Sermones - Migne/7

E Wikisource
Sermones 61-70
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum


 Sermones 51-60 Sermones 71-80 

7[recensere]

SERMO LXI [ Al. LIX]. De Passione Domini X. SYNOPSIS. I. Quam vane de affectato regno accusatus est Christus. --II. Quidquid egit Christus, divinae potestatis fuisse, non terreni regis. -- 234 III. Cur Christus mulierum lacrymas compescuerit. -- IV. Quomodo Christus supplicia in hostem suum retorserit. --V. Blasphemantes in Christum Judaeos omnes creaturae condemnant; et eos omnibus religionis sacramentis privatos velum scissum demonstrat. CAP. I. Cum multis modis, dilectissimi, Judaica impietas laboraret, ut causam aliquam perpetrandi in Dominum Jesum sceleris inveniret, et mendacia, quae falsi testes injustis sacerdotibus famulando protulerant, nihil quod morte dignum esset afferrent; hoc quasi insuperabile repererunt, ut Dominum mundi, affectati regni invidia perurgerent. Cumque Pilatus Jesum, quem frustra videbat argui, vellet absolvi, calumniose et minaciter conclamarunt: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris: omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari (Joan. XIX, 12). Stultam insimulationem imprudenter, Pilate, timuisti. Sed formidabile fuerit nomen regium, ut pro imperio Caesaris opprimi debuerit novae molitio potestatis, si dominandi consilium tyrannicus tibi prodidit apparatus, si provisio armorum, si congregatio divitiarum, si praesidia detecta sunt militum. Quid eum gravari sinis de affectata potentia, cujus specialis fuit de humilitate doctrina? Romanis legibus non contradixit, censum subiit, didragma solvit, vectigalia non inhibuit, quae Dei sunt Deo, et quae sunt Caesaris Caesari reddenda constituit; paupertatem elegit, obedientiam suasit, mansuetudinem praedicavit: hoc est vere, non Caesarem impugnare, sed juvare.

CAP. II. Verumtamen ne in totum inanis videatur Judaeorum objectio, discute diligentius, praeses, quid de Domini Jesu operibus notum sit, quid de potestate compertum. Caecis visum, surdis auditum, claudis gressum, mutis donavit eloquium, febres abegit, dolores resolvit, daemonia ejecit, mortuos vivificavit, mari et ventis, ut quiescerent, imperavit (Matth. VIII, 27). Magnum prorsus regem ista demonstrant, qui non humana excellit potentia, sed virtute divina. Hanc ergo Judaei objiciant potestatem, commutent actionem suam, et hoc proferant ore, 235 quod tenent corde. Quare de terrenis calumniantur, qui coelestia persequuntur? Quamvis ergo Pilatus onerosum sibi invidiosumque sentiret, quod eum Judaei de neglectu amicitiae Caesaris impetebant, aliquamdiu tamen furorem ipsorum mitigare conatus est: et ideo Dominum Jesum diversis contumeliis affici aut permisit, aut jussit, ut satiata iniquitas de innocentis injuriis ulterius non saeviret. Sed pertinax malitia propriis crescebat augmentis, et in quem obtinuerat jus illusionis, exigebat et mortis. Unde cum et summi sacerdotes, et principes Judaeorum, omnisque multitudo crebris vocibus acclamarent: Crucifige, crucifige, tradidit Jesum persequentium voluntati, Barabba illis latrone dimisso, ut qui in die festo auctorem interficiebant vitae, impunitas eis praestaretur homicidae.

CAP. III. Eunte itaque, dilectissimi, ad locum clarificationis suae Domino, et misericordia ab impiorum tabernaculis exeunte, ut adimpleretur quod scriptum est: Longe a peccatoribus salus (Ps. CXVIII, 155), sequebatur eum multitudo populi, et mulierum plangentium et lamentantium eum (Luc. XXIII, 27). Solet enim sexus infirmior, etiam pro iis qui morte sunt digni, in lacrymas commoveri, et damnatorum exitus, pro naturae communis consideratione misereri. Sed istum sibi planctum Dominus Jesus dedignatur impendi, quia non decebat luctus triumphum, nec lamenta victoriam. Denique conversus ad eas, Filiae, inquit, Jerusalem, nolite flere super me, sed super vosmetipsas, et super filios vestros flete. Quia venient dies, in quibus dicent: Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non nutrierunt. Ubi est tristitia crucifigendi? Ubi formido morituri? Non terret passuri animum hora supplicii, et docens nullam pro se flendi esse rationem, indicit poenitentiam, denuntiando vindictam. Non est, inquit, quod dolere in me, Jerusalem filiae, debeatis; pro vobis plangite, et pro vestris filiis ejulate. Super illos fundatur iste ploratus, quos tales viscera vestra pepererunt. Lugendum plane vobis est, 236 non de Salvatore credentium, sed de impietate pereuntium. Ego crucem volens patior, et mortem in me, quam sum perempturus, admitto. Nolite flere pro mundi redemptione morientem, quem in majestate Patris videbitis judicantem.

CAP. IV. Exaltatus ergo Christus Jesus in ligno retorsit mortem in mortis auctorem, et omnes principatus, adversasque virtutes, per objectionem passibilis carnis elisit, admittens in se antiqui hostis audaciam, qui in obnoxiam sibi saeviendo naturam, etiam ibi exactor ausus est esse debiti, ubi nullum potuit vestigium invenire peccati. Evacuatum est igitur generale illud venditionis nostrae et lethale chirographum, et pactum captivitatis in jus transiit Redemptoris. Clavi illi, qui manus Domini pedesque transfoderant, perpetuis diabolum fixere vulneribus, et sanctorum poena membrorum inimicarum fuit interfectio potestatum: sic suam Christo consummante victoriam, ut in ipso et cum ipso omnes, qui in eum crederent, triumpharent.

CAP. V. Cum ergo Dominus crucifixi corporis elevatione sublimis, reconciliationem mundi exsequeretur in quadam arce supplicii, latronemque conversum ad paradisi vocaret habitaculum; vos, principes Judaeorum, legisque doctores, nec conscientiae impietate compuncti, nec effectu sceleris mitigati, fixuris clavorum addebatis tela linguarum, dicentes: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII, 42). Sed his vocibus vestris stultis atque blasphemis reddunt omnia elementa responsum, et unam simul in vos sententiam ferunt coelum, terra, sol, sidera, quae indignos vos suo ministerio protestantur terribili motu, insolitoque defectu tenebras mundo vestrae caecitatis ostentant (Ibidem). Quod si ad arguendum vos nec coelestia, nec inferna sufficiunt, et crucem Christi magis potuerunt petrae atque monumenta, quam corda vestra sentire; saltem quod in templo actum est, scienter advertite. 237 Velum, cujus objectu intercludebantur sancta sanctorum, a summo usque ad ima diruptum est, et sacrum illud mysticumque secretum quo solus summus pontifex jussus fuerat intrare, reseratum est, ut nihil jam esset discretionis, ubi nihil resederat sanctitatis. Repudiatos itaque vos debuistis agnoscere, et omne jus sacerdotii perdidisse, quia verum erat quod Veritas vobis dixerat: Si crederetis Mosi, crederetis et mihi (Joan. V, 46). Merito ergo vos Testamentum utrumque condemnat, et gratia vacuatos, et lege privatos, qui ideo resistitis novis, quia non credidistis antiquis. Nos autem, dilectissimi, qui ab ignorantiae tenebris liberati, fidei lumen accepimus, et in novi Testamenti haereditatem per electionem adoptionis intravimus, in festivitate, quam carnalis Israel perdidit, gaudeamus: quoniam Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7); per cujus ineffabilem gratiam omnium charismatum benedictione ditamur, et ita in novitatem a vetustate transferimur, ut non solum paradisi restituamur habitaculo, sed etiam regni coelestis gloriae praeparemur, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et sancto Spiritu vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXII [ Al. LX]. De Passione Domini XI; Dominico die habitus. SYNOPSIS. I. Quanta sit humani intellectus hebetudo ad mysteria contemplanda. --II. Fidem incarnationis per symbolum edoceri. Soliditas fidei Petri, ob quam Petra Ecclesiae fundamentum constitutus est. --III. Diabolum malignitate sua esse deceptum. Orationem Christi pro inimicis eos ad fidem, praedicante Petro, adduxisse. --IV. Christo pro omnibus impiis mortuo, Judas etiam potuisset consequi remedium, si non festinasset ad laqueum. --V. mortem Christi in Judaeorum mente crudelem, 238 in morientis virtute esse mirabilem. CAP. I. Desiderata nobis, dilectissimi, et universo optabilis mundo adest festivitas Dominicae passionis, quae nos inter exsultationes spiritualium gaudiorum silere non patitur: quia etsi difficile est de eadem re saepius digne apteque disserere, non est tamen liberum sacerdoti, in tanto divinae misericordiae sacramento fidelis populi auribus subtrahere sermonis officium, cum ipsa materia, ex eo quod est ineffabilis, fandi tribuat facultatem; nec possit deficere quod dicatur, de qua numquam potest satis esse quod dicitur. Succumbat ergo humana infirmitas gloriae Dei, et in explicandis operibus misericordiae ejus, imparem se semper inveniat. Laboremus sensu, haereamus ingenio, deficiamus eloquio: bonum est ut nobis parum sit quod etiam recte de Domini majestate sentimus: Dicente enim propheta: Quaerite Dominum et confirmamini, quaerite faciem ejus semper (Ps. CIV, 4), nemini praesumendum est quod totum quod quaerit invenerit, ne desinat propinquare qui cessarit accedere. Quid autem inter omnia opera Dei, in quibus humanae admirationis fatigatur intentio, ita contemplationem mentis nostrae et oblectat et superat, sicut passio Salvatoris? De cujus omnipotentia, quae ei cum Patre unius et aequalis essentiae est, quoties, ut possumus, cogitamus, mirabilior nobis fit in Deo humilitas quam potestas; et difficilius capitur divinae majestatis exinanitio, quam servilis formae in summa provectio. Sed multum nos ad intellectum juvat, quod licet aliud sit Creator, aliud creatura, aliud Deitas inviolabilis, aliud caro passibilis; in unam tamen personam concurrat proprietas utriusque substantiae, ut sive in infirmitatibus, sive in virtutibus, ejusdem sit contumelia, cujus et gloria.

CAP. II. Hac fidei regula, dilectissimi, quam in ipso exordio Symboli per auctoritatem apostolicae institutionis accepimus, Dominum nostrum Jesum Christum, quem Filium Dei Patris omnipotentis unicum dicimus, eumdem quoque de Spiritu sancto natum ex Maria virgine confitemur; nec ab ejusdem 239 majestate discedimus, cum ipsum crucifixum et mortuum, et die tertia credimus suscitatum. Omnia enim quae Dei sunt, et quae hominis, simul et humanitas explevit et deitas: ut dum passibili impassibilis inest, nec virtus in infirmitate affici, nec infirmitas possit in virtute superari. Merito beatus Petrus apostolus in hujus unitatis confessione laudatus est: qui, cum Dominus quid de ipso intelligerent discipuli, scrutaretur, omnium celerrime ora praeveniens, Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi. Quod utique non revelante vidit carne, nec sanguine, quorum objectu interiores oculi poterant impediri, sed ipso Spiritu Patris in corde operante credentis, ut ad regimen totius Ecclesiae praeparatus, primum disceret quod doceret, et pro soliditate fidei, quam erat praedicaturus, audiret: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI, 16). Christianae igitur fidei fortitudo, quae portas mortis super inexpugnabilem petram aedificata non metuit, unum Dominum Jesum Christum, et verum Deum, et verum hominem confitetur; eumdem credens filium Virginis, qui auctor est matris; eumdem natum in fine saeculorum, qui creator est temporum; eumdem Dominum omnium virtutum, et unum de stirpe mortalium; eumdem peccati nescium, et in similitudine carnis peccati pro peccatoribus immolatum.

CAP. III. Qui ut humanum genus vinculis mortiferae praevaricationis absolveret, et saevienti diabolo potentiam suae majestatis occuluit, et infirmitatem nostrae humilitatis objecit. Si enim crudelis et superbus inimicus consilium misericordiae Dei nosse potuisset, Judaeorum animos mansuetudine potius temperare, quam injustis odiis studuisset accendere; ne omnium captivorum amitteret servitutem, dum nihil sibi debentis persequitur libertatem. Fefellit ergo illum malignitas sua: intulit supplicium Filio Dei, quod cunctis filiis hominum in remedium verteretur. Fudit sanguinem justum, qui reconciliando mundo et pretium esset et poculum. Suscepit Dominus, quod secundum 240 propositum suae voluntatis elegit. Admisit in se impias manus furentium, quae dum proprio incumbunt sceleri, famulatae sunt Redemptori. Cujus etiam circa interfectores suos tanta erat pietatis affectio, ut de cruce supplicans Patri, non se vindicari, sed illis postularet ignosci, dicens: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). De cujus utique orationis potentia fuit, ut praedicatio Petri apostoli, ex iis qui dixerunt: Sanguis illius super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25), multorum ad poenitentiam corda converteret, et uno die baptizarentur tria fere millia Judaeorum (Act. II, 41); fieretque omnium cor unum et anima una (Ibid. IV, 32), paratorum jam pro eo mori quem poposcerant crucifigi.

CAP. IV. Ad hanc indulgentiam traditor Judas pervenire non potuit: quoniam perditionis filius, cui diabolus stabat a dextris (Ps. CVIII), prius in desperationem transiit, quam sacramentum generalis redemptionis Christus impleret. Nam mortuo pro omnibus impiis Domino, potuisset etiam forte hic consequi remedium, si non festinasset ad laqueum. Sed maligno cordi, et nunc furti fraudibus dedito, nunc parricidalibus commerciis occupato, nihil umquam documentorum misericordiae Salvatoris insederat. Impiis acceptaverat auribus Domini verba dicentis: Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 13); et: Filius hominis venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. V, 32); nec intellexerat clementiam Christi, qui non solum corporeis infirmitatibus medebatur, sed etiam vulnera debilium curabat animarum, dicens paralytico: Constans esto, fili, remissa sunt tibi peccata tua (Matth. IX, 3); dicens et oblatae sibi adulterae: Nec ego te condemnabo, vade et amplius noli peccare (Joan. VIII, 11); ut per omnia opera sua ostenderet, in illo adventu suo salvatorem mundi se venisse, non judicem. A quo intellectu alienatus impius traditor, insurrexit in semetipsum, non judicio poenitentis, sed furore pereuntis: ut qui vitae auctorem interfectoribus vendidisset, in augmentum damnationis suae etiam moriendo peccaret.

CAP. V. Quod ergo falsi testes, quod cruenti principes, quod impii sacerdotes in Dominum 241 Jesum Christum ministerio ignavi praesidis et famulatu imperitae cohortis egerunt, et detestandum universis saeculis, et amplectendum fuit. Crux enim Domini, sicut in Judaeorum erat mente crudelis, ita est in Crucifixi virtute mirabilis. Furit in unum populus, et miseretur omnium Christus. Quod saevitia infertur, voluntate suscipitur: ut licentia facinoris aeternae opus impleat voluntatis. Unde omnis ordo rerum gestarum, quem plenissime evangelica narratio percurrit, ita fidelium est accipiendus auditu, ut salva 242 fide actionum, quae tempore Dominicae passionis impletae sunt, intelligamus non solum remissionem peccatorum in Christo completam, sed etiam formam justitiae esse propositam. Verum, ut hoc diligentius, juvante Domino, disseratur, haec sermonis portio in quartam sabbati reservetur. Aderit ut speramus, gratia Dei, quae nos orantibus vobis faciat promissa complere: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto regnat in saecula saeculorum. Amen.

ADMONITIO IN TRES SERMONES SEQUENTES. Post antecedentem sermonem perturbatus erat in editis, sicut et in non paucis mss. aliquot subsequentium sermonum ordo, qui propterea a nobis plane immutandus fuit. Antecedenti sermoni subjiciebatur sermo cui initium est. Omnia quidem tempora. Sub finem vero sermonis antecedentis promittitur alius sermo feria quarta habendus, in quo S. Leo ita se locuturum spondet, ut salva fide actionum, quae tempore Dominicae passionis impletae sunt, intelligamus non solum remissionem peccatorum in Christo completam ( quod eo sermone statuerat ), sed etiam formam justitiae esse propositam; quod in feriam quartam exponendum remittit. De hoc autem nihil in sermone Omnia quidem tempora in editis subjecto; quin in ipso alius pariter sermo feria quarta habendus promittitur, qui a nobis postea indicabitur. At sermone sequenti, Gloria, dilectissimi, cap. 1, et promissionis mentionem facit, et addit: Quae Dominica passio omnes nos et redemit, et docuit, ut unde datum est pretium, inde et justitia sumeretur. Et cap. 3: Et sacramentum condidit et exemplum, ut unum apprehenderent renascendo, alterum sequerentur imitando, quae ad propositam justitiae formam referuntur. Hic igitur sermo, velut anterioris sermonis portio in quartam sabbati reservata, non erat disjungendus. Post hunc dabimus sermonem, Omnia quidem tempora, die Dominico habitum contra Eutychianos; in cujus fine cum alius sermo eadem super re feria quarta adjiciendus dicatur, nec statim subjectus inveniretur in editis, nos subjecimus. Deprehendimus autem hunc sermonem esse illum qui incipit: Sermonem, dilectissimi, de gloriosa Domini nostri Jesu Christi passione promissum; ubi S. pontifex in Eutychis errorem pariter disserit. Enimvero hos duos sermones ob continuationem velut unum habendos, patet ex epist. 124 et 165, in quibus postquam S. Leo duo fere integra postrema capita 3 et 4 descripsit ex sermone, qui incipit: Omnia quidem tempora, continuo subjicit fragmentum primi capitis ex alio sermone, qui inchoat: Sermonem, dilectissimi; unde alter alterius est portio. Haec omnia confirmat ordo qui invenitur in duobus antiquis mss. Lectionariis basilicae S. Petri, num. 105 et 107, ubi inter sermones de Passione post sermonem, Desiderata nobis, subditur: Gloria, dilectissimi; dein: Omnia quidem tempora; ac postea, Sermonem, dilectissimi, de gloriosa, etc. Idem etiam ordo exhibetur in tribus aliis codicibus praestantis collect. 2.

243 SERMO LXIII. De Passione Domini XII; habitus feria quarta. SYNOPSIS. I. Non sola sua potentia pugnatum esse a Christo, sed ex humilitate nostra, ut justitia servaretur. --II. Quidquid habemus adimpletum, id antiquos habuisse obumbratum; unamque fidem ac spem esse omnium. --III. Inseparabilem esse unionem Christi cum utroque corpore suo, naturali et mystico. --IV. Hoc maxime Christiano enitendum, ut caput suum imitetur. --V. Sola praecepta caeremonialia esse mutata; gratiam autem datam ad moralia. -- VI. Christum innumeros sibi filios baptismo parere, in quo mortis et resurrectionis imago elucet. --VII. Omne Christiani meritum, gloriam esse Christi; qui quos carne sua pascit, spiritu etiam agit et regit. CAP. I. Gloria, dilectissimi, Dominicae passionis, de qua nos etiam hodie locuturos esse promisimus, humilitatis maxime est miranda mysterio; quae omnes nos et redemit et docuit: ut unde datum est pretium, inde et justitia sumeretur. Omnipotentia enim Filii Dei, qua per eamdem essentiam aequalis est Patri, potuisset humanum genus a dominatu diaboli solo imperio suae voluntatis eruere, nisi divinis operibus maxime congruisset, ut nequitiae hostilis adversitas de eo quod vicerat vinceretur, et per ipsam naturam naturalis repararetur libertas, per quam generalis fuerat illata captivitas. Dicente autem evangelista quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14); et dicente Apostolo quod Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (III Cor. V, 19): ostensum est, quia Unigenitus summi Patris tale iniit cum humana humilitate consortium, ut suscepta nostrae carnis animaeque substantia unus atque idem Dei Filius permaneret, nostra augendo, non propria: quia infirmitas erat provehenda, non virtus: ut cum suo Creatori creatura esset unita, nihil 244 assumpto divinum, nihil assumenti deesset humanum.

CAP. II. Hoc consilium misericordiae et justitiae Dei, licet in praeteritis saeculis quibusdam velaminibus fuerit obumbratum, non tamen ita obtectum est ut sanctorum, qui ab initio usque ad adventum Domini laudabiles exstiterunt, intellectui negaretur: cum et propheticis verbis, et rerum gestarum significationibus, salus quae in Christo erat ventura, promissa sit: quam non solum qui praedicabant adepti sunt, sed omnes etiam qui praedicantibus crediderunt. Una enim fides justificat universorum temporum sanctos, et ad eamdem spem fidelium pertinet, quidquid per mediatorem Dei et hominum Jesum Christum (I Tim. II. 5), vel nos confitemur factum, vel patres nostri adoravere faciendum. Nec inter Judaeos atque gentiles ulla distinctio est. Siquidem, sicut ait Apostolus, circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei (Rom. II, 25; I Cor. VII, 19); quae si cum integritate fidei serventur, veros Abrahae filios, id est perfectos faciunt Christianos, dicente eodem Apostolo: Quicumque enim in Christo Jesu baptizati estis, Christum induistis. Non est Judaeus, neque Graecus; non est servus, neque liber; non est masculus, neque femina. Omnes enim unum estis in Christo. Si autem nos Christi: ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 27-29).

CAP. III. Non ergo est dubium, dilectissimi, naturam humanam in tantam connexionem a Filio Dei esse susceptam, ut non solum in illo homine qui est primogenitus totius creaturae (Coloss. I, 18), sed etiam in omnibus sanctis suis unus idemque sit Christus; et sicut a membris caput, ita a capite membra dividi non possint. Quamvis enim non istius vitae sit, sed aeternae, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28); tamen etiam modo templi sui, quod est Ecclesia (Coloss. I, 18), indivisus habitator est, secundum quod ipse promisit, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Quibus Apostolus consonans ait: Ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per eum reconciliari omnia in ipso (Coloss. I, 18-20).

245 CAP. IV. His autem et aliis pluribus testimoniis quid insinuatur cordibus nostris, nisi ut per omnia ad imaginem ejus renovemur, qui permanens in forma Dei, carnis peccati forma esse dignatus est (Philip. II, 6)? Omnes enim infirmitates nostras, quae veniunt de peccato, absque peccati communione suscepit, ut famis et sitis, somni et lassitudinis, moeroris ac fletus affectionibus non careret, doloresque saevissimos usque ad mortis extrema pateretur: quia nemo posset laqueis mortalitatis absolvi, nisi ille, in quo solo innocens erat natura omnium, sineret se interfici manibus impiorum. Unde Salvator noster Dei Filius universis in se credentibus, et sacramentum condidit, et exemplum: ut unum apprehenderent renascendo, alterum sequerentur imitando. Hoc enim docet beatus Petrus apostolus dicens: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Qui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste. Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, justitiae vivamus (I Petr. II, 21-24).

CAP. V. Sicut ergo nemo est credentium, dilectissimi, cui dona neganda sint gratiae, ita nemo est qui non sit Christianae debitor disciplinae: quia etsi remota est mysticae legis asperitas, voluntariae tamen observantiae crevit utilitas, dicente evangelista Joanne: Quia lex per Mosen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17). Omnia enim quae secundum legem, sive in circumcisione carnis, sive in diversitatibus hostiarum, sive in sabbati observantia praecesserunt, Christum testificata, Christi sunt gratiam praelocuta. Et ipse est finis legis (Rom. X, 4), non evacuando significationes ipsius, sed implendo. Qui licet idem sit auctor veterum qui novorum, figuratarum tamen promissionum sacramenta mutavit, quia promissa perfecit: et denuntiationibus cessationem imposuit, quoniam denuntiatus advenit. In praeceptis autem moralibus nulla prioris Testamenti decreta reprobata, sed evangelico magisterio multa 246 sunt aucta: ut perfectiora et lucidiora essent dantia salutem quam promittentia Salvatorem.

CAP. VI. Omnia igitur quae Dei Filius ad reconciliationem mundi et fecit, et docuit, non in historia tantum praeteritarum actionum novimus, sed etiam in praesentium operum virtute sentimus. Ipse est qui de Spiritu sancto ex matre editus Virgine incontaminatam Ecclesiam suam eadem inspiratione fecundat, ut per baptismatis partum innumerabilis filiorum Dei multitudo gignatur, de quibus dicitur: Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 13). Ipse est in quo semen Abrahae totius mundi adoptione benedicitur; et fit patriarcha gentium pater (Gen. XXII, 18), dum promissionis filii fide, non carne nascuntur. Ipse est qui nullius gentis exceptionem faciens, de omni natione quae sub coelo est unum sanctarum ovium efficit gregem, et quotidie implet quod promiserat, dicens: Habeo et alias oves, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient; et erit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16). Quamvis enim beato Petro principaliter dicat, Pasce oves meas (Joan. XXI, 17), ab uno tamen Domino ipsa omnium regitur cura pastorum, et venientes ad petram tam laetis tamque irriguis pascuis alit, ut innumerae oves dilectionis pinguedine roboratae, sicut bonus pastor dignatus est pro ovibus suis animam suam ponere (Joan. X, 15), ita et ipsae non dubitent pro nomine pastoris occumbere. Ipse est cui non solum gloriosa martyrum fortitudo, sed etiam omnium renascentium fides in ipsa regeneratione compatitur. Dum enim renuntiatur diabolo, et creditur Deo, dum in novitatem a vetustate transitur, dum terreni hominis imago deponitur, et coelestis forma suscipitur, quaedam species mortis et quaedam similitudo resurrectionis intervenit, ut susceptus a Christo Christumque suscipiens non idem sit post lavacrum qui ante baptismum fuit, sed corpus regenerati fiat caro Crucifixi.

CAP. VII. Haec commutatio, dilectissimi, dextrae est Excelsi (Ps. LXVII, 21), qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 6): 247 ut in singulis fidelibus per bonae conversationis qualitatem ipsum piorum operum intelligamus auctorem; gratias agentes agentes misericordiae Dei, qui innumeris charismatum donis ita universum Ecclesiae corpus exornat, ut per multos unius luminis radios idem ubique splendor appareat, nec possit nisi gloria esse Christi, cujuslibet meritum Christiani. Hoc est illud verum lumen, quod omnem hominem justificat et illustrat. Hoc est quod eruit de potestate tenebrarum, et transfert in regnum Filii Dei (Coloss. I, 13). Hoc est quod per novitatem vitae desideria animae provehit, et concupiscentias carnis exstinguit. Hoc est quo Pascha Domini in azymis sinceritatis et veritatis legitime celebratur (I Cor. V, 8): dum fermento veteris malitiae abjecto, nova creatura de ipso Domino inebriatur et pascitur. Non enim aliud agit participatio corporis et sanguinis Christi, quam ut in id quod sumimus transeamus: et in quo commortui, et consepulti, et conresuscitati sumus, ipsum per omnia et spiritu et carne gestemus, dicente Apostolo: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum enim Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 3): qui cum Patre et sancto Spiritu vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXIV [ Al. LXI]. De Passione Domini XIII; habitus die dominico. SYNOPSIS. I. Attente contemplandam esse Domini passionem, cujus fides ex fide pendet incarnationis. --II Cur Filius, qui aequalis est Patri, et solus sine peccato, sit incarnatus, et non alia persona? --III. Quanti sint pretii mors et sacrificium Christi in Cruce? --IV. Utramque naturam suas in Christo proprietates servantem, suas partes habere in mysteriis diversas. CAP. I. Omnia quidem tempora, dilectissimi, Christianorum animos sacramento Dominicae passionis et resurrectionis exercent, neque ullum nostrae religionis officium est quo non tam mundi reconciliatio quam humanae in Christo naturae assumptio celebretur. Sed nunc universam Ecclesiam majori intelligentia instrui, et 248 spe ferventiore oportet accendi, quando ipsa rerum dignitas, ita sacratorum dierum recursu, et paginis evangelicae veritatis exprimitur, ut Pascha Domini non tam praeteritum recoli quam praesens debeat honorari. In nullo igitur ab iis quae ad crucem Jesu Christi pertinent, fidei nostrae peregrinetur intuitus, et nihil eorum quae narratione Evangelii retexuntur, otioso accipiamus auditu: ut quia non defuerunt nec adhuc desunt qui veritatem Dominicae incarnationis impugnent, et quod in utero Virginis matris Mariae Verbum caro factum est (Joan. I, 14), quod infans editus per incrementa corporea ad perfectae virilitatis profecit aetatem, quodque crucifixus, mortuus, ac sepultus die tertia resurrexit in nostrae quidem imaginis forma, sed non in nostrae carnis asserant gestum esse natura: nos ab evangelicis et apostolicis testimoniis nullatenus recedentes, eorum intelligentia roboremur, quorum nos certissima experimenta docuerunt: ut pie atque constanter possimus dicere quoniam in illis et nos eruditi sumus, et quod viderunt vidimus, et quod didicerunt didicimus, et quod contrectaverunt palpavimus (I Joan. I, 1); et ideo in passione Domini non conturbamur, quia in generatione non fallimur.

CAP. II. Scimus etenim, dilectissimi, et toto corde profitemur, Patris, et Filii, et Spiritus sancti unam esse Deitatem, et consubstantialem sempiternae Trinitatis essentiam, in nullo a se divisam, in nullo esse diversam, quia simul est intemporalis, simul est incommutabilis, simul quod est, esse non desinens. In hac autem ineffabili unitate Trinitatis, cujus in omnibus communia sunt opera atque judicia, reparationem humani generis proprie Filii persona suscepit: ut quoniam ipse est, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil (Joan. I, 3), quique plasmatum de limo terrae hominem flatu vitae rationalis animavit, idem naturam nostram ab aeternitatis arce dejectam amissae restitueret dignitati, et cujus erat conditor, esset etiam reformator: sic consilium suum dirigens in effectum, ut ad dominationem diaboli destruendam magis uteretur justitia rationis quam potestate virtutis. Quia ergo primi hominis universa posteritas uno simul vulnere sauciata corruerat, nec ulla sanctorum merita conditionem poterant illatae mortis evincere, venit e coelo medicus singularis, multis saepe significationibus nuntiatus, et prophetica diu pollicitatione promissus, qui manens in forma Dei, et nihil propriae majestatis amittens, in carnis nostrae animaeque natura, sine contagione antiquae praevaricationis oriretur. 249 Solus enim beatae Virginis natus est filius absque delicto, non extraneus ab hominum genere, sed alienus a crimine ( in quo illius ad imaginem et similitudinem Dei conditi, et perfecta esset innocentia et vera natura), cum de Adae propagine unus existeret in quo diabolus quod suum diceret non haberet. Qui dum in eum saevit quem sub peccati lege non tenuit, jus impiae dominationis amisit.

CAP. III. Effusio enim pro injustis sanguinis justi tam potens fuit ad privilegium, tam dives ad pretium, ut si universitas captivorum in Redemptorem suum crederet, nullum tyrannica vincula retinerent. Quoniam, sicut Apostolus ait, ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom. XV, 20). Et cum sub peccati praejudicio nati potestatem acceperint ad justitiam renascendi, validius donum factum est libertatis quam debitum servituis. Quam itaque sibi in hujus sacramenti praesidio spem relinquunt, qui in Salvatoris nostri corpore negant humanae substantiae veritatem? Dicant quo sacrificio reconciliati, quo sanguine sint redempti. Quis est qui tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2)? Aut quod umquam sacrificium sacratius fuit quam quod verus Pontifex altari crucis per immolationem suae carnis imposuit? Quamvis enim in conspectu Domini multorum sanctorum pretiosa mors fuerit (Ps. CXV, 15), nullius tamen insontis occisio, propitiatio fuit mundi. Acceperunt justi, non dederunt coronas; et de fidelium fortitudine exempla nata sunt patientiae, non dona justitiae. Singulares quippe in singulis mortes fuerunt, nec alterius quisquam debitum suo fine persolvit, cum inter filios hominum unus solus Dominus noster Jesus exstiterit, in quo omnes crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, omnes etiam sint suscitati; de 250 quibus ipse dicebat: Cum exaltatus fuero, omnia traham ad meipsum (Joan. XII, 32). Fides enim vera justificans impios, et creans justos ad naturae suae tracta participem, in illo acquirit salutem, in quo solo homo se invenit innocentem; et quia unus est mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5), per communionem sui generis ad pacem pervenit deitatis, liberum habens de ejus potentia gloriari, qui contra hostem superbum in carnis nostrae infirmitate congressus, iis victoriam suam tribuit, in quorum corpore triumphavit.

CAP. IV. Cum ergo in uno Domino nostro Jesu Christo vero Dei atque hominis Filio, confitemur divinam de Patre naturam, humanam de matre substantiam, licet Dei Verbi et carnis una persona sit, et utraque essentia communes habeat actiones, intelligendae tamen sunt ipsorum operum qualitates, et sincerae fidei contemplatione cernendum est ad quae provehatur humilitas infirmitatis, et ad quae inclinetur altitudo virtutis; quid sit quod caro sine Verbo non agit, et quid sit quod Verbum sine carne non efficit. Sine Verbi enim potentia nec conciperet Virgo nec pareret, et sine veritate carnis obvoluta pannis infantia non jaceret (Matth. II, 11). Sine Verbi potentia non adorarent magi puerum novo sidere declaratum, et sine veritate carnis non juberetur puer in Aegyptum transferri, quem Herodes cupiebat occidi (Ibid., 20). Sine Verbi potentia non diceret vox Patris missa de coelo: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17; Luc. III, 22), et sine veritate carnis non protestaretur Joannes: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Sine Verbi potentia non fieret redintegratio debilium et vivificatio mortuorum, et sine veritate carnis nec cibus jejuno, nec somnus esset necessarius fatigato. 251 Postremo sine Verbi potentia non se Dominus Patri profiteretur aequalem (Joan. X, 30), et sine veritate carnis non idem diceret Patrem se esse majorem (Joan. XIV, 28): cum catholica fides utrumque suscipiat, utrumque defendat, quae secundum proprietatem divinae humanaeque substantiae, unum Dei Filium et hominem credit et Verbum. Multa sunt, dilectissimi, quae ad expositionem hujus quam praedicamus fidei de toto Scripturarum corpore possemus assumere, quia nihil saepius divinis commendatur eloquiis, quam Dei Filius secundum Deitatem sempiternus ex Patre, et idem secundum carnem temporalis ex matre. Sed ne charitatis vestrae fatigetur auditus, hodierno sermoni adhibendus est modus, ut quarta sabbati quae sunt adjicienda servemus, auxiliante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXV [ Al. LXIV]. De Passione Domini XIV; habitus feria quarta. SYNOPSIS. I. Eutychianos, cum veram carnem in Christo non agnoscunt, aut falsum in eo hominem credere, aut Deum passibilem. --II. Christum potentiam Deitatis continuisse, ut et salvaret et roboraret patiendo. --III. Veram fuisse Christi passionem; quem Deum negant Judaei, hominem Eutychiani. --IV. Omnia Christi mysteria veram in Christo carnem probant, sine qua non est primitiae dormientium. --V. Nisi vera sit caro Christi, in eo Divinitatem inhabitare corporaliter non posse. CAP. I. Sermonem, dilectissimi, de gloriosa Domini nostri Jesu Christi passione promissum, ita exspectationi vestrae intelligo esse reddendum, ut officium disserendi et festo paschali serviat, et ausibus impii erroris occurrat. Qui enim Dei Filium veram nostrae carnis negant suscepisse naturam, inimici sunt fidei Christianae, et evangelicam praedicationem nimis impudenter impugnant: ut secundum ipsos crux 252 Christi aut simulatio fuerit phantasmatis, aut supplicium Deitatis. Quod a cordibus piorum longe est repellendum, quia catholica integritas nec maculam perfidiae, nec rugam potest habere mendacii; quae unum Christum, sicut Deum, sic hominem confitetur, ut nec falsum hominem, nec Deum dicat fuisse passibilem. Quamvis ergo ab illo initio, quo in utero Virginis Verbum caro factum est (Joan. I, 14), nihil umquam inter divinam humanamque substantiam divisionis exstiterit, et per omnia incrementa corporea unius personae fuerint totius temporis actiones, ea ipsa tamen quae inseparabiliter facta sunt, nulla permixtione confundimus: sed quid cujus naturae sit ex operum qualitate sentimus; nec divina enim humanis praejudicant, nec humana divinis, cum ita in idipsum utraque concurrant, ut in eis nec proprietas absumatur, nec persona geminetur.

CAP. II. Transcursis igitur iis quae passionem Domini praecesserunt, quid documentorum habeat sacramentum paschale tractemus. Nam exardescente ad effectum sui sceleris saevitia Judaeorum, cum Deus esset in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19), nulla vis templo corporis ejus, nisi ipse permitteret, potuisset inferri. Siquidem terribilis illa militum cohors, et a principibus et Pharisaeis missa cum gladiis et fustibus multitudo, ita una Domini voce perculsa fuit, ut cum turbae dixissent Jesum se quaerere Nazarenum, et ipse respondisset, Ego sum (Joan. XVIII, 3); nemo eorum subsisteret, sed omnes simul amisso membrorum officio retrorsum acti elisique corruerent. In quo utique divinae erat potestatis indicium, quae impiorum conatus, non armis contrariis, neque ullius creaturae potentis auxilio, sed sola verbi virtute prosterneret. Quia vero salvando humano generi alterius operis ratio congruebat, nec posset sanguis Christi pretium credentium fieri, si Redemptor se non sineret comprehendi, admisit in se impias manus, et cohibita est potentia Deitatis, ut perveniretur ad gloriam passionis. Cujus utique inanis fuisset species, et nulli profutura imago tolerantiae, nisi vera Divinitas veris se humanae carnis sensibus induisset: ut unus Dei atque hominis Filius, aliunde intemerabilis, aliunde passibilis, mortale nostrum per suum immortale renovaret. Et ideo moestitudine, ideo formidine non 253 carebat, ut ad evincendas hujusmodi perturbationes, non solum nos sacramento susceptionis, sed etiam exemplo fortitudinis roboraret. Nam injusta videretur ejus ad patientiam cohortatio, cui nulla esset in nostra infirmitate communio.

CAP. III. Veras autem Domini passiones Isaias propheta ipsius voce praenuntiat, dicens: Dorsum meum dedi in flagella, et maxillas meas in palmas; vultum autem meum non averti a confusione sputorum (Isai. L, 6). Quod itaque Verbum caro patiebatur, non Verbi poena erat, sed carnis; cujus injuriae atque supplicia etiam ad impassibilem redundabant, ut merito ei dicantur illata, quae in ipsius sunt corpus admissa, dicente Apostolo: Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent (I Cor. II, 8). Obcaecati enim Judaei malitia sua in quod prorupissent facinus nesciebant. Unde misericors Dominus Jesus, qui etiam interfectores suos vellet sua morte salvare, pro ignorantia saevientium de crucis altitudine supplicabat, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc., XXIII, 34). Nec intellectu enim cordis, nec auditu auris, nec oculorum intuitu sentiebant quem falsis testimoniis appetissent, quem affigi patibulo coegissent, dum in corpore hominis non agnoscunt substantiam Deitatis. Viderunt humilem, et non adoraverunt universitatis auctorem, nec intellexerunt potestatem judicaturi, despicientes mansuetudinem judicati: ut et persecutores veri Dei et negatores veri hominis una impietas sociaret: dum servi formam in Christo et Judaei aestimant solam, et haeretici asserunt falsam.

CAP. IV. Dicant ergo isti phantasmatici Christiani, quae substantia Salvatoris affixa sit ligno, quae jacuerit in sepulcro, et revoluto monumenti lapide, quae tertia die caro resurrexerit, vel quale corpus Jesus discipulorum visui, clausis ad eos ostiis ingressus (Joan. XX, 19), intulerit, cum ad abigendum cernentium diffidentiam, inspici oculis, digitisque tractari patentes adhuc fixuras clavorum, et recens compuncti lateris vulnus 254 exigeret (Luc. XXIV, 39). Ac si tanta in luce veritatis tenebras suas haeretica obduratio non relinquit, ostendant unde sibi spem vitae polliceantur aeternae, unde resurrectionis Christi se credant esse consortes. Non enim possunt cum Apostolo dicere: Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium (I Cor. XV, 20), quia non sunt primitiae hominum, si non sunt de humanae stirpe naturae. Qui enim primus hominum resurrexit, ejus plenitudinis est portio quam praecessit: et pie creditur, hoc quod est in capite inchoatum, in membris quoque esse complendum: Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (Ibid., 22).

CAP. V. Amplectentes igitur, dilectissimi, christianae spei unicum pignus, non divellamur a compage corporis Christi: In quo habitat, sicut Apostolus ait, omnis plenitudo Divinitatis corporaliter; et estis in illo repleti (Coloss., II, 9, 10). Nam cum incorporea sit substantia Dei, quomodo corporaliter in Christo habitat, nisi quia caro nostri generis, facta est caro Deitatis; et in illo sumus Deo repleti, in quo crucifixi, in quo sepulti, in quo sumus etiam suscitati; ut possimus cum Apostolo dicere: Nostra autem conversatio in coelis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae conforme fieri corpori gloriae suae (Philipp. III, 20, 21), vivens et regnans cum Patre et cum Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXVI [ Al. LXII]. De Passione Domini XV. SYNOPSIS.I. Gratuitam esse reparationis gratiam: a nullo exspectandam fuisse nisi a Christo, qui solus innocens solos in se credentes etiam in veteri Testamento justificavit. --II. Eadem mysteria in utroque Testamento; 255 in uno velata, in altero revelata. -- III. Pascha non rite celebrari nisi a credentibus. Miraculis, quae Christo moriente facta sunt, quemque erudiri. Mirabiles mortis Christi effectus. --IV. Quidquid factum est a Christo, nostri causa factum esse; a quo nos infidelitas exsortes facit. --V. Christi inimicos per ejus gratiam esse destructos.

CAP. I. Evangelica lectio, dilectissimi, quae sacratissimam Dominicae passionis reseravit historiam, ita universae Ecclesiae nota est de communi frequenter auditu, ut rerum gestarum ordinem, tamquam sub vestris habitum oculis, singuli quique recolatis. Nec parum aestimandi sunt profecisse, qui de iis quae audiere non dubitant, ut etiamsi nondum liquide aliquod valeant Scripturarum capere sacramentum, firmissime tamen credant in divinis libris nullum esse mendacium. Quia ergo sincerae fidei promissa est intelligentiae plenitudo, erigat se ad promerendam sancti Spiritus eruditionem, illuminatarum mentium vigor; et non contentus sit facti ordinem nosse, nisi etiam ipsam rationem impensae sibi pietatis inspiciat: ut auctorem suum humana natura, sciendo quantum ab eo sit dilecta, plus diligat. Miserendi enim nostri causam Deus nisi in sua bonitate non habuit; et mirabilior est secunda hominum generatio quam prima conditio: quia plus est in novissimis saeculis reparasse Deum quod perierat, quam a principio fecisse quod non erat. Libertatem itaque innocentiae naturalis, quam primorum parentum praevaricatione perdidimus, nulla per se sanctorum praecedentium merita receperunt, quia lata in transgressores sententia, omnem progeniem captivae posteritatis obstrinxit, et nemo exstitit exsors a damnatione, quia nullus fuit liber a crimine. Sed redemptio Salvatoris destruens opus diaboli, et rumpens vincula peccati, ita magnae pietatis suae disposuit sacramentum, ut usque ad consummationem quidem mundi praefinita generationum plenitudo decurreret, sed renovatio originis per justificationem indiscretae fidei ad omnia retro saecula pertineret. Incarnatio quippe Verbi, 256 et occisio ac resurrectio Christi, universorum fidelium salus facta est, et sanguis unius justi hoc nobis donavit, qui eum pro reconciliatione mundi credimus fusum, quod contulit patribus, qui similiter credidere fundendum.

CAP. II. Nihil ergo, dilectissimi, ab antiquis significationibus in Christiana religione diversum est, nec umquam a praecedentibus justis, nisi in Domino Jesu Christo salvatio sperata est, dispensationibus quidem pro divinae voluntatis ratione variatis, sed in idipsum coruscantibus et legis testimoniis, et prophetiae oraculis, et oblationibus hostiarum: quia sic congruebat illos populos erudiri, ut quae revelata non caperent, obumbrata susciperent, et major Evangelii esset auctoritas, cui tot signis totque mysteriis, veteris Testamenti paginae deservissent; de quibus Dominus profitebatur, quod non venerat legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17). Ne itaque aestimet sibi prodesse Judaeus, quod in litterae carnaliter superficie demoratur, et iis Scripturis convincitur repugnare, quae apud nos veram sui obtinent dignitatem, dum et erudimur praedictis, et ditamur impletis. Dicente enim Domino: Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me (Joan. XII, 32), nihil legalium institutionum, nihil propheticarum resedit figurarum, quod non totum in Christi sacramenta transierit. Nobiscum est signaculum circumcisionis, sanctificatio chrismatum, consecratio sacerdotum; nobiscum puritas sacrificii, baptismi veritas, honor templi, ut merito cessarint nuntii, postquam nuntiata venerunt; nec vacuatur reverentia promissionum, quia plenitudo manifestata est gratiarum. Verum quia, sicut ait Apostolus: Caecitas ex parte in Israel facta est, nec qui filii carnis, ii filii sunt promissionis (Rom. XI, 25), ineffabilis misericordia Dei Israeliticum sibi populum de omnibus nationibus fecit, et saxeo illo gentilium cordium rigore mollito, veros Abrahae filios de lapidibus excitavit (Matth. III, 9): ut conclusis omnibus sub peccato (Rom. XI, 32), qui carne nati sunt, spiritu renascantur, nec intersit quo patre sit quisque genitus, cum per indiscretam unius fidei confessionem et fons baptismatis faciat innocentes, et electio adoptionis confirmet haeredes.

257 CAP. III. Quid enim aliud egit agitque crux Christi, quam ut destructis inimicitiis, et reconcilietur mundus Deo, et per sacrificium immolati Agni veram in pacem cuncta revocentur? Non autem concordat Deo, qui ab ea quam in regeneratione sua edidit professione dissentit, et divini immemor pacti, inhaerere ostenditur renuntiatis, dum resilire invenitur a creditis. Frustra enim Christianum sibi nomen usurpat, et nequaquam aestimet se Pascha Domini celebrare, qui Jesum Christum in ea qua natus, et passus, et mortuus, ac sepultus est carne, resurrexisse non credit, et nostrae in illo naturae resuscitatas primitias non fatetur. Verus itaque venerator Dominicae passionis sic crucifixum Jesum oculis cordis aspiciat, ut illius carnem suam esse cognoscat. Contremiscat in Redemptoris sui supplicio terrena substantia, rumpantur infidelium mentium petrae, et qui mortalitatis gravabantur sepulcris, discussa obstaculorum mole prosiliant. Appareant nunc quoque in civitate sancta, id est in Ecclesia Dei, futurae resurrectionis indicia, et quod gerendum est in corporibus, fiat in cordibus. Nulli infirmorum crucis est negata victoria; nec quisquam est cui non Christi auxilietur oratio. Quae si multis in ipsum saevientibus profuit, quanto magis eos qui ad ipsum convertuntur adjuvat? Sublata est ignorantia, temperata est difficultas, et igneam illam qua vitae regio erat inclusa, romphaeam sacer Christi sanguis exstinxit. Verae luci, antiquae noctis cessit obscuritas. Invitatur ad paradisi divitias populus Christianus, et cunctis regeneratis ad amissam patriam patefactus est reditus, si nemo sibi illam viam facit claudi, quae fidei latronis potuit aperiri.

CAP. IV. Celebrantes igitur, dilectissimi, paschalis festi ineffabile sacramentum, agnoscamus, docente Spiritu Dei, ad cujus gloriae participationem vocati et ad quam spem simus ingressi. Nec ita nos nunc anxie, nunc superbe praesentis vitae occupent actiones, ut non toto cordis affectu conformari Redemptori nostro per illius 258 exempla nitamur. Nihil enim non ad nostram salutem aut egit aut pertulit, ut virtus quae inerat capiti inesset etiam et corpori. Nam primum ipsa illa substantiae nostrae in Deitate susceptio, qua Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), quem hominum misericordiae suae, nisi infidelem, reliquit exsortem? Et cui non communis natura cum Christo est, si assumentem recepit, et eo spiritu est regeneratus quo ille progenitus? Deinde quis in illo suas non agnoscat infirmitates? Quis perceptionem cibi, requietionem somni, sollicitudinem moestitudinis, lacrymas pietatis, non videat formae fuisse servilis? Quae quoniam ab antiquis sananda vulneribus, et a colluvione erat purganda peccati, ita Unigenitus Dei, etiam hominis factus est filius, ut et omni humanitatis veritate, et Divinitatis plenitudine non careret. Sicut itaque nostrum est quod cum unione Deitatis peperit materna virginitas, ita nostrum est quod Judaica crucifixit impietas. Nostrum est quod exanime in sepulcro jacuit, et quod die tertia resurrexit, quodque super omnes altitudines coelorum ad dexteram paternae majestatis ascendit: ut si per viam mandatorum ejus incedimus, et si quae in humilitate corporea nostrae impendit saluti non erubescimus confiteri, nos quoque in gloriae ejus consortium provehamur: quoniam manifeste quod denuntiavit implebitur: Omnis qui confitebitur me coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo, qui in coelis est (Matth. X, 32).

CAP. V. Huic autem cohortationi nostrae adest atque auxiliatur gratia Dei, quae incarnationis Christi et mortis ac resurrectionis ejus inimicos, revelata per omnes Ecclesias veritate, destruxit; ut totius mundi fideles, cum apostolicae fidei auctoritate concordes, una nobiscum exsultatione gauderent, dicente beato Paulo apostolo: An ignoratis, quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos 259 in novitate vitae ambulemus. Si enim complanta i facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus. Hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum illo (Rom. VI, 3-8): qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXVII [ Al. LXV]. De Passione Domini XVI; die Dominica habitus. SYNOPSIS. I. Quantum prosit beneficiorum Dei contemplatio, quorum praedictio fidem astruit. --II. Sic passionem Christi Dei consilio decretam esse, ut nec ipse sceleris auctor, nec Judaei excusabiles sint. --III. Nec ipsos interfectores Christi a redemptionis munere esse repulsos. --IV. Quam detestandum sit Judae crimen: quanta criminis poena. --V. Christum per voluntariam mortem et remedium dedisse et exemplum. --VI. Mortem Christi, omnem et superbiae et desidiae locum auferre; nec praecepta adimpleri, nisi per ipsum. --VII. Christum in membrorum suorum persona dixisse: Quare me dereliquisti?

CAP. I. Semper quidem, dilectissimi, fidelium mentes in divinorum operum decet admiratione versari, et rationales animos iis maxime cogitationibus inhaerere, per quas incrementum fidei consequantur. Cum enim pii cordis intentio, vel ad generalia beneficia, vel ad specialia ipsius gratiae dona 260 dirigitur, multas a se vanitates abigit, et a corporalibus curis in quoddam secretum spiritale secedit. Sed hoc in tempore Dominicae passionis multo avidius excellentiusque faciendum est, ut ea quae sacris sunt lectionibus recensita, sanae intelligentiae suscipiantur auditu, et quae magna sunt verbis, appareant majora mysteriis. Prima namque erigendi sursum nostri cordis est ratio quod ea quae etiam evangelica veritas enarravit, voces propheticae non tamquam gerenda, sed tamquam gesta cecinerunt; et quod humanae aures nondum cognoverant faciendum, jam Spiritus sanctus praedicabat impletum. Nam rex David, cujus secundum hominem semen est Christus, diem crucis Domini mille et plus quam centum annorum aetate praecessit, et nihil eorum suppliciorum quae sibi memorat illata perpessus est. Sed quia per os ejus ille loquebatur qui carnem passibilem ex ipsius erat stirpe sumpturus, merito sub ipsius persona praemittitur historia crucis, qui in se gerebat corpoream originem Salvatoris. Vere enim David in Christo est passus, quia vere Jesus in David est carne crucifixus.

CAP. II. Cum ergo omnia quae in Dominum majestatis Judaica admisit impietas, tanto ante praedicta sint, et non tam de futuris quam de praeteritis propheticus sit sermo contextus, quid aliud nobis quam sempiternarum dispositionum Dei incommutabilis ordo reseratur, apud quem et discernenda jam dijudicata, et futura jam facta sunt? Cum enim et qualitates actionum nostrarum, et effectus omnium voluntatum scientia divina praeveniat, quanto magis nota Deo sunt opera sua? Et recte placuit quasi facta recoli, quae non poterant omnino non fieri. Unde et apostoli Spiritu Dei pleni, cum inimicorum Christi minas saevitiamque paterentur, concordi ad Deum voce dixerunt: Convenerunt enim vere in 261 civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel facere, quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri (Act. IV, 27, 28). Numquid iniquitas persequentium Christum ex Dei est orta consilio, et illud facinus quod omni majus est crimine manus divinae praeparationis armavit? Non hoc plane de summa justitia sentiendum est, quia multum diversum multumque contrarium est id quod in malignitate Judaeorum est praecognitum, et quod in Christi est passione dispositum. Non inde processit voluntas interficiendi, unde moriendi; nec de uno exstitit spiritu atrocitas sceleris, et tolerantia Redemptoris. Impias furentium manus non immisit in se Dominus, sed admisit; nec praesciendo quod faciendum esset, coegit ut fieret, cum tamen ad hoc carnem suscepisset ut fieret.

CAP. III. Denique inter crucifixum et crucifigentes tam dispares causae sunt, ut quod a Christo susceptum est, non possit resolvi; quod ab illis commissum, possit aboleri. Qui enim venit peccatores salvos facere (Matth. IX, 13), nec ipsis quidem interfectoribus suis misericordiam denegavit, sed impiorum malum in bonum credentium commutavit: ut mirabilior fieret gratia Dei, non secundum merita hominum, sed secundum multitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei misericorditer praeparata, quando et ipsos qui fuderant sanguinem Salvatoris, reciperet unda baptismatis. Nam, sicut Scriptura, quae apostolorum actus continet, loquitur, cum praedicatio beati Petri apostoli Judaeorum corda compungeret, et agnita impietate sui sceleris dicerent: Quid faciemus, viri fratres? idem Apostolus ait: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum vestrorum; et accipietis donum Spiritus sancti. Vobis est enim repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster; moxque addidit Scriptura, et dixit: Qui ergo receperunt sermonem ejus baptizati sunt, et appositae sunt in illo die animae circiter tria millia (Act. II, 37--41). Quod itaque Dominus Jesus Christus furorem frementium pati voluit, in nullo auctor eorum criminum fuit; nec egit ut haec vellent, sed cessit ut possent; et sic usus est obcaecatae plebis insania, quomodo et perfidia traditoris, quem ab immanitate concepti sceleris, 262 et beneficiis revocare est dignatus et verbis, assumento in discipulum, provehendo in apostolum, monendo signis, consecrando mysteriis, ut cui nihil benevolentiae deesset ad correctionem, nihil occasionis superesset ad crimen.

CAP. IV. Sed tu, impiissime homo, semen Chanaan, et non Juda (Dan. XIII, 56), nec jam vas electionis, sed filius perditionis et mortis, utiliora tibi diaboli incitamenta credebas: ut facibus inflammatus avaritiae, ad triginta argenteorum lucrum inardesceres, et quid divitiarum amitteres non videres. Nam etsi non putabas credendum esse promissis, quae fuit ratio ut tantillus pecuniae modus praeponeretur acceptis? Imperabas daemoniis, medebaris infirmis, honorabaris cum apostolis, et ut famem tuae cupiditatis expleres, patebant tibi furta de loculis. Sed animum interdictorum avidum, quod minus licuit, amplius incitavit; nec tam placuit quantitas pretii quam magnitudo peccati. Unde facinus commercii tui non ideo detestandum est quia Dominum viliter aestimasti, sed quia Redemptorem etiam tuum, ne tibi parceres, vendidisti. Et merito tibi tua poena commissa est, quia in supplicium tuum nemo te saevior potuit inveniri.

CAP. V. Quod igitur in tempore praestituto, secundum propositum voluntatis suae Jesus Christus crucifixus et mortuus et sepultus est, non propriae conditionis necessitas, sed nostrae captivitatis redemptio fuit. Ideo enim Verbum caro factum est, ut de utero Virginis sumeretur natura passibilis, et quod in Filium Dei non poterat perpetrari, in filium hominis posset admitti. Nam licet in ipso ortu coruscarent in eo signa Deitatis, et omnia incrementa corporalium provectuum divinis essent plena miraculis, infirmitatum tamen nostrarum susceperat veritatem, et excepta communione peccati, nihil a se humanae infirmitatis excluserat, ut et sua nobis inferret, et in se nostra curaret. Ab omnipotenti enim medico duplex nobis miseris remedium praeparatum est, cujus aliud est in sacramento, aliud in exemplo; ut per unum conferantur divina, per aliud exigantur humana. Quia sicut Deus justificationis est auctor, ita homo devotionis est debitor.

CAP. VI. Per hanc ergo, dilectissimi, salutis nostrae ineffabilem reparationem, nec superbiae nobis, nec desidiae locus relinquitur: quia et nihil habemus nisi quod accepimus, 263 et jugiter admonemur ut dona gratiae Dei non negligenter habeamus (I Tim. IV, 14). Juste enim nobis instat praecepto qui praecurrit auxilio, et benigne incitat ad obedientiam qui ducit ad gloriam. Unde merito Dominus ipse nobis factus est via (Joan. XIV, 6), quia nisi per Christum non itur ad Christum. Per ipsum autem ad ipsum tendit qui per semitam patientiae et humilitatis ejus incedit: in quo plane itinere nec aestus deest laboris, nec nubes tristitiae, nec procella formidinis. Ibi sunt insidiae iniquorum, persecutiones infidelium, minae potentium, contumeliae superborum: quae Dominus virtutum et Rex gloriae (Ps. XXIII, 10) ideo omnia in infirmitatis nostrae forma, et in carnis peccati similitudine percurrit (Rom. VIII, 3), ut inter praesentis vitae pericula non tam optandum sit nobis declinando ista effugere, quam tolerando superare.

CAP. VII. Inde est quod caput nostrum Dominus Jesus Christus omnia in se corporis sui membra transformans, quod olim in psalmo eructaverat, id in supplicio crucis sub redemptorum suorum voce clamabat: Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti (Ps. XXI, 1)? Vox ista, dilectissimi, doctrina est, non querela. Nam cum in Christo Dei et hominis una persona sit, nec ab eo potuerit relinqui a quo non poterat separari, pro nobis trepidis et infirmis interrogat cur caro pati metuens exaudita non fuerit. Instante enim passione ad sanandum et corrigendum nostrae fragilitatis metum dixerat: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu, et iterum: Pater, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua (Matth. XXVI, 39, 42). Qui ergo trepidatione carnis evicta, jam in paternam transierat voluntatem, et toto mortis terrore calcato, opus suae constitutionis implebat, cur in ipso tantae victoriae exaltatus triumpho, causam et rationem qua sit relictus, id est non exauditus, inquirit, nisi ut ostendat alium esse illum affectum, quem ad humanae formidinis excusationem recepit, alium illum quem ex aeterno placito Patris pro mundi reconciliatione praeelegit? Unde ipsa vox non exauditi, magni est expositio sacramenti, quod nihil humano generi conferret Redemptoris potestas, si quod petebat nostra obtineret infirmitas. Haec hodie, dilectissimi, ne vos prolixitate sermonis oneremus, dicta sufficiant: caetera in quartam sabbati differamus. Aderit Dominus orantibus vobis, 264 ut quae solvenda promittimus, ipso largiente reddamus, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXVIII [ Al. LXVI]. De Passione Domini XVII; feria quarta habitus. SYNOPSIS. I. Inseparabilem a Christo Divinitatem eum derelinquere non potuisse. --II. Voluntariam Christi mortem pro salute mundi clamore demonstrari; nec blasphemantium vocibus potuisse impediri. -- III. Spretis blasphemiis sacrificium suum a Christo oblatum esse; veli etiam scissione significatum. -- IV. Diabolum numquam non insidiari. Quae utilitas jejunii quadragesimalis.

CAP. I. Sermo proximus, dilectissimi, cujus vobis promissam restituere cupimus portionem, in id disserendi ratione processerat, ut de illa clamantis ad Patrem crucifixi Domini voce loqueremur: ne simplex et incuriosus auditor ita acciperet verba dicentis: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti (Ps. XXI, 1)? tamquam fixo Jesu in crucis ligno, paternae ab eo Deitatis omnipotentia recessisset; cum in tantam unitatem Dei et hominis natura convenerit, ut nec supplicio potuerit dirimi, nec morte disjungi. Manente enim in sua proprietate utraque substantia, nec Deus dereliquit sui corporis passionem, nec Deum fecit caro passibilem, quia Divinitas quae erat in dolente non erat in dolore. Unde secundum Verbi hominisque personam, idem est qui factus est inter omnia, et per quem facta sunt omnia. Idem est qui impiorum manibus comprehenditur, et qui nullo fine concluditur. Idem est qui clavis transfigitur, et qui nullo vulnere sauciatur. Idem postremo est qui mortem subiit, et sempiternus esse non desiit, ut utrumque signis non dubiis manifestetur quod vera sit in Christo humilitas, et vera majestas: quia ideo se humanae infirmitati virtus divina conseruit, ut dum Deus sua facit esse quae nostra sunt, nostra faceret esse quae sua sunt. Non ergo aberat a Patre Filius, nec a Filio Pater: et illa Deitas incommutabilis, et inseparabilis Trinitas nihil sui poterat a se habere discretum. Quamvis enim 265 susceptae incarnationis dispensatio ad unigenitum Dei Filium proprie pertineret, sic tamen Pater non abjungebatur a Filio, quemadmodum caro non dividebatur a Verbo.

CAP. II. Ideo ergo Jesus voce magna clamabat, dicens: Quare me dereliquisti? ut notum omnibus faceret quam oportuerit eum non erui, non defendi, sed saevientium manibus derelinqui, hoc est Salvatorem mundi fieri, et omnium hominum Redemptorem; non per miseriam, sed per misericordiam; nec amissione auxilii, sed definitione moriendi. Quae vero illic vitae intercessio sentienda est, ubi anima et potestate est emissa, et potestate revocata? Dicit enim beatus Apostolus quod Pater Filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32); et iterum dicit: Quoniam Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret (Ephes. V, 2, et 26). Unde tradi Dominum passioni, tam fuit paternae quam ipsius voluntatis: ut eum non solum Pater relinqueret, sed etiam ipse se quadam ratione desereret, non trepida discessione, sed voluntaria cessione. Continuit enim se ab impiis Crucifixi potestas, et ut dispositione uteretur occulta, uti noluit virtute manifesta. Nam qui mortem et mortis auctorem sua venerat passione destruere, quomodo peccatores salvos faceret, si persecutoribus repugnaret? Judaeorum igitur hoc fuerat, dilectissimi, ut Jesum a Deo crederent relictum, in quem tanto scelere saevire potuissent: quia sacramentum mirabilis patientiae nescientes, sacrilega illusione dicebant: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII, 42). Non vestrae caecitatis arbitrio, o stulti scribae, et impii sacerdotes, ostendenda erat potentia Salvatoris, nec secundum pravas blasphemantium linguas humani generis redemptio debebat intermitti: cum si Deitatem Filii Dei voluissetis agnoscere, innumera opera ejus videretis, quae vos ad eam quam fallaciter promittitis fidem confirmare debuerint. Si autem, ut ipsi profitemini, verum est quod alios salvos fecit, cur illa tot et tanta miracula, quae sub publico facta sunt conspectu, in nullo cordis vestri 266 duritiam mollierunt, nisi quia ita semper sancto Spiritui restitistis, ut omnia vobis beneficia Dei in perniciem verteretis? Nam etiamsi descenderet Christus de cruce, vos tamen haereretis in crimine.

CAP. III. Spreta ergo sunt vanae insultationis opprobria, et misericordiam Domini perdita et collapsa reparantem nullae contumeliae, nulla convicia a sui via propositi removerunt. Offerebatur enim Deo pro salute mundi hostia singularis, et occisio Christi veri Agni per tot saecula praedicata promissionis filios in libertatem fidei transferebat. Confirmabatur quoque Testamentum novum, et Christi sanguine aeterni regni scribebantur haeredes. Ingrediebatur summus pontifex Sancta sanctorum, et ad exorandum Deum immaculatus sacerdos per velum suae carnis intrabat (Hebr. IX, 16 et seq.). Denique adeo tunc a lege ad Evangelium, a Synagoga ad Ecclesiam, a multis sacrificiis ad unam hostiam evidens est facta translatio, ut emittente Spiritum Domino, velum illud mysticum quod templi penetralia sanctumque secretum suo intercludebat objectu, a summo usque ad imum vi subita scinderetur: quoniam figuras veritas auferebat, et superflui erant nuntii sub praesentia nuntiati. Adjiciebatur iis elementorum omnium tremenda commotio (Matth. XXVII, 51), et auctoribus Crucis Christi ipsa se naturae officia subtrahebant. Cumque custos supplicii Centurio, territus iis quae viderat, diceret: Vere Filius Dei erat homo iste (Ibid., 54): impietatem tamen Judaicam monumentis et petris omnibus duriorem, nulla proditur mitigasse compunctio: ut appareat paratiores ad intelligendum Filium Dei tunc fuisse Romanos milites, quam Israeliticos sacerdotes.

CAP. IV. Quia ergo Judaei omnium sacramentorum sanctificatione privati, lucem sibi in tenebras et in luctum festa verterunt, nos dilectissimi, effusam super omnes gentes gratiam Dei prociduis corporibus atque animis adoremus; obsecrantes misericordem Patrem et divitem Redemptorem, ut de die in diem, auxilio ejus adjuti, omnia vitae hujus pericula possimus effugere. Adest enim callidus ubique tentator, et nihil vacuum a suis relinquit insidiis. Cui, auxiliante misericordia Dei, quae nobis inter omnia adversa praetenditur, fideli semper est 267 constantia resistendum: ut quamvis impugnare non desinat, neminem tamen quem expugnet inveniat. Prosint omnibus, dilectissimi, religiose celebrata jejunia, et continentiae utilitas, quam et animis et corporibus probavimus congruentem, nullis corrumpatur excessibus. Quae enim ad sobrietatem et parcimoniam pertinent, ideo diligentius in his sunt celebrata diebus, ut de brevi studio in longam consuetudinem mitterentur; et sive in operibus misericordiae, sive in studio parcimoniae, nullum a fidelibus vacuum tempus habeatur, quoniam utique in accessu dierum et cursu temporum lucra debemus facere operum, non damna meritorum. Piis autem studiis et religiosis animis aderit misericordia Dei, ut quod fecit concupisci, faciat obtineri: qui vivit et regnat cum Domino nostro Jesu Christo Filio suo, et cum sancto Spiritu in saecula seculorum. Amen.

SERMO LXIX. [ Al. LXVII]. De Passione Domini XVIII. SYNOPSIS. I. Ineffabilem esse mysterii crucis altitudinem. Fidem ejus tam unam esse quam infidelitas est varia et incerta. --II. Cessasse figuras, quia veritas illuxit, cujus fides eadem semper fuit. --III. Christum Deum et hominem voluntarie mortuum; diabolum in astutia sua deceptum fuisse. --IV. Diabolum, dum Christum occidit, liberandis hominibus locum dedisse et plenae de morte et peccato victoriae. --V. Sedulo insidias diaboli esse vitandas, ut cum Christo crucifixi per mortificationem, in ipso coronemur.

CAP. I. Magnitudo quidem, dilectissimi, ineffabilis sacramenti, ita humanae intelligentiae altitudinem, et totius vincit eloquii facultatem, ut et excellentissimis ingeniis, et facundissimis linguis sublimior sit triumphus Dominicae passionis. Sed gaudendum nobis potius quam erubescendum est, 268 quod tantae superamur materiae dignitate; de qua nemo humilius sensit quam qui putavit suffecisse quae dixit. Non ergo superfluo quae praedicavimus praedicamus, nec de rebus divinis loquenti carnalium aurium sunt timenda fastidia, tamquam despectui sint futura, quia crebro cognoscuntur iterata: cum hoc maxime ad Christianae fidei pertineat soliditatem, ut secundum apostolicam doctrinam, idipsum dicamus omnes, et simus perfecti in eodem sensu et in eadem scientia (I Cor. I, 10). Infidelitas quippe, quae omnium est mater errorum, in multas opiniones, quas arte dicendi necesse habeat colorare, distrahitur. Veritatis autem testificatio numquam a sua luce discedit, et quod aliis minus, aliis amplius micat, non varietas facit luminis, sed infirmitas contemplationis. Cui secundum supernae illuminationis auxilium, etiam meo sermone famulandum est: ut quoniam Dei agricultura, Dei aedificatio estis (I Cor. III, 9), ipse et dispensanti et accipienti tribuat sufficientiam, qui largitionum suarum justam exigere novit usuram.

CAP. II. Decurso igitur, dilectissimi, textu evangelicae lectionis, quam de gloria crucis Christi intento accepistis auditu, omnia vobis divinorum eloquiorum mysteria patefacta sentite; et quidquid sub propheticis testificationibus umbra veteris Testamenti velabat, in sacramento passionis Dominicae manifestum esse gaudete. Ideo enim sacrificiorum varietates et purificationum differentiae destiterunt, ideo mandatum circumcisionis, ciborum discretio, otium sabbati, et paschalis agni cessavit occisio, quia lex per Mosen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I. 17). Praecesserunt figurae, ut sequerentur effectus, et adventu rerum nuntiatarum finita sunt officia nuntiorum, sic reconciliatione humani generis temperata, ut salus quae in Christo est, nullis saeculis sub eadem justificatione defuerit; et ad hoc dilationum profecerit ratio, ut quae diu credita sunt antequam fierent, incunctanter honorarentur. Nam cum virtus fidei in iis quae visui non subjacent constituta sit (Hebr. XI, 1), indulgentius nobiscum egit doctrina coelestis, quos in haec mundi tempora distulit, ut 269 ad intelligentiae facilitatem, multo pluribus quam priores et vatibus uteremur et testibus.

CAP. III. Quod ergo nobis de passione Domini Jesu Christi sacra et digito Dei scripta Evangelia protestantur, sine nubilo haesitationis accipite; et rerum gestarum ordinem tam habetote manifestum, quam si omnia corporeo et visu attingeretis et tactu. Vera in Christo Deitas et vera credatur humanitas. Ipse est caro qui Verbum, et sicut unius cum Patre substantiae, ita unius cum matre naturae. Non geminatus persona, non confusus essentia; potestate impassibilis, humilitate mortalis; sed utraque sic utens, ut et virtus glorificare posset infirmitatem, et infirmitas non valeret obscurare virtutem. Comprehendi se a persecutoribus patitur, qui continet mundum, et eorum manibus nectitur, quorum corde non capitur. Justitia non resistit injustis, et cedit veritas testimoniis falsitatis: ut manens in forma Dei, formam impleret servi, et veritatem corporeae nativitatis confirmaret saevitia corporeae passionis. Sed hanc Unigenito Dei subire et perpeti, non conditio necessitatis, sed misericordiae fuit ratio: ut de peccato damnaret peccatum (Rom. VIII, 3), et diaboli opus de opere diaboli solveretur. Inimicus enim humani generis mortificandae in ipsa origine universitati lethale vulnus intulerat, nec poterat declinare jus ferreum dedititii seminis captiva progenies. Unde cum in tot generationibus mortali sibi lege subjectis, unum videret inter hominum filios, cujus virtutes super omnes totius temporis sanctos miraretur excellere, securum se fore credidit de perpetuitate sui juris, si nulla justitiae merita mortis jura superare potuissent. Famulis itaque suis et stipendiariis vehementius incitatis, in praejudicium suum saevit, et dum putat aliquid sibi debere quem potuisset occidere, non vidit libertatem singularis innocentiae, similitudinem persequendo naturae. Non autem errabat in genere, sed fallebatur in crimine. Adam enim primus, 270 et Adam secundus, unum erant carne, non opere: et in illo omnes moriuntur, in isto omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Ille per superbiae cupiditatem iter fecit ad miseriam, hic per humilitatis fortitudinem viam paravit ad gloriam. Unde ipse dicit: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Via scilicet, in forma conversationis justae; veritas, in exspectatione rei certae; vita in perceptione felicitatis aeternae.

CAP. IV. Hoc magnae pietatis sacramentum, dilectissimi, sicut Judaica impietas, ita diabolica superbia nesciebat. Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent (I Cor. II, 8). Sed quia hostem generis humani latebat consilium misericordiae Dei, et opposito carnis velamine Deus in Christo mundum sibi reconcilians tegebatur (II Cor. V, 19): perstitit in eum furere, in quo nihil suum poterat invenire. Nam et malignitati ejus hoc magis potuisset prodesse si parceret, et se ab effusione ejus sanguinis abstineret, per quem omnium erat solvenda captivitas, et reparanda libertas. Sed lucem tenebrae non comprehenderunt (Joan. I, 5), nec mendax caecitas sapientiam potuit veritatis inspicere. Tenuit itaque dispositam mansuetudo patientiam, et cohibita famulantium sibi angelicarum virtute legionum, hausit calicem doloris et mortis, totumque supplicium transtulit in triumphum. Victi sunt errores, subactae sunt potestates, accepit novum mundus exordium: ut damnata generatio non obesset, quibus salvandis regeneratio subveniret. Transierunt vetera, et ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V, 7); universorum enim in Christo credentium et in sancto Spiritu renatorum, per ipsum et cum ipso una est et passionis societas et resurrectionis aeternitas, dicente Apostolo: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 3).

CAP. V. In hac igitur spe, dilectissimi, constituti, omnes diaboli cavete versutias, qui non solum per carnis concupiscentias, nec 271 per corporeas tantum insidiatur illecebras, sed inter ipsa quoque semina fidei spargens zizania falsitatum, veritatis studet violare culturam, ut quos non potuerit corrumpere malis actibus, impiis subvertat erroribus. Fugite ergo mundanae argumenta doctrinae et viperea haereticorum vitate colloquia. Nihil vobis commune sit cum eis qui catholicae adversantes fidei solo sunt nomine Christiani. Non enim templum Spiritus Dei, nec membra sunt Christi; sed falsis opinionibus implicati, tot species habent diaboli, quot simulacra mendacii. A quibus malis per Dominum Jesum Christum, qui et via, et veritas, et vita est (Joan. XIV, 6), liberati, omnes vitae istius tentationes et omnia praelia cum fidei exsultatione toleremus. Si enim compatimur, et conregnabimus (Rom. VIII, 17; II Tim. II, 12). Quod praemium non eis tantum paratum est qui pro nomine Domini impiorum saevitia sunt perempti, quoniam universitas Deo servientium Deoque viventium, sicut in Christo est crucifixa, ita est in Christo coronanda: illis quidem in omni gloria praecellentibus, qui terribiles mortes et saeva tormenta usque ad exhalationem spiritus tolerando superaverunt, sed etiam iis subsequentibus qui avaritiae cupiditatem, superbiae elationem, desideriaque luxuriae, carnis suae mortificatione vicerunt. Unde merito Apostolus ait quod omnes, qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12). Cujus utique non est extraneus, qui non est pietatis alienus: paschalem enim festivitatem solemniter agit, qui non in fermento veteris malitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis operatur (I Cor. V, 8); nec jam in Adam primo, sed in Adam vivit secundo, membrum scilicet factus corporis Christi: qui cum esset in forma Dei, forma servi dignatus est fieri (Phil. II, 6), ut in uno mediatore Dei et hominum, homine Jesu Christo (I Tim. II, 5), et plenitudo majestatis divinae, et veritas naturae esset humanae. Quam nisi Verbi Deitas in suae personae assumpsisset unitatem, nec regeneratio esset in aqua baptismatis, nec redemptio in sanguine passionis. Sed quia in sacramento incarnationis Christi nihil falsum, nihil accepimus figuratum, non frustra nos et cum moriente mortuos, et cum resurgente 272 credimus suscitatos: manente ipso in nobis qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 6), vivens et regnans cum Patre et Spiritu sancto Deus in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXX [ Al. LXVIII]. De Passione Domini XIX. SYNOPSIS. I. Quam praesentem nobis faciat fides vera Christi passionem, quae longe diversa est in Crucifixi mente et in crucifigentium opere. --II. Malitia Judaeorum usum esse Christum, ut morte sua verum Pascha immolaret, quo et ipsi occisores possent salvari. -- III. Sapientiam mundi in mysterio crucis confundi, in qua et potentia, et infirmitas Christi nos salvat. -- IV. Crucem jugiter ferendam, ut quod mysterio actum est in baptismate, opere compleatur. -- V. Passionem Domini usque ad finem mundi perfici mortificatione ejus membrorum. Diaboli inimicitiam amicitiae ejus praeferendam. --VI. Vitiorum nostrorum mortificationem Christi virtutem esse et victoriam.

CAP. I. Sacram, dilectissimi, Dominicae passionis historiam, evangelica, ut moris est, narratione decursam, ita omnium vestrum arbitror inhaesisse pectoribus, ut unicuique audientium ipsa lectio quaedam facta sit visio. Habet enim hanc potentiam fides vera, ut ab iis mente non desit, quibus corporalis praesentia interesse non potuit; et sive in praeteritum redeat, sive in futurum se cor credentis extendat, nullas sentiat moras temporis cognitio veritatis. Adest ergo sensibus nostris imago rerum pro nostra salute gestarum, et quidquid tunc discipulorum perstrinxit animos, nostros quoque tangit affectus; non quod aut tristitia deprimamur, aut saevitia furentium Judaeorum terreamur, cum etiam eos quos illius tempestatis magnitudo concussit, ad invictam constantiam resurrectio Domini 273 ascensioque provexerit; sed quia cum in cogitationem venit quales tunc Jerusalem populi et quales fuerint sacerdotes, magno accipiamus cum tremore mentium tantum facinus impiorum. Quamvis enim ad salutem humani generis pertineret passio Salvatoris, et aeternae mortis vincula temporali sint Domini morte dirupta, aliud tamen Crucifixi patientia, aliud crucifigentium egit insania, nec ad eosdem rerum exitus misericordia et ira tendebat: cum per ejusdem sanguinis effusionem Christus solveret mundi captivitatem. Judaei interficerent omnium Redemptorem.

CAP. II. Obduravit ergo carnalem Israel malignitas sua, et nihil ei legis testificatio, nihil mysteriorum imagines, nihil prophetarum oracula profuerunt, cum Pascha Domini tot saeculis celebratum in eo Joannes doceret impletum, de quo publica protestatione dicebat: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Repugnat iniquitas justitiae, caecitas luci, mendacium veritati; sed de saevitia obluctantium, de scelere crudelium obtinuit Jesus aeternae dispositionis effectum; et ita humano generi sua morte consuluit, ut sacramentum salutis etiam ipsis persecutoribus non negaret. Qui enim venerat universis credentibus omnia peccata dimittere, a generali indulgentia nec Judaicum voluit crimen excludere. Quorum itaque perfidiam detestamur, eorumdem fidem, si convertantur, amplectimur; et imitantes misericordiam Domini, qui pro eis a quibus erat crucifixus orabat, nos quoque cum beato Paulo apostolo nostras jungimus preces, et ut ille populus misericordiam consequatur optamus, ob cujus offensionem gratiam reconciliationis accepimus: quoniam, sicut ait idem magister gentium, conclusit Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur (Rom. XI, 32).

CAP. III. Quid autem illud fuit quod et Judaeis intellectum abstulit, et sapientium mundi corda turbavit, nisi crux Filii Dei, quae et philosophicam evanescere prudentiam, et Israeliticam fecit caligare doctrinam? Omnem namque sensum humanae mentis excessit divini altitudo consilii, cum placuit Deo per stultitiam praedicationis, salvos facere credentes (I Cor. I, 21), ut mirabilior fieret 274 constantia fidei ex difficultate credendi. Inconsequens enim et irrationabile videbatur recipere animo quod creatorem omnium naturarum in substantia veri hominis Virgo intemerata peperisset; quod aequalis Patri Filius Dei, qui impleret omnia et contineret universa, furentium manibus comprehendi, iniquorum judicio condemnari, et post dedecora illusionum, cruci se permisisset affigi. Sed in iis omnibus simul sunt et humilitas hominis, et celsitudo Deitatis; nec misericordiae ratio majestatem miserentis obscurat, quia de ineffabili potentia factum est, ut dum homo verus est in Deo inviolabili, et Deus verus est in carne passibili, conferretur homini gloria per contumeliam, incorruptio per supplicium, vita per mortem. Nisi enim Verbum caro fieret, et tam solida consisteret unitas in utraque natura, ut a suscipiente susceptam, nec ipsum breve mortis tempus abjungeret, numquam valeret ad aeternitatem redire mortalitas. Sed adfuit nobis in Christo singulare praesidium, ut in natura passibili mortis conditio non maneret, quam impassibilis essentia recepisset, et per id quod non poterat mori, posset id quod erat mortuum suscitari.

CAP. IV. Huic sacramento, dilectissimi, ut inseparabiliter congruamus, magna nobis et animi et corporis intentione nitendum est ut cum gravissimi sit piaculi festum paschale negligere, periculosius sit ecclesiasticis quidem conventibus jungi, sed in Dominicae passionis consortio non haberi. Nam dicente Domino: Qui non accipit crucem suam, et non sequitur me, non est me dignus (Matth. X, 38); et dicente Apostolo: Si compatimur, et conregnabimus (Rom. VIII, 17; II Tim. II, 12); quis vere Christum passum, mortuum et resuscitatum colit, nisi qui cum ipso et patitur, et moritur, et resurgit? Et haec quidem in omnibus Ecclesiae filiis, ipso jam regenerationis sunt inchoata mysterio, ubi peccati interitus, vita est renascentis, et triduanam Domini mortem imitatur trina demersio; ut dimoto quodam aggere sepulturae, quos veteres suscepit sinus fontis, eosdem novos edat unda baptimastis; sed implendum est nihilominus opere quod celebratum est sacramento, et natis de Spiritu sancto quantumcumque superest mundani corporis, 275 non sine crucis susceptione ducendum est. Quamvis enim forti et crudeli tyranno per potentiam crucis Christi vasa antiquae depraedationis erepta sint, et dominatio principis mundi a redemptorum sit ejecta corporibus, insidiari tamen etiam justificatis eadem malignitas perseverat, et multis modis eos in quibus non regnat impugnat: ut si quas animas negligentes imprudentesque repererit, saevioribus eas laqueis rursum innectat, et a paradiso Ecclesiae raptas in consortium suae damnationis inducat. Unde cum quispiam observantiae Christianae se limites sentit excedere, et in id cupiditates suas tendere, quod eum a recto itinere faciat deviare, recurrat ad crucem Domini, et ligno vitae motus noxiae voluntatis affigat; ac voce prophetica ad Dominum clamet et dicat: Confige clavis a timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui (Ps. CXVIII, 120).

CAP. V. Quid autem est clavis timoris Dei carnes habere confixas, nisi corporeos sensus ab illecebra illiciti desiderii sub metu divini continere judicii? ut qui resistit peccato, et concupiscentias suas, ne quid morte dignum operetur, interficit, audeat cum Apostolo dicere: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Ibi ergo se constituat Christianus, quo eum secum sustulit Christus; et ad id dirigat omnem viam suam, ubi scit humanam salvatam esse naturam. Passio enim Domini usque ad finem producitur mundi; et sicut in sanctis suis ipse honoratur, ipse diligitur, et in pauperibus ipse pascitur, ipse vestitur; ita in omnibus qui pro justitia adversa tolerant, ipse compatitur: nisi forte aestimandum est, multiplicata per orbem fide, et rarescente impiorum numero, omnes persecutiones, et omnia quae adversus beatos martyres saevierunt, finita esse certamina, tamquam suscipiendae crucis illis tantum necessitas incubuerit, quibus ad expugnandam Christi dilectionem atrocissima sunt illata supplicia. Sed aliud servientium Deo pietas experitur, aliud etiam Apostoli praedicatio protestatur, qui dicit: Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12). Qua sententia nimis tepidus et segnis ostenditur, qui nulla persecutione pulsatur. Pacem enim cum hoc mundo nisi amatores mundi habere non possunt, et nulla umquam iniquitati 276 cum aequitate communio, nulla mendacio cum veritate concordia, nullus est tenebris cum luce consensus. Quia etiamsi pietas bonorum cupiat malos corrigi, conversionemque multorum per gratiam Dei miserentis obtineat, malignorum tamen spirituum adversus sanctos insidiae non quiescunt, et sive occulto dolo, sive aperto praelio, in omnibus fidelibus propositum bonae voluntatis infestant. Inimicum namque est illis omne quod rectum, omne quod sanctum est; et cum eis nihil in quemquam amplius liceat, quam justitia divina permiserit, quae dignatur suos aut corripere disciplina, aut exercere patientia, agunt tamen versutissima arte fallaciae, ut ex arbitrio propriae potestatis, aut laedere videantur, aut parcere; et multis, quod dolendum est, ita per nequitiam simulationis illudunt, ut quidam illos et timeant pati infensos, et velint habere placatos: cum beneficia daemonum omnibus sint nocentiora vulneribus, quia tutius est homini inimicitiam diaboli meruisse quam pacem. Sapientes itaque animae, quae unum timere, unum diligere, et in unum Dominum sperare didicerunt, mortificatis cupiditatibus et crucifixis corporis sensibus, ad nullum hostium metum, ad nullum inclinantur obsequium. Voluntatem enim Dei etiam sibi praeferunt, et tanto amplius se amant quanto amplius pro Dei amore se non amant. Cumque audiunt sibi divinitus dici: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere (Eccli. XVIII, 30): dividunt affectus suos, et legem mentis a corporis lege discernunt: ut ex quadam se parte sibi denegent, perdentes se in iis quae carnaliter cupiunt, et invenientes se in iis quae spiritaliter concupiscunt.

CAP. VI. Sanctum igitur Pascha, dilectissimi, in talibus membris corporis Christi legitime celebratur et nihil illis deest triumphis, quos passio Salvatoris obtinuit. Quoniam in iis qui apostolico exemplo castigant corpus suum et servituti subjiciunt (I Cor. IX, 27), iidem hostes eadem fortitudine conteruntur, et nunc a Christo vincitur mundus. Cum enim a servis suis quorumcumque vitiorum incentiva superantur, ipsius virtus est, ipsiusque victoria. Haec, dilectissimi, quae ad participationem crucis pertinent, sufficienter, ut arbitror, vestris sunt hodie auribus intimata: ut paschale sacramentum 277 etiam in membris corporis Christi legitime celebretur. Superest ut de obtinendo resurrectionis consortio disseramus. Quod ne, continuato sermone, et mihi et vobis fiat onerosum, in diem sabbati promissa 278 differemus. Aderit, ut credimus, gratia Dei, ut debitum nostrum ipsius auxilio compleatur, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

ADMONITIO IN DUOS SEQUENTES SERMONES. 1. Quesnelli monitum integrum in primis exhibemus. Duo, inquit, qui sequuntur sermones, de Resurrectione Domini inscribuntur in omnibus editis codicibus; verum non ipso die Resurrectionis Dominicae dictos esse, sed sabbato sancto, gravibus momentis adducor ut certum habeam. Nam 1o cum occupatissimus esset paschalis dies, vix sermoni locum dare poterat. Productis nimirum ad multam noctem vigiliis, totum illud officium celebrabatur quod nunc sabbato sancto, mane toto agitur. Tum catechumeni sacro fonte abluebantur, ungebantur, ac propriis instruebantur documentis. Demum sacra peragebantur mysteria, quae magnam matutinarum horarum partem absumebant. 2o Primus hic sermo ille ipse est quem in superiori promiserat, his verbis: Superest, ut de obtinendo resurrectionis consortio disseramus: quod ne, continuato sermone, et mihi et vobis fiat onerosum, in diem sabbati promissa differemus. Sabbato igitur sancto habitus est. Jam enim quadraginta dierum observantia effluxerat, ut ex primo capite manifestum est, et superiori proxime successisse ex ipso exordio edocemur. 3o Ex utriusque sermonis serie patet vix a pontifice resurrectionis mysterium summis labiis delibari, sed totum fere esse in explicanda participatione crucis ac mortis Christi: ut quidquid de resurrectione habet in antecessum dictum esse appareat, et propter festivitatis vicinitatem. 4o Perspicuum est ex sermone 2 eo ipso die quo habitus est lectam fuisse in Ecclesia totam Dominicae passionis et resurrectionis historiam ex evangelicis commentariis: quae lectio optime congruit sabbato sancto, quod inter mysterium utrumque velut medium, ad utrumque pertinet. Vix autem solemnitas resurrectionis, prolixaeque hujus diei caeremoniae hujusmodi lectionem admittere potuissent, multoque minus, ut solemnitati sacratissimae lectionis, ut ait S. Leo, subjungeretur exhortatio sacerdotis. 5o Revera Hincmarus Remensis lib. de Praedestinatione cap. 33 edit. Sirmondi, pag. 280, aliqua ex cap. 4 prioris referens, citat hoc modo: Item in homilia sabbati sancti. Et apud Florum Lugdunensem, iidem duo sermones, quos postmodum 1 et 2 de Resurrectione inscriptos habuimus, sunt 10 et 11 de Passione Domini. Sic ille in Commentariis quos in omnes S. Pauli Epistolas concinnavit et contexuit ex sanctorum Patrum scriptis excerptis, Augustino dempto, quem proprio volumine excerptum dedit: quod illud opus libris duodecim constans R. P. Domno Lucae Acherio religiosae memoriae mihique charissimae viro dono olim dederat Petrus Franciscus Chiffletius ex codice ms. Carthusiae Majoris acceptum, et aliquando in lucem edendum. 6o Ex Sozomeni Historiae lib. VII, cap. 19, docemur in Romana Ecclesia neque episcopum neque alium die prima paschalis solemnitatis sermonem ad populum habuisse. Cujus loci sensum genuinum nondum mihi perspectum, cum primae editioni allaborabam, ad auctoris, ni fallor, mentem a me explicatum habet lector in prima dissertatione, cap. 12. Quamquam vero haec ita se habent, nihil tamen in titulis vel numeris sermonum immutandum putavimus: ne quid inde molestiae crearetur lectoribus priori numero assuefactis. Hactenus Paschasius Quesnellus, qui etsi quoad thesim quam statuit optime senserit, quaedam tamen vel corrigenda vel adjicienda sunt. 2. Si is vidisset aut observasset primam editionem Sermonum S. Leonis, aut caeteras ex ea subinde recusas, haudquaquam scripsisset initio moniti, hos duos sermones in omnibus editis codicibus inscribi de Resurrectione Domini. Nam in tabula illis editionibus praemissa, quae Sermonum titulos prodit, prior sermo, perinde ac octo praecedentes, hoc titulo donatur: De Passione et Resurrectione Domini sermo XX, et secundus de Resurrectione Domini quidem inscribitur, at eadem numerorum serie cum illis de Passione comprehenditur, et appellatur sermo XXI. Porro utrique hi sermones in Lectionariis basilicae S. Petri non solum recensentur sub titulo de Passione Domini, verum etiam intermixti deprehenduntur inter caeteros ejusdem tituli, non autem subjiciuntur in fine; ut dubium esse nequeat ne forte titulus de Resurrectione negligentia amanuensium fuerit omissus. In mss. etiam collectionis 2 eodem modo inter sermones de Passione confusi leguntur; idemque alio licet ordine accidit in ms. Casinensi collect. 1, nec non in duobus Lectionariis mss. Veneto 153, et Vallicell. II, in quorum primo primus tantum sermo, in altero autem secundus caeteris de Passione sermonibus inserti leguntur. In mss. collectionis 5, quae alium ordinem praefert, utrique hi sermones sub titulo de Passione Domini similiter describuntur. Exemplar autem quo usus fuit Florus Lugdunensis, quodque sermonem primum et secundum apud nos de Resurrectione allegat tamquam 10 et 11 de Passione Domini, simile erat Lectionariis basilicae S. Petri, in quibus illi inter sermones de Passione iisdem numeris censentur. 3. Hos sermones habitos fuisse sabbato sancto ex documentis a Quesnello propositis num. 2 et 5 nihil dubitamus. Quod si Hincmarus Remensis in lib. de Praedest., c. 33, sermonem primum, quem S. pontifex in superiori sermone c. 6 habendum rejecerat in diem sabbati, citavit hoc modo: Item in homilia sabbati sancti; secundus pariter sermo in Lectionario ms. Vat. 4951 non absimiliter inscribitur: Sermo B. Leonis papae in sancto sabbato; idemque titulus in alio vetustissimo codice deprehensus memoratur a scriptore codicis Barberini 3520. Habitos vero in pervigiliis Paschae, cum passionis Dominicae commemorationem resurrectionis officium excipit, nihil ambigendum est; hinc enim de utroque mysterio fit in iisdem sermonibus mentio. 3. Historiam passionis et resurrectionis Domini hoc sabbato lectam fuisse in Ecclesia Quesnellus affirmat n. 4. Id autem collegit ex serm. 2 de Resurrect., qui sabbato sancto habitus, c. 1, tradit, divinitus inspiratae textum historiae evidenter ostendisse, qua Dominus Jesus Christus impietate traditus, quo judicio addictus, qua saevitia crucifixus, et qua sit gloria suscitatus. Haec autem tum passionis tum resurrectionis historiam ex Evangelio lectam indicant quidem; sed non ita aperte utriusque mysterii lectionem ipsi diei sabbati tribuunt, ut de lectione passionis pridie, seu in Parasceve facta, et de lectione resurrectionis sabbato sancto nocte in vigiliis Paschae subsecuta intelligi nequeant. Forte vero Quesnellus ista laudati capitis verba, quae mox subjiciuntur, Solemnitati sanctissimae lectionis subsequatur exhortationis officium, non tam resurrectionis quam passionis lectionem eodem sabbati die sermoni praemissam significare credidit; quod tamen non omnino exploratum est. Nulli quidem antiqui ordines, nulla capitula, Evangeliorum hanc ejus diei lectionem indigitant. Sed cum haec posteriora sint, fieri potuit ut Leonis tempore hic ritus vigeret, sicuti vigebat apud Graecos saltem in Ecclesia Antiochena, ut liquet ex homil. 87 in Matth. a S. Joanne Chrysostomo Antiochiae habita, ubi in magna Paschatis vespera passionis historiam publice lectam affirmat. Hinc Quesnelli ratio num. 4 proposita minus est efficax. 5. Item prima ratio quod occupatissimus esset paschalis dies, nequaquam convincit. Sicut enim probare nequit pro excludendis a die paschali sermonibus SS. Augustini, Petri Chrysologi, Gregorii Magni et aliorum episcoporum, quos habitos in Paschate certissimum est, ita nec valet pro extrudendis ab eo die Leonis Sermonibus. Sozomeni vero testimonium a Quesnello allatum num. 6 multo minus cogit, ut patebit ex iis quae de ipso Sozomeni sensu annotabimus in dissertationem 1 Quesnelli, cap. 12. Sola documenta num. 2 et 5 a Quesnello allata pro astruendo sabbato sancto satis efficacia approbavimus et confirmavimus, ita tamen ut non ipso die sabbati sed nocte ejusdem diei, cum in pervigiliis Paschatis resurrectionis officium inciperet, sequentes sermones recitatos liqueat; unde tertia quoque Quesnelli ratio eliditur qua de Resurrectione in antecessum dictum tradit.