15 | Sermones 17 |
CL
[recensere]- SERMO CL. De fuga Christi in Aegyptum.
Si conceptum Virginis, Virginis partum sermo non aperit, sensus non recipit, non capit mens humana, Deum fugisse ut hominem quis loquatur? Apparuit, inquit, Angelus Domini in somnis Joseph, dicens: Accipe puerum et matrem ejus, et fuge in Aegyptum (Matth. II). Si pietatis esse diximus, quod natus est Christus, Christus quod fugisse legitur, quid dicemus? Forte sicut natum diximus, ut repararet naturam, dicamus quod ut fugaces revocaret aufugit. Et revera si, ut revocet errantem ovem, in montibus ipse errat, quomodo ipse non fugit fugientes populos ut reducat? Accipe puerum et matrem ejus, et fuge in Aegyptum. Quid est quod sic coelestis causa tractatur, ut sensusconfundatur humanus, lassetur animus, laboret intelligentia, hebetetur auditus, fides nutet, spes titubet, credulitas ipsa succumbat? Accipe puerum et matrem ejus, et fuge in Aegyptum. Persequente homine, Deus fugit; saeviente terra, coelum trepidat; et volitante pulvere, pavore turbantur angeli, et pavor patris filio fugiente monstratur. Accipe puerum et matrem ejus, et fuge in Aegyptum. David persequente Saul, ad Judaeam confugit, recepit vicinia (I Reg. XXI et XXII); domus unius viduae Eliae sufficit ad latebras (I Reg. XVII). Christo fugiente locus deest, provincia deficit, non subvenit patria. Dum migrat, non vicinae gentes, non finitimae sufficiunt regiones: sed Aegypti tristem locum, extorrem habitu, lingua, moribus barbarum procurat exsilium. Accipe puerum et matrem ejus, et fuge in Aegyptum. Si rerum refugium fugit, auxilium latescit omnium; si formidat fortitudo cunctorum, si se universorum defensio non defensat, quare humana notatur fuga, arguitur trepidatio, formido culpatur? Quare vocatur in crimen Petrus qui negat, Joannes qui expavescit et fugit, discipuli omnes, quia deserunt per pavorem (Matth. XXVI, Marc. XIV)? Et ista, fratres, esto facta sint, quare litteris mandantur, quare referuntur in libris, quare recitantur saeculis, quare quotidianis lectionibus innotescunt, quare omnes panduntur in gentes? Numquid ut divinum timorem lingua, locus, aetas, tempus, universa cognoscant? Sicut enim cum virtutes leguntur, animos erigunt ad profectum, ita deponunt animos cum recitantur infirma. Quid sibi vult ergo evangelista, quod haec scribit ad memoriam sempiternam? Devoti militis est regis sui tacere fugam, referre constantiam, virtutes loqui, timores silere, aperire fortia, infirma reticere, adversa delere, praedicare victorias, quo et hostium frangere ausus possit, et sociorum excitare virtutem. Evangelista igitur referendo talia, videtur excitasse haereticorum latratus, defensionem fidelibus sustulisse. Tolle, ait, puerum et matrem ejus, et fuge in Aegyptum. Mandatur fuga, non profectio; imponitur necessitas, non voluntas: indicit angelus latentem peregrinationem, non liberum commeatum; ut via, quae est per se molesta, semper esset molestior per timorem. Ergo ob quam causam haec nobis scripta sint, jam tempus est ut quaeramus. Tolle puerum et matrem ejus, et fuge in Aegyptum. Bellicosus quod in bello fugit artis est, non timoris; Deus quando fugit hominem, sacramenti est, non pavoris: potens quando se subducit infirmo, insequentem non pavet, sed foris producit; vult enim in aperto vincere, qui publicam referre cupit ex hoste victoriam; occultum se non patitur inire conflictum, qui mandare suum saeculis vult triumphum. Secreta victoria, virtusque latens exemplum posteris non relinquunt. Hinc est, quod Christus fugit, ut cedat tempori, non Herodi: neque enim mortem fugit, qui venerat de hoste reportare victoriam; neque humanas insidias expavescit, qui totas venerat diabolicae fraudis aperire versutias; neque tunc timuit, quando infans, et secundum hominem timere nescivit, et secundum Deum potuit non timere. Christus, fratres, si mactatus in illo grege lactentium tunc fuisset, mors ei casus fuerat, non voluntas; non virtus fuerat, sed infirmitas; necessitas fuerat, non potestas; et innocentiae fuisset praemium, majestatis gloria non fuisset. Certe ubi esset, quod a Deo dictum est: Non coques agnum in lacte matris suae (Exod. XIII et XXXIV)? Futurum est, inquit, ut Herodes quaerat puerum. Herodes quaerebat, sed quaerebat diabolus per Herodem, qui videbat sibi magos, quos habebat in erroribus suis principes, aufugisse. Christus si vinctus pannis, si sub matris uberibus occupatus, si tacens lingua, si latens opere, si gressu nullus, diaboli signiferos, hoc est magos in duces fidelissimos commutavit, perfectae aetatis Christus quid posset facere diabolus jam videbat: et ideo movebat Judaeos, instigabat Herodem, ut Christi suspectam sibi praeveniret infantiam, ut futura virtutis ejus anticiparet insignia, ut peremptorium sibi nobis victoriosissimum vexillum crucis callidus machinator auferret. Sentiebat diabolus, sentiebat quod Christus doctrinis, virtutibus, vitam mox repararet, et mundum totum, qui adhuc vagiens, ipsum quod erat mundani verticis, occuparet, juxta illud prophetae: Priusquam sciat puer vocare patrem aut matrem, accipiet et virtutem Damasci, et spolia Samariae (Isai. VIII). Et ut, ipsis probantibus Judaeis, cum dicunt: Videtis, quia nihil proficimus, ecce mundus totus post ipsum vadit (Joan. XII), Christus se in carne venturum, ascensurum per aetatum gradus, annuntiaturum gloriam coelestis regni, praedicaturum fidei doctrinam, et imperio verbi solo fugaturum daemones, daturum caecis visum, claudis cursum, mutis verbum, auditum surdis, peccatoribus remissionem, mortuis vitam, per legem promiserat, et per prophetas. Unde haec Christus impleturus vir, infans mortem distulit, non fugit. Denique fugam ejus non de periculi metu, sed de prophetiae venisse mysterio evangelista asserit, sic dicendo: Accipe puerum et matrem ejus, et fuge in Aegyptum. Et post: Ut impleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum (Oseae XI). Christus ergo fugit, ut staret legis veritas, prophetiae fides, Psalmistae testimonium, dicente ipso Domino: Necesse erat impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et psalmis de me (Luc. XXIV). Christus fugit, nobis, non sibi; Christus fugit, ut dispensanda temporibus sacramenta servaret. Christus fugit, ut futuris virtutibus subveniret, et perfidis materiam tolleret excusandi, et credituris fidei fiduciam largiretur, quia in persecutione melius est fugere, quam negare. Denique Petrus, quia fugere noluit, abnegavit (Marc. XIV); Joannes ne abnegaret, aufugit.
- SERMO CLI De eadem.
Hodierna lectio movit corda, concussit viscera, stupefecit auditum. Ecce, inquit, angelus Domini apparuit Joseph in somnis, dicens: Surge, accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Aegyptum (Matth. II). Cui nascenti virginitas non resistit, non obviat ratio, non contradicit natura, quae potestas, quae vis, quod discrimen praevalet, ut compellatur ad fugam? Accipe puerum et matrem ejus, et fuge in Aegyptum. Reverentius diceret, Vade in Aegyptum, ut esset profectio, non fuga; voluntas, non necessitas; judicium, non metus; humanum saltem, si non divinum: at nunc mandatur fuga, mandatur coelitus, mandatur per angelum, ut videatur coelum timor ante tenuisse quam terram. Accipe puerum et matrem ejus, et fuge in Aegyptum. In Aegyptum fuge a tuis ad extraneos, ad sacrilegos a sanctis; a templo tuo ad daemonum fana, ad idolorum patriam a regione sanctorum. Sic Judaeae non sufficit latitudo, sic angustatur saeculi diffusa possessio, non capit secretum templi. Sacerdotum turba non suscipit, non abscondit numerositas investigabilis cognatorum, ut ad deitatis latebras profana Aegyptus conducatur: sic res urget, si non vacat intueri verecundiam virginis, laborem matris, sexus pudorem, periculum in Joseph, longinquitatis fatigationem, exitium totius domus, et, quod his durius, Judaeos peregrinaturos in gentibus, quibus nec ipsa est communio, immo est profundum legis transgressione naufragium. O quam durum est peregrinatio etiam inter cives fratresque! sapit quid sit sua domus, qui sentit alienam: et ubi est illud: Domine, refugium factus es nobis (Psal. LXXXIX)? Et, Deus noster refugium et virtus (Psal. XLV)? Si refugium fugit, si timet virtus, si praesidium migrat, quae vita, quae spes, quae securitas, quod munimen? Eliae contra insidias liberi regis, vidua una sufficit (III Reg. XVII); Christo contra Herodis captivi minas Judaea tota non sufficit. Elias missos ad se coelesti igne consumit (IV Reg. I), Christus sola fuga fit salvus. Hucusque fugae Christi querimonias exaggerasse sufficiat. Fratres, quod fugit Christus, fuit mysterii, non timoris; fuit liberatio, non periculum Creatoris; divinae virtutis fuit, non fuit fragilitatis humanae; non fugit propter auctoris mortem, sed fugit propter saeculi vitam. Nam qui mori venerat, quare fugeret mortem? Christus totam causam nostrae salutis occideret, si se parvulum permisisset occidi. Christus venerat, ut quos praeceptis docuerat, firmaret exemplis, et ipse faceret quae facienda mandaverat; et visu probaret possibilia, quae impossibilia videbantur auditu. Venerat ut mundo notitiam suae deitatis infunderet, et humani generis ignorantiam auferret. Venerat ut pigra mortalium corda ad fidem virtutibus excitaret. Venerat diabolum publico superare conflictu; ut ab omnibus et divino vinceretur jussu, et humano presterneretur exemplo. Venerat praesentiae suae promissa persolvere, ut quibus scire se dederat, concederet se videre. Venerat ut veniret Judaeus de contemptu legis. Venerat introducere ad fidem gentes. Venerat eligere apostolos doctores orbis, eosque coelestibus implere doctrinis, munire virtutibus, armare signis, ut signis edomarent feros, sanarent virtutibus infirmos, doctrinis dociles edocerent: et ad summum, venerat mortem perdere moriendo, penetrando inferna dissolvere, resurgendo sepulcra reserare; ascendendo ad coelos coelestibus donare terrenos. Omnia haec utique periissent nobis, si Christus, cum esset in cunabulis, non fugisset. Sed, auditor, dicas, Cum posset aliter, quare tantis, quare talibus se summisit injuriis? Quare? Primum, quia neque sine homine poterat salvari homo, neque sine humanis injuriis injuriae humanae poterant amputari: causam suam facit, qui alteri vult cavere; qui non compatitur, amputare non potest passiones. Christus nos in se suscepit, ut se daret nobis; pertulit passiones nostras, ut nostras tolleret passiones. Hinc est quod Christus fugit, ut nostras fugas in persecutionibus temperaret. Martyr comprehensus debet tenere constantiam, non comprehensus debet fugere persequentem, ut et persecutori indulgeat resipiscendi tempus, et sibi tempus non auferat supplicandi, dicente Domino: Si vos persecuti fuerint in hac civitate, fugite in aliam (Matth. X). Persecutorem qui provocat, facit; corrigit qui declinat. Fugere debemus ergo, provocare non debemus, si salvari persecutores nostros volumus, pro quibus praeceptum est nos orare. Orate, inquit, pro persequentibus vos (Matth. V). Orandum est, fugiendum est, ut et ille qui per ignorantiam furit, sanetur; et ille qui patitur de patientia palmam subeat, non subeat de temeritate discrimen. Fratres si Saulum martyres non fugissent, Paulum martyremque non fecissent. Hoc faciendum docuit Christus, hoc nobis reliquit exemplum; ut fugiente Domino, fugere indignum non putet servus. Et alia est causa quod fugit Christus, quod infans tempus suae distulit passionis, quod crucem supra tricesimum annum vitae corporalis ascendit; ut qui ad vitam perfectum hominem fecerat, perfectam repararet in vitam; et qualem terris dederat, talem redderet coelo. Et quod ad Aegyptum fugit, aliam procedit ad causam. Fugit ad Aegyptum, ut perfidiam Judaeorum per fidem gentium castigaret: nam Dominum suum quem Judaea fugaverat, Aegyptus obsequenter accepit, ut Ecclesiam Synagogae, Judaeis gentes anteponendas in fide suam panderet per figuram.
- SERMO CLII. De infantium nece.
Zelus quo tendat, quo prosiliat livor, invidia quo feratur Herodiana hodie patefecit immanitas: quae dum temporalis regni aemulatur angustias, aeterni regis ortum molitur exstinguere, sicut ait evangelista: Tunc Herodes videns quia illusus esset a magis, iratus est valde: et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus ejus (Matth. II). Videns quia illusus esset a magis. Dolet impietas se illusam, dilatam se crudelitas furit, fremit dolositas se deceptam, et in se fraus reversa colliditur. Herodes stridet cadens ipse in laqueum quem tetendit: hinc iniquitatem quam condiderat evaginat: de fide perfidiae sumit arma; terreno quaerit furore, quem natum coelitus non credit; ad sinus matrum militum cogit castra, inter ubera arcem pietatis oppugnat, in teneris uberibus ferrum durat, lac fundit antequam sanguinem, dat ante mortem sentire quam vitam, tenebras ingerit intrantibus lucem. Sic ait magister mali, minister doli, irae artifex, inventor sceleris, impietatis auctor, pietatis praedo, inimicus innocentiae, hostis naturae, malus omnibus, suis pejor, pessimus sibi: quem Christus, non ut evaderet, sed ne videret, aufugit. In altum tendens, cadit ab alto; coelum pulsans, intrat profundum; in se vadit, qui vadit in Deum; se occidit, qui vitam conatur occidere, quia capi non potest perditione salus, occisione vita, aeternitas fine. O ambitio quam caeca semper! O quam semper praesumptio pessima! O quam perdit concessa, qui inconcessa captat! Herodes obsidens terrenum regnum, impugnat coeleste; terrenis inhians, irruit in divina, ipsamque pietatem tota impietate insectatur. Audierat natum regem, quaesierat ubi, quando, unde; et ad quid: ast qualiter debuerat non quaesivit, quia apud illum erat peccandi amor, amor innocentiae non manebat. Destinatus ad scelus, ad piaculum promptus, paratus ad crimen, causas innocentiae non requirit, jus abrogat, confundit fas nefasque, cui nequitia est sodalis, cui odiosa est aequitas, iniquitas semper est amica, qui caedibus vivit, qui se munit sanguine, qui crudelitatem sectatur, cui de timore stat totum, de amore nil constat. Herodes tunc caecus sic Christum gladiis quaerit, investigat cruore, crudelitate rimatur, successorem timens, incessit in auctorem; peremit innocentes, volens innocentiam deperire. Rector populi, morum custos, disciplinae censor, justitiae indagator, aequitatis defensor, servator innocentiae, ampliator populi, innocentis causam facit innocentium crimen, munus vaticinatorum vertit in poenam, auctoris ortum orientum mandat occasum, negotium salvantis salvandorum jubet esse discrimen. Judex audientes vocat, interrogat loquentes, negantes arguit, urget reos, percellit noxios, conscios corripit, addit complices, sententiae dat detectos. Infantes quid? Quorum lingua tacuit, oculi nil viderunt, nil audierunt aures, manus nil fecerunt, et quibus actus nullus est, unde culpa? Sumpserunt mortem qui vivere nescierunt, non tempus profuit, non excusavit aetas, silentium non defendit, quibus apud Herodem solum quod nati sunt, hoc fuit crimen. Et revera, quomodo non redderent naturae creditum, a quibus causa exigebatur auctoris? Infelix homo, qui sibi ad accusationem paravit omnia, ad excusandum spatium non reliquit, sed totum paravit ad poenam! Quis excusabit, quem pulsat innocentia, infantia impetit, lac ut sanguis accusat? Hoc contra Herodem. At Christus futurorum praescius, conscius secretorum, cogitationum judex, mentium perscrutator, quare deseruit quos sciebat quaerendos esse propter se, et propter se noverat occidendos? Natus rex, et rex coelestis quare neglexit milites innocentiae suae, coaetaneum sibi quare contempsit exercitum, quare cunabulis suis deputatas excubias sic reliquit, ut regem solum quaesiturus hostis totum grassaretur in militem? Fratres, Christus non despexit suos milites, sed provexit, quibus dedit ante triumphare quam vivere, quos fecit capere sine concertatione victoriam: quos donavit coronis antequam membris: quos voluit virtutibus vitia praeterire, ante coelum possidere quam terram, nec ante humanis inserere quam divinis. Praemisit ergo Christus suos milites, non amisit; recepit suas acies, non reliquit. Beati, quos martyrio natos vidimus esse, non saeculo. Beati, qui labores in requiem, in refrigerium dolores, moerores in gaudium commutarunt. Vivunt, vivunt, qui vere vivunt, qui pro Christo merentur occidi. Beati ventres qui portaverunt tales, beata ubera quae se talibus infuderunt, beatae lacrymae quae pro talibus fusae flentibus gratiam baptismatis contulerunt. Nam diverso modo, dono uno, in lacrymis suis matres, et suo filii sanguine baptizantur. In martyrio filiorum passae sunt inatres; nam gladius filiorum pertransiens membra ad matrum corda pervenit, et necesse est ut sint praemii consortes, quae fuerunt sociae passionis. Arridebat parvulus occisori, gladio adjocabatur infantulus, nutricis loco attendebat lactans percussoris horrorem, nescia lucis aetas moritura gaudebat, infans filius omnem hominem non ut hostem respicit, sed parentem. Matres tulerunt quidquid et angoris exstitit, et doloris, et ideo non carebunt martyrii gaudio, martyrii lacrymas quae fuderunt. Hoc loco attendat auditor, attendat, ut intelligat martyrium non constare per meritum, sed venire per gratiam. In parvulis quae voluntas, quod arbitrium, ubi captiva fuit et ipsa natura? De martyrio ergo debemus totum Deo, nil nobis. Vincere diabolum, corpus tradere, contemnere viscera, tormenta expendere, lassare tortorem, capere de injuriis gloriam, de morte vitam, non est virtutis humanae, muneris est divini. Ad martyrium qui sua virtute currit, per Christum non pervenit ad coronam: sed ipse nos coeleste perducat ad pabulum, qui nostro dignatus est jacere in stabulo, Jesus Christus Nazarenus Dominus noster, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CLIII. De eadem.
Fratres, humani sensus non est virginei partus aperire mysterium: quod natura non habet, auctoris est, non naturae; est opus superni spiritus, quod sentire non potest caro; ubi non est humanitatis indicium, ibi deitatis est signum, dicente propheta: Ipse Dominus Deus dabit vobis signum. Ecce virgo in utero accipiet (Isa. VII). Ubi nil est terreni usus, est ibi coelestis ordinis totum; quod de mundo non est, mundano intellectui non potest subjacere. Conceptus qui virginem servat, partus virginem qui relinquit, divinum est quod generat, non humanum; Deus graditur, ubi vestigium nullatenus humani transitus invenitur; consuetudo deficit, miracula cum geruntur; consuetudines non respiciunt signa, singularitas non admittit exemplum, sicut hodierna pandit lectio, quae divina narrat praelia parvulorum. Coorta regi cohors sua, magis praemori quam commori tota gestit: Christo dicati milites coeperunt ante militare quam vivere, ante pugnare quam ludere, fundere ante sanguinem quam lactis ubera peroptare: ardentes animae moras corporis non tulerunt, a gremio ad furentes hostium cuneos pervolantes, anticipant virtutibus blandimenta, vulneribus oscula, unguenta ferro, ut coelum possint ante inhabitare quam terram, praemia spiritus ante portare quam carnem, ante referre triumphos Deo quam perferre hominum nutrimenta. Vere, vere, fratres, isti sunt gratiae martyres, confitentur tacentes, nescientes pugnant, vincunt inscii, moriuntur inconscii, ignari tollunt palmas, coronas rapiunt ignorantes. Ergo sicut virginitas corruptionis nescia contulit honorem matri, sic infantia passionis ignara martyrii palmas rapuit et coronas. Sed quid dicemus quod rex ipse qui stare debuit, fugit solus, et fugit monente Patre? Fugere istud est amoris intimi, non timoris ignavi. Si stetisset Christus, haberet eos synagoga filios, hos Ecclesia martyres non haberet.
- SERMO CLIV. In D. Stephanum protomartyrem.
Sicut dominum praediorum limitibus affixi tituli proloquuntur, ita nomina ipsa saepe sanctorum merita indicant, testantur insignia. Ita Abraham, quod fide credidit, nominis adjectione monstravit, quando ex Abram Abraham divinitus nuncupatur: ut dilatandus genere, nomine ante dilataretur, dicente Domino: Et non vocabitur amplius nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen tuum, quia patrem multarum gentium posui te (Gen. XVII). Sic conjux sancta ejus cum de sterili fit fecunda, ex Sarai vocitata est Sarah, ut et ipsa ante crescat nomine quam crescat pignore; et quia permittente Domino risum edidit si vetula conciperet exarata jam rugis, si pareret desperata jam fecunditas, si sterilitas jam penes senectutis extrema praegnans fieret, risum mox quod genuit, nuncupavit; et hoc aptavit in nomine, quod sensu passa est cum rideret: Et vocavit nomen ejus Isaac, quod interpretatur risus (Gen. XXI). Sic Jacob, qui in utero coepit ante luctari quam vivere, ante viribus superare quam membris, etiam inter viscera materna ipsa supplantatoris est vocabulum consecutus, eo quod antequam nasceretur noscitur divinitus reprobatum supplantasse germanum (Gen. XXV). Et quia longum est ire per singula, sicut Petrus a petra nomen adeptus est, quia primus meruit Ecclesiam fidei firmitate fundare; ita Stephanus vocatus est a corona, quia primus meruit pro Christi nomine subire conflictum, primus meruit sanguine militum Christi martyrium dedicare. Petrus apostolici chori vetustum teneat principatum, aperiat intrantibus regnum coelorum, reos potestate vinciat, poenitentes clementer absolvat; Stephanus est martyrum primus, Stephanus purpuratum ducat exercitum, qui pro Domini sui adhuc calente sanguine sanguinem suum avidus bellator effundit. Et quia cruore proprio tinctam sibi ipse purpuram conquisivit, merito a rege suo consecutus est post coronam, qui jam cum nasceretur nomen sortitus est a corona: vere quem praescivit et praedestinavit, ipsum nunc martyrii primum vocavit ad gloriam.
- SERMO CLV. De kalendis Januarii, quae varia gentium superstitione polluebantur.
Ubi nostram Christus pie natus est ad salutem, mox diabolus divinae bonitati numerosa genuit et perniciosa portenta, ut ridiculum de religione componeret, in sacrilegium verteret sanctitatem, de honore Dei Deo pararet injuriam. Hinc est, fratres, hinc est quod hodie gentiles deos suos foeditatibus exquisitis, excogitato dedecore, et ipsa turpitudine turpiores videndos trahunt, distrahunt, pertrahunt, quos faciunt non videndos. Quae vanitas, qualis dementia, quanta caecitas, fateri deos, et eos ludibriis infelicibus infamare! Irrisores sunt, cultores non sunt, qui deos quos venerantur illudunt; injuriis afficiunt, non honorant, qui deos a quibus se formatos existimant, sic deformant, confundunt, non glorificant, qui eos de ipsa confusione componunt. Vere sicut ait Apostolus, Quia non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt (Rom. I): quando eis quibus humana abrogant, dant divina, quando eos judicant dignos coelo, quando ipsos faciunt terra ipsa non dignos, vere dati sunt in reprobum sensum; et non est hoc judicii humani, est hoc sapientiae Dei, ut ipsi sint injuriarum Dei vindices, qui injuriae probantur auctores. Quae ira, quae ultio, sic in Deum de idolis exsequeretur offensam, ut eos quos vetustas aris, incenso, victimis, gemmis, auro deos esse mentita est, posteritas turpi cultu homines fuisse turpissimos judicaret, et eorum vitam, mores, actus, ipsis eorum signaret in vultibus, ac doceret tales fugiendos esse potius quam colendos! Defleamus, fratres, et eos qui talia sunt secuti, et nos evasisse talia coelitus gaudeamus. Quorum formant adulteria in simulacris, quorum fornicationes imaginibus mandant, quorum titulant incesta picturis, quorum crudelitates commendant libris, quorum parricidia tradunt saeculis, quorum impietates personant tragoediis, quorum obscena ludunt, hos qua dementia deos crederent, nisi quia criminum desiderio, amore scelerum possidentur, deos exoptant habere criminosos? Qui peccare cupit, peccatorum colit et veneratur auctores. Hinc est quod se Veneri adulter inseruit; hinc est quod se Marti crudelis addicit. Haec diximus, fratres, ut proderemus causam: quare gentiles hodie faciant deos suos talia committere, quae sustinemus, et faciant tales qui videntibus et horrori sint et pudori; faciant ut eos aliquando et ipsi qui faciunt horreant et relinquant, et Christiani glorientur a talibus se liberatos esse per Christum: si modo non eorum ex spectaculis polluantur, si eorum non inquinent thura tactu, si hujusmodi fugiant de assensione discrimen, quia factis semper est aequalis assensus, Apostolo probante, cum dicit: Non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I). Et si tanta est de assensione damnatio, quis satis lugeat eos qui simulacra faciunt semetipsos? Nonne isti amiserunt imaginem Dei, similitudinem perdiderunt, Christi exuti sunt indumentum, qui se simulacrorum formis sacrilegis formaverunt? Sed dicit aliquis, Non sunt haec sacrilegiorum studia, vota sunt haec jocorum; et hoc esse novitatis laetitiam, non vetustatis errorem; esse hoc anni principium, non gentilitatis offensam. Erras, homo, non sunt haec ludicra, sunt crimina. Quis de impietate ludit, de sacrilegio quis jocatur, piaculum quis dicit risum? Satis se decipit, qui sic sentit; tyrannus est, tyranni habitum qui praesumit. Qui se deum facit, Deo vero contradictor existit; imaginem Dei portare noluit, qui idoli voluerit portare personam; qui jocari voluerit cum diabolo, non poterit gaudere cum Christo. Nemo cum serpente securus ludit, nemo cum diabolo jocatur impune. Si quae sunt ergo viscera pietatis in nobis, si quae est in nobis contemplatio humanitatis, si quae nos habet fraternae salutis affectio, abstrahamus eos qui sic ad perditionem currunt, rapiuntur ad mortem, trahuntur ad tartara, festini sunt in gehennam. Abstrahat ergo pater filium, servum dominus, parens parentem, civem civis, homo hominem, Christianus omnes qui se bestiis compararunt, exaequarunt jumentis, aptaverunt pecudibus, daemonibus formaverunt. Et ille qui liberat, invenit praemium; qui negligit, acquirit offensam. Beatus qui suae vitae custos est, et provisor est salutis alienae.
- SERMO CLVI. De Epiphania et magis.
Quoties salutaribus succis contra lethales morbos antidotum temperat peritia praecauta medicorum, si praeter artem, praeter medicinam, praeter tempus, accipere praesumat aegrotus, sit periculi causa, quod provisum est ad salutem; sic Dei verbum, si praeter magisterium, praeter doctrinam, praeter dogma fidei, scire temerarius praesumat auditor, quod est vitae materia, fit perditionis occasio. Quaerendum est, fratres, ne per audiendi imperitiam, quod ad profectum nobis divinitus scriptum est, ad animarum veniat detrimentum. Putasne Chaldaeos siderum scrutatores, errantes per astra magos, coeli negotia in tenebris noctium perquirentes, nascendi, moriendi causas, stellarum cursibus ascribentes, bona, malave hominum de arbitrio luminarium firmantes, evangelista hodie ortum Christi absconditum saeculis stella duce docuit invenisse? Absit. Sic sentit mundus, sic gentiles intelligunt, sic facit species lectionis: caeterum sermo evangelicus non humana loquitur, sed divina; non usitata, sed nova; non arte fallentia, sed veritate subnixa; non oculis alludentia, sed cordibus infixa; non conjecturis nutantia, sed auctoritate firmata; a Deo venientia, non a fato; non collecta numeris, sed virtutibus acquisita. Cum natus esset Jesus, inquit, in Bethlehem Judae, in diebus Herodis regis, ecce magi ab Oriente venerunt Hierosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est Rex Judaeorum? Vidimus stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum (Matth. II). Cum nascitur Jesus, oritur origo rerum, generatur largitor generis, nascitur auctor naturae, ut repararet naturam, genus redderet, originem recrearet. Adam primus homo, pater generis, origo generationis, naturae bonum, libertatem generis et germinis vitam sic perdidit, dum deliquit, ut malum naturae, servitutem generis, germinis mortem successio lamentanda portaret. Hinc est quod Christus nascendo naturam reddidit, sustulit moriendo mortem, vitam revocat dum resurgit: et qui homini animam dederat de coelo, inde hominem fecit et carne constare, ne terrena labes coelestem sensum rursum carnis demergat in lapsum, dicente Apostolo: Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis: qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes (I Cor. XV). Et Joannes evangelista: Omnis, qui ex Deo natus est, non peccat, sed generatio Dei servat illum (Joan. V). Hinc est ergo quod nascitur Christus, ut jacentes in terreno germine coelestem tolleret ad naturam. Cum natus esset Jesus in Bethlehem Judae. Bethlehem, fratres, Hebraice domus panis vocatur. His ergo vocabulis Judae signatur domus, genus vocatur, ut promissionis fides, ut prophetiae veritas impleatur, dicente Jacob: Juda, te laudabunt fratres tui, manus tuae supra dorsum inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui (Gen. XLIX, juxta LXX). Et post: Non deficiet princeps ex Juda, nec dux ex femoribus ejus, donec veniat cui reposita sunt, et ipse erit exspectatio gentium. Unde et David, Juda rex meus (Psal. LIX). Cum natus esset Jesus in Bethlehem Judae in diebus Herodis regis. Quid est, quod tempore regis nefandi Deus descendit ad terras? miscetur divinitas carni? fit terreno corpori coeleste commercium? Quid est? et quando non verus rex expulsurus tyrannum, vindicaturus patriam, instauraturus orbem, libertatem redditurus adventat? Herodes refuga gentis Judaicae invasit regnum, libertatem sustulit, profanavit sancta, confudit ordinem; quidquid disciplinae, quidquid cultus est, abolevit; merito ergo genti sanctae, quia humana desunt, divina succurrunt, et adest Deus ipsi, cui homo non erat qui adesset. Sic iterum Christus veniet, ut Antichristus subruat, liberetur orbis, paradisi patria reddatur, mundi perpetuetur libertas, saeculi servitus tota tollatur. Ecce magi ab Oriente venerunt. Ab Oriente ad Orientem veniunt magi, ut susciperet venientes ipse qui jusserat ut venirent: quando enim Deum magus, nisi Deo jubente perquireret? quando regem coeli nisi revelante Deo astrologus invenisset? quando unum Deum sine Deo Chaldaeus adoraret in terra, qui in coelo diis totidem quot sideribus serviebat? Plus coeleste de magis quam de stella signum est, quod Judaeae regem, quod legis auctorem magus scit, nescit Judaeus; Chaldaea defert, non defert Judaea; Hierosolyma aversatur et refugit; Syria sequitur et adorat. Ecce magi ab Oriente venerunt, dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Vidimus stellam ejus. Et quid tamen est quod videtur? Vere sicut dixit Apostolus: Cum esset dives, pauper factus est (II Cor. VIII); cum esset in deitate sua dives, nostra fit pauper in carne; et habere coepit stellam unam, totam qui fecit, habet et continet creaturam. Vidimus stellam ejus. Aliquando videt magus illum qui habet stellam, non habetur a stella; nec ipse agitur cursu stellae, sed ipse stellae agit cursum, cujus per coelum sic cursum dirigit, sic moderatur incessum, sic viam temperat, ut magorum serviat et mittatur ad gressum. Nam ambulante mago, stella ambulat: sedente mago, stat stella; mago dormiente, excubat stella: sic sentit magus, ut quibus viandi par conditio est, par sit necessitas serviendi; et stellam jam non Deum credit, sed judicat esse conservam, quam cernit taliter suis obsequiis mancipatam. Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Vidimus stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. Dicendo, ubi est qui natus est rex Judaeorum, non interrogant, sed insultant: quando scientes interrogant nescientes, non ipsi ignorant, sed negligentes arguunt, increpant desides, malos produnt, contumaces verberant, servos Domino non occurrisse accusant. Nam quid ab hominibus quaerunt, qui per Deum noverant quod quaerebant? Ut quid illis ad hoc humanae demonstrationis officium, quibus ad hoc coeli sidera serviebant? Quo illis lucerna templi, quibus coeli sidus mirabile perlucebat? Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Hoc est dicere: Cur rex Judaeorum in praesepe jacet, et non decumbit in templo? Cur non fulget in purpura, sed squalet in pannis? Cur latet in specu, et manifestus in sanctuario non habetur? Receperunt jumenta in praesepi, quem in domo sua recipere vos sprevistis. Agnovit, sicut scriptum est, bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui (Isai. I); tu autem, Israel, tuum Dominum non quaesisti. Vidimus stellam ejus. Apparuit stella non volens, sed jussa; non coeli nutu, sed Divinitatis impulsu; non lege siderum, sed novitate signorum; non coeli climate, sed virtute nascentis; non ab arte, sed a Deo; non astrologi scientia, sed praescientia Conditoris; non arithmetica ratione, sed sanctione divina; superna procuratione, non curiositate Chaldaea; non arte magica, sed Judaica prophetia. Sic ubi vidit magus humanas periisse curas, suas defecisse artes, mundanae sapientiae exinanitos labores, omnium sudores obriguisse sectarum, totius philosophiae thesauros esse vacuatos, fugisse paganam noctem, opinionum nebulas concidisse, ipsas daemonum delituisse umbras, stellam non ut cometam incirconfuso crine occultare quod nuntiat, obscurare quod lucet, sic dicit: Fas est, ut te novo radio, signifero lumine, splendore certo radiare videam in Judaeam, atque illic natum regem, praeter mundi legem, praeter carnis ordinem, praeter humanam monstrare naturam. Sic deposito errore, sequitur, currit, pervenit, invenit, gaudet, procidit, adorat; quia non per stellam, non per artem, sed per Deum, Deum se invenisse humana miratur in carne. Ergo, fratres, lectione praesenti non est firmatus error magicus, sed solutus. Sed sufficiant ista hodie, ut per Deum quae sunt in sequentibus clare elucescant.
- SERMO CLVII. De eisdem.
Dominicae festivitates causas suas suis vocabulis eloquuntur: nam sicut nascendo Christus diem dedit natalem, et resurgendo resurrectionis diem dedit; sic lumine signorum diem suae illuminationis ostendit. Qui enim nascendo ante humano corpore se velavit, postea operando ipse se coelesti revelavit arcano: post Deus ipse apparuit trino modo, qui homo in partu patuit singularis. Merito ergo solemnitas praesens Epiphaniae vocabulo nuncupatur, in qua illuxit deitas, quae nostra nobis obscurabatur in carne. Ista est, fratres, ista est festivitas quae, concepta tempore diverso, peperit tria deitatis insignia. Per Epiphaniam magi Christum Dominum muneribus mysticis confitentur, et cultores siderum, noctis incolae, auctorem lucis densis inveniunt in tenebris: ut sit hoc auctoris gratia, non sit hoc industria sic quaerentis; non sit stellae, sed Dei; sit Creatoris donum, non sit beneficium creaturae; non sit humanae artis, muneris sit divini. Ecce magi, inquit, ab Oriente venerunt, dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum (Matth. II). Vidimus stellam ejus. Et quid non ejus? Stella ejus est, non ille stellae. Stellam ejus. Quae accepit esse, sed non dedit; stellam, cujus ortum tenebat auctor, non quae ortum tenebat auctoris. Stellam ejus. Venientem, non a genesi, sed a genitore; mandato, non fato; non a computatore, sed ab auctore; non quae daret ortum, sed quae sustineret occasum. Stellam non legiferam, sed signiferam; ferentem non dierum ordinem, sed noctium lumen. Stella haec ministra viae, non vitae; comes magorum, non cognata Christi; non Dominantis domina, sed ancillula servorum. Sed dicit aliquis: Quare magi? Quare per stellam? si cum stellis, cum origine nulla causa est, nulla ratio cum natura? Quare magi? Quare stella? Ut per Christum ipsa materia erroris sic fieret salutis occasio: quemadmodum per Christum mortis causa, causa facta est vitae. Hostem proprio mucrone turbare singulare est insigne virtutis. Apud magos in culpa erat ignorantia, non voluntas; et erat in crimine non studium, sed error. Quaerere Deum, et nescire quaerere, necessitas magis est quam reatus. Fuit ergo pium, ut et Deus invenire se a quaerentibus daret et culpam deputaret errori. Denique Paulus judicio tali de persecutore factus est praedicator, quia per zelum legis impugnabat legem, et in Deum Dei amore peccabat. Hinc est quod fides currit ad Paulum, perfidia ad ignorantiam recurrit. Sed adhuc dicit auditor: Esto quod stella, non nutu proprio, sed Dei jussu ostenderet viam quaerentibus magis: unde tanta munerum scientia mysticorum, unde donorum sacramenta tanta? Non Chaldaea arte, sed de prisca sanctorum traditione majorum: erant isti de genere Noe, de filiis Abrahae, qui Christum nasci per Deum didicerant, non per artem; eumque hominem, Deum, regem, moriturum alto cognoverant sacramento. Hinc est quod apta patrum fidei munera portaverunt, ut aurum regi, incensum Deo, morituro myrrham scienter offerrent, talique munere et pietati satisfacerent et honori. Sed de magis ista sufficiant. Per Epiphaniam Christus in nuptiis aquas saporavit in vinum (Joan. II), ut Christum nuptiis interfuisse virtutis fuerit, non voluptatis; non fuerit humanitatis, sed potestatis; signi fuerit causa, non ventris; ebrietatis non fuerit apparatus, fuerit deitatis ostensio. Denique ubi aqua mutavit naturam, mox patefecit auctorem, et elementorum creator mutatione revelatus est creaturae. Felices nuptiae, felices illae quibus Christus est praesens, quae non luxu, sed virtutibus consecrantur. Quid ibi non transivit in gratiam, ubi aqua transivit in vinum? Per Epiphaniam Christus Jordanis alveum baptisma nostrum consecratus intravit (Matth. III), ut quos nascendo in terrra susceperat, hos renascendo relevaret in coelum; in se haberet liberos, quos praeter se viderat esse captivos; faceret vitales ipse, quos culpa fecerat esse mortales; perpetuos redderet, quos mors dederat temporales; et quos diabolus exsules fecerat terrenorum, hos ipse in coelestibus sibi faceret esse consortes. Hinc est, fratres, quod Spiritus sanctus tunc toto se fudit illapsu, quando Pater de coelestibus clamat: Hic est Filius meus dilectus (Matth. III); ut quibus in creandis nobis operatio fuerat una cum Filio, una fieret de nostra reparatione dignatio; sicque Christus diverso tempore uno eodemque die magorum munere, aquae mutatione, atque Patris voce Deus trino testimonio nosceretur, fieretque de trina ostensione Christi Epiphaniae una et sacrata solemnitas.
- SERMO CLVIII. De eisdem.
Saepe quaerimus quare sic mundum Christus intrat, ut ventris experiatur angustias, partus patiatur injuriam, sustineat vincla pannorum, cunabula toleret imbecilla, lacrymis uberum nutrimenta disquirat, aetatum gradus, necessitatesque persentiat. Et qualiter venire debuit, qui voluit apportare gratiam, timorem pellere, quaerere charitatem? Natura docet omnes quid valeat, quid meretur infantia. Infantia, quam barbariem non vincit, quam non feritatem mitigat, quam crudelitatem non comprimit, quem non compescit furorem, quam non potestatem deponit, quem non mollit rigorem, quam duritiam non resolvit, quid non amoris expostulat, quid non affectionis extorquet, quam non imponit gratiam, quam non impetrat charitatem? Hoc ita esse sciunt patres, matres sentiunt, probant omnes, viscera humana testantur. Sic ergo nasci voluit, qui amari voluit, non timeri: et tamen apud malitiam humanam sic blanda, sic pia, sic chara, audite quid proficit infantia. Audiens, inquit, Herodes rex, turbatus est, et omnis Hierosolyma cum ipso, et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur (Matth. II). Si Hierosolyma, si rex, si scribae, si principes sacerdotum ad Christi sic turbantur infantiam, quid isti facerent, Christus perfectum mox in hominem si venisset, si fultus divitiis, et multitudine, si cum suspectis, si cum extraneis? Qui nil dant tempori, nil aetati, nil pauperi, nil parenti; sed ut audiunt natum, parant nascenti mortem, innocenti dolos, scelus pio, nudo gladios, soli milites, vagienti necem, poenam parenti: et ut vis misceatur sanguini, crudelitas acerba cunabulis bella indicit, ubera telis urget, clypeos illidit gremiis, quatenus humanam divinamque sobolem ante sepulcrum faciat intrare quam mundum. Esto quod Herodes rex amore regni, successoris timore, coactus sit talia moliri; quare Hierosolyma, quare principes, quare scribae? Quia nasci non vult profanus Deum, servus dominum, judicem reus, rebellis principem, perfidus cognitorem. Hierosolyma varia se contaminatione perfuderat, sacerdotes profanaverant sancta, et peccata vendentes, in quaestum veniam pietatemque converterant. Scribae doctrinam coelestem, scientiam salutarem, vitale magisterium, in saevum sensum, in perfidiae lapsum, in lethale vaniloquium commutarant. Hinc est quod Christum nolunt nasci, vivere timent, quia noverant se mox ignominiae dandos, trahendos opprobriis, ejiciendos templo, privandos sacerdotio, oblationum munere vacuandos. Semel enim cupiditate flammati, capti pompa, vitiis sauciati, vanitate ebrii, madefacti luxu, quia de correctione nil cogitare poterant, de venia nil sperabant. Bonus villicus quando copiosum fructum continuo labore conquirit, venire dominum suum ad lucrum suum cupit, suum concupiscit ad gaudium: diligens operarius quando opus suscepti laboris impleverit, ut mercedem percipiat, patremfamilias desiderat advenire: devotus miles post conflictum, post victoriam, praesentiam regis optat, ut praemiis sudores et vulnera remuneratione compenset; sic ad palmam suam cupit venire Christum, qui bella mundi indefessa virtute prosternit; sic Christum venire non vult, qui superatus illecebris saeculi de poena trepidat, de venia nil praesumit. Fratres, faciamus bona, declinemus a malis: fugiamus vitia, virtutes sequamur, dissimulemus praesentia, futura cogitemus, nostrum petamus ad regnum, nostram veniamus ad palmam, optemus ad gloriam, tendamus votis omnibus ad coronam. Sed ad illa sermo quae sunt in sequentibus jam recurrat. Tunc Herodes, inquit, clam vocatis magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis, et mittens in Bethlehem, dixit: Ite et interrogate diligenter de puero, et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. Occulte vocat magos, quia palam nil audet simulata mens, conscientia dolosa. Occulte vocat magos, quia fur amat noctem, latro in occulto tendit insidias. Diligenter inquirit tempus stellae: sed cum timet regnum, signum coeli non timet, temporis non pertimescit auctorem. Quid turbaris, Herodes? Quid es tantum de successore sollicitus? Cui sidera militant, terreno imperio non tenetur. Ite, et interrogate diligenter de puero, et cum inveneritis, renuntiate mihi. Herodes, erras: magus adorare jussus est, non deferre; testari venit ille, non prodere; videre illi datum est, tibi non datum est invenire. Ite, et interrogate. Quasi magos semel interrogare non sufficit. Interrogantibus pie datum est sine pietate responsum, salutis nuntius male audientibus conversus est in ruinam. Contumax servus audit natum Dominum, sed Domino nascenti parat laqueos, non honorem; mortem praeparat, ut careat servitute. Sed quia nec finiri Deus, nec perire salus, nec vita poterat interire, permanet in honore Dominus, servus remansit in crimine; et ad poenam trahitur qui ad obsequium venire contempsit; capitur ad sententiam, qui ad gratiam noluit pervenire. Ite, et interrogate diligenter de puero, et cum inveneritis, renuntiate mihi. Convenienter dixit renuntiate mihi, quia semper diabolo renuntiat, qui pervenire festinat ad Christum; Christianus futurus a sacerdote cum audit, Renuntias diabolo, respondit, Renuntio. Proprie ergo Herodes a magis sibi renuntiare debere dicit, qui se diaboli sciebat tenere locum, Satanae noverat implere personam. Ut et ego veniens adorem eum. Vult mentiri, sed non potest: veniet, ut ad tormenta curvetur, ad supplicia jaciatur, sternatur ad poenam, qui adorare finxerat, ut saeviret. Sed magi, ubi Judaicae perfidiae nubila transierunt, et in Christianae fidei sereno revident, quam viderunt stellam, ipsa praevia, ipsa duce, ad ortus Dominici locum sacratissimum pervenerunt. Et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum, thus, et myrrham. Aurum regi, thus Deo, morituro myrrham, Dominicae devotioni offerunt, scientiae thesauros maximos in posterum credituris; sic ad sua per innocentiae viam redeunt, qui iter Herodianae fraudis calcaverunt in ruinam.
- SERMO CLIX. De eisdem.
Ante hos dies, id est, diem octavum kalendarum mensis hujus quo crescere dies coepit, quia dies verus illuxit, in carne natum Dominum Christum Jesum, in Evangelio scriptum (Luc. II), facile recolunt, qui legerunt, vel qui aurem legentibus praebuerunt. Israelitici pastores super gregem suum vigilantes, angelis nuntiantibus, cognoverunt: hodie in eadem carne manifestatum gentiles magi curiosa sectantes, signis indicantibus, invenerunt. Illis ortum Dominicae nativitatis annuntians locuta est vox spiritualium ministrorum, istis stella tamquam lingua coelorum. Dicunt illi ad quos saepius prophetae missi fuerant: Transeamus usque Bethleem, et videamus hoc verbum quod factum est ad nos; dicunt isti, quibus nullus umquam locutus fuerat prophetarum, et sciscitantes interrogant: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Vidimus stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum (Matth. II). Accedunt ergo illi de proximo, hi veniunt de longinquo, utrique tamen ad unum eumdemque fidei locum, pia devotione conveniunt: ibique regem Christum appositum ante duo prophetica illa jumenta, duorum videlicet populorum typum figuramque gestantia, intuentur, admirantur, agnoscunt. Agnovit enim bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui (Isai. I) Agnovit enim bos Judaeus jugo legis excusso, agnovit et asinus paganus stultitiae feritate deposita; ille deserens superfluum observationis laborem, hic relinquens vagum superstitionis errorem. Uterque agnovit, quia uterque ad unum praesepe Domini epulaturus accessit, epulaturus non fenum mortis, sed cibum salutis. Edite, edite, pia animalia, aeternae vitae cibaria: et perpetuae retributionis escam avidis quantum potestis faucibus occupate, non dividentes in frusta, sed integrum, solidumque sumentes. Non potest enim edi Christus, et dividi; integer a credentibus sumitur, integer in ore cordis recipitur. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I): habitavit, ex quo uterum Virginis dignanter implevit. Obtulerunt illi, ut scriptum est, aurum, thus et myrrham. Nos fidei thus longinquae regionis, nos proximae confessionis myrrham boni odoris, nos suaveolentia dona charitatis; tria namque ista offerimus, quando Christum, et regem, et Dominum, et hominem confitemur. Sed in spiritu et veritate adoremus Christum, si ei munera fidei et confessionis obtulimus: et nos sicut illi magi, qui sunt fidei nostrae duces credulitatisque principes, commoniti in somnis, id est, in hac vita, quae somno est similis, illuso Herode rege, id est, diabolo hujus mundi principe, per aliam viam, id est, per alteram vitam, ad illam nostram patriam revertamur, de qua per Adam ejecti infeliciter sumus, per Christum vero misericorditer nunc reducti.