Sepulcrum Ioannis Pauli de Lascaris

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Inscriptio in sepulcro Ioannis Pauli de Lascaris, Castellar et Magnus Magister Ordinis Fratrum Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani (Ecclesia Sancti Ioannis, Valletta)
AD 1657


RENOVABITUR VT AQUILA
D. O. M.
VIATOR LEGE, ET LVGE; HIC IACET FR: IOANNES PAVLVS DE LASCARIS CASTELLAR
MAGNVS MAGISTER, ET MELITÆ PRINCEPS QVI NASCENDO AB IMPERATORIBUS,
ET COMITIBVS VINTIMILLÆ ACCEPIT NOBILITATEM VIVENDO IN CONSILIIS ET LEGATIO=
IBVS FECIT AMPLISSIMAM, ET MORIENDO INTER OMNIUM LACRIIMAS REDDIDIT
IMMORTALEM; REGNAVIT XXI ANNOS, INTER PRINCIPES FORTVNATUS, ERGA SVBDITOS
PATER PATRIÆ, ERGA RELIGIONEM BENE MERENTISSIMVS; SEPTIMA TRIREMI,
QUAM ANNVIS REDITIBVS STABILIVIT, NOVA COMMENDA QVAM INSTITVIT ALIIS
ATQUE ALIIS ÆDIFICIIS QUÆ CŌSTRVXIT, TOT NOĪBVS TERRA MARIQUE CELEBRIS
SOLIDEO SEMPER AFFIXVS; OBIIT DIE XIV AVGVSTIANO DOM. M.D.C.L.VII
AETATIS SVÆ LXXXXIV

PARENTES HOC GRATI ANIMI MONVMENTVM INTER LACRYMAS
POSVERVNT