XXIX | XXXI |
SERMO XXX.
[recensere]In Nativitate Domini X.
SYNOPSIS.
- I. Utramque Christi generationem ineffabilem esse.---
- II. Diversi errores circa incarnationem Verbi.---
- III. Divinitatis plenitudinem corporaliter Christum inhabitasse.---
- IV. Conceptionem Christi inter omnes esse singularem.---
- V. Utriusque in Christo naturae proprietates expenduntur.---
- VI. Christum Patri et matri consubstantialem, ex utroque nos salvare.---
- VII. Unam Christi fidem omnes omnium saeculorum fideles salvare. Genealogia Christi apud Matthaeum et Lucam, cur diversa.
CAP. I.
Saepe, ut nostis, dilectissimi, de excellentia festivitatis hodiernae officium vobis ==SERMOnis salutaris impendimus; nec ambigimus ita cordibus vestris divinae pietatis resplenduisse virtutem, ut quod vobis fide est insitum, id sit etiam intelligentia comprehensum. Sed quia Domini Salvatorisque nostri nativitas, non solum secundum deitatem de Patre, sed etiam secundum carnem de matre, ita facultatem humani excedit eloquii, ut merito ad utrumque referatur, quod dictum est: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? in eo ipso quod digne non potest explicari, semper exuberat ratio disserendi: non quia liberum sit diversa sentire, sed quia dignitati materiae nulla potest lingua sufficere. Magnitudo igitur sacramenti, in salutem humani generis ante saecula aeterna dispositi, in saeculorum fine reserati, integritati suae nec auferri aliquid patitur, nec inferri; et sicut propria non amittit, ita aliena non recipit. Sed multi opinionum suarum sequaces, et quod nondum intellexerant, paratiores docere quam discere, sicut ait Apostolus, circa fidem naufragaverunt (I Tim. I, 19); quorum pravas compugnantesque sententias brevi significatione perstringam: ut errorum tenebris a veritatis luce discretis, et religiose honorentur beneficia divina, et scienter caveantur humana mendacia.
CAP. II.
Quidam enim ex documentis nativitatis Domini nostri Jesu Christi quae cum verum hominis filium demonstrabant, nihil ipsum amplius quam hominis filium crediderunt, non putantes ipsi ascribendam esse deitatem, quem et primordia infantiae, et incrementa corporea, et passionum usque ad crucem mortemque conditio, non dissimilem caeteris mortalibus approbassent. Alii vero virtutum admiratione permoti, et originis novitatem, et dictorum factorumque potentiam, ad divinam intelligentes pertinere naturam, nihil illi putaverunt nostrae inesse substantiae, totumque illud quod corporeae fuit actionis et formae, aut de sublimioris generis prodiisse materia, aut simulatam carnis speciem habuisse, ut videntium et tangentium sensus ludificatoria imagine fallerentur. Fuit autem in quibusdam errantibus etiam illa persuasio, qua conarentur asserere ex ipsa Verbi substantia quiddam in carnem fuisse conversum, natumque Jesum ex Maria Virgine, nihil maternae habuisse naturae; sed et quod erat Deus, et quod erat homo, utrumque ad id pertinuisse, quod Verbum est: ut scilicet in Christo et per diversitatem substantiae falsa fuerit humanitas, et per defectum mutabilitatis non vera divinitas.
CAP. III.
Has ergo, dilectissimi, aliasque impietates diabolica inspiratione conceptas, et in multorum noxam per vasa perditionis effusas, olim catholica fides, cujus Deus et magister est et auxiliator, obtrivit, exhortante et instruente nos Spiritu sancto per legis testificationem, per vaticinia prophetarum, et per evangelicam tubam apostolicamque doctrinam, ut constanter intelligenterque credamus quia, sicut ait beatus Joannes, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). In nobis utique, quos sibi Verbi divinitas coaptavit, cujus caro de utero Virginis sumpta nos sumus. Quae si de nostra, id est vere humana, non esset, Verbum caro factum non habitasset in nobis. In nobis autem habitavit, quia naturam nostri corporis suam fecit, aedificante sibi Sapientia domum (Prov. IX, 1), non de quacumque materia, sed de substantia proprie nostra, cujus assumptio est manifestata, cum dictum est: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Huic autem sacratissimae praedicationi etiam beati Pauli apostoli doctrina concordat, dicentis: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estis repleti in illo (Coloss. II, 8-10). Totum igitur corpus implet tota divinitas; et sicut nihil deest illius majestatis, cujus habitatione repletur habitaculum, sic nihil deest corporis, quod non suo habitatore sit plenum. Quod autem dictum est, Et estis repleti in illo, nostra utique est significata natura, ad quos illa repletio non pertineret, nisi Dei Verbum nostri sibi generis et animam et corpus unisset.
CAP. IV.
Agnoscendum sane, dilectissimi, et toto corde est confitendum, quod haec generatio qua et Verbum et caro, id est Deus et homo, unus Dei Filius unusque Christus efficitur, supra omnem originem humanae creationis excellit. Nec enim aut Adae de limo terrae formatio, aut Evae de viri carne plasmatio (Gen. II, 22), aut caeterorum hominum de utriusque sexus permixtione conditio, Jesu Christi potest ortui comparari. Genuit Abraham senex divinae promissionis haeredem, et transgressa fecunditatis annos sterilis Sara concepit (Gen. XXI, 2). Jacob dilectus est a Deo, antequam natus, et praeveniente gratia voluntarias actiones ab hispida congeniti fratris asperitate discretus (Gen. XXV, 25; Malach. I, 3; Rom. IX, 13). Jeremiae dicitur: Priusquam te formarem in utero, novi te; et antequam exires de vulva, sanctificavi te (Jerem. I, 5). Anna diu fecunditatis aliena, Samuelem prophetam, quem Deo offerret, enixa est (I Reg. I, 20), ut et partu clara esset et voto. Zacharias sacerdos de Elizabeth sterili sanctam suscepit prolem (Luc. I, 24), et praecursor Christi futurus Joannes, spiritum propheticum intra viscera matris accepit, et nondum editus puer, genitricem Domini signo clausae exsultationis ostendit (Ibid., 44). Magna haec omnia, et divinorum operum sunt plena miraculis; sed hoc ipso moderatus stupenda, quo plura. Nativitas autem Domini nostri Jesu Christi omnem intelligentiam superat, et cuncta exempla transcendit; nec potest ulli esse comparabilis, quae est inter omnia singularis. Electae Virgini, olimque de semine Abrahae ac de radice Jesse per propheticas voces et per mystica signa promissae, denuntiatur ab archangelo sine damno pudoris beata fecunditas, sacram virginitatem nec conceptu violatura nec partu. Superveniente quippe in eam Spiritu sancto, et Altissimi obumbrante virtute (Luc. I, 35), incommutabile Dei Verbum de incontaminato corpore habitum sibi humanae carnis assumpsit: quae et nullum contagium de concupiscentia carnis traheret, et nihil eorum quae ad animae corporisque naturam pertinent, non haberet.
CAP. V.
Recedant itaque procul, atque in tenebras suas eant haereticarum monstra opinionum, et insanarum sacrilegia falsitatum; nos exsultans in laudem Dei coelestium multitudo, et instructi ab angelis docuere pastores; ut cognitis naturae utriusque documentis, et Verbum in Christo homine, et Christum hominem adoremus in Verbo. Nam si, ut Apostolus ait, qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17), quanto magis Verbum caro factum unus est Christus? ubi nihil est alterius naturae, quod non sit utriusque. Non ergo infirmemur in consilio misericordiae Dei, quae nos et innocentiae reformat et vitae; nec quia in Salvatore nostro manifesta cognoscimus geminae signa naturae, aut in gloria Dei de veritate carnis, aut in humilitate hominis de Deitatis majestate dubitemus. Idem est in forma Dei, qui formam suscepit servi. Idem est incorporeus manens, et corpus assumens. Idem est in sua virtute inviolabilis, et in nostra infirmitate passibilis. Idem est a paterno non divisus throno, et ab impiis crucifixus in ligno. Idem est super coelorum altitudines victor mortis ascendens, et usque ad consummationem saeculi universam Ecclesiam non relinquens. Idem postremo est, qui in eadem, qua ascendit, carne venturus, sicut judicium sustinuit impiorum, ita judicaturus est de omnium actione mortalium. Unde ne plurimis testimoniis immoremur, unum sufficit ex Evangelio beati Joannis adhiberi, quo ipse Dominus noster dicit: Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso;
108
et potestatem dedit ei judicium facere, quia filius hominis est (Joan. V, 25). Ergo sub una sententia ostendit quia idem Filius Dei atque filius hominis est. Unde apparet quemadmodum Christum Dominum in unitate personae credere debeamus, qui cum sit Filius Dei, per quem facti sumus, etiam filius hominis per assumptionem carnis est factus, ut moreretur, sicut ait Apostolus, propter delicta nostra, et resurgeret propter justificationem nostram (Rom. IV, 25).
CAP. VI.
Haec confessio, dilectissimi, nullas metuit contradictiones, nullis cedit erroribus. Agnoscimus enim misericordiam Dei ab initio promissam, et ante saecula praeparatam, per quam solam resolvi captivitatis humanae vincula potuerunt, quibus primum hominem omnemque ejus posteritatem malesuadus peccati auctor obstrinxerat, et propaginem dedititiam originali sibi praejudicio vindicabat. Quia igitur justificandis hominibus hoc principaliter opitulatur, quod Unigenitus Dei etiam filius hominis esse dignatus est, ut ὁμούσιος Patri Deus, id est unius substantiae, idem homo verus et secundum carnem matri consubstantialis existeret; utroque gaudemus, quia non nisi utroque salvamur: in nullo dividentes visibilem ab invisibili, corporeum ab incorporeo, passibilem ab impassibili, palpabilem ab impalpabili, formam servi a forma Dei; quia etsi unum manet ab aeternitate, aliud coepit a tempore; quae tamen in unitatem convenerunt, nec separationem possunt habere, nec finem; dum exaltans et exaltatus, glorificans et glorificatus, ita sibimet inhaeserunt, ut sive in omnipotentia, sive in contumelia, nec divina in Christo careant humanis, nec humana divinis.
CAP. VII.
Hoc credentes, dilectissimi, veri Christiani sumus, veri Israelitae, et in consortium filiorum Dei veraciter adoptati: quia et omnes sancti qui Salvatoris nostri tempora praecesserunt, per hanc fidem justificati, et per hoc sacramentum Christi sunt corpus effecti, exspectantes universalem credentium redemptionem in semine Abrahae, de quo dicit Apostolus: Abrahae dictae sunt repromissiones, et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, Et semini tuo, qui est Christus (Galat. III, 16). Propter quod Matthaeus evangelista, ut promissionem ad Abraham factam ostenderet in Christo esse completam, generationum ordinem percurrit, et in quo omnibus gentibus disposita fuisset benedictio, demonstravit. Lucas quoque evangelista ab ipso Domini ortu seriem generis sui sursum versus retexuit (Luc. III, 23), ut etiam illa saecula quae diluvium praevenerant, et huic sacramento doceret fuisse connexa, omnesque ab initio successionum gradus, ad eum in quo uno erat salus omnium, tetendisse. Non ergo dubitandum est quia praeter Christum non est aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo nos oporteat salvos fieri (Act. IV, 5); qui cum Patre et Spiritu sancto aequalis in Trinitate vivit et regnat in saecula saeculorum.
Amen.