XXX | XXXII |
SERMO XXXI.
[recensere]In solemnitate Epiphaniae Domini nostri Jesu Christi I.
SYNOPSIS.
- I. Christus natus ab omnibus vult agnosci, dat signum
stellae, simulque donum intelligendi et requirendi.---
- II. Frustra Herodes in Christum saevit. Magi fidem suam muneribus protestantur.---
- III. Malitiam Herodis in infantium bonum Christus ordinat. Quas in Deo infante
virtutes imitari debeamus.
CAP. I.
Celebrato proxime die quo intemerata virginitas humani generis edidit Salvatorem, Epiphaniae nobis, dilectissimi, veneranda festivitas dat perseverantiam gaudiorum, ut inter cognatarum solemnitatum vicina sacramenta, exsultationis vigor et fervor fidei non tepescat. Ad omnium enim hominum spectat salutem, quod infantia Mediatoris Dei et hominum jam universo declarabatur mundo, cum adhuc exiguo detineretur oppidulo. Quamvis enim Israeliticam gentem, et ipsius gentis unam familiam delegisset, de qua naturam universae humanitatis assumeret, noluit tamen intra maternae habitationis angustias ortus sui latere primordia; sed mox ab omnibus voluit agnosci, qui dignatus est pro omnibus nasci. Tribus igitur magis in regione Orientis stella novae claritatis apparuit, quae illustrior caeteris pulchriorque sideribus, facile in se intuentium oculos animosque converteret: ut confestim adverteretur non esse otiosum, quod tam insolitum videbatur. Dedit ergo aspicientibus intellectum, qui praestitit signum; et quod fecit intelligi, fecit inquiri, et se inveniendum obtulit inquisitus.
CAP. II.
Sequuntur tres viri superni luminis ductum, et praevii fulgoris indicium intenta contemplatione comitantes, ad agnitionem veritatis, gratiae splendore ducuntur, qui humano sensu significatum sibi regis ortum aestimaverunt in civitate regia esse quaerendum. Sed qui servi susceperat formam, et non judicare venerat, sed judicari, Bethleem praeelegit nativitati, Jerosolymam passioni. Herodes vero audiens Judaeorum principem natum, successorem suspicatus expavit; et molitus necem salutis auctori, falsum spopondit obsequium. Quam felix foret, si magorum imitaretur fidem, et converteret ad religionem quod disponebat ad fraudem! O caeca stultae aemulationis impietas, quae perturbandum putas divinum tuo furore consilium! Dominus mundi temporale non quaerit regnum, qui praestat aeternum. Quid incommutabilem dispositarum rerum ordinem vertere, et aliorum facinus praeoccupare conaris? Mors Christi non est temporis tui. Ante condendum est Evangelium, ante praedicandum est Dei regnum, ante sanitates donandae, ante sunt facienda miracula. Cur, quod alieni futurum est operis, tui vis esse criminis? et non habiturus effectum sceleris, in solum te reatum praecipitas voluntatis? Nihil hac molitione proficis, nihil peragis. Qui voluntate natus est, sui arbitrii potestate morietur. Consummant ergo magi desiderium suum, et ad puerum Dominum Jesum Christum eadem stella praeeunte perveniunt. Adorant in carne Verbum, in infantia sapientiam, in infirmitate virtutem, et in hominis veritate Dominum majestatis; atque ut sacramentum fidei suae intelligentiaeque manifestent, quod cordibus credunt, muneribus protestantur. Thus Deo, myrrham homini, aurum offerunt regi, scienter divinam humanamque naturam in unitate venerantes: quia quod erat in substantiis proprium, non erat in potestate diversum.
CAP. III.
Reversis autem magis in regionem suam, translatoque Jesu in Aegyptum ex admonitione divina, exardescit frustra in meditationibus suis Herodis insania. Necari omnes in Bethleem parvulos jubet, et quoniam quem metuat nescit infantem, generalem sententiam in suspectam sibi tendit aetatem. Sed quod rex impius eximit mundo, Christus inserit coelo; et quibus nondum sanguinis sui impendit redemptionem, jam martyrii tribuit dignitatem. Erigite igitur, dilectissimi, fideles animos ad coruscantem gratiam luminis sempiterni, et impensa humanae salutis sacramenta venerantes, studium vestrum iis quae pro vobis gesta sunt subdite. Diligite castimoniae puritatem, quia Christus virginitatis est filius. Abstinete vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam (I Petr. II, 11), quemadmodum nos praesens B. apostolus suis, ut legimus, verbis hortatur. Malitia parvuli estote (I Cor. XIV, 20), quia Dominus gloriae mortalium se conformavit infantiae. Sectamini humilitatem, quam Dei Filius discipulos suos docere dignatus est (Matth. XI, 29). Induite vos virtutem patientiae, in qua animas vestras possitis acquirere: quoniam qui cunctorum est redemptio, ipse est omnium fortitudo. Quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 2). Per viam veritatis et vitae constanter incedite; nec vos impediant terrena, quibus sunt parata coelestia; per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.