Sermones - Migne/3

E Wikisource
Sermones 21-30
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum


 Sermones 11-20 Sermones 31-40 


3[recensere]

64 SERMO XXI [ Al. XX]. In Nativitate Domini nostri Jesu Christi I. SYNOPSIS. I. Neminem extraneum esse a laetitia Nativitatis Domini, quae sola sine sorde peccati est. -- II. Miram esse hujus mysterii dispensationem. -- III. Qui novum hominem vult induere, ei veterem esse deponendum. CAP. I. Salvator noster, dilectissimi, hodie natus est, gaudeamus. Neque enim locum fas est ibi esse tristitiae, ubi natalis est vitae; quae consumpto mortalitatis timore, nobis ingerit de promissa aeternitate laetitiam. Nemo ab hujus alacritatis participatione secernitur, una cunctis laetitiae communis est ratio: quia Dominus noster, peccati mortisque destructor, sicut nullum a reatu liberum reperit, ita liberandis omnibus venit. Exsultet sanctus, quia propinquat ad palmam. Gaudeat peccator, quia invitatur ad veniam. Animetur gentilis, quia vocatur ad vitam. Dei namque Filius secundum plenitudinem temporis, quam divini consilii inscrutabilis altitudo disposuit, reconciliandum auctori suo naturam generis assumpsit humani, ut inventor mortis diabolus, per ipsam quam vicerat vinceretur. In quo conflictu pro nobis inito, magno et mirabili aequitatis jure certatum est: dum omnipotens Dominus cum saevissimo hoste, non in sua majestate, sed in nostra congreditur humilitate, objiciens ei eamdem formam eamdemque naturam, mortalitatis quidem nostrae participem, sed peccati totius expertem. Alienum quippe ab hac nativitate est, quod de omnibus legitur: Nemo mundus a sorde, nec infans, cujus est unius diei vita super terram (Job. XIV, 4, sec. LXX). Nihil ergo in istam singularem nativitatem de carnis concupiscentia transivit, nihil de peccati lege manavit. Virgo regi Davidicae stirpis eligitur, quae sacro gravidanda fetu divinam humanamque prolem prius conciperet mente quam corpore. Et ne superni ignara consilii ad inusitatos paveret effectus, 65 quod in ea operandum erat a Spiritu sancto, colloquio discit angelico. Nec damnum credit pudoris, Dei genitrix mox futura. Cur enim de conceptionis novitate desperet, cui efficientia de Altissimi virtute promittitur? Confirmatur credentis fides etiam praeuntis attestatione miraculi, donaturque Elizabeth inopinata fecunditas; ut qui conceptum dederat sterili, daturus non dubitaretur et virgini.

CAP. II. Verbum igitur Dei Deus, Filius Dei, qui in principio erat apud Deum, per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil (Joan. I, 1-3), propter liberandum ab aeterna morte hominem, factus est homo: ita se ad susceptionem humilitatis nostrae sine diminutione suae majestatis inclinans, ut manens quod erat, assumensque quod non erat, veram servi formam ei formae in qua Deo Patri est aequalis uniret (Philip. II, 6), et tanto foedere naturam utramque consereret, ut nec inferiorem consumeret glorificatio, nec superiorem minueret assumptio. Salva igitur proprietate utriusque substantiae, et in unam coeunte personam, suscipitur a majestate humilitas, a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas: et ad dependendum nostrae conditionis debitum, natura inviolabilis naturae est unita passibili, Deusque verus et homo verus, in unitatem Domini temperatur; ut quod nostris remediis congruebat, unus atque idem Dei hominumque mediator (I Tim. II, 5), et mori posset ex uno, et resurgere posset ex altero. Merito igitur virgineae integritati nihil corruptionis intulit partus salutis: quia custodia fuit pudoris, editio veritatis. Talis igitur, dilectissimi, nativitas decuit Dei virtutem et Dei sapientiam Christum, qua nobis et humanitate congrueret, et divinitate praecelleret. Nisi enim esset, Deus verus non afferret remedium; nisi esset homo verus, non praeberet exemplum. Ab exsultantibus ergo angelis nascente Domino, Gloria in excelsis Deo canitur, et pax in terra bonae voluntatis hominibus nuntiatur (Luc. II, 14). Vident enim coelestem Jerusalem ex omnibus mundi gentibus fabricari: de quo inenarrabili divinae pietatis opere, quantum laetari debet humilitas hominum, cum tantum gaudeat sublimitas angelorum?

CAP. III. 66 Agamus ergo, dilectissimi, gratias Deo Patri, per Filium ejus, in Spiritu sancto, qui propter multam misericordiam suam, qua dilexit nos, misertus est nostri; et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo (Eph. II, 5), ut essemus in ipso nova creatura, novumque figmentum. Deponamus ergo veterem hominem cum actibus suis (Eph. IV, 22; Colos. III, 9); et adepti participationem generationis Christi, carnis renuntiemus operibus. Agnosce, o Christiane, dignitatem tuam, et divinae consors factus naturae, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione redire. Memento cujus capitis et cujus corporis sis membrum. Reminiscere quia erutus de potestate tenebrarum, translatus es in Dei lumen et regnum. Per baptismatis sacramentum Spiritus sancti factus es templum: noli tantum habitatorem pravis de te actibus effugare, et diaboli te iterum subjicere servituti: quia pretium tuum sanguis est Christi; quia in veritate te judicabit, qui in misericordia te redemit, qui cum Patre et Spiritu sancto regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXII[ Al. XXI]. In Nativitate Domini II. SYNOPSIS. I. Incarnatione Verbi primam Dei erga homines dispositionem compleri, sed sacramento occultiore. -- II. Novo ordine, nova nativitate Filium Dei esse generatum. --III. Cur ex Virgine nasci Christus elegerit. --IV. Illusum esse diabolum per incarnationem ex Virgine. --V. Ideo natum esse Christum in carne, ut renasceremur ex Spiritu. --VI. Non Hominis Dei, sed novi solis ortum Manichaeos colere. CAP. I. Exsultemus in Domino, dilectissimi, et spiritali jucunditate laetemur, quia illuxit 67 nobis dies redemptionis novae, praeparationis antiquae, felicitatis aeternae. Reparatur enim nobis salutis nostrae annua revolutione sacramentum, ab initio promissum, in fine redditum, sine fine mansurum. In quo dignum est nos erectis sursum cordibus divinum adorare mysterium, ut quod magno Dei munere agitur, magnis Ecclesiae gaudiis celebretur. Deus enim omnipotens et clemens, cujus natura bonitas, cujus voluntas potentia, cujus opus misericordia est, statim ut nos diabolica malignitas veneno suae mortificavit invidiae, praeparata renovandis mortalibus suae pietatis remedia inter ipsa mundi primordia praesignavit; denuntians serpenti futurum semen mulieris quod noxii capitis elationem sua virtute contereret (Genes. III, 2); Christum scilicet in carne venturum, Deum hominemque significans, qui natus ex Virgine violatorem humanae propaginis incorrupta nativitate damnaret. [Nam quia gloriabatur diabolus, hominem sua fraude deceptum divinis caruisse muneribus, et immortalitatis dote nudatum duram mortis subiisse sententiam, seque in malis suis quoddam de praevaricatoris consortio invenisse solatium; 68 Deum quoque, justae severitatis exigente ratione, erga hominem, quem in tanto honore condiderat, antiquam mutasse sententiam: opus fuit, dilectissimi, secreti dispensatione consilii, ut incommutabilis Deus, cujus voluntas non potest sua benignitate privari, primam pietatis suae dispositionem sacramento occultiore compleret, et homo diabolicae iniquitatis versutia actus in culpam, contra Dei propositum non periret.]

CAP. II. Advenientibus ergo temporibus, dilectissimi, quae redemptioni hominum fuerant praestituta, [ingreditur haec mundi infima Jesus Christus Filius Dei, de coelesti sede descendens, et a paterna gloria non recedens, novo ordine, nova nativitate generatus. Novo ordine, quia invisibilis in suis, visibilis factus est in nostris; incomprehensibilis voluit comprehendi; ante tempora manens, esse cepit ex tempore; universitatis Dominus servilem formam, obumbrata majestatis suae dignitate, suscepit; impassibilis Deus non dedignatus est homo esse passibilis, et immortalis mortis legibus subjacere]. Nova autem nativitate genitus est, conceptus a Virgine, natus ex Virgine, sine paternae carnis concupiscentia, 69 sine maternae integritatis injuria: quia futurum hominum Salvatorem talis ortus decebat, qui et in se haberet humanae substantiae naturam, et humanae carnis inquinamenta nesciret. Auctor enim Deo in carne nascenti Deus est, testante archangelo ad beatam Virginem Mariam: Quia Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Origo dissimilis, sed natura consimilis; humano usu et consuetudine caret, sed divina potestate subnixum est, quod virgo conceperit, quod virgo pepererit, et virgo permanserit. Non hic cogitetur parientis conditio, sed nascentis arbitrium, qui sic homo natus est, ut volebat et poterat. Si veritatem quaeris naturae, humanam cognosce materiam; si rationem scrutaris originis, virtutem confitere divinam. Venit enim Dominus Jesus Christus contagia nostra auferre, non perpeti; nec succumbere vitiis, sed mederi. Venit ut omnem languorem corruptionis et universa ulcera sordentium curaret animarum: propter quod oportuit ut novo nasceretur ordine, qui novam impollutae sinceritatis gratiam humanis corporibus inferebat. Oportuit enim ut primam genitricis virginitatem nascentis incorruptio custodiret, et complacitum sibi claustrum pudoris, et sanctitatis hospitium, divini Spiritus virtus infusa servaret, qui statuerat dejecta erigere, confracta solidare, et superandis carnis illecebris multiplicatam pudicitiae donare virtutem: ut virginitas, quae in aliis non poterat salva esse generando, fieret et in aliis imitabilis renascendo.

CAP. III. Hoc ipsum autem, dilectissimi, quod Christus nasci elegit ex Virgine, nonne apparet altissimae fuisse rationis? ut scilicet natam humano generi salutem diabolus 70 ignoraret, et spiritali latente conceptu, quem non alium videret quam alios, non aliter crederet natum esse quam caeteros. Cujus enim similem cum universis advertit naturam, parem habere arbitratus est cum omnibus causam; nec intellexit a transgressionis vinculis liberum, quem ab infirmitate mortalitatis non invenit alienum, Verax namque misericordia Dei, cum ad reparandum humanum genus ineffabiliter ei multa suppeterent, hanc potissimum consulendi viam elegit, qua ad destruendum opus diaboli, non virtute uteretur potentiae, sed ratione justitiae. Nam superbia hostis antiqui non immerito sibi in omnes homines jus tyrannicum vindicabat, nec indebito dominatu premebat, quos a mandato Dei spontaneos in obsequium suae voluntatis illexerat. Non itaque juste amitteret originalem humani generis servitutem, nisi de eo quod subegerat vinceretur. Quod ut fieret, sine virili semine conceptus est Christus ex virgine, quam non humanus coitus, sed Spiritus sanctus fecundavit. Et cum in omnibus matribus non fiat sine peccati sorde conceptio, haec inde purgationem traxit, unde concepit. Quo enim paterni seminis transfusio non pervenit, peccati se illic origo non miscuit. Inviolata virginitas concupiscentiam nescivit, substantiam ministravit. [Assumpta est de matre Domini, natura, non culpa.] Creata est forma servi sine conditione servili, quia novus homo sic contemperatus est veteri, ut et veritatem susciperet generis, et vitium excluderet vetustatis.

CAP. IV. Cum igitur misericors omnipotensque Salvator ita susceptionis humanae moderaretur exordia, ut virtutem inseparabilis a suo homine Deitatis per velamen nostrae infirmitatis absconderet, illusa est securi hostis astutia, qui nativitatem pueri in salutem generis humani procreati, non aliter sibi 71 quam omnium nascentium putavit obnoxiam. Vidit enim vagientem atque lacrymantem, vidit pannis involutum (Luc. II, 12), circumcisioni subditum, et legalis sacrificii oblatione perfunctum. Agnovit deinceps solita pueritiae incrementa, et usque in viriles annos de naturalibus non dubitavit augmentis. Inter haec intulit contumelias, multiplicavit injurias, adhibuit maledicta, opprobria, blasphemias, convicia, omnem postremo in ipsum vim furoris sui effudit, omnia tentamentorum genera percurrit; et sciens quo humanam naturam infecisset veneno, nequaquam credidit primae transgressionis exsortem, quem tot documentis didicit esse mortalem. Perstitit ergo improbus praedo et avarus exactor in eum qui nihil ipsius habebat insurgere, et dum vitiatae originis praejudicium generale persequitur, chirographum quo nitebatur excedit, ab illo iniquitatis exigens poenam, in quo nullam reperit culpam. Solvitur itaque lethiferae pactionis malesuasa conscriptio, et per injustitiam plus petendi, totius debiti. summa vacuatur. Fortis ille nectitur suis vinculis, et omne commentum maligni in caput ipsius retorquetur. Ligato mundi principe, captivitatis vasa rapiuntur. Redit in honorem suum ab antiquis contagiis purgata natura, mors morte destruitur, nativitas nativitate reparatur: quoniam simul et redemptio aufert servitutem, et regeneratio mutat originem, et fides justificat peccatorem.

CAP. V. Quisquis igitur Christiano nomine pie fideliter gloriaris, reconciliationis hujus gratiam justo perpende judicio. Tibi enim quondam abjecto, tibi extruso a paradisi sedibus, tibi per longa exsilia morienti, tibi in pulverem et cinerem dissoluto, cui jam non erat spes ulla vivendi, per incarnationem Verbi potestas data est, ut de longinquo ad tuum revertaris auctorem, recognoscas parentem, liber efficiaris ex servo, de extraneo proveharis in filium; ut qui ex corruptibili carne natus es, ex Dei Spiritu renascaris, et obtineas per gratiam quod non habebas per naturam; ac si te Dei Filium per spiritum adoptionis agnoveris, Deum Patrem audeas nuncupare. Malae conscientiae reatu absolutus, ad coelestia regna suspires, voluntatem Dei facias divino fultus auxilio, imiteris angelos super 72 terram, immortalis substantiae virtute pascaris, securus adversus inimicas tentationes pro pietate confligas, et si coelestis militiae sacramenta servaveris, non dubites te in castris triumphalibus regis aeterni pro victoria coronandum, cum te resurrectio piis parata susceperit in regni coelestis consortium provehendum.

CAP. VI. Habentes ergo tantae spei fiduciam, dilectissimi, in fide qua fundati estis, stabiles permanete; ne idem ille tentator, cujus jam a vobis dominationem Christus exclusit, aliquibus vos iterum seducat insidiis, et haec ipsa praesenti diei gaudia suae fallaciae arte corrumpat, illudens simplicioribus animis de quorumdam persuasione pestifera, quibus haec dies solemnitatis nostrae, non tam de nativitate Christi, quam de novi, ut dicunt, solis ortu honorabilis videatur. Quorum corda vastis tenebris obvoluta, et ab omni incremento verae lucis aliena sunt; trahuntur enim adhuc stultissimis gentilitatis erroribus, et quia supra id quod carnali intuentur aspectu, nequeunt aciem mentis erigere, ministra mundi luminaria divino honore venerantur. Absit ab animis Christianis impia superstitio prodigiosumque mendacium. Ultra omnem modum distant a sempiterno temporalia, ab incorporeo corporea, a dominatore subjecta: quia etsi mirandam habent pulchritudinem, adorandam tamen non habent Deitatem. Illa ergo virtus, illa sapientia, illa est colenda majestas, quae universitatem mundi creavit ex nihilo, et in quas voluit formas atque mensuras terrenam coelestemque substantiam omnipotenti ratione produxit. Sol, luna et sidera sint commoda utentibus, sint speciosa cernentibus; sed ita ut de illis gratiae referantur auctori, et adoretur Deus, qui condidit, non creatura, quae servit. Laudate igitur Deum, dilectissimi, in omnibus operibus ejus atque judiciis. Sit in vobis indubitata credulitas virgineae integritatis et partus. Reformationis humanae sacrum divinumque mysterium sancto atque sincero honorate servitio. Amplectimini Christum in nostra carne nascentem, ut eumdem Deum gloriae videre mereamim in sua majestate regnantem, qui cum Patre et Spiritu sancto manet in unitate Deitatis in saecula saeculorum. Amen.

73 SERMO XXIII[ Al. XXII]. In Nativitate Domini III. SYNOPSIS. 1. Utra que Christi generationem esse inenarrabilem. et utrumque naturam editum esse a Maria. -- II Error Arii unde? Incarnationis explicatur sacramentum. --III. Necessitas incarnationis, ut hominum errores et peccata auferrentur. --IV. Fidem et virtutem incarnationis unam semper et eamdem fuisse, quae hodie. --V. Non carnali laetitia Dominicam Nativitatem, sed spiritali celebrandam. Quod Christus caro nostra fit nascendo, nos caro ejus renascendo. CAP. I. Nota quidem sunt vobis, dilectissimi, et frequenter audita, quae ad sacramentum pertinent solemnitatis hodiernae; sed sicut illaesis oculis voluptatem affert lux ista visibilis, ita cordibus sanis aeternum dat gaudium nativitas Salvatoris, quae a nobis numquam est tacenda, licet non sit, ut dignum est, explicanda. Non enim ad illud tantummodo sacramentum, quo Filius Dei consempiternus est Patri, sed etiam ad hunc ortum, quo Verbum caro factum est (Joan. I, 14), credimus pertinere, quod dictum est: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Deus itaque Dei Filius par atque eadem de Patre et cum Patre natura, universitatis Creator et Dominus, totus ubique praesens, et omnia totus excedens, in ordine temporum, quae ipsius dispositione decurrunt, hunc sibi diem, quo in salutem mundi ex beata Virgine Maria nasceretur, elegit, integro per comnia pudore generantis. Cujus 74 virginitas siut non est violata partu, sic non fuerat temerata conceptu. Ut impleretur, sicut ait evangelista, quod dictum est a Domino per Isaiam prophetam: Ecce virgo concipiet in utero, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14). Hic enim mirabilis sacrae Virginis partus, vere humanam vereque divinam unam edidit prole personam, quia non ita proprietates suas tenuit utraque substantia, ut personarum in eis possit esse discretio; nec sic creatura in societatem sui Creatoris est assumpta, ut ille habitator, et illa esset habitaculum; sed ita ut naturae alteri altera misceretur. Et quamvis alia sit quae suscipitur, alia vero quae suscipit in tantam tamen unitatem convenit utriusque diversitas, ut unus idemque sit Filius, qui se, et secundum quod verus est homo, Patre dicit minorem (Joan. XIV, 28), et secundum quod verus est Deus, Patri profitetur aequalem (Joan. X, 30).

CAP. II. Hanc unitatem, dilectissimi, qua Creatori creatura conseritur, intelligentiae oculis cernere caecitas Ariana non potuit, quae Unigenitum Dei ejusdem cum Patre gloriae atque substantiae esse non credens, minorem dixit Filii deitatem, de iis argumenta sumens quae ad formam sunt referenda servilem, quam idem Filius Dei ut ostendat in se non dicretae, neque alterius esse personae, sic cum eadem dicit: Pater major me est (Joan. XIV, 28); quemadmodum dicit cum eadem: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). In forma enim servi, quam nostrae reparationis causa in fine saeculorum suscepit, minor est Patre; in forma autem Dei, in qua erat ante saecula, aequalis est Patri. In humilitate humana factus est ex muliere, factus sub lege (Galat. IV, 4); in majestate divina manens Dei Verbum, per quod facta sunt 75 omnia (Joan. I, 3). Proinde qui in forma Dei fecit hominem, in forma servi factus est homo; sed utrumque Deus de potentia suscipientis, utrumque homo de humilitate suscepti. Tenet enim sine defectu proprietatem suam utraque natura: et sicut formam servi forma Dei non admit, ita formam Dei servi forma non minuit (Philip. II, 6). Sacramentum itaque unitae cum infirmitate virtutis, propter eamdem hominis naturam, minorem Patre dici Filium sinit: Deitas autem, quae una est in Trinitate Patris, et Filii, et Spiritus sancti, omnem opinionem inaequalitatis excludit. Nihil enim ibi habet aeternitas temporale, nihil natura dissimile; una illic voluntas est, eadem substantia, par potestas, et non tres dii, sed unus est Deus; quia vera et inseparabilis est unitas, ubi nulla potest esse diversitas. In integra igitur veri hominis perfectaque natura verus natus est Deus, totus in suis, totus in nostris. Nostra autem dicimus, quae in nobis ab initio Creator condidit, et quae reparanda suscepit. Nam illa quae deceptor invexit, et homo deceptus admisit, nullum habuerunt in Salvatore vestigium; nec quia communionem humanarum subiit infirmitatum, ideo nostrorum fuit particeps delictorum. Assumpsit formam servi sine sorde peccati; humana provehens, divina non minuens: exinanitio enim illa qua se invisibilis visibilem praebuit, inclinatio fuit miserationis, non defectio potestatis.

CAP. III. Ut ergo ad aeternam beatitudinem, ab originalibus vinculis et a mundanis revocaremur erroribus, ipse ad nos descendit, ad quem nos non poteramus ascendere, quia etsi multis inerat amor veri, incertarum tamen opinionum varietas fallentium daemonum decipiebatur astutia, et falsi nominis scientia in diversas compugnantesque sententias humana ignorantia trahebatur. Ad auferendum autem hoc ludibrium, quo captivae mentes superbienti diabolo serviebant, non sufficiebat doctrina legalis, nec per solas cohortationes propheticas poterat natura nostra reparari; sed adjicienda erat 76 veritas redemptionis moralibus institutis, et corruptam ab initio originem novis renasci oportebat exordiis. Offerenda erat pro reconciliandis hostia, quae et nostri generis socia, et nostrae contaminationis esset aliena: ut hoc propositum Dei, quo peccatum mundi in Jesu Christi placuit nativitate ac passione deleri, ad omnium generationum saecula pertineret; nec turbarent nos, sed potius confirmarent mysteria, pro temporum ratione variata, cum fides, qua vivimus, nulla fuerit aetate diversa.

CAP. IV. Cessent igitur illorum querelae, qui impio murmure divinis dispensationibus obloquentes, de Dominicae Nativitatis tarditate causantur, tamquam praeteritis temporibus non sit impensum, quod in ultima mundi aetate sit gestum. Verbi enim incarnatio hoc contulit faciendum, quod factum; et sacramentum salutis humanae nulla umquam antiquitate cessavit. Quod praedicaverunt apostoli, hoc annuntiaverunt prophetae; nec sero est impletum, quod semper est creditum. Sapientia vero et benignitas Dei hac salutiferi operis mora, capaciores nos suae vocationis effecit; ut quod multis signis, multis vocibus, multisque mysteriis per tot fuerat saecula praenuntiatum, in his diebus Evangelii non esset ambiguum: et nativitas Salvatoris, quae omnia miracula omnemque humanae intelligentiae erat excessura mensuram, tanto constantiorem in nobis gigneret fidem, quanto praedicatio ejus et antiquior praecessisset et crebrior. Non itaque novo consilio Deus rebus humanis, nec sera miseratione consuluit; sed a constitutione mundi unam eamdemque omnibus causam salutis instituit. Gratia enim Dei, qua semper est universitas justificata sanctorum, aucta est Christo nascente, non coepta; et hoc magnae pietatis sacramentum, quo totus jam mundus impletus est, tam potens etiam in suis significationibus fuit, ut non minus adepti sint qui illud credidere promissum, quam qui suscepere donatum.

CAP. V. Unde cum manifesta pietate, dilectissimi, tantae in nos divitiae divinae bonitatis 77 effusae sint, quibus ad aeternitatem vocandis, non solum praecedentium exemplorum utilitas ministravit, sed etiam ipsa veritas visibilis et corporalis apparuit, non segni, neque carnali laetitia diem Dominicae Nativitatis celebrare debemus. Quod digne ac diligenter fiet a singulis, si meminerit quisque cujus corporis membrum sit, et cui capiti coaptatum; ne sacrae aedificationi discors compago non haereat. Considerate, dilectissimi, et secundum illuminationem Spiritus sancti prudenter advertite, quis nos in se susceperit, et quem susceperimus in nobis: quoniam sicut factus est Dominus Jesus caro nostra nascendo, ita et nos facti sumus corpus ipsius renascendo. Ideo et membra Christi, et templum sumus Spiritus sancti: et ob hoc B. Apostolus dicit, Glorificate, et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20). Qui formam nobis suae mansuetudinis et humilitatis insinuans, ea nos virtute imbuit qua redemit, ipso Domino pollicente: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28, 29). Suscipiamus ergo regentis nos veritatis non grave nec asperum jugum, et simus ejus humilitati similes, cujus gloriae volumus esse conformes: ipso auxiliante et perducente nos ad promissiones suas, qui secundum magnam misericordiam suam potens est peccata nostra delere, et sua in nobis dona perficere, Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXIV [ Al. XXIII]. In Nativitate Domini IV. SYNOPSIS. I. Per verbi incarnationem figuras et promissiones esse completas. --II. Nisi Deus fieret homo, nullum hominis vulneribus remedium superesse. -- III. Christum verum Deum esse et verum hominem, peccati originalis expertem; cujus Nativitatis imago in baptismate. --IV. Ab hac alienos esse Manichaeos Christum negantes corporaliter natum. --V. Alios haereticos nonnihil habere sani, Manichaeos nihil non impium. --VI. Ab illorum ficta pietate cavendum; unitati fidei, sine qua nihil verum, inhaerendum esse. 78 CAP. I. Semper quidem, dilectissimi, diversis modis multisque mensuris humano generi bonitas divina consuluit, et plurima providentiae suae munera omnibus retro saeculis clementer impertiit; sed in novissimis temporibus omnem abundantiam solitae benignitatis excessit, quando in Christo, ipsa ad peccatores misericordia, ipsa ad errantes veritas, ipsa ad mortuos vita descendit: ut Verbum illud coaeternum et coaequale genitori in unitatem Deitatis suae naturam nostrae humilitatis assumeret, et Deus de Deo natus, idem etiam homo de homine nasceretur. Promissum quidem hoc a constitutione mundi, et multis significationibus rerum atque verborum semper fuerat prophetatum; sed quantam hominum portionem figurae illae et mysteria obumbrata salvarent! nisi longa et occulta promissa adventu suo Christus impleret; et quod tunc paucis credentibus profuit faciendum, innumeris jam fidelibus prodesset effectum. Jam ergo nos non signis neque imaginibus ad fidem deducimur, sed evangelica historia confirmat, quod factum credimus, adoramus; accedentibus ad eruditionem nostram propheticis instrumentis, ut nullo modo habeamus ambiguum, quod tantis oraculis scimus esse praedictum. Hinc enim est quod Dontinus Abrahae ait: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Hinc David promissionem Dei prophetico spiritu canit dicens: Juravit Dominus David, et non frustrabitur eum: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Ps. CXXXI, 11). Hinc idem Dominus per Isaiam, Ecce virgo, inquit, in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel: quod interpretatur, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14). Et iterum: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Isai. XI, 1). In qua virga non dubie beata Virgo Maria praedicta est, quae de Jesse et David stirpe progenita, et Spiritu sancto fecundata, novum florem carnis 79 humanae, utero quidem materno, sed partu est enixa virgineo.

CAP. II. Exsultent ergo justi in Domino, et in laudem Dei corda credentium, et mirabilia ejus confiteantur filii hominum: quoniam in hoc praecipue Dei opere humilitas nostra cognoscit, quanti eam suus conditor aestimarit. Qui cum origini humanae multum dederit, quod nos ad imaginem suam fecit, reparationi nostrae longe amplius tribuit, cum servili formae ipse se Dominus coaptavit. Quamvis enim ex una eademque pietate sit, quidquid creaturae Creator impendit, minus tamen mirum est hominem ad divina proficere, quam Deum ad humana descendere. Hoc autem nisi facere dignaretur omnipotens Deus, nulla quemquam species justitiae, nulla forma sapientiae a captivitate diaboli et a profundo aeternae mortis erueret. Condemnatio enim ex uno in omnes cum peccato transiens permaneret, et lethali vulnere tabefacta natura nullum remedium reperiret, quia conditionem suam suis viribus mutare non posset. Primus namque homo carnis substantiam accepit e terra, et rationali spiritu per insufflationem creantis animatus est (Gen. II, 7), ut ad imaginem et similitudinem auctoris sui vivens, formam Dei bonitatis atque justitiae in splendore imitationis tamquam in speculi nitore servaret. Quam naturae suae speciosissimam dignitatem si per observantiam legis datae perseveranter excoleret, ipsam illam terreni corporis qualitatem ad coelestem gloriam mens incorrupta perduceret. Sed quia invido deceptori temere atque infeliciter credidit (Gen. III, 6), et superbiae consiliis acquiescens, repositum honoris augmentum occupare maluit quam mereri, non solum ille homo, sed etiam universa in illo posteritas ejus audivit: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Qualis ergo terrenus, tales et terreni (I Cor. XV, 49); et nemo immortalis, quia nemo coelestis.

CAP. III. Ad hoc itaque peccati et mortis vinculum resolvendum, omnipotens Filius Dei, omnia implens, omnia continens, aequalis per omnia Patri, et in una ex ipso et cum ipso consempiternus essentia, naturam in se suscepit humanam, et Creator ac Dominus omnium rerum, dignatus est 80 unus esse mortalium; electa sibi matre, quam fecerat: quae salva integritate virginea, corporeae esset tantum ministra substantiae, ut humani seminis cessante contagio, novo homini et puritas inesset et veritas. Non ergo in Christo ex utero virginis genito, quia nativitas est mirabilis, ideo nostri est natura dissimilis. Qui enim verus est Deus, idem verus est homo; et nullum est in utraque substantia mendacium. Verbum caro factum est provectione carnis, non defectione Deitatis: quae sic potentiam suum bonitatemque moderata est, ut et nostra suscipiendo proveheret, et sua communicando non perderet. In hac nativitate Christi secundum prophetiam David, veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit (Ps. LXXXIV, 12). In hac nativitate etiam Isaiae sermo completus est dicentis: Producat terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul (Isa. XLV, 8). Terra enim carnis humanae, quae in primo fuerat praevaricatore maledicta, in hoc solo beatae virginis partu germen edidit benedictum, et a vitio suae stirpis alienum. Cujus spiritalem originem in regeneratione quisque consequitur; et omni homini renascenti aqua baptismatis instar est uteri virginalis, eodem Spiritu sancto replente fontem, qui replevit et virginem; ut peccatum quod ibi vacuavit sacra conceptio, hic mystica tollat ablutio.

CAP. IV. Ab hoc sacramento, dilectissimi, insanus Manichaeorum error alienus est, nec ullum habent in Christi regeneratione consortium, qui eum de Maria Virgine negant corporaliter natum: ut cujus non credunt veram nativitatem, nec veram recipiant passionem; et quem non confitentur vere sepultum, abnuant veraciter suscitatum. Ingressi enim praeruptam exsecrandi dogmatis viam, in qua nihil non tenebrosum, nihilque non lubricum est, ruunt in profunda mortis per praecipitia falsitatis; nec aliquid solidum, cui innitantur, inveniunt, qui praeter omnia diabolici probra commenti, in ipso praecipuo observantiae suae festo, sicut proxima eorum confessione patefactum est, ut animi, ita et corporis pollutione laetantur, nec fidei integritatem, nec pudorem servantes; ut et in dogmatibus 81 suis impii, et in sacris inveniantur obsceni.

CAP. V. Aliae haereses, dilectissimi, licet merito omnes in sui diversitate damnandae sint, habent tamen singulae in aliqua sui parte quod verum est. Arius Dei Filium minorem Patre et creaturam esse definiens, et ab eodem inter omnia creatum putans Spiritum sanctum, magna impietate se perdidit; sed sempiternam atque incommutabilem Deitatem, quam in Trinitatis unitate non vidit, in Patris essentia non negavit. Macedonius a lumine veritatis alienus, divinitatem sancti Spiritus non recepit, sed in Patre et Filio unam potentiam, et eamdem confessus est esse naturam. Sabellius inexplicabili errore confusus, unitatem substantiae in Patre, et Filio, et Spiritu sancto inseparabilem sentiens, quod aequalitati tribuere debuit, singularitati dedit. Et cum veram Trinitatem intelligere non valeret, unam eamdemque credidit sub triplici appellatione personam. Photinus mentis caecitate deceptus, in Christo verum et substantiae nostrae confessus est hominem, sed eumdem Deum de Deo ante omnia saecula genitum esse non credidit. Apollinaris, fidei soliditate privatus, Filium Dei ita veram humanae carnis credidit suscepisse naturam, ut in illa carne diceret animam non fuisse, quia vicem ejus expleverit ipsa Divinitas. Hoc modo si omnes quos catholica fides anathematizavit retractentur errores, in aliis atque aliis quiddam invenitur quod a damnabilibus possit abjungi. In Manichaeorum autem scelestissimo dogmate prorsus nihil est quod ex ulla parte possit tolerabile judicari.

CAP. VI. Sed vos, dilectissimi, quos nullis dignius quam beati Petri apostoli alloquor verbis, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (I Petr. II, 9), aedificati super inviolabilem petram Christum, ipsique Domino Salvatori nostro per veram susceptionem nostrae carnis inserti, permanete stabiles in ea fide quam confessi estis coram multis testibus, et in qua renati per aquam et Spiritum sanctum, accepistis chrisma salutis et signaculum vitae aeternae. Si quis autem vobis aliud annuntiaverit praeter id quod didicistis, anathema sit. Nolite impias fabulas praeponere lucidissimae veritati, et quidquid contra regulam catholici et apostolici symboli aut legere, aut audire contigerit, id omnino mortiferum et diabolicum judicate. Non vos seducant deceptoriis artibus ficta et simulata jejunia, quae non ad purificationem, sed ad perditionem 82 proficiunt animarum. Speciem quidem sibi pietatis et castitatis assumunt, sed hoc dolo actuum suorum obscena circumtegunt, et de profani cordis penetralibus jacula quibus simplices vulnerentur emittunt: ut, sicut ait propheta, sagittent in obscuro rectos corde (Ps. X, 3). Magnum praesidium est fides integra, fides vera, in qua nec augeri ab ullo quidquam, nec minui potest: quia nisi una est, fides non est, dicente Apostolo: Unus Dominus, una fides, unum baptisma; unus Deus et Pater omnium, qui super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis (Ephes. IV, 5). Huic unitati, dilectissimi, inconcussis mentibus inhaerete, et in hac omnem sectamini sanctitatem (Heb. XII, 14), in hac praeceptis Domini deservite, quia sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6), et nihil sine illa sanctum, nihil castum est, nihil vivum: justus enim ex fide vivit (Habac. II, 4); quam qui diabolo decipiente perdiderit, vivens mortuus est, quia sicut per fidem justitia, ita etiam per fidem veram vita obtinetur aeterna, dicente Domino Salvatore: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3); qui vos proficere et perseverare faciat usque in finem, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXV [ Al. XXIV]. In Nativitate Domini V. SYNOPSIS. I. Rudibus Ecclesiae filiis debitorem se fatetur Leo. Non in sola mandatorum observantia, sed et in tramite fidei angustam esse viam. --II. Verbum Patri aequale et consubstantiale, per incarnationem Patre minorem factum quoad humanam naturam. --III. Profundum incarnationis mysterium expenditur. --IV. Christum in veteri lege praenuntiatum, in nova missum, nonnisi Spiritu Dei cognosci posse. --V. Nisi Verbum caro fieret, mors regnaret ab Adam. Filius Dei homo factus, ut homines fierent filii Dei. Virtus baptismatis. --VI. Incarnationem et mysterium esse et exemplum. CAP. I. Quamvis, dilectissimi, ineffabilis sit nativitas Domini nostri Jesu Christi, 83 qua se naturae nostrae carne vestivit: audeo tamen non de facultate mea fidere, sed de ipsius inspiratione praesumere, ut in die qui in sacramentum humanae restitutionis electus est, aliquid a nobis quod audientes possit aedificare promatur. Non enim quia major pars Ecclesiae Dei quod credit intelligit, ideo necessarium non est etiam quae dicta sunt dicere, cum utique nunc multis ad fidem primum venientibus oris nostri officium debeamus, meliusque sit doctos onerare jam notis, quam rudes fraudare discendis. Quod ergo Filius Dei, qui cum Patre et Spiritu sancto non unius personae, sed unius essentiae est, dignatus est humilitatis nostrae particeps fieri, et unus passibilium, unus voluit esse mortalium, tam sacratum tamque mirabile est, ut ratio divini consilii sapientibus mundi patere non possit, nisi humanae ignorantiae tenebras lux vera discusserit. Non enim in solo opere virtutum, aut in sola observantia mandatorum, sed etiam in tramite fidei angusta et ardua via est quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14); et magni laboris est magnique discriminis, inter dubias imperitorum opiniones et verisimiles falsitates per unam sanae doctrinae semitam inoffensis gressibus ambulare; et cum undique se laquei erroris opponant, omne periculum deceptionis evadere. Quis autem ad haec idoneus, nisi qui spiritu Dei docetur et regitur? dicente Apostolo: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12); canente etiam David: Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum (Ps. XCIII, 12).

CAP. II. Habentes itaque, dilectissimi, inter pericula erroris praesidia veritatis, et non humanae sapientiae verbis, sed doctrina Spiritus sancti eruditi, quod didicimus credimus, quod credimus praedicamus, Dei Filium ante saecula a Patre genitum, et Patri sempiterna et consubstantiali aequalitate coaeternum, venisse in hunc mundum per uterum Virginis in hoc sacramentum pietatis electae, in qua et ex qua aedificavit sibi Sapientia domum (Prov. IX, 1), et formam sibi servi in similitudinem carnis peccati, incommutabilis Verbi Deitas coaptavit (Rom. VIII, 3): in nullo apud se et Patrem et Spiritum sanctum minor gloria sua: quia diminutionem et 84 varietatem summae et aeternae essentiae natura non recipit. Propter nostram autem infirmitatem extenuavit se incapacibus sui, et velamine corporis splendorem majestatis suae, quem visus hominum non ferebat, obtexit. Unde etiam exinanisse se dicitur (Philip. II, 7), tamquam se propria virtute evacuaverit, dum in ea humilitate qua nobis consuluit, non solum Patre, sed etiam seipso factus est inferior. Nec aliquid illi hac inclinatione decessit, cui cum Patre et Spiritu sancto, hoc quod est esse, commune est: ut hoc ipsum intelligamus ad omnipotentiam pertinere, quod qui secundum nostra minor est, secundum propria minor non est. Quia enim lux ad obcaecatos, virtus ad imbecilles, misericordia respexit ad miseros, de magna factum est potestate, ut Dei Filius substantiam humanam causamque susceperit, qui et nostram naturam quam condidit reformaret, et mortem quam non fecit aboleret.

CAP. III. Repudiatis igitur longeque rejectis omnibus opinionibus impiorum, quibus aut stultitia est Christus aut scandalum, exsultet rectarum mentium fides, et verum unumque Dei Filium, non solum secundum Deitatem qua a Patre genitus, sed etiam secundum humanitatem qua de matre Virgine est natus, intelligat. Ipse est enim in humilitate nostra, qui est in majestate divina, verus homo et verus Deus; sempiternus in suis, temporalis in nostris; unum cum Patre in substantia, quae numquam fuit minor Patre, unum cum matre in corpore quod creavit. In assumptione enim naturae nostrae nobis factus est gradus quo ad ipsum per ipsum possimus ascendere. Nam illa essentia quae semper ubique tota est, locali descensione non eguit, et tam ei proprium fuit totam homini inseri, quam ei proprium est totam a Patre non dividi. Manet ergo, quod in principio erat Verbum (Joan. I, 1), et non est ei accidens ut quod est aliquando non fuerit. Sempiterne enim Filius, Filius est; et sempiterne Pater, Pater est. Unde cum ipse Filius dicat: Qui videt me, videt et Patrem (Joan. XIV, 9), excaecavit te, o haeretice, impietas tua, ut qui majestatem Filii non vidisti, Patris gloriam non videres: dicendo enim genitum esse qui non erat, Filium asseris temporalem; et dum Filium asseris temporalem, credis Patrem esse mutabilem. 85 Mutabile enim est, non solum quod minuitur, sed etiam quidquid augetur; et si ideo Patri impar est Genitus, quia, ut tibi videtur, generando eum qui non erat genuit, imperfecta erat etiam generantis essentia, quae ad habendum quod non habuit, generando profecit. Sed hanc impiam perversitatem tuam fides catholica exsecratur et damnat; quae in Deitate vera nihil temporalitatis agnoscit, sed unius sempiternitatis et Patrem confitetur, et Filium: quia splendor ex luce ortus non est luce posterior, et lux vera numquam est sui splendoris indiga, sic substantiale semper habens fulgere, sicut substantiale semper habet existere. Hujus autem splendoris manifestatio, missio dicitur, qua Christus mundo apparuit. Qui cum omnia invisibili majestate sua semper impleret, tamen quasi de remotissimo altissimoque secreto, iis quibus erat ignotus advenit, cum caecitatem ignorantiae sustulit, et, sicut scriptum est, sedentibus in tenebris et in umbra mortis, lux orta est eis (Isai. IX, 2).

CAP. IV. Quamvis enim etiam prioribus saeculis ad illuminationem sanctorum patrum et prophetarum lumen veritatis emissum sit, dicente David: Emitte lucem tuam et veritatem tuam (Psal. XLII, 3); et diversis modis multisque signis opera praesentiae suae Deitas Filii declararit; omnes tamen illae significationes, cunctaque miracula, testimonia fuerunt istius missionis de qua dicit Apostolus: Cum ergo venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege (Galat. IV, 4). Quid vero hoc est, nisi Verbum carnem fieri, Conditorem mundi per uterum Virginis nasci, Dominum majestatis humanis se coaptare primordiis, et licet conceptui spiritali nulla sint terreni seminis mixta contagia, ad suscipiendam tamen verae carnis substantiam solam sumere de matre naturam? Hac missione, qua Deus unitus est homini, Filius impar est Patri, non in eo quod ex Patre, sed in eo quod est factus ex homine. Aequalitatem enim, quam inviolabilem habet Deitas, non corrupit humanitas; et Creatoris ad creaturam descensio, credentium est ad aeterna provectio. Nam quia, sicut ait Apostolus, in sapientia Dei non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stul itiam praedicationis salvos facere credentes (I Cor. I, 21). Mundo ergo, id est prudentibus mundi, sapientia sua caecitas facta est, nec potuerunt per illam cognoscere Deum, ad 86 cujus notitiam non nisi in sapientia ejus acceditur. Et ideo quia mundus de vanitate suorum dogmatum superbiebat, in eo constituit Dominus salvandorum fidem, quod et indignum videretur et stultum, ut deficientibus omnibus opinionum praesumptionibus, sola Dei gratia revelaret quod comprehendere humana intelligentia non valeret.

CAP. V. Agnoscat igitur catholica fides in humilitate Domini gloriam suam, et de salutis suae sacramentis gaudeat Ecclesia, quae corpus est Christi: quia nisi Verbum Dei caro fieret et habitaret in nobis, nisi in communionem creaturae Creator ipse descenderet, et vetustatem humanam ad novum principium sua nativitate revocaret, regnaret mors ab Adam (Rom. V, 14) usque in finem, et super omnes homines condemnatio insolubilis permaneret, cum de sola conditione nascendi, una cunctis esset causa pereundi. Solus itaque inter filios hominum Dominus Jesus innocens natus est, quia solus sine carnalis concupiscentiae pollutione conceptus. Factus est homo nostri generis, ut nos divinae naturae possimus esse consortes. Originem quam sumpsit in utero virginis, posuit in fonte baptismatis; dedit aquae, quod dedit matri; virtus enim Altissimi et obumbratio Spiritus sancti (Luc. I, 35), quae fecit ut Maria pareret Salvatorem, eadem facit ut regeneret unda credentem. Quid autem sanandis aegris, illuminandis caecis, vivificandis mortuis aptius fuit, quam ut superbiae vulnera humilitatis remediis curarentur? Adam praecepta Dei negligens, peccati induxit damnationem; Jesus factus sub lege reddidit justitiae libertatem. Ille diabolo obtemperans usque ad praevaricationem, meruit ut in ipso omnes morerentur; hic Patri obediens usque ad crucem, fecit ut in ipso omnes vivificarentur. Ille cupidus honoris angelici, naturae suae perdidit dignitatem; hic infirmitatis nostrae suscipiens conditionem, propter quos ad inferna descendit, eo dem in coelestibus collocavit. Postremo illi per elationem lapso dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19); huic per subjectionem exaltato dictum est: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Ps. CIX, 1).

CAP. VI. Haec Domini nostri opera, dilectissimi, non solum sacramento nobis utilia sunt, sed etiam imitationis exemplo, si in disciplinam ipsa remedia transferantur, quodque impensum est mysteriis, prosit et moribus: 87 ut meminerimus nobis in humilitate et mansuetudine Redemptoris nostri esse vivendum: quoniam, sicut ait Apostolus, si compatimur, et conregnabimus (Rom. VIII, 17). FRUSTRA enim appellamur Christiani, si imitatores non simus Christi, qui ideo se viam dixit esse (Joan. XIV, 6), ut conversatio magistri sit forma discipulis, et illam humilitatem eligat servus, quam sectatus est Dominus; qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXVI [ Al. XXV]. In Nativitate Domini VI. SYNOPSIS. I. Nativitatis et infantiae Christi mysteria numquam non esse recolenda. --II. Ecclesiam, dum Christi ortum veneratur, suum celebrare. --III Quae sit pax quam Christus sine semine nascens largitur. --IV. Qui filius Dei est, Deum imitetur, Dei gratiae voluntatique serviat. --V. Natalis Domini, natalis est pacis. Pax mundi et electorum qualis. CAP. I. Omnibus quidem diebus, dilectissimi, atque temporibus, animis fidelium divina meditantium Domini et Salvatoris nostri ex matre Virgine ortus occurrit, ut mens ad confessionem sui auctoris crecta, sive in gemitu supplicationis, sive in exsultatione laudis, sive in sacrificii oblatione versetur, nihil crebrius, nihilque fidentius spiritali attingat intuitu, quam quod Deus Dei Filius, genitus de Patre coaeterno, idem etiam partu est natus humano. Sed hanc adorandam in coelo et in terra nativitatem nullus nobis dies magis quam hodiernus insinuat, et nova etiam in elementis luce radiante, coram sensibus nostris mirabilis sacramenti ingerit claritatem. Non solum enim in memoriam, sed in conspectum quodammodo redit angeli Gabrielis cum Maria stupente colloquium, et conceptio de Spiritu sancto tam mire promissa quam credita. Hodie enim auctor mundi editus est utero virginali, et qui omnes naturas condidit, ejus est factus Filius quam creavit. Hodie Verbum Dei 88 carne apparuit vestitum, et quod numquam fuit humanis oculis visibile, coepit etiam manibus esse tractabile. Hodie genitum in nostrae carnis animaeque substantia Salvatorem angelicis vocibus didicere pastores; et apud Dominicorum praesules gregum hodie evangelizandi forma praecondita est: ut nos quoque cum coelestis militiae dicamus exercitu: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 4).

CAP. II. Quamvis igitur illa infantia quam Filii Dei non est dedignata majestas, in virum perfectum aetatis adjectione provecta sit, et consummato passionis et resurrectionis triumpho, omnes susceptae pro nobis humilitatis transierint actiones, renovat tamen nobis hodierna festivitas nati Jesu ex Maria Virgine sacra primordia; et dum Salvatoris nostri adoramus ortum, invenimur nos nostrum celebrare principium. Generatio enim Christi origo est populi Christiani, et natalis capitis natalis est corporis. Habeant licet singuli quique vocatorum ordinem suum, et omnes Ecclesiae filii temporum sint successione distincti, universa tamen summa fidelium, fonte orta baptismatis, sicut cum Christo in passione crucifixi, in resurrectione resuscitati, in ascensione ad dexteram Patris collocati, ita cum ipso sunt in hac nativitate congeniti. Quisquis enim hominum in quacumque mundi parte credentium regeneratur in Christo, interciso originalis tramite vetustatis, transit in novum hominem renascendo; nec jam in propagine habetur carnalis patris, sed in germine Salvatoris, qui ideo filius hominis est factus, ut nos filii Dei esse possimus. Nisi enim ille ad nos hac humilitate descenderet, nemo ad illum ullis suis meritis perveniret. Nihil hic vocatorum cordibus caliginis inferat terrena sapientia, nec se contra altitudinem gratiae Dei, mox in ima rediturus, terrenarum cogitationum pulvis attollat. Impletum est in fine saeculorum quod erat ante tempora aeterna dispositum; et sub praesentia rerum, signis cessantibus figurarum, lex et prophetia veritas facta est: ut Abraham fieret omnium gentium pater, et in semine ejus daretur mundo promissa benedictio; nec hi tantum essent Israelitae, quos sanguis et caro genuisset, sed in possessionem haereditatis fidei filiis praeparatae, universitas adoptionis intraret. 89 Nec obstrepant ineptarum calumniae quaestionum, nec effectus divini operis ratiocinatio humana discutiat; nos cum Abraham credimus Deo, nec haesitamus diffidentia (Rom. IV, 20), sed plenissime scimus quoniam quod promisit Dominus, potens est et facere.

CAP. III. Nascitur ergo, dilectissimi, non de carnis semine, sed de Spiritu sancto Salvator, quem primae transgressionis condemnatio non teneret. Unde ipsa collati muneris magnitudo dignam a nobis exigit suo splendore reverentiam. Ideo enim, sicut beatus Apostolus docet, non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12): QUI NON aliter pie colitur, nisi id ei quod ipse tribuit offeratur. Quid autem in thesauro Dominicae largitatis ad honorem praesentis festi tam congruum possumus invenire, quam pacem, quae in nativitate Domini prima est angelico praedicata concentu? Ipsa enim est quae parit filios Dei, nutrix dilectionis et genitrix unitatis; requies beatorum, et aeternitatis habitaculum; cujus hoc opus proprium et speciale beneficium est, ut jungat Deo quos secernit de mundo. Unde Apostolus ad hoc bonum nos incitat, dicens: Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum (Rom. V, 1). Cujus sententiae brevitate omnium fere mandatorum continetur effectus: quia UBI FUERIT veritas pacis, nihil ibi potest deesse virtut s. Quid est, autem, dilectissimi, pacem habere ad Deum, nisi velle quod jubet, et nolle quod prohibet? Si enim humanae amicitiae pares animos et similes expetunt voluntates, nec umquam diversitas morum ad firmam potest pervenire concordiam, quomodo divinae particeps erit pacis, cui ea placent quae Deo displicent, et iis appetit delectari quibus illum novit offendi? Non est iste animus filiorum Dei, nec talem sapientiam recipit adoptiva nobilitas. Genus electum et regium, regenerationis suae respondeat dignitati, diligat quod diligit pater, et in nullo ab auctore suo dissentiat, ne iterum dicat Dominus: Filios genui et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus me non intellexit (Isai. I, 2).

CAP. IV. Magnum est, dilectissimi, hujus muneris sacramentum, et omnia dona excedit hoc donum, ut Deus hominem vocet filium, et homo Deum nominet patrem: per has enim appellationes sentitur et discitur quis ad tantam altitudinem ascendat affectus. Nam si in progenie carnali et stirpe terrena 90 claris parentibus genitos vitia malae conversationis obscurant, et ipso majorum suorum lumine soboles indigna confunditur; in quem exitum venient, qui propter amorem mundi a generatione Christi non metuunt abdicari? Si autem ad humanam pertinet laudem ut patrum decus in prole resplendeat, quanto magis gloriosum est ex Deo natis in auctoris sui imaginem refulgere, et illum in se qui eos generavit ostendere, dicente Domino: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Scimus quidem quod, sicut Joannes apostolus dicit, totus mundus in maligno positus est (Joan. V, 19); et insidiante diabolo et angelis ejus, hoc innumeris tentationibus laboratur, ut hominem ad superna nitentem, aut adversa terreant, aut secunda corrumpant; sed major est qui in nobis est quam qui adversum nos est, et pacem cum Deo habentibus, ac semper Patri toto corde dicentibus, Fiat voluntas tua (Matth. VI, 10), nulla praevalere certamina, nulli possunt nocere conflictus. Accusantes enim nosmetipsos confessionibus nostris, et consensum animi carnis concupiscentiis denegantes, inimicitias quidem adversum nos ejus, qui peccati auctor est, commovemus, sed inexpugnabilem cum Deo pacem gratiae ipsius serviendo firmamus, ut Regi nostro non solum obedientia subjiciamur, sed etiam judicio copulemur. Quoniam si in eadem sententia sumus, si quod vult volumus, et quod improbat improbamus, ipse jam pro nobis omnia bella conficiet, ipse qui dedit velle, donabit et posse: ut simus cooperatores operum ejus, et propheticum illud cum fidei exsultatione dicamus: Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo? Dominus defensor vitae meae; a quo trepidabo (Ps. XXVI, 1)?

CAP. V. Qui ergo non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 13), offerant Patri pacificorum concordiam filiorum, et in primogenitum novae creaturae, qui venit non suam, sed mittentis facere voluntatem, universa adoptionis membra concurrant: quoniam gratia Patris non discordes neque dissimiles, sed unum sentientes unumque amantes, adoptavit haeredes. Ad unam reformatos imaginem oportet animam habere conformem. Natalis Domini natalis est pacis: sic enim ait Apostolus: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II. 14); quoniam sive Judaeus, sive gentilis, per ipsum habemus accessum in uno Spiritu ad Patrem (Ib., 18); 91 qui ante passionis diem voluntaria dispositione praelectum, discipulos suos hac praecipue doctrina informavit, ut diceret: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 17). Et ne sub nomine generali pacis suae qualitas lateret, adjecit: Non quemadmodum mundus dat ego do vobis. Habet, inquit, mundus amicitias suas, et multos facit perverso amore concordes. Sunt etiam in vitiis pares animi, et similitudo desider orum aequalitatem gignit affectuum. Et si quidam forsitan reperiantur quibus prava et inhonesta non placeant, quique illicitas consensiones a foedere suae charitatis excludant, tamen etiam tales, si vel Judaei sint, vel haeretici, vel pagani, non de amicitia Dei, sed de pace sunt mundi. Pax autem spiritalium et catholicorum, a supernis veniens, et ad superna perducens, cum amatoribus mundi nulla nos vult communione misceri, sed omnibus obstaculis resistere, et ad vera gaudia a perniciosis delectationibus evolare, dicente Domino: Ubi fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Matth. VI, 22): hoc est, si deorsum sunt quae amas, ad ima descendes; si sursum sunt quae diligis, ad summa pervenies: quo nos unum volentes, unum sentientes, et in fide ac spe et in charitate concordes, Spiritus pacis agat atque perducat: quoniam quicumque Spiritu Dei aguntur, ii filii sunt Dei (Rom. VIII, 14), qui regnat cum Filio, et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXVII [ Al. XXVI]. In Nativitate Domini VII. SYNOPSIS. I. Aequalis esse periculi alterutram in Christo negare naturam. --II. Verbum caro factum est, quomodo intelligendum? Qui effectus? -- III. Diabolum varie homines tentare pro variis eorum affectibus et studiis. --IV. Quod soli orienti quidam Christiani se inclinant, ex superstitione esse. --V. Coelestia corpora hominum utilitati servire. -- VI. Quis rectus creaturarum usus. Homo ad praesentia natus, ad futura renatus. CAP. I. Festivitatis hodiernae dilectissimi, verus venerator est et pius cultor qui 92 nec de incarnatione Domini aliquid falsum, nec de Deitate aliquid sentit indignum: paris enim periculi malum est, si illi aut naturae nostrae veritas, aut paternae gloriae negatur aequalitas. Cum ergo ad intelligendum sacramentum Nativitatis Christi, qua de matre Virgine est ortus, accedimus, abigatur procul terrenarum caligo rationum, et ab illuminatae fidei oculis mundanae sapientiae fumus abscedat; divina est enim auctoritas cui credimus, divina est doctrina quam sequimur. Quoniam sive legis testificationi, sive oraculis prophetarum, sive evangelicae tubae interiorem admoveamus auditum, verum est quod beatus Joannes plenus Spiritu sancto intonuit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est, nihil (Joan. I, 1 3). Et similiter verum est quod idem praedicator adjecit: Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre (Ibid., 14). In utraque ergo natura idem est Dei Filius nostra suscipiens, et propria non amittens; in homine hominem renovans, in se incommutabilis perseverans. Deitas enim, quae illi cum Patre communis est, nullum detrimentum omnipotentiae subiit, nec Dei formam servi forma violavit, quia summa et sempiterna essentia, quae se ad humani generis inclinavit salutem, nos quidem in suam gloriam transtulit, sed quod erat esse non destitit. Unde cum Unigenitus Dei minorem se Patre confitetur (Joan. XIV, 28), cui se dicit aequalem (Joan. X, 30), veritatem in se formae utriusque demonstrat: ut et humanam probet imparilitas, et divinam declaret aequalitas.

CAP. II. Majestati igitur Filii Dei corporea nativitas nihil abstulit, nihil contulit, quia substantia incommutabilis nec minui potuit, nec augeri. Quod enim Verbum caro factum est, non hoc significat, quod in carnem sit Dei natura mutata, sed quod a Verbo in unitatem personae sit caro suscepta; in cujus utique nomine homo totus accipitur, cum quo intra Virginis viscera sancto Spiritu fecundata, et numquam virginitate caritura, tam inseparabiliter Dei Filius est unitus, ut qui erat intemporaliter de essentia Patris genitus, ipse sit temporaliter de utero Virginis natus. Aliter enim ab aeternae mortis vinculis non possemus absolvi, nisi in nostris fieret humilis, qui omnipotens 93 permanebat in suis. Nascens itaque Dominus noster Jesus Christus homo verus, qui numquam destitit esse Deus verus, novae creaturae in se fecit exordium, et in ortus sui forma dedit humano generi spiritale principium, ut ad carnalis generationis abolenda contagia, esset regenerandis origo sine semine criminis, de quibus dicitur: Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 13). Quae hoc sacramentum mens comprehendere, quae hanc gratiam valeat lingua narrare? Redit in innocentiam iniquitas, et in novitatem vetustas; in adoptionem veniunt alieni, et in haereditatem ingrediuntur extranei. De impiis justi, de avaris benigni, de incontinentibus casti, de terrenis incipiunt esse coelestes. Quae autem est ista mutatio, nisi dexterae Excelsi? Quoniam venit Filius Dei dissolvere opera diaboli (I Joan, III, 8), et ita se nobis, nosque inseruit sibi, ut Dei ad humana descensio, fieret hominis ad divina provectio.

CAP. III. In hac autem, dilectissimi, misericordia Dei, cujus erga nos magnitudinem explicare non possumus, multa sollicitudine praecavendum est Christianis ne diabolicis iterum capiantur insidiis, et eisdem rursus, quibus renuntiaverunt, erroribus implicentur. Non enim desinit hostis antiquus, transfigurans se in angelum lucis (II Cor. XI, 14), deceptionum laqueos ubique praetendere, et ut quoquo modo fidem credentium corrumpat, instare. Novit cui adhibeat aestus cupiditatis, cui illecebras gulae ingerat, cui apponat 94 incitamenta luxuriae, cui infundat virus invidiae; novit quem moerore conturbet, quem gaudio fallat, quem metu opprimat, quem admiratione seducat; omnium discutit consuetudines, ventilat curas, scrutatur affectus; et ibi causas quaerit nocendi, ubi quemque viderit studiosius occupari. Habet etenim multos ex eis quos tenacius obligavit, aptos artibus suis, quorum ad alios decipiendos et ingeniis utatur et linguis. Per istos remedia aegritudinum, indicia futurorum, placationes daemonum, et depulsiones promittuntur umbrarum. Addunt se et illi, qui totam humanae vitae conditionem de stellarum pendere effectibus mentiuntur, et quod est aut divinae voluntatis, aut nostrae, indeclinabilium dicunt esse fatorum. Quae tamen, ut cumulatius noceant, spondent posse mutari, si illis quae adversantur sideribus supplicetur. Unde commentum impium sua ratione destruitur, quia si praedicta non permanent, non sunt fata metuenda; si permanent, non sunt astra veneranda.

CAP. IV. De talibus institutis etiam illa generatur impietas, ut sol in inchoatione diurnae lucis exsurgens a quibusdam insipientioribus de locis eminentioribus adoretur; quod nonnulli etiam Christiani adeo se religiose facere putant, ut priusquam ad B. Petri apostoli basilicam, quae uni Deo vivo et vero est dedicata, perveniant, superatis gradibus quibus ad suggestum areae superioris ascenditur, converso corpore ad nascentem se solem reflectant, et curvatis cervicibus, in honorem se splendidi orbis inclinent. 95 Quod fieri partim ignorantiae vitio, partim paganitatis spiritu, multum tabescimus et dolemus: quia etsi quidam forte Creatorem potius pulchri luminis quam ipsum lumen, quod est creatura, venerantur, abstinendum tamen est ab ipsa specie hujus officii, quam cum in nostris invenit, qui deorum cultum reliquit, nonne hanc secum partem opinionis vetustae tamquam probabilem retentabit, quam Christianis et impiis viderit esse communem?

CAP. V. Abjiciatur ergo a consuetudine fidelium damnanda perversitas, nec honor uni Deo debitus, eorum ritibus qui creaturis deserviunt, misceatur. Dicit enim Scriptura divina: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV, 10). Et beatus Job, homo sine querela, ut ait Dominus, et continens se ab omni re mala (Job. I, 8), Numquid vidi, inquit, solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, et laetatum est cor meum in abscondito, et osculatus sum manum meam: quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum (Job. XXXI, 26-28)? Quid autem est sol, vel quid est luna, nisi visibilis creaturae et corporeae lucis elementa? quorum unum est majoris claritatis, et aliud minoris est luminis. Sicut enim alia diurna, alia nocturna sunt tempora, ita diversam in luminaribus qualitatem Creator instituit, cum tamen priusquam haec fierent, et dies sine solis officio, et noctes sine lunae ministerio praecessissent. Sed condebantur ista ad faciendi hominis utilitatem, ut rationale animal nec in distinctione mensium, nec in recursu annorum, nec in dinumeratione 96 temporum falleretur: cum per inaequalium horarum impares moras, et dissimilium ortuum signa manifesta, et annos sol concluderet, et menses luna renovaret. Quarto namque, ut legimus, die, dixit Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli, et luceant super terram, et dividant inter diem et noctem, et sint in signa, et tempora, et dies, et annos, et sint in firmamento coeli, ut luceant super terram (Gen. I, 14, 15).

CAP. VI. Expergiscere, o homo, et dignitatem tuae cognosce naturae. Recordare te factum ad imaginem Dei (Gen. I, 26); quae, etsi in Adam corrupta; in Christo tamen est reformata. Utere quomodo utendum est visibilibus creaturis, sicut uteris terra, mari, coelo, aere, fontibus atque fluminibus; et quidquid in eis pulchrum atque mirabile est, refer ad laudem et gloriam Conditoris. Noli esse deditus illi lumini quo volucres et serpentes, quo bestiae et pecudes, quo muscae delectantur et vermes. Lucem corpoream sensu tange corporeo, et toto mentis affectu illud verum lumen amplectere quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9), et de quo dicit propheta: Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent (Ps. XXXIII, 6). Si enim templum Dei sumus, et Spiritus Dei habitat in nobis (I Cor. III, 16), PLUS EST quod fidelis quisque in suo habet animo, quam quod miratur in coelo. Non itaque vobis, dilectissimi, hoc aut indicimus, aut suademus, ut despiciatis opera Dei, aut contrarium aliquid fidei vestrae, in iis quae Deus bonus bona condidit, aestimetis; sed ut omni creaturarum specie, 97 et universo hujus mundi ornatu rationabiliter et temperanter utamini: Quae enim videntur, sicut ait Apostolus, temporalia sunt; quae autem non videntur aeterna sunt (II Cor. IV, 18). Unde quia AD PRAESENTIA sumus nati, ad futura autem renati, non temporalibus bonis dediti, sed aeternis simus intenti; et ut spem nostram possimus propius intueri, in ipso sacramento Natalis Domini cogitemus quid naturae nostrae gratia divina contulerit. Audiamus Apostolum dicentem: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 3, 4); qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXVIII[ Al. XXVII]. In Nativitate Domini VIII. SYNOPSIS. I. Quanta taetitia mysterium Christi nascentis sit excipiendum. --II. A carne animaque in Christo humana nullo momento Verbum abfuisse. -- III. In delendo peccato Adae voluntario justitiam esse servatam. --IV. Varii errores circa incarnationem Domini --V. Nestorii et Eutychis impia dogmata. --VI. Veritatem utriusque naturae in Christo, in unitatem personae convenire. --VII. Quomodo plenitudo Divinitatis corporaliter in Christo inhabitat, et in Ecclesia. CAP. I. Cum semper nos, dilectissimi, gaudere in Domino, omnia divina eloquia exhortentur, hodie procul dubio ad spiritalem laetitiam copiosius incitamur, Nativitatis Dominicae sacramento nobis clarius coruscante: ut recurrentes ad illam divinae misericordiae ineffabilem inclinationem, qua Creator hominum homo fieri dignatus est, in ipsius nos inveniamur natura, quem adoramus in nostra. Deus enim Dei Filius, de sempiterno et ingenito Patre unigenitus, sempiternus manens in forma Dei, et incommutabiliter atque intemporaliter habens non aliud esse quam Pater est, formam servi sine suae detrimento majestatis 98 accepit, ut in sua nos proveheret, non se in nostra dejiceret. Unde utrique naturae in suis proprietatibus permanenti, tanta est unitatis facta communio, ut quidquid ibi est Dei, non sit ab humanitate disjunctum; quidquid autem est hominis, non sit a Deitate divisum.

CAP. II. Celebrantes igitur, dilectissimi, natatem diem Domini Salvatoris, partum beatae Virginis integre cogitemus, ut carni animaeque conceptae virtutem Verbi nullo temporis puncto defuisse credamus, nec prius formatum atque animatum templum corporis Christi, quod sibi superveniens vindicaret habitator, sed per ipsum et in ipso, novo homini datum esse principium: ut in uno Dei atque hominis filio, et sine matre Deitas, et sine patre esset humanitas. Simul enim per Spiritum sanctum fecundata virginitas, sine corruptionis vestigio edidit et sui generis sobolem, et suae stirpis auctorem. Unde et idem Dominus, sicut evangelista commemorat, quaesivit a Judaeis cujus filium Christum Scripturarum auctoritate didicissent; et eisdem respondentibus quod ex David venturus semine traderetur: Quomodo, inquit, illum Dominum suum David in spiritu vocat, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Matth. XXII, 43, 44; Ps. CIX, 1)? Nec potuerunt Judaei propositam solvere quaestionem, quia non intelligebant in uno Christo et progeniem Davidicam, et naturam prophetatam esse divinam.

CAP. III. Majestas autem Filii Dei aequalis Patri, vestiens se humilitate servili, nec metuebat minui, nec indigebat augeri; ipsumque effectum misericordiae suae, quem restitutioni impendebat humanae, sola exsequi poterat virtute Deitatis; ut creaturam ad imaginem Dei conditam (Genes. I, 26) a jugo diri dominatoris erueret. Sed quia non ita in primum hominem diabolus violentus exstiterat, ut eum in partes suas sine liberi arbitrii consensione transferret, sic destruendum peccatum fuerat voluntarium et hostile consilium, ut dono gratiae non obesset norma justitiae. In totius igitur humani generis strage communi, unum solum erat remedium sub divinae rationis occulto, quod posset subvenire prostratis, si aliquis filiorum Adam originalis praevaricationis alienus atque innocens nasceretur, qui caeteris et exemplo 99 prodesset et merito. Sed quia hoc naturalis generatio non sinebat, nec poterat vitiatae radicis propago esse sine semine, de quo Scriptura dicit: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu, qui solus es (Job. XIV, 4)? Dominus David factus est filius David, et de promissi germinis fructu proles est orta sine vitio, in unam personam gemina conveniente natura: ut eodem conceptu eodemque partu gigneretur Dominus noster Jesus Christus, cui et vera inesset Deitas ad miracula operum, et vera humanitas ad tolerantiam passionum.

CAP. IV. Fides igitur catholica, dilectissimi, oblatrantium haereticorum spernat errores, qui mundanae sapientiae vanitate decepti, a veritatis Evangelio recesserunt, et incarnationem Verbi intelligere non valentes, de causa illuminationis fecerunt sibi materiam caecitatis. Nam omnium fere falsa credentium opinionibus, quae etiam in sancti Spiritus negationem proruunt, retractatis, neminem pene deviasse cognoscimus, nisi qui duarum in Christo naturarum veritatem sub unius personae confessione non credidit. Alii etenim Domino solam humanitatem, alii solam ascripsere Deitatem. Alii veram quidem in ipso Divinitatem, sed carnem dixerunt fuisse simulatam. Alii professi sunt veram eum suscepisse carnem, sed Dei Patris non habuisse naturam; et Deitati ejus, quae erant humanae substantiae, deputantes, majorem sibi Deum minoremque finxerunt, cum gradus in vera Diivinitate esse non possit: quoniam quidquid Deo minus est, Deus non est. Alii cognoscentes Patris et Filii nullam esse distantiam, quia non poterant unitatem Deitatis intelligere nisi in unitate personae, eumdem asseruerunt esse Patrem quem Filium; ut nasci et nutriri, pati et mori, sepeliri et resurgere, ad eumdem pertineret, qui per omnia et hominis personam impleret et Verbi. Quidam puta verunt Dominum Jesum Christum non nostrae substantiae corpus habuisse, sed ab clementis superioribus ac subtilioribus 100 sumptum. Quidam autem aestimaverunt in carne Christi humanam animam non fuisse, sed partes animae ipsam Verbi implesse Deitatem. Quorum imprudentia in hoc transiit, ut animam quidem fuisse in Domino faterentur, sed eamdem dicerent mente caruisse, quia sufficeret homini sola Deitas ad omnia rationis officia. Postremo iidem asserere praesumpserunt, partem quamdam Verbi in carnem fuisse conversam, ut in unius dogmatis varietate multiplici, non carnis tantum animaeque natura, sed etiam ipsius Verbi solveretur essentia.

CAP. V. Multa sunt et alia prodigia falsitatum, quibus enumerandis charitatis vestrae non est fatigandus auditus. Sed post diversas impietates, quae sibi invicem sunt multiformium blasphemiarum cognatione connexae, de his potissimum erroribus declinandis observantiam vestrae devotionis admoneo; quorum unus dudum Nestorio auctore consurgere non impune tentavit, alius nuper pari exsecratione damnandus, Eutyche assertore prorupit. Nam ille beatam Mariam Virginem hominis tantummodo ausus est praedicare genitricem, ut in conceptu ejus et partu nulla Verbi et carnis facta unitio crederetur: quia Dei Filius non ipse factus sit hominis filius, sed creato homini sola se dignatione sociaverit. Quod catholicae aures nequaquam tolerare potuerunt, quae sic Evangelio veritatis imbutae sunt, ut firmissime noverint nullam esse humano generi spem salutis, nisi ipse esset filius Virginis, qui creator est matris. Hic autem recentioris sacrilegii profanus assertor, unitionem quidem in Christo duarum confessus est naturarum, sed ipsa unitione id dixit effectum, ut ex duabus una remaneret, nullatenus alterius existento substantia, quae utique finiri, nisi aut consumptione, aut separatione non posset. Haec vero tam inimica sunt sanae fidei, ut nequeant recipi sine excidio nominis Christiani. Si enim Verbi incarnatio unitio est divinae humanaeque naturae, sed hoc ipso concursu 101 quod erat geminum, factum est singulare; sola Divinitas ex utero Virginis nata est, et per ludificatoriam speciem sola subiit nutrimenta et incrementa corporea; utque omnes mutabilitates humanae conditionis omittam, sola Divinitas crucifixa, sola Divinitas mortua, sola Divinitas est sepulta; ut jam secundum talia sentientes sperandae resurrectionis nulla sit ratio, nec sit primogenitus ex mortuis Christus (Coloss. I, 18): quia non fuit qui deberet resuscitari, si non fuisset qui posset occidi.

CAP. VI. Absint a cordibus vestris, dilectissimi, diabolicarum inspirationum virulenta mendacia, et scientes quod sempiterna Filii Deitas nullo apud Patrem crevit augmento, prudenter advertite quod cui naturae in Adam dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19), eidem in Christo dicitur, Sede a dextris meis (Ps. CIX, 1). Secundum illam naturam qua Christus aequalis est Patri, numquam interior fuit Unigenitus sublimitate Genitoris, nec temporalis est ei cum Patre gloria, qui in ipsa Patris est dextera, de qua in Exodo dicitur: Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute (Exod. XV, 6); et in Isaia: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1; Rom. X, 17)? Assumptus igitur homo in Filium Dei, sic in unitatem personae Christi ab ipsis corporalibus est receptus exordiis, ut nec sine Deitate conceptus sit, nec sine Deitate editus, nec sine Deitate nutritus. Idem erat in miraculis, idem in contumeliis; per humanam infirmitatem crucifixus mortuus et sepultus; per divinam virtutem die tertia resuscitatus, ascendit ad coelos, consedit ad dexteram Dei Patris, et in natura hominis accepit a Patre quod in natura Deitatis etiam ipse donavit.

CAP. VII. Haec, dilectissimi, pio corde meditantes, apostolici semper memores estote praecepti, qui universos admonet dicens: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, et non secundum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter, et estis repleti in illo (Colos. II, 8, 10). Non dixit 102 spiritaliter, sed corporaliter, ut veram intelligamus substantiam carnis, ubi est plenitudinis Divinitatis inhabitatio corporalis (Ephes. 1, 23); qua utique tota etiam repletur Ecclesia, quae inhaerens capiti, corpus est Christi (Colos. I, 21): qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto Deus in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XXIX [ Al. XXVIII]. In Nativitate Domini IX. SYNOPSIS. I. Quae pax ab angelis nuntietur nascente Christo. --II Mysteria quoad dispensationem solum corporalem transisse. Dixit Dominus Domino meo expenditur. --III. In adoptantis misericordia gloriandum. Infantiam Christi esse honorandam. CAP. I. Excedit quidem, dilectissimi, multumque supereminet humani eloquii facultatem divini operis magnitudo; et inde oritur difficultas fandi, unde adest ratio non tacendi: quia in Christo Jesu Filio Dei non solum ad divinam essentiam, sed etiam ad humanam spectat naturam, quod dictum est per prophetam: Generationem ejus quis enarrabit (Isa. LIII, 8)? Utramque enim substantiam in unam convenisse personam, nisi fides credat, sermo non explicat; et ideo numquam materia deficit laudis, quia numquam sufficit copia laudatoris. Gaudeamus igitur quod ad eloquendum tantum misericordiae sacramentum impares sumus, et cum salutis nostrae altitudinem non valemus explicare, sentiamus nobis bonum esse quod vincimur. Nemo enim ad cognitionem veritatis magis propinquat, quam qui intelligit in rebus divinis, etiamsi multum proficiat, semper sibi superesse quod quaerat. Nam qui sed ad id in quod tendit pervenisse praesumit, non quaesita reperit, sed in inquisitione defecit. Ne autem infirmitatis nostrae perturbemur angustiis, evangelicae 103 nos et propheticae adjuvant voces, quibus ita accendimur et docemur, ut nobis Nativitatem Domini, qua Verbum caro factum est (Joan. I, 14), non tam praeteritam recolere, quam praesentem videamur inspicere. Quod enim pastoribus pro gregum suorum custodia vigilantibus nuntiavit angelus Domini, etiam nostrum implevit auditum; et ideo Dominicis ovibus praesumus, quia verba divinitus edita cordis aure servamus, tamquam et in hodierna festivitate dicatur: Ecce ego evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David (Luc. II, 10). Cujus praedicationis summitati exsultatio innumerabilium jungitur angelorum (ut excellentius fieret testimonium, cui militiae coelestis multitudo concineret) in honorem Dei una benedictione dicentium: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Dei ergo gloria est ex matre Virgine Christi nascentis infantia, et reparatio humani generis merito in laudem sui refertur auctoris: quia et ipse beatae Mariae missus a Deo Gabriel angelus dixerat: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). In terra autem illa pax conceditur, quae homines efficit bonae voluntatis. Quo enim Spiritu de intemeratae matris visceribus nascitur Christus, hoc de sanctae Ecclesiae utero renascitur Christianus, cui vera pax est, a Dei voluntate non dividi, et in his solis quae Deus diligit delectari.

CAP. II. Natalem igitur, dilectissimi, diem Domini celebrantes, qui ex omnibus praeteritorum temporum diebus electus est, licet dispensatio actionum corporalium, sicut aeterno consilio fuerat praeordinata, transierit, totaque Redemptoris humilitas in gloriam paternae majestatis evecta sit, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria 104 est Dei Patris (Philipp. II, 10, 11), indesinenter tamen ipsum partum salutiferae Virginis adoramus, et illam Verbi et carnis indissolubilem copulam non minus suspicimus in praesepe jacentem, quam in throno paternae altitudinis considentem. Immutabilis enim Deitas, quamvis intra semetipsam et claritatem suam et potentiam contineret, non ideo tamen non erat inserta nascenti, quia humano aspectui non patebat: ut per veri hominis inusitata primordia ille agnosceretur genitus, qui regis David et Dominus esset et filius. Ipse enim prophetico spiritu cantat, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis (Ps. CIX, 1). Quo testimonio, sicut Evangelium refert, confutata est impietas Judaeorum. Nam cum Jesu interrogante Judaeos, cujus filium dicerent Christum? respondissent, David, confestim Dominus caecitatem illorum arguens ait: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis (Matth. XXII, 43)? Interclusistis vobis, o Judaei, intelligentiae viam, et dum solam naturam carnis aspicitis, tota vos veritatis luce privastis. Exspectantes enim, secundum vestrae persuasionis fabulosa figmenta, David filium de sola stirpe corporea, dum spem vestram in homine tantum constituistis, Deum Dei Filium repulistis: ut quod nobis profiteri gloriosum est, vobis prodesse non possit. Nam et nos interrogati cujus filius sit Christus, voce Apostoli confitemur quod factus est ex semine David secundum carnem (Rom. I, 2); et de ipso initio evangelicae praedicationis instruimur, legentes: Liber generationis Jesu Christi, filii David (Matth. I, 1). Sed ideo a vestra impietate discernimur, quia quem ex progenie David hominem novimus natum, eumdem, secundum quod Verbum caro factum est (Joan. I, 14), Deum Deo Patri credimus coaeternum. Unde si teneres, o Israel, tui nominis dignitatem, et propheticas denuntiationes non obcaecato corde percurreres, Isaias tibi evangelicam panderet veritatem, et non surdus audires divina inspiratione dicentem: Ecce Virgo 105 accipiet in utero, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14; Matth. I, 23). Quem si in tanta proprietate sacri nominis non videbas, in Davidica saltem voce didicisses, ne contra testificationem novi et veteris Testamenti Jesum Christum David filium denegares, quem David Dominum non fateris.

CAP. III. Quapropter, dilectissimi, quoniam per ineffabilem gratiam Dei Ecclesia fidelium gentium consecuta est, quod carnalium Judaeorum Synagoga non meruit, dicente David: Notum fecit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit justitiam suam (Ps. XCII, 2); et Isaia similiter praedicante: Populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam; qui habitabant in regione umbrae mortis, lux orta est eis (Isai. IX, 2); et iterum: Gentes quae te non noverunt invocabunt te, et populi qui te nescierunt ad te confugient (Isai. LV, 5): exsultemus in die salutis nostrae, et per novum Testamentum in consortium ejus assumpti, cui dicitur a Patre per prophetam: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Ps. II, 7); in adoptantis nos misericordia gloriemur: quia, sicut Apostolus ait, Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15). Dignum est enim atque conveniens, ut testantis Patris voluntas ab adoptionis filiis impleatur; et dicente Apostolo, Si compatimur, et conglorificabimur (Ibid., 17), sint humilitatis Christi comparticipes, qui sunt futuri gloriae cohaeredes (Rom. VIII, 3). Honoretur in infantia sua Dominus, nec ad Deitatis referantur injuriam exordia et incrementa corporea: quoniam naturae incommutabili nec addidit aliquid nostra natura, nec minuit; sed qui in similitudine carnis peccati dignatus est hominibus esse conformis, in unitate Deitatis Patri permanet aequalis; eum quo et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

106 SERMO XXX [ Al. XXXI]. In Nativitate Domini X. SYNOPSIS. I. Utramque Christi generationem ineffabilem esse. --II. Diversi errores circa incarnationem Verbi. --III. Divinitatis plenitudinem corporaliter Christum inhabitasse. --IV. Conceptionem Christi inter omnes esse singularem. --V. Utriusque in Christo naturae proprietates expenduntur. --VI. Christum Patri et matri consubstantialem, ex utroque nos salvare. --VII. Unam Christi fidem omnes omnium saeculorum fideles salvare. Genealogia Christi apud Matthaeum et Lucam, cur diversa. CAP. I. Saepe, ut nostis, dilectissimi, de excellentia festivitatis hodiernae officium vobis sermonis salutaris impendimus; nec ambigimus ita cordibus vestris divinae pietatis resplenduisse virtutem, ut quod vobis fide est insitum, id sit etiam intelligentia comprehensum. Sed quia Domini Salvatorisque nostri nativitas, non solum secundum deitatem de Patre, sed etiam secundum carnem de matre, ita facultatem humani excedit eloquii, ut merito ad utrumque referatur, quod dictum est: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? in eo ipso quod digne non potest explicari, semper exuberat ratio disserendi: non quia liberum sit diversa sentire, sed quia dignitati materiae nulla potest lingua sufficere. Magnitudo igitur sacramenti, in salutem humani generis ante saecula aeterna dispositi, in saeculorum fine reserati, integritati suae nec auferri aliquid patitur, nec inferri; et sicut propria non amittit, ita aliena non recipit. Sed multi opinionum suarum sequaces, et quod nondum intellexerant, paratiores docere quam discere, sicut ait Apostolus, circa fidem naufragaverunt (I Tim. I, 19); quorum pravas compugnantesque sententias brevi significatione perstringam: ut errorum tenebris a veritatis luce discretis, et religiose honorentur beneficia divina, et scienter caveantur humana mendacia.

CAP. II. Quidam enim ex documentis nativitatis 107 Domini nostri Jesu Christi quae cum verum hominis filium demonstrabant, nihil ipsum amplius quam hominis filium crediderunt, non putantes ipsi ascribendam esse deitatem, quem et primordia infantiae, et incrementa corporea, et passionum usque ad crucem mortemque conditio, non dissimilem caeteris mortalibus approbassent. Alii vero virtutum admiratione permoti, et originis novitatem, et dictorum factorumque potentiam, ad divinam intelligentes pertinere naturam, nihil illi putaverunt nostrae inesse substantiae, totumque illud quod corporeae fuit actionis et formae, aut de sublimioris generis prodiisse materia, aut simulatam carnis speciem habuisse, ut videntium et tangentium sensus ludificatoria imagine fallerentur. Fuit autem in quibusdam errantibus etiam illa persuasio, qua conarentur asserere ex ipsa Verbi substantia quiddam in carnem fuisse conversum, natumque Jesum ex Maria Virgine, nihil maternae habuisse naturae; sed et quod erat Deus, et quod erat homo, utrumque ad id pertinuisse, quod Verbum est: ut scilicet in Christo et per diversitatem substantiae falsa fuerit humanitas, et per defectum mutabilitatis non vera divinitas.

CAP. III. Has ergo, dilectissimi, aliasque impietates diabolica inspiratione conceptas, et in multorum noxam per vasa perditionis effusas, olim catholica fides, cujus Deus et magister est et auxiliator, obtrivit, exhortante et instruente nos Spiritu sancto per legis testificationem, per vaticinia prophetarum, et per evangelicam tubam apostolicamque doctrinam, ut constanter intelligenterque credamus quia, sicut ait beatus Joannes, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). In nobis utique, quos sibi Verbi divinitas coaptavit, cujus caro de utero Virginis sumpta nos sumus. Quae si de nostra, id est vere humana, non esset, Verbum caro factum non habitasset in nobis. In nobis autem habitavit, quia naturam nostri corporis suam fecit, aedificante sibi Sapientia domum (Prov. IX, 1), non de quacumque materia, sed de substantia proprie 108 nostra, cujus assumptio est manifestata, cum dictum est: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Huic autem sacratissimae praedicationi etiam beati Pauli apostoli doctrina concordat, dicentis: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estis repleti in illo (Coloss. II, 8-10). Totum igitur corpus implet tota divinitas; et sicut nihil deest illius majestatis, cujus habitatione repletur habitaculum, sic nihil deest corporis, quod non suo habitatore sit plenum. Quod autem dictum est, Et estis repleti in illo, nostra utique est significata natura, ad quos illa repletio non pertineret, nisi Dei Verbum nostri sibi generis et animam et corpus unisset.

CAP. IV. Agnoscendum sane, dilectissimi, et toto corde est confitendum, quod haec generatio qua et Verbum et caro, id est Deus et homo, unus Dei Filius unusque Christus efficitur, supra omnem originem humanae creationis excellit. Nec enim aut Adae de limo terrae formatio, aut Evae de viri carne plasmatio (Gen. II, 22), aut caeterorum hominum de utriusque sexus permixtione conditio, Jesu Christi potest ortui comparari. Genuit Abraham senex divinae promissionis haeredem, et transgressa fecunditatis annos sterilis Sara concepit (Gen. XXI, 2). Jacob dilectus est a Deo, antequam natus, et praeveniente gratia voluntarias actiones ab hispida congeniti fratris asperitate discretus (Gen. XXV, 25; Malach. I, 3; Rom. IX, 13). Jeremiae dicitur: Priusquam te formarem in utero, novi te; et antequam exires de vulva, sanctificavi te (Jerem. I, 5). Anna diu fecunditatis aliena, Samuelem prophetam, quem Deo offerret, enixa est (I Reg. I, 20), ut et partu clara esset et voto. Zacharias sacerdos de Elizabeth sterili sanctam suscepit prolem (Luc. I, 24), et praecursor Christi futurus Joannes, spiritum propheticum intra viscera matris accepit, et nondum editus puer, genitricem Domini signo clausae exsultationis ostendit (Ibid., 44). Magna haec omnia, et divinorum operum sunt plena miraculis; sed hoc ipso moderatus stupenda, 109 quo plura. Nativitas autem Domini nostri Jesu Christi omnem intelligentiam superat, et cuncta exempla transcendit; nec potest ulli esse comparabilis, quae est inter omnia singularis. Electae Virgini, olimque de semine Abrahae ac de radice Jesse per propheticas voces et per mystica signa promissae, denuntiatur ab archangelo sine damno pudoris beata fecunditas, sacram virginitatem nec conceptu violatura nec partu. Superveniente quippe in eam Spiritu sancto, et Altissimi obumbrante virtute (Luc. I, 35), incommutabile Dei Verbum de incontaminato corpore habitum sibi humanae carnis assumpsit: quae et nullum contagium de concupiscentia carnis traheret, et nihil eorum quae ad animae corporisque naturam pertinent, non haberet.

CAP. V. Recedant itaque procul, atque in tenebras suas eant haereticarum monstra opinionum, et insanarum sacrilegia falsitatum; nos exsultans in laudem Dei coelestium multitudo, et instructi ab angelis docuere pastores; ut cognitis naturae utriusque documentis, et Verbum in Christo homine, et Christum hominem adoremus in Verbo. Nam si, ut Apostolus ait, qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17), quanto magis Verbum caro factum unus est Christus? ubi nihil est alterius naturae, quod non sit utriusque. Non ergo infirmemur in consilio misericordiae Dei, quae nos et innocentiae reformat et vitae; nec quia in Salvatore nostro manifesta cognoscimus geminae signa naturae, aut in gloria Dei de veritate carnis, aut in humilitate hominis de Deitatis majestate dubitemus. Idem est in forma Dei, qui formam suscepit servi. Idem est incorporeus manens, et corpus assumens. Idem est in sua virtute inviolabilis, et in nostra infirmitate passibilis. Idem est a paterno non divisus throno, et ab impiis crucifixus in ligno. Idem est super coelorum altitudines victor mortis ascendens, et usque ad consummationem saeculi universam Ecclesiam non relinquens. Idem postremo est, qui in eadem, qua ascendit, carne venturus, sicut judicium sustinuit impiorum, ita judicaturus est de omnium actione 110 mortalium. Unde ne plurimis testimoniis immoremur, unum sufficit ex Evangelio beati Joannis adhiberi, quo ipse Dominus noster dicit: Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso; et potestatem dedit ei judicium facere, quia filius hominis est (Joan. V, 25). Ergo sub una sententia ostendit quia idem Filius Dei atque filius hominis est. Unde apparet quemadmodum Christum Dominum in unitate personae credere debeamus, qui cum sit Filius Dei, per quem facti sumus, etiam filius hominis per assumptionem carnis est factus, ut moreretur, sicut ait Apostolus, propter delicta nostra, et resurgeret propter justificationem nostram (Rom. IV, 25).

CAP. VI. Haec confessio, dilectissimi, nullas metuit contradictiones, nullis cedit erroribus. Agnoscimus enim misericordiam Dei ab initio promissam, et ante saecula praeparatam, per quam solam resolvi captivitatis humanae vincula potuerunt, quibus primum hominem omnemque ejus posteritatem malesuadus peccati auctor obstrinxerat, et propaginem dedititiam originali sibi praejudicio vindicabat. Quia igitur justificandis hominibus hoc principaliter opitulatur, quod Unigenitus Dei etiam filius hominis esse dignatus est, ut ὁμούσιος Patri Deus, id est unius substantiae, idem homo verus et secundum carnem matri consubstantialis existeret; utroque gaudemus, quia non nisi utroque salvamur: in nullo dividentes visibilem ab invisibili, corporeum ab incorporeo, passibilem ab impassibili, palpabilem ab impalpabili, formam servi a forma Dei; quia etsi unum manet ab aeternitate, aliud coepit a tempore; quae tamen in unitatem convenerunt, nec separationem possunt habere, nec finem; dum exaltans et exaltatus, glorificans et glorificatus, ita sibimet inhaeserunt, ut sive in omnipotentia, sive in contumelia, nec divina in Christo careant humanis, nec humana divinis.

111 CAP. VII. Hoc credentes, dilectissimi, veri Christiani sumus, veri Israelitae, et in consortium filiorum Dei veraciter adoptati: quia et omnes sancti qui Salvatoris nostri tempora praecesserunt, per hanc fidem justificati, et per hoc sacramentum Christi sunt corpus effecti, exspectantes universalem credentium redemptionem in semine Abrahae, de quo dicit Apostolus: Abrahae dictae sunt repromissiones, et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, Et semini tuo, qui est Christus (Galat. III, 16). Propter quod Matthaeus evangelista, ut promissionem ad Abraham factam ostenderet in Christo esse completam, generationum ordinem percurrit, et in quo omnibus gentibus disposita fuisset benedictio, demonstravit. Lucas quoque evangelista ab ipso Domini ortu seriem generis sui sursum versus retexuit (Luc. III, 23), ut etiam illa saecula quae diluvium praevenerant, et huic sacramento doceret fuisse connexa, omnesque ab initio successionum gradus, ad eum in quo uno erat salus omnium, tetendisse. Non ergo dubitandum est quia praeter Christum non est aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo nos oporteat salvos fieri (Act. IV, 5); qui cum Patre et Spiritu sancto aequalis in Trinitate vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.