XIII | XV |
SERMO XIV
[recensere]De Jejunio decimi mensis III.
SYNOPSIS.
- I. Ager cordis quibus modis colatur ac fecundetur.---
- II. Diabolum magis tunc in fideles saevire, cum bona opera vel indicuntur vel exercentur.
CAP. I.
In Dominico agro, dilectissimi, cujus operarii sumus, oportet nos prudenter atque vigilanter spiritalem exercere culturam, ut perseveranti industria, quae legitimis temporibus sunt exsequenda, curantes, de sanctorum operum fruge laetemur. Quae si pigro otio et inerti desidia negligantur, terra nostra nihil generosi germinis pariet, et spinis ac tribulis obsita, non producet quae condenda sint horreis, sed quae urenda sint flammis. Ager autem iste, dilectissimi, rorante desuper gratia Dei, fide munitur, jejuniis exercetur, eleemosynis seritur, orationibus fecundatur, ut inter plantationes rigationesque nostras nullius amaritudinis radix pullulet, nec se incrementa cujusque noxiae stirpis attollant; sed enecate omnium semine vitiorum, coalescat seges laeta virtutum. Ad quam diligentiam omni quidem nos tempore pietas adhortatur, sed in his diebus qui huic operi sunt specialius praestituti, major animositas et cura est excitanda ferventior, ne quod pium est agere non indictum, impium sit negligere praedicatum.
CAP. II.
Decimi itaque mensis jejunium, ad quod charitatem vestram religioso proposito novimus praeparatam, unanimiter, auxiliante Christo, celebrandum hortamur, monentes ut unusquisque secundum mensuram possibilitatis quam accepit a Deo, in bonis operibus enitescat. Quia et inimici nostri, qui nostra sanctificatione torquentur, in his diebus quos ad majorem observantiam nobis dispositos esse noverunt, vehementius saeviunt, et subtiliore insidiantur astutia; ut aliis immittendo metum inopiae de largitatis expensis, aliis injiciendo tristitiam de labore jejunii, quamplurimos a consortio hujus devotionis abducant. Contra quas tentationes, dilectissimi, vigilet in nobis pii cordis intentio, et a Christianis mentibus cogitationes diffidentiae repellantur. Modicum est enim quod pauperi satis est. Nec victus illius nec vestitus onerosus est. Vile enim est quod esurit; vile est quod sitit, et nuditas quae indiget operiri poscit, non ornari. Et tamen Dominus noster tam pius operum nostrorum arbiter, tam benignus est aestimator, ut etiam pro calice aquae frigidae sit praemium redditurus. Et quia justus inspector est animorum, non impendium solum operis, sed etiam affectum est remuneraturus operantis, per Christum Dominum nostrum.