XXXVI | XXXVIII |
SERMO XXXVII.
[recensere]In Epiphaniae solemnitate VII.
SYNOPSIS.
- I. Opere imitari necesse est quod fide creditur.
Mysteria Christi, et sacramenta sunt, et exempla.---
- II. Infantia Christi, quae lex est vivendi, nihil nisi crucem et humilitatem praedicat.---
- III. Tota Christi fortitudo, humilitas; quae tota sapientiae Christianae disciplina, et cujus infantia est magistra. ---
- IV. In quo sita sit infantia Christiana, ad quam nos Christi infantia invitat.
CAP. I.
Memoria rerum ab humani generis Salvatore gestarum, magnam nobis, dilectissimi, confert utilitatem, si quae veneramur credita, suscipiamus imitanda. In dispensationibus enim sacramentorum Christi, et virtutes sunt gratiae, et incitamenta doctrinae: ut quem confitemur fidei spiritu, operum quoque sequamur exemplo. Nam etiam ipsa primordia, quae Dei Filius per matrem Virginem nascendo suscepit, ad provectum nos pietatis instituunt. Simul enim apparet cordibus rectis in una eademque persona et humana humilitas, et divina majestas. Quem cunae testantur infantem, coelum et coelestia suum loquuntur auctorem. Puer corporis parvi, Dominus et Rector est mundi; et genitricis gremio continetur, qui nullo fine concluditur. Sed in his nostrorum vulnerum est curatio, et nostrae dejectionis erectio: quia nisi in unum tanta diversitas conveniret, reconciliari Deo humana natura non posset.
CAP. II.
Legem ergo vivendi remedia nobis nostra sanxerunt: et inde data est moribus forma, unde mortuis est impensa medicina. Nec immerito, cum tres magos ad adorandum Jesum novi sideris claritas deduxisset, non eum imperantem daemonibus, non mortuos suscitantem, non caecis visum, aut claudis gressum, aut mutis eloquium reformantem, nec in aliqua divinarum virtutum actione viderunt; sed puerum silentem, quietum, et sub matris sollicitudine constitutum; in quo nullum quidem appareret de potestate signum, sed magnum praeberetur de humilitate miraculum. Ipsa itaque species sacrae infantiae, cui se Deus Dei Filius aptarat, praedicationem auribus intimandam, oculis ingerebat, ut quod adhuc vocis non proferebat sonus, visionis jam doceret effectus. Tota enim victoria Salvatoris, quae et diabolum superavit et mundum, humilitate coepta, humilitate confecta est. Dispositos dies sub persecutione inchoavit, et sub persecutione finivit; nec puero tolerantia passionis, nec passuro defuit mansuetudo puerilis: quia unigenitus Dei Filius sub una majestatis suae inclinatione suscepit, ut et homo vellet nasci, et ab hominibus posset occidi.
CAP. III.
Si igitur omnipotens Deus causam nostram nimis malam humilitatis privilegio bonam fecit, et ideo destruxit mortem et mortis auctorem, quia omnia quae persecutores intulere non renuit, sed obediens Patri crudelitates saevientium mitissima lenitate toleravit; quantum nos humiles, quantum oportet esse patientes, qui si quid laboris incidimus, numquam nisi nostro merito sustinemus! Quis enim gloriabitur castum se habere cor, aut mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9)? et dicente beato Joanne: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (1 Joan. I, 8); quis invenietur ita immunis a culpa, ut in eo non habeat vel justitia quod arguat, vel misericordia quod remittat? Unde tota, dilectissimi, Christianae sapientiae disciplina, non in abundantia verbi, non in astutia disputandi, neque in appetitu laudis et gloriae, sed in vera et voluntaria humilitate consistit, quam Dominus Jesus Christus ab utero matris usque ad supplicium crucis, pro omni fortitudine et elegit et docuit. Nam cum discipuli ejus inter se, ut ait evangelista, disquirerent quis eorum major esset in regno coelorum: vocavit parvulum, et statuit eum in medio eorum, et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut puer iste, hic major erit in regno coelorum (Matth. XVIII, 1-6; Luc. IX, 46- 48). Amat Christus infantiam, quam primum et animo suscepit et corpore. Amat Christus infantiam, humilitatis magistram, innocentiae regulam, mansuetudinis formam. Amat Christus infantiam, ad quam majorum dirigit mores, ad quam senum reducit aetates; et eos ad suum inclinat exemplum, quos ad regnum sublimat aeternum.
CAP. IV.
Ut autem plene valeamus agnoscere quomodo apprehendi possit tam mira conversio, et in puerilem gradum qua nobis mutatione redeundum sit, doceat nos beatus Paulus, et dicat: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote (I Cor. XIV, 20). Non ergo ad ludicra infantiae et imperfecta nobis primordia revertendum est, sed aliquid quod etiam graves annos deceat, inde sumendum, ut velox sit commotionum transitus, citus ad pacem recursus: nulla sit memoria offensionis, nulla cupiditas dignitatis; amor sociae communionis, aequalitas naturalis. Magnum enim bonum est nocere non nosse et maligna non sapere: quia inferre ac referre injuriam, mundi hujus prudentia est; nemini autem malum pro malo reddere, Christianae est aequanimitatis infantia. Ad hanc vos, dilectissimi, similitudinem parvulorum mysterium hodiernae festivitatis invitat; et hanc vobis humilitatis formam adoratus a magis puer Salvator insinuat: qui ut imitatoribus suis quid gloriae pararet ostenderet, ortus sui tempore editos martyrio consecravit: ut in Bethleem, ubi Christus natus est, geniti, per communionem aetatis consortes fierent passionis. Ametur igitur humilitas, et omnis a fidelibus vitetur elatio. Alter alterum sibi praeferat, et nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius: ut cum in omnibus abundaverit affectus benevolentiae, in nullo virus inveniatur invidae: quoniam qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV, 11): eodem ipso testante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.