Sublimiorem? MEM. Morior ereptam mihi
Quod intueri cogor. NIN. Ergo te magis 1770
Amas amata coniuge. MEM. Hoc amo Deus
Quod vult amari. NIN. Ratio sapientem docet
Meliora non contemnere. MEM. Et ratio docet
Sacra iura non despicere. NIN. Quod legem facit
Rex, et voluntas regis est. Quidquid iubet, 1775
Iustum est et aequum. MEM. Iura regnantem ligant,
Quae dictat aether. NIN. Iura terrarum ligo,
Idemque solvo. MEM. Iura naturae nequit
Rex irritare. NIN. At obsequi cives docet
Natura regi. MEM. Iura nec sperni sua 1780
Natura mandat. NIN. Viva lex est rex. MEM. Ubi
Nil derogatur iuribus. NIN. Iustum facit,
Quodcunque mandat. MEM. Si nihil vi extorqueat.
NIN. Quodcunque vult, suum facit. MEM. Sed vi tamen,
Non iure. NIN. Memnon, flecte quem nimium erigis 1785
Intemperantem spiritum. MEM. Nullus mihi
Intemperantis imperat cordis tumor,
Sed imbecillae mentis infirmus status
Me a me revelli sentit, et prudens dolet.
Prius hunc revulso spiritum corde erue. 1790
Post tua voluntas imperet, quidquid lubet,
Avidamque nostri sanguinis sitim eruto
Satiet cruore. NIN. Miser adhuc Memnon, meis
Votis rebellas? Nec mei affectus memor
Tuique honoris, toxico infami impiam 1795
Linguam venenas? Vade, et insanam fuga
De mente noctem, teque restitue tibi;
Utque meliora corde consilia haurias,
Revoca ad bilancem pondus et boni et mali.

bar

ACTUS IV, SCENA vij

Supervenit Semiramis. Impetrat Dorilo libertatem. Ninus exponit suum desiderium illam in reginam assumendi, quod illa dextere reiicit.

SEMIRAMIS ET QUI SUPRA

NIN. Generosa Amazon, video te vivum integrae 1800
Fidei trophaeum, perque iucundum mihi
Animum voluptas manat et quoddam poli
Degusto nectar. Merita dum specto tua,
Digna apparandi praemia voluptas subit.
SEM. Suprema merces, quam mihi regis valet 1805
Gratia referre, cuius ardenti mihi
Pectus calescit ambitu, quamque unicam
A te reposco, est Dorilum fictum specus
Evolve tenebris, liberum rursum iube
Spectare solem. Hoc unicum potest mea 1810
Satiare vota. NIN. Non decet vacua prece
Ninum invocari. Quidquid ad votum tuum
Facit, impetrasti. Pateat invisi specus
Funesta porta; veniat in purum diem
Altera Semiramis. At prius stringi velim 1815
Te firmiore vinculo, cum quo tamen
Constare mentis plena libertas queat.
SEM. En praeparatas vinculis tuis manus,
Et quidquid est Semiramis. NIN. Non hoc satis.
Alias catenas postulo, quibus tua 1820
Virtus trahatur regii ad honoris iugum.
SEM. Fortuna quidquid vilis ancillae potest
Praestare, manda. Serviet Semiramis.
At me levari regii ad honoris gradum
Natura prohibet, prohibet et veteri fides 1825
Obstricta nexu coniugi. NIN. Solvit fidem
Omnem potestas regia. SEM. At non sum mea,
Nec mihi volendi est libera facultas super.
Quodcunque velle Memnoni est, illud meum est.
Illius est iubere, sed meum obsequi. 1830
Quodcunque nutu signat, hoc animo exequor
Reverente. NIN. Quod rex mandat, hoc Memnon nequit
Non velle. Genius, indoles, vetere fides
Mihi obligata vinculo hoc prohibent nefas.
Nec, si fidelis in Semiramidem est amor, 1835
Tibi denegabit regiae sortis gradum.
Quod si obstinatus deneget, tu, si sapis,
Regique fida es, potius imperiis meis
Parere debes, quam voluntatem sequi
Regi rebellis Memnonis. SEM. Nunquam meo 1840
Ego recedam debito. Illaesa fide
Constabo semper, donec aut truncet polus,
Aut dissoluto vinculo vitae ruat.
Ancilla vilis regis imperium colo.
NIN. Revise amatum Memnonem, et caute sagax 1845
Prudensque sana sensa turbato ingere.

bar

ACTUS IV, SCENA viij

Memnon et Semiramis dolent iniqua regis postulata. Deliberant de recessu ab aula, et de fuga. Hanc Memnon Semiramidi suadet.

MEMNON, SEMIRAMIS

SEM. Quae moesta nubes frontis illustrem diem
Tibi asperavit? MEM. Vivus in mediis mihi
Umbris natare videor, et nulla est meis
Medicina damnis; nullus affulget spei 1850
Radius per umbras. SEM. Nec Semiramidis spei
Aperitur ulla rima. MEM. Te solium manet
Regale, coniux, Memnonis sanguis tibi
Dabitur in ostrum. SEM. Somnus aut amens tibi
Illudit error? MEM. Regium ad solium Ninus,1855
Et coniugalis iura te thalami petit,
Mihique Orontam Coniugem assumi iubet.
SEM. Tua fui, eroque semper. Infelix nimis
Diadema sine te verticem nunquam meum
Attinget auro. Vivo regina altior, 1860
Dum vivo amato Memnoni illaesa fide.
MEM. Precibus minisque Memnonem tentat Ninus.
Impellit, instat, liberum arbitrium eripit,
Cogitque velle, velle quod Memnon nequit.
O saeva coeli sidera! O dii impii! 1865
Quid restat ultra? Sola me malo hoc potest
Mors liberare. SEM. Memnonem quidquid potest
Eripere damnis, id Semiramidem quoque
Solum potest eripere. Vl telo cadet
Uterque eodem; vel minae fracto impetu 1870
Parcent utrique. Aut vivere aut tecum mori
Mihi constitutum est. Sed age, cur tantis malis
Quaerere salutem celere prohibemur fuga?
MEM. Fuga salutem quaerere? Hinc multus canis,
Et inde multus excubat. Quaqua aspicis, 1875
Vias per omnes retibus tensis iter
Est impeditum. SEM. Melius est certo malo
Discrimen anceps. MEM. Me reum faciet fuga,
Mors innocentem, vita constantem probat.
SEM. Ergo colore lude mentitae spei 1880
Iniqua vota regis, et ab ipsa mora
Consilia sana rebus extremis cape.
MEM. Simulata spes est pabulum vivae facis
Quae bullientis pectus accendit Nini.
Hinc vis vigorque crescet, et semper malo 1885
Maiore serpet. Tu fuge, voluptas mea,
Mea vita, fuge Semiramis. Qui ardet tui
Amor calore, forte te rapta impium
Extinguet ignem. Pabulo erepto minus
Amore ferocit. Dorilus liber venit.1890

bar

ACTUS IV, SCENA viiij

Adest Dorilus, gratias refert Semiramidi quod eius gratia sit carcere solutus.

DORILUS ET QUI SUPRA

DOR. Utrique sorti Dorilus ludum facit.
Prius severa fronte me fecit reum,
Clausitque tetro turris exesae specu:
At nunc serena fronte me spectans iubet
Haurire rursus liberum solis iubar. 1895
Calentis ira regis iniecit meis
Pedibus catenas ferreas; favor tuus
Aeterni amoris aureo nexu ligat.
Sola aestimare, diva, tu tantae potes
Prodigia fidei. At unicum hoc restat mihi, 1900
Quaecunque vitae Dorilo pars est super,
Hanc consecrare numini aeternum tuo.
SEM. Constare fidei debitum est; non est favor.
DOR. Omnem favoris limitem excedit, labris
Sorbere virus. Arbaces adest. Vale.1905

bar

ACTUS IV. SCENA x

Exultat Gorbias delato sibi officio agendi cum Memnone, ut vel Semiramidem patiatur ad solium vehi vel ad mortem se paret.
GORBIAS, ARBACES

GORB.Optata habemus, Arbaces. Fatum ruit
Graviore telo in Memnonem. Iam quae minae
Fuere, saevum fulminant. Regis furor
Ad summa venit, iamque crudelem suo
Aestu acuit ensem, quo reus Memnon cadat. 1910
ARB. Dubiae cavendus sortis est mendax dolus,
Ne, dum relabi Memnonem fingit, gradum
Ad altiora tollat. GORB. Hic nullis potest
Aditus patere fraudibus. Iussu Nini
Tandem suprema Memnoni imperia fero. 1915
Unum duorum munerum poscit sibi,
Aut, quam negavit, coniugem; aut oculos suos
Vulsos ab ima sede. Vel viduum hodie
Accensa regis ira vel caecum facit.
ARB. Heu! Qui cometae, crine ferali horridi 1920
In nostra damna fulminis torquent minas!
Illa metuendas lumina vibrabunt faces.
Locata solio regio Semiramis
Armare quaeret vindices telo manus,
Quo nostra plagis capita violentis petat.1925
GORB. Quid detonabit illa? Quod telum manu
Librabit in nos? Illa non franget gelu
Animi obstinati. Memnoni obstrictam fidem
Nec vi nec arte dividi aut precibus feret.
Natura proprium hoc foeminis vitium dedit. 1930
Ut quo rogantur dulcius, cedant minus.
ARB. Forsan coactus fulmine hoc tandem suam
Exulcerato potius uxorem Nino,
Quam perdat oculos, et Semiramidem simul,
Idemque vitam viduus et caecus trahat. 1935
Ad iussa agenda propero, tu ad regem redi.

bar

ACTUS IV, SCENA xj

Semiramis dissuadet Dorilo fugam: ille non discedit ab eius latere, et una fugiunt.

DORILUS, SEMIRAMIS

DOR. Tuo ut revellar latere iuratae immemor
Fidei, feramque te Semiramidem mihi
Fuga avolare? Nempe divisus meo
A corpore animus deseret larvam meram! 1940
Per te mea stetit vita, tu pro me mori
Desiderasti, iamque (quod fari pudet)
Ego recedam? Teque sustineam solum
Mutare solam, et exulem alienas fuga
Adire terras? Anima tam vilis mihi 1945
Non est in isto pectore, ut pigeat sequi
Quicunque tendes, sive fugientem occupet
Secura vita, sive mors certa obviet.
SEM. Parce, o voluptas cordis afflicti unica,
Est plena res periculi infelix fuga. 1950
DOR. Remanere si me cogis, et cogis mori.
SEM. In quos furores tua fuga accendet Ninum?
DOR. In quos dolores, nisi fugio, meipsam traham?
SEM. Solatium spes suggerat. DOR.Tecum mihi
Spes rapitur omnis. SEM. Omnis? Et nihil spei 1955
Mihi super ipsi est. DOR.Nec mihi sine te potest
Superesse vita. SEM. Fata me solam iubent
Fuga evolare. DOR.Et ire me comitem tuis
Mea fata fatis imperant. SEM. Si sint mea
Secunda fata. DOR. Moesta si fuerint magis. 1960
SEM. Periculum, quod imminet, reddit fugam
Acerbiorem. DOR. Dulcior fuga est mihi,
Si fugio tecum. SEM. Si manes, tecum manet
Altera ego. DOR. Quando tu fugis, tecum fugit
Altera ego. Pariter si sequor, meipsam sequor. 1965
SEM. Heu! Fata quaeris, Dorile, et certam necem.
DOR. Nil timeo mortem, si modo gressus sequi
Tuos licebit. Inter horrores poli,
Inter fragores nubium, et tela, et faces
Exaestuantis fulminis, semper mihi 1970
Serenitatem vultus afflabit tuus.
SEM. Eamus ergo, Dorile, do victas manus.

bar

ACTUS IV, Scena xij

Memnon desperatio actus se occidere statuit.

MEMNON, EUPHEMUS

MEM. O innocentis arbiter cordis Deus
Idemque custos! Cerne, qui demum meae
Integritati scopulus obiectus sui 1975
Horrore terret; sique non sanctis peto
Adversa fatis, semitam arcanae fugae
Reclude, Numen. Nil mihi posco. Satis
Vixi, et secundo semper afflatu poli
Dies peregi. Quidquid est reliquum super, 1980
Subeunda mors est. Huius occursu diem
Claudere supremum gestio. EUPH. Nondum spei
Depone vela. Saepe collisis tonat
Nubibus Olympus, rursus extersis tamen
Nubibus amoena luce restituit diem. 1985
MEM. Qui vivere queam? Fata iam grandi meum
Petiere telo verticem, quando meam
Rapuere viduo coniugem, vitam meam,
Meumque columen. Istud in fatis fuit!
Prius ut cadaver viverem, quam me necis 1990
Raperent severa iura! EUPH. Cur non fuga
Pari fugacem sequeris? MEM. Heu! Misero alia
Fuga nulla superest Memnoni, quam se procul
Ut fugiat ipsum. Sortis huc nostrae prior
Felicitas defluxit, ut nequeam diem 1995
Trahere superstes. Moriar. Ah vindex mei
Moriar doloris. Si Semiramidem meam
Fugare potui, poterit haec etiam manus
Membris solutum spiritum in fugam dare.
Spectare quid te Cynthium, Memnon, iuvat? 2000
Invisa lux est, luce lux cassa est, tuum
Quae tibi levamen rapuit, et amoris tui
Solem fugavit. Ergo, quod solum est super,
Et terram, et astra, et Cynthium invisum fuge;
Fuge temetipsum. EUPH. Siste non faustum gradum. 2005