Jump to content

Sermones ad Romanam Plebem/LIII

Checked
E Wikisource
 LII LIV 

SERMO LIII.

[recensere]

De Passione Domini II.

Habitus feria quarta.

SYNOPSIS.

I. Conversionem latronis, qui ad crucem usque reus, repente confessor Christi factus est, gratiae opus esse.--- II. Omnes creaturas, cum testimonium Christo in cruce reddiderunt. sententiam in Judaeos protulisse.---III. Christianos humilitati et patientiae Christi conformes fieri debere; nec aliam esse viam ad aeterna.

6
CAP. I.

Exigit fides, dilectissimi, ut partem sermonis quam de Domini Passione promisimus, eodem nobis auxiliante reddamus: in quo nos orationibus vestris non ambigimus adjuvari. Ad commune enim pertinet lucrum, si potueritis me habere devotum: quia vestrae impenditur aedificationi quidquid nostrae tribuitur facultati. Post illud ergo impium Judae detestandumque commercium, quo ab eo, Judaeis persequentibus, mundi Redemptor est traditus, post illas sacrilegas illusiones, inter quas usque ad locum poenae ejus mansuetudo perducta est, crucifixi cum eo sunt, statutis utrinque patibulis, latrones duo: quorum unus ad id usque temporis par similisque consorti, insidiator viarum et saluti hominum semper infestus, usque ad crucem reus, fit Christi repente confessor; et inter illos acerrimos corporis animique cruciatus, quos simul et instantia et difficultas mortis augebat, mira conversione mutatus, Memento, inquit, mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Quae istam fidem exhortatio persuasit? quae doctrina imbuit? quis praedicator accendit? Non viderat prius acta miracula, cessaverat tunc languentium curatio, caecorum illuminatio, vivificatio mortuorum, ea ipsa quae mox erant gerenda, non aderant; et tamen Dominum confitetur et Regem, quem videt supplicii sui esse consortem. Inde ergo oriebatur hoc donum, unde accepit fides ipsa responsum; ait enim ei Jesus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Ibid., 43). Excedit humanam conditionem ista promissio; nec tam de ligno crucis quam de throno editur potestatis. Ab illa altitudine praemium fidei datur, in qua chirographum humanae transgressionis aboletur: quia se a forma servi Dei forma non dirimit, dum etiam inter ipsa supplicia proprietatem unitatemque suam servavit et Deitas inviolabilis, et natura passibilis.

CAP. II.
7

Adjicitur ad confirmationem spei nostrae totius attestatio creaturae. Emittente spiritum Christo omnia elementa tremuerunt, densis tenebris splendor solis obductus, extraordinarie nocti subdidit diem; stabilitatem suam terra profundis concussionibus labefactata non tenuit, et petrarum firmitas, confracta soliditate, dissiluit. Velum templi, quo priorum mysteria ulterius non erant obumbranda, discissum est; et multorum sanctorum corporibus excitatis, ad praemuniendam resurrectionis fidem, monumenta patuerunt (Matth. XXVII, 51-53; Marc. XV, 38; Luc. XXIII, 45, 46). In vos ergo, Judaei, coelum et terra sententiam tulit, vobis sol servitutem suam diemque subtraxit, vobis famulatum suum elementorum ordines denegarunt; et recedente a legibus suis ministerio creaturae, vestra obcaecatio, vestra est significata confusio. Vobis enim dicentibus: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25); merito hoc retributum est, ut quod vestri generis impia perdidit portio, assequatur hoc fidelis gentium plenitudo.

CAP. III.

Nos ergo, dilectissimi, quibus Dominus noster Jesus Christus crucifixus, non scandalum, neque stultitia, sed Dei virtus Deique sapientia est (I Cor. I, 23); nos, inquam, spiritale semen Abrahae, non in prole servitutis geniti, sed in familia libertatis renati; pro quibus in manu forti et brachio extento de oppressione Aegyptiae dominationis eductis, verus et immaculatus agnus immolatus est Christus (I Cor. V, 7); amplectamur salutaris Paschae mirabile sacramentum, et ad ejus imaginem, qui deformitati nostrae conformis factus est, reformemur. Erigamur ad eum qui pulverem abjectionis nostrae, corpus fecit gloriae suae; et ut resurrectionis ejus mereamur esse consortes, humilitati et patientiae ipsius per omnia congruamus. Magni nominis militiam, magnae professionis suscepimus disciplinam. Sectatores Christi discedere a regia non licet via, sed dignum est

8

temporalibus non occupari, ad aeterna tendentes. Et quia pretioso sanguine Christi redempti sumus, glorificemus et portemus Deum in corpore nostro (I Cor. VI, 20): ut ad ea quae fidelibus praeparata sunt pervenire mereamur, per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.