Jump to content

Sermones ad Romanam Plebem/LIV

Checked
E Wikisource
 LIII LV 

SERMO LIV.

[recensere]

De Passione Domini III. Habitus Dominico die.

SYNOPSIS.

I. Crucis et redemptionis mysterium antiquitus praefiguratum, duas in Christo naturas exigere.--- II. Distinctas esse utriusque proprietates voluntariasque humanae passiones.---III. Quam inique de bonitate Domini diffidit Judas, quem a corporis et sanguinis sui communione non repulerat.--- IV.Tristitiam et formidinem nostram voluntarie a Christo fuisse susceptas.---V. Petri conversionem interioris Christi intuitus opus fuisse.---VI. Quantorum malorum Judaeis origo fuere clamores quibus Christum morti addixerunt.

CAP. I.

Inter omnia, dilectissimi, opera misericordiae Dei quae ab initio saluti sunt impensa mortalium, nihil est mirabilius, nihilque sublimius, quam quod pro mundo crucifixus est Christus. Huic enim sacramento universa praecedentium saeculorum mysteria servierunt, et quidquid in hostiarum differentiis, in propheticis signis et legalibus institutis sacra dispensatione variatum est, hoc praenuntiavit dispositum, hoc promisit implendum: ut nunc imaginibus figurisque cessantibus hoc prosit credere jam effectum, quod antea profuit credidisse faciendum.

9

In omnibus igitur, dilectissimi, quae ad Domini nostri Jesu Christi pertinent passionem, hoc catholica fides tradit, hoc exigit, ut in Redemptorem nostrum duas noverimus convenisse naturas, et manentibus proprietatibus suis, tantam factam unitatem utriusque substantiae, ut ab illo tempore quo sicut humani generis causa poscebat, in beatae Virginis utero Verbum caro factum est (Joan. I, 14), nec Deum illum sine hoc quod homo est, nec hominem sine hoc liceat cogitare quod Deus est. Exprimit quidem sub distinctis actionibus veritatem suam utraque natura, sed neutra se ab alterius connexione disjungit. Nihil ibi ab invicem vacat, tota est in majestate humilitas, tota in humilitate majestas; nec infert unitas confusionem, nec dirimit proprietas unitatem. Aliud est passibile, aliud inviolabile; et tamen ejusdem est contumelia, cujus et gloria. Ipse est in infirmitate qui et in virtute; idem mortis capax, et idem victor est mortis. Suscepit ergo totum hominem Deus, et ita se illi, atque illum sibi misericordiae et potestatis ratione conseruit, ut utraque alteri natura inesset, et neutra in alteram a sua proprietate transiret.

CAP. II.

Sed quia dispensatio sacramenti, ad reparationem nostram ante saecula aeterna dispositi, nec sine humana infirmitate, nec sine divina erat consummanda virtute: agit utraque forma cum alterius communione, quod proprium est, Verbo scilicet operante quod Verbi est, et carne exsequente quod carnis est. Unum horum coruscat miraculis, aliud succumbit injuriis. Illud ab aequalitate paternae gloriae non recedit, hoc naturam nostri generis non relinquit. Verumtamen etiam ipsa receptio passionum non ita est affectioni nostrae humilitatis exposita, ut a potentia sit Divinitatis abjuncta. Quidquid Domino illusionis et contumeliae, quidquid vexationis et poenae furor intulit impiorum, non de necessitate toleratum, sed de voluntate susceptum est: Venit enim Filius hominis

10

quaerere et salvare quod perierat (Luc. X, 10); et sic ad omnium redemptionem utebatur malitia persequentium, ut in mortis ejus resurrectionisque sacramento, etiam interfectores sui possent salvi esse, si crederent.

CAP. III.

Unde scelestior omnibus, Juda, et infelicior exstitisti, quem non poenitentia revocavit ad Dominum, sed desperatio traxit ad laqueum. Exspectasses consummationem criminis tui, et donec sanguis Christi pro omnibus peccatoribus funderetur, informis lethi suspendium distulisses. Cumque conscientiam tuam tot Domini miracula, tot dona torquerent, illa saltem te a praecipitio tuo sacramenta revocassent, quae in paschali coena jam de perfidia tua signo divinae scientiae detectus, acceperas. Cur de ejus bonitate diffidis, qui te a corporis et sanguinis sui communione non repulit, qui tibi ad comprehendendum se cum turbis et armatorum cohorte venienti pacis osculum non negavit (Joan. XVIII, 5)? Sed homo inconvertibilis, spiritus vadens et non revertens (Ps. LXXVII, 39), cordis tui secutus es rabiem, et stante diabolo a dextris tuis (Ps. CVIII, 6), iniquitatem, quam in sanctorum omnium armaveras caput, in tuum verticem retorsisti: ut quia facinus tuum omnem mensuram ultionis excesserat, te haberet impietas tua judicem, te pateretur tua poena carnificem.

CAP. IV.

Cum igitur esset Deus in Christo mundum reconcilians sibi (I Cor. V, 19), et creaturam ad conditoris sui imaginem reformandam, Creator ipse gestaret; peractis miraculis operum divinorum, quae propheticus olim spiritus gerenda praedixerat: Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient; tunc saliet claudus ut cervus, et plana erit lingua mutorum (Isai. XXXV, 5); sciens Jesus adesse jam tempus gloriosae Passionis

11

implendae, Tristis est, inquit, anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38): et iterum: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Ibid., v. 39). Quibus verbis quamdam formidinem profitentibus, nostrae infirmitatis affectus participando curabat, et poenalis experientiae metum subeundo penebat. In nobis ergo Dominus nostro pavore trepidabat, ut susceptionem nostrae infirmitatis indueret, et nostram inconstantiam suae virtutis soliditate vestiret. Venerat enim in hunc mundum dives atque misericors negotiator e coelis, et commutatione mirabili inierat commercium salutare, nostra accipiens, et sua tribuens, pro contumeliis honorem, pro doloribus salutem, pro morte dans vitam; et cui ad exterminationem persequentium poterant plusquam duodecim millia angelicarum servire legionum (Matth. XXVI, 53), malebat nostram recipere formidinem quam suam exercere potestatem.

CAP. V.

Quantum autem universis fidelibus hac humilitate collatum sit, primus beatissimus apostolus Petrus expertus est (Ibid.), qui, cum illum instantis saevitiae vehementior procella turbasset, ad reparationem vigoris celeri mutatione conversus est, sumens de exemplo remedium, ut tremefactum repente membrum rediret ad sui capitis firmitatem. Non enim posset domino servus, et magistro major esse discipulus (Matth. X, 24; Joan. XV, 20), qui humanae fragilitatis trepidationem non vinceret, nisi victor mortis ante timuisset. Respexit ergo Dominus Petrum (Luc. XXII, 61), et inter calumnias sacerdotum, inter falsitates testium, inter caedentium et conspuentium injurias constitutus, illis turbatum discipulum convenit oculis, quibus eum praeviderat esse turbandum: et in illum ingressa est veritatis inspectio, ubi erat cordis facienda correctio; quasi quaedam illic vox Domini insonaret ac diceret: Quo abis, Petre? quid in tua recedis? ad me convertere, in me confide, me sequere: meae

12

passionis hoc tempus est, nondum tui venit hora supplicii. Quid metuis, quod etiam ipse superabis? Non te confundat infirmitas, quam recepi. Ego de tuo fui trepidus, tu de meo esto securus. Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversum Jesum, ut eum morti traderent (Matth. XXVII, 1). Hoc mane, Judaei, non ortus vobis lucis contigit, sed occasus, nec vestris oculis solitus dies prodiit, sed impiis mentibus nox tetrae caecitatis incubuit. Hoc mane vobis templum et altaria diruit, legem et prophetas ademit, regnum et sacerdotium sustulit, in luctum aeternum omnia vobis festa convertit. Inistis enim insanum cruentumque consilium, tauri pingues, vituli multi, frementes bestiae, canes rabidi, ut morti auctorem vitae et Dominum gloriae traderetis: et tamquam extenuanda esset furoris vestri immanitas, si ejus sententia qui provinciae vestrae praesidebat, uteremini, vinctum Jesum ad Pilati judicium deduxistis; ut clamoribus improbis trepido cognitore superato, interfectorem hominum eligeretis ad veniam, et Salvatorem mundi peteretis ad poenam. Post hanc damnationem Christi, quam exsecuta est Pilati praesidis magis ignavia quam potestas, qui lotis manibus et ore polluto, iisdem labiis Jesum misit ad crucem, quibus eum pronuntiaverat innocentem, multas illusiones Domino, sacerdotalibus serviens oculis, licentia popularis ingessit: et in mansuetudinem ejus qui haec sponte tolerabat, furens turba saevivit. Sed quia multum est, dilectissimi, ut omnia hodiernus sermo percurrat, in quartam feriam, qua lectio Dominicae Passionis iterabitur, residua differantur. Praestabit enim Dominus, orantibus vobis, ut ipsius dono, quod promittimus impleamus: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.