XIV | XVI |
SERMO XV
[recensere]De Junio decimi mensis IV.
SYNOPSIS.
- I. Triplex orationis, jejunii et eleemosynae remedium adversus tentationes diaboli et vulnera peccati.
- II. Jejunii praeceptum, sicut et praeceptum dilectionis, non esse novae legis gratia abrogatum; eidem misericordiae opera esse jungenda.
CAP. I.
Confidenter vos, dilectissimi, ad opera pietatis hortamur, quia experimentis didicimus, libenter vos suscipere quod monemus. Scitis namque, et Deo docente cognoscitis, ad aeternum vobis gaudium profuturam divinorum observantiam mandatorum. In quibus exsequendis quia humana fragilitas plerumque lassescit, et in multis per lubricum suae infirmitatis offendit, misericors et pius Dominus remedia nobis et adjutoria dedit, per quae veniam obtinere possimus. Quis enim tot illecebras mundi, tot insidias diaboli, tot denique pericula suae mutabilitatis evaderet, nisi clementia aeterni Regis mallet nos reparare quam perdere? Nam et qui jam redempti, jam regenerati, filii lucis effecti sunt, quamdiu tamen in hoc mundo, qui totus in maligno positus est (I Joan. V, 19), detinentur; quamdiu infirmitati carnis corruptibilia et temporalia blandiuntur, non possunt istos dies sine tentatione transire. Nec facile cuiquam provenit tam incruenta victoria, ut inter multos hostes frequentesque conflictus, etiamsi sit liber a morte, sit quoque immunis a vulnere. Curandis igitur laesionibus quas saepe incidunt qui cum invisibili hoste confligunt, trium maxime remediorum est adhibenda medicina: in orationis instantia, in castigatione jejunii, in eleemosynae largitate: quae cum pariter exercentur, Deus propitiatur, culpa deletur, tentator eliditur. Et iis quidem praesidiis semper fidelis anima debet accingi, sed tunc studiosius praeparari, cum ii adsunt dies qui proprie sunt ad haec pietatis officia praestituti.
CAP. II.
De quorum numero est etiam decimi hujus mensis solemne jejunium, quod non ideo negligendum est, quia de observantia veteris legis assumptum est, tamquam hoc de illis sit quae inter discretiones ciborum, inter baptismatum differentias et avium pecudumque hostias esse destiterunt. Illis enim quae rerum futurarum figuras gerebant, impletis, quae significaverunt finita sunt. Jejuniorum vero utilitatem novi Testamenti gratia non removit; et continentiam corpori atque animae semper profuturam pia observatione suscepit. Quoniam sicut permanet apud intelligentiam Christianam: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV, 10); et, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo (Matth. XXII, 37); et, Diliges proximum tuum sicut teipsum (Ibid., 39), et caetera talium mandatorum: ita quod in eisdem libris de jejuniorum sanctificatione et curatione praeceptum est, nulla interpretatione vacuatur. In omni enim tempore, omnibusque vitae istius saeculi diebus, jejunia nos contra peccata faciunt fortiores, jejunia concupiscentias vincunt, tentationes repellunt, superbiam inclinant, iram mitigant, et omnes bonae voluntatis affectus ad maturitatem totius virtutis enutriunt; si tamen in societatem sibi benevolentiam charitatis assumant, et in operibus misericordiae se prudenter exerceant. Jejunium enim sine eleemosyna non tam purgatio animae quam carnis afflictio est; magisque ad avaritiam quam ad continentiam referendum est, quando aliquis sic a cibo abstinet, ut etiam a pietate jejunet. Nostra ergo jejunia, dilectissimi, abundent fructibus largitatis, et in pauperes Christi benignis sint fecunda muneribus. Nec tardentur in hoc opere mediocres, quia parum sit quod possint de sua facultate decerpere. Novit Dominus omnium vires, et scit justus inspector de qua mensura quisque quid tribuat. Dissimiles quidem substantiae, similes erogationes habere non possunt: sed aequatur plerumque merito, quod distat impendio: quia potest esse par animus, etiam ubi impar est census. Haec itaque ut adjuvante Deo pia devotione curentur, quarta et sexta feria jejunemus; sabbato vero apud beatum Petrum apostolum vigilias celebremus, ut ejus orationibus adjuti, in omnibus misericordiam Dei mereamur.