Sermones 81-90 |
10
[recensere]355 SERMO XCI [ Al. LXXXIX]. De Jejunio septimi mensis VI. SYNOPSIS. I. Dei voluntatem ex ipsis etiam elementis edoceri, quae et a cibis, et a mundana sapientia abstinere jubet. --II. Tam Nestorii quam Eutychis haeresim esse detestandam. --III. Veritatem carnis in Christo ex sacrificio Eucharistiae et praecepto eleemosynae probari. CAP. I. Devotionem fidelium, dilectissimi, nihil est in quo providentia divina non adjuvet. Siquidem exercendis ad sanctimoniam mentibus atque corporibus, ipsa quoque mundi elementa famulantur, dum dierum ac mensium distincte variata revolutio quasdam nobis paginas aperit praeceptorum, ut quod sacra admonent instituta, hoc quodammodo loquantur et tempora. Unde cum septimum mensem nobis anni recursus attulerit, non ignoro observantiam vestram ad celebrandum solemne jejunium spiritaliter incitari: quoniam experimento didicistis quantum haec praeparatio et exteriora hominum et interiora purificet, ut cum a licitis abstinetur, facilius illicitis resistatur. Continentiae autem ratio, dilectissimi, non in sola castigatione corporum, nec in diminutione tantum habeatur escarum. Majora enim virtutis istius bona ad illam animae pertinent castitatem, quae non solum carnis concupiscentias conterit, sed etiam mundanae sapientiae vana contemnit, dicente Apostolo: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum (Coloss. II, 8).
CAP. II. Continendum ergo est a cibis, sed multo magis ab erroribus jejunandum: ut mens nulli carnali dedita voluptati, nullius sit captiva mendacii: quia sicut in praeteritis, 356 ita etiam in nostris diebus non desunt veritatis inimici qui intra catholicam Ecclesiam movere audeant bella civilia, ut in consensum impiorum dogmatum imperitos quosque ducentes, sibi glorientur accrescere quos a Christi corpore potuerint separare. Quid enim tam adversatur prophetis, tam repugnat Evangeliis, tam denique est apostolicis rebelle doctrinis, quam in Domino Jesu Christo ex Maria genito, et sempiterno Patri intemporaliter coaeterno, unam et singularem praedicare naturam? Quae si hominis tantum intelligenda est, ubi est quae salvat Deitas? si tantummodo Dei, ubi est quae salvatur humanitas? Fides autem catholica, quae omnibus resistit erroribus, etiam simul istas impietates refutat, damnans Nestorium divina ab homine dividentem, detestans Eutychen in divinis humana vacuantem: quoniam veri Dei Filius Deus verus, unitatem et aequalitatem habens cum Patre, et cum Spiritu sancto, idem verus homo esse dignatus est, nec conceptu Virginis matris est sejunctus a carne nec partu: sic humanitatem sibi uniens, ut Deus incommutabiliter permaneret; sic Deitatem homini impertiens, ut eum glorificatione non consumeret, sed augeret. Qui enim factus est forma servi, forma Dei esse non destitit, nec alter cum altero, sed unus in utroque est: ut ex quo Verbum caro factum est (Joan. I, 14), nullis dispensationum varietatibus fides nostra turbetur; sed sive in miraculis virtutum, sive in contumeliis passionum, et Deum qui homo est, et hominem credamus esse qui Deus est.
CAP. III. Hanc confessionem, dilectissimi, toto corde promentes, impia haereticorum commenta respuite, ut jejunia vestra et eleemosynae nullius erroris contagio polluantur; tunc enim et sacrificii munda est oblatio, et misericordiae sancta largitio, quando ii qui ista dependunt, quod operantur intelligunt. Nam dicente Domino: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54), sic sacrae mensae communicare debetis, ut nihil prorsus de veritate corporis 357 Christi et sanguinis ambigatis. Hoc enim ore sumitur quod fide creditur: et frustra ab illis AMEN respondetur, a quibus contra id quod accipitur, disputatur. Dicente autem propheta: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Ps. XL, 1), ille circa pauperes vestimentorum et ciborum laudabilis distributor est, qui se Christum in indigentibus et vestire novit et pascere: quoniam ipse ait: Quamdiu fecistis uni ex fratribus meis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Verus itaque Deus et verus homo, unus est Christus, dives in suis, pauper in nostris, dona accipiens et dona diffundens, particeps mortalium et vivificatio mortuorum: ut in nomine Jesu Christi omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 10, 11), vivens et regnans cum sancto Spiritu in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XCII [ Al. XC]. De Jejunio septimi mensis VII. SYNOPSIS. I. Praecepta legis moralia non abolita; neminem umquam sine charitate justificatum; abundantiam justitiae evangelicae in abundantia charitatis esse positam. --II. Jejunia novae legis ex veteri assumpta, alio spiritu esse perficienda. --III. Deo soli placere quemque debere: talem esse cujusque thesaurum, quale est id cui corde inhaeret. --IV. Septimum mensem jejunio, bonis operibus 358 et ipso sui numero esse consecratum. CAP. I. Apostolica institutio, dilectissimi, quae Dominum Jesum Christum ad hoc venisse in hunc mundum noverat, ut legem non solveret, sed impleret (Matth. V, 17), ita veteris Testamenti decreta distinxit, ut quaedam ex eis, sicut erant condita, evangelicae eruditioni profutura decerperet, et quae dudum fuerant consuetudinis Judaicae, fierent observantiae Christianae. Quamvis enim varietates hostiarum, differentiae baptismatum, et otia sabbatorum cum ipsa carnis circumcisione cessaverint, manent tamen ex ipsis voluminibus etiam apud nos plurima praecepta moralia. Et cum inde dicatur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo; et diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII, 37, 39): Christo Domino dicente cognoscimus, quod in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae (Ibid., 40); tantaque est sub hujus geminae charitatis edicto utriusque copula Testamenti, ut sine istarum connexione virtutum nec lex quemquam inveniatur justificasse, nec gratia. Illae quoque partes legalium mandatorum ex quibus quaedam praecipiuntur ut fiant, quaedam interdicuntur ut non fiant, antiquae auctoritatis retinent firmitatem. Nec ideo eis evangelica putanda est adversa perfectio, quia et virtutum studia ad voluntaria incitantur augmenta, et ultiones criminum poenitentiae remediis relaxantur. Dicit enim Dominus: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20). Quomodo vero abundabit justitia, nisi superexallet misericordia judicium (Jacob. II, 13)? Et quid tam aequum 359 quidque tam dignum est quam ut creatura ad imaginem et similitudinem Dei condita suum imitetur auctorem, qui reparationem sanctificationemque credentium in peccatorum remissione constituit, ut remota severitate vindictae, omnique cessante supplicio, reus innocentiae redderetur, et finis criminum fieret origo virtutum?
CAP. II. Quod igitur, dilectissimi, ex veteris praedicatione doctrinae ad purificationem animarum corporumque nostrorum jejunium septimi mensis assumimus, non legalibus nos oneribus subjicimus, sed utilitatem continentiae quae Christi Evangelio servit, amplectimur. Quia et in hoc potest super Scribas et Pharisaeos Christiana abundare justitia, non evacuando legem, sed intelligentiam refutando carnalem. Nec enim nostra talia debent esse jejunia, qualia erant illorum quibus Isaias propheta Spiritu sancto in se loquente dicebat: Neomenias vestras et sabbata et diem magnum non sustineo, jejunium et ferias et dies festos vestros odit anima mea (Isai. I, 13). Unde et Dominus jejunandi formam discipulis tradens, Cum jejunatis, inquit, nolite fieri sicut hypocritae tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI, 16). Quam mercedem, nisi laudis humanae? propter cujus cupiditatem, justitiae species plerumque praetenditur, et ubi nulla est cura conscientiae, amatur falsitas famae; ut iniquitas, quae occultatione arguitur, mendacii opinione laetetur.
CAP. III. Rationabile itaque sanctumque jejunium nulla ostentationis jactantia polluatur, nec bonum suum quisquam fidelium de humanis velit pendere judiciis. DILIGENTI Deum sufficit ei placere quem diligit: quia nulla major expetenda est remuneratio, quam ipsa dilectio: sic enim charitas ex Deo est, ut Deus ipse sit charitas. 360 Quo utique pius et castus animus ita gaudet impleri, ut nulla re extra ipsum cupiat delectari. Verissimum namque est quod dicit Dominus: Ubi est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Matth. VI, 21). Quis autem est thesaurus hominis, nisi quaedam fructuum ejus congregatio laborumque collectio? Quod enim quis seminaverit, hoc et metet (Galat. VI, 8), et quale cujusque opus, talis est et quaestus; et ubi oblectatio fruendi constituitur, ibi cura cordis obstringitur. Sed cum multa sint genera divitiarum, dissimilesque materiae gaudiorum, THESAURUS CUIQUE est suae cupiditatis affectus, qui si de appetitu est terrenorum, non beatos facit sui participatione, sed miseros. Hi vero qui ea quae sursum sunt sapiunt, non quae super terram (Coloss. III, 1), nec perituris intenti sunt, sed aeternis, in illo habent incorruptibiles reconditas facultates, de quo dicit propheta: Thesaurus et salus nostra advenit, sapientia et disciplina et pietas a Domino: hi sunt thesauri justitiae (Isai. XXXIII, 6, sec. LXX): per quos, auxiliante Dei gratia, etiam terrena bona in coelestia transferuntur, dum multi divitiis, aut juste sibi relictis aut aliter acquisitis, ad instrumentum pietatis utuntur. Cumque ad sustentationem pauperum, quae possunt exuberare distribuunt, congregant sibi inamissibiles facultates: ut quod abdiderunt eleemosynis, nullis possit subjacere dispendiis; et digne ibi habeant cor, ubi habent thesaurum suum (Matth. VI, 21): quia tales divitias suas beatissimum est exercere ut crescant, et non timere ne pereant.
CAP. IV. Operantes igitur, dilectissimi, quod bonum est ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI, 10), septimum mensem ab initio mysticum propter septiformem Spiritum, et ipso sui ordinis numero consecratum, continentiae fructibus deputantes, quarta et sexta sabbati solemniter jejunemus; sabbato autem apud beatum Petrum vigilias 361 celebremus: cujus nobis et orationes suffragabuntur et merita, ut quantum cuique fidelium tribuitur bonum velle, tantum donetur et posse, ipso adjuvante, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XCIII [ Al. XCI]. De Jejunio septimi mensis VIII. SYNOPSIS I. Finem legis esse amoris recti de pravo victoriam. De voluntate mala et bona. --II. Longe plus delectare justitiam quam iniquitatem, cujus lex Dei lege superanda. --III. Quantum prosit jejunium septimi mensis a lege et apostolis institutum. CAP. I. Omnis, dilectissimi, divinorum eruditio praeceptorum hoc maxime agit apud corda credentium, ut amor pravus recto amore superetur, et delectatione justitiae peccandi cupiditas destruatur, dicente Scriptura: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere (Eccli. XVIII, 30). Cum autem sint in animis hominum multae bonae concupiscentiae et laudabiles voluntates, quid est quod jubetur ut nostris non consentiamus affectibus, nisi quod ab illa concupiscentia prohibemur, et ab illa voluntate revocamur, cujus ortus ex nobis est, et ideo mala pronuntiatur, quia nostra esse convincitur? Ad distinctionem igitur concupiscentiarum quae sunt ex Deo bene homini dictum est: Post concupiscentias tuas non eas, ut quas cognoverit proprias sciat esse vitandas. Merito ergo Dominus, in oratione quam tradidit, noluit nos ad Deum dicere: Fiat voluntas nostra, sed fiat voluntas tua (Matth. VI, 10): hoc est, non illa quam caro incitat, sed quam Spiritus sanctus inspirat. Unde autem hoc desiderium conceptum sit, cui semper debeat repugnari, non difficulter intelligunt qui se Adae filios esse noverunt, et peccante humani generis patre non dubitant in propagine vitiatum esse quod est in radice corruptum. Quamvis autem 362 per gratiam Domini nostri Jesu Christi in novam creaturam transierimus ex veteri, et imagine nos terreni hominis homo coelestis exuerit; donec tamen corpus mortale gestamus, necesse est ut contra carnis desideria dimicemus. Bonum est enim animae Deo subditae timere ne cadat, et habere quod vincat, quoniam virtus in infirmitate perficitur; et quod nos exercet ad continentiam, hoc perducit ad gloriam (II Cor. XII, 9).
CAP. II. Abstinendum est itaque, dilectissimi, ab his quae nobis noxie blandiuntur, et lex peccati quae est in membris nostris (Rom. VII, 23), Dei lege superanda est: ut licet per omnes sensus corporis multae insidientur illecebrae, anima tamen, cui summum bonum et verum gaudium Deus est, inter castas spiritalesque delicias in sapientiae latitudine et in veritatis luce versetur. Si enim seipsum sibi rationalis homo comparet, omnesque suorum actuum qualitates vera inspectione dijudicet, numquid in intimis conscientiae suae hoc delectationis inveniet de iniquitate commissa, quod de aequitate servata? aut tantum ei jucunditatis carnalis voluptas, quantum spiritalis pariet appetitus? Nihil prorsus de virtutum bonis attigit, nihil de pietatis suavitate gustavit, qui magis vult in his sordescere quae immunda sunt, quam in iis splendere quae sancta sunt. Non sinit ratio ut cordibus non usquequaque captivis ita placeat satiata ira, ut remissa vindicta; aut tantum generent gaudium male quaesita de alieno, quantum bene expensa de proprio. Felicior semper est parca temperantia quam profusa luxuria; major requies humilibus quam superbis; et sublimior mens quae inter prohibita atque permissa certius habet sperare coelestia, quam amare terrena. Ut autem in hoc provectu animus religiosus excellat et jus suae dominationis obtineat, subigendo corpori castigatio est adhibenda jejunii. Quod licet generali nomine ad omnem continentiam pertinere videatur, proprie tamen ad edendi diminutionem refertur: ut prosit nunc voluntate non sumere, quod ab initio contra vetitum nocuit usurpasse: ut sicut illic concupiscentia fuit vulneri, ita hic abstinentia sit saluti.
CAP. III. Cui medicinae, dilectissimi, licet tempus 363 omne sit congruum, hoc tamen habemus aptissimum, quod et apostolicis et legalibus institutis videmus electum, ut sicut in aliis anni diebus, ita in mense septimo spiritalibus nos purificationibus emundemus. Convenientibus enim in unum propositum tribus studiis, oratione scilicet, et eleemosyna, atque jejunio, praestabitur nobis a misericordi Deo et cohibitio cupiditatum, et exauditio precum, et remissio peccatorum: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XCIV [ Al. XCII]. De Jejunio septimi mensis IX. SYNOPSIS. I. Magis curandum esse jejunium spiritale quam corporale. --II. In quo spiritale jejunium sit positum, et quo auxilio implendum. --III. Cur quatuor temporum jejunium fuerit institutum. --VI. Deum diligi, cum proximus diligitur et juvatur. CAP. I. Scio quidem, dilectissimi, plurimos vestrum ita in iis quae ad observantiam Christianam pertinent esse devotos, ut nostris cohortationibus non indigeant admoneri. Quod enim dudum et traditio decrevit, et consuetudo firmavit, nec eruditio ignorat, nec pietas praetermittit. Sed quia sacerdotalis officii est erga omnes Ecclesiae filios curam habere communem, in id quod et rudibus prosit et doctis, quos simul diligimus, pariter incitamus: ut jejunium quod nobis septimi mensis recursus indicit, fide alacri per castigationem animi et corporis celebremus. Quamvis enim diminutio cibi carnem proprie videatur afficere, nihil tamen corporeis sensibus vel conceditur vel negatur, quod non sicut ad servientem, ita pertineat ad jubentem. Cum itaque unusquisque homo duplicem in se legem habeat continentiae, nihilque actionum nostrarum ad solum corpus, multa autem ad solum referenda sint animum, prudenter debemus advertere quam indecens quamque injustum sit, si quod a superiore indicitur ab inferiore negligatur. Ut autem mens rationalis salubriter 364 exteriora castiget, debet etiam propria exercere jejunia: quia non solum carnis desideriis, sed etiam animi cupiditatibus convenit repugnare, dicente Scriptura: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere (Eccli. XVIII, 30). Jejunans ergo ab iis quae caro appetit, jejunet et ab iis quae male interior substantia concupiscit. PESSIMUS enim animae cibus est, velle quod non licet; et noxia cordis delectatio est, quae aut turpi lucro pascitur, aut superbia extollitur, aut ultione laetatur. Quamvis enim his affectibus motus quoque corporis serviant, ad originem tamen suam cuncta respiciunt, et ibi consetur qualitas actionis, ubi invenitur initium voluntatis, quam revocare a pravis desideriis optimum maximumque jejunium est, quia tunc est edendi abstinentia fructuosa quando exterior parcitas a temperantia interiore procedit.
CAP. II. Celebraturi igitur, dilectissimi, verum et spiritale jejunium, quod et corpus et animum sui puritate sanctificet, cordis nostri secreta rimemur, et quibus rebus aut contristentur aut gaudeant, justo discutiamus examine. Ac si quis amor vanae gloriae, si qua radix avaritiae, si quod inest virus invidiae, nihil talium anima sumat escarum, sed virtutum intenta deliciis, coelestes epulas terrenae praeferat voluptati. Agnoscat homo sui generis dignitatem, factumque se ad imaginem et similitudinem sui Creatoris intelligat; nec ita de miseriis quas per peccatum illud maximum et commune incidit expavescat, ut non se ad misericordiam sui Reparatoris attollat. Ipse enim dicit: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum (Levit. XIX, 2): hoc est, me eligite, et ab iis quae mihi displicent abstinete. Facite quod amo, amate quod facio. Et cum videtur esse difficile quod jubeo, ad jubentem accurrite; ut unde datur praeceptum, praestetur auxilium; non negabo opem qui tribui voluntatem. Jejunate ab adversis, abstinete a contrariis. Ego sum cibus vester et potus: nemo quae mea sunt inefficaciter concupiscit; qui enim ad me tendit ex mei participatione me quaerit.
CAP. III. His, dilectissimi, cohortationibus, quibus nos ad bona incommutabilia et ad gaudia invitat aeterna, plenae sunt omnes divinarum paginae litterarum; et hoc nobiscum agit Testamenti utriusque doctrina, ut inhaereamus veris et contineamus a vanis. Non enim apprehendi potest 365 quod promittitur nisi custoditum fuerit quod jubetur. Quid autem justius quam ut homo, cujus fert imaginem, faciat voluntatem, et per abstinentiam cibi jejunet a lege peccati? Ideo enim ipsa continentiae observantia quatuor est assignata temporibus, ut in idipsum totius anni redeunte decursu, cognosceremus nos indesinenter purificationibus indigere, semperque esse nitendum, dum in hujus vitae varietate jactamur, ut peccatum, quod fragilitate carnis et cupiditatum pollutione contrahitur, jejuniis atque eleemosynis deleatur.
CAP. IV. Esuriamus paululum, dilectissimi, et aliquantulum quod juvandis possit prodesse pauperibus, nostrae consuetudini subtrahamus. Delectetur conscientia benignorum fructibus largitatis; et cum gaudio tribuens, quo es laetificandus, accipies. Dilectio proximi dilectio Dei est, qui plenitudinem legis et prophetarum in hac geminae charitatis unitate constituit (Matth. XXII, 40); ut nemo ambigeret Deo se offerre quod homini contulisset, dicente Domino Salvatore, cum de alendis juvandisque pauperibus loqueretur: Quod uni eorum fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Quarta igitur et sexta feria jejunemus; sabbato vero apud beatum Petrum apostolum vigilias celebremus, cujus nos meritis et orationibus credimus adjuvandos, ut misericordi Deo jejunio nostro et devotione placeamus, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
366 SERMO XCV, Sive homilia de gradibus ascensionis ad beatitudinem. De eo quod scriptum est: Videns Jesus turbas, ascendit in montem; et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, etc. ( Matth. V, 1 seqq. ). SYNOPSIS. I. Christum per exteriores medelas animos ad interiores praeparasse, quae per lenitatem gratiae fiunt. --II. Humilitatem, quae omnium esse potest, primum esse gradum ad beatitudinem. --III. Ditissimam potentissimamque apostolorum, Petrique in primis fuisse paupertatem. --IV. Quis luctus iter ad beatitudinem? --V. Quaenam terra mitibus promissa? --VI. Sitim justitiae aliud nihil esse quam Dei amorem. --VII. Misericordia hominem Deo similem effici. --VIII. Cordis oculum mundandum esse, ut Deus videatur. --IX. Quaenam sit vera pax quae hominem Dei fitium efficit. CAP. I. Praedicante, dilectissimi, Domino nostro Jesu Christo Evangelium regni, et diversos per totam Galilaeam curante languores, in omnem se Syriam virtutum ejus fama diffuderat; et multae ex universa Judaea turbae ad coelestem medicum confluebant. Quia enim tarda est humanae ignorantiae fides ad credenda quae non videt, et speranda quae nescit, oportebat divina eruditione firmandos corporeis beneficiis et visibilibus miraculis incitari: ut cujus tam benignam experiebantur potentiam, 367 non ambigerent salutarem esse doctrinam. Ut ergo exteriores medelas Dominus ad remedia interiora transferret, et post sanitates corporum curationes operaretur animarum, segregatus a circumstantibus turbis, secessum vicini montis ascendit, advocatis apostolis, quos sublimioribus institutis ab edito mysticae, sedis imbueret, ex ipsa loci atque operis qualitate significans se esse qui Mosen quondam suo fuisset dignatus alloquio: illic quidem terribiliore justitia, hic autem sacratiore clementia, ut impleretur quod fuerat, propheta Jeremia dicente, promissum: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Juda testamentum novum. Post dies illos, dicit Dominus, dabo leges meas in sensu ipsorum, et in corde ipsorum scribam eas (Jerem. XXXI, 31; Hebr. VIII, 8). Qui ergo locutus fuerat Mosi locutus est et apostolis, et in cordibus discipulorum velox scribentis Verbi manus novi Testamenti decreta condebat; nulla ut quondam circumfusa nubium crassitudine, neque per terribiles sonos atque fulgores populo ab accessu montis absterrito, sed patente ad aures circumstantium tranquillitate colloquii: ut per gratiae lenitatem removeretur legis asperitas, et spiritus adoptionis auferret formidinem servitutis.
CAP. II. Qualis igitur doctrina sit Christi sacrae ipsius sententiae protestantur: ut qui ad aeternam beatitudinem pervenire desiderant, gradus felicissimae ascensionis agnoscant. Beati, inquit, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). De quibus pauperibus Veritas loqueretur forte esset ambiguum, si dicens, Beati pauperes, nihil adderet de intelligenda pauperum qualitate; et sufficere videretur ad promerendum regnum coelorum ea sola inopia quam multi sub gravi et dura necessitate patiuntur. Sed cum dicit, Beati pauperes spiritu, ostendit eis regnum coelorum tribuendum quos humilitas commendat animorum magis quam indigentia facultatum. Dubitari autem non potest quod humilitatis istius bonum facilius pauperes quam divites assequantur: dum et illis in tenuitate amica est mansuetudo, et istis in divitiis familiaris elatio. Verumtamen et in plerisque divitibus invenitur hic animus qui abundantia sua 368 non ad tumorem superbiae, sed ad opera benignitatis utatur, idque pro lucris maximis numeret quod ad relevandam miseriam alieni laboris impenderit. Omni generi atque ordini hominum datur in hac virtute consortium, quia possunt esse proposito pares, et impares censu; nec interest quantum sint in facultate terrena dissimiles, qui in spiritalibus bonis inveniuntur aequales. Beata igitur illa paupertas, quae rerum temporalium amore non capitur, nec mundi opibus augeri appetit, sed coelestibus bonis ditescere concupiscit.
CAP. III. Hujus nobis magnanimae paupertatis exemplum primi post Dominum apostoli praebuerunt, qui omnia sua sine differentia relinquentes, ad vocem coelestis magistri, a captura piscium in piscatores hominum alacri conversione mutati sunt (Matth. IV, 19), et multos sui similes fidei suae imitatione fecerunt, quando illis primitivis Ecclesiae filiis unum cor omnium et anima erat una credentium (Act. IV, 32); qui universis suis rebus possessionibusque distractis, per devotissimam paupertatem bonis ditabantur aeternis, et ex apostolica praedicatione gaudebant nihil habere de mundo, et omnia possidere cum Christo. Hinc beatus Petrus apostolus, cum ascendens in templum a claudo eleemosyna posceretur, Argentum, inquit, et aurum non est mihi, quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula (Act. III, 6). Quid hac humilitate sublimius? quid hac paupertate locupletius? Non habet praesidia pecuniae, sed habet dona naturae. Quem debilem edidit mater ex utero, sanum fecit Petrus ex verbo; et qui imaginem Caesaris in nummo non dedit, imaginem Christi in homine reformavit. Hujus autem thesauri opibus non solum ille adjutus est cui gressus est redditus, sed etiam quinque millia virorum, qui tunc ad exhortationem Apostoli ob ejusdem curationis miraculum crediderunt (Act. IV, 4). Et ille pauper qui non habebat quod petenti daret, tantam dedit divinae gratiae largitatem, ut quemadmodum unum hominem redintegrarat in pedibus, sic tot millia credentium sanaret in cordibus, faceretque eos in Christo alacres, quos in Judaica perfidia invenerat claudicantes.
CAP. IV. Post praedicationem hujus felicissimae paupertatis, 369 addidit Dominus, dicens: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Luctus hic, dilectissimi, cui consolatio aeterna promittitur, non est cum mundi hujus afflictione communis; nec beatum quemquam faciunt ista lamenta quae totius humani generis deploratione funduntur. Alia ratio est sanctorum gemituum, alia beatarum causa lacrymarum. RELIGIOSA tristitia aut alienum peccatum luget aut proprium; nec de hoc dolet quod divina justitia agitur, sed de eo moeret quod humana iniquitate committitur; ubi magis plangendus est faciens maligna quam patiens, quia injustum malitia sua demergit ad poenam, justum autem tolerantia ducit ad gloriam.
CAP. V. Deinde ait Dominus: Beati mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram (Matth. V, 4). Mitibus atque mansuetis, humilibus ac modestis, et ad omnium injuriarum tolerantiam praeparatis possidenda terra promittitur. Nec parva aestimanda est haec aut vilis haereditas, tamquam a coelesti habitatione discreta sit, cum regnum coelorum non alii intelligantur intrare. Terra ergo promissa mitibus, et in possessionem danda mansuetis, caro sanctorum est, quae ob humilitatis meritum felici resurrectione mutabitur et immortalitatis gloria vestietur, in nullo jam spiritui futura contraria, et cum voluntate animi perfectae unitatis habitura consensum. Tunc enim exterior homo interioris hominis erit quieta et intemerata possessio; tunc mens videndo Deo intenta nullis corporeae infirmitatis impedietur obstaculis, nec jam dici necesse erit: Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15): quoniam habitatori suo non reluctabitur terra, nec immoderatum aliquid contra imperium sui rectoris audebit. Possidebunt enim illam mites 370 pace perpetua, et nihil umquam de eorum jure minuetur, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53): ut periculum vertatur in praemium, et quod fuit oneri sit honori.
CAP. VI. Post haec addit Dominus et dicit: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Nihil haec esuritio corporeum, nihil expetit sitis ista terrenum; sed justitiae bono desiderat saturari, et in omnium occultorum introducta secretum, ipso Domino optat impleri. Felix mens quae hunc concupiscit cibum, et ad talem aestuat potum; quem utique non expeteret, si nihil de ejus suavitate gustasset. Audiens autem dicentem sibi propheticum spiritum: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Ps. XXXIII, 9), accepit quamdam supernae dulcedinis portionem, et in amorem castissimae voluptatis exarsit, ut spretis omnibus temporalibus, ad edendam bibendamque justitiam toto accenderetur affectu, et illius primi mandati apprehenderet veritatem dicentis: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua (Deut. VI, 5; Matth. XXII, 37; Marc. XII, 30; Luc. X, 27): quoniam nihil aliud est diligere Deum quam amare justitiam. Denique sicut illi dilectioni Dei, proximi cura subjungitur, ita et huic desiderio justitiae virtus misericordiae copulatur, et dicitur:
CAP. VII. Beati misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus (Matth. V, 7). Agnosce, Christiane, tuae sapientiae dignitatem, et qualium disciplinarum artibus ad quae praemia voceris intellige. Misericordem te misericordia, justum vult te esse justitia, ut in creatura sua Creator appareat, et in speculo cordis humani per lineas imitationis expressa Dei imago resplendeat. Secura est operantium fides, aderunt tibi desideria tua, et iis quae amas sine fine potieris. Et quoniam 371 tibi per eleemosynam omnia munda sunt, ad eam quoque beatitudinem, quae consequenter est promissa, pervenies, dicente Domino:
CAP. VIII. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Magna felicitas, dilectissimi, cui tantum praemium praeparatur. Quid ergo est habere cor mundum, nisi eis quae supra dictae sunt studere virtutibus? Videre autem Deum quantae sit beatitudinis, quae mens concipere, quae lingua valeat explicare? Et tamen hoc consequetur, cum transformabitur humana natura, ut non jam per speculum, neque in aenigmate, sed facie ad faciem (I Cor. XIII, 12), ipsam quam nullus hominum videre potuit (Joan. I, 18; I Tim. VI, 16), sicuti est, videat Deitatem: et quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (Is. LXIV, 4; I Cor. II, 9), per ineffabile gaudium aeternae contemplationis obtineat. Merito haec beatitudo cordis promittitur puritati. Splendorem enim veri luminis sordens acies videre non poterit; et quod erit jucunditas mentibus nitidis, hoc erit poena maculosis. Declinentur igitur terrenarum caligines vanitatum, et ab omni squalore iniquitatis oculi tergantur interiores, ut serenus intuitus tanta Dei visione pascatur. Ad hoc enim promerendum illud intelligimus pertinere quod sequitur:
CAP. IX. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Beatitudo ista, dilectissimi, non cujuslibet consensionis, nec qualiscumque concordiae est, sed illius de qua dicit Apostolus: Pacem habete ad Deum (Rom. V, 1; II Cor. XIII, 11): et de qua dicit propheta David: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum (Ps. CXVIII, 16). Hanc pacem etiam arctissima amicitiarum vincula, et indiscretae similitudines animorum non veraciter sibi vindicant, si non cum Dei voluntate concordant. Extra dignitatem hujus pacis sunt improbarum parilitates cupiditatum, foedera scelerum et pacta vitiorum. Amor mundi cum Dei amore non congruit, nec ad societatem filiorum Dei pervenit, qui se a carnali generatione non dividit. Qui autem semper cum Deo mente sunt solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2), 372 numquam ab aeterna lege dissentiunt, fideli oratione dicentes: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10). Hi sunt pacifici, hi bene unanimes, sancteque concordes, vocandi aeterno nomine filii Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 17): quia hoc merebitur dilectio Dei et dilectio proximi, ut nullas jam adversitates sentiat, nulla scandala pertimescat; sed finito omnium tentationum certamine, in tranquillissima Dei pace requiescat, per Dominum nostrum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO XCVI [ Al. XCIII], Sive tractatus contra haeresim Eutychis; habitus Romae in basilica sanctae Anastasiae. SYNOPSIS. I. Monet ut symbolo apostolorum inhaerentes caveant ab Alexandrinis negotiatoribus unicam in Christo naturam Romae defendentibus. --II. Eutychem olim in aliis haereticis esse damnatum. Discernendum esse in Christo quid ex deitate sit, quid ex humanitate. --III. Cum damnatis haereticis non esse communicandum. Romanae fidei laus. CAP. I. Sicut peritorum, dilectissimi, prudentiumque medicorum est, passiones infirmitatis humanae remediis praevenire, et quemadmodum saluti contraria declinentur ostendere, ita pastoralis officii est, ne Dominico gregi haeretica malignitas noceat, providere, et qualiter luporum et latronum improbitas sit cavenda demonstrare: quia numquam potuit haeretica impietas sic latere ut non a sanctis patribus nostris et semper deprehensa sit et jure damnata. Sollicitudinem itaque nostram, quam dilectioni vestrae impendimus, latere non potuit, quosdam Aegyptios, praecipue negotiatores ad Urbem venisse, eaque quae Alexandriae sceleste ab haereticis 373 sunt admissa, defendere, asserentes solam deitatis in Christo fuisse naturam, nec carnis humanae, quam sumpsit ex beata Maria Virgine, habuisse penitus veritatem: quae impietas, et falsum hominem, et Deum dicit esse passibilem. Quod quo audeant animo quove consilio dubitare non possumus: quia enim ipsi a veritate Evangelii recesserunt et mendacia diaboli sunt secuti, alios quoque volunt socios suae perditionis efficere; et ideo paterna vos et fraterna sollicitudine commonemus ut inimicos catholicae fidei, hostes Ecclesiae, incarnationis Dominicae negatores, et instituto a sanctis apostolis Symbolo repugnantes, in nullum recipiatis consensionis affectum, dicente Apostolo: Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia qui hujusmodi est, subversus est, et delinquit proprio judicio condemnatus (Tit. III, 10, 11).
CAP. II. Propria enim pertinacia perit, et sua a Christo discedit insania, qui eam impietatem per quam ante se multos scit periisse sectatur, et religiosum sibi atque catholicum putat id quod sanctorum Patrum judicio et in Photini perfidia, et in Manichaei dementia, et in Apollinaris insania, constat esse damnatum: ut adhuc quasi novae et necdum damnatae in perniciem animarum suarum consentiant pravitati, qui incarnationis Dominicae denegant sacramentum. Quasi aliud tota evangelica lectione doceamur quam hoc uno divinae misericordiae sacramento humanum genus in iis qui credunt esse salvatum: quod unigenitus Dei Filius, aequalis per omnia Patri, nostrae assumptione substantiae, manens quod erat, dignatus est esse quod non erat, verus scilicet homo, verus Deus, qui absque cujusquam sorde peccati, integram sibi nostram perfectamque naturam veritate et carnis et animae univit, et intra uterum beatae Virginis matris Spiritus sancti virtute conceptus, nec editionem 374 partus, nec primordia fastidivit infantiae: ut Verbum Dei Patris humanam sibi inesse substantiam, et deitatis potentia, et carnis infirmitate loqueretur, de corpore habens corporeas actiones, et spiritales de deitate virtutes. Humanum quippe est esurire, et sitire, et dormire; humanum est metuere, flere, tristari; humanum denique est crucifigi, mori, atque sepeliri: sed divinum est super mare ambulare, aquas in vina convertere, mortuos suscitare, mundum propria morte tremefacere, et cum vivificata super omnem coelorum altitudinem carne conscendere: ut qui hoc credunt dubitare non possint quid humanitati ascribere, quid debeant assignare deitati: quoniam in utroque unus est Christus, qui et Deitatis suae potentiam non amisit, et veritatem perfecti hominis nascendo suscepit.
CAP. III. Hos ergo, dilectissimi, de quibus loquimur, tamquam venenum mortiferum fugite, exsecramini, declinate, et ab eorum colloquiis, si increpati a vobis corrigi noluerint, abstinete: quoniam, sicut scriptum est, Sermo eorum serpit ut cancer (II Tim. II, 17). Justo enim judicio ab Ecclesiae unitate rejectis nulla est tribuenda communio, quam non nostris odiis, sed suis sceleribus perdiderunt. Vos ergo, dilecti Deo et apostolico testimonio comprobati, quibus beatus apostolus Paulus doctor gentium dicit: Quoniam fides vestra annuntiatur in universo mundo, custodite in vobis quod tantum praedicatorem agnoscitis sensisse de vobis. Nemo vestrum efficiatur hujus laudis alienus, ut quos per tot saecula docente Spiritu sancto haeresis nulla violavit, ne Eutychianae quidem impietatis possint maculare contagia. Confidimus autem quod protectio Dei corda vestra fidemque custodiat; ut cui hactenus fideliter obedistis, in aeternum perseverante catholicae fidei observantia placeatis, per Christum Dominum nostrum. Amen.
Quesnellus duas praefationes, alteram in episcopi consecratione, alteram in ordinatione presbyteri, et allocutionem archidiaconi ad episcopum, quae in Romano Pontificali exhihentur, cum ex styli similitudine S. Leoni tribuendas, tum Sermonibus ejus subjiciendas putavit. Nos vero, licet quoad Auctorem non omnino dissentiamus a Quesnelli sententia, hic tamen eas praefationes et allocutionem idcirco non appendimus, quia tomo secundo recusuri sumus antiquissimum Sacramentarium Romanum e ms. Veronensi a Josepho Blanchinio ante aliquot annos editum, et nostro Auctori ab eodem tributum, in quo duae illae praefationes continentur. Ibidem autem hac de re plura disserentur, et allocutionem etiam, quae in eo Sacramentario mutilo desideratur, in fine ejusdem adjiciemus.