13 | Sermones 15 |
CXXX
[recensere]- SERMO CXXX. In consecratione episcopi.
Sicut magnae promissionis longa exspectatio accendit animum, mentem fatigat, ita sensus omnes, et interna ipse viscerum suscitat optatus promissionis effectus. Hinc est quod hodie, sicut dixit Isaias (Isai. LII), Ecclesia mater sancta festiva, tota gaudens et compta processit, induit se tunicam jucunditatis suae; et sicut sponsa imposuit sibi mitram, ac vario se composuit et decoravit ornatu, ut coelum stellis fulget luminibus, et terra vernat floribus suis; et ut hortus producit germina sua, ita produxit laetitia in conspectu omnium filiorum suorum. Quia juxta pollicitationem David: Hodie pro patre natus est ei filius (Psal. XLIV), qui eam non pondere inclinet, non auctoritate deterreat, non commotione sollicitet, non asperitate conturbet, sed fideli sustentet obsequio; cura pervigili faciat persecutam, sollicito labore necessaria procuret, familiam blanda institutione componat, hospitibus occurrat, parentibus serviat, regibus obtemperet, potestatibus collaboret, det senibus reverentiam, pueris gratiam, fratribus amorem, parvulis impendat affectum, liberam per Christum cunctis exhibeat servitutem. David dixit: Audi, filia, et vide (Psal. XLIV). Ego dicam: Audi, mater, et vide, pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Sint prudentia senes, gravitate patres, charitate filii, virtute juvenes, dulcedine soboles, innocentia infantes, malitia parvuli, quae mundi sunt nescientes: totam regni Dei praesentiam possidentes, attestante Domino, cum dicit: Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX). Tales generat perpetuae virginitatis copula, tales generat coelestis vitae conjunctio, sexus nescia, conceptus conscia, gnara partus, corruptionis ignara, pudore integra, integritate clausa, casta pignoribus, fecunditate diffusa. Haec tam pia mater dum unius germinis sui hodie natalitia festa celebrat, sinus aperit, extendit amplexus, emittit vocem, divinis cantat in canticis, ut omnes advocet, omnes capiat, omnes ad congaudendum sibi gremio charitatis includat. Adest ipsa etiam mater Christiani perennis et fidelis imperii, quae dum fide, opere misericordiae, sanctitate in honore Trinitatis beatam sectatur et imitatur Ecclesiam, procreare, amplecti, possidere, augustam meruit Trinitatem. Sic remunerat Trinitas in sui amore et ardore ferventes, ista meruit ut daret sibi honorem, gauderet quod sibi fecit Dei gratia religionem consimilem. Ista meruit ut genitricis dignitas per genitricem redundaret in posteros. Orate, fratres, ut Christiani principes, quia pia devotione dignantur nostris occurrere gaudiis, nostris solemnitatibus interesse, ipsos quoque pari gratia omnium sacerdotum longo in tempore obsecratio devota commendet.
- SERMO CXXXI. De Deo, ut videatur; de livore et pertinacia Judaeorum, deque hominis morte.
Saepe diximus quod Deus corporeis oculis non videtur, quod divinitas non clauditur mente carnali, quod humana ratio rerum non capit conditorem, sed Deum sola fides attingit, credulitas sentit tota, nec quantus est, sed quia est, hominis, quantuscumque est, intuetur aspectus. Denique Moyses, qui de servo in amicum, de homine promovetur in Deum, Dei faciem quaerit, sed non invenit; petit, sed non accipit; et ut posteriora tantum Dei videat, admonetur (Exod. XXXIII): quatenus homo Deum quaerat sequi, non praecedere; neque ante Deum quae sint quaerere praesumat; sed quod per Deum sint omnia adorator agnoscat. Crebro Deus hominibus formam hominis demonstrat, et magnitudinem suam tantam, brevem nostri operis colligit in figuram, ut praesentiam divinam possit infirmus noster oculus intueri, angustus noster recipere possit aspectus. Sic ad Abraham Deus venit in hominis forma, succedit hospitis in figura, et lassi viatoris in mortem accepit pedibus suis aquam (Gen. XVIII); sed et invitatus ad mensam vituli et panis appositione saturatur: et ita se totus humano credit et committit obsequio, ut ipso tactu, visu, verum hominem videatur explere, et hoc eo tempore quo verus Deus sterilitati extremae senis desperatae patefactis visceribus in partum sobolem largiturus advenit. Sic Jacob vianti conviator occurrit (Gen. XXXII), et ita se humano collegio socium praebet, ut provocanti homini Deus totus in luctam inseratur, et tunc videbatur nervis aut lacertis vincere, quando victor coelestia dat dona, munera dat divina. Sic Isaias Deum regali habitu sedere conspexit (Isai. XVI), ut agnosceret nisi a Deo rege regantur reges, ipsos cum sint homines, nihil regere posse rectores. Sic Daniel Deum Patrem, crine niveo, senectute reverenda, antiquitate terribilem, septum angelis, ignitum sede, ad judicandum residere conspicit (Dan. VII). Sic ipsum Filium Dei in hominis filio venientem cum coeli nubibus intuetur, ut ignotum ante tantis perfidis Christum, fidelibus notum semper fuisse cognoscat. Si toties Deus ab hominibus in figura hominis videtur, quid est quod Judaeus modo hominem videns Christum, sic exasperatur, nisi forte figura, honor, veritas, putatur injuria? Retulit evangelista hodie Christum dixisse: Si quis sermonem meum servaverit, non videbit mortem in aeternum (Joan. VIII). Ad quod verbum responderunt Judaei: Nunc cognovimus quia daemonium habes: Abraham pater noster mortuus est et prophetae; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum. Numquid tu major es patre nostro Abraham? Quem teipsum facis? Omnes perfidia qualiter excepit! o qualiter oculos claudit livor! quantum judicium cordis nequitia praejudicata confundit! o quam dure amputat obstinatio rationem! sensus humanus perversus audire non potest, quod semel statuit odisse, malis bonitas exosa, justitia injustis inimica. Hinc est quod homines mendaces cognoscere nequeunt veritatem, judex animus invenire verum non potest inter nuntia falsitatum. Quod vult, non quod est, audit semper, qui decrevit errare. Dixerat Christus: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Judaeus non discutit audita, interpretari sibi dicta non quaerit: quod ipse impossibile aestimat, exigit ut ille astruat qui promittit; sed mox de conceptu mentis blasphemiam parturit, serit injurias, maledicta diffundit, et auctoritatem dicentis ita contumeliis vacuare nititur, ut et aeterna dare posse mortalibus non credatur, qui sic humanis videtur subjacere. Nunc scimus quoniam daemonium habes. Daemon mali auctor, mala promittit, non bona; occidere, non vivificare consuevit; nec vult aeternos esse homines, quos nec temporales esse permittit. Ergo non est daemon, sed Deus est Christus, qui redonat quam donaverat vitam, et verbo suo aeternos facit homines, quos diabolus persuasione sua fecerat temporales. Abraham, inquit, mortuus est et prophetae, et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Audiat fidelis, ut fide revelante cognoscat quod infidelis nescit audire, quod videre non potest qui semet incredulitatis demersit obscuro. Dixit Christus: Mortem non videbit. Obstinatio tua, Judaee, merito dicere falsitatem quaerit. Abraham et prophetae verbum audientes tenaciter servaverunt, sed tamen mortui sunt, sed non in aeternum. Ergo cum dicit: Mortem non videbit, et addidit In aeternum, resurrectionem promittit, non temporaliter negat esse morituros. Judaee, quos mors in praesenti saeculo faciebat non esse, nos resurrectio perpetuos reficit in futurum. Audi apertius hoc dicentem: Omnis qui crediderit, non morietur in aeternum, sed transibit de morte ad vitam (Joan. V et XI). Quomodo non moritur? Quia de morte transit ad vitam. Moritur ergo, moritur omnis qui nascitur de conditione mortali; sed vivit, et in aeternum vivit, omnis qui renascitur de generatione vitali. Sed dico, qui potuit auferre mortem, quare hominem voluit transire per mortem? gratior enim videtur medicus qui anticipat morbos, quam qui morbis ingerit seram et non sine dolore medicinam. Judaee, fecisset et hoc medicus Christus, si medico aegrotus non fuisset ingratus. Ille et vitam dedit, et homini mortem venire praedixit: sed ille qui adversa non senserat, prospera servare nescivit. Bona, quam sint bona, scire, nisi malorum cognitione non possumus. Ergo magnificabitur Christus, qui et ante inhabitam vitam dedit, et perditam modo reddit: et homo plus gnarus vitae, erit sibi cautior, erit plus gratus auctori. Numquid major es, inquit, patre nostro Abraham? Plane major et tanto major, quantum servo dominus, quantum Deus homine, quantum factura factor, quantum vivificans mortuo, quantum suscitans suscitato. Respondit Jesus, Abraham exsultavit ut videret diem meum; vidit, et gavisus est. Ille, ut ostenderet vivere Abraham, dixit illum vidisse diem suum, id est diem quo mundo natus est Christus. Dierum conditor non tenetur die, temporis auctor tempora nescit; sed Christus propter hominem homo natus, et diem suscepit et tempus. Abraham exsultavit ut videret diem meum. Si Moyses et Elias in monte occurrunt, ut promissum conspicerent Christum, quomodo nec Abraham occurrit ad partum Virginis, ut promissam benedictionem in gentibus, id est, in semine suo, patientissimus exspectator intenderet? Amen, amen, inquit, dico vobis quia ante Abraham ego sum. Si omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I), et hic est cui Pater dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I), quomodo Abraham non vidit? Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram. Angelus et Deus, ut diversa est substantia, sic imago. Ergo non nisi ad Filium loquitur Pater, cum dicit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quibus est imago eadem, eademque substantia. Tulerunt lapides, ut mitterent in illum. Et aedificantes turrem, ut altius caderent, ipsi sibi lapides providerunt; et isti lapides, non ut Deum occiderent, sed unde se occiderent, miserabiles attulerunt. Jesus abscondit se. Non timens, sed ignoscens: Deus peccatorem cum fugit, parcit; Deus rebellem non vult perdere, cum declinat.
- SERMO CXXXII. De unitate fidelium.
Si perfecta omnia, si robusta, si nullius indiga gigneret et proferret natura, profecto aboleretur pietas, ingenium deficeret, ars periret, aurum obscuraretur in terra, gemma occultaretur in lapide: utraque tamen invenit, purgat, distinguit, elimat opifex disciplina; et ars eadem usque ad murenulae pretiosae speciem, gratiamque perducit; et quod terra naturae largo de fonte producit, aut asperatur sentibus, aut agresti luxuria dominante silvescit, nisi illud ad cultum suum solers agricolae revocet industria; et ne longius evagemur, uno et vernaculo ea in quibus nitimur afferamus exemplo. In cunabulis jam natus homo in homine est, sed latet; est corpus, et non est; membra videntur, et non sunt; vivunt quae non vigent sensu; inclinatur pietas, desudat industria, ars laborat; et ut plenius dicam, quot membra hominis, tot magisteria ut hominem perficiant, elaborant. Et quid plura? cuncta quae natura generat vel producit, pietas nutrit, industria excolit, ars decorat. Et quid mirum, fratres, si Deus, qui pati propter hominem voluit, ut hominis honoraret industriam, in rebus praesentibus infirmari voluit et naturam? Hinc est quod sensus in littera latet, occultatur divinum in humano sermone mysterium; ut quae credentibus adhuc futura jam patent, perfidis et non credentibus obscurentur, ac si infidelium poena fidelium redundet ad gloriam. Non enim parvi est cruciatus visa non cernere, audita nescire, salutifera velut noxia declinare, virtutes quasi vitia sic cavere, dicente ipso Domino: In parabolis loquor, ut videntes non videant, et audientes non audiant (Marc. IV; Luc. VIII); et ad fideles: Vobis autem datum est nosse mysterium Dei (Matth. XIII). Nulli ergo, fratres, simplicitate sua aut communis aut vilis sermo evangelicus habeatur, praesertim cum ipsa personans evangelicae lectionis tuba bene petentibus et pie cupientibus praedixerit denegandum, dicendo: Quia si duo ex vobis convenerint super terram, de omni re, quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo (Matth. XVIII). Audistis quantum possit et praevaleat sanctae petitionis assensus: non dixit illud aut illud, sed totum se promittit quidquid unitas postulationis concupierit, praestaturum, cum dicit: De omni re, quamcumque petierint, fiet illis. Salva tamen ea cautela et reverentia, ut a Deo, quae Deo digna sunt, postulentur; qui enim mala a Deo postulat, Deum mali judicat et sentit auctorem: et quia vilia et indigna precatur, praestantis potestatem et potentiam degener petitor ignorat. Non ergo impia, sed pia; non terrena, sed coelestia; non illecebris, sed virtuti congrua; non digna odiis, sed apta concordiae, a tali semper exoranda sunt largitore. Ubi sunt qui praesumunt Ecclesiae conventum posse contemni, et solitarias preces venerandae congregationi autumant anteferri, si duobus vel tribus simul positis medium se futurum, et omnia se promittit quae postulatus fuerit praestaturum (Matth. XVXI)? Qui nil negat tam paucis, quid in conciliis et congregatione sanctorum poscentibus denegabit? Sic credens propheta hoc adeptum se gloriatur cum dicit: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in concilio justorum et congregatione (Psal. CX). Toto corde confitetur, qui totum sibi in concilio sanctorum quod poposcerit, audit esse praestandum. Sed nonulli sub specie fidei, contemptus sui excusare nituntur ignaviam; ut neglecto venerandi coetus et congregationis ardore, illud se tempus orationi deputasse confingant, quod domesticis dederint et impenderint curis; et dum propriis desideriis mancipantur, divina contemnunt et despiciunt instituta. Isti sunt qui corpus Christi dissipant, membra dispergunt: nec ad decorem suum patiuntur formam Dominici habitus pervenire, quam propheta cum vidisset in spiritu, sic canebat: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV). Habent quidem singula membra proprium sui munus officii, quod tamen tunc implere poterunt, si connexa sibi et compaginata perfecti corporis perveniant ad decorem. Hoc ergo interest inter congregationis plenitudinem gloriosam, et separationis praesumptam de ignorantia aut negligentia vanitatem; quod in salute et honore integri corporis species est unitas membrorum et in separatione viscerum est foeda, lethalis et horrenda pernicies. Homo, quid aliud te docuit in tuo corpore, aut sic divisa conjunctio, aut tam conjuncta divisio, nisi ut ex multis unus, et unus in multis viveres? Est membrorum commercio salutari pretiosus oculus, sed si perseverat in corpore; alioqui ubi corpori defuerit, sibi non aderit: debent illi membra omnia suae lucis obsequium; sed et ipse oculus sentit corpori se debere quod lux est, qui utique cum omnibus membris ministerium membrorum provideat, evulsus a corpore nec videt. Quisquis ille est qui se putat esse aliquid, tali institutus exemplo maneat in Ecclesia, ut sit aliquid; alioqui ubi defuerit illi, sibi esse mox definit. Quod qui plenius nosse desiderat, Apostoli de corpore Christi loquentis perlegat instituta, quia nos illa percurrere sermonis brevitas amica non patitur (I Cor. I). Lex est data non uni, sed omnibus. Christus non pro uno, nec ad unum, sed ad omnes, et pro omnibus venit; ut redintegraret omnes in unum, solum bonum, solum jucundum propheta futuri praescius, sic proclamat: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII). Quia Deo non singularitas est accepta, sed unitas. Spiritus sanctus apostolis in unum congregatis ubertate tota sui fontis illabitur (Act. II), cujus ut simul discipuli operirentur adventum Dominica sunt praeceptione commoniti. Fratres, amittit divina munera, perdit gratiae largitatem, charitatis fraudatur bonis, unitatis illum benedictio non manebit, qui de se maleficus, et ex defectu suo stulte sibi sufficiens, sic praeter Ecclesiam vitam quaerit, quam in ipsa tantum esse propheta testatur, dicendo: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII); quia illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum.
- SERMO CXXXIII. In D. Andream apostolum.
Beatus Andreas merito natus hodie creditur, quando non ad praesentem vitam materno est effusus ex utero, sed conceptu fidei, martyrii partu, coelestem noscitur generatus ad gloriam. Quando non eum materna cunabula suscepere vagientem, sed superna triumphantem secreta receperunt; quando non infirmum lactis pastum genitricis trahit ex pectore, sed pro rege suo devotissimus miles virtutis sanguinem fudit. Vivit, quia mortem coelestis militiae bellator occidit. Sequitur hic moriendo Domino aestuans et anhelans, ac toto virtutis gradu Dominicis incumbit haerere vestigiis, ne eum cursus faciat disparem fratri, quem natura similem, vocatio socium, parem gratia ipsa perfecerat. Ad unam vocem Domini sicut ille patrem, patriam, censum reliquit: laboribus, opprobriis, itineribus, contumeliis, vigiliis, Christo largiente, se indefesse germani societati donavit: solum est quod tempore Dominicae Passionis fugit, sed neque hoc impar, quia fugit. Negare autem si aliqua putatur culpa, non est gravius fugere quam negare. Sed tacenda sunt alia: aequavit, fratres, venia, quos sic discreverat culpa. Et subsecutus martyrii fervor devotos perprobavit, quos metus improbaverat antecedens. Nam crucem quam refugerant, postea conjunctis viribus ardenter invadunt, ut unde reatum sumpserant, inde conscenderent coelum, inde praemium sumerent et coronam. Petrus namque crucem, arborem conscendit Andreas; ut qui Christo compati gestiebant, in semetipsis figuram formamque ipsius exprimerent passionis; et redempti ligno, consummarentur ad palmam. Sic Andreas noster etsi cedit ordini, praemio tamen non cedit et labori.
- SERMO CXXXIV. In D. Felicitatem martyrem.
Quoniam varios martyrum multiplicesve triumphos, quos persecutoris crudelitas toties illusa cumulavit, tempus nos dinumerare non patitur, ad illam tota nostri sermonis confugit oratio, quae meruit filios tot habere quot dies mundus accepit. Vere mater luminum, fons dierum, quae septenario corusco germinis sui toto orbe splendet. Beata, quae non solum pro lege patitur, sed ipsius legis heptalismum meruit mater sancta generare: heptalismum, fratres, qui non unius et temporalis tabernaculi illustraret arcanum, sed Ecclesiam sempiternam sacro illuminaret incenso. Felix, quae meruit portare tot virtutum pignora quot illa arca praeceptorum volumina sacrata gestavit (Exod. XXV); et ut illa verbo, ita haec doceret exemplo. Jam tunc eos, fratres, martyres genuit, quando eos partus sui septenario numero consecravit et mystico. Huc, huc sanctus Paulus veniat, qui adhuc parturit donec Christus formetur in homine (Galat. IV). Ecce mulier iterum atque iterum parturit, donec in virtutem mutetur infirmitas, caro transcendat in spiritum, terra transferatur in coelum. Ardebat, anhelabat, ut eos uno die sacros martyres pareret, quos vix parvulos per annorum curricula generabat. Ecce mulier, ecce mater, quam vita filiorum fecit anxiam, mors securam. Beata, cui in futura gloria tot astant candelabra, quot germina; beata, quae tot praemisit ad regnum; beatior, quae suum in saeculo nil amisit. Discurrebat laetior inter confossa cadavera quam inter cunabula chara filiorum, quia internis oculis tot cernebat bravia quot vulnera; quot tormenta, tot praemia; quot victimas, tot coronas. Et quid plura, fratres? Non est, non est vera mater, quae nescit filios sic amare.
- SERMO CXXXV. In D. Laurentium.
Hodiernus dies baptismi martyris Laurentii corona illustratur, cujus egregii martyris merita nulla pars Romani orbis ignorat. Passus est in ipso capite gentium, id est, in ipsa urbe Romana. Ibi enim diaconus ministravit, et in ipso juventutis suae flore decorem juventutis suae sanguine purpuravit. Passio ejus insignis est, multumque mirabilis: hanc breviter, Domino adjuvante, narrabo. Illo tunc archidiacono beatus Sixtus erat episcopus, cujus triumphus martyrii ante triduum fuit. Cum ergo sanctus Laurentius episcopum suum Sixtum pergentem ad martyrium sequeretur, fide fultus, tristis affectu, non quia ille patiebatur, sed quia ab illo ipse deserebatur, respexit venerabilis senex venerabilem juvenem, et ait illi: Noli esse tristis, fili, post triduum me sequeris. Tunc ille ebibita prophetia, jam corde paratissimus, ex spiritu ebrius, certum speravit futurum quod praedixerat ille qui noverat. Deinde apprehensus, est adductus: et quoniam erat archidiaconus, apud illum esse utique credebantur opes Ecclesiae, quas desiderabat persecutor, non tam avarus quam furiosus. Oderat quem occidebat: sed amabat apud eum quod ille contemnebat. Erat autem sanctus Laurentius pauper opibus, dives moribus: non se negavit Ecclesiae habere divitias, sed ut eas ostenderet, tridui dilationem petiit, deinde mandavit congregari agmina pauperum. Tunc deinde ipso die coronae suae praesentatus examini, tamquam demonstraturus quod ille quaerebat, demonstravit quod habebat. Tunc ait persecutor: Ubi sunt Ecclesiae facultates? At ille manum extendens in pauperes: Hae sunt, inquit, Ecclesiae facultates. Verum dixit, sed amarum. Quid autem mirum, si veritas auxit odium? Irrisum se dolens crudelis tyrannus et avarus inimicus, qui forte mitiorem poenam cogitaverat, ferro interficere venerabilem juvenem, parari flammas praecepit; plus ardebat quam urebat; urebat in carne, ardebat in corde. Supplicium ejus tanto erat gravius, quanto interius. Tunc oblata est torrenda, et ut verius dicam, assanda martyrio nobilis illa Laurentii craticula: astrictus est ferro, sed ille craticulam supplicii, lectum quietis putabat: supplicium dixi, secundum animum punientis, non secundum conscientiam patientis. Nullum est enim supplicium damnati, ubi non est poena peccati. Itaque beatissimus martyr ostendens quam quiete jaceret in illo ignito ferro, ait circumstantibus: Jam me versate, et si una pars cocta est, vorate. Miramur patientiam, donum Dei miremur. Ibi fides non solum non arsit, sed et consolabatur ardentem. Quare fides consolabatur ardentem? Quia fidelem tenebat promittentem. Ut fides non deficeret, ut spes non averteretur, ut charitas inter poenas igneas corporales plus accenderetur, Dei dona erant. Fratres mei, nemo arroget potentiae suae quod non dat nisi Deus. Merito Apostolus alloquens martyres, ut in Epistola ejus hodie cum legeretur, audistis: Vobis, inquit, donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, sed etiam ut patiamini pro eo (Phil. I). Ergo martyrum merita velut Dei dona laudemus, amemus, oremus, subinferamus voluntatem nostram. Voluntas enim sequitur, non praevenit. Sed tamen non deest charitas, si non desit voluntas; ipsa enim ardens voluntas vocatur charitas. Quis est qui timeat volens? quis est qui amet nolens? ferveat oratio, et festum martyris celebretur: sed ut non sit inanis qui celebrat, imitetur.
- SERMO CXXXVI. In Adelphum episcopum.
Habet hoc Adelphi antistitis sanctus animus, et plena pietate dignatio, ut dives pauperis intret hospitium, pauperis se ponat ad mensam, et humilibus se faciat esse communem, quem divitiae, potestas, honor fecit et reddidit singularem. Inter maximas enim virtutes numeranda est ista voluntas, quae contempto obsequii sui fastu, despecta magnificae domus reverentia, calcato etiam suae fastigio potestatis, et abjecta opum suarum interna conscientia, unde tumor maximus humanis semper dominatur in mentibus, ad vilissimas inopis se inclinavit angustias, ut suo pauperem contubernio sublimaret. Beatus plane iste animus, et ab omni morbo arrogantiae remotus, qui ad hoc pauperis diversorium prius intravit ut ante humanitatis debitor quam largitor existeret. Imitari Deum evidenter iste gestivit, qui ante humana in corpore suscepit obsequia, quam beneficia homini divina concederet. Quod pontificem Dei summi praesentem Adelphum fecisse conspicimus: qui cum sit verbo dives, scientia copiosus, magnus ingenio, loco primus, egeni sensus et mediocris eloquii nostri audientiam concupivit, illius prophetae instar qui illius viduae victum esurivit extremum, et parvulorum ejus sua fame vexavit angustias, novum differens sua petitione ministerium, ut petendo tribueret, esuriendo saturaret, et exhauriendo deficientibus horreum divina largitate cumularet (III Reg. XVII). Et nos, filioli, quod habuimus, dedisse non poenitet: quia etsi nos factum conturbavit ad tempus, relevat et solatur exemplum. Cito ad verbum hujus Dei hominis exiguitas ingenii nostri, ut viduae illius pastus, coelesti proficiet incremento; ac deinceps a reposito cordis nostri non vitae substantia deficiet, sed ipsa inopia abolebitur et defectus. Felix vena, quae suo ditatur irriguo, et fluenta putei sui tota acquirit atque attrahit ubertate. Ecce venit, et sublimes vestros animos coelestis imber infudit: totoque impetu superni fluminis, quae in vobis est, civitatem Dei suo rigavit illapsu, ut terra nostra divino rore madida centesimum usque fecundetur ad fructum. Aperite sensus, corda dilatate, et gremium vestrae mentis extendite: ut quidquid de coelestibus iste thesauris vobis largiter effuderit, ad aeternam gloriam et censum perpetem possidere possitis.
- SERMO CXXXVII. De praedicatione D. Joannis Baptistae.
Posteaquam legis vomere et jugi cultu exinanita Judaici cespitis est ubertas, beatus Joannes gentium convolans ad desertum, sentes criminum spiritus igne succendens, infructuosas arbores excidens ultionis securi, complanans asperos superbiae colles, humilitatis convalles erigens exaequando, et planitiem terrae totam (gramine perdito) aptans, nutricibus submittens irrigua Jordanis: ac sic Evangelico semini novalia diffusa praeparat, fecunda componit. Factum est, inquit, verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto (Luc. III). Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I). Super Joannem? Quare non ad Joannem, sed super Joannem? Quia quod desursum est, super omnes est. Factum est verbum Domini super Joannem. Quia Joannes vox est, Deus Verbum. Factum est verbum Domini super Joannem. Deus super Joannem, super servum Dominus, super vocem verbum. Sed dicis mihi: Quid, quod vox praecedit verbum? Praecedit, sed non praecellit: antecedit ad sequentis obsequium, non ad propriae potestatis indicium. Vox non est ipsa judex, sed est nuntia judicantis: verbum judicat, vox praetonat: jubentem potestas respicit, non clamantem. Sed hoc fateatur, testetur, asserat vox ipsa, praeco ipse, qui clamat: Qui post me venit, inquit, fortior me est (Matth. III). Quare? Quia in me terror est, in illo est sententia. Venit in omnem regionem Jordanis. Venit ad Jordanem, quia Judaicas sordes non poterat hydria jam lavare, sed flumen. Sicut scriptum est: Erant, inquit, hydriae lapideae secundum purificationem Judaeorum (Joan. II). Venit ad Jordanem. Ut poenitentes portaret aqua, non vino. Venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Erat penes Joannem venia, sed non sine poenitentia; erat remissio, sed luctibus comparata; erat cura vulneris cum dolore; erat baptisma quod culpam tolleret, conscientiam non deleret. Et quid plura? Per baptisma Joannis purificabatur homo ad poenitentiam, non promovebatur ad gratiam. At vero Christi baptisma sic regenerat, sic immutat, sic hominem reddit ex vetere novum, ut praeterita nesciat, non recordetur antiqua, qui de terreno coelestis jam coelestia possidet et divina. Hinc est, quod redeunti post luxuriam filio pater immortalitatis reddit stolam primam, annulum libertatis imponit, occidit vitulum saginatum, aquas poenitentiae, gratiae convertit in vinum, ut convivium gratiae jam pocula mera satiarent (Luc. XV): quatenus conscientiae dolores, poenitentiae gemitus, peccatorum lamenta, sobria Dominici calicis aboleret ebrietas: dicente propheta: Et calix tuus inebrians, quam praeclarus est (Psal. XXII). Quantum enim terrena ebrietas est deformis, tantum praeclara et decora ebrietas est coelestis. Dicebat ergo ad turbas quae exibant ut ab illo baptizarentur: Progenies viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura? Facite ergo dignos fructus poenitentiae, et ne coeperitis dicere, Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quod potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Jam enim securis ad radices arborum posita est. Omnis arbor non faciens fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur. Progenies viperarum. Exemplo corripit, comparatione notat, figura prodit, ut jam non mores solum, sed ipsam naturam possit venenosi germinis immutare. Progenies viperarum. Quia quos Deus creaverat homines, fecerat filios Abrahae, malitia peperit et convertit in viperas; et quos conditor coelestis dulcedine pietatis infuderat, hos impietas amara fecit lethales vomitus, serpentinum virus effundere; et infando crudelitatis auspicio de morte patris concipi, matris de morte generari. Progenies viperarum. Soboles ingrata naturae, cujus ortus est genitoris exitium, cujus vita est mors parentis. Progenies viperarum. Vipera conceptus sui tempore intra os suum receptum caput conjugis refertur abscindere, ut per cruenta oscula non fetum concipiat illa, sed crimen; ac si carnifices sceleris sui pariat filios, vindictae ordine, non naturae. Nam genimina patris concepta de caede, sanguinis antequam lactis exigunt nutrimentum, et ultionem petunt; matris namque uterum viperae dicuntur exscindere, et scelestum conceptus sui domicilium adhuc immaturis visceribus, maturo furore confringere, ut hoc sit illis vivere, matrem suam, matrem quae illos tales genuit, non videre. Compulsi latius comparationis quam sanctus Joannes fecerat typum descripsimus et figuram, ut non maledicti, sed veritatis sit, quod ab illo Judaei taliter nuncupantur. Progenies viperarum. Synagogam, fratres, ejusque filios tales fuisse demonstrat, ad quam Christus affectu conjugis cum venisset, dicente Joanne: Qui sponsam habet, sponsus est (Joan. III): inter amplexus et oscula cruenta Judae, Christi caput est expetitum, et ore petitum, cum dicitur: Crucifige, crucifige (Joan. XIX). Unde pignora sanguine concepta, tanto mox ad matris armantur interitum, ut disrupto synagogae utero, ad vocem Joannis concurrerent et regenerarentur ad Dei progeniem. Progenies viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Quae est ista ira ventura? Illa quae non habet finem, quae hominem non absolvit morte, sed colligat: nec jam veniae spem habere permittit, quam semel tartari deputarit ad poenam. Admoniti taliter, cognoscunt et genus, et crimen, et ideo responderunt, dicentes: Quid faciemus ut salvemur? Qui respondens, ait illis. Quod dicturus est, fratres, timeo dicere, ne quot auditores hodie video contemptores, ille tot faciat contumaces. Quid faciam? Dicere timeo, tacere non possum: aliud me prohibet pietas, ad aliud impellit utilitas: pietas, ne auditor dum contemnit, incurrat: utilitas, ne qui facturus sit non audiat, et per hoc doctor offendat. Dico, fratres, ut et nudus se vestiat, et ego me exuam. Qui habet, inquit, duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat. Putasne satis petit, qui de duabus tunicis unam petit? Non satis petit, quia non petit gemmam, sed tunicam; non aurum, sed panem. Et si qui de duabus tunicis non dederit unam, reus est; qualis est unam de plurimis qui negarit, qui ad hoc vestes suas carcerat, et panem claudit, ut pauper fame pereat, frigore consumetur? Ille vestes sepelit, non reponit; non credit diligentiae, sed sepulcris: qui quod negat pauperi, dat tineis: et ipse vestibus suis corporis vorator est, dicente Domino: Vermis eorum non morietur (Isa. LXVI), quia Christum concussit pauperis fames; dolor hominis Dei prosilivit ad viscera, captivi gemitus ad Christi penetravit interna, inopis contemptus ad creatoris sui redundavit injuriam, profitente ipso, cum dicit: Esurivi, et non dedistis mihi manducare, nudus fui, et non vestistis me (Matth. XXV). Venerunt et Publicani dicentes: Quid faciemus? Audiant publicani: Nihil amplius quam constitutum est vobis petatis. Prodidit quae res reum faciat publicanum, ne amplius petatis. Qui plus petit, fraudis exactor est, non tributi: cogitent quam Deo reus est, qui defessum et depressum publicat; magis ac magis sua fraude deprimit et fatigat, et ad debita vix sufficienti superimponit, et auget indebita. Venerunt et milites, dicentes. Audiant et milites quid etiam militibus interrogantibus responderit hic magister: Et nos quid faciemus? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniemini, contenti estote stipendiis vestris. Verus miles est, qui non concutit, sed defendit; qui calumniam non ingerit, sed repellit; qui currit ad regis stipendia, non qui currit ad praedam. Beatus Joannes sic divina docuit, ut non turbaret humana: instituit rempublicam, non dimovit; probavit a Deo ordinata esse quae docuit, posse facere et servare justitiam. Quid sit autem inter baptisma Joannis, et Christi baptisma, quia latius explanandum est,nunc tacemus.
- SERMO CXXXVIII. De pace.
Melius quidem fuerat, fratres charissimi, si pater ac magister noster communis imperitiam nostram latere permitteret, nec publicaret penuriam, quae in nobis hactenus velamento propriae verecundiae tegitur. Melius fuerat, ut qui tam copiose abundat in spiritualibus doctrinae divitiis, de navicula pauperis nequaquam tenuis verbi vectigal exigeret. Quid enim aut egenus divitibus, aut peregrinus civibus, aut agrestis et ignarus studiosis conferat? Tamen quoniam jussis parere cogimur, eadem nos humilitatis ratio, quae excusare videtur, ad dicendum cogit, cogit ad obediendum. Quid igitur est, o religiosa plebs Domini, quod vobis quamvis pauperes, quamvis ineruditissimi, attamen decenter offerimus? Pacem sine dubio, quam Dominus noster Jesus Christus ingredientes nos offerre omni domui jubet (Luc. X): unde et nos in principio salutationis nostrae pacem vobis a Domino exoravimus, quae et habenda semper est, et semper oranda; non illa infida et instabilis hujus mundi pax, quae vel pro commodis quaeritur, vel pro timore servatur; sed pax Christi, quae secundum sententiam apostoli Pauli, superat omnem mentem, et credentium corda custodit (Phil. IV); pax quae charitatis fecundis nutritur uberibus; pax alumna fidei, columna justitiae; pax futurae spei pignus idoneum; pax quae praesentes sociat, absentes invitat; pax quae terrena coelestibus et divinis humana conciliat; sic enim dicit Apostolus: Quod Dominus noster Jesus Christus pacificavit per sanguinem suum, non solum quae in terris sunt, sed quae in coelis (Colos. I). Haec ergo vobis, charissimi, pro viribus pauperis viatici, peregrinus viator exposuit, exspectans magis una vobiscum apud mensam potentis magistri affluentibus, et copiosis dapibus saginari. Deus autem pacis, qui coelestibus terrena conjunxit, concedat nobis eadem sapere in alterutrum, et plena unanimitate gaudere, per Christum Dominum nostrum, per quem est Deo Patri omnipotenti gloria in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CXXXIX. De remittendo fratri delicto.
Sicut in terra latet aurum, ita divinus sensus verbis celatur humanis: et ideo quoties Dominica nobis eloquia panduntur, mens evigilet, animus intendat, ut intellectus possit scientiae coelestis intrare secretum. Quare Dominus hodie sic coeperit, audiamus. Attendite, inquit, vobis (Luc. XVII). Quid sibi ista novitas elocutionis? Quo ista tendit admonitio praeter usum? Attendite, inquit, vobis. Ille attendit sibi, qui non alienis actibus importunus, impudens, curiosus intendit. Attendite, inquit, vobis. Vagus oculus, lascivus intuitus, improbus aspectus, suas non respicit ad ruinas, alienos currit, et decurrit ad lapsus; sua caecus ad crimina, ad aliena errata perlucet; malorum suorum nescius, alienorum est accusator et testis; suum tepidus ad reatum, ad alterius et innocentis flammatur et excandescit examen. Et ne multis, sicut dixit Dominus: Oculus in se trabem non videns, videt in alio festucam (Matth. VII). Nonne oculus praevaricationis est auctor? Et vidit, inquit, mulier quod bonum esset lignum ad manducandum, et quod gratum oculis ad videndum (Gen. III). Mortis janua, invidiae fax, livoris caminus, toto cupiditatis incendio velocius per aliena percurrit, quam currit ignis arida et terrena per gramina. Dei est quod oculus in orbem sic apertus arctatur angustissimus in pupillam, quatenus moderate visum videat, non invideat; praevideat, non proripiat; prospiciat, non despiciat: oculus sit animae fenestra, speculum sit mentis, sit lumen corporis, membrorum dux sit, non introitus vitiorum. Sed ad praefata redeamus. Attendite, inquit, vobis. Vobis, non dixit tibi, quia quidquid alii attenderit homo, attendit sibi; et quantum videbit ipse alteri, videbit alter ipsi, sicut ex sequentibus elucescit: Si peccaverit. inquit, in te frater tuus, increpa illum; et si poenitentiam egerit, dimitte illi. Age, homo, mandante Deo, dimitte, dimitte peccata: esto misericors ad delicta, in te commissorum tu remissor esto peccatorum, tu modo ne perdas in te divinae infulas potestatis; quidquid in alio tu non remiseris, tibi in alio tu negabis. Si peccaverit in te frater tuus, inquit, increpa illum. Increpa ut judex, ut frater remitte, quia juncta libertati charitas, charitati mixta libertas, et terrorem comprimit, et suscitat fratrem: frater est in febre cum laedit, est in furore proximo cum delinquit, est sui nescius, est humanitatis extraneus: huic qui per compassionem non subvenit, hunc qui per patientiam non curat, non per veniam sanat, sanus non est, aegrotat, infirmatur, viscera non habet, et ab humano sensu monstratur alienus. Furit frater, ascribe aegritudini, tu illum juva ut frater; ascribe tu, quod sic geritur, febri, et fratri non poteris imputare commissum; dabisque tu prudenter infirmitati culpam, fratri veniam; ut illius sanitas ad tuam gloriam recurrat, illius venia tuum redundet ad praemium. Si peccaverit, inquit, in te frater tuus, increpa illum; si poenitentiam egerit, dimitte illi. Nemo ista audiens censuram sibi remittens assumat, et imponat fratri delinquenti vana praesumptione personam: ac sic durum putet remittere delicta. Se peccatorem, peccaturum se homo cogitet: et tunc incipit amare veniam, non amare vindictam. Audis tu quia remittere debeas, et quia tibi remitti debeat non audis. Peccabis et tu illi cras, qui tibi hodie peccavit; et erit tibi judex, qui tibi erat reus ante, et reddet tibi veniam, si dedisti: si non dedisti, aut negabit veniam, aut si dederit, imputabit amplius quam donabit. Remitte peccanti, remitte poenitenti, ut cum tu peccaveris, repensetur in venia, non donetur. Bona semper venia, sed tunc dulcissima cum debetur. Vicit poenam, judicem praevenit, evasit judicium, qui remittendo ante sibi veniam quam delinqueret jam providit. Et si septies, inquit, in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Poenitet me, dimittes illi. Quare veniam lege constringit, angustat numero, fine concludit, quam sic pulsat per misericordiam, per gratiam sic relaxat: si septies, si octies? vincit numerus gratiam? bonitati calculus obsistit? et addicit una culpa poenae quem commissa septem veniae jam dederunt? Absit. Nam sicut felix ille qui septies remisit, ita felicior est iste septuagies septies qui remisit. Petrus mandati immemor hujus interrogat Dominum, dicens: Si peccaverit in me frater meus, quoties remittam illi? septies (Matth. XVIII)? Respondit Dominus: Non solum septies, sed septuagies septies. Praescriptus ergo numerus non angustat veniam, sed dilatat, et quod praecepto finit, sine fine relinquit arbitrio; ut si quantum jusserit remiseris, et tantum sit obedientiae, sit praemii. Verum septimus numerus, qui numerus videtur parvus, invenitur amplissimus sacramento: nam septimus numerus per dies gradiens sabbatum facit, quod benedixit Dominus, et deputavit ad requiem, tam sui operis quam laboris humani. Septimus numerus per ogdoadas currens, sic septemplicat septimanas, ut Pentecosten nobis impletam mysterii solemnitate concludat, totumque sancti Spiritus imbrem in ecclesiasticam segetem coelesti sonitu tunc effundat. Septimus numerus, cum per menses properat, septimi mensis festa consecrat tota nobis jejunii sanctitate (Levit. XXIII). Septimus numerus cum vadit per annos, septimanas facit, facit annum qui requiem dat terrae, nexus omnes fraternae obligationis absolvit (Deut. XV). Septimus numerus annorum cum circuit septimanas, annum quinquagesimum, qui jubilaeus vocatur, ad plenitudinem totam veniae et remissionis adducit (Levit. V); ut tollatur servitus, redeat libertas; ut cautionum documenta et monumenta rumpantur; resurgat debitor, debitum sit sepultum; redeat ut ager pauperis, ut pereat divitis totus de cupiditate contractus. Et si septimus numerus septemplicatus per dies, per menses, per annos, totum contulit remissionis et veniae, septemplicatus septuagies septies septimus numerus quid afferre possit, Christianus aestimet et advertat auditor. Tunc vere cessabit crediti contractus et debiti, tunc vere abolebitur tota conditio servitutis, tunc illa, illa veniet sine fine libertas, tunc aeternus ager victurus semper remeabit. Veniet, veniet remissio tunc vera, quando abolebitur etiam necessitas ipsa peccandi, quando pereunte immunditia vere mundus jam vocabitur mundus, quando redeunte vita mors non erit, quando regnante Christo diabolus jam peribit. Orate, fratres, et ut nobis Dominus augeat fidem, quatenus haec bona credere, videre, et tenere possimus.