Jump to content

Sermones ad Romanam Plebem/XIII

Checked
E Wikisource
 XII XIV 

SERMO XIII.

[recensere]

De Jejunio decimi mensis II.

SYNOPSIS.

Jejunium mensis decimi cur institutum; ejusdem et Christianae erga pauperes misericordiae laus. Quod temporis ratio et devotionis nostrae admonet consuetudo, pastorali vobis, dilectissimi, sollicitudine praedicamus, decimi mensis celebrandum esse jejunium, quo pro consummata perceptione omnium fructuum, dignissime largitori eorum Deo continentiae libamen offertur. Quid enim potest efficacius esse jejunio, cujus observantia appropinquamus Deo, et resistentes diabolo, vitia blanda superamus? SEMPER enim virtuti cibus jejunium fuit, De abstinentia prodeunt castae cogitationes, rationabiles voluntates, salubriora consilia. Et per voluntarias afflictiones caro concupiscentiis moritur, virtutibus spiritus innovatur. Sed quia non solo jejunio animarum nostrarum salus acquiritur, jejunium nostrum misericordiis pauperum suppleamus. Impendamus virtuti, quod subtrahimus voluptati. Fiat refectio pauperis, abstinentia jejunantis. Studeamus viduarum defensioni, pupillorum utilitati, lugentium consolationi, dissidentium paci. Suscipiatur peregrinus, adjuvetur oppressus, vestiatur nudus, foveatur aegrotus; ut quicumque nostrum de justis laboribus auctori bonorum omnium Deo sacrificium hujus pietatis obtulerit, ab eodem regni coelestis praemium percipere mereatur. Quarta igitur et sexta feria jejunemus; sabbato autem apud beatum Petrum apostolum pariter vigilemus, cujus suffragantibus meritis, quae poscimus, impetrare possimus, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et sancto Spiritu vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.