16 | Sermones 18 |
CLX
[recensere]- SERMO CLX. de eisdem.
Quamvis in ipso Dominicae incarnationis sacramento adfuerint clara semper divinitatis insignia, Deum tamen venisse in humanum corpus multis modis aperit et revelat hodierna solemnitas, ne perdat per ignorantiam semper obscuritatibus involuta mortalitas quod tantum tenere meruit et possidere per gratiam. Nam qui nobis nasci voluit, a nobis noluit ignorari: et ideo sic aperit, ne magnum pietatis sacramentum magni fieret erroris occasio. Hodie magus quem fulgentem quaerebat in stellis, in cunis reperit vagientem. Hodie magus clarum miratur in pannis, quem diu in astris patiebatur obscurum. Hodie magus quid ubi videat profundo stupore pervolvit: in terra coelum, in coelo terram, in Deo hominem, in homine Deum, et universo saeculo non capacem concludi corpore perpusillo. Unde magus qui scrutari non valet, capere non potest, mox adorat; videt enim non sic lucere in coelo stellas, lunam, solem, qualiter illuxisse carnem contemplatur in terris; videt in uno eodemque corpore divinitatis et humanitatis convenisse commercium. Hic dum credit Deum, sentit regem, intelligit humani generis amore moriturum, et pavida cogitatione pertractat quemadmodum possit mori Deus, qualiter possit vitae restitutor occidi. Ac sic magus cessat arte quaerere quod arte non potest invenire: et quia se in coelo diu cum astris errantibus videt errasse, gaudet in terra se ad Deum ducatu unici sideris pervenisse, et deprehendit magus cuncta quae videntur in coelo, humanis clara oculis, profundis esse obscurata mysteriis. Jamque videns credere se, et non discutere, mysticis muneribus confitetur: thure Deum, auro regem, myrrha esse moriturum. Thure Deum, auro regem, ut eum diviti placaret obsequio, quem curioso et importuno incesserat et offenderat instituto; atque implet illud quod multi de spadone ex Aethiopia suspicantur: Aethiopia praeveniet manus ejus Deo (Psal. LXVII). Videt Christum magus Judaeum praeveniens manibus suis, quia quando Christum Judaeus Herodi scelere prodebat, tunc magus Deum Christum muneribus fatebatur. Hinc est quod gentilis qui erat novissimus, factus est primus: quia tunc ex magorum fide est gentium credulitas dedicata, et Judaeorum est notata crudelitas. Hodie Christus Jordanis alveum, mundi peccatum lavaturus intravit: ad hoc eum venisse Joannes ipse testatur. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I). Hodie servus Dominum, homo Deum, Joannes Christum tenet; tenet accepturus veniam, non daturus. Hodie, sicut ait propheta: Vox Domini super aquas (Psal. XXVIII). Quae vox? Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui (Matth. III). Hodie vox Dei super aquas, quia Pater Deus ut probaret generis fidem, ipse sui testis Filii, ipse assertor assistit. Hic est Filius meus dilectus, quia alterum qui testimonium diceret non habebat: arcanum Patris, arbitrum non habebat; testem generatio nescit divina; divinitas externam non recipit notionem, ipso Filio dicente. Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius (Matth. XI). Hodie Spiritus sanctus supernatat aquis in specie columbae, ut sicut illa colomba Noe nuntiaverat diluvium discessisse mundi (Gen. VIII), ita ista indice nosceretur perpetuum mundi cessasse naufragium; neque sicut illa veteris olivae surculum portaret, sed totam in caput parentis novi chrismatis pinguedinem fundit, ut impleat illud quod propheta praedixit: Propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV). Hodie Dominus super aquas. Bene super aquas, et non subtus aquas, quia Christus baptismati suo non servit, sed imperat sacramentis. Hodie Deus majestatis intonuit, et si Pater de coelo intonat, si Filius Jordanis insistit fluentis, si Spiritus sanctus corporaliter apparet de supernis; quid est quod Jordanis qui fugit ad praesentiam legalis arcae (Josue III), ad totius Trinitatis praesentiam non refugit. Quid est? Quia qui pietati obsequitur, incipit non esse timori. Hic Trinitas exercet gratiam totam, totam secum loquitur charitatem: ibi elementa corripit, ut servulos instituat ad timorem. Inter haec tamen talia et tanta intrepidus stat Joannes, quia timere non potest, qui totus ad Dei amorem natus angelico testimonio comprobatur. Hodie Christus initium dat signorum coelestium, dum convertit aquas in vinum (Joan. II), ut quem Pater voce Filium jam probarat, ipse se Deum virtutibus approbaret, quia auctor est elementorum qui elementa commutat; et naturam fecit ipse, qui contra naturam facere non laborat: aquam transfert in vinum, ut divinitatis in vigore naturae nostrae proficiat hebetudo. Nam qui panes quinque fragmento profluo et furtivo incremento, ad quinque millia hominum tetendit et dilatavit saginam (Matth. XIV), potuit augmentis succrescentibus ad nuptiarum festa vini ampliare et perpetuare mensuras. Sed aqua in sanguinis erat convertenda mysterium, ut mera pocula de vase corporis sui Christus bibentibus propinaret, ut impleret illud prophetae: Et calix tuus inebrians quam praeclarus est (Psal. XXII). Tribus autem modis hodie Christi deitas est probata: magorum munere, Patris testimonio, aquae mutatione in vinum; quia tribus stare omne verbum Scripturae firmavit auctoritas dicendo: In ore duorum vel trium testium stet omne verbum (Matth. XVIII). Sed quia festivitas ipsa ad mensam nos Domini et calicis istius laetitiam commonet jam venire, res amplas brevi sermone sufficit conclusisse, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat nunc et semper, et per omnia saecula saeculorum. Amen.
- SERMO CLXI. De parabola servi ab agro regressi, deque hominis erga Deum gratitudine.
Audistis, fratres, quemadmodum famulatum divinum Dominus exigit humanae servitutis exemplo, dicendo: Quis vestrum habens servum arantem, aut pascentem, qui regresso ab agro dicat: Statim transi, recumbe; et non dicit ei, Para quod coenem, et praecingere, et ministra mihi donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes? Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae sibi imperavit? Non puto. Sic et vos, cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus (Luc. XVII). Sic et vos. Quid simile? Immo longe dissimile. Tantum debet homo Deo, quantum debet homini homo? Absit. Nam est alter ordo, diversa causa, dissimilis fides. Deus hominem fecit esse, nasci jussit, dedit vivere, concessit sapere, donavit et tempora, distribuit aetates, concessit ad gloriam, aperuit ad honorem, praefecit animantibus, et toti terrae dominum definita lege et aetate praescripsit: et cum talia, tantaque prima homini Dei beneficia deperiissent, secunda reparavit tanto majora, quanto divina; praestantiora tanto, quanto coelestia. Nam coeli post habitatorem dedit, quem dederat ante incolam terrenorum, ut adversum nullum illi, nullus incursus, nullusque serpens terrenis latens in bonis, irrepere amplius in hominem non valeret; servaretque conditio jam certa, quem perdiderat incerta libertas; et esset homo liber omnium, sola Domini servitute, cui conditionem qua factus est debet, debet originem: quod redemptus est, quod emptus est, debet utique servitutem, dicente Apostolo: Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum (I Cor. VII). Et propheta ut conditionem, ut originem fateretur: Ego servus tuus, inquit, et filius ancillae tuae (Psal. CXV). Deo ista, homini quid tale debet homo? Et tamen quaerit Deus vel tantum; quia reddere homo Deo nil vult, cui debet totum. Sed repetamus lectionem, et oculis nostris similitudinem proponamus ipsam, et quod diximus tunc lucebit, quia nullam Deo, homini totam dependimus servitutem. Quis vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso ab agro dicat: Statim transi, recumbe; et non dicit ei, Para quod coenem, et praecingere, et ministra mihi, donec manducem, et bibam, et post haec tu manducabis et bibes? Quam familiaris, quam vernacula, quam de quotidiano usu veniens, quam communis est ista doctrina. Si dominus est, qui audit, agnoscit talia se exigere a servo; si servus, exhibere se domino ista cognoscit. Servus namque post vigilias antelucanas, post totius diei varios et duros labores, post trepidantes et anxios concursus, et parat Domino suo coenam, et cinctus quod paraverat subministrat: non est elatus, quia fecit, sed cum devotione singula faciens contremiscit, et apponit domino suo cibos multiplices, arte tota totius saporis conditos; ipse autem semicoctam, nec salitam forsitan coenulam gustaturus; porrigens crebra pocula, variat calices, vina mutat; ad longissimi convivii fabulas longiores stat fixus, stat moveri nescius, stat cujus lassescere non licet servituti. Et cum dominus jam partem noctis in somno deducit, peragit in quiete, servus colligit, curat, accurat, ponit, componit, reponit, et sic in rebus necessariis immoratur, ut nihil sibi, aut parum noctis ad escam reservet et soporem. Post haec omnia nisi pervigilet in crastinum, et dominum praevenerit dormientem, fessus, indefessus, manicabit ad verbera, ad praesentem poenam nihil hesterno ei subvenit de labore, quia quidquid dominus indebite, iracunde, libens, nolens, oblitus, cogitans, sciens, nesciens circa servum fecerit, judicium, justitia, lex est, imperantis ira subdito jus est, et ad libitum domini vocem non habet conditio servitutis. Si ergo et servus sentit quid debeat homini taliter serviendo, et dominando dominus qualem servitutem Domino dominorum debeat, docetur et intelligit se magistro. Hoc implebat Paulus, qui servitutis suae titulos sic scribebat: Usque ad hanc horam esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur (I Cor. IV). Et alibi: Lividum facio corpus meum, et servituti subjicio (I Cor. IX, juxta LXX). Praebebat vinditcam bonus servus, qui se usque ad livorem sic agens jugiter verberabat: nec laxabat frena corpori, ne per indulgentiam caro laxata alterius incurreret servitutem. Sed, homo, quod a servo exigis, impende ei qui te dominum fecit. Tu qui semper dormis, et a servo exigis vigilias indefessas, aliquando vigila tuo Domino pro te sine cessatione vigilanti, assiste tuo Domino vel momento uno jejunanti, cui manducanti tuus servus semper assistit; remitte servo innocenti, cui peccanti blanditur Dominus tuus; da interim veniam, cui tuus Dominus semper ignoscit. Certe si quidquam boni feceris, crede te Domino solvisse debitum, non beneficium praestitisse. Cum feceritis, inquit, omnia quae praecepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus. Quando per se homo utilis ad divina, qui sic sibi est inutilis ad humana? Cogitet homo cordis mala, carnis vitia, voluptatum fluctus, desideriorum procellas, irarum scopulos, naufragia criminum, et tunc quidquid in se est utile dabit Deo, sibi quidquid inutile est deputabit. Sed ad proposita redeamus, ut quare Dominus discipulos suos admonuerit jam patescat. Apostolos suos Christus ut mitteret adpopulos vario dolore languentes, dedit illis virtutem spiritus, potestatem supernam dedit, dedit gratiam sanitatum, unde perambulantes illi reddebant visum caecis, claudis cursum, surdis auditum, et ne per singula vos morer, cunctis male habentibus dabant salutem, unde redeuntes gloriabantur dicentes: Domine, etiam in nomine tuo daemonia subjecta sunt nobis. Quos Dominus temperat, dicens: Nolite gaudere quia daemonia subjecta sunt vobis: gaudete autem quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X). Ergo ne per elationem perderent quod conquisierant per laborem, et deputarent sibi quod divinitus fuerant consecuti, ad humilitatem, quae mater est doctrinae, tali revocat exemplo: Quis vestrum habens servum arantem, aut pascentem, qui regresso ab agro dicat ei, Statim transi, et recumbe, et non dicit ei, Para quod coenem, et praecingere, et ministra mihi donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes? Post exactos labores, et magna et multa documenta virtutum, apostoli satis sibi utiles videbantur, sed versari in luto carnis, et limo corporis hujus, et quod essent inutiles, nesciebant, sed deprehenduntur cum Judas tradit, Petrus negat (Matth. XXVI), Joannes fugit, relinquunt omnes (Marc. XIV), ut solus in quo erat, et ex quo erat tota utilitas appareret. Quod autem dixit: Et postea tu manducabis, monet discipulos, ut post ascensionem suam statim copulari se Domino in illa beatitudine superna gestirent. Nam denique hic relicturos omnia approbat, et praecingit ad tolerantiam passionis, et ministerii sui perficit ad laborem. Nam tunc tanto tempore ministrarunt apostoli discumbenti, quanto tempore inter peccatorum coquinas et gentium focos coenam Domini super mensas Ecclesiae in memoriam perpetem praepararunt. Hanc coenam qui fidelis est novit, qui nescit, et scire desiderat, sit fidelis.
- SERMO CLXII. De eo qui volebat dividere haereditatem.
Audistis, fratres, hodie quid a Domino haeres bonorum petierit mundanorum. Magister, inquit, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem (Luc. XII). Praeceps cupiditas, et incauta, mundanae litis arbitrum credidit ipsum saeculi cognitorem; et eum fieri voluit divisionis auctorem, qui ad restituendam venerat humani generis unitatem. Magister, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem. Hic non magister quaestus est, sed amor. Dic fratri meo ut dividat mecum haeredilatem. Cum dicit, dic fratri meo, praemisit quod charitatem moneat, quod interpellet naturam, quod pulset affectum. Dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem. Non potest dicere fratri, Divide, qui per prophetam docuit: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Ps. CXXXII). Dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem. Quae major haereditas, quae melior haereditas quam divinae vinculum charitatis? Quia haereditas aliquando perit, charitas numquam, dicente Apostolo: Charitas numquam excidit (I Cor. XIII). Sed dicit aliquis, Ergo charitas numquam perit, numquam violatur? Plane numquam, quia charitas si est, permanet; si non permanet, non est. Sicut sterilis arbor quae vernali tempore cum tota candescit in flore, fructum non dat illa, sed fallit; ita est charitas quae putatur, et non est: occasionum concussa fluctibus evanescit, ac sic laedit sollicitos et decipit incautos. Sed ad coepta redeamus. Magister, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem. Haereditas mundana, ante posteris infert jurgia quam confert censum; antequam dividat facultates, scindit haeredes; antequam debitas tradat singulis portiones, successores ipsos desecat et mittit in partes. Proinde non est haereditas ista, sed pugna; et haec noverca filiorum est, non facultas. Ille ditat filios, qui relinquit filiis plenissimam charitatem. At tu, quisquis ille es qui Dominum tali petitione compellas, Dominum provocas, Dominum producis ad litem, cum quo tibi Apostolus haereditatem docet et ostendit esse communem: Haeredes, inquit, Dei sumus, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII). Hic tibi sic haeres est, hic est tibi frater, qui nascendi sorte, conditione crescendi, vivendi ordine, moriendi exitu, per omnia tibi voluit similis inveniri. Nam cum esset et solus Dei haeres, et Filius unicus per naturam, te participem sibi, te cohaeredem sibi voluit et fecit esse per gratiam, qui eras miser et subjectus ultimae servituti. Habebis itaque, et collata poteris feliciter possidere, si manseris in aula Patris, si fueris in divina haereditate communis. Dari potest, dividi non potest sors divina, quia coelestia et qui dederit non amittit, et qui acceperit sibi singulariter non recondit. Unde homo quid hunc ad divisionem vocas, quid hunc ad discussionem miserandus invitas, quid ab eo partem petis, qui tibi quaesivit et contulit totum? Vel expertus cessa, et jam poeniteat talia te petiisse. Nam partem substantiae principalis accepisti, et acceptam peregrinus, vagus, luxuriosus cum luxuriosis helluo perdidisti (Luc. XV). Hinc paradisi exsul, hinc haereditatis exsors, hinc extorris a vita. Homo, dicit tibi Christus, Quod a me, et per me consecutus es, sine me non poteris possidere, quia sine me qualis fueris, jam vidisti; hoc sciens pro te Patrem ingrate omnium sic poposci: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Joan. XVII). Et quia nec hoc tibi sufficere poterat ad tutelam, nam cum mecum esses in paradiso, et extra me tu periisses, adjeci, dicens: Pater, sicut tu in me, et ego in te, ita et isti in nobis unum sint. Ego ut Patris bona habeam, processi de Patre, a Patre penitus non recessi: et ideo tantum te in nobis habere volo, quantum nos ipsi sumus, et manemus in nobis. Desine ergo vel superna dividere, vel de terrenis me audiente litigare, ne quem tenes et habes hodie largitorem pium, severissimum sentias postmodum cognitorem. Sed jam quid responderit Dominus audiamus: Homo, inquit, quis me constituit judicem aut divisorem super vos? Quis me constituit judicem? Et ubi est illud quod tu dixisti, Domine: Pater neminem judicat, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V)? Aut divisorem super vos? Et quis dividet justos ab injustis, sicut segregat pastor oves ab haedis (Matth. XXV)? Si tibi judicium debetur hominis, et per te est totius saeculi celebranda divisio, quomodo dicis, Quis me constituit judicem aut divisorem super vos? Est quidem penes Christum, et fuit, atque erit omne judicium, sed tunc non judicaturus venerat, sed judicandus, nec addicturus reos, sed a reis innocens addicendus. In homine agebat Deum, in servo dominum, ut esset vernula temporis, qui erat et factor et cognitor saeculorum. Merito ergo respondit: Quis me constituit judicem aut divisorem super vos? Et quis eum constitueret judicem, qui constituit et restituit universa? Christus ad litigatoris arbitrium arbiter esse non poterat, qui totius judicii summa est et potestas. At illi jurgator quare non opposuit: Quomodo non invitatus a fratre taliter tu petisti? Nescis, quod justus mediator non est, qui ab una tantum eligitur parte? Verum haec non dixit; sed invisus astitit, ut adjudicantis illi fas esset, fratri non esset, resilire sententiam. Et quia Christus correcturus venerat, non damnaturus reum, praecepto removet fomitem jurgiorum, dicendo: Videte, cavete ab avaritia. Hoc est dicere: Abjiciatur avaritia, et non erit in haereditate contentio. Avaritia, fratres, parentes negat, germanos dividit, separat socios, amicitiam solvit, excludit affectum: hanc qui intra se habuerit, erit nullius, suus non erit. Avaritia, fratres, sicut dixit Apostolus, radix est omnium malorum (I Tim. VI): quae cum radicari coeperit in corde, sic morum dissipat ornamenta, sicut arbor noxia feralibus radicibus nexa solvit, et dissipat monumenta majorum.
- SERMO CLXIII. De terrenorum cura despicienda.
Beati quorum corda hodiernus Dominici sermonis penetravit auditus. Beati quorum mentes promovit ad fidem tanta et talis promissio Salvatoris. Beati qui credulitate coelestium mandatorum duris absoluti sunt praesentium curis. Tali namque hodie discipulos suos, immo omnes auditores suos, Dominus voce compellat: Nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quod vestiamini. Anima plus est quam esca, et corpus plus est quam vestimentum (Luc. XII). Quis sic ita invidus bonis suis, quis sic deliciis suis inimicus, ut spontanea et coelitus praeparata despiciat, et concupiscat mundanis laboribus et doloribus conquisita? Degener nimis animus, mens tota servilis est, quae coquorum afflatus, squalores coquinae, hesterno horrore fetentia perquirat obsonia, cui jugiter regius deservit atque adjacet apparatus. Noli ergo, homo, inania providendo gemere, noli laborare caduca praeparando, quia prandii tui semper et ubique Deus praeparator assistit. Quis rex devotis militibus debitam non procurat annonam? Quis dominus fidelibus servis ista cibaria non ministrat? Quis pater non dat panem filiis? Si ergo nobis Deus, et rex et Dominus, et Pater est, quid negabit? Stipendiis suis militans derogat miles regi; suis sumptibus vivens dominum servus accusat; pro se sollicitus filius culpat superstitem patrem. Noli ergo, homo, exponere Deum pro te taliter cogitando, qui et justitia regnantis, et dominantis studio, et generantis affectu, in se totam tui recepit sollicitudinem, refudit et curam, dicendo: Nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis. Sed te forte mellitus imber, et singularis cibus, Judaici fastidii deterret exemplo, nec carnem credis humorum varietate concretam per solum manna sua voluntate compleri: dicis, Deus sicut corpus ex diversis voluit constare membris, ita variatis dapibus voluit et jussit enutriri. Superfluus est, o homo, iste qui te exagitat timor: nam Creatoris ad prandium tota concurrit et advolat creatura. Unde si te legalis cibi singularitas et parcitas terret, invitet et provocet evangelici convivii coelestis effusio, quae in uno ferculo manducaturo Petro totius apponit genera creaturae (Act. X). Nam quidquid Noe vector novi saeculi, saeculi servavit ad semen, quidquid in aere volitat et fertur, quidquid gignitur et vivit in terra, quidquid in aquis est, et movetur, hoc uno Petri coelitus mactatur, et exhibetur ad coenam. Si ergo vis, homo, accipere et omnia manducare, despice vilia tibi providere cellaria. Et nos quidem magnis exemplis tibi superna cogitanti carnalia non defutura probare contendimus: Deus autem pro suae majestatis insignibus de suis dubitantem promissis ad vilia et extrema remittit exempla; ut te tali examinatione redarguat, quem tanta imitatione non traxit. Considerate, inquit, corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos; quanto magis vos pluris estis illis? Dubium merito infidelem ad avem mittit, amicam belli, furoris sociam, insatiatam sanguine, et in ipsos mortuos ferro gravius saevientem. Namque cessante gladio carnifex improbissimus exanime grassatur in corpus, laniat, dissipat, spargit, ne quid funeris inventum, quieti misericors sepultura commendet. Itaque Dominus exemplo tali exaggerat dubitantis insaniam, qui putat Deum hoc piis filiis denegaturum, quod impiis avibus subministrat; et existimant relinquentibus propter se patriam, domum, parentes, filios, conjuges, victus subsidia non daturum, qui nascenti indulsit crescere, terminavit corporis incrementum. O miserum, o tota infelicitate dignissimum, cui cum detur regnum, suspirat panem; cum perpetuitate donetur, deflet potum; cum immortalitatis gloria induatur, plangit corporis vestimentum. Genuinae infelicitatis conscius, fieri non credit se felicem; et terreno enutritus in pulvere coeli incolam dubitat se futurum. Convenienter ergo Dominus quae sequuntur adjecit: Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Humanarum mentium cogitationes intimus scrutator exponit; nam omnis homo dum sui corporis pulchritudinem concupiscit, procerum se esse exoptat: sed cogitare homo hoc potest, hoc per se homo obtinere non potest; ad id credendo pervenit, ad hoc pervenire non potest cogitando. Hinc est quod Dominus humani conscius desiderii hominem Christi tetendit in formam, ut in mensuram Christi speciositate tota decorus esset, qui in brevitate sua erat ipso erubescente deformis; unde bene subjunxit: Si ergo neque quod minimum est potestis, de caeteris quid solliciti estis? Hoc est, quid cogitatione, homo, majora praesumis, qui per fidem minora desperas? Quid vestimento minus, quid majus corporis incremento? Crede ergo tibi a Deo vestitum corporis posse praestari, a quo tibi fides corporis incrementa repromittit. Verum, quia Deus sic humanum diligit genus, ut ipsos quos dominantis jure corripit, mox paterno soletur, et mulceat blandimento, quos comparatione foedissimae avis exasperasse videbatur, ad floris odorati et speciosi nimium hos reducit exemplum. Considerate, inquit, lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent. Dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. O quantum se superna pietas hominis amore deponit! Nam qui poterat praecepta sua sola auctoritate firmare, toto insinuat et astruit labore doctoris, et qui sufficiebat in sola fide promissionis suae terminum collocare, auditores. ad fidem promissi suasoris perducit exemplo; dubios lilii comparatione confirmat, lilium Salomonis sublimat exemplo: quia ipso Domino testante, inter omnes mundi reges Salomon singulari gloria, ornatu unico, speciosus effulsit, et omnes terrae flores lilium vincit et praecellit in gratia; tantumque distat ab universo germine lilium, quantum regem specie, gloria, cunctis, constat excellere. Nec a nobis latius lilii describenda est pulchritudo, cujus praerogativam Dominica testatio reddit singularem: iteranda sunt sane illa quae ad robur fidei nostrae geminato Dominus commendavit exemplo; quia Christianus de vita, de regno, de immortalitate certus, de pastus et vestitus non debet necessitate pulsari, cum videat Deum hodie nato, et perituro in crastinum germini tantam vestibus gloriam contulisse. Sed sicut ariditate ista, sicut clibani deputantur incendio, ita mortis, ita gehennae ignibus destinantur, qui praesentia sibi a Deo praestari dubitant, cum futura sibi jam sentiant contributa. Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis, et nolite in sublimia tolli; haec enim omnia gentes mundi quaerunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis. Verumtamen quaerite regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis. Cum se patrem nostrum dicit, nostri sibi piam curam comprobat non deesse: cum nos regnum coeleste jubet quaerere, subjicienda monstrat omnia; nobis quidquid coelestis exigit apparatus indicat adfuturum.
- SERMO CLXIV. De igne coelesti, de separatione facta a Christo, et de Ecclesiae et Synagogae divisione. In illud Lucae: Ignem veni mittere in terram, etc.
Sicut febrientibus amarus est semper salutaris cibus, ita et saepe Dominicus :SERMO Contrarius imperitis: utrisque tamen aliter, aut ex corporis, aut ex mentis infirmitate contingit. Hodie Dominus exasperasse nonnullorum videtur auditum, dicendo: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur? Et infra: Putatis quia pacem veni mittere in terram? Non, dico vobis, sed separationem (Luc. XII). Et ubi est illud: Ecce Agnus Dei (Joan. I)? Ubi illud: Sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se mutus, sic non aperuit os suum (Isai. LIII)? Sed et illud: Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi mansuetus (Matth. XXI)? Et quid est quod Agnus iste tam dure in praedicatione percutit? Quid sic arietat in verbo, qui in passione tanta patientia tacet, in morte tota humilitate succumbit? Et revera, fratres, mundum suum Christus per omnia mitis et mansuetus intravit, dum nascitur nostro dulcis in germine, dum cunis blande blandior ipse fovetur, dum parvulus in gremio se fundit et resolvit humano, dum parentis in collo stringitur, et stringit toto charitatis amplexu. Et ut enutriat toto dum nutritur affectu, per omnes sensim currit et adolescit aetates: pauper agit semper, solitarius semper incedit, quia pauper communis est semper; patet omnibus solitarius semper. Et quid est quod tantum verbis spargit ignem, quod tanta et talia inflammat, et dilatat incendia, dicendo: Ignem veni mittere in terram? Quid est? Ager quoties longa incuria silvescit, et toto luxuriae agrestis sordescit horrore, peritissimi cultoris utique semper aperitur et purgatur incendio: ac studio benigno cultor ignis apponitur, ut exustis sentibus reveletur prima facies campi, praestetur agricolae libera, fiat facilis via vomeri, sit germinis ferax sterilis diu terra, et longa ac moesta otia laeto laetissima jam repenset in fructu. Ergo ubi Judaicus cespes continuo aratro legis et jugi cultu effetus ad inopiam, non respondit germini, non labori, sed pro tritico lolium reddidit, protulit pro viribus spinas, Christus ad sata gentium divini cultus convertit industriam: ac diu oppressa dumis nationum cupiens novalia purgare, ignem mittit primum maximus magister in terram, et quidquid naturalis squalefecerat luxus, quidquid arefecerat brumalis rigor, artifici depurgat et consumit incendio; quatenus sola longo exhausta jejunio ipso suo cinere saginata pinguescerent, et post diuturnam duritiem tenera redderentur et mollia; ac sic evangelico apta cultu semini redderentur commoda; et felici sulco jam redderent tricesimum, sexagesimum ac centesimum fructum. Sed hic ipse cultus non est novus agricolae veteri et coelesti, nam legem pangere, gratiam serere, ignis semper uti opere consuevit. Daturus legem ignem praemisit in rubo; sed divinum rubus portavit, non concepit incendium (Exod. V), jam tunc aculeis malitiae plenum et ingratum culturae legis populum praefigurans. Et nunc in arva gentium cum destinaret apostolos, sic eos igneo imbre perfudit, et ignis consedit super eos, ut possent humecta siccare, sicca infundere, decoquere cruda, frigida calefacere, accendere exstincta, comburere noxia, et in opere diverso uno atque eodem igne ad coelestem copiam tota percolere deserta terrarum, dicente propheta: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII). Sed ad illud jam quod sequitur transeamus. Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? Sed baptismo habeo baptizari, et quomodo coarctor donec perficiatur? Urget aqua ignem: cogitanda est talis, tam divisa conjunctio. Urget unda flammam, multiplicat flamma undam. Quae est talis, tam concors ista discordia? Geritur hic, sicut diximus, agricolae divini species: plena namque omnia calore germinant, humore nutriuntur. Unde rerum parens Deus ignis et aquae commercio nos germinat, nos enutrit, quorum tanto ardet, calet, exaestuat, anhelat affectu. Baptismo habeo baptizari. Christus suo baptizatur in sanguine, ut quidquid ex nostra carne suscepit, diluatur, renovetur, et totam suae divinae majestatis redigatur in formam. Baptizatur Christus suae baptismate Passionis, qui totius peccatum mundi lavit, quod non nisi ab eo qui mundum fecerat, poterat aboleri. Putatis, ait, quia pacem veni mittere in terram? Non, dico vobis, sed separationem. Quare? Quia conjunctio coelestis est in ista separatione terrena. Nemo potest connecti terrae, et jungi coelo. Grata ergo et chara sit ista terrena separatio, quae nos sic a terrenis separat, ut inserat nos divinis. Erunt, inquit, ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duo, et duo in tres: dividetur pater in filium, et filius in patrem; mater in filiam, et filia in matrem; socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam. Cum quinque dixerit ex una domo dividendos numero, nomina sex dividentur, pater, filius, mater, filia, socrus, nurus: sed quia est ipsa socrus quae mater est, certum est quinque tantum personas in his nominibus inveniri. Dividuntur autem tres in duo, dum in sponso sponsa conjuncta, socrus quae tertia est, divisa remanebit in domo. Ergo ista in qua Ecclesia conjungitur Christo Synagoga, quae mater est, et socrus, permanet suo jam marito perdivisa. Duo ergo in tres ita dividuntur, dum de isto Christi et Ecclesiae consortio altera haeres scinditur et dividitur Synagoga, ut Christus et Ecclesia divisi ab haereticis, uno maneant et jungantur in Spiritu. Dividitur et pater in filium, et filius in patrem, dum Judaicus populus qui per carnalem Christi generationem paternum sortitus est nomen, a Christo Filio per invidiam separatur, pater lividus in odium vertit affectum, cui filii gloria jugis est poena, est continuus cruciatus, dicente Apostolo: Quorum patres, ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX). Dividitur et mater in filiam: est namque Synagoga mater, ex qua per Petrum et caeteros apostolos nascitur Ecclesia filia, quae ubi divini regis Christi meruit habere consortium, matrem et aemulam pertulit et novercam. Et quae filiae mater talis, qualis nurui socrus? Haec namque Synagoga mater, ubi Ecclesiam nurum vidit ex gentibus advenisse, occidit scelesta filium, nurus consortium ne videret: occidit Christum, si vel sic amorem nurus furibunda valeret exstinguere. Sed ex morte totum resurrexit in Ecclesiae conjugium Christus; ut probaret charitatem non separari morte, sed crescere. Arguit eos autem Dominus qui faciem coeli, ortus nubium, stellarum cursus, plagas orbis student nimia curiositate perquirere, et tempus salutis suae nullis studiis, nullis indiciis nituntur agnoscere. Hypocritae, ait, faciem coeli et terrae nostis probare; et quomodo tempus istud non probatis? Oculus effusus perdit lumen, quia tota hominis intra pupillam visio continetur. Ne ergo studeas videre multa, ut videas temetipsum; ne praesumas excelsa contueri, nec longinqua ambias conspicere, quia angustus oculus non capit multa, non penetrat excelsa, longinqua non perspicit, atque ita videt nihil, qui videre existimat totum. Agnosce ergo diem salutis, tempus acceptum per Christum Jesum Dominum nostrum, si vis a te.
Deest finis.
- SERMO CLXV. De consecratione D. Projecti episcopi Foro-Corne-liensis.
Omnibus quidem Ecclesiis venerationem debere me profiteor, et fidelissimam servitutem: sed Corneliensi Ecclesiae inservire peculiarius ipsius nominis amore compellor. Cornelius namque memoriae beatissimae vita clarus, cunctis virtutum titulis ubique fulgens, operum magnitudine notus universis, pater mihi fuit, ipse me per Evangelium genuit, ipse pius piissime nutrivit, ipse sanctus sancta instituit servitute, ipse pontifex sacris obtulit et consecravit altaribus: et ideo mihi clarum, colendum, mirabile Cornelii nomen. Amor ergo cognominis me compellit Corneliensis Ecclesiae desideriis desideranter occurrere, et Projectum venerabilem virum amabilius pontificem consecrare. Projectum dixi, sed non abjectum, juxta illud: In te projectus sum ex utero; de ventre matris meae Deus meus es tu (Psal. XXI). Et vere iste Projectus ex utero humanae matris matris divinae in utero jugiter mansit, qui domus suae nescius, domus Dei esse perstitit habitator. Qualiter autem, fratres, cunabulis ab ipsis gradus Ecclesiasticae militiae conscenderit et officia, quia dicere mihi longum est, sicut dicit Dominus, aetatem habet, ipse pro se loquatur (Joan. II), per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat cum Spiritu sancto in saecula saeculorum, Amen.
- SERMO CLXVI. De quadragesimali jejunio.
Habet quidem simplicitas innocentiae suae gratiam, habet fidei suae fructum; scientiae praemium habere non potest, palmam habere non potest virtutum. Aliud est otio et securitati suae vivere, aliud est pro omnibus ferre vigilias et labores. Simplicitas civem bonum facit, non facit militem fortem: hinc est quod ille censum solvit, hic stipendia percipit et honores. Civis aut cedit aut succumbit adversis, adversa miles sustinet et propellit; ille pugnare non didicit, hic non timere; ille cavet semper, hic vincit. Haec diximus, ut quae sit distantia monstraremus inter eum qui Christianae fidei simpliciter accipit et sequitur sacramentum, et inter eum qui studet ipsius fidei et apprehendere scienter, et nosse mysterium. Ecce Quadragesimae jejunium, quod devotione solemni die crastino suscipit universalis Ecclesia: multi putant abstinentiae tantum studio, vel nobis traditum, vel pro nobis Dominum peregisse, nec altioris intelligentiae continere mysterium, sed solummodo castigandis corporibus, resecandis vitiis, temperandis mentibus hoc provisum. Porro quadragenarius iste numerus tam sacratus esse a saeculis, tam mysticus reperitur, ut semper efficiendis rebus divinis, et maximis Dei negotiis explicandis adhibitus lege inviolabili perscribatur. Quod ut luceat ad purum copiosissimis percurramus exemplis. Cum mundus intra generis humani primordia perdeflenda, nefando vitiorum squalore sordesceret, et totus criminum feteret horrore, ac pene ipso iniquitatis suae fumo fuscare coeli tantam contenderet claritatem, quadraginta diebus ac noctibus expiaturus terram, coelestis imber effunditur (Gen. VII): ut, quia perire sibi mundus, quod factus fuerat, jam debebat, gauderet tali baptismate se renatum, sciretque quod est, non se naturae, sed auctoris sui gratiae, jam debere; ipsamque nostri baptismatis formam terra, nostri corporis origo, praelibaret; ut quae ante natos homines producebat ad mortem, hos ad vitam produceret jam renatos. Attendite, fratres, quantus sit quadragenarius numerus iste, qui et tunc coelum terris aperuit abluendis, et nunc fonte baptismatis orbem totum pandit gentibus innovandis. Merito nos quadraginta diebus per jejunium currimus, ut perveniamus ad fontem baptismatis et salutis. Quadraginta annis populum Judaeorum panificus in eremo pavit imber (Exod. X): nec solito ministratu incrementa germinis produxit e terra, sed ipse terris potius fluxit frumenta; totumque servitutis humanae ademit laborem, qui blando rore esurientibus coelestem praebuit et evexit annonam. Quadraginta diebus terram repromissionis exploratio missa divinitus circuivit (Num. XIII): ut hic sacratus numerus promissas Israeliticum populum evocaret ad terras, qui nos quadragenariis jejuniorum cursibus evocat, et perducit ad coelum. Namque et nostri corporis terram quadraginta diebus explorat nunc et circuit coelestis inspectio, ut expugnatis et expulsis vitiorum gentibus, regionem nostri cordis possideat turba virtutum. Et quia nihil omittendum est, Moyses ipse dierum quadraginta jejunio ita humano defaecatus est et exinanitus a corpore (Exod. XXIV), ut totus divinitatis mutaretur in gloriam; et adhuc in nostri corporis obscuro toto fulgeret lumine deitatis; neque intueri eum mortalium visus posset, qui substantia Dei diu pastus tota mortalis cibi oblitus fuerat adjumenta: unde didicit coram Deo et cum Deo commorantibus vitae subsidia non deesse. Et revera, fratres, nescit lassari, mori non potest, cui panis, cui vita Deus est. Merito hic talis legem sancire meruit, qui totum quidquid in homine lex urgere poterat, peramisit. Praestiterat hoc Moysi juge fortasse jejunium; sed nondum reddiderat talem, si defuisset quadragenarius numerus hic sacratus. Jejunium Eliam levavit ad coelum (IV Reg. II), et purificato sic corpori ignei currus addixit obsequium; ut ostenderet gehenna, quae exurit reos, innocuis quam deservit: sed ut ad hoc perveniat et Elias, quadragenarii numeri ante viam mysticam praecurrit (III Reg. XIX). Ezechiel eximius prophetarum quadraginta diebus jacens latere uno, scientibus legem loquor, captivitatem futuram dum praefigurat, absolvit (Ezech. IV): qui sacratus numerus iste suscipit iniquitates, ut deleat; captivitates ut absolvat ingreditur; vincula patitur, ut relaxet. Hinc est ergo quod Dominus, auctor a saeculis in hoc numero absconditi sacramenti, intra ipsum numerum dierum quadraginta jejunii (Matth. IV), ut quod adumbraverat in famulis ipsa per se jam Veritas, facta et coepta perficeret, firmaret tenera, inchoata suppleret, et quae praeceptis instituerat, roboraret exemplo; non enim suffecerat hoc tantum tanti numeri sacramentum imperasse verbis, nisi commendasset et facto. Et tamen, fratres, a tempore diluvii sacramenti hujus contendimus aperire mysterium, non ausi anteriora contingere, superiora rimari, loqui tacita, tam diu certe reposita proferre: praesertim cum mihi temerarium et vobis non necessarium videam causarum tales tantasque origines perscrutari. Verae devotionis est, fidelissimae servitutis est, quid fieri velit, non quare velit dominator, inquirere. Si ergo quadraginta dierum simplex, purum, aequale, tantis testimoniis, sub tanti numero sacramenti traditum nobis a Domino jejunium perdocetur, unde ista varietas, unde novitas ista, unde hebdomadae nunc resolutae, nunc rigidae, nunc indulgentes nimium, nunc severae? Unde intemperati jejunii usus iste, qui aut afficiat sine venia, aut remittat ad crapulam? Hoc est, separatim calida, separatim frigida, separatim salis, separatim cibi remedia suis usibus deputare, et totum vitae negligere conditorem? Certe qui corporis cibos condiunt, sapienter discant animae pabulum temperare, ne aut plus salitum, aut penitus insulsum salutaris cibi generat lethale fastidium. Jejunium sit aequale: et, ut est nobis traditum (Matth. II), servetur ad corporis et animae disciplinam. Certe qui jejunare non potest, non praesumat inducere novitatem: sed fateatur esse fragilitatis propriae quod relaxat, et redimat eleemosynis quod non potest supplere jejuniis; quia illius gemitus Dominus non requirit, qui pro se gemitus pauperum sic redemit.
- SERMO CLXVII. De D. Joanne Baptista praedicante, deque poenitentia agenda.
Opportune nobis Joannes beatissimus jejunii tempore poenitentiae doctor advenit; doctor dicto factoque, magister verus, quod verbo asserit, demonstrat exemplo. Magisterium stat de scientia, sed magisterii auctoritas constat ex vita; docenda faciens, obedientem perficit auditorem. Docere factis, sola est norma doctrinae; doctrina in dictis scientia est, in factis virtus. Scientia ergo illa vera est, quae fuerit mixta virtuti; illa, illa divina est, non humana, evangelista probante, cum dicit: Quae coepit Jesus facere et docere (Act. I). Praeceptor cum docenda facit, et auditu instruit, et informat exemplo. In diebus, inquit, illis venit Joannes Baptista praedicans in deserto Judaeae, et dicens: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III). Poenitentiam agite, quare non magis gaudete? gaudete magis, quia succedunt humanis divina, coelestia terrenis, temporalibus sempiterna, malis bona, secura anxiis, aerumnis beata, mansura perituris. Poenitentiam agite. Poeniteat plane, poeniteat qui divinis praetulit humana, qui servire voluit mundo, et dominationem mundi cum mundi Domino non habere. Poeniteat qui maluit perire cum diabolo, quam regnare cum Christo. Poeniteat qui virtutum libertatem fugiens, captivus voluit esse vitiorum. Poeniteat, et satis poeniteat, qui ne vitam teneret, manus tradidit morti. Appropinquavit enim regnum caelorum. Regnum coelorum est praemium justorum, judicium peccatorum, impiis poena. Beatus ergo Joannes, qui poenitentia judicium voluit praeveniri; peccatores non judicium voluit habere, sed praemium; impios voluit regnum intrare, non poenam. Et tunc Joannes vicinum cecinit regnum coelorum, quando adhuc puer mundus aetatum conquirebat augmenta. Modo coelorum regnum quam proximum jam scimus, quando mundus senectute fessus extrema, vacuatur viribus, membra deponit, amittit sensus, doloribus urgetur, curam respuit, vitae moritur, vivit morbis, defectum clamat, testatur finem. Nos ergo duriores Judaeis, qui fugientem sequimur mundum, qui futurorum temporum obliviscimur, praesentibus inhiamus, qui in ipso positi jam judicio non timemus, qui venienti jam Domino non occurrimus, qui volumus manere mortem, resurrectionem nolumus mortuorum, qui servire volumus, nolumus regnare, ut tantum regnum nostro Domino differamus. Ubi est illud: Cum orabitis, dicite: Veniat regnum tuum (Luc. XI)? Majori ergo poenitentia opus est nobis, et pro modo vulneris modus adhibendus est medicinae. Poeniteamus, fratres, poeniteamus cito, quia nobis spatium temporis jam negatur, jam nobis ipsa hora concluditur, judicii praesentia jam nobis satisfactionis locum excludit. Currat poenitentia, sententia ne praecurrat: quia Dominus quod non venit adhuc, quod adhuc exspectat, quod moras facit, nos sibi redire desiderat, non perire, quos pietate tali semper est allocutus: Nolo mortem peccatoris, sed ut revertatur impius a via sua, et vivat (Ezech. XXXIII). Poenitentes ergo revertamur, fratres, et ne de arcto temporis pertimescamus, quia auctor temporis nescit arctari: probat hoc evangelicus latro, qui in cruce et in hora mortis rapuit veniam, invasit vitam, effregit paradisum, penetravit ad regnum (Luc. XXIII). Et nos, fratres, qui de voluntate meritum non quaesivimus, acquiramus vel de necessitate virtutem, ne judicemur judices nostri simus: poenitentiam debemus nobis, ut possimus nobis auferre sententiam. Prima est felicitas perpetua innocentiae securitate gaudere, inviolatam servare mentis et corporis sanctitatem, nulla immunda mundi inquinamenta sentire, reatus conscientiam non habere, vulnera nescire peccati, gratiam semper possidere virtutum, semper sub spe vivere coelestium praemiorum. Sed si quo forte nostra mens jaculo fuerit confixa peccati, si caro tumescat ex crimine, si vitiorum sanie fragilitas humana corrumpatur; tunc aegris illa, quae non sanis, poenitentiae medicina succurrat, ferrum compunctionis accedat, apponatur adustio tunc doloris, adhibeantur suspiriorum tunc fomenta, tumentis conscientiae fervor evaporet; tunc reatus ulcera lacrymis abluantur, immunditiam corporis cilicia tunc detergant. Ferat, ferat amaram poenitentiae curam, qui servare debitam noluit sanitatem. Cui vita sua chara est, dura nulla est cura: medicus non sit ingratus, qui per dolorem revocat ad salutem. Qui innocentiae creditum servat, poenitentiae non solvit usuram. Dominus hoc aperit dicendo: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Et qui male haberent patefecit, iterum dicens: Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX). Revocat per poenitentiam Joannes, Christus per gratiam vocat: hinc est quod Joannes vestitu, victu, loco, totus poenitentia formatus incedit. Venit, inquit, Joannes Baptista praedicans in deserto Judaeae et dicens: Poenitentiam agite. Per deserta Judaeae poenitentiam clamat Joannes, quae legis cultum, prophetarum laborem, fecunditatem patrum, frugem Dei sua sterilitate perdebat: unde ad poenitentiam merito vocantur disciplinarum deserta, non hominum, non locorum: vocat clamor, ubi non assistit auditor. Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum. Potuit de caprarum, sed cilicio opus non erat: sed accepit tortuosissimi pilos animantis nihil habentis recti, nihil gratiae, nihil decoris, quem natura dedit labori duro, addixit magno ponderi, extremae tradidit servituti. Tali poenitentiae magister indui debuit vestimento; ut qui a recti detorserant disciplina, et deformes se totos formis reddiderant peccatorum, magnis poenitentiae sarcinis subderentur, adjicerentur duris satisfactionis angoribus; suspiria compunctionis laboriosa portarent; ut directi et attenuati in modum acus per angustum poenitentiae foramen ampla remissionis intrarent, et impleretur Dominicum dictum: Camelum per foramen acus posse transire (Matth. XIX). Esca autem ejus erant locustae, et mel silvestre. Locusta castigandis peccatoribus attributa merito poenitentiae figuratur in pastum, ut de peccati loco exsiliens, in poenitentiae locum ad coelum possit pennis veniae pervolare. Hoc propheta senserat, qui dicebat: Sicut umbra cum declinat sublatus sum, et excussus sum sicut locustae; genua mea infirmata sunt prae jejunio, et caro mea immutata est propter misericordiam (Psal. CVIII). Audis quemadmodum de peccato in poenitentiam excussus est ut locusta, et curvavit genua ut poenitentiae pondera bajularet: et adjicitur mellis cibus, ut amara poenitentiae dulcis misericordia temperaret.
- SERMO CLXVIII. De parabola centum ovium.
Sicut profunda maris ingredi, et liquentis viae calles invios transmeare artifex viator invenit; ita de Dei dictis aliquid audire, et ad divini sensus penetrare secretum dedit et docuit lex divina. Hinc est quod ratem nostrae mentis carnis a littore solventes, in pelagus evangelici sermonis intramus, credentes quod flante Spiritu sancto coelestis intelligentiae perveniamus ad portum. Dominus noster hodie spem peccatorum promovit ad veniam, et superborum murmur piissimo compressit exemplo. Erant, inquit, appropinquantes Domino publicani et peccatores, ut audirent illum: et murmurabant Pharisaei et Scribae dicentes, quia hic peccatores recipit et manducat cum illis (Luc. XI). Non minus invidi quam superbi malitiam de Dominica bonitate capiebant: de pietate Dei impii reddebantur, fiebant de Christi miseratione crudeles, sumebant de coelesti curatione languorem, et poenitentium veniam vertebant judicis in reatum. Peccatores recipit, et manducat cum illis. Sic videt invidus, sic superbus sentit: avarus sic sapit, intelligit sic malignus. Peccatores recipit. Non dicunt suscipit. Quid amiserat, qui recipit? Donat culpas, iram vertit in gaudium, dolorem mutat in gratiam, quicumque invenit quod amisit. Peccatores recipit. Recipit peccatores Deus, sed Deus peccatores esse non sinit, quos recipit; peccator Deum non violat appropinquans, Deus peccatorem sanctificat cum proquinquat. Pharisaee, Christus peccata non recipit, cum recipit peccatorem, quia Deus non criminis, sed hominis est receptor. Unde Pharisaeus non quales venerant, sed quales redibant videre debuit peccatores. Certe Paulum, quem persecutorem miserant, praedicatorem viderunt mox rediisse. Sed jam Deus gaudium suum de reditu peccatoris comparatione qua, qua similitudine insinuet, audiamus. Et ait ad illos parabolam: Quis ex vobis homo qui habet centum oves, et si perdiderit ex eis unam, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam? Et cum invenerit eam, imponit super humeros suos gaudens; et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quae perierat. Ita, dico vobis, gaudium erit in coelis super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia. Semper quidem cum perdita reperimus, novum capimus cumulum gaudiorum, et est jucundius nobis invenisse perdita quam non perdidisse servata. Sed haec parabola plus divinae pietatis quam consuetudinis humanae loquitur, et exprimit veritatem. Magna relinquere, amare minora, Dei potestatis est, non est cupiditatis humanae: quia Deus et quae non sunt facit esse; et perdita sic sequitur, ut teneat quae reliquit; et amissa sic invenit, ut quae servata sunt non amittat. Ergo non terrenus pastor iste est, sed coelestis, et parabola haec tota non figurata est laboribus humanis, sed divinis est obumbrata mysteriis; sicut ex ipso numero mox lucescit cum dicit: Quis ex vobis homo qui habet centum oves, et si perdiderit ex eis unam? Quare non quinquaginta, quare non ducentas, sed centum? quare non quatuor, quare non quinque, sed unam? Ut ostenderet non ex damno fuisse, sed ex numero plus dolorem. Namque amissio unius totum dissipaverat centenarium numerum; et totum de dextera redegerat ad sinistram, ut dispendio unius et sinistra clauderet omnes, et dextera nil haberet. Nonagesimus et nonus numerus in sinistra latet clausus, constrictus haeret, tenetur oppressus: qui tamen ubi unus perceperit et senserit augmentum, mox dexterae transit ad palmam, mox centenarii numeri pervenit ad coronam; et si non habuisse centenarium numerum doloris est, cujus doloris est perdidisse? Videtis quia per unius ovis amissionem pastor iste totum gregem cecidisse de dextera, et totum in sinistram doluerat recidisse; et ideo relictis nonaginta novem, unam sequitur, unam quaerit, ut inveniret in una omnes, redintegraret omnes in una. Sed jam coelestis parabolae pandamus secretum. Homo habens oves centum Christus est. Pastor bonus, pastor pius, qui in una ove, hoc est in Adam, posuerat totum gregem generis humani, hanc inter amoena paradisi, hanc in regione vitalis pascuae collocarat: sed illa vocem pastoris oblita est, dum lupinis ululatibus credit, et caulas perdidit salutares, et tota lethalibus sauciata vulneribus. Hanc ergo Christus veniens quaerere in mundum, in utero virgineae regionis invenit. Venit suae nativitatis in carne, et in crucem levans humeris suae imposuit Passionis, et gaudens toto resurrectionis gaudio per ascensum ad coelestem tulit et pertulit mansionem. Et vocavit amicos et vicinos. Hoc est angelos. Dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quae perierat. Congratulantur et congaudent Christo angeli super ovis Dominicae reditu, nec indignantur in toto sibi praesidere solio majestatis, quia de coelestibus invidia cum diabolo fuerat jam fugata: nec poterat per Agnum qui peccatum mundi tulerat, in superna amplius invidiae penetrare peccatum. Fratres, ille nos quaesivit in terra, nos illum quaeramus in coelis; ille nos portavit suae divinitatis ad gloriam, nos illum sanctitate tota nostro portemus in corpore: Glorificate, inquit Apostolus, et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI). Ille Deum in corpore suo portat, qui nullum portat in suae carnis operatione peccatum.
- SERMO CLXIX. De parabola drachmae perditae.
Per omnes evangelicas lectiones latere mysticos sensus et coelestis intelligentiae manere secreta, norunt soli quicumque divini Spiritus gratiam percepere. Ecce posteaquam pastor Supernus perditam centenarii gregis ovem perquisivit, invenit et angelorum laetitiam totam coeleste jam retulit ad ovile, mulier evangelica producitur in figuram: quae lumine accenso de decem drachmis unam drachmam perditam sic requirit, ut inventa hac de lucro suo, de suo gaudio, causam pariat coelestium gaudiorum. Sic enim dicit: Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, non accendit lucernam et everrit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat? Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. Ita dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV). Putasne mulier ista communis est, aut habuisse eam decem drachmas humano putatur ex sensu, aut unam casu creditur perdidisse mundano, aut simpliciter contingit quod eam nocturno requirit in tempore, aut lucernam de nostri usus more succendit, aut consuetum quod eam perdidit et invenit intra domum, aut familiare quod amicas ad laetitiam convocat et vicinas, quas perdens convocasse non legitur ad moerorem? Novum damni genus, et quod drachmam non ablatam patefaciat, sed dilapsam: et quod eam domesticis absconditam tenebris et non defossam dolis loquatur extraneis. Videtis quam singulare sit totum, quam morem transeat et supergrediatur humanum, quam divinum spiret et redoleat sensum, quam attollat ad coelum mentis intellectum, quam collocet in supernis, quam cogat superni cordis accendere lucernam, et instar evangelicae mulieris, per Dominicae lectionis obscura, drachmam quaerere scientiae salutaris. Antequam Christus ad ovem veniret errantem, et miserandis discursibus attritam misericordibus humeris sublevaret ad coelum, et onustus pecore pio inaccessas lupis perveniret ad caulas; mulier habens decem drachmas tenebras diutinas sustinebat, et non solum drachmam perditam deflebat unam, sed ipsas novem drachmas sibi residuas non videbat. Nox ei erat jugis, erat ei profunda et perseverans caligo; cui lucerna sine divino igne ad noctis solatium non lucebat. Sed posteaquam supernus ignis, ignis Spiritus sancti flammeo se super apostolos imbre diffudit, et non minus frigida quam tetra mortalium corda toto ignis sui calore succendit, mulier, id est Ecclesia, accendit lucernam suam, id est, internum illum sui cordis obtutum, hoc est, illuminatos, ut inquit Apostolus, oculos cordis vestri (Ephes. I). Accendit ergo lucernam suam, et illam Judaicam domum ignorantiae caecam tenebris evertit apostolicum post laborem, donec jam de decem drachmis, hoc est, Decalogo legis, drachmam perditam reperiret in Christo. Christus est plenum deitatis numisma, Christus est drachma nostrae redemptionis et pretii, Christus est qui et erat in legis Decalogo et latebat, Christus est quem habebat et Synagoga, et tenebris impugnantibus non videbat. Decem drachmas, decem legis diximus verba, ex quibus Verbum perdiderat et Synagoga unum. Quod unum? Illud quod in Ecclesia primus quia lucerna ardens erat, Joannes invenit, dicente Domino: Ille erat lucerna ardens (Joan. V), dicente evangelista: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I). Hoc fuisse in Decalogo jam patescat. Audi, inquit, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. VI; Marc, XII). Hoc Synagoga dum non videt in Filio, amittit in Patre; dum non credit in Christo, Christum lethaliter crucifigit; cui merito per Decalogum consequenter dicitur: Non occides (Exod. XX). Siquidem dum Judaeus ipsam mandatorum seriem capite detruncat, ante Christi quam legis exstitit homicida; unde et totum corpus Decalogi retorsit in Christum. Non occides, non moechaberis: damnata est Synagoga, quae juncta diis gentium repulit Christum, qui seposita potestate dominantis, conjugis ad eam descendit affectus. Non furtum facies. Furata est Dominicam resurrectionem, quae pretium militibus dedit, ut resurrectionis infoderet et occuleret veritatem (Matth. XXVIII). Non falsum testimonium. Haec est quae conquisivit falsos testes (Matt. XXVI), ut impleret illud: Exsurgentes testes iniqui, quae ignorabam, interrogabant me (Psal. XXXIV), Et revera aliter tradere non poterat veritatis auctorem, quia semper sola impugnat falsitas veritatem. Sic ruit, sic per gradus cadit, qui de scalis labitur et corruit praeceptorum. Nam si Dominum Deum credidisset unum, ad hoc ruinarum barathrum non venisset. Sed nos lucernam matris Ecclesiae jam sequamur, et ambulantes in lumine Dominici vultus, Christi perveniamus ad drachmam; atque amicas et vicinas, id est, Ecclesias gentium convocemus, ne matrem nostram, drachmam suam, nesciant invenisse; et dicamus cum propheta: Paravi lucernam Christo meo (Ps. CXXXI). Et quid lucerna profuerit audiamus: Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvae. Introibimus in tabernaculum ejus, adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus (Ibid.). Ecce quod per distensos campos et nemora diffusa quaerebamus, hoc in Domino, hoc matris inveniamus ad lucernam. Super hoc laetetur et coelum, quia in uno peccatore poenitentiam agente totius Christiani populi claruit plenitudo, et tota deitatis forma Christi nostra refulsit in drachma.