Jump to content

Semiramis/V

Checked
E Wikisource
Sine Nomine
Actus V

 IV

ACTUS V, SCENA i

Gorbias recenset Memnonis mortem Nino. Arbaces ex coniectura amoris mutui arguit homicidii ream Semiramidem et Hydaspen. Ninus iubet melius in factum inquiri.

NINUS, GORBIUS, ARBACES
NIN. Quae sensa tandem Memnonis? GORB. Nulla amplius.
NIN. Regi nihil reponit? GORB. Et nihil potest
Reponere ultra. Nam trucidatus iacet,
Suoque mersum sanguine cadaver natat.
NIN. Qua sede? Cuius dextera extinctus iacet? 2010
Expone sceleris ordinem. GORB. Dum me infero
Memnonis in aedes, iussa facturus tua,
Observo totis aedibus silentium.
Inclamo Hydaspen et Semiramidem. Nihil
Vel hic vel illa reddidit. Servos voco; 2015
Conclave vi recludo; promoveo pedem;
Et voce repeto Memnonem. Hic demum horridum
Cerno cadaver sanguini immersum suo.
Invasit artus horror, et rigidum gelu 2020
Stupefecit ossa. Propius admoveo gradum,
Videoque telum pectori immersum, viam
Quod fecit animae. Tango. Iam nullus fuit
Sensus perempto, nullus in membris calor,
Solumque regidae sentio mortis gelu. 2052
NIN. Indicia nulla caedis auctorem notant?
GORB. Mera solitudo Memnonis visa est domus.
Quaero, requiro, clamo, vestigo angulos,
Everto latebras. Nemo vel in oculos mihi
Vel venit in aures. ARB. Caedis auctorem diu 2030
Ne quaere, Princeps. Assequor tanti reum
Sceleris, nec animo fictus illudit dolus.
NIN. Pande mihi fidos, Arbaces, mentis sinus.
Quem perpetrati sceleris auctorem tibi
Insinuat animus? ARB. Solus hoc potuit nefas 2035
Voluitque Hydaspes, sed manum Semiramis
Audaciorem fecit, et adacto impetu
In vulnus egit. Vana suspicio, Nine,
Non ista dictat. NIN. Quis potuit illi furor
Tantum efferare pectus? ARB. Indomitus amor! 2040
NIN. Amor hymenaei regii? ARB. Dura hunc fugit,
Et amat Hydaspen. Illa nec regem aestimat,
Nec amore solii tangitur. Hydaspen colit,
Nomenque adorat; cordis huic aram sacrat,
Seque adolet ipsam, iamque dum casses sibi 2045
Videt explicari, praeda queis cadat tibi,
Praevertit ictum et Memnone occiso fugit,
Geminosque comites, Dorilum et Hydaspen trahit.
Et forte Bactra repetit, ubi melior suo
Sit aura amori. NIN. Vera, nisi fallor, sagax 2050
Tibi dictat animus. Tota sed nondum sua
In luce fulget veritas; tenebris suis
Ut eruatur, Arbaces, callem tere,
Quo deprehendas abditam. GORB. Effatum probat
Plagae perempti Memnonis inhaerens chalybs, 2055
Cui legi Hydaspis nomen inaratum, et prope
Adstrata vestis foeminae. NIN. Indiciis patet
Res satis apertis. GORB. Temporis non se parum
Evolvit, ex quo prodidit Semiramis
Sui favillas cordis in Hydaspen. Ioco red 2060
Salire in oculos visus est, risu labra
Miscere nectar, gratia in vultu seri,
Quoties Hydaspen alloqui datum est. Huic
Detecta mentis abdita, atque animi anguli
Omnes aperti, et semper ambrosiae liquor 2065
Condire visus verba. NIN. Quid dubia mora
Suspendo mentem? Mutui affectus notas
Et reciprocatas mentium ambarum faces
Saepe ipse vidi. Non tamen tanto fibras
Igne aestuare credidi, ut tantum in nefas 2070
Aliquando sese evolvere auderet calor.
GORB. Hoc magis acuitur flamma, quo premitur magis.
Celatus ignis fortior rumpit viam.
Occultus ignis ille mucroni impium
Dedit calorem, Memnonis ut imo sinu 2075
Animam latentem erueret. Hic ultra nihil
Morae est trahendum. Venit ad summum scelus.
Via obsidenda est omnis, et fugiens nefas
Anteveniendum. Prompta nisi subitis malis
Obstent remedia, colligunt vires mora. 2080



ACTUS V, SCENA ij

Arbaces vi adigit Euphemum, ut promittat reos homicidii agere Semiramidem et Hydaspen.

ARBACES, EUPHEMUS

ARB. Quid frontis aequor nube moeroris tegis?
Si tibi sinistrae sortis impulsus rapit,
Quem diligebas, Memnonem, rursum tibi
Sortis secundus Arbacen donat favor.
Tu primus inter Arbacis amicos eris, 2085
Primusque Achates. Unico hoc in me tuum blue
Testare amorem: Memnoni illatae necis
Auctorem Hydaspen et Semiramidem refer.
EUPH. Ut perpetrati sceleris accusem reos,
Quos innocentes pura testatur fides?2090
Hoc est patrato scelere non minus scelus.
ARB. Dic deprehensos sceleris in facto reos.
EUPH. Hoc veritati pugnat. Euphemus nihil,
Nisi honesta, vidit. ARB. Arbaces caedem suis
Spectavit oculis. EUPH. Arbaces ergo reos 2095
Agat ad Tribunal. ARB. Nulla fugiendi est via
Eupheme. Vel reos age aut fies reus.
Vel hoc vel illud elige; auctores necis
Aut prode Hydaspen et Semiramidem, aut reum
Ego te patratae caedis accuso. Elige.2100
EUPH. Scyllam inter et Charybdin ambiguo animus
Aestu laborat. Inde mendacis traho
Infame nomen, inde perfidiae notam
Poenamque lucror. ARB. Ista lucentem in diem
Non veniet unquam macula; perfidiae tamen 2105
Tormenta referes, teque post fatum probri
Macula sequetur. Adde, quod fies mei
Scopus furoris. EUPH. Arbaces, stringis nimis
Et non volentem cogis exosum in nefas.
Delinquo, sed tu debitas poenas dabis.2110

bar

ACTUS V, SCENA iij

Advenit Symma regius pastor, aperitque Hypati non esse eum suum, sed Memnonis et Semiramidis filium.

SYMMA, HYPATES

SYM. Hic se superba vertice excelso levat
In astra Babylon, quodque mireris, tui
Veri parentis tecta, multorum inclyta
Ceris avorum, redditus tandem tibi blue
Cernes, Hypates. HYP. Quem mihi fingis patrem, 2115
Amande genitor? SYM. Hactenus finxi patrem.
Nunc fictus ille desinit, quando monet
Tempus locusque prodere parentem tuum,
Illustre stemma, et sanguinem, et stirpem, et genus.
HYP. Symma mihi genitor hactenus, Symmam patrem 2120
Veneror Hypates. SYM. Hactenus quamvis mihi
Dederis parentis nomen, haud fui tamen
Genitor Hypatis. Te mihi quondam parens
Cum fratre Hydaspe nobilis Amazon dedit
Vix evolutos fasciis, teneram mea 2125
Ut educarem industria aetatem et bonis
Studiis iuventam fingerem. Patris vice
Nutrivi utrumque, utrumque complexu patris
Amante fovi. Pectori adstrinxi meo
Tueri utrumque sanguine paratus. Tuum 2130
Fratrem sinistra flebili casu mihi
Fortuna rapuit. Inde cum turbo gravis
Et Armenorum saeva tempestas meos
Vastaret agros, et face et ferro omnia
Impune meteret, exul incerti laris, 2135
Ignotus hospes hospiti, ignarus soli,
Per varia te pericula et rerum vices,
Hic sisto demum, genitor ubi fertur tuus
Nini imperare militi, et Martem sua
Auctoritate flectere. Hic ergo patris2140
Depono nomen. Filii nomen quoque
Depone Hypates, dumque tibi servi fidem
Obstringo, domini iure tu Symmae impera.
HYP. An umbra me profunda religatum hactenus
Tenuit soporis, iamque me reddit mihi 2145
Expergefactum, dulce si nomen patris
Tibi deserendum, et filii nomen mihi?
At nunquam amorem filii in patrem exuam.
Sed quis sinistrae sortis afflatus tibi
Rapuit Hydaspen? SYM. Aliquis hic scena subit. 2150
Abeamus. Intus reliqua narrabo ex fide.

bar

ACTUS V, SCENA iiij

Euphemus false accusat caedis reos Semiramidem et Hydaspen. Adfertur nuncium novi motus in milite ob caedem Memnonis. Rex mittit Arbacem tectum vestitu Memnonis ad componendum militem.

NINUS, FARNABAZUS, ARBACES, GORBIAS, EUPHEMUS, PHILANDER

NIN. Credamne dictis? EUPH. Integra Euphemum hactenus
Fides probavit. NIN. Ipse spectasti hoc nefas?
EUPH. Rex, ipse vidi. Primus in ferrum ruit,
Strinxitque Hydaspes, et Semiramidi dedit 2155
Lateri imprimendum. Saliit ut furens Thyas
Illa in maritum, et impetu toto fibris
Ensem recondit. Ille collapsus gravi
Solum ruina afflixit, et fari impotens
Tenues in auras spiritum afflavit. Meus 2160
Haec vidit oculus. NIN. Quis Semiramidem locus?
Quis tenet Hydaspen? EU. Mox ubi scelere impio
Patrata caedes, versus in fugam levem
Utrique gressus. NIN. Impia o Semiramis!
Et execranda! Victima Inferno Iovi 2165
Mactanda ad aras! Tuque non melior tuo
Delicio Hydaspes! Fugite qua crimen trahit,
Qua vos scelesti pectoris defert amor;
Vos nulla regis manibus eripiet fuga.
Quacunque fugitis, ultor instabo fugae. 2170
PHIL. Auguste Regum Cynthie, procella nova
Miles ferocit. NIN. Causa quae motum ciet?
PHIL. In castra rumor Memnonem occisum tuo
Furore sparsit. Hinc furor dolet, et dolor
Furit per arma. Memnonem poscunt sibi, 2175
Aut vindicare Memnonis caedem parant,
Et qualis undas ventus impellit, fremunt.
NIN. Mendace semper credulum vulgus tuba
Famae movetur. Memnonem non haec manus
In fata pepulit; imo fortunae impium 2180
Deploro casum, et quaero, qua ulciscar nefas,
Dignam securim, sique (quod nolim) reos
Suscepta ferro vindici eripit fuga,
Partes in omnes militum emissae manus
Quaerent severa indagine fugaces reos, 2185
Dignamque caesi Memnonis poenam exigent.
PHIL. Praesens remedium postulat praeceps malum,
Quod vel dolori militum illudat dolo,
Vel placet iras. Ipse quin campum subis?
Regalis oculus, qualis exortus dies, 2190
Omnes tenebras pectorum aspectu fugat.
GORB. Dum plebs ferocit, nullus est regis timor,
Honorque nullus: publicus fluctus rapit
Tam grande regis, vile quam plebis caput.
Periclitari regium suadet iubar, 2195
Quisquis furori publico exponi petit.
Errore concitatus, errore altero
Ludatur ardor. NIN. Praepes in campum vola,
Felicitatis sparge mentitae dolum.
Sese stiturum Memnonem castris refer, 2200
Mendaciique garrulam famam argue.
At tu, fidelis Arbaces, totum suo
Mentire cultu Memnonem, atque armis, equo,
Gestuque simula militis verum ducem,
Ut prima fluctus ira tantisper cadat; 2205
Dum veritas se publicum in solem trahat,
Certisque pateant sceleris autores notis.

bar

ACTUS V, SCENA v

Adducuntur ab Osmano captivi Semiramis, Hydaspes, et Dorilus. Gorbias annunciat iis mortem Memnonis, reosque arguit Semiramidem et Hydaspen.

OSMANUS, SEMIRAMIS, HYDASPES, DORILUS, GORBIAS

HYD. Meruimus ergo vincula et vilis iocus
Populo exhiberi? Se. Sancta proscripta est Themis
Procul orbe toto: iuris imperium tenent 2210
Furor et libido, et astus, et technae, et doli.
OSM. Vobis amica haec monstra sunt. In vos tenet
Imperia stolidae mentis insanus tumor
Et ipse Avernus. Hora iam vestris venit
Decreta noxis. Tarda si coelum vibrat 2215
Iacula in scelestos, at tamen tandem vibrat.
SEM. Et te reposcent vindicis coeli faces.
DOR. Si in me recumbit noxa tentatae fugae,
Quid aut Hydaspes peccat? Aut Semiramis
Innocua solvit? Debitae collo meo 2220
Sunt hae catenae. Verticem in meum cadat
Ultrix securis. Quidquid irarum est super,
Violentus in me regis exoneret furor.
Ego violavi vinculum et fidem obsidis;
Meus est reatus, poena sit pariter mea. 2225
In me revolvat omne tormentum Ninus,
Meumque crimen et face et ferro expiet.
OSM. Peccasse te fateris, et crimen tuum
Testatur orbis oculus. Es sceleris rea
Tuoque regi perfida, at crimen tuum 2230
Hos innocentes non facit, quorum nefas
Sagace mentis lumine observat Ninus.
Fabricare fraudes, texere incautis dolos,
Mutare amicos, proprium est aulae malum.
At ista in ipso corde furialis Stygis 2235
Contexta tela est, cuius in stamen dedit
Megaera tortili angue divisam comam.
GORB. Osmane; mitis rebus arridet polus.
Cecidere fraudes; machina eversi doli
Revoluta lapsu est; sanguine in suo natat 2240
Memnon peremptus. OSM. Ecquis in fata ultima
Impressit ictum? GORB. Quos reos ducis, roga.
Sceleris Hydaspes conscius, Semiramis
Rea est. OSM. Scelesta, perfida, et Solis die
Indigna capita! SEM. Vulnus o nimium grave! 2245
Unoque ab ictu duplicis plagae dolor!
Memnon peremptus, et ego patrati rea
Facinoris! O dure nimis astrorum rigor!
Inimica fata! Quid traho vitam meae
Morti superstes? DOR. Nulla sunt astra amplius,2250
Nec ulla coelo fata, quae rerum vices
Ordine gubernent. Orcus imperium tenet,
Rigidusque Pluto rebus humanis praeest.
Quis has chymaeras fingere et tantum nefas
Appingere animis ausus herois fuit! 2255
HYD. Timor, et acerbus sortis atrocis dolor,
Calumniaeque virus adstringunt gelu
Animam innocentem. GORB. Tunc gelu stringi efferam
Manum decebat, quando violento impetu
Illam impulisti in Memnonis caesi necem. 2260
SEM. O architecti fraudis, et acuti fabri
Mendaciorum! Vestra quod fecit manus,
In nos scelesto funditis crimen dolo.
Et dolor et ira iusta dilacerant mihi
Animi recessus; quosque concepi sonos, 2265
Haerente claudunt voce; quodque unum solet
Miseris relinqui, lacrymis oculos vetant.
OSM. Mens ipsa sceleris conscia atque horror, scelus
Qui sequitur actum, lacrymam et vocem negant.

bar

ACTUS V, SCENA vj

Supervenit Ninus, nullaque admissa defensione mandat Semiramidem, Hydaspen, et Dorilum ad exercitum raptari, ut is iustam occisi Memnonis vindictam sumat.

NINUS ET QUI SUPRA

NIN. Impia, scelesta, perfida, execrabilis! 2270
Tene ego, Megaera, video? Tu saevam manum
Inferre proprio coniugi, et adacto in fibras
Eruere ferro spiritum? Inimicum solum
Tentare comite Dorilo? Et turpem fugam
Hydaspe socio quaerere infami proco? 2275
SEM. Mendax et execrandus est, quisquis tibi
Persuadet esse sceleris infandi reos,
Quos nulla culpa tangit. NIN. In facto sagax
Vos vidit oculus. SEM. Lingua mendaci dolo
Assueta nobis crimen alienum allinit. 2280
NIN. Convicta es acti sceleris, et scelus negas?
SEM. Prius putabas esse convictam, et tamen
Innocua sum reperta. NIN. Te casus prius
Fecit nocentem, non oculus, actum nefas
Qui vidit ipse. SEM. Quod reum facias, nihil 2285
Mihi movet animum. Pertuli hoc semel innocens.
Quod gravius animum sauciat, et unum fleo,
Est mors amati Memnonis. NIN. Caede impia,
Quem fles, necasti. SEM. Solis o sancti iubar!
Et amicum Olympi lumen! NIN. Hoc scelere tuo2290
Agit retrorsum. SEM. Forte, quos colis magis, red
Hi sunt nocentes; quodque per nostram expias
Mortem, patrarunt facinus. NIN. Irritas meum
Adhuc furorem. SEM. Sceleris irritent rei.
NIN. Convicta satis es. Verba quid frustra seris? 2295
Ego te ream pronuncio. SEM. Assuevi tua
A lance dici sceleris et mortis rea.
NIN. Assueta vilipendere es leges meas
Meumque sceptrum. SEM. Regis in sacrum iubar
Mea sole semper clarior fulsit fides2300
Stetitque sancta. NIN. Clarius purum diem
Tua culpa foedat. SEM. Foedat — at nunquam mea.
NIN. Rumpenda lis est; scelera non tolerant moram
Matura poenis. Ite, sceleratos simul
Rapite in arenam Martis, ubi miles fremit, 2305
Ut de perempti Memnonis caede exigat
Supplicia iusta. Vos ego addico neci.
SEM. Decreta regis veneror. Haec Bactris datur
Merces subactis. DOR.Rapite me prima ad necem,
Ut prima satiem regis incensi sitim. 2310
Nec cogar atram cernere superstes necem
Animae innocentis.

bar

ACTUS V, SCENA vij

Occurunt ad necem raptatis Symma et Hypates. Semiramis recognoscit filios. Symma differri supplicium postulat ab Osmano donec regi loquatur. Negat Osmanus. Hypates ferrum stringit. Farnabazus Osmanum increpat, iubetque differri executionem sententiae.

SYMMA, HYPATES ET QUI SUPRA

SYM. Siste; quo praeceps ruis?
Quid video? An erro? Estne umbra? Vel Semiramis
Ipsa in catenis? SEM. Videor ignota in toga
Videre notae frontis indicia. SYM. Magis 2310
Quo specto vultus lineam, aspectus magis
Notus videtur. Mulier, agnoscis virum?
SEM. O Symma! Tene video? Vel similem tui?
SYM. Sum Symma, Domina. SEM. O laetus occursus tui
In ipsa arena mortis, et vitae ultimo 2320
Cadentis apice. SYM. Nexibus quae te trahit
Fortuna vinctam? SEM. Fraude delusus Ninus
Mea peremptum Memnonem credit manu,
Quem prostituto sanguine redemptum velim.
Hinc luere morte crimen alienum iubet. 2325
SYM. O cruda coeli fata! Crudeles dii!
Cur ad nefandae sortis aspectum mihi
Pedem impulistis? Ut ibi funesti cadam
Victima doloris, unde maturos novi
Referre fructus gaudii optabam? HYP. Pater, 2330
Momento in uno sorte me fausta erigis,
Iterumque iniqua deprimis. Quid me iuvat
Posuisse nomen filii, quando patrem
Reperio verum, et perdo? Quin iterum iuvet
Me filii nomen repetere et te patris. 2335
SEM. Meine vivunt filii? SYM. Praesens tuus
Adest Hypates. SEM. O Semiramidi unica,
Fili, voluptas! Video te demum! Et licet
Rigidae catenae sobolis amplexum vetent,
Et tamen amoris stringo materni sinu. 2340
HYP. O chara genitrix! Qualis occurris tuo
Plorando nato? Stringis affectu brevi,
Iterumque moestum deseris! SEM. Iniqui iubent
Sic fata coeli. Nate, quem tanti est mihi
Revidere! Nate, huc numinis ductu venis, 2345
Ut emigrantis spiritum matris trahas,
Et manibus cadentis officia ultimae
Pietatis obeas. HYP. Mater, ut funus cadas
Vivente nato? Mortis aeternum gelu
Mihi ante stringet membra, quam vultus tui 2350
Occludat oculos. Nobilis miles, tuo
Si quae favilla corde pietatis calet,
Deme illa matri vincula, et collo meo
Iube illigari. Chalybis ardentem sitim
Prius in Hypatis merge flagrantem sinum, 2355
Materna quam per viscera infelix furat.
DOR. Nate, hac parente dignus es, nato parens.
SEM. Ubi tua cura est altera voluptas mea,
Natus secundus? SYM. Forma nisi fallax meos
Illudit oculos, vinculis tecum trahi 2360
Videor videre filium. HYD. In vultu tuo
Ego genitoris cerno vivaces notas.
SYM. Vicina nostris aedibus ubi altam erigit
Se sylva in umbram, perdidi illecebras meas.
HYD. Ego inter umbras nemoris abreptus manu 2365
Sive Armenorum, sive Persarum fui,
Ductusque per non nota peregrinus sola
Sortis iocantis vile ludibrium fui,
Excussa donec servitus tandem gravis
Iugumque collo est, et Semiramidis datum 2370
Sequi arma posse. Hic miles officio habeor,
Amore se sum filium. SYM. Sanguis suum
Ad sanguinem sponte fluit, et tacito impetu
Huc fertur, unde prodiit. Hydaspes hic est,
Sublime germen stirpis, et magnae domus. 2375
SEM.Laetitia vitam inspirat, et mortem dolor.
Heu! Note, sed et ignote mi fili! Meum
Te habere nequii viva, te moriens meum
Accipio, nate! HYD. Symma, nil adfers novi,
Solum parentis nomen est novum mihi. 2380
Quo me fovebas, semper affectus fuit
Plus quam parentis. Ergo nunc tanto magis
In fata tecum paria, in aerumnas pares
Fertur voluptas pectoris, quanto magis
Natura matrem deseri a natis vetat. 2385
OSM. Quid trahimus ultra tempus? Ad poenas vocat
Declivis hora. SEM. Prompta sum. Hoc loco immola
Integritatis victimas. DOR. Primum locum
Ego mihi posco; perfidus ego obses fui.
SYM. Concede miles temporis brevem moram, 2390
Ut celere cursu regis affatus petam.
OSM. Rex iussit omnem rumpere ad poenas moram.
HYP. Si durus aures precibus obiectis negas,
Adamante ferrum durius manu hac brevem
Moram impetrabit. Vulneri en pectus patet, 2395
Aut hora danda precibus est. FAR. Ferro abstine,
Generose iuvenis. HYP. Temporis moram volo.
FAR. Repone ferrum. Est innocens audax amor,
Si peccat ira. Symma, tu regem pete.
Expone casus ordinem. Sed nos nova 2400
Regis moremur iussa. DOR. Laetitiae mihi
Simul et doloris, dulcis et amarus fluit
In ima torrens viscera, et inundat fibras.
Momento in uno mater es, nosque aspicis
Momento in uno matris orbari sinu. 2405
HYP. Si sit cadendum, mater, aut pro te cadam
Aut tecum eadem caede sublatus. Nini
Non ita ferocit animus, ut precibus meis
Largisque flentis lacrymis possit piam
Aurem negare. HYD. Frater! O primum mihi 2410
Iam nate frater! Unicus tantae es super
Spes stirpis, unus surculus magnae domus.
Te sancta servent numina incolumem diu
In spem nepotum. At interim officio pio
Et patris ossa, et matris, et fratris lege 2415
Unum in sepulchrum, et marmore imposito tege.
SEM. Memorique gratus marmori incide has notas.
“Memnon, Semiramis, et Hydaspes hic iacent,
Quos una semper strinxit in vivis fides.
Hos tumulus uno mortuos condit sinu. 2420
At mortuorum vivet aeternum fides.”
DOR. Sed me repone ad infimam tumuli basim, red
Testatus uno carmine officium meum:
“Regina Bactris nata, tumulatis pia
Ancilla facta, vilis ad pedes iacet.” 2425

bar

ACTUS V, SCENA ULTIMA

Postquam Ninus ex Symma intellexit, Hydaspen esse filium Semiramidis, magis exasperatur. Narbassus narrat se fugientem Memnonem occidisse. Advertitur error occisi Arbacis, qui personam Memnonis induerat. Euphemus iam morte Arbacis solutus metu fatetur innocentiam Semiramidis et Hydaspis: confirmatur productis litteris ab ipso Memnone ante mortem scriptis. Resurgit pressa Innocentia. Semiramis soluta matrimonio coronatur regina. Memnonis fidei decernitur sepulchrum regium,

NINUS, SYMMA, NARBASSUS, FARNABAZUS ET QUI SUPRA

NIN. Ades, sceleste, perfide, exitiabilis,
Et innocentis Memnonis caede impiam
Pollute dextram? Tuque, quam impurus gravat
Incestus, ades! O! NARB. Magne rex, caesus iacet
Memnon, suoque mortuus tabo innatat. 2430
NIN. Vetera recenses. NARB. Caede adhuc ferrum calet.
Dum se iugali vectus in fugam trahit,
A me est peremptus. NIN. In fuga Memnon abit?
NARB. Succinctus armis, Marte ferrato gravis, red
Par tortili ibat fulmini, campum prope 2435
Martis subire visus. Inclamo virum.
Obtendo regis nomen. Audito hoc stitit,
Gradumque flexit. Illico sese meus
Trahit in coronam miles, et cingit latus,
Omnemque amatam claudit ad fugam viam. 2440
Fortuna votis favit, ut vultum mihi
Verteret apertum, iacio fatalem manu
Vindice sagittam. Missa vix cornu fuit,
Fronti stupentis haesit, et grandem scidit
Vitae effluenti semitam. NIN. O casus gravis 2445
Sortis sinistrae! Falleris; non est tua
Memnon peremptus dextera. Charus mihi
Est interemptus Arbaces, qui se ducem
Simulabat armis. NARB. Heu! Quis infelix dedit
Furor arma manibus? Esse dum fidus volo, 2450
Homicida fio. EUPH. Magne rex, non est tui
Narbassi hic error. Vindices scelerum dii
Misere telum in Arbacem, ut poenam parem
Suo meoque crimini letho daret.
NIN. Eupheme, quid ais? EUPH. Quando iam coelum metu 2455
Me solvit omni, et Arbaces caesus iacet,
Arcana pandam, et fraudis intextae dolum
Regi explicabo. Sceleris exacti reos
Quos ante, Hydaspen et Semiramidem, tibi
Fatebar esse, nullius culpae reos 2460
Scelerisque puros testor. Hoc crimen meum
Fuit, sed auctor Arbaces mendacium
Violentus ori intrusit. NIN. Et qua vi? EUPH. Prece
Precioque primum. Deinde cum durus preces
Preciumque detestarer, obiecit minas, 2465
Me perpetratae caedis auctorem fore.
Quid pressus agerem? Aut regis certus fuit
Metus furoris et inde probrosae necis,
Aut comparatae gloriae et honoris mihi
Iactura certa. Non ego feci reos, 2470
Nec innocentes prodidi. Voces premens
Dolor evocavit. NIN. Voce mendaci Nino
Illudis audax ante mentitus, fidem
Nunc non mereris. EUPH. Ante mentiri mea
Salus coegitFalsa cur damno meo 2475
Nunc venditarem? NIN. Suadet hoc novo dolo
Promissa merces. FAR. Memnonis clauso in sinu
Haec est reperta pagina, disertis notis
Inscripta regi. NIN. Memnonis notus mihi
Iste est character. Nomen adscriptum docet. 2480
Nino salutem perpetem, atque aevum senis
Memnon precatur Nestoris: quodque unicum
Propria cadenti dextera est reliquum, suum
Regi cruorem consecrat, cuius color
Ostri rubentis vice Semiramidi latus 2485
Regale cingat. Tu mea fronte erutos
Oculos volebas: parco violenta manu
Eradere illos: sed oculis vitam tamen
Tollo violentus. Ista quae scribit manus,
Eadem ministra regii imperii, in latus 2490
Impellit ensem et spiritum fugat. Vale.”
DOR. Iam clausa dubio est semita. Auctorem tenes
Caedis patratae. Testis accedit rei
Sanguis profusus. Ista si nondum tibi
Animum serenant, noscat id serus nepos. 2495
Nos innocentes spiritum ferro dare.
NIN. Resurgat innocentia, et victor doli
Triumphet animi candor et constans fides.
Demite catenas manibus innocuis. DOR. Mea
In me recurrit vita, quae languens tuo 2500
Languore propius fata quaerebat sua.
Et in supremae noctis excursu mihi
Oreris serenus Cynthius. NIN. Culpae nota
Recessit omnis, sceleris abstersus color.
Huc advolate, et sarcina indemnis meo 2505
Pendete collo: carcer est sinus meus,
Amplexus est catena, qua stringo meos
Post fata chari Memnonis natos, meum
Dilectum Hypaten filium et Hydaspen meum.
SYM. Bene ominato sidere hic fulsit dies, 2510
Quo video vos pastoris, et magni ducis,
Regisque magni filios. HYD. Servi tuos
Vultus veremur. NIN. Filios ego vos colo,
Nebulasque frontis osculo abstergo patris,
Exacta feritas regis et vester dolor 2515
Fugentur animo. HYP. Vita succedit nova
In hoc cadaver. HYD. Qui mihi perii, Nine,
Per te renascor. NIN. At Semiramis deum
Idaea pulchra, viva stellantis poli
Imago, fidei Numen, exemplum aureae 2520
Integritatis, vita virtutum omnium,
Post tot procellae turbines, post tot vices
Sortis sinistrae, capitis et post tot tui
Superata fata, surrige excelsam indolem,
Solioque posita regio mecum dare 2525
Imperia disce. SEM. Fata coelorum, tuas
Prostrata veneror gratias! Coelum premit,
Levatque coelum; firma stat semper fides.
Regnare sed cum me Semiramidem iubes,
Auguste rex, iube et Semiramidem alteram 2530
Regnare mecum, filiam meam iube.
NIN. Si non abhorres, Imperi partem mei
Tibi cedo, et una Bactra. DOR. Tam celso loco
Mea vota non acclino. Reginae iube
Me servitutis lege subiicere caput. 2535
Sic obsequendo et serviam, et regam simul.
SEM. Sic imperando duplici sceptrum geres
Regina iure. NIN. Purpura et Hypati latus,
Et latus Hydaspi cingat. Affectu pater
Vos filiorum nomine vocari volo. 2540
HYD. Quicunque splendor regiae lucis fluit
In nos, reflexo lumine in regem redit,
Totusque demum splendor in te uno micat.
HYP. Quocunque servos elevas, stabunt tui
Monimenta honoris. NIN. Memnonis fidei memor 2545
Pyra erigatur, qualis Augustos solet
Colligere cineres, stetque sub aperto die
Tam gloriosae praeco virtutis lapis.

Finis