17 |
CLXX
[recensere]- SERMO CLXX. De Christo pro nobis varias formas suscipiente, aposlolos vocante, morbos curatum mittente, et paupertatem praecipiente.
Beatus Marcus hodie cum Galilaeae Dominum retulit circumisse castella, ineffabilem circa nos prodidit ejus pietatem. Et circuibat, inquit, Jesus castella in circuitu docens (Marc. VI). Audistis quemadmodum circuit, quemadmodum te et propter te ubique pietas indefessa perquirit. Et ille qui capit ipse omnia, nec ab ulla capitur ipse creatura, intrat; et tuo angustatur in corpore, tuis in habitaculis se coarctat. Et ille cujus majestatem vox fidelium quotidiana testatur clamans: Pleni sunt coeli et terra gloria tua (Eccl. in fine praefat. Miss.), tuis propter te circuit, apparet, videtur, et tenetur in locis. Quo se movet immobilis plenitudo; quo accedit, vel unde recedit, quo sunt plena omnia? Et tamen vadit, redit, descendit, ascendit, et totum te, et propter te homo Deus patitur, quia te nimis diligit, nimis amat. Habitus suscipit, formas variat, commutat officia: et nunc igneus tibi resplendet in rubo (Exod. III), ut perfidia te frigidum fidei calore succendat; nunc elucescit coelesti flammeus in columna (Exod. XIII, ut remotis ignorantiae tuae tenebris, per solitudines mundi hujus, viam possis scientiae percurrere salutaris; nunc idem tibi nubis vertitur in columnam, ut ardentes tuorum temperet aestus animorum; nunc te ut aquila protegit pennis sapientiae, et coelestem provocet ad volatum, dicente Moyse: Sicut aquila protegit nidum suum, et super pullos suos confidit, extendens alas suas accepit eos, et suscepit eos super scapulas suas, Dominus solus lucebat eos, et non erat cum eis Deus alienus (Deut. XXXII, juxta LXX. Nunc sicut gallina educit, ducit, vocat, recipit, protegit, portat, fovet, ambit, amplectitur (Matth. XXIII), et sui volatus oblita, suae temporaliter immemor libertatis, tuis in penetralibus, tuo versatur in pulvere, ut te vernaculis, familiaribus, domesticis alat, erudiat, instituat nutrimentis; nunc ut pastor bonus altissimis errantem solus requirit in montibus, solus invenit, solus suis humeris imponit, et ne amplius in terrenis pascuis luporum morsibus pervadaris, coelestes evehit et perducit ad caulas (Luc. XV). Sic, sicut diximus, habitus suscipit, formas variat, et ut te mutet in melius, ipse sua toties mutat et commutat officia. Et quia diu circuierat ut diriperet et devoraret inimicus, nunc necessario circuit ut te vindicet, ut eripiat Christus, dicente Scriptura: Adversarius vester sicut leo rugiens circuit quaerens quem devoret (I Petr. V). Et convocavit, inquit, duodecim. Post diuturna tempora tetrae noctis, aurorae suae desiderato splendore aeternus dies Christus noster reluxit in lucem, qui duodecim suas horas in apostolis suis duodecim signanter aptaret. Hunc diem beatus Psalmista prophetali vidit spiritu, cum canebat: Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII). Unde et Apostolus lucis ac diei filios appellat credentes: Vos filii lucis estis et diei (I Tim. V). Et convocavit duodecim. Duodenarius numerus iste per quaternarium tripartitam nobis monstrat et format quadrigam: per quam Trinitas tota toto orbe apostolicis vehitur et fertur excursibus, ut diabolum mitis bellator expugnet, ut mundi superbiam mansuetus victor inclinet, ut discordias gentium pacificus auferat praeliator, ut destructo inferno, hoc est, peccati fovea, diuturno carcere animarum humani generis captivitatem liberam triumphi sui perducat ad gloriam. Hunc Trinitatis currum beatus Psalmista vidit prophetali spiritu, cum dicebat: Ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem, accepisti dona in hominibus (Psal. LXVII). Hunc currum sibi, suo Patri et Spiritui sancto, Dominus cum diceret, praeparabat: Tollite jugum meum super vos, quia jugum meum suave est, et onus meum leve est (Matth. XI). Nescit lassescere bajulus misericordiae, pietatis evector. Duodecim patriarchas, duodecim distinctos in tribubus (Gen. XLIX), duodecim fontes eremi (Exod. XV), duodecim Jordanis lapides elevatos ex alveo (Josue IV), in figuram formamque apostolici numeri fuisse descriptos scurtatori legis relinquimus altius ad probandum, quia nobis cur binos ad praedicandum discipulos miserit, propositae lectionis series conatur aperire. Et coepit eos mittere binos et binos. Binos mittebat ne destituta singularitas aut negaret, ut Petrus; aut fugeret, ut Joannes (Marc. XIV). Cito cadit fragilitas humana, quae de se superbe confisa socios despicit, non vult habere collegam, dicente Scriptura: Et vae uni cum ceciderit, et non est secundus qui erigat eum (Eccl. IV). Quantum autem alter alterius roboretur auxilio, eadem Scriptura testatur, cum dicit: Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas munita (Prov. XVIII). Et coepit eos mittere binos et binos. Nec mirum, fratres, si Trinitas, quae ex duodenario numero tripartitam conscendit quadrigam, nunc ascendit et bigam; ut duobus nuntiis duorum vocatio monstretur, et clareat populorum, dicente Apostolo: Numquid Judaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? immo et gentium (Rom. III); et impleatur Isaiae vaticinium, qui se ascensorem bigae vidisse testatur, ubi audit sibi dici: Quid tu vides? et respondit, video assessorem bigae (Isai XXI), unde mox cecidisse Babylonem clamat, et omnia sculptilia. Quis dubitat, fratres, per has bigas Christum salutares inequitasse discursus, cum videat apostolica praedicatione corruisse templa, idola deperiisse, cessasse pecudum mugitus, et victimas, ipsas aras cum thuris sic fumo jam tota evanuisse per saecula? Has bigas Habacuc viderat cum clamaret: Qui ascendis super equos tuos, et equitatus tuus sanitas (Habac. III). Et dedit, inquit, eis potestatem spirituum immundorum. Hoc est, divinae virtutis insigne; hoc tropaeum singularis triumphi, ut praedae suae praedo ipse, ipsis captivis suis ipse captivus, vinctis quondam suis vinctus ipse diabolus nunc tradatur, quatenus eorum subjiciatur imperio, quorum ante fuerat magnificus servitute. Merito dolet, gemit merito, merito stridet, qui se videt hominum sententia, hominum potestate percelli, qui se Deum hominibus longa diu fuerat persuasione mentitus. Et praecepit eis, ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum, non peram, non panem, non in zonis aes. Homo cum operarios invitat ad opera, non necessaria victus solum, sed etiam largo fundit epulas apparatu, ut convivium humanitatis effusae pondus operis superet et laborem. Deum quantum credit inhumanum, qui ad opera ejus invitatus, pera, pane, pretio onustus incedit, et anxius; ut aut lassus aut tardior ad opus operarius infidelis occurrat, aut occurrere fortassis non possit! praemia promittit ille copiosa, tot chirographis, tot testibus, largam spondet ille mercedem, tu eum neque panem, neque vestimentum impio spiritu aestimas praebiturum? Teipsum cum non esses, dedit esse; et quidquid, homo, habes dedit ipse; et cum tibi ac tuis voluptatibus viveres, victus necessaria non negavit: hunc suis virtutibus, suis operibus servienti, non panem, non vestimentum aestimas largiturum? Hoc ipsum quod in pera, quod in zona portas, quis dedit tibi? Quid illi de suo insultaturus occurris? Novit quia dives es. Cede, homo, opibus tuis: sufficit tibi divina paupertas, depone sarcinas divitiarum tuarum, onustus non potest per angustam viam ad opus Dominicae messis pervenire, veni expeditus, veni liber ad opera, antequam nudus et exspoliatus, infidelis omnibus operarius rapiaris ad poenam; quia, sicut scriptum est, Morientem divitiae non sequuntur (Psal. XLVIII). Sit tibi pera conscientia tua, sit tibi panis vita tua; ut sit verus panis Christus in vita, qui dixit: Ego sum panis (Joan. VI). Sit tibi in pretium merces tua, quia ille praemium exigit securus a Christo, qui ut sequeretur Christum, nudus despexit respuens fideliter quod habebat.
- SERMO CLXXI. De discipulis illotis manibus prandentibus.
Sicut fulgura cum saxa, montes, arbores, ipsa domorum culmina, terribili collisione dissolvunt, sensus hominum mentesque corripiunt: ita Dominus quoties in Pharisaeos intonat, suos timore salutari corrigit et emendat, sicut hodie evangelicus sermo perdocuit, Pharisaeos et Scribas vituperasse aliquos discipulorum Domini, eo quod non lotis manibus manducarent. Nemo cum haec audit, existimet discipulos Domini sub specie contemptus incultis et lutulentis manibus edere, nec mensae Domini, nec convivii communis servare et colere honestatem: quando istud neque natura patitur, neque hospitalitatis admittit affectio. Quis aquam manibus non offerat mox ad venientis obsequium, quis ad offerentis tristitiam mox recuset? praesertim cum Dominus ipse arguat Simonem invitatus ad mensam? Pedibus meis, inquit, aquam non dedisti (Luc. VII). Vult itaque fieri, quod sic exigere perdocetur. Sed Pharisaei non diligentiam corporis in discipulis Domini, sed superstitionis suae baptismata perquirebant; nescientes unum baptisma, quod Dominus non lavandis solum, sed in novandis animabus et corporibus invenisset; quod non corpus ad cultum vitae, sed conscientiam dilueret ad salutem. Hoc propheta precabatur, cum diceret: Amplius lava me ad injustitia mea (Psal. L). Id est, quousque me legaliter lavas, et me non lavas? lava me per gratiam semel, quem lavacra legis innumera non laverunt. Sed hoc aperiat nobis ipse qui sequitur evangelicus sermo: Pharisaei, inquit, et omnes Judaei nisi crebro laverunt manus non manducant, tenentes traditionem seniorum, et cum de foro veniunt nisi baptizati fuerint non manducant, servantes baptisma calicum et urceorum ac aeramentorum et lectorum (Marc. VII). Pharisaee, qui te mundum credis, cum tua omnia tuo sint polluta convivio? In foro tu de innocentis sanguine disputasti, de rapienda substantia pauperis perquisisti, perscrutatus es qualiter libertatem addiceres servituti, et cum interiora tua tanto sint confecta crimine, quemadmodum te exterior lavare et mundare sufficiat aqua? corda et corpora nostra mundare haec poterit, cum fuerit et ipsa Spiritus sancti purificata commercio, ut visibili ministerio invisibile purificationis nostrae perficiat sacramentum. Sed tu, Judaee, calices, urceos, aeramenta baptizas, quae motu sensuque carentia per naturam, ut reatum nesciunt, ita non sentiunt; haec honoras, et te per quem contaminata sunt omnia, non emundas; tuis usibus, tuis obsequiis haec mancipata purificas, et te divinis officiis, divinis ministeriis non purificas mancipatum. Sed nos, fratres, non quid Judaeis, sed quid discipulis suis Dominus responderit, audiamus: Dicebat autem, quod quae de homine exeunt, illa contaminant hominem. Abintus enim de corde hominum procedunt cogitationes malae, adulteria, fornicationes, homicidia, furta, avaritiae, nequitiae; dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemiae, superbia, stultitia: omnia haec mala abintus procedunt et contaminant hominem. Quae spatia terrarum, quae magnitudo urbium, quae latitudo regionum, tot hostes ferre, tot inimicos capere, tantas sustinere praevalet nationes, quot vitia, quot delicta, quot crimina rapiunt humanos sensus, hominum corda patiuntur? Vidistis, fratres, quod ad unam ovem genera tota, tota feritas bestiarum accedant, quae magis eo saeviunt, quo se explere nequeunt, satiari non possunt unius captione voraci dente praedones; qui plus hinc aestuant et tabescunt, quod capere nequeunt et vorare; quod ad unam columbam tot milvi, tot aquilae, vultures tot voraces, tantarum currat congeries avium sordidarum. Hanc numerositatem, hanc multitudinem senserat propheta cum caneret: Circumdederunt me mala, quorum non est numerus: comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem (Psal. XXXIX). Abintus de corde hominum procedunt. Tolerabilis est hostis cum muros arietat extrinsecus, cum foris positus cedit aliquando conflictui; cui vero est intus inimicus, cujus adversarius in ipsis penetralibus jam desaevit, iste se intelligit, et sentit oppressum, iste se et captivum pervidet et deplorat, iste suus expugnator esse non potest, suis esse non potest liberator, alienum requirit auxilium, quaerit alterum defensorem. Abintus exeunt de corde. Novus est hic ordo bellandi: de homine contra hominem gentes exeunt bellaturae: non contentae in occulto vincere, prosternere in abdito; quasi quae famam quaerant hominis de ruina. Judaei, qui foris sunt, se et sua forinsecus lavent; nos, fratres, ab istis vitiorum sordibus emundemur intrinsecus: has nequitiarum gentes in nostris mentibus Christo propugnante vincamus, has delictorum bestias de nostris cordibus terrore Dominici nominis effugemus, has criminum rabies et voracissimas aves a nostris sensibus crucis hasta fortiter propellamus; ut civitatis nostrae splendor, templi nostri sanctitas, domus nostrae integer et singularis ornatus, ad habitandum semper in nobis nostrum provocet et invitet auctorem. Illuc vitia redire nequeunt, ubi Christus cum suis virtutibus commoratur.
- SERMO CLXXII. De invidia et hypocrisi.
Audistis hodie, fratres, quemadmodum, dum seclusit alios, seipsum janitor invidiosus exclusit. Vae vobis, inquit, legis peritis, quia tulistis clavem scientiae, ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis (Luc. XI). Audistis ergo quemadmodum dum seclusit alios, seipsum janitor invidiosus exclusit. Acceperat claves Pharisaeus non ut clauderet, sed ut intrare desiderantibus aperiret; sed ne intraret alter, ipse permanere foris maluit per livorem. Omnia quidem vitia ad suorum semper tendunt et prosiliunt laesionem; sed suos semper amplius invidia consumit: invidia suorum carnifex semper exstitit, extendit sensus, torquet animos, discruciat mentes, corda corrumpit. Et quid plura? Hanc qui receperit, sua sustinet sine fine supplicia, quia in se domesticum semper diligit habere tortorem. Quis ibi malorum finis, ubi alterius bonum poena est alterius? ubi cruciatus alienus est aliena felicitas? malum multiplex: quot sunt prosperitates hominum, tot tormenta sunt invidorum. Cum aliis vitiis animus poterit confligere Christianus, invidiam quisquis antequam sentiat non fugerit, non evadit. Haec peritis legis legem suasit non aperire, sed claudere; et salutaris praecepti non commodare doctrinam, sed negare; obserare scientiae fontem et vitalis fluenti, originis suae secreto divitias obstruere. Iste velociter fugiendus est morbus, quia quos contigerit non patitur jam sanari. Invidia coelum tentavit; ibi enim diabolum fecit ex angelo; ussit terras, quae utique paradisi nobis amoena flammeo custode seclusit. Reges urget, quia haec Herodem in coaevos Christi sic compulit desaevire, ut ante lac quam sanguis teneris funderetur ex membris (Matth. II). Charitatem violat, nam haec Cain reddidit fratricidam, et innocuam adhuc terram novi sanguinis cruore perfudit (Gen. IV). Vastat populos, namque Judaeos haec, si dici fas est, si capit sermo, fecit esse deicidas: deicidas diximus, non quo pervenit, sed quo facinus hoc tetendit. In Christo enim Judaei non hominem tantum, sed Deum Filium Dei conati sunt opprimere, necare virtutes, cum dicunt: Hic est haeres, venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas ejus (Marc. XII). Sed quid valet diabolus ad Deum? Invidia quid valet ad Dominicam charitatem? Invidit diabolus nobis terram, sed donavit coelum Deus; claves scientiae legisperitus sustulit, sed claves coelestis regni per Petrum largitus est Christus (Matth. XXVI). Ac sic invidia suis commodis est nudata, et homo ditatus est ipsa necessitate damnorum. Bene ergo in sequentibus Dominus adjecit, dicens: Attendite vobis a fermento Pharisaeorum (Luc. XII). Quia in fermento non est moles magnitudinis, sed tumoris; et conspersio tali specie inflata est, non ditata: quantum enim efferbuerit ferventius, tantum farris massa turgescit, et totam formam levitatis implet, et tumoris. Congrue ergo a Domino dictum est: Attendite vobis a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis. Quid est hypocrisis, nisi species arte composita; quae aliud in re agit, aliud promittit in vultu? Haec penes Pharisaeos per scientiam tumescebat, Apostolo sic dicente: Scientia inflat (I Cor. VIII). Illos namque scientia inflabat ad superbiam, non instruebat ad vitam; et corrumpebat ad malitiam, non ad prudentiam promovebat. Erat in eorum facie hypocrisis, erat in eorum mente invidiae hydrops, erat in pectore siticulosus fons, erat ardens unda, quae suis magis ac magis inflammabatur fluentis, ut bibentis non exstingueret sitim, sed augeret incendium. Sic, sic hypocrisi ministrante, suis semper invidia propinat. Ab hoc nos morbo subtrahit Apostolus: Cum nos non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V), sanctum Pascha Domini celebrare compellit. Veritas nescit tumorem, simplicitas hypocrisim prorsus ignorat. In azymis sinceritatis et veritatis. Haec sunt cordis azyma, haec coelesti dulcedine confecta, haec gratiae saporata pinguedine, haec sancti Spiritus igne decocta; haec nos manducantes Agnum Dei, Agnum qui tollit peccatum mundi, ad nostrum Pascha solemniter immolamus, quibus Christus ad laetitiam totam, totam est natus et immutatus ad gloriam.
- SERMO CLXXIII. De D. Joanne Baptista et Herode.
Pastor bonus pervigiles noctes, dies anxios ducit, ne quid callidus latro, ne quid luporum feritas astuta perniciosum charo gregi, ne quid noxium moliatur. Pastor bonus, sicut Dominus dixit: Animam suam ponit pro ovibus suis (Joan. X). Sed et oves bonae pastoris sui audiunt attentis auribus vocem, pastoris sui semper sequuntur arbitrium, pastoris sui totam faciunt voluntatem. Ascendunt colles, petunt ardua, mutant saepe regiones: ac sic apta pascuis, irrigua fluentis, umbrosa, accommoda, secreta quietis loca penetrant, reperiunt amoenitates, et deliciis perfruuntur. Et vos, filioli, Dominici gregis portio copiosa, niveo et divino vestita jam vellere, molli fetu, coelesti germine perfecunda, si per nostrae vocis auditum ad loca saepe salutaria, ad salutaria pascua pervenistis; si per nostri sermonis fluenta animi vestri aestus, vestrae sitis temperastis ardorem; si sub doctrinae nostrae tegmine aliquanta commoditate recubastis, quae ordinamus attendite, quae dicimus audite, quae facimus approbate; nec pro voluntate vestra, sed pro dispositione nostra praedicationis nostrae percipite rationem: et sive cum dicimus de gradu isto, sive cum de sacerdotali sede pro temporis ratione tractamus, ut oves bonae, ut chari greges, dilecta pignora, sine fastu impigrae, ac toto fidei cursu convenite, concurrite. Nec vos locorum mutatio tam propinqua, et spatia sic arctata, aut reddant desides, aut faciant murmurantes: quia nec ovis ad caulas pervenit, si pro suo libito pervagetur; nec scientiam discipulus poterit obtinere, si doceri pro sua voluntate contenderit; aegrotus quoque numquam poterit recipere sanitatem, si pro suo fuerit curatus arbitrio. Sed quia nobis hodie contra lupum furentem sermo est, arrepto pastorali baculo transeamus ad evangelicam lectionem. Audivit, inquit, Herodes rex (manifestum enim factum erat nomen Jesu), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis, propterea virtutes operantur in illo (Marc. VI). Stultus de mortuo pie credit, quem feraliter persecutus est vivum. Joannes resurrexit, ait, et tamen confitetur ignorans, quia in Christo pro Christo resurgit occisus. Herodes, quid egit gladius tuus? crudelitas tua quid profecit? quo processit impietas tua? si ut ipse dicis, rediit ad virtutes, resurrexit ad opera divina, qui furore tuo putabatur exstinctus? Joannes resurrexit sicut fateris ipse: non hic persona, sed infirmitas perit; non hic Joannes, sed mors magis tali morte succubuit: illusa est poena, carnifex habetur irrisus, ipsa est cognitoris miseri decepta sententia, quae interemptum non perdidit, sed promovit. Joannes resurrexit a mortuis, propterea virtutes operantur in illo. Et si hostis legis, per legem tamen ille resurrectionem promissam didicerat mortuorum. Et si resurrecturum Joannem noverat, cur insanus occidit? Si ad totius divinae virtutis culmen, si ad totum quidquid est potestatis insigne tali morte sciebat elevandum, cur se tantae mortis esse fecit auctorem? Semper febrit impietas, a phrenesi semper crudelitas obtinetur, carere dementia furor nescit; in se namque saevit, quoties in alterum tendit; se punit, dum percellit insontem; sibi lethalis est totus, cum erga justum crudelis existit. Ecce Joannes, ut ipse dicis, jam vivit in Christo: ad tuam poenam redit, qui venit ad omnium coelesti munere medicinam. Alii autem dicebant quia Elias est; alii vero dicebant quia propheta est, aut quasi unus ex prophetis. Quo audito, Herodes ait: Ipse est Joannes, quem ego decollavi; hic resurrexit a mortuis. Malevolo quidem at veraci sensu testis ipse criminis sui, assertor sceleris sui, sui facinoris accusator existit. Joannes, quem ego decollavi, ipse est; hic resurrexit a mortuis. Verum dicit: nam sicut in Christo sui resurgunt, ita in suis ipse patitur Christus; et sicut honor capitis ad membra pertendit, ita membrorum poena ad dolorem capitis, ad capitis redundat injuriam. Joannes, quem ego decollavi, ipse est. Iste rex sapiens, egregius judex, censor morum, disciplinae custos, vindex innocentiae, criminum poena, quod decollaverit Joannem dicit, quare decollaverit tacet, ne potestatem regiam tanti facti confunderet turpitudo: sed evangelista prodit, ut interfectoris dedecus interfecti producat ad gloriam. Nam ipse Herodes, inquit, misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem, uxorem Philippi, fratris sui, quia duxerat eam uxorem. Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui. Herodias, quae uxor esse duorum fratrum sceleris amore contendit, ut affectione violaret affectum, et sociaretur Herodi Herodias, ne essent vel nomine dissimiles, qui erant scelere, moribus vitaque consimiles, et jungerentur vocabulo, quos criminum junxerat turpitudo; haec ergo Herodias insidiabatur Joanni. Herodes adulterae non vincebat animum, nefas tamen adulterae differebat. Illa, ne esset arguens, arguentis tendebat ad mortem; ille, ut placeret incestae, captivus ipse justum tantum tenuit, et vinxit inclusum, quia in innocentem reus facile non poterat dictare sententiam. Cum accidisset, inquit, opportunus dies, Herodes natalis sui coenam fecit principibus, tribunis et primis Galilaeae; cumque intrasset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, Rex ait puellae: Pete a me quod vis, et dabo tibi. Et juravit illi, Quidquid petieris, dabo tibi, etiam si dimidium regni mei. Ingratus, inhumanus rex, qui virtuti tantae, tam glorioso labori, tam memorabili facto, non totum regnum suum, sed dimidium dedit. Et quare sibi vel pro parte servavit, qui post tantam domus suae gloriam, post tantam familiae sanctitatem, post tale castitatis exemplum, esse, videri, vivere, non debebat? Illa ergo criminis filia, non naturae, non tam ad matrem, quam ad ipsam sentinam sui sceleris mox cucurrit; ut quae fluida tota, tota ierat resoluta, saeva, et truculenta revolaret, et, ut de ipsis artibus loquar, ut tragoediam nefandam caneret, quae impleverat turpissime comoediam. At illa egressa dixit matri suae: Quid petam? Illa vero dixit: Caput Joannis Baptistae. Et ingressa statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo, ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistae. Et contristatus est rex propter jusjurandum, et propter simul recumbentes, noluit eam contristare; et statim rex misso spiculatore, jussit afferri caput ejus. Ille autem abiit, et decollavit eum in carcere, et attulit caput ejus in disco, et dedit illud puellae, et puella dedit illud matri suae. Sic judicat mens oppressa crapulis, soluta vino, et toto quodammodo ebrietatis demersa naufragio. Volo, ut protinus des mihi in disco caput Joannis. Serpentis germen caput hominis petit, cui suum caput sententia principali sciebat addictum, dicente Deo: Ipse servabit caput tuum, et tu illius observabis calcaneum (Gen. III). In longum nos trahit prolixitas lectionis, et satis in altum promovet loci ipsius immensa profunditas. Differamus hodie quae sequuntur, ne dum sermo festinat ad finem, quae sunt prolixe dicenda transmittat. Id in clausula nostri commendamus eloquii, quod sine causa cucurrerit serpens: nam tota germina serpentis antiqui iste Joannes noster interemit, et effusione sui sanguinis exstinxit occisus.
- SERMO CLXXIV. De decollatione D. Joannis Baptistae.
Herodianae coenae cruentas epulas, convivium sic ferale, tunc terra, tunc coelum, hodie mecum vester horruit et expavit auditus. Herodes, inquit, natalis sui coenam fecit (Marc. VI). Bene coenam, quia non luci, sed tenebris addictus est hic natalis, in quo noctis filius natus est, non diei. Natalis sui, inquit, coenam fecit principibus, tribunis et primis Galilaeae (Marc. VI). Quid egit incauta et caeca semper impietas? Omnes evocat potestates, ut non tam multos convivii sui socios, quam innumeros criminis sibi testes assumat, et tot habeat facinoris sui arbitros, quot habuit praesides disciplinae. Cumque intrasset filia ipsius Herodia dis et saltasset, inquit, et placuisset Herodi. Respondit suo turpis generi, dum patri complacet turpiori; de adulterio namque non nisi turpis debuit procreari: quae fractis gressibus, corpore dissoluto, disjuncta compage membrorum, fluentibus ex arte visceribus, tota patri fieret deformitate formosior. Et revera suam credidit tunc Herodes cum talem vidit; nam putasset alienam, si pudicam vel aliquantulum pervidisset. Serpens tunc latebat in femina, quae reptans gressibus flexuosis lethale toto corpore virus effudit, ut discumbentium mentes furor, venenum corpora sauciaret, homines verterentur in bestias; nec vino jam tales, sed sanguine potarentur; nec pane rabidi, sed carnibus vescerentur humanis. Tales utique tales reddidit, quibus adhuc fumante sanguine caput intulit tunc Joannis; ut illud Psalmistae canticum probaretur: Dederunt carnes sanctorum tuorum bestiis terrae, effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam (Psal. LXXVIII). Ecce quidquid pariunt totis noctibus protracta convivia; ecce quid generat quod cum mensura emitur, et sine mensura bibitur vinum. Ecce quo praecipitatur caro, cum ad luxuriae facinus voluptatis inflammatur incendiis. Rogo quid tantis cuneis arctatur? Sufficit infelix caro sibi suis casibus ad ruinam, attestante propheta cum dicit: Ut quid irruitis in hominem, interficitis universi vos tamquam parieti inclinato et maceriae impulsae (Psal. LXI)? Jacebat in Herode caro oppressa crapulis, ebrietate captiva, quae, titillante luxuria, et non tam ludente quam illudente lascivia, promitteret quidquid turpitudo peteret se daturam. Pete a me quod vis, inquit, et dabo tibi; et juravit illi. Jurat miser, dum quidquid honestatis est et virtutis abjurat. Pete a me quod vis. Quid peteret luxuria, nisi castitatis interitum, pudicitiae necem, mortem sibi semper contrariae sanctitatis? Volo ut des mihi in disco caput Joannis. Si caput viri est, juxta Apostolum (I Cor. XI), Christus, jam tunc novello ore antiquissimus serpens Christi Domini tendebat ad mortem. Volo ut des mihi in disco caput Joannis. Jam tunc avidus draco in servi capite Domini degustabat sitiens passionem. Volo ut des mihi in disco. Cur in disco, cur pretiose gestas, quem viliter occidis, nisi quia pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV)? Hoc ipsum quod vis non agis quomodo ipsa vis, quia agit te superna ratio aliter quam vis. In illo quidem tunc ferali antro, non aula regis, rabies tunc fera pastum suum credidit, cum caput martyris vidit; lotum suum sensit, cum liquorem sacri sanguinis sitiens aspexit; ferculum crudelitatis suae toto ore, totis faucibus contendit et conatur absorbere. Sed Joannes venit in sublimi positus, ut lucerna super candelabrum, tenebras ut fugaret, dicente Domino: Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. V). Venit Joannes, ut judex in tribunali resplendens, ut qui arguit adulterium, exponeret et damnaret homicidam; et qui pie vivens incestum vocarat ad poenitentiam, reservaverat ad veniam, homicidium etiam damnaret occisus. Quam quaeso meretur veniam, qui in morte Joannis ipsam poenitentiam tam creduliter interemit? Gratis cucurristis Herodes et Herodias, nomina non affectione sociata, sed crimine, quae vocem intercipi posse stultissime credidisti. Ego sum, inquit, vox clamantis in deserto (Joan. I). Vox occidi non potest, sed magis clamat angustiis corporis absoluta. Sic vox Abel in suo jam effusa sanguine magis sonat, magis penetrat, magis pertendit ad coelum (Gen. IV). Sic nunc, Joannes toto orbe clamat, totis saeculis facinus vestrum cunctis refert, et ostentat in gentibus. Ecce Joannes Christi capite gloriatur, qui capiti putabatur addictus. Ecce eo die quo tu finisti tuum, ille sibi natalem coeli conquisivit: quia quando tuus ortus mersit in finem, tunc illius finis ortus est in natalem. Justus enim tunc inchoat vivere, cum pro Christo meretur occidi; transfertur ista morte vita martyris, non aufertur; morte magis claruit, qui ob hoc mortuus est, ut viveret in aeternum. Ecce tu jaces in morte, Joannes vivit occisus. Tu fucatam murice purpuram perdidisti, Joannes cruore suo fulgenti purpura semper gloriatur indutus. Tui convivae nunc participes efficiuntur in poenis, Joannes coelesti mensa cum choris vescitur angelorum. Ille audit coelestem jugiter symphoniam, tu audis inferni semper gemitum et stridorem. Ille meretricis tuae, saltatricis tuae addictus in pretium, nunc regno, nunc praemiis coelestibus honoratur, tu mercedem sententiae tuae cum tua filia in tartaro percepisti. Vestimentum Joseph, cum adulteram fugeret, derelinquit (Gen. XXXIX); Joannes ne videret adulteram, ipsum projecit et corpus. Joseph, ne adulterium faceret, libens carcerem suscepit; Joannes ut argueret adulterium, eremum carcere commutavit. Joseph somnia dum revelat, evasit ex morte; Joannes, ut Dei Filium revelaret, suscepit et mortem. Joseph dum panem praeparat temporalem, ex auro torquem meruit, et honorem; Joannes, ut ostenderet (Matth. XI) coelestem credentibus panem, martyrii torquem meruit ex cruore. Merito in natis mulierum cunctis major est hic Joannes, qui non solum adulteras arguit, sed et licita mulierum consortia virginitatis amore calcavit. Et si Joannes tantus, Joannes talis, tanta eremo separatus a feminis feminarum pericula non evasit, quis est qui inter feminas vivens evasurum se sine labore maximo, maxima sine cautione confidit, nisi is qui sancto alitur Spiritu? Qui cum genitore natoque una cuncta disponit saecula per aevi omnia spatia.
- SERMO CLXXV. De Marcellino episcopo Vicohaventino, et D. Mariae, Virginis partu.
Omnium quidem rerum primordia sunt dura, sed duriora sunt omnibus primordia generantis. Sancta Ecclesia Ravennas, ut primum pareret, viam fecit, angores pertulit, sensit dolores. Et hoc egit, fratres, ut ordinem partus divini toto veritatis tramite custodiret: nam posteaquam primogenitum totius creaturae Virgo mater ut pareret, viam totius patriae percucurrit; sic virgineus partus, sic primitivorum est dedicata nativitas. Et necessario, fratres, Via generatur in via. Ego sum, inquit, Via (Joan. XIV); ut omnis aditus excluderetur erroris, et viator tandem coelum peteret, qui terreni itineris incassum diu sudores pertulerat et labores. Et factum est in diebus illis, inquit evangelista, exiit edictum a Caesare Augusto, ut scriberetur universus orbis. Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam ad civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. Et factum est in diebus illis, impleti sunt dies ut pareret, et peperit filium suum primogenitum (Luc. II). Libet hic aliquid de dolore dicere. Edicto Caesaris et pagani universorum Dominus obtemperaturus occurrit, et decreto beati Petri, decreto principis Christiani, servus adhuc aliquis irreverenter obsistit? Verum, quia neque prospera adversis, neque gaudiis miscenda sunt tristia, his omissis hodierni germinis laetitiam proloquamur. Habeat modo natus, qui primum natus est, primogeniti reverentiam, teneat et honorem: Marcellinus hodie vernaculi partus totum rapuit et conquisivit affectum. Circumstant filii, adsunt propinqui, cognatio tota concurrit, familia exsultat omnis, et ipsa penetralia domus tripudiant et laetantur: quia videre oculis, suscipere manibus, hodie primum sanctae genitricis partum, sobolemque meruerunt. Ipsa quoque genitrix sponsa mater et virgo, in ipso conjunctionis suae cubiculo, genuisse nova gratulatione miratur. Sed neminem turbet, nullum moveat, quod in thalamo ipso sponsa ipsa cernitur peperisse: talis non est de crimine, sed de virginitate conceptus, quando in tali germine coelestis partus est, non humanus: nec ullus hic est sinistrae suspicionis locus, ubi ipse sponsus sponsae suae testis habetur et custos. Quicumque sollicitus es de facto, esto de exemplo maximo persecurus, et praecedentis trepidatio ad tuam cautelam proficiat, et munimen. Joseph ille maritus solo nomine, conscientia sponsus, praegnantem sponsam fluctuans et anxius intuetur, quia neque accusare innocentem, neque praegnantem poterat accusare; tacere tutum non erat, erat loqui periculum. Admittit, non prodit crimina accusator insontis. Erat ipse testimonium castitatis, erat custos pudoris: aliud noverat, aliud intuebatur; confundebat visus quem non confundebat Virginis fides: actus et vita in bivio; mens justa et sanctus animus ancipiti cogitatione torquetur; sentit, sed tantum non potest penetrare sacramentum, quia nec accusare poterat, et defensare penes homines non valebat. Merito mox occurrit angelus, merito responsum subvenit mox divinum, cui humano deficiente consilio justitia non defecit. Et quid dicit? Joseph fili David, noli timere. Qui nihil fecerat, quid timebat? Timebat, quia etsi nullus in facto reatus erat, erat in causa maximus pavor. Sanctus animus quidquid non assequitur, expavescit. Cave ergo, homo, de partu nostrae matris taliter disputare, cum angelum respondisse sufficiat: Noli timere accipere Mariam conjugem tuam; quod enim in illa natum est, de Spiritu sancto est. Feliciter parturit, quae virginitatis coronam magis magisque pariendo conquisivit et gloriam. Hic vero qui nobis hodie natus est, semper retia tetendit in mare. Nemo ergo miretur, si piscatorem Petrus gestivit habere collegam. Orate ergo, fratres, ut piscari mereatur homines qui hactenus pisces capere hominum laboravit ad vitam.
- SERMO CLXXVI. De caeco.
Deus quoties desperatas humanorum curat corporum passiones, deitatis suae toties potentiam pandit: sed in una eademque infirmitate, quando ordinem suae curationis immutat, causas propter quas hoc faciat, facit nos altius perscrutari. Nam juxta viam sedenti caeco visum sola restituit jussione; alii a nativitate caeco nato, non lumini, sed tenebris, et cui natura visum inviderat, atque ipsa, quae parat et aperit oculos, oculos clauserat et negarat, Christus imponit lutum, et collyrio materiali fingit, facit, procurat oculos, non recurat (Joan. IX), ut creante, non medicante manu inde homini suppleret lumina, unde hominem fecerat totum. Iste vero caecus, cujus nobis evangelista Marcus retulit curam, sic novo sanatur modo, ut omnes compellat exquirere cur contumax caecitas moram facere sic praesumit auctori, cujus nutu, visu, jussu infirmitates pereunt, redeunt sanitates, vita oritur, mors finitur, stant omnia, cuncta dilabuntur. Venit, inquit, Jesus Bethsaida, et adducunt ei caecum, et rogabant eum ut eum tangeret; et apprehensa manu caeci, eduxit eum foras extra vicum (Marc. VIII). Quasi eum curare non potuerit in loco, aut beneficio loci indiguerit, universis qui contulit visum. Haec est Bethsaida cujus perfidiam Dominus exprobrat, dicens: Vae tibi, Chorozaim, vae tibi, Bethsaida: quia si in Tyro et Sidone virtutes factae fuissent quae in te factae sunt, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent (Matth. XI). Ergo apprehensa manu ejus de domo infidelitatis educit, levat eum de perfidiae sessione, ut ante fidem quam oculos daret, ante menti quam corpori redderet sanitatem, ante praeberet humani ducatus obsequium quam divinae virtutis operaretur insigne. Illi rogabant ut vel tangeret eum: sed Christus, qui horrere nescit pauperem, pauperem scit amare, totam dedit pauperi manum, et debilitati Deus publicam praebuit servitutem, ut homo non horreat hominem, et videns non videntem videat, et duce manu caecum lucis faciat nescire orbitatem: ne dicat homo: Non habet manus mea quod det pauperi, det ipsam manum pauperi, et plus erit manum pauperi dedisse quam nummum, iter praebuisse pauperi quam pauperi panis dedisse fragmentum. Et eduxit eum foras extra vicum, et exspuit in oculos ejus. Dominico sputo vacuas oculorum replet lacunas, divino ore luciferam dat salivam, ut sancti roris gutta baptizaret oculos peccatoris, ut aperiret venia, quos clauserat culpa. Nemo ergo dubitet divino imbre tota arefacta mortalia membra posse reviviscere, cum videat parva Dominici sputi gutta arentes caecitate oculos subito sic suscitatos in lucem: Exsurgent, inquit Isaias, mortui, et resurgent qui in monumentis sunt, et laetabuntur qui sunt in terra. Quomodo? Ros enim qui abs te est sanitas est illis; quod est pluvia semini, hoc resurrecturis Dominicus imber. Et imposuit illi manus. In faciendo, in reparando, in componendo hominem Dominicae manus curatrices hominibus semper adsunt. Manus tuae, inquit, fecerunt me et plasmaverunt me. Et interrogavit eum si aliquid videret. Interrogat ut homo, operatur ut Deus. Qui videt abdita terrarum, qui cordis intuetur occulta, cui omnia sunt nuda quae sunt tecta omnibus, in opere suo, in oculis suis videre quaerit, laborat scire, alio referente cognoscit? Absit. Sed interrogat ut praesentes scirent, futuri cognoscerent, caecitatis hujus non esse simplicem, sed mysticam curam. Denique non lumen, sed auroram quamdam, lucemque erumpentem datam sibi adhuc qui curabatur, Domino interrogante, respondit: Video, inquit, homines ut arbores ambulantes. Imperfectis oculis grandescunt formae, turbantur species, res falluntur ipsae, quia non jam visionem capiunt, sed adhuc umbram sustinent visionis. Et quare tamen sicut arbores, non ut columnae, aut aliud quid, neque stantes, sed ambulantes? Quia post curam Christi viderat, quod homines velut arbores transirent in hoc saeculo, non manerent; temporalem plantationem germinis humani esse in hac vita mox videt quem curaverit Christus. Iteranda est ergo cura Christi, ut perfecti oculi futura certa, manentia videant et aeterna. Iterum, inquit, posuit manus super oculos ejus, et coepit videre: et restitutus est, ita ut clare videret omnia, et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam, et si in vicum introieris, nemini dixeris. Aperiatur jam spiritualis intelligentia, ut qui sit iste caecus cognoscamus, et quare non sponte venit, sed ab aliis adducitur, et ducitur manu Christi, et educitur extra vicum, et alibi recipit visum, qui diu apud suos longam sui pertulerat orbitatem: et exspuit in oculos ejus, et iteratur divinae manus impositio, et cui videre extra domum datur, quid viderit, quomodo viderit, per quem viderit, suis dicere non donatur. Fratres, caecus iste est Judaeus, qui in Synagoga, hoc est, in perfidiae domo et in vico, hoc est, in conventu malignantium ignorantiae caecitate tenebatur, et sedebat oppressus. Hinc est quod non veniebat ad Christum, sed venit ad eum Christus, et apprehendit manum ejus, ut dono vocantis, non beneficio legis, non proprio curatum se gloriaretur arbitrio. Educit eum foras, ut in Ecclesia lucem fidei videat per libertatem gratiae, qui sub legis velamine nil videbat. Imponit ei primum manum, ut videat transire umbram legis; ut sacerdotes, scribas, pharisaeos, et figuram totam Judaicae observantiae videat velut arbores praeterire, quae ut in tempore, sic cum tempore senescunt, nascuntur, virescunt, florescunt, fructificant, pereunt, evanescunt. Iterum imponit ei manum, ut resurgens non jam caduca videat, sed aeterna, et videat quidquid est divini luminis, honoris et gloriae: sicut ille magnus ex ipsis Paulus, qui extra vicum et in via Judaeus cecidit, ut resurgeret Christianus; et caecatus est in lege (Act. IX), ut videret in gratia, sicut ab ipso perhibetur: Nunc videmus in speculo et in aenigmate; tunc autem videbimus facie ad faciem (I Cor. XIII). Tunc quando quod sepultum est in morte, surget in vita, et quidquid satum est in contumelia, surget in gloria.