Jump to content

Sermones - Migne/9

Checked
E Wikisource
Sermones 81-90
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum


 Sermones 71-80 Sermones 91-100 


SERMO LXXXI [ Al. LXXIX]. De Jejunio Pentecostes IV. SYNOPSIS. I. Peccati causam fuisse gulam, ideo abstinentia esse conterendum. --II. Tanto magis sapere interiorem hominem, quanto magis exterior a sensuum illecebris se continet. --III. Post indulgentiae tempora, ad jejunia recurrendum, ut negligentia vel castigetur, vel non obrepat. --IV. Per jejunium et bona opera mundari hominem a peccatis.

CAP. I. Inter omnia, dilectissimi, apostolicae instituta doctrinae, quae ex divinae eruditionis fonte manarunt, dubium non est, influente in Ecclesiae principes Spiritu sancto, hanc primum ab eis observantiam fuisse conceptam, ut sancti observatione jejunii, omnium virtutum regulas inchoarent: quia multum ad praecepta Dei exsequenda prodesset, si Christiana militia contra incentiva omnia vitiorum continentiae se sanctificatione muniret. Cum enim per illecebram cibi irrepserit prima causa peccati, quo salubriore Dei munere utitur redempta libertas, quam ut noverit abstinere concessis, quae frenare se nescivit a vetitis? Omnis quidem creatura Dei bona est, et nihil est abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 4); sed non ad hoc creati sumus ut foeda et impudenti aviditate omnes mundi copias expetamus, tamquam quod licet sumi non liceat praetermitti.

CAP. II. Laudetur Deus, qui hominum usui tam 320 multa donavit; sed AGNOSCAT rationalis animus majores delicias menti datas esse quam carni. Et cum audit sibi per Spiritum sanctum dici: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere (Eccli. XVIII, 30), intelligat sibi contra omnia quae sensibus corporeis blandiuntur, temperantiae sectandam esse virtutem, per quam, dum exterioris hominis voluptas minuitur, sapientia interioris augetur. Non enim idem vigor cordis est sub onere cibi, qui sub levitate jejunii; nec eumdem sensum potest satietas generare quem parcitas. QUIA CUM caro concupiscens adversus spiritum spiritali cupiditate superatur (Galat. V, 17), libera obtinetur sanitas et sana libertas: ut et caro mentis judicio et mens Dei regatur auxilio.

CAP. III. Ad hanc ergo utilitatem nos, dilectissimi, praesens tempus invitat, ut a resurrectione Domini usque ad adventum Spiritus sancti quinquaginta diebus emensis, quos in laetitia praecipuae festivitatis exegimus, ad jejuniorum remedia recurramus: ne forte per occasionem licentiae blandioris aliquas negligentiae culpas delectabilium usus inciderit. Terra enim carnis nostrae, nisi assiduis fuerit subacta culturis, cito de segni otio spinas tribulosque producit, et partu degeneri dabit fructum non horreis inferendum, sed ignibus concremandum, dicente Domino: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis eradicabitur (Matth. V, 13). Custodienda igitur nobis est omnium germinum seminumque generositas, quam ex summi Agricolae plantatione concepimus, et vigili sollicitudine providendum ne Dei munera aliqua invidentis inimici fraude violentur, et in paradiso virtutum concrescat silva vitiorum.

CAP. IV. Ad declinandum autem hoc malum, nihil est potentius eleemosynis atque jejuniis, dum et carnales cupiditates continentia necat, et desideriorum spiritalium fructus misericordiae cura multiplicat. Unde charitatem vestram solemniter admo nemus ut per castigationem corporis et per opera pietatis mundari ab omnium peccatorum sorde cupientes, quarta et sexta feria jejunemus; sabbato autem apud beatissimum Petrum apostolum vigilias celebremus: cujus meritis et orationibus ita nos per omnia credimus adjuvandos, ut misericordia Dei et jejuniis nostris adsit et votis, per Christum Dominum nostrum. Amen.

321 SERMO LXXXII [ Al. LXXX]. In Natali apostolorum Petri et Pauli. SYNOPSIS. I. Quantum Romae gloria per religionem, apostolorum ministerio, creverit. --II. Quomodo Romanum imperium Christi imperio servierit. -- III. Cur Romae primaria Ecclesiae sedes constituta sit? --IV. Quanta Petri fortitudo et charitas Romam ingredientis. --V. Qui Petri labores, antequam Romam veniret. --VI. Petrum et Paulum Petro consociatum, duo praeclara divini seminis esse germina. --VII. In horum festo quantum laetandum.

CAP. I. Omnium quidem sanctarum solemnitatum, dilectissimi, totus mundus est particeps, et unius fidei pietas exigit ut quidquid pro salute universorum gestum recolitur, communibus ubique gaudiis celebretur. Verumtamen hodierna festivitas, praeter illam reverentiam quam toto terrarum orbe promeruit, speciali et propria nostrae urbis exsultatione veneranda est: ut ubi praecipuorum apostolorum glorificatus est exitus, ibi in die martyrii eorum sit laetitiae principatus. Isti enim sunt viri per quos tibi Evangelium Christi, Roma, resplenduit; et quae eras magistra erroris, facta es discipula veritatis. Isti sunt sancti patres tui verique pastores, qui te regnis coelestibus inserendam multo melius multoque felicius condiderunt, quam illi quorum studio prima moenium tuorum fundamenta locata sunt: ex quibus is qui tibi nomen dedit fraterna te caede foedavit. Isti sunt qui te ad hanc gloriam provexerunt, 322 ut gens sancta, populus electus, civitas sacerdotalis et regia, per sacram beati Petri sedem caput orbis effecta, latius praesideres religione divina quam dominatione terrena. Quamvis enim multis aucta victoriis jus imperii tui terra marique protuleris, minus tamen est quod tibi bellicus labor subdidit quam quod pax Christiana subjecit.

CAP. II. Deus namque bonus, et justus, et omnipotens, qui misericordiam suam humano generi numquam negavit, omnesque in commune mortales ad cognitionem sui abundantissimis semper beneficiis erudivit, voluntariam errantium caecitatem et proclivem in deteriora nequitiam secretiori consilio et altiori pietate miseratus est, mittendo Verbum suum aequale sibi atque coaeternum. Quod caro factum ita divinam naturam naturae univit humanae, ut illius ad infima inclinatio, nostra fieret ad summa provectio. Ut autem hujus inenarrabilis gratiae per totum mundum diffunderetur effectus, Romanum regnum divina providentia praeparavit; cujus ad eos limites incrementa perducta sunt, quibus cunctarum undique gentium vicina et contigua esset universitas. Disposito namque divinitus operi maxime congruebat, ut multa regna uno confoederarentur imperio, et cito pervios haberet populos praedicatio generalis, quos unius teneret regimen civitatis. Haec autem civitas ignorans suae provectionis auctorem, cum pene omnibus dominaretur gentibus, omnium gentium serviebat erroribus, et magnam sibi videbatur suscepisse religionem, quia nullam respuerat falsitatem. Unde quantum erat per diabolum tenacius illigata, tantum per Christum est mirabilius absoluta.

CAP. III. Nam cum duodecim apostoli, accepta per Spiritum sanctum omnium locutione linguarum, imbuendum Evangelio mundum, distributis sibi terrarum partibus, suscepissent, beatissimus Petrus princeps apostolici 323 ordinis, ad arcem Romani destinatur imperii: ut lux veritatis quae in omnium gentium revelabatur salutem, efficacius se ab ipso capite per totum mundi corpus effunderet. Cujus autem nationis homines in hac tunc urbe non essent? aut quae usquam gentes ignorarent quod Roma didicisset? Hic conculcandae philosophiae opiniones, hic dissolvendae erant terrenae sapientiae vanitates, hic confutandus daemonum cultus, hic omnium sacrificiorum impietas destruenda, ubi diligentissima superstitione habebatur collectum quidquid usquam fuerat variis erroribus institutum.

CAP. IV. Ad hanc ergo urbem tu, beatissime Petre apostole, venire non metuis, et consorte gloriae tuae Paulo apostolo aliarum adhuc Ecclesiarum ordinationibus occupato, silvam istam frementium bestiarum et turbulentissimae profunditatis oceanum, constantior quam cum supra mare gradereris, ingrederis (Matth. XIV, 30). Nec mundi dominam 324 times Romam, qui in Caiphae domo expaveras sacerdotis ancillam (Matth. XXVI, 70). Numquid aut judicio Pilati, aut saevitia Judaeorum minor erat vel in Claudio potestas, vel in Nerone crudelitas? Vincebat ergo materiam formidinis vis amoris; nec aestimabas pavendos quos susceperas diligendos. Hunc autem intrepidae charitatis affectum jam tunc profecto conceperas quando professio tui amoris in Dominum trinae interrogationis est solidata mysterio (Joan. XXI, 15-17). Nec aliud ab hac mentis tuae intentione quaesitum est, quam ut pascendis ejus quem diligeres, ovibus, cibum, quo ipse eras opimatus, impenderes.

CAP. V. Augebant quoque fiduciam tuam tot signa miraculorum, tot dona charismatum, tot experimenta virtutum. Jam populos, qui ex circumcisione crediderant, erudieras; jam Antiochenam Ecclesiam, ubi primum Christiani nominis dignitas est orta (Act. XI, 26), fundaveras; jam Pontum, Galatiam, Cappadociam, Asiam atque Bithyniam legibus 325 evangelicae praedicationis imbueras; nec aut dubius de proventu operis, aut de spatio tuae ignarus aetatis, tropaeum crucis Christi Romanis arcibus inferebas, quo te divinis praeordinationibus anteibant et honor potestatis, et gloria passionis.

CAP. VI. Ad quam beatus coapostolus tuus, vas electionis (Act. IX, 15), et specialis magister gentium Paulus occurrens, eo tibi consociatus est tempore, quo jam omnis innocentia, omnis pudor, omnisque libertas sub Neronis laborabat imperio. Cujus furor per omnium vitiorum inflammatus excessum, in hunc eum usque torrentem suae praecipitavit insaniae, ut primus nomini Christiano atrocitatem generalis persecutionis inferret, quasi per sanctorum neces gratia Dei posset exstingui: quibus hoc ipsum erat maximum lucrum, ut contemptus vitae hujus occiduae, perceptio fieret felicitatis aeternae. Pretiosa est ergo in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Ps. CXV, 15); nec ullo crudelitatis genere destrui potest sacramento crucis Christi fundata religio. Non minuitur persecutionibus Ecclesia, sed augetur; et semper Dominicus ager segete ditiori vestitur, 326 dum grana, quae singula cadunt, multiplicata nascuntur. Unde duo ista praeclara divini seminis germina in quantam sobolem pullularint, beatorum millia martyrum protestantur; quae apostolicorum aemula triumphorum, urbem nostram purpuratis et longe lateque rutilantibus populis ambierunt, et quasi ex multarum honore gemmarum conserto uno diademate coronarunt.

CAP. VII. De quo praesidio, dilectissimi, divinitus nobis ad exemplum patientiae et confirmationem fidei praeparato, universaliter quidem in omnium sanctorum commemoratione laetandum est, sed in horum excellentia patrum merito est exsultantius gloriandum, quos gratia Dei in tantum apicem inter omnia Ecclesiae membra provexit, ut eos in corpore, cui caput est Christus (Ephes. I, 22), quasi geminum constituerit lumen oculorum. De quorum meritis atque virtutibus, quae omnem loquendi superant facultatem, nihil diversum, nihil debemus sentire discretum: quia illos et electio pares, et labor similes, et finis fecit aequales. Sicut autem et nos experti sumus, 327 et nostri probavere majores, credimus atque confidimus, inter omnes labores istius vitae, ad obtinendam misericordiam Dei, semper nos specialium patronorum orationibus adjuvandos: ut quantum propriis 328 peccatis deprimimur, tantum apostolicis meritis erigamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est cum Patre et sancto Spiritu eadem potestas, una Divinitas in saecula saeculorum. Amen.

ADMONITIO IN SERMONEM SEQUENTEM. Monitum hoc loco in suis editionibus Quesnellus posuit, ut rationem afferret cur sequentem sermonem hinc subductum in appendicem rejecisset. Haec sunt ejus verba: « Sequitur in omnibus quae hucusque prodierant editionibus Sermo 2 in Natali apostolorum Petri et Pauli, cujus initium est: Exsultemus in Domino, etc., quem ideo a nostra removimus, quia exceptis exordio, quod Leonis proculdubio non est, et quinque circiter lineis, quae desumptae sunt ex sermone 2 (nunc 3) in Anniversario assumptionis, reliqua ex sermone 3 (nunc 4) in Anniversario ejusdem transcripta sunt. Locum tamen ei dabimus in appendicula. In unico ms. cod. qui Regiae Bibliothecae est, inventus est a nobis hic sermo, quem ad usum alicujus Ecclesiae particularis compactum esse inde manifestum est quod in ea exordii parte, ubi legimus: Beatum Petrum huic civitati dignatus est praerogare, habetur in ms. Cod.: Urbi Romae dignatus est, quae mutatio indicat eum Romae lectum non esse. » Ita ille.

Nos ad haec aliquamdiu ancipites fuimus. Dein vero expendentes hunc sermonem Leoni constanter attribui non solum in omnibus mss. quatuor diversae originis collectionum 1, 2, 3 et 4, verum etiam in quampluribus optimae notae Lectionariis tum Vaticanis, tum externis, quotquot hoc cum sermone reperimus, ipsum cum Quesnello a Leone abjudicare ausi non sumus; ac proinde in eo loco quem in anterioribus editionibus obtinebat relinquendum putavimus. Id potissimum exigere visa est auctoritas praestantissimi Lectionarii Vat. 3835, quod certe Romanum, nihil non sincerum Leoni tribuit; et ante annos mille exaratum vetustiorem adhuc originem satis prodit ex peculiari annotatione in praefatione descripta num. 6, qua S. pontifex coaeva ferme eidem formula, non sanctus, nec beatus, sed domnus appellatur. Hoc testimonium prae omnibus habendum. Etsi enim facile fuit errare in notandis aliarum Ecclesiarum auctoribus quoad sermones qui aliunde accipiebantur, non tamen facile invenietur erratum in nominibus auctorum propriae Ecclesiae, cum antiquiora et (ut in hoc codice accidit) vicina Leoni exemplaria exscriberentur. Tanto autem magis hujus Lectionarii auctoritas facienda est, quanto alia pars ejusdem Lectionarii signata num. 3836 Leoni suppositum detexit sermonem de Machabaeis, quem non Leoni, ut in aliis codicibus, et exinde in omnibus vulgatis, sed Augustino tribuit; adeo in Leonis nomine inscribendo duo haec antiquissima Romana Lectionaria accurata inveniuntur. Stylus quidem hujus sermonis plane Leoninus est; nec intelligimus quid in exordio Quesnellum offenderit, unde istud Leonis proculdubio non esse nulla ratione allata affirmaverit.

Quod difficultatem non exiguam videtur facessere, illud unum est, excepto exordio sermonis, caetera transcripta aeprehendi partim ex sermone tertio, partim ex quarto de Natali suo. At usitatum Leoni fuisse sua repetere atque transcribere, ex Epistolis liquet. Nam in epist. 28, ad Flavianum, cap. 3 et 4, plures sententiae leguntur quae ad verbum sumptae sunt ex serm. 21 et 22. In epist, 124, ad Palaestinos, septem capitula continentur quae totidem verbis (paucis exceptis) inveniuntur in epist. 165, ad Leonem Augustum; et in duabus his epistolis longus occurrit textus sermonis 65, qui duo integra capita perficit. Duae etiam epistolae 30 et 31 non pauca repetita exhibent; epistola autem 18 nonnulla repetit ex epist. 1 et 2. Quis igitur miretur si idipsum in hoc sermone accidit? Quod si nihil ejusmodi in aliis qui prodierunt Leonis sermonibus deprehenditur, id eam habere videtur causam, quod recitata in una solemnitate non ita convenirent alteri, uti accommodari potuerunt Natali S. Petri quae olim in Natali suo de Petri laudibus disseruerat. Satis in hoc fuit novum exordium festo S. Petri congruum concinnare; reliqua vero, quae hinc et hinc ex serm. 3 ac 4 excerpta fuerunt, adeo apte et cohaerenter connectuntur, ut eumdem auctorem ac magistrum praeferant; nec quidquam incongruum ullibi recipiant, uti contigit in serm. 1 appendici inserendo, qui etsi ex variis Leonis fragmentis contextus, alicubi tamen consarcinatorem incautum manifestat, quemadmodum suo loco annotabimus. Quid quod nonnullos sermones quibusdam mutatis Leonem repetivisse probabiliter conjecimus annot. 13 in serm. 90, sicut et alios Patres aliquot id genus repetitiones usurpasse ex SS. Zenone et Ambrosio cognoscimus? Quidni igitur noster S. pontifex ex uno et altero sermone plura excerpens atque conjungens, novo praefixo exordio alius festivitatis proprio, novam quamdam formam ac novum sermonem effinxerit?

Porro verba Beatum Petrum huic civitati dignatus est praerogare, quae in nostris codicibus retinentur, sermonem Romae et a pontifice habitum declarant; nec dubium est quin mutatio vocum in codice quem Quesnellus vidit tribuenda sit arbitrio librarii, qui pro alia Ecclesia particulari Lectionarium scribens, Petrum non suae, sed Romanae civitati praepositum indicare voluit.

329 SERMO LXXXIII [ Al. LXXX]. In Natali S. Petri apostoli. SYNOPSIS. I. Petri confessio et excellentia. --II. Quid ipsi Christus contulerit. --III. Pro ipsius fide oravit, et firmitatem fidei tribuit. Totius Ecclesiae principem fecit. CAP. I. Exsultemus in Domino, dilectissimi, et spiritali jucunditate laetemur: quia unigenitus Dei Patris Filius, Dominus noster Jesus Christus ad insinuanda nobis suae dispensationis et Divinitatis mysteria, apostolici ordinis primum beatum Petrum huic civitati dignatus est praerogare, cujus hodierna solemnitas, recurrente triumpho martyrii, specimen et decus contulit orbi terrarum. Hoc enim obtinuit, dilectissimi, illa confessio, quae a Deo Patre inspirata apostolico cordi, omnia humanarum opinionum incerta transcendit, et firmitatem 330 petrae, quae nullis impulsionibus quateretur, accepit. Evangelica siquidem reserante historia, omnes apostolos Dominus quid de se homines opinentur interrogat. Et tamdiu sermo respondentium communis est, quamdiu humanae intelligentiae ambiguitas explicatur. At ubi quid habeat discipulorum sensus exigitur, ille primus est in Domini confessione, qui primus est in apostolica dignitate. Qui cum dixisset: Tu es Christus Filius Dei vivi, respondit ei Jesus: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 16, 17); id est, ideo beatus es, quia Pater meus te docuit, nec opinio te terrena fefellit, sed inspiratio coelestis instruxit; et non caro nec sanguis, sed ille me tibi, cujus sum unigenitus, indicavit. Et ego, inquit, dico tibi; hoc est, sicut Pater meus tibi manifestavit Divinitatem meam, ita ego notam tibi facio excellentiam tuam. Quia tu es Petrus (Ephes. II, 14); id est, cum ego sim inviolabilis petra, ego lapis angularis, qui facio utraque unum (Ibid. 18); tamen tu quoque petra es, quia mea virtute solidaris, ut quae mihi 331 potestate sunt propria, sint tibi mecum participatione communia.

CAP. II. Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Super hanc, inquit, fortitudinem aeternum exstruam templum, et Ecclesiae meae coelo inserenda sublimitas, in hujus fidei firmitate consurget. Hanc confessionem portae inferi non tenebunt, mortis vincula non ligabunt. Vox enim ista vox vitae est, et sicut confessores suos in coelestia provehit, ita negatores ad inferna demergit. Propter quod dicitur beatissimo Petro: Tibi dabo claves regni coelorum: et quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis, et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis. Transivit quidem etiam in apostolos alios jus istius potestatis, sed non frustra uni commendatur quod omnibus intimetur. Petro enim ideo hoc singulariter creditur, quia cunctis Ecclesiae rectoribus Petri forma proponitur. Manet ergo Petri privilegium, ubicumque ex ipsius fertur aequitate judicium; nec nimia est vel severitas, vel remissio, ubi nihil erit ligatum, nihil solutum, nisi quod beatus Petrus aut ligaverit aut solverit.

CAP. III. Instante autem passione sua Dominus, quae discipulorum suorum erat turbatura constantiam, Simon, inquit, Simon, ecce Satanas expostulavit ut vos cribraret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, ne deficiat fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos, ne intretis in tentationem (Luc. XXII, 31, 32). Commune erat omnibus apostolis 332 periculum de tentatione formidinis, et divinae protectionis auxilio pariter indigebant, quoniam diabolus omnes exagitare, omnes cupiebat elidere; et tamen specialis a Domino Petri cura suscipitur, et pro Petri fide proprie supplicatur, tamquam aliorum status certior sit futurus, si mens principis victa non fuerit. In Petro ergo omnium fortitudo munitur, et divinae gratiae ita ordinatur auxilium, ut firmitas, quae per Christum Petro tribuitur, per Petrum apostolis conferatur. Nam et post resurrectionem suam Dominus beato Petro apostolo post regni claves, ad trinam aeterni amoris professionem, mystica insinuatione ter dixit: Pasce oves meas (Joan. XXI, 17): quod et nunc proculdubio facit, et mandatum Domini pius pastor exsequitur, confirmans nos exhortationibus, et pro nobis orare non cessans, ut nulla tentatione superemur. Si autem hanc pietatis suae curam omni populo Dei, sicut credendum est, ubique praetendit, quanto magis nobis alumnis suis opem suam dignatur impendere, apud quos in sacro beatae dormitionis toro, eadem qua praesedit carne requiescit? Cum itaque, dilectissimi, tantum nobis videamus praesidium divinitus institutum, rationabiliter et juste in ducis nostri meritis et dignitate laetamur, gratias agentes sempiterno Regi Redemptori nostro Domino Jesu Christo, quod tantam potentiam dedit ei quem totius Ecclesiae principem fecit, ad gloriam et laudem nominis sui: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

ADMONITIO IN SERMONEM SEQUENTEM. In titulum sequentis sermonis hanc prolixam annotationem Quesnellus apposuit: « Ad Attilanam cladem, quae dicuntur in hoc sermone, referenda esse censet card. Baronius ad an. 452 et 455. De direptione Vandalica potius intelligenda esse nonnulla sermonis verba persuadent. Significat enim consuevisse populum, superioribus scilicet annis, confluere ad gratias Deo agendas, ob diem castigationis et liberationis. Dolet Romanos, nec de correptione compungi, nec de remissione laetari. Eisdem objicit vocem hanc propheticam: Flagellasti eos, et non doluerunt; castigasti, et noluerunt accipere disciplinam. Misericordiae Dei imputat quod corda furentium barbarorum mitigare dignatus est. Quae omnia magis vastitati Romanae urbi a Vandalis illatae convenire videntur, quam irruptioni Attilae, a quo Urbs nihil damni passa est, barbaro, antequam illuc irrumperet, divinitus mitigato. Sed haec clarius adhuc elucent ex his capitis 1 verbis: Quis hanc urbem, inquit, reformavit saluti? quis a captivitate eruit? quis a caede defendit? Haec, inquam, clare innuunt de Urbe a Vandalis occupata Leonis sermonem esse explicandum. Nemo enim saluti restituitur, nemo eruitur a captivitate, qui non in hostium fuerit potestate, et cujus salus in summum discrimen adducta non fuerit. Denique quod a caede defensam commemorat civitatem, omnino congruit Miscellae historiae narrationi, quae ita habet: « Gensericus continuo vacuam praesidio civitatem capit, et occursu Leonis papae mitigatus, ab « incendio, caedibus atque suppliciis urbem immunem servavit. » Porro sermonem ipsum in octava apostolorum dictum fuisse a Leone nostro, solus titulus indicat; de cujus veritate propter penuriam codd. mss. inquirere non licuit: unicus enim Victorinus, isque admodum recens, adfuit nobis. Si sola Leonis verba attendas, unum clarum est, habitum esse sermonem hunc paulo post solemnitatem publicae supplicationis ad S. Petrum indictae in gratiarum actionem pro liberata Urbe ab exercitu hostili. Alio autem tempore quam qui vel festo, vel octavae apostolorum dicatus est, concionem istam habitam esse a pontifice nostro, hinc probari posse videtur, quod tunc ludi Circenses in Urbe celebrabantur, quos III kalendas Martias solitos esse dari ex Ovidii II Fastorum eruit Jul. Caes. Bulengerius lib. de Circo Rom. et Circensibus ludis, cap. 1. Aliis etiam diebus Circenses ludi notantur in Calendario Romano ab Aldis et ab aliis edito ex Maffeiano marmore; sed non vel III kal. Julii, in quo festum apostolorum occurrit, vel pridie Nonas ejusdem mensis, in quo octava. Huic enim soli Apollinares ludi assignati leguntur. »

Tria hic notavit Quesnellus: Primum, de irruptione Vandalorum accipienda esse, quae hoc in sermone continentur, verissimum est.

Quoad alterum vero, id est titulum. In Octavis apostolorum Petri et Pauli, praemonendum est hunc sermonem, cujus unicum codicem Victorinum collect. 5 Quesnellus vidit, a nobis inventum fuisse in mss. quatuor collect. 2, 3, 4 et 5, ac praeterea in Lectionario Vallicell. A, 6. Soli quidem codices collect. 3, 4 et 5 eum titulum praeferunt. Quamvis vero alius titulus legatur in tabula ms. Casanat. collect. 2 et in Lectionario Vallicell., non tamen idcirco hic sermo a die octavae apostolorum excludendus fuit. Dum enim tabula codicis Casanat. titulum exhibet argumento ipsius sermonis congruentem De neglecta solemnitate, diei octavae nequaquam opponitur. Dum vero ms. Vallicell. eumdem sermonem describit Dom. 6 post Natale apostolorum cum titulo: Sermo S. Leonis papae ad populum, animadvertendum est ita hunc sermonem in octava habitum ibidem posteriori aevo in divinorum officiorum usum translatum fuisse ad memoratam Dominicam sextam, sicuti tres sermones de Collectis certissime habitos infra octavam eorumdem apostolorum eadem de causa in eodem codice descripti inveniuntur Dom. 2, 3 et 4 post ipsorum Natale, de quo vide admonitionem praemissam sermoni 6. Hinc ejusmodi sermonem in octava apostolorum, id est prid. non. Julii recitatum, nihil ambigendum est. Et diei octavae et neglectae solemnitatis titulum retinuimus.

Tertium, quo ex Leonis verbis clarum quidem Quesnellus fatetur, habitum esse sermonem hunc paulo post solemnitatem publicae supplicationis ad S. Petrum indictae ob gratiarum actionem pro liberata Urbe ab exercitu hostili; sed difficultatem movet ex die, cum in sermone mentio fiat ludorum Circensium; hi autem in antiquis Calendariis non notentur habiti in die octavae apostolorum, cui soli ludi Apollinares assignantur; hoc, inquam, tertium ut probe concilietur, quaedam praenotanda sunt. Cum in exordio sermonis S. pontifex queratur de paucitate concurrentium ad Petri ecclesiam, quo olim cunctus populus ad agendas gratias confluebat, satis indicat sermonem habitum non primo anno, quo Roma a Vandalis capta et liberata fuit, id est an. 455 (eo enim initio major erat ad Ecclesiam concursus), sed aliquot annis post, cum pristina devotio refriguerat; ac proinde hic sermo ad postremos Leonis annos pertinet.

Ad ecclesiam vero S. Petri, licet non nominetur expresse, ideo gratiarum actio indicta videtur, quia in ipso die festo S. Petri Roma liberata fuit. Etenim die 12 Junii obiit Maximus imperator, teste anonymo Cuspiniani, quem integrum ediderunt Bollandistae e ms. Caesareo tom. VI Junii part. II, pag. 187. Tres post ejus obitum dies Gensericum cum Vandalis Romam occupasse Theophanes narrat. Per dies autem quatuordecim eam depraedasse traditur tum a laudato anonymo Cuspiniani, tum a S. Prospero in Chronico, ubi praeterea eosdem Vandalos post memoratos quatuordecim dies Roma discessisse satis indicat, uno contextu scribens: Per quatuordecim igitur dies secura et libera scrutatione omnibus opibus suis Roma evacuata est, multaque millia captivorum . . . Carthaginem adducta sunt. Nunc si supputatio trium et quatuordecim dierum fiat a Maximi nece, seu a die 12 Junii ad evacuationem et libertatem Romanae urbis, hanc invenies incidisse in diem 29 ejusdem mensis. Igitur liberata in die S. Petri Romana urbe, mox gratiarum actio ad. S. Petrum indicta fuit aliquo die subsequenti infra octavam ejusdem apostoli. Ludi autem Circenses, qui in hoc sermone indicantur, haud intelligi debent ludi eodem die concurrentes, cui haec supplicatio addicta fuerat; sed possunt referri ad ludos Apollinares, qui in die octavae incipiebant, et saltem die 13 habebantur in Circo, ut ex Calendariis antiquis diximus in admonit. ad sermones de Collectis. Meram scilicet comparationem S. pontifex instituit inter ludos Circenses aliaque spectacula in quibus magna erat frequentia, et inter supplicationem memoratam, quae pene ab omnibus proxime fuerat neglecta; ubi vox proxime diem paulo anteriorem ei supplicationi deputatum designat.

335 SERMO LXXXIV [ Al. LXXXI]. In Octavis apostolorum Petri et Pauli. DE NEGLECTA SOLEMNITATE. SYNOPSIS. I. Romanos Circensibus ludis deditos periculose beneficiorum Dei oblitos. --II. Romae liberationem a barbaris non stellarum effectum, sed Dei esse donum grato animo recolendum. CAP. I. Religiosam devotionem, dilectissimi, qua ob diem castigationis et liberationis nostrae, cunctus fidelium populus ad agendas Deo gratias confluebat, pene ab omnibus proxime fuisse neglectam, ipsa paucorum qui adfuerunt raritas demonstravit: et cordi meo multum tristitiae intulit, et plurimum timoris incussit. Magnum enim periculum est homines esse ingratos Deo, et per oblivionem beneficiorum ejus nec de correptione compungi, nec de remissione laetari. Vereor igitur, dilectissimi, ne vox illa prophetica tales increpasse videatur, quae dicit: Flagellasti eos, et non doluerunt; castigasti eos, et noluerunt accipere 336 disciplinam (Jerem. V, 3). Quae enim in eis correctio ostenditur, in quibus tanta aversio reperitur? Pudet dicere, sed necesse est non tacere: plus impenditur daemoniis quam apostolis, et majorem obtinent frequentiam insana spectacula quam beata martyria. Quis hanc urbem reformavit saluti? quis a captivitate eruit? quis a caede defendit? ludus Circensium, an cura sanctorum? quorum utique precibus divinae censurae flexa sententia est, ut qui merebamur iram servaremur ad veniam.

CAP. II. Tangat, obsecro, dilectissimi, cor vestrum illa sententia Salvatoris, qui cum decem leprosos misericordiae virtute mundasset, unum tantum ex eis dixit ad agendas gratias revertisse (Luc. XVII, 15): significans videlicet de ingratis, quod huic pietatis officio, etiam si corporis assecuti sunt sanitatem, non tamen sine animi impietate defuerunt. Ne ergo ista ingratorum nota etiam vobis, dilectissimi, possit ascribi, revertimini ad Dominum intelligentes mirabilia quae in nobis dignatus est operari, et liberationem nostram, non, sicut opinantur impii, stellarum effectibus, sed ineffabili omnipotentis Dei misericordiae deputantes, qui corda furentium barbarorum mitigare dignatus est, ad tanti vos beneficii memoriam toto fidei vigore conferte. Gravis negligentia 337 majore satisfactione curanda est. Ad emendationem nostram utamur lenitate parcentis: ut beatus Petrus et omnes sancti qui nobis semper in multis tribulationibus affuerunt, obsecrationes nostras pro vobis apud misericordem Deum juvare dignentur, per Christum Dominum nostrum. Amen.

SERMO LXXXV [ Al. LXXXIII]. In Natali S. Laurentii martyris. SYNOPSIS. I. Quid intersit inter Christi et Martyrum mortem. --II. Quae utriusque efficacia. --III. Laurentii et facultates et fidem Ecclesiae servantis fortitudo. --IV. Charitate Laurentium invincibilem factum. CAP. I. Cum omnium, dilectissimi, summa virtutum et totius plenitudo justitiae de illo amore nascatur, quo Deus proximusque diligitur, in nullis profecto hic amor sublimius excellere clariusque fulgere, quam in beatissimis martyribus invenitur: qui Domino nostro Jesu Christo pro omnibus hominibus mortuo tam propinqui sunt imitatione charitatis quam similitudine passionis. Quamvis enim illi dilectioni, qua Dominus nos redemit (Rom. V, 8), nulla cujusquam benignitas possit aequari, quia aliud est pro justo mori hominem sua necessitate moriturum, aliud pro impiis occumbere a debito mortis alienum, multum tamen universis hominibus etiam martyres contulerunt, quorum fortitudine ita ejus largitor usus est Dominus, ut poenam mortis et atrocitatem crucis nulli suorum vellet esse terribilem, sed multis faceret imitabilem. 338 Si ergo nullus bonus sibi soli est bonus, nec cujusquam sapientis sibi tantum sapientia est amica; et haec verarum natura virtutum est, ut multos a tenebroso abducat errore, qui earum clarus est lumine: ad erudiendum Dei populum nullorum est utilior forma quam martyrum. Eloquentia sit facilis ad exorandum; sit ratio efficax ad suadendum; validiora tamen sunt exempla quam verba; et plus est opere docere quam voce.

CAP. II. In quo excellentissimo genere doctrinae beatus martyr Laurentius, cujus passione dies hodiernus illustris est, quam gloriosa polleat dignitate, etiam persecutores ipsius sentire potuerunt, cum illa mirabilis animi fortitudo, de Christi principaliter amore concepta, non solum ipsa non cederet, sed etiam alios exemplo suae tolerantiae roboraret. Cum enim furor gentilium potestatum in electissima quaeque Christi membra saeviret, ac praecipue eos qui ordinis erant sacerdotalis impeteret, in levitam Laurentium, qui non solum ministerio sacramentorum, sed etiam dispensatione ecclesiasticae substantiae praeeminebat, impius persecutor efferbuit, duplicem sibi praedam de unius viri comprehensione promittens, quem si fecisset sacrae pecuniae traditorem, faceret etiam verae religionis exsortem. Armatur itaque gemina face homo pecuniae cupidus et veritatis inimicus: avaritia, ut rapiat aurum; impietate, ut auferat Christum. Postulat sibi ab immaculato sacrarii praesule opes ecclesiasticas, quibus avidissimus inhiabat, inferri. Cui levita castissimus ubi eas repositas haberet ostendens, numerosissimos sanctorum pauperum obtulit greges, in quorum victu atque vestitu inamissibiles condiderat facultates, quae tanto integrius erant salvae, quanto sanctius probabantur expensae.

CAP. III. Fremit ergo praedo frustratus, et in 339 odium religionis, quae talem divitiarum usum instituisset, exardescens, direptionem thesauri potioris aggreditur; ut apud quem nullam denariorum substantiam reperisset, illud depositum, quo sacratius erat dives, auferret. Renuntiare Christo Laurentium jubet, et solidissimam illam levitici animi fortitudinem diris parat urgere suppliciis. Quorum ubi prima nihil obtinent, vehementiora succedunt. Laceros artus et multa verberum sectione conscissos subjecto praecipit igne torreri: ut per cratem ferream, quae jam de fervore continuo vim in se haberet urendi, conversorum alterna mutatione membrorum, fieret cruciatus vehementior et poena productior.

CAP. IV. Nihil obtines, nihil proficis, saeva crudelitas. Subtrahitur inventis tuis materia mortalis, et Laurentio in coelos abeunte tu deficis. Flammis tuis superari charitatis Christi flamma non potuit, et segnior fuit ignis qui foris ussit quam qui intus accendit. Servisti, persecutor, martyri, cum saevisti; auxisti palmam, dum aggeras poenam. Nam quid non ad victoris gloriam ingenium tuum reperit, quando in honorem transierunt triumphi, etiam instrumenta supplicii? Gaudeamus igitur, dilectissimi, gaudio spiritali, et de felicissimo inclyti viri fine gloriemur in Domino, qui est mirabilis in sanctis suis (Ps. LXVII, 36), in quibus nobis et praesidium constituit et exemplum; atque ita per universum mundum clarificavit gloriam suam, ut a solis ortu usque ad occasum, leviticorum luminum coruscante fulgore, quam clarificata est Jerosolyma Stephano, tam illustris fieret Roma Laurentio. Cujus oratione et patrocinio adjuvari nos sine cessatione confidimus: ut 340 quia omnes, sicut Apostolus ait: Quicumque volunt in Christo pie vivere, persecutionem patiuntur (I Tim. III, 12), corroboremur spiritu charitatis, et ad superandas omnes tentationes constantis fidei perseverantia muniamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, viventem et regnantem cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXXXVI [ Al. LXXXIV]. De Jejunio septimi mensis I. SYNOPSIS. I. Indicit jejunium ex auctoritate, suadet ex charitate, ut corpus castigetur et pauper adjuvetur. --II. Parum esse nulli auferre proprium, nisi et pauperi tuum largiaris. CAP. I. Observantiam quidem vestram, dilectissimi, ita novimus esse devotam, ut animas vestras non solum legitimis, sed etiam voluntariis jejuniis excolatis. Verumtamen adjicienda est huic studio etiam nostrae admonitionis exhortatio, ut si qui sunt in hoc exercitio tardiores, in his saltem diebus communi abstinentiae se obedienter adjungant, in quibus nos oportet sacratissimam consuetudinem attentius celebrare, ut per humilitatem jejunii contra omnes hostes nostros divinum mereamur auxilium. Res enim est praecipui operis, quam et ex auctoritate indicimus, et ex charitate suademus: ut paululum edendi libertate compressa, castigationi corporum et pauperum studeamus alimoniae, 341 quos qui reficit animam suam pascit, et temporales epulas in delicias mutat aeternas.

CAP. II. In locum igitur malarum cupiditatum sanctorum desideriorum incrementa succedant. Cesset iniquitas, sed non sit otiosa justitia. Quem nullus patitur opprimentem, sentiat aliquis adjuvantem. Parum est enim non auferre aliena, nisi largiaris et propria. Sub oculis justi judicis sumus, qui novit quantam unicuique bene operandi dederit facultatem. Non vult otiosa esse munera sua, qui servis suis sic mensuras mysticorum distribuit talentorum, ut creditum qui liberaliter erogasset, augeret; qui steriliter servasset, amitteret (Matth. XXV, 28; Luc. XIX, 26). Et ideo, dilectissimi, quia septimi mensis jejunium celebrare nos convenit, sanctitatem vestram monemus ut quarta et sexta feria jejunemus; sabbato vero apud beatum Petrum Apostolum pariter vigilemus, cujus suffragantibus meritis ab omnibus tribulationibus mereamur absolvi: per Jesum Christum Dominum nostrum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXXXVII [ Al. LXXXV]. De Jejunio septimi mensis II. SYNOPSIS. I. Diabolo per continentiam esse resistendum, qui jacti in primis parentibus seminis fructum per illecebram edendi requirit in nobis. --II. Jejunium et alienae et propriae cujusque saluti plurimum prodesse. --III. Abundantiores sint eorum eleemosynae, qui nequeunt jejunare. --IV. Divitias in tuto collocari et augeri, cum pauperibus erogantur. CAP. I. Deus humani generis conditor et redemptor, qui nos ad promissiones vitae aeternae per semitas vult ambulare justitiae, quia non defuturae erant tentationes quae nobis in itinere virtutum insidiosis adversarentur occursibus, multis nos praesidiis, dilectissimi, quibus laqueos diaboli obtereremus, instruxit: inter quae hoc famulis suis saluberrimum contulit, ut contra omnes inimici dolos fortitudine se continentiae et operibus pietatis armarent. Ille enim 342 qui ab initio primis hominibus interdicti cibi inseruit appetitum (Gen. III, 5), et male credulis per illecebram edendi omnium concupiscentiarum virus infudit, easdem fraudes retractare non desinit, et in natura, quam scit suis seminibus esse vitiatam, sationis suae germen inquirit, ut ad labefactanda studia virtutis, desiderium voluptatis accendat. Quoniam poena ipsius est provectio Christiana, nec potest eorum animos aliquo modo laedere, qui noverunt, auxiliante Domino, in sua carne regnare. Rationabili ergo moderatione sanctoque proposito frenandae sunt rebelles cupiditates, nec sinendum est ut castis et spiritalibus desideriis corporales concupiscentiae reluctentur. Agnoscat interior homo exterioris sui se esse rectorem, ut mens divino gubernata dominatu terrenam substantiam in bonae voluntatis cogat obsequium. Nec enim deest nobis ad hunc ordinem conservandum, misericordissimi Regis auxilium, qui nos saluberrimae observantiae ratione informavit, praefiniens nobis per temporum recursus quosdam jejuniorum dies in quibus castigatione corporum virtus roboraretur animorum.

CAP. II. Hujus autem remedii munus, dilectissimi, etiam in isto qui septimus est mense dispositum est, quod nos prompta convenit alacritate suscipere; ut praeter illam abstinentiam, qua quisque se peculiariter atque privatim secundum modum suae possibilitatis exercet, haec quae omnibus simul indicitur animosius celebretur. Nam in omni agone certaminis Christiani, utilitas continentiae plurimum valet, ita ut quidam saevissimorum spiritus daemonum, qui ab obsessis corporibus nullis exorcizantium fugantur imperiis, sola jejuniorum et orationum virtute pellantur, dicente Domino: Hoc genus daemoniorum non ejicitur nisi in jejunio et oratione (Matth. XVII, 20; Marc. IX, 28). Grata ergo est Deo et terribilis diabolo jejunantis oratio, nec latet quantum acquirat saluti suae, quae tantum praestat alienae.

CAP. III. In hac sane observantia, dilectissimi, quamvis omnes nos unanimiter oporteat esse devotos, si qui tamen sunt quorum voluntati aliqua obsistat infirmitas, laborem qui supra vires est corporum, redimant impendiis facultatum. Multa enim sunt opera pietatis quae ipsam edendi necessitatem merito ampliore commendent, si jejunantium purificationem studio benignitatis 343 acquirunt. Nam cum ii qui nihil omittunt de humiliatione jejunii sub sterili fatigatione desudent, nisi se eleemosynarum, qua possunt, erogatione sanctificent, dignum est ut in alimoniam pauperum abundantior sit eorum largitio, quorum ad abstinendum minor est fortitudo. Quod ergo quis in sua sibi infirmitate non denegat, alienae inopiae libenter impendat, et propriam necessitatem faciat sibi cum indigente communem. Non culpatur infirmus jejunium solvens, a quo cibum accipit pauper esuriens; nec escam sumendo polluitur, qui eleemosynam impertiendo mundatur, dicente Domino: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41).

CAP. IV. In quo opere, dilectissimi, etiam ii qui ab epularum delectatione se continent, fructus sibi debent misericordiae comparare, ut quod abundantius seminaverint, copiosius metant. Non enim umquam agricolae suo seges ista mentitur, aut incertam spem habet operis cultura pietatis. Quidquid hoc modo serentis manu spargitur, non aestus urit, non torrens trahit, non grando prosternit. Incolumes semper sunt omnes pietatis expensae; nec solum integrae manent, sed et modo augentur, et qualitate mutantur. De terrenis coelestia prodeunt, de parvis magna gignuntur, et temporale donum in praemium transit aeternum. Quisquis igitur divitias amas, quisquis multiplicari quae possides concupiscis, in haec lucra accendere, in haec rerum tuarum augmenta suspira, de quibus nihil fur abripit, nihil tinea corrumpit, nihil rubigo consumit (Matth. VI, 19). Noli desperare de fenore, noli de accipiente diffidere. Quod uni horum fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40), quis dicat, intellige; et apud quem opes tuas colloces, perspicacibus fidei oculis securus agnosce. Non dubitet de receptione, cui Christus debitor est. Non sit anxia liberalitas, nec triste jejunium: hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7), qui fidelis est in verbis suis, et abundanter largita retribuit, quae benigne largienda donavit Jesus Christus 344 Dominus noster, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXXXVIII [ Al. LXXXVI], De Jejunio septimi mensis III. SYNOPSIS. I. Jejunia, sine quibus antiquis justitia Dei non est placata, nobis quoque esse necessaria. --II. Multo potentiora esse quando ab omnibus simul fidelibus celebrantur. --III. Debere se quemque interdum curis subtrahere, ut saluti suae intentius vacet. Unitas orationis quam potens sit. --IV. Plurimum valere apud Deum consensum bonorum. Animum, non censum in eleemosynis pensari. --V. Quemque debere pro facultate sua eleemosynas erogare sine diffidentia. CAP. I Ad exorandam, dilectissimi, misericordiam Dei, et ad renovandum statum fragilitatis humanae, quantum valeant religiosa jejunia, sanctorum prophetarum praedicatione cognoscimus; qui divinae justitiae commotionem, quam frequenter populus Israel merito iniquitatis inciderat, non nisi jejunio protestantur posse placari. Unde et Joel propheta admonet dicens: Haec dicit Dominus Deus vester: Convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et fletu, et planctu, et disrumpite corda vestra et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum: quia misericors est, et patiens, et magnanimus, et multum misericors (Joel. II, 12, 13); et iterum: Sanctificate jejunium, praedicate curationem, congregate plebem, sanctificate Ecclesiam (Ibid., 15). Quae cohortatio, dilectissimi, nostris quoque est amplectenda temporibus, quia hujus curationis remedia etiam a nobis sunt necessarie praedicanda, ut in observantia sanctificationis antiquae, quod perdidit 345 Judaica praevaricatio, acquirat Christiana devotio.

CAP. II. Divinarum autem reverentia sanctionum, inter quaelibet spontaneae observantiae studia, habet semper privilegium suum: ut sacratius sit quod publica lege celebratur quam quod privata institutione dependitur. Exercitatio enim continentiae, quam sibi quisque proprio indicit arbitrio, ad utilitatem cujusdam pertinet portionis; jejunium vero, quod universa Ecclesia suscipit, neminem a generali purificatione sejungit; et tunc fit potentissimus Dei populus, quando in unitatem sanctae obedientiae omnium fidelium corda conveniunt, et in castris militiae Christianae similis ex omni parte praeparatio, et eadem est ubique munitio. Fremat licet cruenti hostis pervigil furor, et latebrosas undique praetendat insidias, neminem tamen capere, neminem poterit vulnerare, si nullum inermem, nullum desidem, nullum invenerit ab opere pietatis exsortem.

CAP. III. Ad hujus ergo invictae unitatis potentiam, dilectissimi, etiam hoc nos solemne jejunium septimi mensis invitat: ut a curis saecularibus actibusque terrenis liberos ad Dominum animos erigamus. Et quia hanc intentionem semper necessariam non omnes possumus habere perpetuam, saepiusque per humanam fragilitatem a supernis in terrena recidimus, istis saltem diebus, qui nobis ad saluberrima sunt remedia praestituti, mundanis nos occupationibus subtrahamus, et aliquid temporis quod prosit ad bona aeterna furemur. In multis enim, sicut scriptum est, offendimus omnes (Jacob. III, 2). Et licet quotidiano Dei munere a diversis contaminationibus emundemur, inhaerent tamen incautis animis plerumque maculae crassiores, quas oporteat diligentiori cura ablui et impendio majore deleri. Plenissima autem peccatorum obtinetur abolitio quando totius Ecclesiae una est oratio et una confessio. Si enim duorum vel trium sancto pioque consensui omnia quae poposcerint Dominus praestanda promittit (Matth. XVIII, 20), quid negabitur multorum millium plebi unam observantiam pariter exsequenti, et 346 per unum spiritum concorditer supplicanti?

CAP. IV. Magnum est in conspectu Domini, dilectissimi, valdeque pretiosum, cum totus Christi populus eisdem simul instat officiis, et in utroque sexu omnes gradus omnesque ordines eodem cooperantur affectu; cum in declinando malo ac faciendo bono par cunctorum et una sententia est; cum in operibus servorum suorum glorificatur Deus, et totius pietatis auctori in multa gratiarum actione benedicitur. Aluntur esurientes, vestiuntur nudi, visitantur infirmi, et nemo quod suum est quaerit, sed quod alterius (I Cor. X, 24), dum ad relevandam alienam miseriam unicuique mensura sua sufficit, et facile est invenire hilarem largitorem, ubi modum operis ratio temperat facultatis. Per hanc autem Dei gratiam, quae operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 6), communis fidelium fructus et commune fit meritum. Quoniam quidem potest et eorum par esse animus quorum impar est census, et cum alter de alterius laetatur largitate, cui aequari non potuit impendio, aequatur affectu. Nihil in tali populo inordinatum nihilque diversum est, ubi ad unum pietatis vigorem omnia sibi totius corporis membra consentiunt; nec de sua tenuitate confunditur qui de aliorum opulentia gloriatur. Decus enim universitatis est excellentia portionis, et cum Dei spiritu omnes agimur, non solum illa nostra sunt quae ipsi gerimus, sed etiam illa de quibus in aliorum actione gaudemus.

CAP. V. Amplectamur igitur, dilectissimi, beatam istam sacratissimae unitatis soliditatem, et solemne jejunium concordante proposito bonae voluntatis ineamus. Nihil a quoquam arduum, nihil asperum quaeritur, nec aliquid nobis quod vires nostras excedat indicitur, sive in abstinentiae castigatione, sive in eleemosynae largitate. Sciunt singuli quid possint quidve non possint. Ipsi modulum suum pendant, ipsi justa et rationabili taxatione se censeant, ut sacrificium misericordiae non cum tristitia offeratur, nec inter damna numeretur. Hoc pio 347 impendatur operi quod cor justificet, quod conscientiam lavet, quod denique et accipienti prosit et danti. Felix quidem ille est animus multumque mirabilis, qui facultatum defectionem benefaciendi amore non metuit, et daturum sibi eroganda non diffidit, a quo quod erogaret accepit. Sed quia magnanimitas ista paucorum est, et plenum etiam pietatis est ut suorum curam quisque non deserat, nos perfectioribus non praejudicantes, ea vos regula generaliter cohortamur ut mandatum Dei secundum possibilitatis vestrae mensuram operemini. Hilarem enim benevolentiam esse decet, quae sic suam temperet largitatem, ut de illa et pauperum refectio gaudeat, et domestica sufficientia non laboret. Qui autem ministrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae (II Cor. IX, 10). Quarta igitur et sexta feria jejunemus, sabbato autem apud beatissimum Petrum apostolum pariter vigilias celebremus, cujus meritis et orationibus confidimus nobis per omnia misericordiam Dei nostri esse praestandam: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXXXIX [ Al. LXXXVII]. De Jejunio septimi mensis IV. SYNOPSIS. I. Jejunium a Christianis gratia Dei impletum quantum praestet observantia carnali Judaeorum. --II. Commune et publicum privato esse anteferendum, ut majoris meriti et efficaciae. --III. Innumera esse tela diaboli, quae ab eo solo vitantur qui Deum super omnia diligit. --IV. Quaedam tempora electa, ut ad divina respiremus. -- 348 V. Jejunio subjungendam eleemosynam, maxime erga fideles. --VI. Pauperes patientia, divites misericordia salvandos. CAP. I. Praedicationem nostram, dilectissimi, familiaris vobis adjuvat consuetudo, et ratio temporis commendat officium sacerdotis, ne aut onerosum videatur aut arduum, quod et praeceptum exigit legis, et devotio temperat voluntatis: quae cum in unum, gratia Dei auxiliante, conveniunt, non littera occidit, sed spiritus vivificat (I Cor. VIII, 1). Ubi autem spiritus Dei, ibi libertas (II Cor. III, 17), quae legem non timore exsequitur, sed amore. Obedientia enim mollit imperium, nec dura ibi necessitate servitur, ubi diligitur quod jubetur. Cum ergo vos, dilectissimi, ad quaedam quae etiam in veteri Testamento instituta sunt cohortamur, non Judaicae vos observantiae jugo subdimus, nec consuetudinem vobis populi carnalis indicimus. Excellit super illorum jejunia continentia Christiana: et si quid nobis atque illis commune est in temporibus, non concordat in moribus. Habeant illi nudipedalia sua, et in tristitia vultuum ostentent otiosa jejunia; nos in nullo ad habitus nostri honestatem dissimiles, nec a justis et necessariis operibus abstinentes, edendi licentiam simplici parcitate cohibemus: ut in usu ciborum modus eligatur, non creatura damnetur.

CAP. II. Quamvis autem unicuique nostrum liberum sit voluntariis castigationibus proprium corpus afficere, et nunc moderatius, nunc vero districtius repugnantes spiritui carnales concupiscentias edomare, quibusdam tamen diebus ab omnibus oportet pariter celebrari generale jejunium, et tunc est efficacior sacratiorque devotio, quando in operibus pietatis totius Ecclesiae unus animus et unus est sensus. Publica enim praeferenda sunt propriis; et ibi intelligenda est praecipua ratio utilitatis, ubi vigilat cura communis. Teneat igitur diligentiam suam observantia singulorum, et contra nequitiae 349 spiritalis insidias, implorato divinae protectionis auxilio, coelestia quisque arma corripiat. Sed ecclesiasticus miles, etiamsi specialibus praeliis possit fortiter facere, tutius tamen et felicius dimicabit, si contra hostem palam in acie steterit: ubi non suis tantum viribus certamen ineat, sed sub invicti Regis imperio fraternis consociatus agminibus bellum universale conficiat. Minori enim discrimine plures confligunt cum hoste quam singuli; nec facile patet vulneri, quem opposito scuto fidei, non sua tantum, sed etiam aliorum fortitudo defendit: ut ubi una est omnium causa, sit una victoria.

CAP. III. Quia igitur adversarius noster insidiari nobis diversa tentationum arte non desinit, et haec est una versutiarum ejus intentio, ut redemptos Christi sanguine a mandatis Dei possit abducere, omni diligentia praecavendum est ut nullis inimici jaculis vulneremur. Tela enim ipsius non sunt aspera corporis sensibus, sed nimium carni, ut animae noceant, blandiuntur. Trahunt oculos ad varias cupiditates, ut de mundi pulchritudine aut concupiscentiae accendantur faces, aut superstitionum gignantur errores. Per insidiosos etiam sonos mollibus ictibus pulsatur auditus, ut animi soliditas illecebrosa modulatione solvatur, et lethalium consuetudine suavitatum incauta et parum sobria corda capiantur. Sed hos diaboli dolos inefficaces et irritos faciunt divinae praesidia gratiae, et evangelicae praecepta doctrinae. Quoniam qui acceperunt Spiritum sanctum, et a quibus timor Domini non de poenae formidine, sed de Dei charitate conceptus est, illaeso fidei pede laqueos talium conterunt captionum, ut creaturarum omnium pulchritudine ad gloriam et laudem sui utantur auctoris, eumque diligant super omnia, per quem facta sunt omnia (Joan. I, 3).

CAP. IV. In hujus admirationem, dilectissimi, omnium fidelium tendat affectio; de hoc sibi delectationes non corruptibiles, sed aeternas, sapiens continentia petat, et in amorem ejus boni sine quo nullus est bonus incontaminata castitas inardescat. Ad hoc enim nobis tradita sunt exercitia Christiana ut, resecata omni illicita voluptate, in sanctas et spiritales delicias aestuemus. 350 Et cum nos oporteat semper studere virtutibus, quidam tamen dies ideo sunt ad castigationem communis observantiae consecrati, ut anima quae terrenis adhuc desideriis implicatur et curis saecularibus impeditur, ex intervallo saltem ad divina respiret; et quia portio Dominici agri est, dignos coelestibus horreis afferat fructus. Ibi enim spes est metendi ubi fuerit diligentia seminandi.

CAP. V. His, dilectissimi, ad profectum vestrum pro temporis occasione perstrictis, jejunium vobis septimi mensis indicimus, in quo vos non solum de ciborum abstinentia, sed etiam de pietatis operibus commonemus: ut quod vestris usibus religiosa parcitate subtrahitis in alimoniam pauperum et in cibos debilium transferatis; omnibus quidem indigentibus generali benevolentia consulentes, sed maxime eorum memores qui sunt de membris corporis Christi et nobis unitate catholicae fidei copulantur. Plus enim debemus nostris pro consortio gratiae, quam alienis pro communione naturae.

CAP. VI. Abundet ergo in vobis, dilectissimi, benignitas Christiana; et sicut recurrentia anni tempora desideratis ut plena sint fructibus, ita et corda vestra pascendis sint fecunda pauperibus. Quibus utique potuit Deus, cujus sunt omnia, necessariam conferre substantiam, et tales eis tribuere facultates, ut in nullo vestris largitionibus indigerent; sed et illis et vobis multa virtutum materia defuisset, si nec illos ad patientiae coronam inopia exerceret, nec vos ad misericordiae gloriam copia provocaret. Mirabiliter autem providentia divina disposuit ut essent in Ecclesia et sancti pauperes et divites boni, qui invicem sibi ex ipsa diversitate prodessent, cum ad aeterna et incorrupta praemia promerenda Deo gratias agerent accipientes, et Deo gratias agerent largientes: quoniam, sicut scriptum est, et patientia pauperum non peribit in aeternum (Ps. IX, 19), et hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Quarta igitur et sexta feria jejunemus; sabbato vero apud beatissimum Petrum apostolum vigilias celebremus, sperantes nos ita ipsius orationibus adjuvandos, ut Deus misericordiarum jejunii nostri sacrificio placatus 351 exaudiat per Jesum Christum Dominum nostrum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XC [ Al. LXXXVIII]. De Jejunio septimi mensis V. SYNOPSIS. I. Poenitentiam semper esse necessariam propter continuas inimici insidias et concupiscentiam carnis. --II. Omnia impossibilia ex imbecillitate humana, esse possibilia ex virtute divina. --III. De amore Dei et mundi. --IV. Amorem Dei bonis operibus nutriri. Cur septimi mensis jejunium. CAP. I. Sacratum, dilectissimi, in septimo mense jejunium, ad communis devotionis exercitia praedicamus, fidenter vos paternis cohortationibus incitantes, ut quod fuit ante Judaicum, vestra fiat observantia Christianum. Est enim omni tempore aptum et Testamento utrique conveniens, ut per castigationem et mentis et corporis misericordia divina quaeratur, quia nihil est efficacius ad exorandum Deum quam ut homo ipse se judicet, et NUMQUAM desinat a venia postulanda, qui se scit numquam esse sine culpa. Habet enim hoc in se vitium humana natura, non a Creatore insitum, sed a praevaricatore contractum, et in posteros generandi lege transfusum, ut de corruptibili corpore etiam quod animam corrumpere possit oriatur. Hinc interior homo, tametsi jam in Christo regeneratus et a vinculis captivitatis est erutus, assiduos habet cum carne conflictus, et dum cohibet concupiscentem patitur repugnantem. In qua discordia non facile obtinetur tam perfecta victoria ut etiam illa quae sunt abrumpenda non, illigent et quae sunt interficienda non vulnerent. Quantumlibet sapienter et provide judex animus exterioribus sensibus praesit, inter ipsas tamen curas atque mensuras regendae carnis et alendae, nimis ei semper vicina tentatio est. Quis enim ita se aut a voluptate corporis aut a dolore sejungit ut ad ipsam mentem non pertineat, quod extrinsecus aut blanditur aut cruciat? Indivisum est gaudium, indiscreta tristitia: nihil in homine iracundia non accendit, nihil laetitia non resolvit, nihil 352 aegritudo non afficit. Et quae illic declinatio potest esse peccati, ubi una passio est et regentis et subditi? Merito Dominus protestatur quod spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41).

CAP. II. Et ne usque ad inertem desidiam desperatione ducamur, quae impossibilia sunt homini ex imbecillitate propria, possibilia spondet ex virtute divina: Angusta enim et arcta est via quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14), et nemo in eam gressum inferret, nemo vestigium promoveret, nisi difficiles aditus ipse se Christus viam faciendo reseraret: ut auctor itineris fiat possibilitas ambulantis, quia idem et introducit ad laborem et perducit ad requiem. In quo ergo nobis spes est aeternae vitae, in eodem est et forma patientiae. Si enim compatimur, et conregnabimus (II Tim. II, 12; Rom. VIII, 17): quoniam, ut Apostolus ait, qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare (I Joan. II, 6). Alioqui falsae professionis imagine utimur, si cujus nomine gloriamur, ejus instituta non sequimur: quae utique nobis onerosa non essent, et ab omnibus nos periculis liberarent, si nihil aliud quam quod amandum jubetur amaremus.

CAP. III. Duo namque amores sunt ex quibus omnes prodeunt voluntates, ita diversae qualitatibus, sicut dividuntur auctoribus. Rationalis enim animus, qui sine dilectione esse non potest, aut Dei est amator aut mundi. In dilectione Dei nulla nimia, in dilectione autem mundi cuncta sunt noxia. Et ideo aeternis bonis inseparabiliter inhaerendum, temporalibus vero transeunter utendum est: ut peregrinantibus nobis et ad patriam redire properantibus, quidquid de prosperitatibus mundi hujus occurrerit, viaticum sit itineris, non illecebra mansionis. Ideo beatus Apostolus praedicat dicens: Tempus breve est: reliquum est ut qui habent uxores, tamquam non habentes sint; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudentes; et qui emunt, tamquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur. Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 29-31). Sed quod de specie, de copia, de varietate blanditur, non facile declinatur, nisi in illa visibilium pulchritudine Creator potius quam creatura diligatur, qui cum dicit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua (Matth. XXII, 37), in nullo nos vult ab amoris sui vinculis relaxari. Et cum huic praecepto proximi quoque copulat 353 charitatem, imitationem nobis suae bonitatis indicit: ut quod diligit diligamus, et quod operatur operemur. Quamvis enim Dei agricultura simus, et Dei aedificatio (I Cor. III, 9), et neque qui plantat sit aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (Ibid., 7); in omnibus tamen exigit nostri ministerii servitutem, et nos dispensatores suorum vult esse donorum, ut QUI FERT Dei imaginem, Dei faciat voluntatem. Propter quod in oratione Dominica sacratissime dicimus: Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10). Quibus verbis quid aliud postulamus, quam ut Deus quos necdum sibi subdidit subdat, et sicut in coelo angelos, ita et in terra homines ministros suae faciat voluntatis? Hoc autem petentes amamus Deum, amamus et proximum; et non diversa in nobis, sed una dilectio est, quando et servum servire, et dominum cupimus imperare.

CAP. IV. Hic igitur affectus, dilectissimi, quo amor terrenus excluditur, bonorum operum consuetudine roboratur, quia necesse est ut bonis actibus conscientia delectetur, et libenter faciat quod fecisse se gaudeat. Assumitur ergo jejunium, multiplicatur largitio, justitia custoditur, frequentatur oratio, fitque ut singulorum desiderium sit unum omnium votum. Nutrit patientiam labor, mansuetudo exstinguit iram, benevolentia calcat invidiam, immundae cupiditates sanctis desideriis enecantur, avaritia liberalitate depellitur, et onera divitiarum fiunt instrumenta virtutum. Sed quia 354 insidiae diaboli etiam inter talia studia non quiescunt, rectissime in quibusdam articulis temporum, vigoris nostri est instituta reparatio: ut ubi de clementia coeli et ubertate agri potest mens praesentium bonorum avida gloriari, et in ampla horrea fructibus congregatis, animae suae dicere: Habes multa bona, epulare (Luc. XII, 19): ibi quamdam increpationem divinae vocis accipiat, audiatque dicentem: Stulte, hac nocte reposcunt animam tuam a te: quae autem praeparasti, cujus erunt (Ibid. 20)? Haec sollicitissima meditatio debet esse sapientis, ut quoniam breves dies istius vitae et incerta sunt spatia, numquam sit mors improvisa morituro, nec inordinatum incidat finem, qui se novit esse mortalem. Quod itaque et sanctificationi corporum, et reparationi prosit animarum, quarta et sexta feria jejunemus; sabbato autem apud beatissimum Petrum apostolum vigilias celebremus, ejus orationibus adjuvandi, ut sanctorum desideriorum consequamur effectum: per Christum Dominum nostrum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.