XXXV | XXXVII |
SERMO XXXVI.
[recensere]In Epiphaniae solemnitate VI.
SYNOPSIS.
- I. Mysteria semper honoranda; quae et virtute
remanent et adhuc in Ecclesia adimplentur. Gratia intus operatur quod exterius stella significat. Quomodo munera eadem offeruntur a fidelibus.---
- II. Adhuc diabolus Herodis personam gerit, in Judaeis invidiam, in haereticis fallaciam, in paganis saevitiam exercens. Sed et Christus
per charitatem triumphat in suis membris.---
- III. Persecutionibus crevit Ecclesia. Gloria principum Christo servire. Timenda in pace Ecclesiae cupiditatum persecutio, quibus daemon colitur, non minus quam sacrificiis. ---
- IV. Poenitendum, dum poenitentiae locus est: nec difficultati cedendum, sed orandus Deus, qui dat unde petatur, et dat quod petitur.
CAP. I.
Dies, dilectissimi, quo primum gentibus Salvator mundi Christus apparuit, sacro nobis honore venerandus est; et illa hodie cordibus nostris concipienda sunt gaudia, quae in trium magorum fuere pectoribus, quando Regem coeli et terrae signo et ductu novi sideris incitati, quem crediderant promissum, adoravere conspicuum. Neque enim ita ille emensus est dies, ut virtus operis, quae tunc est revelata, transierit, nihilque ad nos nisi rei gestae fama pervenerit, quam fides susciperet, et memoria celebraret; cum multiplicato munere Dei, etiam quotidie nostra experiantur tempora, quidquid illa habuere primordia. Quamvis ergo narratio evangelicae lectionis illos proprie recenseat dies in quibus tres viri, quos nec prophetica praedicatio docuerat, nec testificatio legis instruxerat, ad cognoscendum Deum a remotissima Orientis parte venerunt; hoc idem tamen et manifestius nunc et copiosius fieri in omnium vocatorum illuminatione perspicimus, quoniam impletur prophetia Isaiae dicentis: Revelavit Dominus brachium sanctum suum in conspectu omnium gentium (Isai. LII, 10); et Viderunt omnes gentes terrae salutem, quae a Domino Deo nostro est (Ibid.); et iterum: Et quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et qui non audierunt intelligent (Ibid., 15). Unde cum homines mundanae sapientiae deditos, et a Jesu Christi confessione longinquos, de profundo erroris sui educi, et ad agnitionem veri luminis cernimus advocari, divinae procul dubio gratiae splendor operatur; et quidquid in cordibus tenebrosis novae lucis apparet, de ejusdem stellae radiis micat: ut mentes quas suo fulgore contigerit, et miraculo moveat, et ad Deum adorandum praeeundo perducat. Si autem sollicito intellectu velimus aspicere, quomodo etiam triplex illa species munerum ab omnibus qui ad Christum gressu fidei veniunt offeratur, nonne in cordibus recte credentium eadem celebratur oblatio? Aurum etenim de thesauro animi sui promit, qui Christum regem universitatis agnoscit; myrrham offert, qui Unigenitum Dei credit veram sibi hominis uniisse naturam; et quodam eum thure veneratur, qui in nullo ipsum paternae majestati imparem confitetur.
CAP. II.
His comparationibus, dilectissimi, prudenter inspectis, invenimus etiam Herodis non deesse personam, cujus ipse diabolus, sicut tunc fuit occultus incentor, ita nunc quoque indefessus est imitator. Cruciatur enim vocatione omnium gentium, et quotidiana potestatis suae destructione torquetur, dolens ubique se deseri, et verum Regem in locis omnibus adorari. Parat fraudes, fingit consensiones, erumpit in caedes, et ut reliquiis eorum quos adhuc fallit utatur, invidia uritur in Judaeis, simulatione insidiatur in haereticis, saevitia accenditur in paganis. Videt enim insuperabilem esse potentiam Regis aeterni, cujus mors ipsius vim mortis exstinxerit; et ideo totam nocendi artem in eos qui vero regi famulantur, armavit; alios per inflationem scientiae legalis obdurans, alios per falsae fidei commenta depravans, alios vero in furorem persecutionis instigans. Sed hanc Herodis, istius rabiem ille vincit et destruit, qui etiam parvulos martyrii gloria coronavit: et fidelibus suis tam invictam indidit charitatem, ut Apostoli verbis audeant dicere: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis. Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos (Rom. VIII, 35; Ps. XLIII, 22).
CAP. III.
Hanc fortitudinem, dilectissimi, non illis tantum temporibus necessariam fuisse credimus, quibus reges mundi et omnes saeculi potestates cruenta impietate in Dei populum saeviebant, cum ad maximam pertinere gloriam suam ducerent, si de terris nomen Christianum auferrent; nescientes Ecclesiam Dei per furorem suae crudelitatis augeri: quoniam in suppliciis et mortibus beatorum martyrum, qui putabantur minui numero, multiplicabantur exemplo. Denique tantum contulit fidei nostrae impugnatio persequentium, ut nihil magis regium ornet principatum, quam quod domini mundi membra sunt Christi: nec tam gloriantur quod in imperio geniti, quam gaudent quod in baptismate sunt renati. Sed quia tempestas priorum turbinum conquievit, et dudum cessantibus praeliis quaedam videtur arridere tranquillitas, vigilanter cavenda sunt illa discrimina quae de otio ipsius pacis oriuntur. Adversarius enim, qui in apertis inefficax persecutionibus fuit, tecta nocendi arte desaevit: ut quos non perculit ictu afflictionis, lapsu dejiciat voluptatis. Videns itaque sibi resistere principum fidem, et unius Deitatis inseparabilem Trinitatem non segnius in palatiis quam in Ecclesiis adorari, interdictam dolet sanguinis christiani effusionem; et quorum obtinere non potest mortem, impetit mores. Terrorem proscriptionum in avaritiae mutat incendium, et quos damnis non fregit, cupiditate corrumpit. Malignitas enim longo usu propriae imbuta nequitiae, non deposuit odium, sed vertit ingenium, quo sibi mentes fidelium blanditiis subdat. Inflammat concupiscentiis, quos non potest vexare tormentis; serit discordias, accendit iras, incitat linguas, et ne ab illicitis dolis cautiora corda se revocent, consummandorum scelerum ingerit facultates: quia illi totius fraudis hic fructus est, ut qui immolatione pecudum et arietum, et thuris incensione non colitur, quibuslibet ei criminibus serviatur.
CAP. IV.
Habet igitur, dilectissimi, pax nostra pericula sua; et frustra de fidei libertate securi sunt qui vitiorum desideriis non resistunt. COR HOMINUM de operum ostenditur qualitate, et formas mentium species detegit actionum. Nam sunt quidam, sicut ait Apostolus, qui Deum profitentur se scire, factis autem negant (Ad Tit. I, 16). Vere enim reatus negationis incurritur, quando bonum quod in sono vocis auditur, in conscientia non habetur. Fragilitas quidem humanae conditionis facile in delicta prolabitur; et quia nullum sine delectatione peccatum est, cito acquiescitur deceptoriae voluptati. Sed a carnalibus desideriis recurratur ad spiritale praesidium; et mens habens notitiam Dei sui, a consiliis se male suadentis hostis avertat. Prosit illi patientia Dei, nec ideo delinquendi pertinacia nutriatur, quia vindicta differtur. Non sit peccator de impunitate securus, quia si tempus poenitentiae amiserit, locum indulgentiae non habebit, dicente propheta: Quia non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi (Psal. VI, 6)? Qui autem sibi correctionis reparationem experitur esse difficilem, confugiat ad auxiliantis Dei clementiam, et vincula malae consuetudinis ab illo poscat abrumpi, qui allevat omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos (Ps. CXLV, 8). Non erit vacua confitentis oratio, quoniam misericors Deus voluntatem timentium se faciet; et dabit quod petitur, qui dedit unde peteretur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, viventem et regnantem cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.