Jump to content

Sermones ad Romanam Plebem/XXIX

Checked
E Wikisource
 XXVIII XXX 

SERMO XXIX.

[recensere]

In Nativitate Domini IX.

SYNOPSIS.

I. Quae pax ab angelis nuntietur nascente Christo.---
II. Mysteria quoad dispensationem solum corporalem transisse. Dixit Dominus Domino meo expenditur.---
III. In adoptantis misericordia gloriandum. Infantiam Christi esse honorandam.

CAP. I.

Excedit quidem, dilectissimi, multumque supereminet humani eloquii facultatem divini operis magnitudo; et inde oritur difficultas fandi, unde adest ratio non tacendi: quia in Christo Jesu Filio Dei non solum ad divinam essentiam, sed etiam ad humanam spectat naturam, quod dictum est per prophetam: Generationem ejus quis enarrabit (Isa. LIII, 8)? Utramque enim substantiam in unam convenisse personam, nisi fides credat,sermo non explicat; et ideo numquam materia deficit laudis, quia numquam sufficit copia laudatoris. Gaudeamus igitur quod ad eloquendum tantum misericordiae sacramentum impares sumus, et cum salutis nostrae altitudinem non valemus explicare, sentiamus nobis bonum esse quod vincimur. Nemo enim ad cognitionem veritatis magis propinquat, quam qui intelligit in rebus divinis, etiamsi multum proficiat, semper sibi superesse quod quaerat. Nam qui sed ad id in quod tendit pervenisse praesumit, non quaesita reperit, sed in inquisitione defecit. Ne autem infirmitatis nostrae perturbemur angustiis, evangelicae nos et propheticae adjuvant voces, quibus ita accendimur et docemur, ut nobis Nativitatem Domini, qua Verbum caro factum est (Joan. I, 14), non tam praeteritam recolere, quam praesentem videamur inspicere. Quod enim pastoribus pro gregum suorum custodia vigilantibus nuntiavit angelus Domini, etiam nostrum implevit auditum; et ideo Dominicis ovibus praesumus, quia verba divinitus edita cordis aure servamus, tamquam et in hodierna festivitate dicatur: Ecce ego evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David (Luc. II, 10). Cujus praedicationis summitati exsultatio innumerabilium jungitur angelorum (ut excellentius fieret testimonium, cui militiae coelestis multitudo concineret) in honorem Dei una benedictione dicentium: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Dei ergo gloria est ex matre Virgine Christi nascentis infantia, et reparatio humani generis merito in laudem sui refertur auctoris: quia et ipse beatae Mariae missus a Deo Gabriel angelus dixerat: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). In terra autem illa pax conceditur, quae homines efficit bonae voluntatis. Quo enim Spiritu de intemeratae matris visceribus nascitur Christus, hoc de sanctae Ecclesiae utero renascitur Christianus, cui vera pax est, a Dei voluntate non dividi, et in his solis quae Deus diligit delectari.

CAP. II.

Natalem igitur, dilectissimi, diem Domini celebrantes, qui ex omnibus praeteritorum temporum diebus electus est, licet dispensatio actionum corporalium, sicut aeterno consilio fuerat praeordinata, transierit, totaque Redemptoris humilitas in gloriam paternae majestatis evecta sit, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 10, 11), indesinenter tamen ipsum partum salutiferae Virginis adoramus, et illam Verbi et carnis indissolubilem copulam non minus suspicimus in praesepe jacentem, quam in throno paternae altitudinis considentem. Immutabilis enim Deitas, quamvis intra semetipsam et claritatem suam et potentiam contineret, non ideo tamen non erat inserta nascenti, quia humano aspectui non patebat: ut per veri hominis inusitata primordia ille agnosceretur genitus, qui regis David et Dominus esset et filius. Ipse enim prophetico spiritu cantat, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis (Ps. CIX, 1). Quo testimonio, sicut Evangelium refert, confutata est impietas Judaeorum. Nam cum Jesu interrogante Judaeos, cujus filium dicerent Christum? respondissent, David, confestim Dominus caecitatem illorum arguens ait: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis (Matth. XXII, 43)? Interclusistis vobis, o Judaei, intelligentiae viam, et dum solam naturam carnis aspicitis, tota vos veritatis luce privastis. Exspectantes enim, secundum vestrae persuasionis fabulosa figmenta, David filium de sola stirpe corporea, dum spem vestram in homine tantum constituistis, Deum Dei Filium repulistis: ut quod nobis profiteri gloriosum est, vobis prodesse non possit. Nam et nos interrogati cujus filius sit Christus, voce Apostoli confitemur quod factus est ex semine David secundum carnem (Rom. I, 2); et de ipso initio evangelicae praedicationis instruimur, legentes: Liber generationis Jesu Christi, filii David (Matth. I, 1). Sed ideo a vestra impietate discernimur, quia quem ex progenie David hominem novimus natum, eumdem, secundum quod Verbum caro factum est (Joan. I, 14), Deum Deo Patri credimus coaeternum. Unde si teneres, o Israel, tui nominis dignitatem, et propheticas denuntiationes non obcaecato corde percurreres, Isaias tibi evangelicam panderet veritatem, et non surdus audires divina inspiratione dicentem: Ecce Virgo accipiet in utero, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14; Matth. I, 23). Quem si in tanta proprietate sacri nominis non videbas, in Davidica saltem voce didicisses, ne contra testificationem novi et veteris Testamenti Jesum Christum David filium denegares, quem David Dominum non fateris.

CAP. III.

Quapropter, dilectissimi, quoniam per ineffabilem gratiam Dei Ecclesia fidelium gentium consecuta est, quod carnalium Judaeorum Synagoga non meruit, dicente S. David: Notum fecit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit justitiam suam (Ps. XCII, 2); et Isaia similiter praedicante: Populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam; qui habitabant in regione umbrae mortis, lux orta est eis (Isai. IX, 2); et iterum: Gentes quae te non noverunt invocabunt te, et populi qui te nescierunt ad te confugient (Isai. LV, 5): exsultemus in die salutis nostrae, et per novum Testamentum in consortium ejus assumpti, cui dicitur a Patre per prophetam: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Ps. II, 7); in adoptantis nos misericordia gloriemur: quia, sicut Apostolus ait, Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15). Dignum est enim atque conveniens, ut testantis Patris voluntas ab adoptionis filiis impleatur; et dicente Apostolo, Si compatimur, et conglorificabimur (Ibid., 17), sint humilitatis Christi comparticipes, qui sunt futuri gloriae cohaeredes (Rom. VIII, 3). Honoretur in infantia sua Dominus, nec ad Deitatis referantur injuriam exordia et incrementa corporea: quoniam naturae incommutabili nec addidit aliquid nostra natura, nec minuit; sed qui in similitudine carnis peccati dignatus est hominibus esse conformis, in unitate Deitatis Patri permanet aequalis; eum quo et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum.

Amen.