XXXVII | XXXIX |
SERMO XXXVIII.
[recensere]In Epiphaniae solemnitate VIII.
SYNOPSIS.---
- I. Stella gratiam, magi omnes gentes, Herodes
paganos, infantes occisi martyres figurant. Omnium est temporum praesens festivitas.---
- II. Sola fidei luce attingi posse Christi Dei hominisque mysterium, reparando
homini necessarium.--- III. Gratiae necessitas. Homo bona agens, a Deo habet et effectum operis, et initium voluntatis. Sanctis timendum ne ipsis operibus pietatis elati, deserantur ope gratiae. Quibus signis quisque experiri potest an in ipso Deus habitet?---
- IV. Ex charitate in primis habitatorem cordis Deum cognovimus. Charitati quantum laborandum.
CAP. I.
Causam, dilectissimi, et rationem solemnitatis hodiernae saepe vobis et evangelica narratio, et observantiae consuetudo patefecit; nec necesse est ita nunc, quae inter Salvatoris nostri humana primordia sunt gesta, replicari, ut de splendore novi sideris, de magis magorumque muneribus, de saevitia Herodis et de interfectione infantium disseramus; cum, sicut nostis, et in stellae fulgore Dei gratia, et in tribus viris vocatio gentium, et in rege impio crudelitas paganorum, et in occisione infantium cunctorum martyrum forma praecesserit. Sed quia in sacratissimo die reddendum exspectationi vestrae est sacerdotali sermonis officium, nitamur, ut possumus adjuvante Spiritu Dei, eo per intelligentiae semitas pervenire, ut cognoscamus sacramentum praesentis festi ad omnium fidelium tempora pertinere; nec ullo modo habeatur insolitum, quod in dispensationum ordine adoratur antiquum.
CAP. II.
Quamvis ergo omnis anima Christiana nihil indignum debeat de Filii Dei majestate sentire, et transcensis incipientis fidei rudimentis oporteat unumquemque ad sublimiora proficere, non necesse est tamen infirmitatem mentis humanae, dum verum hominem accepit Christus, de ipsa naturae nostrae communione trepidare, et per initia vel incrementa corporea ad agnitionem unius cum Patre Deitatis difficulter accedere. Sed ubi inter caligantes cogitationes radius supernae lucis refulserit, cunctantes fidei moras splendor veritatis abrumpat: ut cor liberum, et a visibilibus absolutum, lumen intelligentiae tamquam ducem stellam sequatur: quia, sicut Apostolus ait, Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 11) ut quem venerabatur in cunis humiliter jacentem, ipsum sine diffidentia adoret cum Patre regnantem. Haec autem manifestatio, dilectissimi, quae haesitantium nebulas dissolvit animarum, et ita facit innotescere Dei Filium, ut de hoc, quod idem est etiam hominis filius, nihil patiantur obstaculi, ad praesentis festi pertinet dignitatem; et vera est infantia Salvatoris declaratio Deitatis, quando carnis sensus ab humanis ad divina transfertur; ut quos deprimunt experimenta infirmitatum, erigant signa virtutum: quia tali auxilio et natura nostra indigebat et causa, ut reparare humanum genus nec sine majestate posset humilitas, nec sine humilitate majestas.
CAP. III.
Jam vero cum in singulorum fidelium profectibus divinorum elucet custodia mandatorum, impleturque quod dictum est: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16): quis illic non praesentem intelligat Deitatem, ubi veram videt apparere virtutem? quae utique sine Deo nulla est, nec proprietatem obtinet Deitatis, nisi spiritu sui vegetetur auctoris. Dicente enim discipulis suis Domino, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5), dubium non est hominem bona agentem ex Deo habere et effectum operis et initium voluntatis. Unde et Apostolus copiosissimus fidelium cohortator, Cum timore, inquit, et tremore vestram salutem operamini: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari pro bona voluntate (Philip. II, 12). Et haec sanctis causa est tremendi atque metuendi ne ipsis operibus pietatis elati deserantur ope gratiae et ramaneant in infirmitate naturae. Qui autem experiri cupit an in ipso Deus habitet, de quo dicitur: Mirabilis Deus in sanctis suis (Ps. LXVII, 36), sincero examine cordis sui interiora discutiat et sagaciter quaerat qua humilitate resistat superbiae, qua benevolentia obluctetur invidiae, quam non capiatur adulantium linguis, quamque bonis delectetur alienis; an pro malo non cupiat malum reddere, malitque inultas oblivisci injurias, quam imaginem et similitudinem sui Conditoris amittere, qui omnes ad cognitionem sui generalibus incitans donis, pluit super justos et injustos, et solem suum oriri facit super bonos et malos (Matth. V, 45).
CAP. IV.
Ac ne in multis laboret sollicitae discretionis inspectio, ipsam matrem virtutum omnium charitatem in secretis suae mentis inquirat, et si eam dilectioni Dei et proximi toto corde intentam repererit, ita ut etiam inimicis suis eadem velit tribui quae sibi optat impendi; quisquis hujusmodi est, Deum et rectorem et habitatorem sui esse non dubitet: quem tanto magnificentius recipit, quanto magis non in se, sed in Domino gloriatur (I Cor. I, 31): quoniam quibus dicitur: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21), nihil non illius agunt spiritu, cujus reguntur imperio. Scientes igitur, dilectissimi, quoniam charitas Deus est (I Joan. IV, 16), qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 6), sectamini charitatem, ita ut in unum castae dilectionis affectum universorum fidelium corda concurrant. Transeuntia nos et vana non occupent; constanti desiderio ad ea quae sunt semper mansura tendamus. Sacramentum enim praesentis festi oportet in nobis esse perpetuum; quod utique sine fine celebrabitur, si in omnibus actibus nostris Dominus Jesus Christus appareat: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen