Sermones (Petrus Chrysologus)/13

E Wikisource
Sermones CXX-CXXIX
Saeculo V

editio: Corpus Corporum
fons: Corpus Corporum
 12 Sermones 14 

CXX[recensere]

SERMO CXX. De figura saeculi vitanda, et forma Salvatoris assumenda. In verba ejusdem: Nolite configurari huic saeculo, etc.

Christus apostolos sal esse hodie patefecit, dicendo: Vos estis sal terrae (Matth. V). Ne quis ergo impatienter ferat, si beati Pauli verba ut grana divini salis terimus, quatenus altius soporati, sensus intelligentiam condire possimus. Grana enim salis integra saliunt, quatenus in medullis ipsa subtilius attenuata descendant: sic sermo Apostoli communiter lectus praebet simplicem sensum, profundam scientiam praestat, lectione sedula iteratur ad illa quae ante perscrutati sumus. Hodie dicit beatus Apostolus: Nolite configurari huic saeculo (Rom. XII). Putasne beatus Paulus apostolus dicendo sic, elementorum figuris ne configuremur obsistat? neve simus ut Persarum reges, qui subjecta nunc pedibus suis sphaera, ut polum se calcare credantur, Dei vices mentiuntur: nunc radiato capite ne sint homines, solis resident in figura; nunc impositis sibi cornibus, quasi viros se esse doleant, effeminantur in lunam: nunc varias velut siderum sumunt formas, ut hominis perdant figuram, et nihil supernae claritatis acquirant. Sed ista licet de saeculi vanitate descendant, et sapientibus tam fugienda sint quam ridenda, tamen Apostolus cum dicit: Nolite configurari huic saeculo, saeculi vitam corrigit, arguit mores, judicat institutum, castigat voluntates, luxuriam condemnat, et totam vanitatum saecularium pompam propellit, effugat, excludit a mentibus Christianis. Sed hoc modo strictim commonet quod est in principio hujus Epistolae latius exsecutus, ubi figuram saeculi in vitiis sic figurat: Repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidiis, contentione, dolo, malignitate, susurratores, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, erectos, superbos, inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositos, sine affectione, sine misericordia, qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: non solum qui faciunt illa, sed qui consentiunt facientibus (Rom. I). Fratres, audistis formam saeculi, didicistis speciem, vidistis figuram: si tamen formam et non informe monstrum, ubi confusione criminum tota rerum facies est deleta, ubi peccatorum connubio tota mundi figura est dissoluta, ubi delictorum morbis imago ipsa ablata est conditoris, ubi homo in vitiis est sepultus, ubi corrupti corporis scatent scelera, ubi homo hominis est sepulcrum, ubi in homine non homo cernitur, sed cadaver. Apostolus ergo huic formae nos prohibet esse conformes, et configurari nos huic vetat figurae; huic similitudini consimiles non esse permittit, sed ad formam Dei reformat, ad similitudinem revocat Christi, et totam reducit ad imaginem conditoris, dicens: Sed reformamini in novitate sensus vestri. Hoc est, sitis per Christum sensibus innovati, abjecta saeculi hujus figura; et tota inveteratae imaginis deformitate projecta, formam vestram in formam vestri reducite Salvatoris: ut novitas sensuum vestrorum in vestris actibus elucescat, et coelestis homo coelesti habitu jam gradiatur in terra. Qualiter autem componat formam novi hominis, jam patescat. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem habent actum; sic multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes. Agit, agit ut corpus, quod collocat in coelesti actu, in superna vita, in moribus sanctitatis membrorum consensu et copulatione consistat: neque pes oculi ministerium, neque oculus pedis officium perverso tumore confundat; sed ut sanctitatis membra donis contenta sint largitoris, et credant suum esse membra omnia, quod unum fecerit membrum, quia minorari nescit membrum unum, quod totum honoratur in corpus. Hinc est quod Apostolus actus membris, membra actibus sic depingit: Sive qui docet in doctrina, qui exhortatur in exhortatione, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. Charitas sine simulatione; odientes malum, adhaerentes bono, invicem honore praevenientes, invicem benigni, sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, memoriis sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes: benedicite et nolite maledicere; gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus; providentes bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos, nulli malum pro malo reddentes; si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes; non vindicantes vosmetipsos, sed date locum irae. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi; noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Superius, fratres, Apostolus patefecit membra vitiorum, revelavit modo nobis membra virtutum; ut coeleste corpus tantis solidatum membris, nervis talibus roboratum, possit facile mundi bella prosternere, diaboli superare conflictus. Et ita vivens, ut Apostolus docuit, non prosternit mundum? non proterit carnem? non diabolum vincit? non aequatur angelis? non major est coelo? Plane major coelo, quia coelum non movetur sponte, non voluntate agit, non judicio facit quidquam, sed sola necessitate servit semper, quia semel jussum est servire; impollutum se non viribus, non labore custodit: unde cum non sit obnoxium poenae, sic tamen nec consistit ad praemium. At homo ex terrena vilitate concretus, dum terrenam labem vincit, dum sanguinis stimulos frangit, dum carnis exuberat passiones, transcendit coelum, ad ipsam deitatis pervolat sedem: et sic fit major coelo, meritis supergreditur angelos, non natura. Probat hoc apostolus Paulus, qui dum satis terram vincit, et intravit coelum, et transivit alium, et usque ad tertium meruit pervenire. Et juste, nam primus conscendere debet coelos; qui sic et verbo et exemplo homines penetrare docuit coelos. Erit, erit major coelo, qui vixerit sicut docuit Paulus; erit clarior sole, qui sic virtutum radiis toto orbe splendet, ut fuscari se nulla vitiorum nocte permittat. Erit, erit iste lucidior luna, qui tenebras has non tenuato lumine temperat, sed totam saeculi noctem pleno meritorum fulgore depellit: nec sicut luna quotidiana lucis detrimenta praesentit, sed jugi factorum lampade in superni luminis claritate persistit; nec iste sicut illa menstruo interpolatur obscuro, sed in claritate Dei continua permanebit. Et si magna est illa, quod mitigat noctem, quanto hic major, cujus vita recipit nil de nocte? De stellis taceo, quia quot coelum stellis, tot sancti virtutibus elucescunt, dicente Domino: Vos estis lux mundi, lucete sicut luminaria in mundo (Matth. V). Ad summum, coelum, sol, luna, stellae (Deo dicente) transibunt (Matth. XXIV), justus autem in claritate Dei continua permanebit. Velim, fratres, de singulo Apostoli verbo singulas proferre dictiones; sed quia et frequentata lectio fastidium generat audienti, et nos diutius non possumus evangelicas tacere virtutes, gratum sit charitati vestrae quod compendioso sermone praesentem clausimus lectionem. Deus autem noster, et quae diximus, et quae tacuimus, ipse sanctis vestris sensibus insinuare dignetur.

SERMO CXXI. De divite et Lazaro.

Audistis, fratres, hodie et paupertatis finem, et divitiarum qualis sit exitus cognovistis, dicente Domino: Homo quidam erat dives, et induebatur purpura et bysso, et quotidie epulabatur splendide (Luc. XVI). Et erat quidam mendicus nomine Lazarus, ulceribus plenus, qui jacebat ad januam ejus, cupiens saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant et lingebant ulcera ejus. Factum est autem ut moreretur pauper, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Dives autem mortuus est et sepultus in inferno. En, fratres, quam rerum lamentanda mutatio: pauperem portant angeli, divitem deglutit infernus. En, fratres, mors pauperis totam vitam divitis vicit, et elatio sola pauperis totam divitis pompam transcendit et gloriam. Quare sic sepultura decipit oculos? quare sic exsequiarum pompa mentitur? In obsequium divitis migrat hic tota civitas, cum funus effertur; pauper vadit solus, pauperem duorum portat miseratio bajulorum, nec quatuor ut mortuo, sed duo sub uno vecte, quasi projiciendo oneri portitores addicantur inviti. Merito ei mox angelica officia, merito divina deputantur obsequia, cui tam crudeliter negata sunt ipsa humanitatis extrema. Funus divitis antecedit lugubris turba servorum; feretrum pauperis praecedit angelorum psallentium multitudo. In marmoreo tumulo et curata veste jacet divitis corpus inclusum; pauperis caro naturali quiescit in limo, et materiali situ vermium morsus nescit, praevenit putredines et fetores. Sed requiramus, fratres, quae divitis culpa, quod crimen, quod scelus eum suppliciis addixit inferni, et ante judicium damnationis ejus, elogium tot saeculis fecit, ipso judice referente, cantari, dicente Domino: Homo quidam erat dives, et induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Et erat quidam mendicus nomine Lazarus, qui jacebat ad januam divitis, et cupiebat saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis. Numquid per se tantum divitiae criminosae sunt? aut solae et per se penes Deum damnandae sunt vestes? et tantum per se puniendae sunt epulae, ut non solum careant praemio bonorum, sed omnium malorum ferant et mereantur exitium? Aut ita per se probata est, et sanctificata mendicitas, ulcera tam sacrata, ut angelorum manibus Abrahae sancti rapiantur ad gremium? Et mirum, fratres, quod Abraham, quondam dives, hunc divitem spernit, dicente Scriptura: Erat autem Abraham dives valde (Gen. XXX), et eum quem habuit in bonis praesentibus parem, nunc reprobat et patitur esse poenalem, praesertim cum neque pauperis hujus bona, neque mala divitis istius prodiderit sermo divinus. Cur ergo nunc Abraham ambit pauperem, divitem refugit et refutat? Aut quemadmodum hunc Abraham innocentem habuere divitiae, hunc fecere divitiae criminosum; illum promovere ad omnium requiem beatorum, hunc in omnium malorum barathrum deputarunt? Verum ne propositus sermo vestrum diu fatiget animum, suspendat auditum, acceleranda nobis est hujus solutio quaestionis. Abraham, fratres, non sibi, sed pauperi dives fuit, et opes non habere, sed prorogare gestivit: magis magisque in sinu pauperis quam in horreis recondere suas studuit facultates, sicut toto vitae ejus ordine perdocetur. Nam peregrinus ipse jugiter laboravit, sicque ne peregrinus peregrinum se esse sentiret (Gen. XVIII): sub tentorio manens ipse, sine tecto advenam manere non passus est; et hospitem hospes semper ipse suscepit, extorris patria, domicilii nescius, ipse et dominus omnium fuit, et patria; sciens se non incubatorem, sed dispensatorem divinae positum largitatis, ut vindicaret oppressos, absolveret captivos (Gen. XIV), eriperet jam jamque morituros, ipsum se morti novus bellator addicit, apud quem pietas in alterum vita sua charior fuit. Abraham suscepto hospiti astitit, non assedit; et fuit iste non conviva hospitis, sed minister. Abraham viso peregrino, dominum se esse nescivit, ipse allator prandii, ad coquinam satis delicatam sollicitus addixit uxorem: et qui se suaque omnia famulis suis credit ac committit, committere vix audet hospitem conjugi quam probatae. Et quid plura, fratres? Hujus denique humanitas sic sancta, sanctis est semper manibus praeparata, ut invitaret apud illum ipsum Deum, et compelleret hospitari. Ille ad Abraham, ille ad requiem pauperum, ille ad hospitum receptaculum venit, qui se in hospite et paupere receptum fatebitur in futuro, cum dicet: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes fui, et suscepistis me (Matth. XXII). Factum est autem ut moreretur pauper et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Non immerito, fratres, sua tunc omnes sanctos suscepit in requie, et in ipsa coelesti beatitudine fungitur dispensatoris officio: quia dum semper hic suscepit peregrinos et pauperes, ipsum cum angelis suscipere Deum, ipsum sub tentorio suo videre hospitem meruit, quem semper habuit largitorem. Et revera, fratres, parum se beatum credidit, si in ipsa superna gloria ab hospitalitatis pio cessaret officio. Et solis donis frueretur divinis, qui hic humana bona crudelem se credidit cuiquam si negaret. Abraham, fratres, venientibus longe semper occurrit, praetereuntes etiam prece vocat, nolentes magna cum supplicatione suam compellit ad mensam, prima et saginata de gregibus hospitibus semper apponit, suis et conjugis suae manibus factos calentes semper offert panes, quos frigidos et hesternos esse utique jugis humanitas non sinebat. At iste alter dives, immo divitiarum captivus, servus opum, et ipsis censibus compeditus, tantum pompae ignobile sepulcrum, in quo pietatis totus utique et visus defecerat, et auditus, non jam personam, non pauperem, sed ipsam misericordiam despicit ad januam suam Lazaro sic jacente. Purpura, bysso, delicatis vestibus, epulis blandis ferrea viscera crudelis anima nutriebat: quem Deus humanae salutis avidus inquisitor emollire cupiens, non tam Lazarum, quam ipsum pietatis conflatorium ejus projecit ad januam; conflatorium dixi, propter ferrea viscera. Impiis ergo oculis mendicus Lazarus ingeritur, admovetur, et ut dives dare possit, magis magisque divitis census cumulatur; sed dives adamante durior, quidquid Deus pauperis propter alimoniam divitis conferebat ad censum, ille aut effundebat turpiter, aut crudeliter reponebat. Item Deus, ut non taceret, ut clamaret, ut admoneret divitem, ut panem se quaerere tantum jejunus pauper ostendat, ut vel ad minima largienda abundantis impellat animum, augetur pauperi fames. Cupiebat, inquit, de micis saturari quae cadebant de mensa divitis. At dives variis crapulatus ferculis indigeriem suam ructabat ad coelum, ne vocem pauperis humi et taliter jacentis audiret. Itemque Deus, quia obduratis auribus unius oris nil erat vox clamantis, ad aperiendum cor divitis totum corpus pauperis vulneribus aperit, ut in admonendo divite tot essent pauperis ora quot vulnera. Solvuntur viscera, ulcera producuntur, hiatus vulnerum dilatatur, sanies effunditur, et tota pauperis caro componitur in scenam pietatis: ut quem vox esurientis non moverat, vel suspiria, vel dolores, gemitus et tota aerumnarum congeries commoveret; sed dives superbo oculo, insatiabili corde, haec omnia et audire, et videre, et sentire contemnit. Quaerit adhuc Deus quemadmodum dives a sua obstinatione solvatur. Solvit pauperi manus a suis artubus, uti nec abigeret canes divitis, quos vulneribus suis divitis erat pasturus in vulnus: et novo modo, fratres, humanitatis ordo mutatur; fit humana mendicitas, ut cupiditas prodatur inhumana. Dives pauperem nec cadentibus de mensa micis pascit, et Lazarus pauper, quia aliud non habebat, etiam de carnibus suis canibus humanus exstitit. Miser dives, si panem non dedisti, quare vel canes abigere noluisti? Sed mitiores te canes tui, immo tu saevior canibus tuis: nam te saeviente illi parcunt, qui non ad morsum dentes, sed linguas ad obsequium sic producunt, ut in modum spongiae non vexent vulnera, sed detergant. Dives, in canibus tuis famem pietas vicit: in te pietatem saturitas non evicit. Nam quod canes hoc studio facere curarunt, usus ipse, qui semper est in oculis, probat. Nam canes lambendo semper curant vulnera sua: canes curant pauperem magisterio naturae, et homo hominem negligit, ipsa graviter accusante natura. Verum est, verum est, quod dives nec micas dare potest, dum semper avarus eget. Differendus est sermo, fratres, quia et dicendi tempus absumpsimus, et lectionis loca, quae nobis tractanda sunt maxime, subsequuntur.

SERMO CXXII. De eisdem.

Deberet, fratres, sermo noster hodie sancti Andreae, in quantum sufficit, referre virtutes: sed quia de divite illo et Lazaro, evangelico paupere, quod superest nos diximus reddituros, et B. Andreae apostolatus et martyrii sui praerogativa sufficit, et abundat ad gloriam, si placet, nos quae promisimus, quae debemus, ipso Domino reddente, solvamus. Scientes namque quod et dicenti et audienti semper generet lassitudo fastidium, superiore tractatu maximam partem propositae distulimus lectionis, ut reparatis animorum viribus salutaris verbi sequentia toto vigore et debito caperemus auditu. Post illa enim quae diximus, haec sequuntur. Et elevans oculos cum esset in tormentis, Abraham vidit a longe, et Lazarum in sinu ejus. Et elevans oculos suos (Luc. XVI). Sero dives sursum levat oculos suos, quos semper depressit in terram. Dives, quos oculos levas, ipsi sunt accusatores tui; quos oculos levas, ipsi non placant judicem, sed inflammant; non reportant veniam, sed reatum; et exigunt poenarum cumulum, non solamen. Quo oculos levas? quid clamas adhuc, dives? quo respicis, dives? Ibi est Lazarus, ibi est impietatis tuae proditor, testis criminis, credulitatis assertor. Et clamavit, inquit, Pater Abraham, miserere mei. Modo cognoscis patrem, et modo tibi patrem se esse nescis, quem in Lazaro patrem sic sprevisti: modo tibi justus occurrit, qui tunc, ut tibi pius esset, diu Lazarum passus est cruciari. Infelix quem sic ipsa origo arguit, quem sic ipse lucis auctor addicit; infelix cui in judicio pro magnitudine criminis, non misereri genitor, non pater ignoscere, non affectio potuit subvenire. Quid clamas adhuc, dives? Adhuc dives, sed crimine, non censu; non substantia, sed reatu. Quid clamas? quid postulas? Hoc loco jam non geritur postulatio, sed controversia, ubi e diverso consistit ipse qui passus est: sed agentium diversus est locus: hic agit de proximo, ille de longe; hic de sinu suggerit, clamat ille de tartaro; exorat ille de requie, queritur hic de poena. Sed quid dicit dives: Pater Abraham, miserere mei. Bene diceres, si Lazarus in sinu residens ipsum pectus judicis non teneret; bene diceres, si Lazarus justissimi cognitoris tota non possideret arcana. Gratis rogat judicem, quem sic innocens confessor accusat; et frustra sibi credit judicem posse subvenire, quando ore judicis pronuntiat ipse tanta qui pertulit. Miserere mei, et mitte Lazarum. Adhuc tu in Lazarum sic crudelis? Lazarum mitte. Quo? Ad infernum de gremio, de solio sublimi ad profundissimum chaos, ad tormentorum stridorem de sancta quiete, de tanto silentio beatorum. Et mitte Lazarum. Ut video, quod agit dives, non est novelli doloris, sed livoris antiqui, et coelo magis incenditur quam gehenna. Est grave illis malum, est illis incendium non ferendum quos aliquando habuere contemptui videre felices. Adhuc divitem malitia non deserit, quem jam possidet poena, qui non se ad Lazarum duci postulat, sed ad se Lazarum vult deduci. Ad cruciatus tui stratum, dives, pius Abraham Lazarum mittere non potest, quem tu ad mensam tuam non es dignatus admittere. Jam vobis versae sunt vices: vides ejus gloriam, cujus supplicium sic sprevisti; videt ille cruciatus tuos, qui te tunc tua mirabatur in gloria. Sed videamus, fratres, quare sibi mitti Lazarum sic deplorat. Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aqua, et refrigeret linguam meam. Erras, dives, haec flamma non tam linguae quam mentis est, non tam linguae quam cordis est; et adhuc iste conscientiae calor est, non illud extremum quid te manet et exspectat incendium. Nam si te jam novissimi judicii totus ignis ambiret, et illius desperatae damnationis sententia jam teneret, numquam levares oculos, numquam patrem colloqui, numquam pro te rogare, numquam praesumeres intervenire pro fratribus. Certe si te jam possidet totus ignis inferni, si te gehennae flamma complecitur, quare solius linguae aestibus desideras subveniri? Nisi quia cum pectus tuum anhelat flamma sui criminis et reatus, magis lingua uritur, ardet, aestuat, quae insultavit pauperi, quae misericordiam denegavit: haec praecedit ad judicium, haec antea degustat et patitur cruciatus, haec de toto corpore prima sentit ardorem, quae cum prima hic varios deliciarum cibos, et odorata degustaret pocula, mandare pietatem noluit, fieri misericordiam non praecepit, sed et ipsa cum alii facerent, derogabat. Ipse est qui induebatur purpura et bysso. Quid est, dives? ab aestu byssus non defendit? purpura non resistit inferno? Remanserunt ista; deseruerunt ista, et ipse nunc nudus sudas, aestuas, qui aliquando insultabas aestibus artificiosa nuditate vestitus. Et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aqua, et refrigeret linguam meam. Quid est dives? ubi sunt torrentes torcularium tuorum? ubi sunt horrea ad famem pauperis non minus cupiditatibus dilatata quam copiis? ubi sunt vina ad inopiam pauperis annositatibus et ipsa temporum oblivione servata? ubi sunt effusiones, lapsus, flumina ministeriorum tuorum? Ista omnia tibi periere, non crimini, qui sitis extremi digiti guttam, quam si vel solam dedisses pauperi, non sitires. Immisericordem te gutta, et mica reddidit inhumanum, in quibus totus pauperis et victus consistit et vita. Velim scire, dives, si vel ipsi tibi in poena positus ignoscis, quia ad haec mala non venisses, si de tantis horreis micam, guttam de tantis torcularibus tunc dedisses. Parum est quod caro eget, quod natura exigit, quod sufficit vitae; avaritia causa est quod homo magna et multa recondit non sibi, sed aliis ad suum plane praesentem vel posterum cruciatum. Sed dicis, dives: Ego et si vinum negavi, aquam peto, quam communem cunctis animantibus auctor ipse omnium praestitit et natura. Puto, dives, quod et aquam pauperi tu negasti, cui ne ingrederetur januam tuam, ne ad tuum puteum perveniret, canes quam plurimos objecisti. Quid est autem quod dicis? Mitte Lazarum ut intingat extremum digiti in aqua, et non deferat aquam? ergo juxta est aqua: et si juxta est, quare de proximo non sumis? quare? quia vinctae sunt manus tuae merito, dives, quia solutis debilitate Lazari manibus subvenire contempsisti. Debet homo, debet debilibus sua membra partiri: quae cum Job non daret, sed redderet, sic dicebat: Ego fui oculus caecorum, pes autem claudorum; ego eram pater invalidorum (Job. XXIX, juxta LXX). Homo, si non habes nummum, da pauperi manum, quia majorem misericordiam facit, qui ad mensam suam manu pauperem debilem ducit. Ipsum se pauperi dedit, qui se aptavit in obsequium pauperis, aptavit in pauperis servitutem. Iterum, fratres, praesentis verbi plenitudinem differamus, ut tertia auditione quam sententiam ab Abraham beatissimo pertulerit dives proloquamur.

SERMO CXXIII. De eisdem.

Inverecundi debitoris est, aut differre credita, aut promissa denegare; honesti, sine mora et mox utraque persolvere. Promisimus ut omne quod restat de illo divite redderemus, qui cum in Lazarum visus sit immitis, in se magis saevus exstitit et crudelis. Hactenus quid dives ad Abraham locutus fuerit, et sanctus evangelista, et noster sermo, in quantum potuit, declaravit. Dictum est: Et elevans oculos suos cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aqua, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Cui nunc respondit Abraham, Fili, recepisti bona in vita tua (Luc. XVI). O mira pietas! adhuc vocat filium, quem degenerasse propria crudelitate sic respicit. O singularis bonitas! adhuc vocat filium, quem vidit inferni vernulam, poenarum sobolem, extremum mancipium jam gehennae. Sed vocat filium, ut magis magisque filii prodatur impietas, quando cum tali etiam paterni sermonis pietas perseverat. Tu vocas patrem, ego voco filium ut te graviter doleas perdidisse quod natus es. Adhuc voco filium, ut amarius doleas perdidisse te quod tibi gratia dederat et natura; quia non habuisse doloris non est tanti, quanti habita moeroris est perdidisse. Voco filium, ut intelligas judicii esse quod pateris, non furoris: voco filium, ut in me mea patientia, et in te tua maneat poena. Sed iste, fratres, intelligit se non esse filium, qui fatetur et pensat de suo merito esse quod tam pii patris perdidit de natura. Qui tunc utique respondisset generi, si pius, si hospitalis, si misericors, in pauperem si fuisset humanus. Qui genitoris opera non facit, negat genus, Domino sic docente: Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis (Joan. VIII). Ille fidem generis probat, qui paterni operis assertor assistit. Sed quid dicit Abraham? Fili, recepisti bona in vita tua. Si tantum divitis hujus istud est crimen, quia recepit bona; quantum reus, qui invadit indebita? Si tantum criminosus qui sua claudit, qui non largitur accepta, quam poenalis est, qui et suis incubat, et aliena pervadit? Fratres, demus nostra, si tamen nostra; demus tamen quae putamus nostra; vitemus aliena, declinemus extranea; certe si cui aliquid tulimus, tota celeritate reddamus: ne hic relinquentes omnia, illuc censu pauperes, crimine divites, ad istum divitem perducamur. Discat tamen dives quia recepit bona, non accepit. Videtis, fratres, quia Abrahae sancti verbo istius divitis animus proditur, sensus arguitur, intellectus punitur, qui non sibi data, sed reddita credidit quaecumque Domino largiente possedit. Intelligite quo sensu incesserit, quo corde ambulaverit, qui Deum sibi credidit debitorem, et dominum suum male dives usuris suis addixit obnoxium: ignorans quia Dominus, etsi pauper incessit in terra, dives tamen ascendit in coelum. Et dedit ille, non accepit in fenore, qui dedit uni quinque talenta, alii duo, alii unum; unde et promittit se exacturum, non redditurum usuram, cum dicit ad servum: Serve nequam et piger, dedisses pecuniam meam nummulariis, et ego venissem, et exegissem eam utique cum usuris (Matth. XXV). Hinc autem plus impius dives iste, quia non in alium pius exstitit: qui etsi recepit bona, non pro bonis bona, sed pro malis bona recepit indignus. Sed transeamus ad Lazarum, et quaeramus quid est quod dicit: Et Lazarus similiter recepit mala. Et id sufficiat ad meritum, abundet ad gloriam, si non fecit bona, sed recepit mala. Plane beatus est, fratres, qui se a Deo accipere bona, mala recipere fideliter credit. Beatus qui Deo semper reddit debita: certe si non potest, vel dimitti sibi debita tota humilitate deposcat, ipso Domino sic docente: Dicite: Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI). Beatus qui Deo debita, et cum non intelligit se contraxisse persolvit, altius propheta instituente cum dicit: Quae non rapui tunc exsolvebam (Psal. LXVIII). Beatus qui se apud Deum semper ut excuset, accusat, Scriptura taliter admonente: Justus in primordio sermonis sui accusator existit (Prov. XVIII, juxta LXX). Et si justus, quare se justus accusat? quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. XLII). Homo coram homine de justitia, de innocentia, de merito forsitan glorietur; coram Deo qui se de innocentia jactat, de sua justitia gloriatur homo non est. Hinc est, quod ille Pharisaeus cum non orat, sed justitias suas computat, imputat, ructat, injustus et publicano deterior abscedit (Luc. XVIII). Sed accedamus ad reliqua. Nunc autem hic consolatur, ait, tu vero cruciaris. Videte, fratres, intelligite, fratres, ex his quae dicta sunt, quia justos et injustos etsi discretio locorum, una tamen inferni adhuc regio continebat; atque eos etsi chaos jam magnum, nondum tamen coelestis habitatio separabat; et si dividebat illos hiatus tristis, nondum tamen deputata superius angelis altitudo. Flammea romphaea (sicut legislator refert) paradisi volvebatur in janua, ne illuc homini pateret accessus (Gen. III): aereis januis et ferreis vectibus portae inferi obseratae claudebantur, ne animabus, quae illuc jactatae fuerant de supernis, ullus pateret egressus. Nam et chirographum paterni debiti, quod morti singulos adjiciebat, stylo culpae et reatus ipsius atramento tenebatur ascriptum, et ad sobolis noxam multa temporum currebat usura. Nec erat idoneus qui paradisum introiret, flammam exstingueret divinitus institutam, aut aperiret januas inferni coelitus obseratas, aut solveret chirographum, quod in arca legali Dei praecepto tenebatur inclusum. Hinc est quod ipse Dominus, primi hominis, id est, contumacis servi, exsulator advenit; ipse Dominus qui obseravit paradisum, qui clausit infernum, ad terras et ad inferos tota potestate descendit, ut accensa exstingueret, clausa protinus aperiret, protoplasti facinus aboleret. Hinc est quod arietem suae crucis portat aggressurus infernum, ut conterat et confringat ipsas tartari januas aere munitas, et ferro. De latere fundit aquam, ut paradisi viam temperet; ignem ex parte sanctorum exstinguat inferni, totum chirographum debiti diluat, et solvat antiquum, et patiendo hoc remittat ipse, quod ipse intulit importando. Agnoscite, fratres, laetamini, fratres, post triumphum Christi sanctorum custodiam dissolutam et in sanctos ultra inferni nil deberi: quando Christus ut justos, non injustos absolveret, ad inferos usque penetravit. Intelligamus, fratres, quantum Christus profuerit; immo quam sine Christo in nullo fuerit salus, cum praeter istam corporum solutionem, sanctorum quoque animae apud inferos tenebantur astrictae. Beatus ergo Lazarus, qui totum Deo debuit, ut crimini nil deberet. Beatus quod hic recepit tot mala, ut ibi bona omnia possideret. Et adjecit Abraham, dicens: Neque hinc ad vos transire neque huc transmeare quis potest. Terret, fratres, terret nimis hujus vocis auditus, quae ostendit post mortem, et semel apud inferos poenali custodiae deputatos ad sanctorum quietem non posse transferri, nisi Christi gratia jam redempti, ab hac desperatione sanctae Ecclesiae intercessione solvantur; ut quod sententia negat, Ecclesia mereatur, praestet gratia. Hic tamen dives rogat adhuc, et dicit: Pater Abraham. Adhuc vocat Patrem, qui meritis suis et patrem et patriam sic amisit. Pater Abraham. Hic miser et in poena mentitur. Pater Abraham, mitte eum in domum patris mei. Si vere hunc patrem vocat, cujus domum patris alterius tunc requirit? nisi forte eum se in absentia habere patrem credit, quem in praesenti se taliter conspicit perdidisse: et sic sibi credit ejus patris domum ejus gratia custodiri, cujus ibi negari sibi sinum videt, videt requiem pernegari. Pater Abraham, mitte eum. Quem? Nempe Lazarum. Ubi? In domum patris mei. Modo, et tarde, dives Lazarum ad domum patris sui non misericors, sed miserandus invitat, quem toto tempore substantiae miseratione suis incumbentem januis non recepit; et sub specie pietatis ad pristina vulnera, ad praeteritos gemitus Lazarum vult redire, quem prima petitione ad suos devocare non potuit cruciatus. Ante dixit: Mitte ad me. Modo dicit, Mitte ad fratres meos. Dolet, agit infelix, ne videat felicem, quem aliquando putaverat infelicem, Mitte ad fratres meos. Ubi? In domum patris mei. Ut quid? Habeo enim, inquit, quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Cui pius, qui sibi sic impius? Impudenter praesumit aliis impetrare poenitentiam, qui sibi tam crudeliter ad veniam nil providit. Mitte Lazarum in domum patris mei, habeo enim quinque fratres. Et putas quod quinque fratribus tuis sufficiat Lazarus, qui tibi tanto tempore, tot vulneribus suis, toto clamans corpore nil profecit? Merito ei respondit Abraham: Habent Moysen et prophetas, audiant illos. Sine Lazarum tantos requiescere post labores, et tu defle tuas, quas tuo merito sustines, poenas. Deus autem fratribus tuis et omnibus, non pro tuo consilio, sed pro suo munere olim prospexit ad salutem: dedit per Moysen legem, prophetiam largitus est per Eliam; audiant ergo illos, ne tuos sentiant cruciatus. Respondit dives: Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis resurrexerit, credent ei. Cui respondit Abraham: Si Moysi et Eliae non credunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent ei. Nihil tam verum, fratres, qui de coelo loquenti per legem, de coelo venienti Christo credere noluit, jam non merebitur credere ab inferis revertenti. Ipse Christus, fratres, Deus et Dominus noster ad Moysen est locutus de coelo, ipse in terra terreno est locutus in corpore, ipse cum terreno corpore ab inferis est reversus: et tamen referenti quae bona in coelis, quae sint apud inferos mala, fratres, divitis illius, qui Judaicis intelliguntur in populis credere tota obstinatione noluerunt. Verum, fratres, quia nos, qui sit dives, aut quis Lazarus pauper, et qui sint quinque divitis fratres, dicere nunc tempus excludit, nec quid in hac historia spiritualis intelligentiae lateat aperire permittit, edocti per Christum, quid apud ipsum justos maneat, quid apud inferos exspectet injustos, agamus, curramus verbo, opere, misericordia, ut et superna bona apprehendere, et mala perterriti vitare et declinare possimus.

SERMO CXXIV. De eisdem.

Quoties nobis a Deo dives ingeritur purpuratus, quoties vulneratus pauper apponitur, toties nobis misericordiae σκάμμα panditur, toties nobis stadium pietatis aperitur; ut de spectaculo coelesti possimus attendere, quam brevi quantumvis pauper ad palmam, dives pervenit ad ruinam. Homo, inquit, erat dives, et induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Et erat quidam mendicus nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis (Luc. XVI). Induebatur dives purpura, pauper livore; dives bysso, pauper squalore; auro dives, pauper fetore; dives plumeo decumbebat in sigmate, jacebat durissima pauper in terra; dives ructabat epulas, sanie pauper anhelabat; fundebat vina dives, pauper lacrymas; exsatiatus dives projiciebat panes, micas pauper esuriens non habebat; pascebat oblatrantes pauperem dives ferculis suis, pauper vulneribus suis saturabat divitis canes. Ac ne plurimis, ad divitem bona omnia, ad pauperem mala omnia perlegimus provenisse; neque tamen pauperem fregerunt adversa, aut diviti omnia secunda profuerunt: immo pauperem provexit ad philosophiam paupertas, ad virtutem dolor, contemptus ad patientiam, necessitas ad voluntatem, fames ad jejunium, sitis ad tolerantiam, ad vitam mors, ad praemium poena, ad coelum terra, egestas ad regnum; et divitem sic extulit purpura ad superbiam, byssus ad luxum, ad inhumanitatem copia, abundantia ad impietatem, unguenta ad marcorem, ad caecitatem splendor, sublimitas ad ruinam. Ergo neque prospera ignavos erigunt, neque fortes adversa prosternunt: quia neque divitiae, neque paupertates, sed animus aut ducit gratos ad praemium, aut ad poenam deducit ingratos. Januae divitis pauper apponitur ulceribus plenus: ac fit hoc non humano casu, judicio fit divino, ut divitis et pauperis conflictus esset in terra, spectaculum maneret in coelo. Dives totus indutus divitiarum stabat armis; et contra pauper jacebat ipsa vestitus in carne, nisi forte lorica erat illi, unum totius corporis vulnus. Dives morabatur servorum in choris, pauper exutus cute dolorum stimulis agebatur. Jaciebat impietatis tela dives, clypeum miserationis Lazarus opponebat, crudelitatem suam dives pauperis vibrabat in vulnus, frustrabatur diviti sontem animam pauperis robur, quia corpore se deserente, totus migravit in animam, et calcata carne in spiritum totus armiger supernus ascendit, ne ubi possit ferire divitis crudelitas inveniret. Ob hoc enim egerat Deus ut dives pauperis, pauper divitis in oculis semper essent, quatenus vicissim sibi ambo curam de vario languore praestaret. Aegrotabat pauper corpore, mente dives. Hinc est quod differebatur cura pauperis, ut dives sumeret de vulnere medicinam, de gemitu compunctionem, de lacrymis poenitentiam, de patientia exemplum, de fame misericordiam, de siti sensum; ad summam, coeleste de terrena compassione consortium: certe ut tantis dives bonis fultus Deo gratus esset, quando gratus Deo pauper in malis omnibus, vidente divite, permanebat. Merito ergo portabatur ab angelis qui jacebat; qui lugebat, Abrahae consolabatur in gremio; et vivit Deo semper, qui se sibi vivere nec scivit in mundo. Factum est, inquit, ut moreretur pauper, et portaretur ab angelis in sinu Abrahae. Mortuus est autem dives, et sepultus est in inferno. Miser accepit ante animae, quam corporis sepulturam, nec ante quieti corporis quam poenali traditus est sepulcro; ut vivat poenae semper, cum sit semel mortuus vitae. Et sepultus est in inferno: et vidit Abraham de longe, et Lazarum in sinu ejus. Immutatio quanta rerum! quo descendit dives! quo pauper ascendit! Respicit ibi sursum, quem despexerat hic deorsum; et videt eum de inferno in sinu Abrahae, quem jacentem se coram superbo de sigmate non videbat. Pater Abraham, miserere mei. Stulte petit a patre misericordiam, quam negaverat fratri. Miserere mei. Quid illi cum misericordia, cui jam totum cessit in poenam? Aut quae illi supplicatio apud patrem poterit subvenire, cui in sinu patris residet accusator? Pectus patris Lazarus tenet, et totam sancti cordis pulsat aequitatem, quatenus se filii patrem boni, mali judicem servet. Pater Abraham, miserere mei: et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aqua, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Mitte Lazarum: ut ipse qui cruciatus mei causa est, jam refrigerii minister extremum digiti sui solamen modo ipse porrigat, cui ego jacenti manus meae totius solatium tunc negavi. Et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aqua, et refrigeret linguam meam. Sitit itaque guttam, qui vini lacus cum pauper sitiret, effudit; et stilla digiti extremi credit gehennae flammas exstinguere, qui mensuris per totam diem ebrietatis non exstinxit incendia. Sed hanc sibi guttam ad refrigerium dari petit, ad ardorem pauperis quam negarat. Ista gutta est, dives, quae te facit crudelem; ista gutta est, quae os Lazari a te negata siccavit, quia ad refrigerium corporis et gutta sufficit, et mica. Cupiens, inquit, saturari de micis, quae cadebant de mensa. Spargebatur panis, fundebatur vinum, et quod ad extremam vitam pauperis negabatur, hoc totam diviti peribat ad pompam. Et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aqua; et refrigeret linguam meam. Lingua in capite, caput mali; ipsa derogat egeno, insultat pauperi, pietatem latrat, misericordiam carpit: et merito prima est in gehenna, in cruciatu praevia, dux poenarum, quia ipsa interdixit misericordiam, cui datum fuerat ut juberet. Et quamvis series lectionis et me compellat dicere, et vos invitet audire, qui sit purpuratus dives, qui sit Lazarus pauper, qui sint quinque fratres divitis, quomodo ante diem judicii dives cruciatus sentiat gehennae; attamen dolor revocat ad dicendum: Mortuus est dives et sepultus est in inferno. Et si est sub terra carcer, si est καύσις ardens, si est inferus sine fine crucians, si est apparitor tristis, qui nos ad ista rapiat post saeculi labores; quid stupemus? ubi sumus? quis est iste qui nos eludit somnus? quae est ista quae nos tenet oblivio lethalis? quare non omnibus contemptis evadendi a malis talibus nobis sola sit cura, ne viventes mundo, ne aliis currentes, ad tantas, tales, tam crudeles subito rapiamur poenas? Et si est ascendendi possibilitas ad superna, si est facultas vivendi in coelestibus, si est Abrahae sinus bonis omnibus ad requiem praeparatus, si est Lazarus in sinu patris tanti; immo quia dubium non est, ubi et loca, et personae, et nomina describuntur, quare non coelo mutamus terram? quare non caducis emimus aeterna? quare non perituris manentia comparamus? ut et supplicia devitemus inferni: et haec quae audire desideramus anguste, late videre, habere et tenere possimus.

SERMO CXXV. De villico iniquo.

Omnium quidem ciborum sal salubre est condimentum, si mensura non desit: alioqui sine modo et ipsum perit, et quod salierit perdit; amarat enim nimietas quod poterat condire mensura. Sic qui in nobis est sensus, si teneat modum, dat saporem, intellectum parit, prudentiam generat, cor dilatat, auget ingenium, maturat dicenda, audienda componit, fitque sibi dulcis, fit degustantibus tota dulcedinis plenitudo; et plane erit ille melleus sensus, qui ore profert nil amarum. Hoc praemisimus, ut sit nobis in evangelicis sensibus nostri sensus constringenda mensura: quatenus vitalem cibum, divinum pastum, coelestem saporem non violet, sed cautissima nobis sobrietate custodiat, juxta illud Apostoli: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII). Sed jam quid Dominus dixerit audiamus: Homo quidam erat dives (Luc. XVI). Et quis erat homo iste, nisi Christus? Quis dives, nisi ipse, qui in paupertate nostra totas creaturae divitias possidebat? Homo quidam erat dives. Hoc Judaeis saepius inculcabat, ut intelligerent quod inesset ei locuples deitas, cui erat humana paupertas. Erat dives. Erat in majestate sua dives, qui oculis Judaeorum erat pauper. Et quomodo dives non erat, cui ministrabant angeli, virtutes parebant, elementa serviebant, et quae non erant, fiebant jussa, vocata veniebant? Homo quidam erat dives: et habebat villicum. Quem nisi hominem, cui ad colendum mundum tota fuerat commissa possessio? Homo quidam erat dives, et habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum. Quasi non praescierit, quasi non praeviderit, cui occulta nota sunt, cujus oculis etiam illa nuda sunt quae teguntur. Et hic diffamatus est apud illum. Ergo ille famae credidit? fama nuntiante cognovit? Absit. Sed quia illa quae noverat, quae pietate velabat, quaerere tunc coepit quando accusabat terra: Vox sanguinis fratris tui clamat de terra (Gen. IV), clamabat terra, clamabat coelum, dolebant angeli, quando jam tota saeculi fama loquebatur. Et hic diffamatus est apud illum quod dissipasset substantiam ejus. Filius junior ante istius hominis lectus est substantiam dissipasse, nunc ipsius bona villicus dissipasse perhibetur. Sicut idem Deus et homo Christus, idem paterfamilias et pater; sic hunc eumdem esse et villicum constat et filium: est hic causarum diversitas, est mutatio nominum, non est varietas personarum. Et diffamatus est apud illum quod dissipasset bona ipsius, et vocavit eum. Vocavit per Evangelium. Et ait illi. Et quid per Evangelium non agit, per quod mores arguit, occulta nudat, conscientiam pandit, commissa castigat, dinumerat mala, et in his persistenti minatur poenam, quamvis converso veniam repromittit? Et vocavit eum, et ait illi: Quid hic audio de te? Cognita velut audita imputat, quia in reum non vult accelerare sententiam; et convictum penes se, velut accusatum convenit, qui judicium gestit venia sic praeire. Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tuae, jam enim non poteris villicare. Tam piis tam severa cur jungit? cur ante a villicatione submovet quam rationem agnoscat? Redde rationem, jam enim non poteris villicare. Rationem modo instar hominis expetit, modo sicut Deus instantia denuntiat et futura. Redde rationem, jam enim non poteris villicare. Rationem petit, non ut exigat, sed relaxet; petit, ut petatur; petit hic, ne petat tibi; petit in saeculo, ne petat in judicio; petit cito, ne poenarum tempus, tempus satisfactionis excludat. Redde rationem villicationis tuae: jam enim non poteris villicare. Quare? Quia venit finis vitae, tempus mortis, jam te apparitio superna constringit, jam judicium vocat. Festina ergo, ne satisfactionis tempus perdas; qui tempus operis perdidisti. Redde rationem. Hoc est dicere, compone rationem, compone tua, ne reddas mea; compones autem, si jam desines dissipare. Priora debita suscepi ego, cum te suscepi; solvi ego, cum te absolvi; ego cognitor pro te cognitori audiendus astiti; judicium intravi judex; rei mei reus factus sum, a poenalibus suscepi poenas, a damnatis sententiam non refugi; mortis perditor mortem excepi; penetravi inferos destructor inferni, ut te per ista non modo subducerem tuae poenae, sed et meae consortem facerem dignitatis. Age ergo, ut te quem tempus tuae villicationis exclusit, perpetuitas meae damnationis non includat. Sed villicus quid responderit jam perscrutemur. Ait intra se: Quid faciam? Quid faciam modo? semper homo bona facere tunc cupit, quando mors faciendi tempus ademit. Ait intra se. Quaerit intra se consilium, qui foris unde sibi jam succurreret non habebat. Ait intra se. Pungit cor suum, stimulat mentem suam, et omnia vexat interna, ut a se poenitentiam quam pro se dare possit extorqueat. Fodere non valeo. Non vires isti, sed tempora defecerant ad laborem. Fodere non valeo, mendicare erubesco. Confusionem futuri judicii pertimescit, in quo jam non poenitendi tempus est, sed poenarum, et ubi reus plus de conscientia quam de gehennae erubescit incendio. Mendicare erubesco. Et quis non erubescit in coelestibus mendicare? Miser quem temporalitas habuit divitem, mendicum sempiternitas possidebit; et habebit hunc nudum tartarus, quem locupletem suscipere coelum potuit et tenere. Praesens figura tendit ad populum, sed bonum nobis, bonum nimis, si ad nos ista aptemus singuli, si ad nos ista referamus, qui in terra nos debemus sentire villicos, dominos non putare; prorogationis temporariae ministerium suscepisse, non invenisse jus perpetuum possidendi; cavere ne ad patremfamilias fama eversae substantiae nos praecedat, juxta illud Apostoli: Quorumdam peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium; quosdam autem et subsequuntur (I Tim. V). Non pervenit ad statutum terminum vitae, qui villicationis amittit tempus, quem sonarit credita dissipasse. Hinc, hinc est immaturus exitus, hinc est ante diem mors, hinc est vocatio amara, hinc est seipsa acerbior redhibitio, sicut propheta lamentatur, clamans: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV). Sed utinam, quando nos de vocatione commonet aegritudo, quando febris a villicatione inclementer excludit, quando vis doloris ad reddendam villicationem properare compellit, praesentis villici factum sensumque sequeremur, converteremur ad animae consilium, ad compunctionem cordis, ad mentis poenitentiam, ad misericordiae suffragium, ad pietatis patrocinium, ad confessionis advocationem! certe peteremus Dominicorum chirographa debitorum; et si non tota, vel media, sicut iste villicus, ad nostram veniam solveremus; ut qui bona credita dissipando iniquitatis vocamur villici, in novissimis pia fraude ipsius laudem judicis consequamur. Et laudavit, inquit, villicum iniquitatis. Et quia evangelici factum villici non parvam generat quaestionem, qui reus de multis unam legitur placuisse per fraudem: quare placuerit sic, vel quis sit iste, sequenti per Deum plenius sermone pandemus.

SERMO CXXVI. De eodem.

Quam sit commodum, quam lucrosum debitorum nodos solvere, cautionum vincla laxare, praesentis villici nos edocet et informat exemplum: qui dum chirographorum cumulos prudenti moderatur assensu, non modo evasit arctissimas discussionis angustias, sed etiam discussoris laudem mansuram saeculis conquisivit. Et nos, fratres, quod de praesenti lectione vobis fecit promissio me debere, auditu piissimo temperate, ne me vosque simul oneret severa discussio, quos intelligentia poterit benigne relevare. Unde quae supersunt lectionis jam sequamur, et consilium villicus quod invenerit audiamus. Ait, inquit, intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. Scio quid faciam . . . Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo? At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam; et sede cito, scribe quinquaginta. Deinde dixit alii: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Et ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta. Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quod prudenter fecisset (Luc. XVI). Vel nunc liquet in evangelicis lectionibus obscuratas mysteriis divinis, supernis velatas sensibus, contineri quamplurimas quaestiones, nec facile humano intellectui subjacere quod ore Christi de coelestibus profertur arcanis. Et laudavit, inquit, dominus villicum iniquitatis, quod prudenter fecisset. Rogo quid hoc loco mundanus capit animus? quid hic communis capit et recipit auditus? ubi inter villicum et dominicos debitores versutae fraudis laudatur inventio, ubi debitoris honestas tollitur, aufertur pudor, violatur innocentia, verecundia tota sepelitur, ubi villicus reddendae rationis tempore plus ardet in fraude, quam tempore villicationis anhelavit in luxu; in articulo discussio is ipsum dominicum plus in dispendium saevit quam diebus suae fudit et disperdidit actionis; et qui ante substantiam vacuaverat dissipando, vacuando chirographo quod remanserat plus evertit; nec curat unde possit sarcire quod deerat, sed quod remansit, quemadmodum minorare possit, excogitat. Dicebat debitori: Quantum debes domino meo? Non dicebat, quantum debes mihi? Conveniebat conscientiam, testabatur debitoris animum, sic dicendo. Et quid est quod sine respectu domini, debitorem ad tantam fraudem villicus provocabat? Quantum debes domino meo? Dicit ille: Centum cados olei. Accipe cautionem tuam, et scribe quinquaginta. Ad tantam fraudem villicus conspirabat et agebat, ut totam fidem perderet, dum meditat cautionem. Quantum debes domino meo? Sciebant ambo quia praesens erat ubique et semper supernus creditor, nec poterat fraude praeveniri; sed neque in oculis dominicis desinit, semel coeperit qui furari. Esto tamen sit humani moris ut debitor quaerat compendia fraudulenta, et villicus sibi consulat, sic furando: dominus iterum quare probat fraudem? furta collaudat? praedicat falsitatem? Quod est nequitia, prudentiam dicit, et hoc pium judicat quod multis pessimum falsitatis praestat exemplum? Sapiat ita carnalibus sensibus; spiritualibus, quod est divini luminis, jam lucescat. Iterata est parabola per villicum, quae fuerat juniorem praelibata per filium. Villicus iniquitatis a mammona iniquo gentium populus nuncupatur. Facite vobis, inquit, amicos de mammona iniquitatis, qui relicto Creatore totum se mammonae tradiderat servituti. Quisquis est ab hujus mammonae captivitate liber, et pecuniae jam crudeli pondere non gravatur, consistat in specula coelesti, et inde despectet mammonam mundo, et mundanis tyrannico furore dominantem. Imperat gentibus, jubet regnis, bella mandat, comparat bellatores, sanguinem vendit, agit mortes, prodit patrias, urbes destruit, subdit populos, arces urget, vexat cives, foro praesidet, jus delet, fas nefasque confundit, et ad mortes usque tendendo, fidem tentat, violat veritatem, famam carpit, honestatem dissipat, solvit affectus, innocentiam tollit, pietatem sepelit, necessitudinem scindit, amicitiam subruit. Et quid plura? Hoc est mammona, dominus iniquitatis, qui inique humanis et corporibus dominatur et mentibus. Hujus ergo mammonae villicus, hoc est gentilis populus dissipatae taliter substantiae reus a Domino per Evangelium convenitur, ut reddat rationem villicationis suae, id est, naturalis boni. Cui tunc dicitur: Jam non poteris villicare. Quando ei finis saeculi nuntiatur. Credit denique juxta Apostolum figuram praeterire mundi (I Cor. VII), transire tempora villicationis humanae; et intra se, in se reversus, quid facere deberet, interrogat. Ait intra se, Quid faciam? Ingemuit cor, doluit mens, respondit fides, credulitas dedit consilium salutare, ut villicus ad verum dominum jam rediret, et erogando mammonam saevum dominum suae victor subderet servituti, ut fieret salutis occasio, quod perditionis exstiterat instrumentum. Pergit ergo villicus gentilis quondam jam Christianus, ad primum debitorem domini sui. Quem? Judaeum debitorem, quem quid quantumque domino suo debeat interrogat; quasi nesciat modum debiti. Portitor cau tionis noverat jam per Evangelium, sed interrogando confessionem taliter requirebat; denique et qualitatem, et quantitatem debiti confitetur, dicens: Centum cados olei. Quare non argenti, vel auri pondus? quare non centum decem, aut nonaginta, sed centum? Ut et de debito et de numero coeleste luceat sacramentum. Debebat Judaeus oleum, quod chirographo legis ad ungendos reges, prophetas et sacerdotes, Christiani chrismatis acceperat in figuram, donec ad ipsum regum, et prophetarum, et sacerdotum principem perveniret, cui tota reddenda et infundenda erat centenaria chrismatis plenitudo. Sed quia contra cautionis fidem debitor, ne debitum redderet, occidit impius creditorem, legalis ipsa cautio pervenit ad gentes, hoc est lex: ut Judaeus convictus per gentilem, quia debitum convertit in crimen, poenitentiae solvat usuram. Vides ergo quia villicus non fraudem, sed poenitentiam suadet: sollicitat ad acquirendam misericordiam, non impellit ad falsum, cum dicit: Accipe cautionem tuam, sede cito, et scribe quinquaginta. Quinquagesimum numerum ad misericordiam pertinere David pandit, cum psalmum quinquagesimum cantat, clamans: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam (Psal. L). Quinquagesimus numerus patefecit misericordiam, dum quinquagesimum annum, qui est jubilaeus, lex debitorum omnium, omnium contractuum delere et solvere ligamenta perscribit (Levit. XXV). Villicus ergo iste agit, ut per misericordiam Christi idoneus sit Judaeus, qui per cautionem legis insolubilibus confusus debitis tenebatur. Debet Judaeus oleum, qui juxta Apostolum (Rom. XI) feracis in se olivae pinguedinem incredulitatis sterilitate siccaverat. Unde et evangelicae fidei calore jam tota redit in ramos Christianos, totamque reviviscit in gratiam. Deinde alii dicebat: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Posteaquam granum tritici, quod est Christus, satum est in terra nostrae carnis, et ad ubertatem supernam per Dominicam fecundatum est sepulturam, factum est ut homo centesimum fructum suo jam debeat auctori. Nisi, inquit, granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet (Joan. XII). Videns ergo villicus satis providet, cum dicit: Accipe cautionem tuam, et scribe octoginta. Quia sicut quinquagesimus misericordiam confert, ita octogesimus totam fidem praefigurat et gratiam. Hic est numerus, in quo decalogum legis esse et ogdoadem gratiae satis gnarus legis, satis studiosus Evangelii lector intelligit. Itaque villicus cum dicit, Scribe octoginta, id agit, ut per gratiam solvat quod reddere non poterat per naturam. Bene ergo iste villicus meruit laudem domini sui, qui in chirographis non fraudem molitus est, sed salutem. Quod autem dixit: Prudentiores sunt filii saeculi in generatione sua quam filii lucis, ita intelligendum est, quia qui erant filii saeculi quondam, id est, gentiles, nunc electi sunt Dei: et qui erant filii Dei, hoc est Judaei, nunc in filiis saeculi sunt relicti. In generatione sua. Qua renati sunt, non qua nati sunt. Scribantur haec, inquit, in generatione altera (Ps. CI). Altera haec est generatio quaerentium Dominum (Psal. XXIII). Deus autem scientiae et illuminationis illuminet corda vestra, et totam scientiae suae plenitudinem in vestrae mentis infundat arcanum.

SERMO CXXVII. De decollatione D. Joannis Baptistae.

Hodie nobis Joannis virtus, Herodis feritas dum refertur, concussa sunt viscera, corda tremuerunt, caligavit visus, intellectus hebuit, aufugit auditus. Aut quid constat in sensibus humanis, quando perdidit virtutum magnitudinem criminum magnitudo? Herodes, inquit, tenuit Joannem et alligavit eum, et posuit in carcere (Matth. XIV). Joannes virtutum schola, magisterium vitae, sanctitatis forma, norma justitiae, virginitatis speculum, pudicitiae titulus, castitatis exemplum, poenitentiae via, peccatorum venia, fidei disciplina; Joannes major homine, par angelis, legis summa, Evangelii sanctio, apostolorum vox, silentium prophetarum, lucerna mundi, praeco judicis, praecursor Christi, metator Domini, Dei testis, totius medius Trinitatis, datur incestae, traditur adulterae, addicitur saltatrici. Merito ergo concussa sunt viscera, corda tremuerunt. At Herodes ipse est qui profanavit templum, sacerdotium sustulit, confudit ordinem, temeravit regnum, corrupit quidquid erat religionis; quod vitae, quod legis, quod morum, quod fidei, quod disciplinae, perdidit et confudit. Herodes sicarius in cives, in nobiles latro, populator in socios, in domesticos praedo, interemptor plebis, occisor filiorum, homicida in extraneos, in proprios parricida, inebrians cruore terram, in siti sanguinis permanebat. Hinc est quod Joannis sanguinem pium ingenti poculo crudelitatis absorbuit: sed ipsa lectio jam loquatur. Herodes, inquit, tenuit Joannem, et alligavit eum. Qui vincula solverat peccatorum, peccatoris vinculis alligatur, ut vincta venia locum veniae non relinquat. Alligavit eum et posuit in carcere. Herodes, tu adulterium facis, et in carcerem vadit Joannes? Sic judicas sedens in loco judicis reus, in loco vindicis innocentiae persecutor? Rogo ubi rerum facies? ubi fama? ubi pudor? ubi existimatio publici cognitoris? certe ubi Deus? ubi homo? ubi fas? ubi lex? ubi ipsius jura naturae? Simul omnia sunt, Herodes, te agente, te judicante, te jubente confusa. Tenuit, inquit, Joannem, et alligavit eum, et posuit in carcere. Herodes, te causa petit, te arguunt vincula, te carcer accusat, te divulgat producta in publicum Joannis injuria: causam custodiae qui requirit, invenit in te quod puniat, et in Joanne quod doleat. Joannes orbi notus, fama virtutis cognitus, celebratissimus sanctitate, dum trahit ad se suae inquisitores injuriae, facit ut tuus cunctis innotescat incestus; agit ut te habeat confusio publica, quem corrigere non potuit secreta correctio. Herodem Joannes monitis, non accusatione pulsabat; corrigere voluit, non perire: sed Herodes facibus libidinis ardens perire maluit quam redire, et uxorem fratris illicite possidere. Captivis criminum, innocentiae inimicis odiosa fit semper libertas, virtus contraria vitiosis, sacrilegis exosa sanctitas, inimica castitas impudicis, corruptis integritas poena, luxuriosis adversa frugalitas, crudelibus misericordia, pietas impiis, injustis justitia non ferenda. Probat hoc evangelista cum dicit: Dicebat enim illi Joannes, non licet tibi habere uxorem Philippi fratris tui. Ecce unde Joannes offendit, ecce unde Herodes furit: malos qui monet, offendit; incurrit odium, qui arguit criminosos. Dicebat Joannes quod erat legis, quod justitiae, quod salutis; certe quod erat non odii, sed amoris: ecce qualem consecutus est ab impio pro pietate mercedem. Volens, inquit, occidere eum, timuit populum. Facile deviat a justitia, qui in causis non Deum, sed homines pertimescit. Hic timor peccandi facultatem differre potest, auferre non potest voluntatem: unde etiam quos suspenderit a crimine, avidiores reddit ad crimen, et aestuat animo quousque perficiat, quod cogitat malum. Solus est Dei timor, qui mentes corrigit, fugat crimina, innocentiam servat, perpetem tribuit facultatem. Sed audiamus ipsam Joannis beatissimi passionem. Die natalis Herodis saltavit Herodiadis filia in medio triclinio, et placuit Herodi: unde jurejurando pollicitus est dare ei quodcumque postulasset ab eo. At illa praemonita a matre sua, da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae. Haec est mulieris antiqua malitia, quae Adam ejecit de paradisi deliciis (Gen. III); haec coelestes homines fecit esse terrenos, haec humanum genus misit in infernum, haec vitam abstulit mundo propter unius arboris pomum. Hoc malum quod homines ducit ad mortem, hoc malum fugit Elias propheta (III Reg. XIX); et cujus lingua clavis facta est coeli, tamquam reus fugit a facie mulieris; haec invenit verum laborem et pressuram, quae nunc occidit Joannem Baptistam, dejicit pueritiam, perdit juventutem, illicit et inquietat emortuam senectutem. Praemonita a matre sua, Da mihi, inquit, in disco caput Joannis Baptistae. De matris pectore dans rugitum nova bellua, contempta corporis praeda, caput ipsum truncatura pervadit. Et contristatus est rex, propter jusjurandum tamen, et propter discumbentes jussit dari, misitque decollari Joannem, et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellae, et puella dedit matri suae. Audistis, fratres, quanta sit nata de voluptate crudelitas, de libidine impietas. Et allatum est caput ejus in disco. In arenam vertitur domus, mensa migrat in caveam; fiunt de pransoribus spectatores, furore mutatur convivium; fit cibus caedes, vinum transit in sanguinem, finis apponitur natali; in ortu exhibetur occasus, convivium in homicidium commutatur, organa tragoediam personant saecularem; intrat bestia, non puella; quaerit amputare, non saltare; discurrit fera, non femina; spargit jubas per cervicem, non capillos; membra dilatat anfractibus, saevitiae crescit augmentis; fit grandis crudelitate, non corpore; et singularis fera usque dum capiat praedam, fremit ore, dentibus frendit; ferrum non suscipit, sed producit. Verum ne quis existimet declamare nos velle de ta libus, nos non declamare volumus, sed clamare, ut festivitatum gaudia sint cauta vestrarum, nataliumque vestrorum solemnitas teneat in exsultatione men suram, epulis nostris intersit Christus, in facie prandeatur auctoris; honestate convivii natura ipsa, quae vos produxit, honoretur; laetitia mensae vestrae pertingat ad pauperes, familia vestra innocentiae tripudiet disciplina, luxus absistat, fugetur effusio; saltatricum pestis, lenocinia cantorum, voluptatum fomenta, ventris onera, naufragia mentium cum Herodiadis conviviis abscindantur; ut praesens gaudium vestrum ad laetitiam perveniat sempiternam. Hodie, fratres, sermonem tulimus, non in Herodem tantum, sed etiam in Herodiadem; quia satis auditor intelligit quanta sit felicitas martyris, quando miseriam persecutoris audierit: scire tamen nos convenit quia et Joannes de morte sua natus est, et de natali suo mortuus est Herodes.

SERMO CXXVIII. In divum Apollinarem episcopum et martyrem.

Beatus Apollinaris, primus sacerdotio, solus hanc Ecclesiam Ravennatem vernaculo atque inclyto martyrii honore decoravit. Merito Apollinaris, quia juxta mandatum Dei sui, hic perdidit animam suam, ut eam inveniret in vitam sempiternam. Beatus qui ita cursum consummavit, fidem servavit, ut vere primus a credentibus suo reperiretur in loco. Nec eum quisquam confessoris vocabulo minorem credat esse quam martyrem, quem Dei nutu quotidianum et multiplicem reversum conspicit ad agonem. Audi Paulum dicentem: Quotidie morior (I Cor. XV). Semel mori parum est eum qui potest regi suo gloriosam saepe de hostibus referre victoriam. Non tam mors quam fides et devotio martyrem facit, et sicut virtutis est in acie, in conflictu, pro regis amore succumbere, ita perfectae virtutis est diu agere et consummare certamina. Non ideo persecutus est martyrem, quia non statim intulit mortem; sed probavit martyrem, quia non elicuit fidem; injecit tela quae potuit, et omnia armorum suorum genera callidus exegit inimicus: nec tamen fortissimi ductoris movere mentem potuit, aut temerare constantiam. Summum est, fratres, pro Domino praesentem vitam, si necesse sit, contemnere, sed gloriosum est etiam cum vita mundum suo temnere et conculcare cum principe. Festinabat Christus ad martyrem, martyr suum festinabat ad regem. Bene diximus festinabat, juxta illud prophetae: Exsurge in occursum mihi, et vide (Ps. LVIII). Sed ut propugnatorem suum sibi Ecclesia sancta retineret, Christo vehementer occurrit, ut vincenti justitiae reservaret coronam, et sibi belli tempore praeliatoris sui praesentiam condonaret. Fundebat saepe confessor sanguinem suum, suisque vulneribus, fide mentis suae, testabatur auctorem. Coelum suspiciens carnem despiciebat et terram. Vicit tamen, tenuit, et a suo desiderio retardari martyrem tenera adhuc Ecclesiae impetravit infantia. Infantiam dico, fratres, quae totum semper obtinet, quae plus lacrymis quam virium ratione contendit. Neque enim tantum vultus et sudor fortium quantum possunt lacrymae parvulorum, quia ibi corpora, hic corda franguntur; ibi mentis judicia vix moventur, hic tota pietas inclinata descendit. Et quid plura, fratres? Egit, egit Ecclesia sancta mater, ut nusquam a suo separaretur antistite. Ecce vivit, ecce ut bonus pastor suo medius assistit in grege, nec umquam separatur spiritus, qui corpore praecessit ad tempus; praecessit dico habitu, caeterum ipsa inter nos corporis sui habitatione quiescit. Exstinctus est diabolus, persecutor occubuit: ecce regnat et vivit, qui pro rege suo desideravit occidi, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saeculorum saecula.

SERMO CXXIX. In D. Cyprianum martyrem.

Quoniam hodie Deo in natali sancti Cypriani martyris convenimus, in quo miro certamine de diabolo triumphavit, et quia nobis virtutum suarum gloriosum reliquit exemplum; ideo exsultare nos convenit et laetari. Natalem ergo sanctorum cum auditis, charissimi, nolite putare illum dici quo nascuntur in terram de carne, sed de terra in coelum, de labore ad requiem, de tentationibus ad quietem, de cruciatibus ad delicias, non fluxas, sed fortes, et stabiles et aeternas, de mundanis risibus ad coronam et gloriam. Tales natales digne martyrum celebrantur. Cum ergo hujusmodi festivitas agitur, noli aestimare, charissime, quod in solis prandiis et profusioribus epulis natales martyrum celebrentur: sed imitandum tibi proponitur quod in memoria martyris celebras. Aspice ergo, charissime, alacritatem populi circumstantis. In hac enim die aliquando turba astitit impiorum, cum sanctus Cyprianus jussu tyranni feriretur, turbae erant malorum, exspectantium chori; nunc multitudo fidelium ad collaetandum devota confluxit: tunc turba saevientium, nunc exsultantium; tunc desperatorum, nunc sperantium. Idcirco ergo natales martyrum annua laetitia celebrantur, ut quod semel actum est, per omne aevum in memoria maneat devotorum. Gesta res est, charissime, ne te diceres ignorare; celebrantur annua, ne dicas, oblitus sum. Ad haec ergo imitanda vos animate, charissimi, hanc magnanimitatis gratiam concupiscite; hoc petite dari vobis, quod ille meruit adipisci. Omnes enim coelestia cupientes terrenorum bonorum laqueis irretiri non possunt, quia conversationem suam in coelestibus statuerunt: sicut ait sanctus Apostolus: Nostra autem conversatio in coelis (Phil. III). Dirigatur ergo cordis nostri desiderium ad habitationem coelestem, ubi cum dispersus fuerit pauperibus thesaurus vester, illic erit et cor vestrum. Thesaurus autem bonorum omnium Christus est, qui vos cum Patre et Filio et Spiritu sancto donis coelestibus, et nunc, et in aeternum cumulare et replere dignetur.