XVII | XIX |
SERMO XVIII.
[recensere]De Jejunio decimi mensis VII.
SYNOPSIS.
- I. Animam licet regeneratam, et ex se in deteriora declivem, et ex Dei benignitate pluribus munitam esse praesidiis.---
- II. Communem toti Ecclesiae abstinentiam indici, ut et a parte et a soliditate diabolus superetur.---
- III. Sterilem arborem Christus damnavit, ut misericordiae opera commendaret. Ut homo Christianus impugnetur assidue, quaeque sint piorum arma contra invisibiles
hostes.
CAP. I.
Praesidia, dilectissimi, sanctificandis mentibus nostris atque corporibus divinitus instituta, ideo cum dierum temporumque curriculis sine cessatione reparantur, ut infirmitatum nostrarum ipsa nos medicina commoneat. Natura quippe mutabilis, et de peccati labe mortalis, licet jam redempta, et sacro baptismate jam renata, in quantum est passibilis, in tantum est ad deteriora proclivis. Corrumperetur carnali desiderio, nisi spiritali muniretur auxilio: quia sicut illi numquam deest unde corruat, ita semper praesto est unde subsistat, dicente Apostolo: Fidelis enim Deus, qui vos non patietur tentari supra id quod potestis, sed faciet proventum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13). Quamvis ergo Dominus protegat bellatores, et milites suos ille, qui potens est in praelio (Ps. XXIII, 8), cohortetur, et dicat: Nolite timere, quia ego vici mundum (Joan. XVI, 33): sciendum tamen est, dilectissimi, hoc incitamento formidinem sublatam esse, non pugnam; et retuso aculeo timoris, causam manere certaminis, quod ab hoste versuto, terribiliter quidem furore persecutionis movetur, sed nocentius specie pacis infertur. Ubi enim in aperto sunt pugnae, in manifesto sunt et coronae. Et hoc ipsum alit atque accendit patientiae fortitudinem, quod sicut proxima est tribulatio, ita est et vicina promissio. Cessantibus vero publicis impugnationibus impiorum, et a caedibus se ac suppliciis fidelium diabolo continente, ne pertinacia crudelitatum, multiplicatio nostrorum fieret triumphorum, fremens adversarius cruentas inimicitias ad quietas convertit insidias: ut quos vincere fame et gelu, flammis ferroque non poterat, otio tepefaceret, cupiditatibus irretiret, ambitione inflaret, voluptate corrumperet. CAP. II. Sed his atque aliis omnibus destruendis habet acies Christiana potentes munitiones et arma victricia, dum instruente milites suos Spiritu veritatis, mansuetudo iram, largitas avaritiam, benignitas exstinguit invidiam. Commutante (enim dextera Excelsi corda multorum, rediit in novitatem vetustas, et de famulis iniquitatis ministri prodiere justitiae. Subegit luxuriam continentia, humilitas arrogantiam propulsavit; et qui impudicitia sorduerant, castitate nituerunt. His autem conversionibus, dilectissimi, per providentiam gratiae Dei addita sunt sancta jejunia, quae in quibusdam diebus ab universa Ecclesia devotionem observantiae generalis exigerent. Quamvis enim pulchrum sit atque laudabile ut singula quaeque membra corporis Christi propriis ornentur officiis, excellentioris tamen est actionis sacratiorisque virtutis, cum in unum propositum piae plebis corda concurrunt: ut ille cui sanctificatio nostra supplicium est, non solum a parte, sed etiam a soliditate superetur. Cui nunc operi, dilectissimi, decimus mensis offertur, admonens quodammodo pro qualitate temporis sui ne quisquam frigore infidelitatis obtorpeat, sed potius charitatis spiritu convalescat. Quoniam et per ipsa elementa mundi, tamquam per publicas paginas, significationem divinae voluntatis accipimus; nec umquam cessat superna eruditio, quando etiam de iis quae nobis famulantur imbuimur.
CAP. III.
Praeter illam namque apostolicam sententiam qua homines fructu pietatis carentes vacuis arboribus comparantur, etiam illa ficus nobis cavenda est de suae infecunditatis exemplo, quam Dominus Jesus, sicut Evangelium refert, nihil habentem quod esuriens sumeret, perpetua sterilitate damnavit: ut intelligeremus quoniam qui esurientem non refovet, illi denegat cibum qui quod pauperi est datum, sibi dixit impensum. Et hujus maledictionis arbores erunt, quibus a judicante dicetur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere, etc. (Matth. XXV, 41, 42). Quae ideo singula recoluntur, ut advertamus non futurum extra misericordiam, qui vel partem horum operum fuerit exsecutus. Anima autem neminem juvans erit arbor non habens poma, cum totius pietatis invenietur aliena. Decimi ergo mensis jejunium, quod hiemalis est temporis, ad agriculturam nos mysticam vocat, qua segetum et palmitum atque arborum vires, quibus humana sustentatur infirmitas, spiritalibus studiis excolantur: ut Dominicus ager suis ditetur impendiis, et quem numquam expedit esse sine fructu, de propria fiat ubertate fecundior. Quod utique intelligit sanctitas vestra, ad totius Ecclesiae profectus esse referendum, quorum in fide germen est, in spe incrementum, in charitate maturitas: quia castigatio corporis et instantia orationis tunc veram obtinent puritatem, cum eleemosynarum sanctificatione nituntur, dicente Domino: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Quarta igitur et sexta feria jejunemus; sabbato autem apud beatissimum Petrum apostolum vigilias celebremus, ipso praestante et adjuvante qui cum Patre et sancto Spiritu vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.