Jump to content

Sermones - Migne/2

Checked
E Wikisource
Sermones 11-20
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum


 Sermones 1-10 Sermones 21-30 


SERMO XI[ Al. X]. De Collectis VI. SYNOPSIS. I. Quantum ultima sententia judicis nostri, misericordiae commendet opera. --II. Unde collectarum consuetudo originem traxerit in Ecclesia. CAP. I. Et divinis praeceptis, dilectissimi, et apostolicis didicimus institutis, omni homini inter vitae hujus discrimina constituto, misericordiam Dei miserendo esse quaerendam. Nam quae lapsos spes erigeret, quae vulneratos medicina sanaret, nisi eleemosynae solverent culpas, et necessitates pauperum fierent remedia delictorum? Unde quia dixerat Dominus: Beati misericordes, quia ipsorum miserebitur Deus (Matth. V, 71): omne illud examen quo majestate praesenti universum judicaturus est mundum, sub hac ostendit aequitate librandum, ut sola erga inopes operum qualitate discussa, et impiis ardere cum diabolo, et benignis paratum sit regnare cum Christo. Quae ibi in medium facta non venient? quae occulta non detegentur? quae conscientiae non patebunt? ubi vere nemo gloriabitur castum se habere cor, aut mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9). Sed quoniam exaltabitur super judicium misericordia, et omnem retributionem justitiae transcendent dona clementiae, omnis vita mortalium, et cunctarum diversitas actionum sub unius regulae conditione taxabitur, ut nulla ibi commemoratio cujusquam facienda sit criminis, ubi confessione Creatoris opera fuerint inventa pietatis. Non ergo solum quod eis exprobrabitur fecerunt sinistri, nec quia humanitatis docebuntur 38 extranei, aliorum peccatorum invenientur alieni; sed in multis rei ob hoc maxime damnabuntur, quod crimina sua nullis eleemosynis redemerunt. Cum enim durissimi cordis sit quacumque laborantium miseria non moveri, et habens auxiliandi copiam tam iniquus sit qui non juvit afflictum, quam qui oppressit infirmum, quae spes superest peccatori, qui nec ideo miseretur, ut misericordiam consequatur? Primitus itaque, dilectissimi, sibi malus est, qui alteri bonus non est, et animae nocet suae, qui ut potest non succurrerit alienae. Una est divitum pauperumque natura, et inter caetera fragilitatis humanae, nulla est sanitatis tuta felicitas, quia quod aliqui possunt incidere, non est qui debeat non timere. Agnoscat se in quibuscumque hominibus mutabilis et caduca mortalitas, et pro conditione communi socialem generi suo reddat affectum; fleat cum flentibus, et cum dolentium gemitibus ingemiscat; communicet cum indigentibus copias suas; bene valente corporis ministerio, ad male jacentem inclinet se aegrotum: inter cibos suos numeret esurientium portionem, et in pallenti trementium nuditate se credat algere. QUI ENIM relevat temporalem miseriam laborantis, evadit aeternum supplicium peccatoris.

CAP. II. Providenter igitur, dilectissimi, a sanctis Patribus pieque dispositum est, ut in diversis temporibus quidam essent dies qui devotionem fidelis populi ad collationem publicam provocarent; et quia ad ecclesiam maxime ab unoquoque opem quaerente decurritur, fieret ex possibilitate multorum, voluntaria et sancta collectio, quae per praesidentium curam necessariis serviret expensis. Ad cujus operis desideratum vobis, ut credimus, fructum dies vos vicinus invitat; accedentibus admonitionibus nostris, ut ad ecclesias regionum vestrarum sabbato proxime futuro misericordiae munera deferatis. Et quia hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7), nemo sibi amplius quam substantia ejus permittit indicat. Inter se et pauperem aequus quisque sit judex. Removeat diffidentiam laeta et secura miseratio; et qui egeno subvenit, Deo se impendere quod largitur intelligat. De quibuslibet substantiis, quarum utique non una 39 mensura est, potest esse par meritum, si inter diversas conferentium quantitates non sit minor cujusquam pietas quam facultas. Deus enim, apud quem non est acceptio personarum, similiter recipit et divitis munus et pauperis: quoniam novit quid singulis dederit, quidve non dederit; et IN DIE retributionis non modus judicabitur censuum, sed qualitas voluntatum. Per Christum Dominum nostrum.

SERMO XII [ Al. XI]. De Jejunio decimi mensis I. SYNOPSIS. I. Homo ideo conditus, ut suum imitetur auctorem; et hoc Dei donum est. --II. Charitatem non Deum solum, sed et proximum complecti, ipsosque inimicos; quae Christianae charitatis latitudo est. --III. Omnibus Dei judiciis subditus quisque debet esse, nec minus de inopia quam de abundantia gratias agere. --IV. Jejunio, oratione et eleemosyna omnes virtutes comprehendi. CAP. I. Si fideliter, dilectissimi, atque sapienter creationis nostrae intelligamus exordium, inveniemus hominem ideo ad imaginem Dei conditum, ut imitator sui esset auctoris; et hanc esse naturalem nostri generis dignitatem, si in nobis quasi in quodam speculo divinae benignitatis forma resplendeat. Ad quam utique nos quotidie reparat gratia Salvatoris, dum quod cecidit in Adam primo, erigitur in secundo. Causa autem reparationis nostrae non est nisi misericordia Dei: quem non diligeremus, nisi nos prior ipse diligeret, et tenebras ignorantiae nostrae, suae veritatis luce discuteret. Quod per sanctum Isaiam Dominus praenuntians, ait: Adducam caecos in viam quam ignorabant, et semitas quas nesciebant faciam illos calcare. Faciam illis tenebras in lucem, et prava in directa. Haec verba faciam illis, et non relinquam eos (Isai. XLII, 16). 40 Et iterum, Inventus sum, inquit, a non quaerentibus me, et palam apparui iis qui me non interrogabant (Isai. LXV, 1). Quod quomodo impletum sit, Joannes apostolus docet dicens: Scimus, quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum, et simus in vero Filio ejus (I Joan. V, 2). Et iterum: Nos ergo diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 19). Diligendo itaque nos Deus, ad imaginem suam nos reparat, et ut in nobis formam suae bonitatis inveniat, dat unde ipsi quoque quod operatur operemur, accendens scilicet mentium nostrarum lucernas, et igne nos suae charitatis inflammans; ut non solum ipsum, sed etiam quidquid diligit diligamus. Nam si inter homines ea demum firma amicitia est, quam morum similitudo sociarit, cum tamen parilitas voluntatum saepe in reprobos tendat affectus, quantum nobis optandum atque nitendum est ut in nullo ab iis quae Deo sunt placita, discrepemus! De quo dicit propheta: Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus (Ps. XXIX, 6): quia non aliter in nobis erit dignitas divinae majestatis, nisi imitatio fuerit voluntatis.

CAP. II. Dicente itaque Domino: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII, 37): suscipiat fidelis anima auctoris sui atque rectoris immarcescibilem charitatem, totamque se etiam ejus subjiciat voluntati, in cujus operibus atque judiciis nihil vacat a veritate justitiae, nihil a miseratione clementiae. Quoniam etsi magnis quis laboribus et multis fatigetur incommodis, bona est illi causa tolerandi, qui se adversis vel corrigi intelligit, vel probari. Charitatis vero istius pietas perfecta esse non poterit, nisi diligatur et proximus. Quo nomine non ii tantum intelligendi sunt qui nobis amicitia aut propinquitate junguntur, sed omnes prorsus homines, cum quibus nobis natura communis est, sive illi hostes sint, sive socii; sive liberi, sive servi. Unus enim nos Conditor finxit, unus nos Creator animavit; eodem cuncti coelo et aere, iisdem fruimur diebus et 41 noctibus; cumque alii sint boni, alii mali; alii justi, alii injusti; Deus tamen omnibus largitor, omnibus est benignus, sicut Lycaoniis a Paulo et Barnaba apostolis dicitur de providentia Dei: Qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas. Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens eis, de coelo dans pluviam et tempora fructifera, et implens cibo et laetitia corda nostra (Act. XIV, 15, 16). Dedit autem nobis majores diligendi proximi causas Christianae gratiae latitudo, quae se per omnes partes totius orbis extendens, dum neminem despectat, docet neminem negligendum. Et merito etiam inimicos diligi, et pro persecutoribus sibi praecipit supplicari (Matth. V, 44), qui ex omnibus quotidie gentibus, sacris olivae suae ramis germen inserens oleastri (Rom. XI, 17), de inimicis reconciliatos, de alienis adoptivos, de impiis facit justos; ut omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 10).

CAP. III. Cum ergo Deus bonos nos esse velit, quia bonus est, nihil nobis debet de ejus judiciis displicere. Nam non per omnia illi gratias agere, quid est aliud quam ex quadam eum parte reprehendere? Audet enim plerumque humana insipientia adversus Creatorem suum, non solum de inopia, sed etiam de copia murmurare; ut et cum aliquid non suppetit, querula, et cum quaedam exuberant, sit ingrata. Multae messis dominus, horreorum suorum plenitudinem fastidivit (Luc. XII, 16), et ad copiam vindemiae affluentis ingemuit; nec de magnitudine fructuum gratulatus, sed de vilitate conquestus est. Si autem parcior fuerit in susceptis terra seminibus, et castigatiore proventu vites oleaeque defluxerint, accusantur anni, arguuntur elementa, et nec aeri parcitur, nec coelo, cum fideles et pios discipulos veritatis nihil magis commendet et muniat, 42 quam perseverans in Deum, et indefessa laudatio, dicente Apostolo: Semper gaudete, sine intermissione orate; in omnibus gratias agite. Haec enim voluntas Dei est in Christo Jesu in omnibus vobis (I Thess. V, 16). Hujus autem devotionis quemadmodum poterimus esse participes, nisi rerum varietas constantiam mentis exerceat? ut amor directus in Deum nec inter secunda superbiat, nec inter adversa deficiat. Quod placet Deo, placeat et nobis. De omni mensura munerum ejus gaudeamus. Qui bene usus est magnis, bene utatur et modicis. Tam nobis copia quam parcitate consulitur. Nec in spiritalibus lucris angustia gravabimur fructuum, si fecunditas non arescat animorum. Oriatur de cordis agro, quod terra non edidit. SEMBER ILLI, quod largiatur, occurrit, cui bene velle non deficit. Ad omnia igitur, dilectissimi, opera pietatis, omnium nobis qualitas prosit annorum, nec benevolentiam christianam difficultas temporalis impediat. Novit Dominus vasa hospitalis viduae in opus pietatis suae vacuata complere (IV Reg. IV, 5); novit aquas in vina convertere (Joan. II, 9); novit de paucissimis panibus quinque millia esurientium saturare populorum (Joan. VI, 9). Et ille qui in pauperibus suis pasoitur, quae potuit augere dando, potest multiplicare sumendo.

CAP. IV. Tria vero sunt quae maxime ad religiosas pertinent actiones, oratio scilicet, jejunium, et eleemosyna, quibus exercendis omne quidem tempus acceptum, sed illud est studiosius observandum, quod apostolicis accepimus traditionibus consecratum; sicut etiam decimus hic mensis morem refert veteris instituti, ut tria illa de quibus locutus sum diligentius exsequamur. Oratione enim propitiatio Dei quaeritur, jejunio concupiscentia carnis exstinguitur, eleemosynis peccata redimuntur (Dan. IV, 24); simulque per omnia Dei in nobis imago renovatur, si et in laudem ejus semper parati, et ad 43 purificationem nostram sine cessatione solliciti, et ad sustentationem proximi indesinenter simus intenti. Haec triplex observantia, dilectissimi, omnium virtutum comprehendit effectus. Haec ad imaginem et similitudinem Dei pervenit, et a Spiritu sancto inseparabiles facit. Quia in orationibus permanet fides recta, in jejuniis innocens vita, in eleemosynis mens benigna. Quarta igitur et sexta feria jejunemus; sabbato autem apud beatissimum apostolum Petrum vigilias celebremus; qui et orationes, et jejunia, et eleemosynas nostras precibus suis dignabitur adjuvare. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et sancto Spiritu vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XIII [ Al. XII]. De Jejunio decimi mensis II. SYNOPSIS. Jejunium mensis decimi cur institutum; ejusdem et Christianae erga pauperes misericordiae laus.

Quod temporis ratio et devotionis nostrae admonet consuetudo, pastorali vobis, dilectissimi, sollicitudine praedicamus, decimi mensis celebrandum esse jejunium, quo pro consummata perceptione omnium fructuum, dignissime largitori eorum Deo continentiae libamen offertur. Quid enim potest efficacius esse jejunio, cujus observantia appropinquamus Deo, et resistentes diabolo, vitia blanda superamus? SEMPER enim virtuti cibus jejunium fuit, De abstinentia prodeunt castae cogitationes, rationabiles voluntates, salubriora consilia. Et per voluntarias afflictiones caro concupiscentiis moritur, virtutibus spiritus innovatur. Sed quia non solo jejunio animarum nostrarum salus acquiritur, jejunium nostrum misericordiis pauperum suppleamus. Impendamus virtuti, quod subtrahimus voluptati. Fiat refectio pauperis, abstinentia jejunantis. Studeamus viduarum defensioni, pupillorum utilitati, lugentium consolationi, dissidentium paci. Suscipiatur peregrinus, adjuvetur oppressus, vestiatur 44 nudus, foveatur aegrotus; ut quicumque nostrum de justis laboribus auctori bonorum omnium Deo sacrificium hujus pietatis obtulerit, ab eodem regni coelestis praemium percipere mereatur. Quarta igitur et sexta feria jejunemus; sabbato autem apud beatum Petrum apostolum pariter vigilemus, cujus suffragantibus meritis, quae poscimus, impetrare possimus, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et sancto Spiritu vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XIV[ Al. XIII]. De Jejunio decimi mensis III. SYNOPSIS. I. Ager cordis quibus modis colatur ac fecundetur. --II. Diabolum magis tunc in fideles saevire, cum bona opera vel indicuntur vel exercentur. CAP. I. In Dominico agro, dilectissimi, cujus operarii sumus, oportet nos prudenter atque vigilanter spiritalem exercere culturam, ut perseveranti industria, quae legitimis temporibus sunt exsequenda, curantes, de sanctorum operum fruge laetemur. Quae si pigro otio et inerti desidia negligantur, terra nostra nihil generosi germinis pariet, et spinis ac tribulis obsita, non producet quae condenda sint horreis, sed quae urenda sint flammis. Ager autem iste, dilectissimi, rorante desuper gratia Dei, fide munitur, jejuniis exercetur, eleemosynis seritur, orationibus fecundatur, ut inter plantationes rigationesque nostras nullius amaritudinis radix pullulet, nec se incrementa cujusque noxiae stirpis attollant; sed enecate omnium semine vitiorum, coalescat seges laeta virtutum. Ad quam diligentiam omni quidem nos tempore pietas adhortatur, sed in his diebus qui huic operi sunt specialius praestituti, major animositas et cura est excitanda ferventior, ne quod pium est agere non indictum, impium sit negligere praedicatum.

CAP. II. Decimi itaque mensis jejunium, ad quod charitatem vestram religioso proposito novimus 45 praeparatam, unanimiter, auxiliante Christo, celebrandum hortamur, monentes ut unusquisque secundum mensuram possibilitatis quam accepit a Deo, in bonis operibus enitescat. Quia et inimici nostri, qui nostra sanctificatione torquentur, in his diebus quos ad majorem observantiam nobis dispositos esse noverunt, vehementius saeviunt, et subtiliore insidiantur astutia; ut aliis immittendo metum inopiae de largitatis expensis, aliis injiciendo tristitiam de labore jejunii, quamplurimos a consortio hujus devotionis abducant. Contra quas tentationes, dilectissimi, vigilet in nobis pii cordis intentio, et a Christianis mentibus cogitationes diffidentiae repellantur. Modicum est enim quod pauperi satis est. Nec victus illius nec vestitus onerosus est. Vile enim est quod esurit; vile est quod sitit, et nuditas quae indiget operiri poscit, non ornari. Et tamen Dominus noster tam pius operum nostrorum arbiter, tam benignus est aestimator, ut etiam pro calice aquae frigidae sit praemium redditurus. Et quia justus inspector est animorum, non impendium solum operis, sed etiam affectum est remuneraturus operantis, per Christum Dominum nostrum.

SERMO XV [ Al. XIV]. De Jujunio decimi mensis IV. SYNOPSIS. I. Triplex orationis, jejunii et eleemosynae remedium adversus tentationes diaboli et vulnera peccati. --II. Jejunii praeceptum, sicut et praeceptum dilectionis, non esse novae legis gratia abrogatum; eidem misericordiae opera esse jungenda. CAP. I. Confidenter vos, dilectissimi, ad opera pietatis hortamur, quia experimentis didicimus, libenter vos suscipere quod monemus. Scitis namque, et Deo docente cognoscitis, ad aeternum vobis gaudium profuturam 46 divinorum observantiam mandatorum. In quibus exsequendis quia humana fragilitas plerumque lassescit, et in multis per lubricum suae infirmitatis offendit, misericors et pius Dominus remedia nobis et adjutoria dedit, per quae veniam obtinere possimus. Quis enim tot illecebras mundi, tot insidias diaboli, tot denique pericula suae mutabilitatis evaderet, nisi clementia aeterni Regis mallet nos reparare quam perdere? Nam et qui jam redempti, jam regenerati, filii lucis effecti sunt, quamdiu tamen in hoc mundo, qui totus in maligno positus est (I Joan. V, 19), detinentur; quamdiu infirmitati carnis corruptibilia et temporalia blandiuntur, non possunt istos dies sine tentatione transire. Nec facile cuiquam provenit tam incruenta victoria, ut inter multos hostes frequentesque conflictus, etiamsi sit liber a morte, sit quoque immunis a vulnere. Curandis igitur laesionibus quas saepe incidunt qui cum invisibili hoste confligunt, trium maxime remediorum est adhibenda medicina: in orationis instantia, in castigatione jejunii, in eleemosynae largitate: quae cum pariter exercentur, Deus propitiatur, culpa deletur, tentator eliditur. Et iis quidem praesidiis semper fidelis anima debet accingi, sed tunc studiosius praeparari, cum ii adsunt dies qui proprie sunt ad haec pietatis officia praestituti.

CAP. II. De quorum numero est etiam decimi hujus mensis solemne jejunium, quod non ideo negligendum est, quia de observantia veteris legis assumptum est, tamquam hoc de illis sit quae inter discretiones ciborum, inter baptismatum differentias et avium pecudumque hostias esse destiterunt. Illis enim quae rerum futurarum figuras gerebant, impletis, quae significaverunt finita sunt. Jejuniorum vero utilitatem novi Testamenti gratia non removit; et continentiam corpori atque animae semper profuturam pia observatione suscepit. Quoniam sicut permanet apud intelligentiam Christianam: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV, 10); et, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo (Matth. XXII, 37); et, Diliges proximum tuum sicut teipsum (Ibid., 39), et caetera talium 47 mandatorum: ita quod in eisdem libris de jejuniorum sanctificatione et curatione praeceptum est, nulla interpretatione vacuatur. In omni enim tempore, omnibusque vitae istius saeculi diebus, jejunia nos contra peccata faciunt fortiores, jejunia concupiscentias vincunt, tentationes repellunt, superbiam inclinant, iram mitigant, et omnes bonae voluntatis affectus ad maturitatem totius virtutis enutriunt; si tamen in societatem sibi benevolentiam charitatis assumant, et in operibus misericordiae se prudenter exerceant. Jejunium enim sine eleemosyna non tam purgatio animae quam carnis afflictio est; magisque ad avaritiam quam ad continentiam referendum est, quando aliquis sic a cibo abstinet, ut etiam a pietate jejunet. Nostra ergo jejunia, dilectissimi, abundent fructibus largitatis, et in pauperes Christi benignis sint fecunda muneribus. Nec tardentur in hoc opere mediocres, quia parum sit quod possint de sua facultate decerpere. Novit Dominus omnium vires, et scit justus inspector de qua mensura quisque quid tribuat. Dissimiles quidem substantiae, similes erogationes habere non possunt: sed aequatur plerumque merito, quod distat impendio: quia potest esse par animus, etiam ubi impar est census. Haec itaque ut adjuvante Deo pia devotione curentur, quarta et sexta feria jejunemus; sabbato vero apud beatum Petrum apostolum vigilias celebremus, ut ejus orationibus adjuti, in omnibus misericordiam Dei mereamur.

SERMO XVI [ Al. XV]. De Jejunio decimi mensis V. SYNOPSIS. I. Divites et Deo gratias agant, qui opes eis largitur, et has cum pauperibus communicent. -- II. Cur institutum decimi mensis jejunium. Efficax oratio, cui eleemosyna suffragatur. --III. Haereticos diabolo ad corrumpendos fideles famulari sub Christiano nomine. --IV. Manichaeorum haeresis omnium sordium sentina. Quid in eos Leo gessit Romae. --V. Eosdem esse et fagiendos, et prodendos. -- VI. Zelo adversus haereticos gratiores fieri apud Deum orationes, jejunia, et eleemosynas. CAP. I. Sublimitas quidem, dilectissimi, gratiae Dei hoc quotidie operatur in cordibus 48 Christianis, ut omne desiderium nostrum a terrenis ad coelestia transferatur. Sed etiam praesens vita per Creatoris opem ducitur, et per ipsius providentiam sustinetur: quia idem est largitor temporalium, qui promissor est aeternorum. Sicut ergo spe futurae felicitatis, ad quam per fidem currimus, gratias Deo agere debemus quod ad perceptionem tantae praeparat onis evehimur, ita pro iis quoque commodis quae singulorum annorum revolutione consequimur, Deus a nobis honorandus atque laudandus est, qui sic terrae fecunditatem ab initio dedit, sic pariendorum fructuum leges in quibusque germinibus et seminibus ordinavit, ut numquam sua instituta desereret, sed in rebus conditis benigna Conditoris administratio permaneret. Quidquid ergo ad usus hominum segetes, vineae, oleaeque pepererint, totum hoc divinae bonitatis largitate profluxit: quae, elementorum qualitate variata, dubios agricolarum labores clementer adjuvit, ut utilitatibus nostris venti et imbres, frigora et aestus, dies noctesque servirent. Non enim sibi ad effectus operum suorum humana ratio sufficeret, nisi plantationibus et rigationibus solitis Deus incrementa praeberet. Unde plenum pietatis atque justitiae est, ut de his quae nobis coelestis Pater misericorditer contulit, nos quoque alios adjuvemus. Sunt enim plurimi qui nullam in agris, nullam in vineis, nullam habent in oleis portionem, quorum inopiae de ea quam Dominus dedit copia consulendum est; ut et ipsi nobiscum Deo pro terrae fecunditate benedicant, et gaudeant possidentibus fuisse donata, quae etiam pauperibus ac peregrinis fuerint facta communia. Felix est illud horreum, et omnium fructuum multiplicatione dignissimum, de quo egentium et debilium saturatur esuries, de quo relevatur peregrini necessitas, de quo desiderium fovetur infirmi. Quos ideo sub diversis molestiis justitia Dei laborare permisit, ut et miseros pro patientia, et misericordes pro benevolentia coronaret.

CAP. II. Huic autem operi, dilectissimi, cum omnia opportuna sint tempora, hoc nunc praecipue aptum est atque conveniens, in quo sancti patres nostri divinitus inspirati decimi mensis sanxere jejunium, ut omnium fructuum collectione conclusa, rationabilis Deo abstinentia, dicaretur, et meminisset quisque ita uti abundantia, ut et circa se abstinentior, et circa pauperes esset effusior. Efficacissima enim pro peccatis deprecatio est in eleemosynis atque jejuniis, et velociter ad divinas conscendit aures talibus 49 oratio elevata suffragiis. Quoniam, sicut scriptum est, animae suae benefacit vir misericors (Prov. XII, 17), et nihil est uniuscujusque tam proprium quam quod impendit in proximum. Pars enim corporalium facultatum, quae indigentibus ministratur, in divitias transit aeternas, et illae opes de hac largitate pariuntur, quae nullo usu minui, nulla poterunt corruptione violari. Beati namque misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus (Matth. V, 7); et ipse erit illis summa praemii, qui est forma praecepti.

CAP. III. Inter haec autem, dilectissimi, opera pietatis, quae nos Deo magis magisque commendant, dubium non est quin hostis noster, nocendi cupidus et peritus, acrioribus invidiae stimulis incitetur: ut quos apertis et cruentis persecutionibus impugnare non sinitur, sub falsa Christiani nominis professione corrumpat, habens haereticos huic operi servientes, quos a catholica fide devios sibique subjectos militare in castris suis sub diversis erroribus fecit. Et sicut decipiendis primis hominibus ministerium sibi serpentis assumpsit (Genes. III, 1), ita horum linguas ad seducendos rectorum animos, veneno suae falsitatis armavit. Sed iis insidiis, dilectissimi, pastorali sollicitudine, in quantum Dominus auxiliatur, occurrimus. Et ne quid de sancto grege pereat, praecaventes, paternis vos denuntiationibus admonemus, ut labia iniqua et linguam dolosam, a quibus animam suam propheta liberari postulat (Ps. CXIX, 2), declinetis: quoniam sermo eorum, sicut ait beatus Apostolus, serpit ut cancer (II Tim. II, 17). Humiliter irrepunt, blande capiunt, molliter ligant, latenter occidunt. Veniunt enim, sicut Salvator praedixit, sub vestitu ovium, intus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII, 15): quia non possent veras et simplices oves fallere, nisi Christi nomine tegerent rabiem bestialem. In iis autem omnibus operatur ille qui, cum sit verae illuminationis inimicus, in lucis se angelum transfigurat. Hujus arte Basilides, hujus Marcion callet ingenio, hoc duce agitur Sabellius, hoc praecipitatur rectore Photinus, hujus potestati famulatur Arius, hujus spiritui servit Eunomius; tota denique bestiarum talium cohors hoc praeside ab Ecclesiae unitate discessit, hoc magistro a veritate descivit.

CAP. IV. Sed cum in cunctis perversitatibus multiformem teneat principatum, arcem tamen sibi in Manichaeorum stroxit insania, et latissimam in eis aulam, in qua se exsultantius jactaret, invenit; ubi non unius pravitatis 50 speciem, sed omnium simul errorum impietatumque mixturam generaliter possideret. Quod enim in paganis profanum, quod in Judaeis carnalibus caecum, quod in secretis magicae artis illicitum, quod denique in omnibus haeresibus sacrilegum atque blasphemum est, hoc in istos, quasi in sentinam quamdam cum omnium sordium concretione confluxit. Unde universas eorum impietates ac turpitudines enarrare perlongum est; superat enim verborum copiam criminum multitudo. Ex quibus ad indicandum pauca sufficiunt, ut de iis quae audieritis, etiam illa quae verecunde praetermittimus aestimetis. De sacris tamen eorum, quae apud illos tam obscena sunt quam nefanda, quod inquisitioni nostrae Dominus manifestare voluit, non tacemus, ne quisquam putet nos de hac re dubiae famae et incertis opinionibus credidisse. Residentibus itaque mecum episcopis ac presbyteris, ac in eumdem consessum Christianis viris ac nobilibus congregatis, Electos et Electas eorum jussimus praesentari. Qui cum de perversitate dogmatis sui, et de festivitatum suarum consuetudine multa reserassent, illud quoque scelus, quod eloqui verecundum est, prodiderunt, quod tanta diligentia investigatum est, ut nihil minus credulis, nihil obtrectatoribus relinqueretur ambiguum. Aderant enim omnes personae, per quas infandum facinus fuerat perpetratum, puella scilicet ut multum decennis, et duae mulieres, quae ipsam nutrierant, et huic sceleri praepararant. Praesto erat etiam adolescentulus vitiator puellae, et episcopus ipsorum detestandi criminis ordinator. Horum omnium par fuit et una confessio, et patefactum est exsecramentum quod aures nostrae vix ferre potuerunt. De quo ne apertius loquentes castos offendamus auditus, gestorum documenta sufficiunt, quibus plenissime docetur nullam in hac secta pudicitiam, nullam honestatem, nullam penitus reperiri castitatem; in qua lex est mendacium, diabolus religio, sacrificium turpitudo.

CAP. V. Hos itaque homines, dilectissimi, per omnia exsecrabiles atque pestiferos, quos aliarum regionum perturbatio nobis intulit crebriores, ab amicitia vestra penitus abdicate; vosque praecipue, mulieres, a talium notitia et colloquiis abstinete: ne dum fabulosis narrationibus incautus delectatur auditus, in diaboli laqueos incidatis. Qui sciens quod primum virum mulieris ore 51 seduxerit, perque femineam credulitatem omnes homines a paradisi felicitate dejecerit, vestro nunc quoque sexui securiore insidiatur astutia, ut eas quas sibi potuerit per ministros suae falsitatis illicere, et fide spoliet et pudore. Illud quoque vos, dilectissimi, obsecrans moneo, ut si cui vestrum innotuerit ubi habitent, ubi doceant, quos frequentent, et in quorum societate requiescant, nostrae sollicitudini fideliter indicetis: quia parum prodest unicuique quod, protegente Spiritu sancto, ab istis ipse non capitur, si cum alios capi intelligit non movetur. Contra communes hostes pro salute communi una omnium debet esse vigilantia, ne de alicujus membri vulnere etiam alia possint membra corrumpi, et qui tales non prodendos putant, in judicio Christi inveniantur rei de silentio, etiam si non contaminantur assensu.

CAP. VI. Assumite igitur religiosae sollicitudinis pium zelum, et contra saevissimos animarum hostes omnium fidelium cura consurgat. Ideo enim misericors Deus quamdam nobis partem prodidit hominum noxiorum, ut, manifestato periculo, excitaretur diligentia cautionis. Non sufficiat quod actum est, sed eadem inquisitio perseveret: quae hoc, auxiliante Deo, consequetur, ut non solum qui recti sunt incolumes perseverent, sed etiam multi qui diabolica seductione decepti sunt, ab errore revocentur. Vestrae autem orationes et eleemosynae atque jejunia misericordi Deo per hanc ipsam devotionem sacratius offerentur, cum etiam hoc opus fidei ad omnia officia pietatis accesserit. Quarta igitur et sexta feria jejunemus; sabbato autem apud praesentem beatissimum apostolum Petrum vigilias celebremus; qui, sicut experimur et credimus, pro commendatis sibi a Domino ovibus indesinenter pastorales praetendit excubias: exoraturus deprecationibus suis ut Ecclesia Dei, quae ipsius est praedicationibus instituta, ab omni errore sit libera. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

52 SERMO XVII [ Al. XVI]. De Jejunio decimi mensis VI. SYNOPSIS. I. Jejunium a lege veteri in novam translatum et Deo ex grati animi sensu deberi, et orationem efficaciorem efficere. --II. Pium fenus cum Deo exercendum; fenus vero quam injuste et impie ab hominibus exigatur. --III. Quilibet sequatur ex fenore e entus, semper mala est ratio fenerantis. -- IV. Aliquorum abundantiam et aliorum inopiam ad hoc esse ordinatam, ut dives Dei bonitatem imitetur. CAP. I. Evangelicis sanctionibus, dilectissimi, multum auctoritatis praebet doctrina legalis, cum quaedam de mandato veteri ad novam observantiam transferuntur, et ex ipsa ecclesiastica devotione demonstratur, quod Dominus Jesus Christus non venit legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17). Cessantibus enim significationibus quibus Salvatoris nostri nuntiabatur adventus, et peractis figuris quas abstulit ipsa praesentia veritatis, ea quae vel ad regulas morum vel ad simplicem Dei cultum ratio pietatis instituit, in eadem apud nos forma in qua sunt condita perseverant; et quae utrique Testamento erant congrua, nulla sunt commutatione variata. Ex iis autem est etiam decimi mensis solemne jejunium, quod a nobis nunc annua est consuetudine celebrandum: quia plenum justitiae est atque pietatis, gratias divinae agere largitati pro fructibus quos in usus hominum secundum summae providentiae temperamentum terra produxit. Quod ut prompto animo nos facere monstremus, non solum continentiam jejunii, sed etiam eleemosynarum curam oportet assumi, ut de terra quoque cordis nostri germen justitiae et fructus charitatis oriatur, et misericordiam Dei pauperum ipsius miserendo mereamur. Efficacissima enim est ad exorandum Deum postulatio, cui pietatis opera suffragantur, quoniam qui suum ab inope non avertit animum, cito ad se Domini convertit auditum, dicente Domino: Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est; 53 dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 36, 37). Quid hac justitia benignius? Quid hac retributione clementius, ubi sententia judicaturi in potestate ponitur judicandi? Date, inquit, et dabitur vobis (Ibid., 38). Quam cito diffidentiae sollicitudo et avaritiae est amputata cunctatio, ut quod reddituram se promittit veritas, secura expendat humanitas.

CAP. II. Constans esto, Christiane largitor: da quod accipias, sere quod metas, sparge quod colligas. Noli metuere dispendium, noli de dubio suspirare proventu. Substantia tua cum bene erogatur, augetur. Concupisce justum misericordiae lucrum, et aeterni quaestus sectare commercium. Munerator tuus vult te esse munificum, et qui dat ut habeas, mandat ut tribuas, dicens: Date, et dabitur vobis. Amplectenda est tibi promissionis istius gratulanda conditio. Quamvis enim non habeas nisi quod acceperis, non potes tamen non habere quod dederis. Qui ergo pecunias amat, et multiplicare opes suas immodicis optat augmentis, hoc potius sanctum fenus exerceat, et hac usurarum arte ditescat, ut non hominum laborantium captet necessitates, ne per dolosa beneficia laqueos injiciat insolubilium debitorum, sed illius sit creditor, illius fenerator, qui dicit: Date, et dabitur vobis; et qua mensura mensi fueritis, eadem remetietur vobis. Infidelis autem et iniquus est etiam sibi, qui quod aestimat diligendum non vult habere perpetuum. Quantalibet adjiciat, quantalibet condat et congerat, inops de hoc mundo et egenus abscedet, dicente David propheta: Quoniam cum interierit non accipiet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus (Ps. XLVIII, 18). Qui si benignus esset animae suae, illi bona sua crederet, qui et idoneus fidejussor est pauperum, et largissimus redditor usurarum. Sed injusta et impudens avaritia, quae beneficium se dicit praestare cum decipit, non credit Deo veraciter promittenti, et credit homini trepide paciscenti; dumque certiora existimat praesentia quam futura, merito in hoc frequenter incurrit, ut ei cupiditas injusti lucri non injusti causa sit damni.

CAP. III. Unde quilibet sequatur eventus, mala semper est ratio fenerantis, cui pecuniam et minuisse et auxisse peccatum est: ut aut miser sit amittendo quod dedit, aut miserior accipiendo quod non dedit. Fugienda prorsus est iniquitas fenoris: et lucrum quod omni caret humanitate vitandum est. 54 Multiplicatur quidem facultas injustis et tristibus incrementis, sed mentis substantia contabescit: quoniam FENUS pecuniae funus est animae. Quid enim de hujusmodi hominibus sentiat Deus, sacratissimus propheta David manifestat: qui cum diceret, Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo (Ps. XIV, 1)? responso divinae vocis instruitur, et eum ad aeternam requiem pertinere cognoscit, qui inter alias piae conversationis regulas, pecuniam suam non dedit ad usuram; et a tabernaculo Dei ostenditur alienus, et a sancto monte ejus extraneus, qui dolosum quaestum de pecuniae suae captat usuris; et dum per aliena cupit damna ditari, aeterna dignus est egestate puniri.

CAP. IV. Vos itaque, dilectissimi, qui ex toto corde promissionibus Domini credidistis, fugientes immundissimam avaritiae lepram, donis Dei pie et sapienter utimini. Et quoniam juste de ipsius largitate gaudetis, date operam ut possitis gaudiorum vestrorum habere consortes. Multis enim, quae vobis suppetunt, desunt, et in quorumdam indigentia, materia vobis data est divinae bonitatis imitandae: ut per vos etiam in alios beneficia divina transirent, et bene dispensantes temporalia, acquireretis aeterna. Quarta igitur et sexta feria jejunemus; sabbato autem apud beatissimum Petrum apostolum vigilemus, cujus orationibus nobis per omnia obtineatur divina protectio, per Christum Dominum nostrum. Amen.

SERMO XVIII [ Al. XVII]. De Jejunio decimi mensis VII. SYNOPSIS. I. Animam licet regeneratam, et ex se in deteriora declivem, et ex Dei benignitate pluribus munitam esse praesidiis. --II. Communem toti Ecclesiae abstinentiam indici, ut et a parte et a soliditate diabolus superetur. --III. Sterilem arborem Christus damnavit, ut misericordiae opera commendaret. Ut homo Christianus impugnetur assidue, quaeque sint piorum arma contra invisibiles hostes. 55 CAP. I. Praesidia, dilectissimi, sanctificandis mentibus nostris atque corporibus divinitus instituta, ideo cum dierum temporumque curriculis sine cessatione reparantur, ut infirmitatum nostrarum ipsa nos medicina commoneat. Natura quippe mutabilis, et de peccati labe mortalis, licet jam redempta, et sacro baptismate jam renata, in quantum est passibilis, in tantum est ad deteriora proclivis. Corrumperetur carnali desiderio, nisi spiritali muniretur auxilio: quia sicut illi numquam deest unde corruat, ita semper praesto est unde subsistat, dicente Apostolo: Fidelis enim Deus, qui vos non patietur tentari supra id quod potestis, sed faciet proventum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). Quamvis ergo Dominus protegat bellatores, et milites suos ille, qui potens est in praelio (Ps. XXIII, 8), cohortetur, et dicat: Nolite timere, quia ego vici mundum (Joan. XVI, 33): sciendum tamen est, dilectissimi, hoc incitamento formidinem sublatam esse, non pugnam; et retuso aculeo timoris, causam manere certaminis, quod ab hoste versuto, terribiliter quidem furore persecutionis 56 movetur, sed nocentius specie pacis infertur. Ubi enim in aperto sunt pugnae, in manifesto sunt et coronae. Et hoc ipsum alit atque accendit patientiae fortitudinem, quod sicut proxima est tribulatio, ita est et vicina promissio. Cessantibus vero publicis impugnationibus impiorum, et a caedibus se ac suppliciis fidelium diabolo continente, ne pertinacia crudelitatum, multiplicatio nostrorum fieret triumphorum, fremens adversarius cruentas inimicitias ad quietas convertit insidias: ut quos vincere fame et gelu, flammis ferroque non poterat, otio tepefaceret, cupiditatibus irretiret, ambitione inflaret, voluptate corrumperet.

CAP. II. Sed his atque aliis omnibus destruendis habet acies Christiana potentes munitiones et arma victricia, dum instruente milites suos Spiritu veritatis, mansuetudo iram, largitas avaritiam, benignitas exstinguit invidiam. Commutante (enim dextera Excelsi corda multorum, rediit in novitatem vetustas, et de famulis iniquitatis ministri prodiere justitiae. Subegit luxuriam continentia, humilitas arrogantiam propulsavit; et qui impudicitia sorduerant, castitate nituerunt. His autem conversionibus, dilectissimi, per providentiam gratiae Dei 57 addita sunt sancta jejunia, quae in quibusdam diebus ab universa Ecclesia devotionem observantiae generalis exigerent. Quamvis enim pulchrum sit atque laudabile ut singula quaeque membra corporis Christi propriis ornentur officiis, excellentioris tamen est actionis sacratiorisque virtutis, cum in unum propositum piae plebis corda concurrunt: ut ille cui sanctificatio nostra supplicium est, non solum a parte, sed etiam a soliditate superetur. Cui nunc operi, dilectissimi, decimus mensis offertur, admonens quodammodo pro qualitate temporis sui ne quisquam frigore infidelitatis obtorpeat, sed potius charitatis spiritu convalescat. Quoniam et per ipsa elementa mundi, tamquam per publicas paginas, significationem divinae voluntatis accipimus; nec umquam cessat superna eruditio, quando etiam de iis quae nobis famulantur imbuimur.

CAP. III. Praeter illam namque apostolicam sententiam qua homines fructu pietatis carentes vacuis arboribus comparantur, etiam illa ficus nobis cavenda est de suae infecunditatis exemplo, quam Dominus Jesus, sicut Evangelium refert, nihil habentem quod esuriens sumeret, perpetua sterilitate damnavit: ut intelligeremus quoniam qui esurientem non refovet, illi denegat cibum qui quod pauperi est datum, sibi dixit impensum. Et hujus maledictionis arbores erunt, quibus a judicante dicetur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere, etc. (Matth. XXV, 41, 42). Quae ideo singula recoluntur, ut advertamus non futurum extra misericordiam, qui vel partem horum operum fuerit exsecutus. Anima autem neminem juvans erit arbor non habens poma, cum totius pietatis invenietur aliena. Decimi ergo mensis jejunium, quod hiemalis est temporis, ad agriculturam nos mysticam vocat, qua segetum et palmitum atque arborum vires, quibus humana sustentatur infirmitas, spiritalibus studiis excolantur: ut Dominicus ager suis ditetur impendiis, et quem numquam expedit 58 esse sine fructu, de propria fiat ubertate fecundior. Quod utique intelligit sanctitas vestra, ad totius Ecclesiae profectus esse referendum, quorum in fide germen est, in spe incrementum, in charitate maturitas: quia castigatio corporis et instantia orationis tunc veram obtinent puritatem, cum eleemosynarum sanctificatione nituntur, dicente Domino: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Quarta igitur etsexta feria jejunemus; sabbato autem apud beatissimum Petrum apostolum vigilias celebremus, ipso praestante et adjuvante qui cum Patre et sancto Spiritu vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO XIX[ Al., XVIII]. De Jejunio decimi mensis VIII. SYNOPSIS. I. Abstinentia Domino viam parat, et mentem erigit ad coelestia. --II. Cur Quatuor Temporum jejunia instituta, quibus et subjungendum jejunium a vitiis. --III. De cultu Dei, ac de usu bonorum temporalium. De duplici jejunio. CAP. I. Cum de adventu regni Dei, et de fine temporum mundi discipulos suos Salvator instrueret, totamque Ecclesiam suam in apostolis erudiret: Cavete, inquit, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et cogitationibus saecularibus (Luc. XXI, 43). Quod utique praeceptum, dilectissimi, ad nos specialius pertinere cognoscimus, quibus denuntiatus dies, etiam si est occultus, non dubitatur esse vicinus. Ad cujus adventum omnem hominem convenit praepatari: ne quem aut ventri deditum aut curis saecularibus inveniat implicatum. Quotidiano enim, dilectissimi, experimento probatur satietate carnis aciem mentis obtundi, et ciborum nimietate vigorem cordis hebetari, ita ut delectatio edendi etiam corporum contraria sit saluti, nisi ratio temperantiae obsistat illecebrae, et quod futurum est 59 oneri, subtrahat voluptati. Quamvis enim sine anima nihil caro desideret, et inde accipiat sensus unde sumit et motus; ejusdem tamen est animae, quaedam subditae sibi negare substantiae, et interiori judicio, ab inconvenientibus exteriora frenare, ut a corporeis cupiditatibus saepius libera, in aula mentis possit divinae vacare sapientiae, ubi omni strepitu terrenarum silente curarum, in meditationibus sanctis, et in deliciis laetetur aeternis. Quod etsi in hac vita difficile est continuari, potest tamen frequenter assumi, ut saepius ac diutius spiritalibus potius quam carnalibus occupemur; et cum melioribus curis majores impendimus moras, ad incorruptibiles divitias, etiam temporales transeant actiones.

CAP. II. Hujus observantiae utilitas, dilectissimi, in ecclesiasticis praecipue est constituta jejuniis, quae ex doctrina sancti Spiritus ita per totius anni circulum distributa sunt, ut lex abstinentiae omnibus sit ascripta temporibus. Siquidem jejunium vernum in Quadragesima, aestivum in Pentecoste, autumnale in mense septimo, hiemale autem in hoc qui est decimus celebramus, intelligentes divinis nihil vacuum esse praeceptis, et verbo Dei ad eruditionem nostram omnia elementa servire; dum per ipsius mundi cardines, quasi per quatuor Evangelia, incessabiliter discimus quod et praedicemus et agamus. Dicente enim propheta: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum: dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam (Ps. XVIII, 1, 2); quid est per quod veritas nobis non loquitur? Ipsius voces in die, ipsius audiuntur in nocte, et pulchritudo rerum unius Dei opificio conditarum, non desinit cordis auribus magistram insinuare rationem, ut invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur (Rom. I, 20), et non creaturis, sed Creatori omnium serviatur. Cum ergo universa vitia per continentiam destruantur, et quidquid avaritia sitit, quidquid superbia ambit, quidquid luxuria concupiscit, hujus virtutis soliditate 60 superetur; quis non intelligat quantum nobis praesidii per jejunia conferatur? in quibus indicitur, ut non solum a cibis, sed etiam ab omnibus carnalibus desideriis temperetur. Alioqui superfluum est suscipere esuriem, et iniquam non deponere voluntatem; reciso affligi cibo, et a concepto non resilire peccato. Carnale est, non spiritale jejunium, ubi soli corpori non parcitur, et in iis quae omnibus deliciis nocentiora sunt, permanetur. Quid prodest animae foris agere quasi dominam, et intus servire captivam, membris propriis imperare, et jus propriae libertatis amittere? Et merito plerumque patitur famulam rebellantem, quae non reddit Domino debitam servitutem. Jejunante ergo corpore ab escis, mens jejunet a vitiis, et curas cupiditatesque terrenas regis sui lege dijudicet.

CAP. III. Meminerit primam dilectionem Deo, secundam deberi proximo, omnesque affectus suos hac regula dirigendos, ut nec a cultu recedat Domini, nec ab utilitate conservi. Quomodo autem Deus colitur, nisi ut quod ipsi placet, placeat et nobis; nec ab ejus imperio noster umquam resultet affectus? Quoniam si hoc quod ille vult volumus, ab illo sumet infirmitas nostra virtutem, a quo ipsam accepimus voluntatem: Deus est enim, sicut ait Apostolus, qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate (Philip. II, 13). Nec superbia itaque homo inflabitur, nec desperatione frangetur, si bonis divinitus datis in gloriam dantis utatur, et ab iis desideria sua revocet quae sibi nocitura cognoscit. Abstinens enim ab invidiae malignitate, a luxuriae dissolutione, a perturbatione iracundiae, a cupiditate vindictae, purificabitur veri sanctificatione jejunii, et incorruptibilium deliciarum voluptate pascetur, ut per usum spiritalem etiam terrenas copias in coelestem noverit transferre substantiam, non sibi condendo quae acceperit, sed magis magisque multiplicando quod dederit. Unde paternae charitatis affectu dilectionem vestram 61 monemus, ut jejunium decimi mensis fructuosum vobis eleemosynarum largitate faciatis, gaudentes quod per vos Dominus pauperes suos pascit et vestit; quibus utique posset eas quas vobis contulit tribuere facultates, nisi pro ineffabili misericordia sua et illos justificare vellet de patientia laboris, et vos de opere charitatis. Quarta igitur et sexta feria jejunemus; sabbato autem apud beatissimum apostolum Petrum vigilias celebremus, qui et orationes, et jejunia, et eleemosynas nostras precibus suis dignabitur adjuvare, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et sancto Spiritu vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XX[ Al. XIX]. De decimi mensis Jejunio IX. SYNOPSIS. I. Alia in lege pro tempore instituta, alia etiam in nova lege permansura. Quale jejuniam, et omnia praecepta moralia. --II. Jejuniam decimi mensis ecclesiasticis regulis praescriptum pro agendis Deo de perceptis terrae fructibus gratiis. Terrae fecunditatem ubertas animorum aemuletur, ut Dei homo sit imitator. --III. Omnia praecepta continet charitas, qua homo a bestiis discernitur. Sic diligendus proximus a nobis, quomodo nos a Deo. A misericordiae operibus ne pauper quidem excluditur. CAP. I. Dispensationes misericordiae Dei, quas Salvator noster pro humani generis reparatione suscepit, ita sunt, dilectissimi, divinitus ordinatae, ut Evangelium gratiae velamen legis tolleret, non instituta destrueret. Unde custodienda nobis est Dominica illa sententia, qua dixit se non venire legem solvere, sed implere, ut nos quoque huic regulae, quantum donante Deo possumus, serviamus: scientes nihil esse de veteris Testamenti constitutionibus negligendum, si vigilanter studeamus agnoscere quid ibi transitura obumbratione velatum, quid permansura actione sit conditum. Nam discretio ciborum et hostiarum, circumcisio carnis, differentia baptismatum, et observatio baptismorum, non adhuc sub figuratis significationibus sunt agenda, quae etiam sunt rebus ipsis quae significabantur impleta; mandata vero et praecepta moralia sicut sunt edita perseverant, quia non aliud insinuant quam loquuntur, et apud 62 Christianam devotionem augmento crescunt, non cessatione deficiunt. Diligere itaque Deum et proximum, honorare patrem et matrem, non adorare deos alienos, et caetera, quae aut terribiliter sunt prohibita, aut salubriter imperata, non aliter ex legalibus institutis quam ex evangelicis veneramur edictis, ut quamvis multa accesserint ex novitate gratiae, nihil tamen imminutum sit de antiquitate justitiae. Unde merito disposuerunt apostolicae sanctiones ut veterum jejuniorum utilitas permaneret, et licet Ecclesiae consuetudo prolixioribus se castigationibus exercere didicisset, amplecteretur tamen continentiae sanctificationem ex lege venientem: quibus enim donatum erat posse quod majus est, indecens fuit non celebrare quod minus est.

CAP. II. Hac ergo ratione, dilectissimi, evidenter instructi, ecclesiasticis regulis jejunium decimi mensis adjungimus, idque devotioni vestrae, sicut est moris, indicimus: quoniam plenum pietatis plenumque justitiae est ut terrenorum fructuum perceptione conclusa agantur Deo gratiae, et sacrificium ei misericordiae cum jejunii immolatione solvatur. Gaudeat quisque de copia sua, et multa se horreis suis intulisse laetetur, sed ita ut de abundantia ejus etiam a pauperibus gaudeatur. Fecunditatem segetum, fluenta vitium, partus arborum, ubertas imitetur animorum: quod dedit terra, dent corda; ut possimus dicere cum propheta: Terra nostra dedit fructum suum (Ps. LXI, 6). Deus namque verus et summus agricola non solum corporalium, sed etiam spiritualium auctor est fructuum, et utraque semina, utraque plantaria duplici novit exercere cultura: dans agris profectus germinum, dans animis incrementa virtutum, quae sicut ab una providentia sumpsere principium, ita ad unius operis vocant effectum. Homo enim, ad imaginem et similitudinem Dei factus, nihil habet in naturae suae honore tam proprium quam ut bonitatem sui imitetur auctoris, qui donorum suorum, sicut misericors largitor est, ita est et justus exactor, volens nos operum suorum esse consortes: ut quamvis nullam nos valeamus creare naturam, possimus tamen acceptam per Dei gratiam exercere materiam: quia non ita usui nostro bona terrena collata sunt, ut carnalium tantum sensuum voluptati satietatique servirent; alioquin nihil a pecudibus, nihil distaremus a bestiis, quae alienis necessitatibus consulere nesciunt, et solam sui ac suorum fetuum curam habere noverunt.

CAP. III. Animalia igitur, carentia intellectu, nullo sunt erudita mandato, nec acceperunt legem, 63 quae non accepere rationem; ubi autem est illuminatio rationis, ibi est et disciplina pietatis, quae dilectionem et Deo debet et proximo. Non enim aliter probatur homo amator esse sui, nisi appareat eum et supra se naturae suae auctorem, et secundum se naturae suae amare consortem. Merito in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae; merito disputationum omnium latitudo sub paucorum brevitate verborum plenissimo est explicata compendio. Diligatur Deus, diligatur et proximus, ita ut formam diligendi proximi ab ea qua nos Deus diligit dilectione sumamus, qui etiam malis bonus est, et benignitatis suae donis non solum cultores suos confovet, sed etiam negatores. Amentur propinqui, amentur extranei; et quod debetur amicis, supererogetur inimicis. Quamvis enim quorumdam malignitas nulla humanitate mitescat, non sunt tamen infructuosa opera pietatis, nec umquam perdit benevolentia quod praestat ingrato. Nemo se, dilectissimi, ab opere bono faciat alienum, nemo de sua tenuitate causetur, tamquam qui sibi vix sufficit, et alium juvare non possit. Magnum est quod proferat ex parvo, et in divinae lance justitiae non quantitate munerum, sed pondere pensatur animorum. Evangelica vidua duos nummos in gazophylacium misit (Marc. XII, 42), et omnium divitum dona transcendit. NULLA apud Deum vilis est pietas, nulla infructuosa miseratio. Diversos quidem hominibus dedit census, sed non diversos quaerit affectus. Aestiment omnes substantias suas, et qui plus accepere, plus tribuant. Fiat abstinentia fidelium, cibus pauperum, et quod quisque subtrahit sibi, proficiat indigenti: quia licet multum et animis et corporibus conferant remedia parcitatis, parum tamen utilia sunt ipsa jejunia, nisi misericordiae sanctificentur effectu. In eleemosynis enim virtus quaedam est instituta baptismatis, quia sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna peccatum; et per eumdem Christum dicitur, Lavamini, mundi estote (Isai. I, 16), per quem dicitur, Date eleemosynam et omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41); ut nemo ambigat, nemo diffidat regenerationis sibi nitorem etiam post multa peccata restitui, qui eleemosynarum studuerit purificatione mundari.