Sermones - Migne/8

E Wikisource
Sermones 71-80
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum


 Sermones 61-70 Sermones 81-90 


8[recensere]

281 SERMO LXXI[ Al. LXIX]. De Resurrectione Domini I; habitus sabbato sancto in pervigiliis Paschae. SYNPOSIS. I. Curandum esse ne jejunii fructus evacuetur, ut qui mortui sunt cum Christo, etiam cum ipso resurgant. --II. Sepulturae dies propter discipulos esse abbreviatos. --III. Multis suam resurrectionem Christum probasse argumentis. --IV. Quae commutatio in carne Christi per resurrectionem facta fuerit. --V. Christianum, spretis terrenis, coelestibus mente inhaerere debere. --VI. Cavendum ne ad peccati voluptatem quis redeat post festum paschale.

CAP. I. Sermone proximo, dilectissimi, non incongrue vobis, quantum arbitror, participationem crucis Christi insinuavimus, ut paschale sacramentum ipsa in se habeat vita credentium, et quod festo honoratur moribus celebretur. Quam autem hoc utile sit ipsi probastis, et ex vestra devotione didicistis quantum prosint animis atque corporibus prolixiora jejunia, frequentiores preces et eleemosynae largiores. Nemo enim fere est qui non hac exercitatione profecerit, et in abdito conscientiae suae aliquid quo recte possit gaudere condiderit. Sed haec lucra perseveranti sunt servanda custodia, ne in desidiam, resoluto labore, quod donavit Dei gratia, diaboli furetur invidia. Cum igitur quadraginta dierum observantia hoc voluerimus operari, ut aliquid sentiremus crucis in tempore Dominicae passionis, adnitendum nobis est ut etiam resurrectionis Christi inveniamur esse consortes, et de morte ad vitam, dum in isto sumus corpore, transeamus. Unicuique enim homini, qui ex alio in aliud aliqua conversione mutatur, finis est non esse quod fuit, et ortus, esse quod non fuit. Sed interest cui quis aut moriatur aut vivat: quia est mors quae causa est vivendi, et est vita quae causa est moriendi. Nec alibi quam in hoc transitorio 282 saeculo utrumque conquiritur; et ex qualitate temporalium actionum differentiae retributionum pendent aeternarum. Moriendum ergo est diabolo et vivendum Deo; deficiendum iniquitati, ut justitiae resurgatur. Occumbant vetera, ut oriantur nova. Et quoniam, sicut ait Veritas, nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24; Luc. XVI, 13), Dominus sit non ille qui stantes impulit in ruinam, sed ille qui dejectos erexit in gloriam.

CAP. II. Dicente ergo Apostolo: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui est de coelo (I Cor. XV, 47, 49); multum nobis de hac commutatione gaudendum est, qua de ignobilitate terrena ad coelestem transferimur dignitatem per illius ineffabilem misericordiam qui ut nos in sua proveheret, in nostra descendit; ut non solum substantiam, sed etiam conditionem naturae peccatricis assumeret, et ea sibi pateretur inferri divina impassibilitas, quae miserrime experitur humana mortalitas. Unde, ne turbatos discipulorum animos longa moestitudo cruciaret, denuntiatam tridui moram tam mira celeritate breviavit, ut dum ad integrum secundum diem pars primi novissima et pars tertii prima concurrit, et aliquantum temporis spatio decideret, et nihil dierum numero deperiret. Resurrectio igitur Salvatoris nec animam in inferno, nec carnem diu morata est in sepulcro; et tam velox incorruptae carnis vivificatio fuit, ut major ibi esset soporis similitudo quam mortis: quoniam Deitas quae ab utraque suscepti hominis substantia non recessit, quod potestate divisit, potestate conjunxit.

CAP. III. Subsecuta sunt itaque multa documenta quibus praedicandae per universum mundum fidei auctoritas conderetur. Et licet revolutio lapidis, evacuatio monumenti, depositio linteorum, et totius facti angeli narratores copiose veritatem Dominicae resurrectionis astruerent; et mulierum tamen visui, et apostolorum frequenter oculis manifestus apparuit (Act. I, 3): non solum loquens cum eis, sed etiam habitans atque convescens, et pertractari se diligenti curiosoque contactu ab eis quos dubitatio perstringebat, admittens. Ideo enim et clausis ad discipulos 283 ostiis introibat (Joan. XX, 19), et flatu suo dabat Spiritum sanctum, et dato intelligentiae lumine, sanctarum Scripturarum occulta pandebat (Luc. XXIV, 27), et rursus idem vulnus lateris, fixuras clavorum, et omnia recentissimae passionis signa monstrabat (Joan. XX, 27), ut agnosceretur in eo proprietas divinae humanaeque naturae individua permanere, et ita sciremus Verbum non hoc esse quod carnem, ut unum Dei Filium et Verbum confiteremur et carnem.

CAP. IV. Non dissonat, dilectissimi, ab hac fide magister gentium apostolus Paulus, cum dicit: Etsi cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus (II Cor. V, 16). Resurrectio enim Domini non finis carnis, sed commutatio fuit, nec virtutis augmento consumpta substantia est. Qualitas transiit, non natura defecit; et factum est corpus impassibile, quod potuit crucifigi; factum est immortale, quod potuit occidi; factum est incorruptibile, quod potuit vulnerari. Et merito dicitur caro Christi in eo statu quo fuerat nota, nesciri: quia nihil in ea passibile, nihil remansit infirmum, ut et ipsa sit per essentiam, et non sit ipsa per gloriam. Quid autem mirum, si hoc de corpore Christi profitetur, qui de omnibus Christianis spiritalibus dicit: Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem (II Cor. V, 16)? Ex hoc, inquit, initium nobis factum est resurrectionis in Christo, ex quo in eo qui pro omnibus mortuus est, totius spei nostrae forma praecessit. Non haesitamus diffidentia, nec incerta exspectatione suspendimur, sed accepto promissionis exordio, fidei oculis quae sunt futura, jam cernimus; et naturae provectione gaudentes, quod credimus jam tenemus.

CAP. V. Non ergo nos rerum temporalium occupent species, nec ad se contemplationem nostram a coelestibus terrena deflectant. Pro transactis habeantur quae ex maxima parte jam non sunt; et mens intenta mansuris, ibi desiderium suum figat, ubi quod offertur aeternum est. Quamvis enim spe salvi facti simus, et corruptibilem adhuc carnem mortalemque gestemus, recte tamen dicimur in carne non esse, si carnales nobis non dominentur affectus; et merito ejus rei deponimus nuncupationem, cujus non sequimur voluntatem. Cum itaque Apostolus dicat: Carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII, 14), non ea nobis interdicta intelligimus quae saluti congruunt et quae humana poscit infirmitas. Sed quia non omnibus desideriis serviendum, nec quidquid caro concupiscit implendum est, de adhibendo temperantiae modo admonitos nos esse cognoscimus, ut carni, quae sub animi est constituta judicio, nec superflua concedamus, nec necessaria denegemus. 284 Unde idem Apostolus alibi ait: Nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam (Ephes. V, 29): cum utique non ad vitia, non ad luxuriam, sed ad debitum sit alenda et fovenda famulatum: ut teneat ordinem suum renovata natura, nec perverse ac turpiter superioribus inferiora praevaleant, aut inferioribus superiora succumbant, et vitiis animum superantibus, ibi fiat servitus ubi debet esse dominatus.

CAP. VI. Agnoscat igitur populus Dei novam se esse in Christo creaturam, et a quo suscepta sit quemve susceperit vigilanter intelligat. Quae nova facta sunt, non redeant ad instabilem vetustatem; et non omittat opus suum, qui manum misit ad aratrum (Luc. IX, 62); sed ad hoc attendat quod serit, non ad id respiciat quod reliquit. Nemo in id recidat unde surrexit, sed etiamsi pro infirmitate corporea in aliquibus adhuc languoribus jacet, sanari instanter desideret ac levari. Haec est enim salutis via, et coeptae in Christo resurrectionis imitatio: ut quia in lubrico istius vitae diversi casus lapsusque non desunt, vestigia gradientium a fluidis ad solida transferantur: quoniam, sicut scriptum est, a Domino gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet. Cum ceciderit justus, non collidetur, quia Dominus supponet manum suam (Ps. XXXVI, 23). Haec meditatio, dilectissimi, non pro sola solemnitate paschali, sed pro totius vitae sanctificatione retinenda est, et ad hoc praesens exercitatio debet intendi, ut quae animum fidelium experimento brevis observantiae delectarunt, in consuetudinem transeant, intemerata permaneant, ac si aliquid delicti irrepserit, celeri poenitudine deleatur. Et quia antiquorum morborum difficilis et tarda curatio est, tanto velocius adhibeantur remedia, quanto recentiora sunt vulnera: ut semper ab omnibus offensionibus in integrum resurgentes, ad illam incorruptibilem glorificandae carnis resurrectionem pervenire mereamur in Christo Jesu Domino nostro, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXXII [ Al. LXX]. De resurrectione Domini II. SYNOPSIS. I. Crucem Christi nobis et sacramentum esse et exemplum. --II. Nostram naturam a Verbo in incarnatione esse susceptam, ut eam solveret in pretium. --III. Nos Christo commortuos et corresuscitatos, 285 a Christo confortari nobiscum permanente in terris, et ad gloriam invitari regnante in coelis..--IV. Ubique nobis et virtutem crucis et exemplum adesse, quo adversus cupiditates armemur. -- V. Per terrenorum contemptum ad coelestia tendendum, servata fide utriusque in Christo naturae. -- VI. Per Christi transitum, qui non est nisi in natura nostra, nobis ad coelestia transitum praeparari. -- VII. Eutychianos paschalis festi exsortes esse, qui naturam nostram in Christo negant.

CAP. I. Totum quidem, dilectissimi, paschale sacramentum evangelica nobis narratio praesentavit, et ita per aurem carnis penetratus est mentis auditus, ut nemini nostrum rerum gestarum imago defuerit; cum divinitus inspiratae textus historiae evidenter ostenderit qua Dominus Jesus Christus impietate traditus, quo judicio addictus, qua saevitia crucifixus, et qua sit gloria suscitatus. Sed adjiciendum est etiam nostri sermonis officium, ut sicut pia exspectatione reposcere vos consuetudinis debitum sentio, ita solemnitati sacratissimae lectionis subjungatur exhortatio sacerdotis. Quia igitur apud fideles aures ignorantiae locus non est, semen verbi, quod est in praedicatione Evangelii, debet in terra vestri cordis augeri, ut remotis suffocationibus spinarum ac tribulorum, libera in fructus suos exeant plantaria piorum sensuum, et rectarum germina voluntatum. Crux enim Christi, quae salvandis est impensa mortalibus, et sacramentum est et exemplum: sacramentum, quo virtus impletur divina; exemplum, quo devotio incitatur humana: quoniam captivitatis jugo erutis, etiam hoc praestat redemptio, ut eam sequi possit imitatio. Nam si mundana sapientia ita in suis gloriatur erroribus, ut quem sibi quisque ducem elegerit, ejus opiniones et mores atque omnia instituta sectetur, quae nobis erit communio nominis Christi, nisi ut ei inseparabiliter uniamur, qui est, ut ipse insinuavit, Via, et Veritas, et Vita (Joan. XIV, 6)? Via scilicet conversationis sanctae, Veritas doctrinae divinae, et Vita beatitudinis sempiternae.

CAP. II. Collapsa enim in parentibus primis humani generis plenitudine, ita misericors Deus creaturae ad imaginem suam factae per 286 unigenitum suum Jesum Christum voluit subvenire, ut nec extra naturam esset naturae reparatio, et ultra propriae originis dignitatem proficeret secunda conditio. Felix si ab eo non decideret quod Deus fecit, sed felicior si in eo maneat quod refecit. Multum fuit a Christo recepisse formam, sed plus est in Christo habere substantiam. Suscepit enim nos in suam proprietatem illa natura (quae se in quas voluerit mensuras benignitatis inflectit, nec usquam conversionem mutabilitatis incurrit. Suscepit nos illa natura) quae nec nostris sua, nec suis nostra consumeret: quae ita unam in se fecit Deitatis humanitatisque personam, ut sub dispensatione infirmitatum atque virtutum nec caro per Divinitatem inviolabilis, nec Divinitas per carnem posset esse passibilis. Suscepit nos illa natura quae et propaginem nostri generis a communi tramite non abrumperet, et contagium peccati in omnes homines transeuntis excluderet. Infirmitas sane atque mortalitas, quae non peccatum erant, sed poena peccati, a Redemptore mundi recepta sunt ad supplicium, ut impenderentur ad pretium. Quod ergo in omnibus hominibus transfusio erat damnationis, hoc in Christo sacramentum est pietatis. Praebuit enim se crudelissimo exactori liber a debito, et ministras diaboli Judaicas manus in cruciatum immaculatae carnis admisit. Quam ideo usque ad resurrectionem voluit esse mortalem, ut credentibus in eum nec persecutio insuperabilis, nec mors posset esse terribilis: cum ita dubitandum non esset de consortio gloriae, sicut dubitandum non erat de communione naturae.

CAP. III. Si incunctanter itaque, dilectissimi, credimus corde quod ore profitemur, nos in Christo crucifixi, nos sumus mortui, nos sepulti, nos etiam in ipso die tertio suscitati. Unde Apostolus dicit: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum enim Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 1-4). Ut autem noverint corda fidelium habere se, unde ad supernam sapientiam spretis mundi cupiditatibus valeant elevari, spondet nobis Dominus praesentiam suam, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Non enim frustra 287 per Isaiam dixerat Spiritus sanctus: Ecce virgo in utero accipiet et pariet filium; et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, nobiscum Deus (Isai. VII, 14; Matth. II, 23). Implet ergo Jesus proprietatem nominis sui, et qui ascendit in coelos, non deserit adoptatos; qui sedet ad dexteram Patris idem totius habitator est corporis; et ipse deorsum confortat ad patientiam, qui sursum invitat ad gloriam.

CAP. IV. Nec inter vana igitur nobis desipiendum est, nec inter adversa trepidandum. Ibi quidem blandiuntur deceptiones, et hic gravescunt labores. Sed quia misericordia Domini plena est terra (Ps. XXXII, 5), adest nobis Christi ubique victoria, ut impleatur quod ait: Nolite timere, quia ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Sive ergo contra ambitionem saeculi, sive contra concupiscentias carnis, sive contra haereticorum jacula dimicemus, Dominica cruce semper armemur. Nec enim umquam a paschali festo recedimus, si a fermento malitiae veteris (veritatis sinceritate) abstinemus. Inter omnes namque vitae hujus varietates, quae diversarum plenae sunt passionum, apostolicae exhortationis meminisse debemus, qua nos instruit, dicens: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 5-11). Si magnae, inquit, pietatis sacramentum intelligitis, et quod pro salute humani generis unigenitus Dei Filius gessit advertitis, hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu, cujus humilitas nulli aspernenda divitum, nulli est erubescenda nobilium. Nec enim in tantum provehi potest quaelibet felicitas humana fastigium, ut aestimet sibi pudendum quod manens Deus in forma 288 Dei, formam servi suscipere non est arbitratus indignum.

CAP. V. Imitamini quod operatus est; diligite quod dilexit, et invenientes in vobis Dei gratiam, vestram in illo redamate naturam. Quoniam sicut ille paupertate divitias non amisit, gloriam humilitate non minuit, aeternitatem morte non perdidit, ita et vos eisdem gradibus eisdemque vestigiis, ut coelestia apprehendatis, terrena despicite. Susceptio enim crucis est interfectio cupiditatum, occisio vitiorum, declinatio vanitatis, et abdicatio omnis erroris. Nam cum Pascha Domini non impudicus, non luxuriosus, non superbus celebret, non avarus, nulli tamen ab hac festivitate longius quam haeretici separantur, maximeque illi qui de Verbi incarnatione male sentiunt, aut minuendo quod est Deitatis, aut evacuando quod est carnis. Verus enim Deus est Filius Dei, totum habens ex Patre quod Pater est, nullo exordio temporalis, nulla varietate mutabilis; nec ab uno divisus, nec ab omnipotente diversus, sempiterni genitoris unigenitus sempiternus: ut mens fidelis credens in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, in eadem unius Deitatis essentia nec unitatem gradibus dividat, nec Trinitatem singularitate confundat. Non autem sufficit Dei Filium in sola Patris nosse natura, nisi eum non recedentem a propriis, agnoscamus in nostris. Exinanitio enim illa quam reparationi impendit humanae, dispensatio fuit miserationis, non privatio potestatis. Nam cum et ex aeterno consilio Dei non esset aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat salvos fieri (Act. IV, 12); invisibilis visibilem, intemporalis temporalem, impassibilis passibilem substantiam suam fecit: non ut virtus deficeret in infirmitate, sed ut infirmitas in incorruptibilem posset transire virtutem.

CAP. VI. Propter quod ipsa festivitas quae a nobis Pascha nominatur apud Hebraeos Phase, id est transitus, dicitur, attestante evangelista atque dicente: Ante diem festum Paschae sciens Jesus quia venit hora ejus, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1). Cujus autem naturae futurus erat transitus 289 iste, nisi nostrae, cum inseparabiliter et Pater in Filio, et Filius esset in Patre? Sed quia Verbum et caro una persona est, non dividitur a suscipiente susceptus, et honor provehendi provehentis nominatur augmentum, dicente Apostolo, quod jam commemoravimus: Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen (Philipp. II, 9). In quo utique assumpti hominis exaltatio commendatur: ut in cujus passionibus manet Deitas indivisibilis, idem coaeternus sit in gloria Deitatis. Ad hanc participationem ineffabilis muneris, beatum transitum fidelibus suis ipse Dominus praeparabat, cum instanti jam proximus passioni, non solum pro apostolis suis atque discipulis, sed etiam pro universa Ecclesia supplicaret et diceret: Non pro his autem rogo tantum, sed pro iis etiam qui credituri sunt per verbum ipsorum in me: ut omnes unum sint, sicut et tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint (Joan. XVII, 20, 21).

CAP. VII. Cujus unitatis nullum poterunt habere consortium, qui in Dei Filio Deo vero humanam negant manere naturam, impugnatores salutiferi sacramenti, et paschalis exsules festi; quod, quia ab Evangelio dissentiunt et Symbolo contradicunt, nobiscum celebrare non possunt: quia etsi audent sibi Christianum nomen assumere, ab omni tamen creatura, cui Christus caput est, repelluntur; vobis in hac solemnitate merito exsultantibus, pieque gaudentibus, qui nullum recipientes in veritate mendacium, nec de nativitate Christi secundum carnem, nec de passione ac morte, nec de corporali resurrectione ejus ambigitis: quoniam sine ulla separatione Deitatis, verum Christum ab utero Virginis, verum in ligno crucis, verum in sepulcro carnis, verum in gloria resurrectionis, verum in dextera paternae majestatis agnoscitis. Unde etiam, sicut Apostolus ait, exspectamus Salvatorem Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus nostrae humilitatis, conforme fieri corpori gloriae suae (Philipp. III, 20), qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

290 SERMO LXXIII [ Al. LXXI]. De Ascensione Domini I. SYNOPSIS.I. Et moram Christi in terris post resurrectionem, et dubitationem discipulorum, ad fidem confirmandam dispositas esse. --II. Quanta his diebus a Christo facta fuerint. --III. Vulnerum suorum tactu trepidantia discipulorum corda confirmasse. --IV. Ascensionem Christi eos laetitia affecisse, quos et mors trepidos fecerat, et resurrectio dubios reliquerat. Ampliora per Christum esse collata, quam per diabolum ablata.

CAP. I. Post beatam et gloriosam resurrectionem Domini nostri Jesu Christi, qua verum Dei templum Judaica impietate resolutum divina in triduo potentia suscitavit, quadragenarius hodie, dilectissimi, sanctorum dierum expletus est numerus, sacratissima ordinatione dispositus, et ad utilitatem nostrae eruditionis impensus: ut dum a Domino in hoc spatium mora praesentiae corporalis extenditur, fides resurrectionis documentis necessariis muniretur. Mors enim Christi multum discipulorum corda turbaverat, et de supplicio crucis, de emissione spiritus, de exanimati corporis sepultura gravatis moestitudine mentibus quidam diffidentiae torpor obrepserat. Nam cum sanctae mulieres, sicut evangelica patefecit historia, revolutum a monumento lapidem, sepulcrum corpore vacuum, et viventis Domini testes angelos nuntiarent, verba earum apostolis aliisque discipulis deliramentis similia videbantur. Quam utique haesitationem humana infirmitate nutantem, nequaquam permisisset Spiritus veritatis praedicatorum suorum inesse pectoribus, nisi illa trepida sollicitudo et curiosa cunctatio nostrae fidei fundamenta jecisset. Nostris igitur perturbationibus, nostrisque periculis in apostolis consulebatur: nos in illis viris contra calumnias impiorum, et contra terrenae argumenta sapientiae docebamur, Nos illorum instruxit aspectus, nos erudivit auditus, nos confirmavit attactus. Gratias agamus divinae 291 dispensationi et sanctorum Patrum necessariae tarditati. Dubitatum est ab illis, ne dubitaretur a nobis.

CAP. II. Non ergo ii dies, dilectissimi, qui inter resurrectionem Domini ascensionemque fluxerunt, otioso transiere decursu; sed magna in his confirmata sacramenta, magna sunt revelata mysteria. In his metus dirae mortis aufertur, et non solum animae, sed etiam carnis immortalitas declaratur. In his per insufflationem Domini infunditur apostolis omnibus Spiritus sanctus; et beato apostolo Petro supra caeteros, post regni claves, ovilis Dominici cura mandatur. In his diebus, duobus discipulis tertius in via Dominus comes jungitur (Luc. XXIV, 15), et ad omnem nostrae ambiguitatis caliginem detergendam, paventium ac trepidantium tarditas increpatur. Flammam fidei illuminata corda concipiunt; et quae erant tepida, reserante Scripturas Domino, effi ardentia. In fractione quoque panis convescentium aperiuntur obtutus; multo felicius horum oculis patefactis, quibus naturae suae manifestata est glorificatio, quam illorum generis nostri principum, quibus praevaricationis suae est ingesta confusio.

CAP. III. Inter haec autem aliaque miracula, cum discipuli trepidis cogitationibus aestuarent, et apparuisset in medio eorum Dominus dixissetque, Pax vobis (Luc. XXIV, 36; Joan. XX, 26): ne hoc remaneret in eorum opinionibus quod volvebatur in cordibus (putabant enim se spiritum videre, non carnem), redarguit cogitationes a veritate discordes, ingerit dubitantium oculis manentia in manibus suis et pedibus crucis signa, et ut diligentius pertractetur invitat: quia ad sananda infidelium cordium vulnera, clavorum et lauceae erant servata vestigia: ut non dubia fide, sed constantissima scientia teneretur, eam naturam in Dei Patris consessuram throno, quae jacuerat in sepulcro.

CAP. IV. Per omne ergo hoc tempus, dilectissimi, quod inter resurrectionem Domini et ascensionem ejus exactum est, hoc providentia Dei curavit, hoc docuit, hoc suorum et oculis insinuavit et cordibus, ut Dominus Jesus Christus vere agnosceretur resuscitatus, qui vere erat natus, et passus, et mortuus. Unde beatissimi apostoli omnesque discipuli, qui et de exitu crucis fuerant trepidi, et de fide resurrectionis ambigui, ita sunt veritate perspicua roborati, ut Domino in coelorum 292 eunte sublimia, non solum nulla afficerentur tristitia, sed etiam magno gaudio replerentur (Luc. XXIV, 52). Et revera magna et ineffabilis erat causa gaudendi, cum in conspectu sanctae multitudinis super omnium creaturarum coelestium dignitatem humani generis natura conscenderet, supergressura angelicos ordines, et ultra archangelorum altitudines elevanda, nec ullis sublimitatibus modum suae provectionis habitura, nisi aeterni Patris recepta consessu, illius gloriae sociaretur in throno, cujus naturae copulabatur in Filio. Quia igitur Christi ascensio, nostra provectio est, et quo praecessit gloria capitis, eo spes vocatur et corporis, dignis, dilectissimi, exsultemus gaudiis, et pia gratiarum actione laetemur. Hodie enim non solum paradisi possessores firmati sumus, sed etiam coelorum in Christo superna penetravimus: ampliora adepti per ineffabilem Christi gratiam quam per diaboli amiseramus invidiam. Nam quos virulentus inimicus primi habitaculi felicitate dejecit, eos sibi concorporatos Dei Filius ad dexteram Patris collocavit: cum quo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXXIV [ Al. LXXII]. De Ascensione Domini II. SYNOPSIS. I. Ascensione et gaudium nostrum adimpleri, et fidem nostram spemque mirabiliores fieri. --II. Ut capaces essemus beatitudinis, Christus ascendit in coelum, ibi mansurus usque ad diem judicii. --III. Fidem ita ascesione esse roboratam, ut nullis potuerit tormentis superari, etiam in teneris puellis. --IV. Excellentius innotuisse Christum per ascensionem, et praesentiorem fuisse Divinitate. Quid angelicum colloquium significet. --V. Excitat nos ascensio Christi, ut terrena despiciamus tamquam peregrini, et charitate dilemur, sine qua ad Christum non itur.

CAP. I. Sacramentum, dilectissimi, salutis nostrae, quam pretio sanguinis sui universitatis 293 conditor aestimavit, a die corporalis ortus usque ad exitum passionis, per dispensationem humilitatis impletum est. Et licet multa etiam in forma servi Divinitatis signa radiaverint, proprie tamen illius temporis actio ad demonstrandam suscepti hominis pertinuit veritatem. Post passionem vero, ruptis mortis vinculis, quae vim suam in eum qui peccati erat nescius incedendo pandiderat: infirmitas in virtutem, mortalitas in aeternitatem, contumelia transivit in gloriam: quam Dominus Jesus Christus in multis manifestisque documentis (Act. I, 3), multorum declaravit aspectibus, donec triumphum victoriae, quem reportarat a mortuis, inferret et coelis. Sicut ergo in solemnitate paschali resurrectio Domini fuit nobis causa laetandi, ita ascensio ejus in coelos praesentium nobis est materia gaudiorum, recolentibus illum diem et rite venerantibus, quo natura nostrae humilitatis in Christo super omnem coeli militiam, supra omnes ordines angelorum, et ultra omnium altitudinem potestatum ad Dei Patris est provecta consessum. Quo ordine operum divinorum nos fundati, nos aedificati sumus: ut mirabilior fieret gratia Dei, cum remotis a conspectu hominum, quae merito reverentiam sui sentiebantur indicere, fides non diffideret, spes non fluctuaret, charitas non tepesceret. Magnarum enim hic vigor est mentium, et valde fidelium hoc lumen est animarum, incunctanter credere quae corporeo non videntur intuitu, et ibi figere desiderium, quo nequeas inferre conspectum. Haec autem pietas unde in nostris cordibus nasceretur, aut quomodo quisquam justificaretur per fidem, si in iis tantum salus nostra consisteret, quae obtutibus subjacerent? Unde et illi viro qui de resurrectione Christi videbatur ambigere, nisi in ipsius carne vestigia passionis et visu explorasset et tactu: Quia vidisti me, inquit Dominus, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt (Joan. XX, 19).

CAP. II. Ut igitur hujus beatitudinis, dilectissimi, capaces esse possemus, expletis omnibus quae evangelicae praedicationi et novi Testamenti mysteriis congruebant, Dominus noster Jesus Christus, quadragesimo 294 post resurrectionem die coram discipulis elevatus in coelum (Luc. XXIV, 50; Matth. XVI, 19), corporalis praesentiae modum fecit, mansurus in Patris dextera, donec tempora multiplicandis Ecclesiae filiis divinitus praestituta peragantur, et ad judicandos vivos et mortuos in eadem carne in qua ascendit adveniat. Quod itaque Redemptoris nostri conspicuum fuit, in sacramenta transivit; et ut fides excellentior esset ac firmior, visioni doctrina successit, cujus auctoritatem supernis illuminata radiis credentium corda sequerentur.

CAP. III. Hanc fidem ascensione Domini auctam, et Spiritus sancti munere roboratam, non vincula, non carceres, non exsilia, non fames, non ignis, non laniatus ferarum, nec exquisita persequentium crudelitatibus supplicia terruerunt. Pro hac fide per universum mundum, non solum viri, sed etiam feminae, nec tantum impubes pueri, sed etiam tenerae virgines, usque ad effusionem sui sanguinis decertarunt. Haec fides daemonia ejecit, aegritudines depulit, mortuos suscitavit. Unde et ipsi beati apostoli, qui tot miraculis confirmati, tot sermonibus eruditi, atrocitate tamen Dominicae passionis expaverant, et veritatem resurrectionis ejus non sine haesitatione susceperant, tantum de ascensione Domini profecerunt, ut quidquid illis prius intulerat metum, verteretur in gaudium. Totam enim contemplationem animi in Divinitatem ad Patris dexteram consedentis erexerant, nec jam corporeae visionis tardabantur objectu, quominus in id aciem mentis intenderent, quod nec a Patre descendendo abfuerat, nec a discipulis ascendendo discesserat.

CAP. IV. Tunc igitur, dilectissimi, filius hominis, Dei Filius, excellentius sacratiusque innotuit, cum in paternae majestatis gloriam se recepit et ineffabili modo coepit esse Divinitate praesentior, qui factus est humanitate longinquior. Tunc ad aequalem Patri Filium eruditior fides gressu mentis coepit accedere, et contrectatione corporeae in Christo substantiae, qua Patre minor est (Joan. XIV, 28), non egere: quoniam glorificati corporis manente natura, eo fides credentium vocabatur, ubi non carnali manu, sed spiritali 295 intellectu, par Genitori Unigenitus tangeretur. Hinc illud est quod post resurrectionem suam Dominus, cum Maria Magdalene personam Ecclesiae gerens, ad contactum ipsius properaret accedere, dicit ei: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. XX, 17): hoc est, nolo ut ad me corporaliter venias, nec ut me sensu carnis agnoscas; ad sublimiora te differo, majora tibi praeparo. Cum ad Patrem meum ascendero, tunc me perfectius veriusque palpabis, apprehensura quod non tangis, et creditura quod non cernis. Cum autem ascendentem ad coelos Dominum sequaces discipulorum oculi intenta admiratione suspicerent, astiterunt coram ipsis angeli duo mirabili vestium candore fulgentes, qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11). Quibus verbis omnes Ecclesiae filii docebantur ut Jesus Christus in eadem qua ascenderat carne venturus visibilis crederetur; nec posset ambigi omnia illi esse subjecta, cui ab ipso corporeae nativitatis exordio famulatus servisset angelicus. Sicut enim concipiendum Christum de Spiritu sancto beatae Virgini angelus nuntiavit, sic et editum de Virgine vox coelestium pastoribus cecinit: sicut resurrexisse a mortuis, supernorum nuntiorum prima testimonia docuerunt, sic ad judicandum mundum in ipsa carne venturum, angelorum officia praedicarunt: ut intelligeremus quantae potestates sint adfuturae cum judicaturo, cui tantae ministraverunt etiam judicando.

CAP. V. Exsultemus itaque, dilectissimi, gaudio spiritali, et digna apud Deum gratiarum actione laetantes, liberos cordis oculos ad illam altitudinem in qua Christus est erigamus. Sursum vocatos animos desideria terrena non deprimant; ad aeterna praeelectos peritura non occupent; viam veritatis ingressos fallaces illecebrae non retardent; et ita a fidelibus haec temporalia decurrantur, ut peregrinari se in hac mundi valle cognoscant, in qua etiamsi quaedam commoda blandiantur, non amplectenda nequiter, sed transeunda sunt fortiter. Ad hanc enim nos devotionem beatissimus apostolus Petrus incitat; et secundum illam dilectionem quam pascendis Christi ovibus trina Dominici amoris professione concepit (Joan. XXI, 15-17), obsecrans dicit: Charissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos, abstinere vos 296 a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam (I Petr. II, 11). Cui autem nisi diabolo carnales militant voluptates, qui animas ad superna tendentes corruptibilium bonorum delectationibus obligare et ab illis sedibus de quibus ipse excidit gaudet abducere? Contra cujus insidias sapienter debet fidelis quisque vigilare, ut inimicum suum de eo quod tentatur possit elidere. Nihil autem est validius, dilectissimi, contra diaboli dolos, quam benignitas misericordiae et largitas charitatis, per quam omne peccatum aut declinatur aut vincitur. Sed hujus virtutis sublimitas non prius apprehenditur quam illud quod ei adversarium est subruatur. Quid autem tam inimicum misericordiae et operibus charitatis, quam avaritia, de cujus radice omnium malorum germen emergit? Quae nisi in suis fomitibus enecetur, necesse est ut in agro cordis illius, in quo hujus mali planta convaluit, spinae potius tribulique vitiorum, quam ullum verae virtutis semen oriatur. Resistamus ergo, dilectissimi, huic tam pestifero malo, et charitatem, sine qua nulla virtus potest nitere (I Cor. XIII), sectemur: ut per hanc, qua ad nos Christus descendit, dilectionis viam, etiam nos ad ipsum possimus ascendere, cui est cum Deo Patre et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXXV [ Al. LXXIII]. De Pentecoste I. SYNOPSIS. I. Christianam Pentecosten Mosaicae respondere. --II. Quam velociter ac mirabiliter a Spiritu sancto edocti sint discipuli. --III. Perfecta personarum in SS. Trinitate aequalitas explicatur. -- IV. Macedonianorum error contra Spiritum sanctum, qui omnis boni fons et causa. --V. Omnia in Ecclesia per Spiritum sanctum sanctificari, ab eo et ipsa jejunia instituta.

CAP. I. Hodiernam solemnitatem, dilectissimi, in praecipuis festis esse venerandam, omnium catholicorum corda cognoscunt: nec dubium est quanta huic diei reverentia debeatur, quem Spiritus sanctus excellentissimo 297 sui muneris miraculo consecravit. Nam ab illo die quo Dominus super omnem coelorum altitudinem ad dexteram Dei Patris consessurus ascendit, decimus iste est qui ab ejusdem resurrectione quinquagesimus nobis in eo a quo coepit illuxit, magna mysteria in se et veterum sacramentorum continens et novorum: quibus manifestissime declaratur, et gratiam praenuntiatam fuisse per legem, et legem impletam esse per gratiam. Sicut enim Hebraeo quondam populo ab Aegyptiis liberato, quinquagesimo die post immolationem agni lex data est in monte Sina (Exod. XIX, 17); ita post passionem Christi, qua verus Dei Agnus occisus est, quinquagesimo a resurrectione ipsius die in apostolos plebemque credentium Spiritus sanctus illapsus est (Act. II, 3): ut facile diligens Christianus agnoscat initia veteris Testamenti evangelicis ministrasse principiis, et ab eodem Spiritu conditum foedus secundum, a quo primum fuerat institutum.

CAP. II. Nam, sicut apostolica testatur historia, dum complerentur dies Pentecostes, essentque omnes discipuli pariter in eodem loco, factus est repente de coelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum. Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Ibid., 1-4). O quam velox est sermo sapientiae, et ubi Deus magister est, quam cito discitur quod docetur! Non est adhibita interpretatio ad audiendum, non consuetudo ad usum, non tempus ad studium, sed spirante ubi voluit Spiritu veritatis (Joan. III, 8), propriae singularum gentium voces factae sunt in Ecclesiae ore communes. Ab hoc igitur die tuba evangelicae praedicationis intonuit; ab hoc die imbres charismatum, flumina benedictionum, omne desertum et universam aridam rigaverunt; quoniam ad renovandam faciem terrae Spiritus Dei ferebatur super aquas (Genes. I, 2), et ad veteres tenebras abigendas, novae lucis fulgura coruscabant, cum micantium splendore linguarum, et 298 verbum Domini lucidum, et eloquium conciperetur ignitum, cui ad creandum intellectum, consumendumque peccatum, et efficacia illuminandi, et vis inesset urendi.

CAP. III. Quamvis autem, dilectissimi, valde fuerit ipsa rei gestae forma mirabilis, nec dubium sit, in illo omnium humanarum vocum exsultante concentu, majestatem Spiritus sancti fuisse praesentem, nemo tamen aestimet in iis quae corporeis visa sunt oculis divinam ejus apparuisse substantiam. Natura enim invisibilis, et Patri Filioque communis, qualitatem muneris atque operis sui, qua voluit significatione monstravit, proprietatem vero essentiae suae in sua Deitate continuit: quia sicut nec Patrem nec Filium, ita nec Spiritum sanctum humanus potest visus attingere. In Trinitate enim divina nihil dissimile, nihil impar est; et omnia quae de illa possunt substantia cogitari, nec virtute, nec gloria, nec aeternitate discreta sunt. Cumque in personarum proprietatibus alius sit Pater, alius sit Filius, alius Spiritus sanctus, non tamen alia Deitas nec diversa natura est. Siquidem cum et de Patre sit Filius unigenitus, et Spiritus sanctus Patris Filiique sit spiritus, non sicut quaecumque creatura, quae et Patris et Filii est, sed sicut cum utroque vivens et potens, et sempiterne ex eo quod est Pater Filiusque subsistens. Unde, cum Dominus ante passionis suae diem discipulis suis sancti Spiritus sponderet adventum, Adhuc, inquit, multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, ille diriget vos in omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audierit loquetur, et futura annuntiabit vobis. Omnia quae habet Pater mea sunt: propterea dixi, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 12-15). Non ergo alia sunt Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti; sed omnia quaecumque habet Pater, habet et Filius, habet et Spiritus sanctus; nec umquam in illa Trinitate non fuit ista communio, quia hoc est ibi omnia habere, quod semper existere. Nulla 299 ibi tempora, nulli gradus, nullae differentiae cogitentur: et si nemo de Deo potest explicare quod est, nemo audeat affirmare quod non est. Excusabilius enim est de natura ineffabili non eloqui digna, quam definire contraria. Quidquid itaque de sempiterna et incommutabili gloria Patris pia possunt corda concipere, hoc simul et de Filio, et de Spiritu sancto inseparabiliter atque indifferenter intelligant. Ideo enim hanc beatam Trinitatem unum confitemur Deum, quia in his tribus personis nec substantiae, nec potentiae, nec voluntatis, nec operationis est ulla diversitas.

CAP. IV. Sicut ergo detestamur Arianos, qui inter Patrem et Filium aliquam volunt esse distantiam, ita etiam Macedonianos pariter detestamur, qui licet Patri et Filio tribuant aequalitatem, Spiritum tamen sanctum inferioris putant esse naturae: non considerantes eam blasphemiam se incidere, quae neque in praesenti saeculo, neque in futuro sit remittenda judicio, dicente Domino: Quicumque dixerit verbum contra Filium Hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 32). Permanens itaque in hac impietate sine venia est, quia exclusit eum a se per quem poterat confiteri; nec umquam perveniet ad indulgentiae remedium, qui patrocinaturum sibi non habet advocatum. Ab ipso enim est invocatio Patris, ab ipso sunt lacrymae poenitentium, ab ipso sunt gemitus supplicantium; et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3); cujus aequalem cum Patre et Filio omnipotentiam, unamque Deitatem evidentissime praedicat Apostolus, dicens: Divisiones quidem gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus. Et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus (Ibid., 4-6).

CAP. V. His, dilectissimi, aliisque documentis, quibus innumerabiliter divinorum eloquiorum conuscat auctoritas, ad venerationem Pentecostes unanimiter incitemur, exsultantes in honorem sancti Spiritus, per quem omnis Ecclesia catholica sanctificatur, omnis anima rationalis imbuitur; qui inspirator fidei, doctor scientiae, fons dilectionis, signaculum castitatis, et totius est causa virtutis. Gaudeant fidelium mentes, quod in toto mundo unus Deus, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, omnium linguarum confessione laudatur; quodque illa significatio, 300 quae in specie ignis apparuit, et opere perseverat et munere. Ipse enim Spiritus veritatis facit domum gloriae suae luminis sui nitore fulgere, et in templo suo nec tenebrosum aliquid vult esse, nec tepidum. De qua ope atque doctrina etiam jejuniorum nobis atque eleemosynarum est collata purgatio. Nam hunc venerabilem diem sequitur saluberrimae observantiae consuetudo, quam utilissimam sibi omnes sancti semper experti sunt, et ad quam sedulo celebrandam, pastorali vos sollicitudine cohortamur: ut si quid macularum proximis diebus negligentia incauta contraxit, id et jejunii censura castiget, et devotio pietatis emendet. Quarta igitur et sexta feria jejunemus; sabbato autem in idipsum consueta devotione vigilias celebremus. Per Jesum Christum Dominum nostrum, qui cum Patre et Spiritu sancto unus Deus vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXXVI[ Al. LXXIV]. De Pentecoste II. SYNOPSIS. I. Et propter spiritales, et propter neophytos de Spiritu sancto esse disserendum. --II. Perfecte in omnibus aequales esse Trinitatis personas, etsi quaedam singulis tribuantur. --III. In veteri Testamento datum esse Spiritum sanctum. --IV. Apostolis quoque ante Pentecosten fuisse datum, sine quo nemo bene orat. --V. Quid est quod discipuli portare nondum poterant? --VI. Quomodo ex Evangelio, Manichaeorum stultitia refellatur: et quo tempore Manes vixerit. --VII. Quam fatuum est dicere Spiritu sancto usque ad Manen Ecclesiam caruisse. --VIII. Spiritum sanctum Ecclesiae datum neget necesse est, qui veram Christo carnem abjudicat. -- IX. Jejunia inter Spiritus sancti dona numerantur, et ex apostolica traditione indicuntur.

CAP. I. Plenissime quidem nobis, dilectissimi, causam atque rationem solemnitatis hodiernae divinorum eloquiorum textus ostendit, quo sanctum Spiritum quinquagesimo post Domini resurrectionem die, 301 qui ab ascensione ejus est decimus, infusum Christi discipulis, sicut promissus sperabatur, agnovimus. Sed ad novos Ecclesiae filios instruendos, addendum est etiam nostri sermonis obsequium. Non enim timemus ne spirituales et eruditi nota fastidiant, ad quorum fructum pertinet ut quam plurimis insinuari velint quod ipsi cum magna sui utilitate didicerunt. Fiat ergo per corda omnium dispensatio munerum divinorum, et servitutem oris nostri docti indoctique non spernant: illi ut probent se amare quod norunt, isti ut ostendant se desiderare quod nesciunt. Huic enim praeparationi vestrae aderit ipsius largitas, de cujus loqui majestate tentamus, ut ad profectum totius Ecclesiae et vos capaces, et nos faciat abundantes.

CAP. II. Cum igitur ad intelligendam dignitatem Spiritus sancti oculos mentis intendimus, nihil diversum ab excellentia Patris et Filii cogitemus: quia in nullo ab unitate sua discrepat divinae Trinitatis essentia. Sempiternum est Patri, coaeterni sibi Filii sui esse genitorem. Sempiternum est Filio, intemporaliter esse a Patre progenitum. Sempiternum quoque est Spiritui sancto, Spiritum esse Patris et Filii: ut numquam Pater sine Filio, numquam Filius sine Patre, numquam Pater et Filius fuerint sine Spiritu sancto; et omnibus existentiae gradibus exclusis, nulla ibi persona sit anterior, nulla posterior. Hujus enim beatae Trinitatis incommutabilis Deitas una est in substantia, indivisa in opere, concors in voluntate, par in potentia, aequalis in gloria. De qua cum sancta Scriptura sic loquitur, ut aut in factis aut in verbis aliquid assignet quod singulis videatur convenire personis, non perturbatur fides catholica, sed docetur: ut per proprietatem aut vocis aut operis insinuetur nobis veritas Trinitatis, et non dividat intellectus quod distinguit auditus. Ob hoc enim quaedam sive sub Patris, sive sub Filii, sive sub Spiritus sancti appellatione 302 promuntur, ut confessio fidelium in Trinitate non erret; quae cum sit inseparabilis, numquam intelligeretur esse Trinitas, si semper inseparabiliter diceretur. Bene ergo ipsa difficultas loquendi cor nostrum ad intelligentiam trahit, et per infirmitatem nostram coelestis doctrina nos adjuvat: ut quia in Deitate Patris, et Filii, et Spiritus sancti nec singularitas est, nec diversitas cogitanda, vera unitas et vera Trinitas possit quidem simul mente aliquatenus sentiri, sed non possit simul ore proferri.

CAP. III. Fundata igitur, dilectissimi, hac fide in cordibus nostris, qua salubriter credimus quod simul tota Trinitas una virtus est, una majestas, una substantia, indiscreta opere, inseparabilis dilectione, indifferens potestate, simul implens omnia, simul continens universa: quod enim Pater est, hoc est et Filius, hoc est et Spiritus sanctus; et vera Deitas in nullo esse aut major aut minor potest, quae sic in tribus est confitenda personis, ut et solitudinem non recipiat Trinitas, et unitatem servet aequalitas. Hac, inquam, dilectissimi, fide firmiter apprehensa, non ambigamus quod cum in die Pentecostes discipulos Domini Spiritus sanctus implevit, non fuit inchoatio muneris, sed adjectio largitatis: quoniam et patriarchae, et prophetae, et sacerdotes, omnesque sancti qui prioribus fuere temporibus, ejusdem sunt Spiritus sanctificatione vegetati; et sine hac gratia nulla umquam instituta sacramenta, nulla sunt celebrata mysteria: ut eadem semper fuerit virtus charismatum, quamvis non eadem fuerit mensura donorum.

CAP. IV. Ipsi quoque beati apostoli ante passionem Domini sancto Spiritu non carebant, nec potentia hujus virtutis aberat ab operibus Salvatoris. Et cum discipulis daret infirmitatum curationem, et ejiciendorum daemonum potestatem, ejus utique Spiritus largiebatur effectus, in quo ipsum immundis spiritibus imperantem Judaeorum negabat 303 impietas, et divina beneficia diabolo deputabat (Luc. X, 19). Unde taliter blasphemantes merito illam Domini excepere sententiam, qua ait: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus; Spiritus autem blasphemia non remittetur hominibus. Et quicumque dixerit verbum contra Filium Hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 31-32). Unde manifestum est peccatorum remissionem sine Spiritus sancti advocatione non fieri, nec quemquam sine illo, sicut expedit, ingemiscere, aut sicut oportet, orare, dicente Apostolo: Quid enim oremus sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26); et: Nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3): quo vacuari nimis exitiabile est nimisque mortiferum, quia numquam veniam meretur, qui ab intercessore deseritur. Omnes igitur, dilectissimi, qui in Dominum Jesum crediderant, infusum sibi habebant Spiritum sanctum, et remittendorum peccatorum etiam tunc apostoli acceperant potestatem, quando post resurrectionem suam Dominus insufflavit, et dixit: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittentur eis; et quorum retinueritis, retinebuntur (Joan. XX, 22). Sed illi perfectioni, quae erat discipulis conferenda, major gratia et abundantior inspiratio servabatur, per quam et quae nondum acceperant sumerent, et excellentius possent habere quae sumpserant. Propter quod Dominus dicebat: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo. Cum autem venerit Spiritus veritatis, ille diriget vos in omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso, sed quae audierit loquetur, et futura annuntiabit vobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 12-14).

304 Quid ergo est quod Dominus promittens discipulis Spiritum sanctum, qui jam dixerat: Omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis: Adhuc, inquit, multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo. Cum autem venerit Spiritus ille veritatis, ille vos diriget in omnem veritatem? Numquid sese Dominus inferioris scientiae volebat intelligi, aut minus aliquid quam Spiritum sanctum a Patre didicisse? cum ipse sit Veritas, et nihil Pater dicere, nihil Spiritus possit docere sine Verbo, ideoque dictum sit: De meo accipiet (Joan. XVI, 14): quoniam quod accipit Spiritus, Patre dante, dat Filius. Non itaque alia insinuanda erat veritas, nec alia praedicanda doctrina; sed oportebat capacitatem eorum qui docebantur augeri, et multiplicari constantiam illius charitatis quae omnem formidinem foras mitteret, et furorem persequentium non timeret. Quod utique apostoli, posteaquam Spiritus sancti nova abundantia sunt repleti, ardentius velle et efficacius posse coeperunt, proficientes a praeceptorum scientia ad tolerantiam passionum: ut sub nulla jam tempestate trepidantes, fluctus saeculi et elationes mundi fide supergrediente calcarent, et morte contempta, omnibus gentibus Evangelium veritatis inferrent.

CAP. VI. Quod vero addidit Dominus, dicens: Quaecumque audierit loquetur, et futura annuntiabit vobis (Joan. XVI, 13), non segni intellectu, dilectissimi, nec transitorio accipiamus auditu. Praeter alias enim veritatis locutiones quibus Manichaeorum confutatur impietas, hac apertissime sententia totum sacrilegae falsitatis dogma prosternitur. Nam ut magnum quemdam atque sublimem sequi viderentur auctorem, in magistro suo Mane sanctum apparuisse Spiritum crediderunt, promissumque a Domino Paracletum non prius venisse quam hic infelicium 305 deceptor oriretur: in quo ita Spiritus Dei manserit, ut non aliud fuerit Manes ipse quam spiritus qui per ministerium corporeae vocis et linguae discipulos suos in omnem induceret veritatem, et numquam cognita praeteritorum secreta saeculorum reseraret. Quod quam falsum quamque sit vanum, ipsa evangelicae praedicationis declarat auctoritas. Manes ergo minister falsitatis diabolicae, et conditor superstitionis obscenae, eo tempore damnandus innotuit, quo post resurrectionem Domini ducentesimus et sexagesimus annus impletus est, Probo imperatore Paulinoque consulibus, cum octava jam in Christianos persecutio desaeviret, et 306 innumera martyrum millia ipsis suis victoriis probavissent impletum esse quod Dominus promiserat, dicens: Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19-20).

CAP. VII. Non ergo potuit promissio Domini per tot aetatum intervalla differri, nec ille Spiritus veritatis, quem mundus non accepit impiorum, ita septiformem illam donorum suorum continuit largitatem, ut tot Ecclesiae generationes sua inspiratione fraudaret, donec prodigiosus turpium mendaciorum signifer nasceretur ( cui nec 307 hoc quidem tribui potest, quod vel exiguam divinae inspirationis acceperit portionem: quoniam et hic de illa mundi exstitit parte, quae non potest Spiritum veritatis accipere). Repletus enim spiritu diaboli, Spiritui restitit Christi; et cum sanctis Dei hoc Paracleti doctrina contulerit, ut futura praedicerent, hic ne falsitates ejus ipse rerum processus argueret, sacrilegarum impudentiam fabularum in praeteritas retorsit aetates. Et quasi nihil nos de sempiternitate Creatoris, nihil de ordine creaturae lex sancta et divinitus inspirata prophetia docuisset, in contumeliam Dei et in omnium bene conditarum injuriam naturarum, compugnantia mendaciorum monstra contexuit. Quibus tandem suas insinuaturus erat insanias, nisi multum insipientibus et nimium a lumine veritatis aversis, qui sive per ignorantiae caecitatem, sive per turpitudinis appetitum, ad illa non sacra, sed exsecramenta perveniunt, quae propter communem verecundiam non sunt nostro sermone promenda, cum jam abundantissime ipsorum sint confessione patefacta.

CAP. VIII. Nulli ergo vestrum, dilectissimi, suadeatur quod tantae impietatis auctorem Spiritus sanctus aliqua ex parte dignatus sit. Nihil ad istum prorsus de illa virtute pervenit, quam Ecclesiae suae Christus et promisit et misit. Dicente enim beato apostolo Joanne: Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Joan. VII, 39): Domini ascensio, dandi Spiritus fuit ratio, quem ille necesse est ut neget datum, qui ad consessum paternae dexterae verum in Christo hominem negat esse provectum. Nos autem, dilectissimi, ad beatam 308 aeternitatem et animae et carnis per regenerationem sancti Spiritus adoptati, sacratissimum diei istius festum rationabili obsequio et casta laetitia celebremus, confitentes cum beato Paulo apostolo, quod Dominus Jesus Christus ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ps. LXVII, 19; Ephes. IV, 8): ut Evangelium Dei per omne humanae vocis eloquium praedicetur, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 11).

CAP. IX. Ad praesentem autem solemnitatem, dilectissimi, etiam illa nobis est adjicienda devotio, ut jejunium quod ex apostolica traditione subsequitur celebremus, quia et hoc inter magna sancti Spiritus dona numerandum est, quod nobis adversum illecebras carnis et insidias diaboli jejuniorum sunt collata praesidia, quibus omnes tentationes Deo adjuvante vincamus. Quarta igitur et sexta feria jejunemus; sabbato autem apud beatum Petrum apostolum vigilias celebremus, patrocinante eodem orationibus nostris, ut in omnibus misericordiam Dei obtinere mereamur, per Dominum nostrum Jesum Christum viventem et regnantem cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXXVII [ Al. LXXV]. De Pentecoste III. SYNOPSIS. I. Spiritum sanctum non inchoasse in Pentecoste sua dona, sed cumulasse, cum indivise Trinitas operetur. -- 309 II. Ex peccato ortum esse, ut opus reparationis nostrae inter se dividerent personae Trinitatis; et quomodo. --III. Eam partitionem nihil aequalitati et consubstantialitati personarum obesse. --IV. Nihil rebus creatis vel visibilibus affine cogitandum de Trinitate, quae tota aequalis est. --V. Cur discipulos de ejus ascensione gaudere Christus velit. --VI. Tres personas unum esse habere, unumque operari.

CAP. I. Hodiernam, dilectissimi, festivitatem toto terrarum orbe venerabilem, ille sancti Spiritus consecravit adventus, qui post resurrectionem Domini quinquagesimo die in apostolos populumque credentium, sicut sperabatur, influxit (Act. II, 1). Sperabatur autem, quia illum Dominus Jesus spoponderat affuturum (Luc. XXIV, 47; Act. I, 4), non ut tunc primum esse sanctorum habitator inciperet, sed ut sacrata sibi pectora et ferventius accenderet, et copiosius inundaret; cumulans sua dona, non inchoans, nec ideo novus opere, quia ditior largitate. Numquam enim ab omnipotentia Patris, et Filii, Spiritus sancti est discreta majestas; et quidquid in dispositione omnium rerum agit divina moderatio, ex totius venit providentia Trinitatis. Una est ibi benignitas misericordiae, una censura justitiae; nec aliquid est in actione divisum, ubi nihil est in voluntate diversum. Quae ergo illuminat Pater, illuminat Filius, illuminat Spiritus sanctus; cumque alia sit persona missi, alia mittentis, alia promittentis, simul nobis et unitas manifestatur et Trinitas ut essentia habens aequalitatem, et non recipiens solitudinem, et ejusdem substantiae, et non ejusdem intelligatur esse personae.

CAP. II. Quod ergo salva cooperatione inseparabilis Deitatis, quaedam Pater, quaedam Filius, quaedam proprie Spiritus sanctus exequitur, nostrae redemptionis dispositio, nostrae salutis est ratio. Si enim homo ad imaginem et similitudinem Dei factus (Gen. I, 26) in suae honore naturae mansisset, nec diabolica fraude deceptus a lege sibi posita per concupiscentiam deviasset. Creator mundi creatura non fieret; neque aut sempiternus 310 temporalitatem subiret, aut aequalis Deo Patri Filius Deus formam servi et similitudinem carnis peccati assumeret. Sed quia invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24), et aliter solvi captivitas humana non potuit, nisi causam nostram ille susciperet, qui sine majestatis suae damno et verus homo fieret, et solus peccati contagium non haberet; divisit sibi opus nostrae reparationis misericordia Trinitatis; ut Pater propitiaretur, Filius propitiaret, Spiritus sanctus igniret. Oportebat enim ut etiam salvandi aliquid pro se agerent, et conversis ad Redemptorem cordibus, ab inimici dominatione discederent: quoniam, sicut Apostolus ait, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem, Abba Pater (Galat. IV, 6). Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 17). Et, Nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3).

CAP. III. Si ergo duce gratia, dilectissimi, fideliter sapienterque noscamus quid Patri, quid Filio, quid Spiritui sancto in reparatione nostra proprium quidve commune sit, ea quae pro nobis humiliter et corporaliter gesta sunt ita procul dubio suscipiemus, ut nihil indignum de una atque eadem Trinitatis gloria sentiamus. Quamvis enim nulla mens ad cogitandum de Deo, nulla ad loquendum lingua sufficiat, tamen quantumcumque illud est quod humano intellectu de essentia paternae Deitatis attingitur, nisi unum atque idem est, cum vel de Unigenito ejus, vel de Spiritu sancto cogitatur, non pie sapitur, sed nimis carnaliter caligatur, et ipsum quod de Patre congruenter sentiri videbatur, amittitur: quia de tota Trinitate receditur, si in ea unitas non tenetur. Nulla autem ratione vere est unum quod aliqua est inaequalitate diversum.

CAP. IV. Cum igitur ad confitendum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum aciem mentis intendimus, procul ab animo formas visibilium rerum et aetates temporalium naturarum, procul corpora locorum et loca corporum repellamus. Discedat a corde quod spatio extenditur, quod fine concluditur, et quidquid nec semper ubique, nec totum est. Cogitatio de Deitate Trinitatis concepta nihil per distantiam intelligat, 311 nihil per gradus quaerat: ac si quid dignum de Deo senserit, nulli hoc ibi audeat negare personae, tamquam honorificentius Patri ascribat, quod Filio Spirituique non tribuat. Non est pietas Unigenito praeferre Genitorem; Filii contumelia Patris injuria est; quod uni demitur utrique detrahitur. Nam cum illis et sempiternitas sit communis et Deitas, nec omnipotens Pater, nec incommutabilis aestimatur, si aut minorem se genuit, aut quem non habuit, habendo profecit.

CAP. V. Dicit quidem Dominus Jesus discipulis suis, sicut evangelica lectione recitatum est: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia ad Patrem vado, quia Pater major me est (Joan. XIV, 28); sed hoc illae aures, quae saepius audierunt: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9); sine Deitatis accipiunt differentia, nec de illa hoc essentia intelligunt, quam sempiternam cum Patre et ejusdem naturae esse noverunt. Commendatur ergo etiam sanctis apostolis in incarnatione Verbi humana provectio, et qui denuntiato sibi Domini turbabantur abscessu, ad aeterna gaudia honoris sui incitantur augmento: Si diligeretis me, inquit, gauderetis utique, quia vado ad Patrem (Ibid., 28); hoc est, si perfecta scientia videretis quid vobis gloriae confertur per hoc quod ex Deo Patre genitus etiam ex homine matre sum natus, quod Dominus aeternorum, unus volui esse mortalium, quod visibilem me invisibilis praebui, quod formam servi in forma Dei sempiternus accepi: Gauderetis, quia vado ad Patrem. Vobis enim haec praestatur ascensio, et super omnes coelos ad Patris dexteram collocanda vestra in me humilitas elevatur. Ego autem; qui hoc sum cum Patre quod Pater est, individuus cum genitore permaneo, et sic ab illo ad vos veniens non recedo, quemadmodum et vos ad illum rediens non relinquo. Gaudete ergo, quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. Univi enim vos mihi, et factus sum filius hominis, ut vos filii Dei esse possitis. Unde 312 licet unus in utroque sim, tamen quo vobis conformor, Patre sum minor; quo autem a Patre non dividor, etiam meipso sum major. Natura itaque quae minor est Patre, vadat ad Patrem, ut ibi sit caro ubi semper est Verbum; et una Ecclesiae catholicae fides, quem secundum humanitatem non diffitetur minorem, secundum Deitatem credat aequalem.

CAP. VI. Contemnatur igitur, dilectissimi, vana et caeca versutia haereticae impietatis, quae sibi hujus sententiae scaeva interpretatione blanditur: ac dicente Domino: Omnia quae habet Pater mea sunt (Joan. XVI, 15), non intelligit se Patri demere quidquid Filio audet denegare, et ita in his quae humana sunt desipit, ut putet quod ideo Unigenito paterna defuerint, quia nostra suscepit. Non minuit in Deo misericordia potestatem, nec dilectae reconciliatio creaturae, sempiternae defectus est gloriae. Quae habet Pater, habet et Filius, et quae habet Pater et Filius, habet et Spiritus sanctus, quia tota simul Trinitas est unus Deus. Hanc autem fidem non terrena sapientia reperit, nec opinio humana persuasit, sed ipse unigenitus Filius docuit, ipse Spiritus sanctus instituit; de quo nihil est aliter quam de Patre et Filio sentiendum. Quia licet non sit Pater, non sit Filius, non tamen est a Patre Filioque divisus; et sicut propriam habet in Trinitate personam, ita unam habet in Patris et Filii Deitate substantiam, omnia implentem, omnia continentem, et cum Patre et Filio universa moderantem, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

313 SERMO LXXVIII [ Al. LXXVI]. De Jejunio Pentecostes I. SYNOPSIS. I. Instituta esse auctore Spiritu sancto jejunia, ut adversus inimicos suos Christiani validius pugnarent. --II. Contra eum qui liber est a carnalibus desideriis, inermem esse diabolum. --III. Post festa institutum esse jejunium, ut, et illorum fructus permaneat, et negligens circa illa plectatur. --IV. Jejunii, cui comes est misericordia, maximam esse vim.

CAP. I. Hodiernam, dilectissimi, festivitatem descensione sancti Spiritus consecratam sequitur, ut nostis, solemne jejunium, quod animis corporibusque curandis salubriter institutum, devota nobis est observantia celebrandum. Repletis namque apostolis virtute promissa, et in corda eorum Spiritu veritatis ingresso, non ambigimus inter caetera coelestis sacramenta doctrinae, hanc spiritalis continentiae disciplinam de Paracleti magisterio primitus fuisse conceptam: ut sanctificatae jejunio mentes conferendis sibi charismatibus fierent aptiores. Aderat quidem Christi discipulis protectio 314 omnipotentis auxilii, et principibus nascentis Ecclesiae tota Patris Filiique Divinitas in praesentia sancti Spiritus praesidebat. Sed contra instantes impetus persequentium, contra minaces fremitus impiorum, non corporis fortitudine, nec carnis erat saturitate certandum; cum hoc maxime hominis interiora corrumpat, quod exteriora delectat; et tanto fiat rationalis anima purgatior, quanto fuerit substantia carnis afflictior.

CAP. II. Hi itaque doctores, qui exemplis et traditionibus suis omnes Ecclesiae filios imbuerunt, tirocinium militiae christianae sanctis inchoavere jejuniis: ut contra spiritales nequitias pugnaturi, abstinentiae arma caperent, quibus vitiorum incentiva truncarent. Invisibiles enim adversarii et incorporales hostes non erunt contra nos validi, si nullis carnalibus desideriis fuerimus immersi. Cupiditas quidem nocendi in tentatore perpetua est, sed inermis atque inefficax erit, si nihil in nobis unde contra nos pugnet invenerit. Quis autem hac fragili carne circumdatus, et in isto mortis corpore constitutus, etiam qui multum valideque profecerit, ita jam de sua salute securus sit, ut ab omnium se illecebrarum periculo credat alienum? Donet licet sanctis suis quotidianam gratia divina victoriam, non aufert tamen dimicandi materiam: quia et hoc ipsum de misericordia protegentis est, qui naturae mutabili, 315 ne de confecto praelio superbiret, semper voluit superesse quod vinceret.

CAP. III. Igitur post sanctae laetitiae dies, quos in honorem Domini a mortuis resurgentis, ac deinde in coelos ascendentis, exegimus, postque perceptum sancti Spiritus donum, salubriter et necessarie consuetudo est ordinata jejunii: ut si quid forte inter ipsa festivitatum gaudia negligens libertas et licentia inordinata praesumpsit, hoc religiosae abstinentiae censura castiget: quae ob hoc quoque studiosius exsequenda est, ut illa in nobis quae hac die Ecclesiae divinitus sunt collata permaneant. Templum enim facti Spiritus sancti, et majore quam umquam copia divini fluminis irrigati, nullis debemus concupiscentiis vinci, nullis vitiis possideri, ut virtutis habitaculum nulla sit contaminatione pollutum.

CAP. IV. Quod utique regente atque adjuvante Domino omnibus obtinere possibile est, si per jejunii purificationem, ac per misericordiae largitatem studeamus et peccatorum sordibus liberari, et charitatis fructibus esse fecundi. Quidquid enim in cibos pauperum, in curationes debilium, in pretia captivorum, et in quaelibet opera pietatis impenditur, non minuitur, sed augetur, nec umquam apud Deum perire poterit quod fidelis benignitas erogarit, dum quodcumque tribuit ad subsidium, id sibi recondit ad praemium. Beati enim misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus (Matth. V, 7); neque delictorum memoria erit ubi 316 testimonium pietatis affuerit. Quarta igitur et sexta feria jejunemus; sabbato autem apud beatissimum Petrum apostolum vigilias celebremus, cujus nos orationibus et a spiritalibus inimicis et a corporeis hostibus confidimus liberari. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXXIX [ Al. LXXVII]. De Jejunio Pentecostes II. SYNOPSIS. I. Jejunium Pentecostes, de traditione apostolica et institutione Spiritus sancti. --II. Quod discrimen inter fidelium jejunia et jejunia infidelium. --III. Quale jejunium, quod non a Spiritu sancto procedit, et ex quo gloria quaeritur humana. -- IV. Ad Deum referendum esse jejunium, quia omnium desideriorum et operum bonorum auctor est.

CAP. I. Dubitandum non est, dilectissimi, omnem observantiam Christianam eruditionis esse divinae, et quidquid ab Ecclesia in consuetudinem est devotionis receptum, de traditione apostolica et de sancti Spiritus prodire doctrina; qui nunc 317 quoque cordibus fidelium suis praesidet institutis, ut ea omnes et obedienter custodiant et sapienter intelligant. Nam cum in die Pentecostes, quem a Pascha Domini quinquagesimum celebramus, promissus a Domino Spiritus sanctus exspectantium mentes majore qua . . . amquam copia et clariore praesentia suae majestatis, impleverit, manifestissime patet inter caetera Dei munera, jejuniorum quoque gratiam, quae hodiernam festivitatem indivisa subsequitur, tunc fuisse donatam: ut sicut fuit concupiscentia initium peccatorum, ita sit continentia origo virtutum.

CAP. II. In exercendo autem hoc Dei munere, non ideo segniores esse debemus, quia et Judaei et haeretici saepe ab edendi libertate se continent, et apud ipsos paganos sunt quaedam vana jejunia. Aliud enim agit sub veritate ratio, aliud sub falsitate deceptio. Apud nos fides sanctificat etiam manducantem; apud illos infidelitas polluit jejunantem. Unde quia extra Ecclesiam catholicam nihil est integrum, nihil castum, dicente Apostolo: Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23): cum divisis ab unitate corporis Christi nulla similitudine comparamur, nulla communione miscemur: quod utique nobis saluberrimum maximumque jejunium est. Ad virtutem enim continentiae nihil prius pertinet quam ab erroribus abstinere, quia tunc demum bene ambulatur, cum per viam veritatis inceditur. Nam quia angusta et ardua declinantes, proclivia et lata sectando, cito in perditionem deveniunt, MELIOR est gradus lentior per iter rectum, quam velocitas festina per devium.

CAP. III. Agnoscat ergo catholicus Christianus fructus jejunii sui, quod etiam inter maximas largitates sterilissimum erit, nisi de sancti Spiritus rigatione processerit. Cum enim dicat Apostolus nullas sibi virtutes sine charitate prodesse (I Cor. XIII, 1), idemque dicat charitatem Dei diffusam esse in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5): cavendum est ne bona quae facere sine bonitate non possumus, elatione perdamus. NAM OMNI se merito laude dispoliat qui 318 de studiis industriae suae in se magis quam in Domino gloriatur (I Cor. I, 31; II Cor. X, 17; Jer. IX, 23): cum beatus David doceat in sanctorum operibus Deum esse laudandum, dicens: Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae (Ps. LXVII, 36); et iterum: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur, quoniam gloria virtutis eorum es tu (Ps. LXXXVIII, 17).

CAP. IV. Et ideo, dilectissimi, secundum eruditionem Spiritus sancti, per quem Ecclesiae Dei omnium virtutum collata sunt dona, suscipiamus alacri fide solemne jejunium: et in mandatis, quae poterimus efficere, contineamus nos ab inflatione jactantiae, ad Dei gloriam cuncta referentes, qui et bonarum est inspirator voluntatum, et bonarum est auctor actionum, dicente Domino: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16): qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXXX [ Al. LXXVIII]. De Jejunio Pentecostes III. SYNOPSIS. Ita jejunandum esse, ut quod subtrahitur mensis, impendatur charitati, quae jejunio praecellit.

Sanctarum solemnitatum, dilectissimi, ordine celebrato et spiritalis laetitiae devotione completa, oportet nos ad salubritatem recurrere parcitatis, remediumque jejunii et exercendis mentibus et castigandis adhibere corporibus: ut quia nos satis de hoc et divina monita et propria experimenta docuerunt, primum per sacratissimorum dierum recursum divinae pietati gratias referamus, tum sanctas continentiae delicias appetentes, aliquantulum nobis de terrenorum ciborum abundantia subtrahamus: 319 ita ut proficiat eleemosynis quod non impenditur mensis. Tunc enim demum ad animae curationem proficit medicina jejunii, cum abstinentia jejunantis esuriem reficit indigentis. Quia ergo scimus apud misericordem Deum jejuniis praecellere eleemosynae largitatem, dicente ipso Domino: Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41): si animas nostras a peccatorum sordibus cupimus emundari, eleemosynam pauperibus non negemus, ut in die retributionis ad promerendam Dei misericordiam, misericordiae operibus adjuvemur, per Christum Dominum nostrum. Amen.