Jump to content

Sermones ad Romanam Plebem/XIX

Checked
E Wikisource
 XVIII XX 

SERMO XIX.

[recensere]

De Jejunio decimi mensis VIII.

SYNOPSIS.

I. Abstinentia Domino viam parat, et mentem erigit

ad coelestia.---

II. Cur Quatuor Temporum jejunia instituta, quibus et subjungendum jejunium a vitiis.---
III. De cultu Dei, ac de usu bonorum temporalium. De duplici jejunio.

CAP. I.

Cum de adventu regni Dei, et de fine temporum mundi discipulos suos Salvator instrueret, totamque Ecclesiam suam in apostolis erudiret: Cavete, inquit, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et cogitationibus saecularibus (Luc. XXI, 43). Quod utique praeceptum, dilectissimi, ad nos specialius pertinere cognoscimus, quibus denuntiatus dies, etiam si est occultus, non dubitatur esse vicinus. Ad cujus adventum omnem hominem convenit praeparari: ne quem aut ventri deditum aut curis saecularibus inveniat implicatum. Quotidiano enim, dilectissimi, experimento probatur satietate carnis aciem mentis obtundi, et ciborum nimietate vigorem cordis hebetari, ita ut delectatio edendi etiam corporum contraria sit saluti, nisi ratio temperantiae obsistat illecebrae, et quod futurum est oneri, subtrahat voluptati. Quamvis enim sine anima nihil caro desideret, et inde accipiat sensus unde sumit et motus; ejusdem tamen est animae, quaedam subditae sibi negare substantiae, et interiori judicio, ab inconvenientibus exteriora frenare, ut a corporeis cupiditatibus saepius libera, in aula mentis possit divinae vacare sapientiae, ubi omni strepitu terrenarum silente curarum, in meditationibus sanctis, et in deliciis laetetur aeternis. Quod etsi in hac vita difficile est continuari, potest tamen frequenter assumi, ut saepius ac diutius spiritalibus potius quam carnalibus occupemur; et cum melioribus curis majores impendimus moras, ad incorruptibiles divitias, etiam temporales transeant actiones.

CAP. II.

Hujus observantiae utilitas, dilectissimi, in ecclesiasticis praecipue est constituta jejuniis, quae ex doctrina sancti Spiritus ita per totius anni circulum distributa sunt, ut lex abstinentiae omnibus sit ascripta temporibus. Siquidem jejunium vernum in Quadragesima, aestivum in Pentecoste, autumnale in mense septimo, hiemale autem in hoc qui est decimus celebramus, intelligentes divinis nihil vacuum esse praeceptis, et verbo Dei ad eruditionem nostram omnia elementa servire; dum per ipsius mundi cardines, quasi per quatuor Evangelia, incessabiliter discimus quod et praedicemus et agamus. Dicente enim propheta: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum: dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam (Ps. XVIII, 1, 2); quid est per quod veritas nobis non loquitur? Ipsius voces in die, ipsius audiuntur in nocte, et pulchritudo rerum unius Dei opificio conditarum, non desinit cordis auribus magistram insinuare rationem, ut invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur (Rom. I, 20), et non creaturis, sed Creatori omnium serviatur. Cum ergo universa vitia per continentiam destruantur, et quidquid avaritia sitit, quidquid superbia ambit, quidquid luxuria concupiscit, hujus virtutis soliditate superetur; quis non intelligat quantum nobis praesidii per jejunia conferatur? in quibus indicitur, ut non solum a cibis, sed etiam ab omnibus carnalibus desideriis temperetur. Alioqui superfluum est suscipere esuriem, et iniquam non deponere voluntatem; reciso affligi cibo, et a concepto non resilire peccato. Carnale est, non spiritale jejunium, ubi soli corpori non parcitur, et in iis quae omnibus deliciis nocentiora sunt, permanetur. Quid prodest animae foris agere quasi dominam, et intus servire captivam, membris propriis imperare, et jus propriae libertatis amittere? Et merito plerumque patitur famulam rebellantem, quae non reddit Domino debitam servitutem. Jejunante ergo corpore ab escis, mens jejunet a vitiis, et curas cupiditatesque terrenas regis sui lege dijudicet.

CAP. III.

Meminerit primam dilectionem Deo, secundam deberi proximo, omnesque affectus suos hac regula dirigendos, ut nec a cultu recedat Domini, nec ab utilitate conservi. Quomodo autem Deus colitur, nisi ut quod ipsi placet, placeat et nobis; nec ab ejus imperio noster umquam resultet affectus? Quoniam si hoc quod ille vult volumus, ab illo sumet infirmitas nostra virtutem, a quo ipsam accepimus voluntatem: Deus est enim, sicut ait Apostolus, qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate (Philip. II, 13). Nec superbia itaque homo inflabitur, nec desperatione frangetur, si bonis divinitus datis in gloriam dantis utatur, et ab iis desideria sua revocet quae sibi nocitura cognoscit. Abstinens enim ab invidiae malignitate, a luxuriae dissolutione, a perturbatione iracundiae, a cupiditate vindictae, purificabitur veri sanctificatione jejunii, et incorruptibilium deliciarum voluptate pascetur, ut per usum spiritalem etiam terrenas copias in coelestem noverit transferre substantiam, non sibi condendo quae acceperit, sed magis magisque multiplicando quod dederit. Unde paternae charitatis affectu dilectionem vestram monemus, ut jejunium decimi mensis fructuosum vobis eleemosynarum largitate faciatis, gaudentes quod per vos Dominus pauperes suos pascit et vestit; quibus utique posset eas quas vobis contulit tribuere facultates, nisi pro ineffabili misericordia sua et illos justificare vellet de patientia laboris, et vos de opere charitatis. Quarta igitur et sexta feria jejunemus; sabbato autem apud beatissimum apostolum Petrum vigilias celebremus, qui et orationes, et jejunia, et eleemosynas nostras precibus suis dignabitur adjuvare, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et sancto Spiritu vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.