Jump to content

Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 2

Unchecked
E Wikisource
 Sermo 1 Sermo 3 
SERMO II.
De Incarnatione Christi per patriarchas et prophetas nuntiata, et ardentissime ab eis exspectata.

1. Ardorem desiderii Patrum suspirantium Christi a carne praesentiam frequentissime cogitans, compungor et confundor in memetipso; et nunc vix contineo lacrymas, ita pudet teporis torporisque miserabilium temporum horum. Cui namque nostrum tantum ingerat gaudium gratiae hujus exhibitio, quantum sanctis veteribus accenderat desiderium promissio? Ecce enim quam multi in hac ejus, quae proxime celebranda est, Nativitate gaudebunt! sed utinam de nativitate, non de vanitate! Illorum ergo desiderium flagrans et piae exspectationis affectum spirat mihi vox ista: Osculetur me osculo oris sui (Cantic. I, 1). Senserat nimirum in spiritu, quisquis tunc spiritualis esse poterat, quanta foret gratia diffusa in labiis illis. Propterea loquens in desiderio animae aiebat, Osculetur me osculo oris sui; nimirum omnimodis cupiens tantae suavitatis participio non fraudari.

2. Dicebat enim perfectus quisque: Quo mihi ora haec seminiverbia prophetarum? Ipse potius speciosus forma prae filiis hominum, ipse me osculetur osculo oris sui. Non audio jam Moysen: impeditioris siquidem linguae factus est mihi (Exod. IV, 10). Isaiae labia immunda sunt (Isai. VI, 5): Jeremias nescit loqui, quia puer est (Jerem. I, 6): et Prophetae omnes elingues sunt. Ipse, ipse quem loquuntur, ipse loquatur: ipse me osculetur osculo oris sui. Non in eis jam, aut per eos loquatur mihi, quoniam tenebrosa aqua in nubibus aeris: sed ipse me osculetur osculo oris sui, cujus gratiosa praesentia, et admirandae fluenta doctrinae fiant in me fons aquae salientis in vitam aeternam. Quem unxit Pater oleo laetitiae prae consortibus suis (Psal. XLIV, 8), nunquid non ex ipso mihi uberior infunditur gratia? si tamen dignetur me osculari osculo oris sui. Cujus utique sermo vivus et efficax osculum mihi est, non quidem conjunctio labiorum, quae interdum pacem mentitur animorum; sed plane infusio gaudiorum, revelatio secretorum, mira quaedam et quodam modo indiscreta commixtio superni luminis et illuminatae mentis. Adhaerens quippe Deo, unus spiritus est (I Cor. V, 17). Merito proinde visiones et somnia non recipio, figuras et aenigmata nolo; ipsas quoque angelicas fastidio species. Quippe et ipsos longe superat Jesus meus specie sua et pulchritudine sua. Non ergo alium sive angelum, sive hominem, sed ipsum peto osculari me osculo oris sui. Nec sane praesumo me osculatum iri ab ore ipsius (est enim hoc assumpti hominis unicae felicitatis et praerogativae singularis); sed humilius ab osculo oris sui peto me osculari, quod commune utique est multorum, qui dicere possunt, Et nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 16).

3. Intendite. Sit os osculans, Verbum assumens; osculatum, caro quae assumitur: osculum vero, quod pariter ab osculante et osculato conficitur, persona ipsa scilicet ex utroque compacta, mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Hac ergo ratione sanctorum nemo dicere praesumebat, Osculetur me ore suo; sed tantum, Osculo oris sui: ipsi sane servantes praerogativam istam, cui singulariter semelque os Verbi impressum tunc est, cum ei se corporaliter plenitudo omnis divinitatis indulsit. Felix osculum, ac stupenda dignatione mirabile, in quo non os ori imprimitur, sed Deus homini unitur. Et ibi quidem contactus labiorum complexum significat animorum: hic autem confoederatio naturarum divinis humana componit, quae in terra sunt, et quae in coelis pacificans. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Ad hoc igitur osculum sanctus quisque antiqui temporis suspirabat; eo quod jucunditatem et exsultationem thesaurizari super eum, et thesauros omnes sapientiae et scientiae in ipso absconditos praesentirent (Coloss. II, 3), cuperentque et ipsi de plenitudine ejus accipere.

4. Sentio, placet vobis quod dicitur: sed accipite et alium sensum. Non latuit sanctos et ante adventum salvatoris, Deum super mortalium genus cogitare cogitationes pacis (Jerem. XXIX, 11). Nec enim faceret verbum super terram, quod non revelaret servis suis prophetis (Amos III, 7). Erat tamen verbum hoc absconditum a multis (Luc. XVIII, 34). Fuit namque in tempore illo rara fides in terris, et tenuis admodum spes in pluribus quoque illorum qui exspectabant redemptionem Israel. Qui vero praesciebant, ipsi et praedicebant Christum in carne venturum, et cum ipso pacem. Unde quidam eorum: Et pax erit, inquit, in terra nostra, cum venerit (Mich. V, 5). Imo per ipsum Dei gratiam homines recuperaturos cum omni fiducia, sicut divinitus acceperant, praedicabant. Quod et praecursor Domini Joannes suo tempore impletum agnovit, et perhibuit: Gratia, inquiens, et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17): et ita verum esse omnis nunc Christianus populus experitur.

5. Caeterum illis praenuntiantibus pacem, moram autem faciente auctore pacis, nutabat populi fides, dum non erat qui redimeret, neque qui salvum faceret. Itaque causabantur homines moras, quod ille toties nuntiatus necdum veniret princeps pacis, sicut locutus fuerat per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus: et suspectas habentes promissiones, signum promissae reconciliationis, quod est osculum, flagitabant; ac si nuntiis pacis unus quilibet de populo responderet, Quousque tollitis animas nostras? Jam olim praedicitis pacem, et non venit; promittitis bona, et adhuc turbatio. Ecce hoc ipsum multifarie, multisque modis et angeli patribus, et patres nostri annuntiarunt nobis dicentes: Pax, pax; et non est pax (Jerem. VI, 14). Si mihi vult esse persuasum Deus, quod de suae beneplacito voluntatis tam crebra jam legatione respondet, nec exhibet; osculetur me osculo oris sui, sicque in signo pacis faciat de pace securum. Nam verbis jam quomodo credam? Opus magis est opere verba firmari. Probet veridicos nuntios suos Deus (si tamen nuntii ejus sunt), et sequatur eos ipse, ut saepius promiserunt, quia sine ipso possunt facere nihil. Misit puerum, tulit baculum, et necdum est vox neque vita (IV Reg. IV, 29-31). Non surgo, non suscitor, non excutior de pulvere, non respiro in spem, si non propheta ipse descendat, et osculetur me osculo oris sui.

6. Huc accedit, quod is qui nostrum profitetur se mediatorem ad Deum, Dei Filius est, et Deus est (I Tim. II, 5). Et quid est homo ut innotescat ei, aut filius hominis ut reputet eum? Quae mihi fiducia, ut tantae me audeam credere majestati? Unde, inquam, terra et cinis praesumo Deum curam habere mei? Ad haec diligit Patrem suum, me vero opus non habet, honorum meorum non eget. Unde ergo constabit mihi, quod mediator meus in parte nequaquam sit? Tamen si vere, ut dicitis, decrevit misereri Deus, cogitatque ut complacitior sit adhuc; statuat testamentum pacis, et foedus perpetuum feriat mihi in osculo oris sui. Ut quae procedunt de labiis suis, non faciat irrita; exinaniat se, humiliet se, inclinet se, et osculetur me osculo oris sui. Ut ex aequo partibus congruens mediator neutri suspectus sit, Deus Filius Dei fiat homo, fiat filius hominis, et certum me reddat in hoc osculo oris sui. Securus suscipio mediatorem Dei Filium, quem agnosco et meum. Minime plane jam mihi suspectus erit: frater enim et caro mea est. Puto enim, spernere me jam non poterit, os de ossibus meis, et caro de carne mea.

7. Ita ergo vetus querela sacrosanctum osculum, id est incarnandi Verbi mysterium, exigebat, dum longa et molesta exspectatione fatigata fides deficeret, et infidelis populus adversus promissa Dei victus taedio murmuraret. Adinventio mea est, si non hoc idem et vos recognoscitis de Scripturis. Inde profecto erant querulae illae et plenae murmure voces: Manda, remanda; Exspecta, reexspecta, Modicum ibi, modicum ibi (Isai. XXVIII, 10). Inde anxiae illae et plenae pietate preces: Da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Item: Suscita, Domine, precationes;[1] quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores (Eccli. XXXVI, 18, 17). Inde blandae illae et plene consolatione promissiones: Ecce apparebit Dominus, et non mentietur: si moram fecerit, exspecta eum; quia veniens veniet, et non tardabit (Habac. II, 3). Item: Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur (Isai. XIV, 1). Et ex persona promissi: Ecce ego, inquit, declino in vos ut flumen pacis, et ut torrens inundans gloriae gentium (Isai. LXVI, 12). In quibus verbis satis apparet et praedicatorum instantia, et diffidentia populorum. Sic itaque et plebs murmurabat, et fides nutabat; et, juxta Isaiae vaticinium: Angeli pacis amare flebant (Isai XXXIII, 7). Ne ergo universum genus humanum, moram faciente Christo, desperatione periret, dum se contemni 1. Hodie legimus in libro experientiae. Convertimini ad vos ipsos, et attendat unusquisque conscientiam suam super his quae dicenda sunt. Explorare velim, si cui unquam vestrum ex sententia dicere datum sit: Osculetur me osculo oris sui (Cantic. I, 1). Non est enim cujusvis hominum ex affectu hoc dicere; sed si quis ex ore Christi spirituale osculum vel semel accepit, hunc proprium experimentum profecto sollicitat, et repetit libens. Ego arbitror neminem vel scire posse quid sit, nisi qui accipit: est quippe manna absconditum; et solus qui edit, adhuc esuriet. Est fons signatus, cui non communicat alienus; sed solus qui bibit, adhuc sitiet. Audi expertum, quomodo requirit. Redde mihi, inquit, laetitiam salutaris tui (Psal. L, 14). Minime ergo id sibi arroget mei similis anima, onerata peccatis, suaeque adhuc carnis obnoxia passionibus, quae suavitatem spiritus necdum senserit, internorum ignara atque inexperta penitus gaudiorum.

2. Ostendo tamen ei quae hujusmodi est, locum in salutari sibi congruentem. Non temere assurgat ad os serenissimi sponsi, sed ad pedes severissimi Domini mecum pavida jaceat, et cum publicano terram tremens non coelum aspiciat (Luc. XVIII, 13), ne confusa in luminaribus coeli facies assueta tenebris opprimatur a gloria, atque insolitis reverberata splendoribus majestatis, densioris rursum caecitate caliginis obvolvatur. Non tibi, o quaecunque es talis anima, non tibi ille locus vilis aut despicabilis videatur, ubi sancta peccatrix peccata deposuit, induit sanctitatem. Ibi Aethiopissa mutavit pellem, et in novum restituta candorem, jam tunc fiducialiter veraciterque respondebat exprobrantibus sibi verbum: Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem (Cant. I, 4). Miraris quanam id arte potuerit, vel quibus obtinuerit meritis? Paucis accipe. Flevit amare, et de intimis visceribus longa suspiria trahens, salutaribus intra se succussa singultibus, felleos humores evomuit. Coelestis medicus celerrime subvenit: quia velociter currit sermo ejus (Psal. CXLVII, 15). Nunquid non potio est sermo Dei? Est utique, et fortis et vehemens, et scrutans corda et renes (Psal. VII, 10). Denique sermo Dei vivus et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum auoque ac medullarum, et discretor cogitationum (Hebr. IV, 12). Hujus ergo beatae poenitentis exemplo prosternere et tu, o misera, ut desinas esse misera; prosternere et tu in terram; amplectere pedes, placa osculis, riga lacrymis, quibus tamen non illum laves, sed te, ei fias una de grege tonsarum quae ascendunt de lavacro (Cant. IV, 2); ita sane tu suffusum pudore ac moerore vultum non ante sustollere audeas quam audias, et ipsa: Dimittuntur tibi peccata tua (Luc. VII, 37-48); quam audias: Consurge, consurge, captiva filia Sion; consurge, excutere de pulvere (Isai. LII, 1, 2).

3. Sumpto itaque ad pedes primo osculo, nec sic quidem praesumes statim ad osculum oris assurgere, sed erit tibi gradus ad ipsum medium quoddam aliud osculum, quod secundo loco ad manum accipies: de quo et talem accipe rationem. Si dixerit mihi Jesus: Dimittuntur tibi peccata tua; nisi ego peccare desiero, quid proderit? Exui tunicam meam; si reinduero eam, quantum profeci? Si rursus pedes meos, quos laveram, inquinavero, nunquid aliquid lavisse valebit? Sordens omni genere vitiorum jacui diu in luto faecis; sed erit sine dubio recidenti, quam jacenti deterius. Denique qui me sanum fecit, ipsum mihi dixisse recordor: Ecce sanus factus es, vade, jam amplius noli peccare, ne deterius aliquid tibi contingat (Joan. V, 14). Qui autem dedit voluntatem poenitendi, opus est ut addat et continendi virtutem; ne iterem poenitenda, faciamque novissima mea pejora prioribus. Vae enim mihi etiam poenitenti, si statim subtraxerit manum, sine quo nihil possum facere. Nihil inquam, quia nec poenitere, nec continere. Audio proinde, quod consulit Sapiens: Verbum, inquit, in oratione ne iteres (Eccli. VII, 15). Paveo et quod judex intentat arbori non facienti fructum bonum (Matth. III, 10). Fateor pro hujusmodi non sum omnino contentus priori gratia, qua 0795C jam malorum sum poenitens, nisi et secundam accepero, ut videlicet dignos faciam poenitentiae fructus; et deinceps non revertar ad vomitum.

4. Hoc ergo restat mihi prius petendum et accipiendum, quam praesumam altiora et sacratiora contingere. Nolo repente fieri summus; paulatim proficere volo. Quantum displicet Deo impudentia peccatoris, tantum poenitentis verecundia placet. Citius placas eum, si mensuram tuam servaveris, et altiora te non quaesieris. Longus saltus et arduus est de pede ad os, sed nec accessus conveniens. Quid enim? recenti adhuc respersus pulvere, ora sacra continges? heri de luto tractus, hodie vultui gloriae praesentaris? Per manum tibi transitus sit. Illa prius te tergat, illa te erigat? Quomodo erigat? Dando unde praesumas. Quid istud? Decor continentiae, et digni poenitentiae fructus, quae sunt opera pietatis. Haec te de stercore erigent in spem audendi potiora. Sane accipiendo donum, osculare manum: hoc est, non tibi, sed nomini ejus da gloriam. Da semel, et da iterum, tum pro donatis criminibus, tum pro collatis virtutibus. Aut certe videto unde munias frontem contra ictus istos: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? (I Cor. IV, 7.)

5. Jam tandem in osculis duobus geminum habens divinae dignationis experimentum, forsan non confunderis praesumere sanctiora. Quantum quippe crescis in gratiam, tantum et in fiduciam dilataris. Inde fit, ut et ames ardentius, et pulsos fidentius pro eo quod tibi deesse sentis. Porro pulsanti aperietur. Jam summum illud, quodcunque est summae dignationis et mirae suavitatis osculum, credo non negabitur sic affecto. Haec via, hic ordo. Primo ad pedes procidimus, et ploramus coram Domino qui fecit nos, ea quae fecimus nos. Secundo manum quaerimus sublevantis, et roborantis genua dissoluta. Postremo cum ista multis precibus et lacrymis obtinemus, tum demum audemus forsitan ad ipsum os gloriae caput attollere, pavens et tremens dico, non solum speculandum, sed etiam osculandum; quia spiritus ante faciem nostram Christus Dominus, cui adhaerentes in osculo sancto, unus spiritus ipsius dignatione efficimur.

6. Tibi, Domine Jesu, tibi merito dixit cor meum: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram. Nempe auditam fecisti mihi mane misericordiam tuam, cum jacenti primum in pulvere, tuaque deosculanti reverenda vestigia, quod male vixeram remisisti. Porro in progressu diei laetificasti animam servi tui, cum deinde in osculo manus etiam bene vivendi gratiam indulsisti. Et nunc quid restat, o bone Domine, nisi ut jam in plenitudine lucis, in fervore spiritus ad oris quoque osculum dignanter admittens, adimpleas me laetitia cum vultu tuo? Indica mihi, o suavissime, o serenissime, indica mihi ubi pascis, ubi cubas in meridie. Fratres, bonum est nos hic esse; sed ecce avocat nos diei malitia. Hi siquidem, qui modo supervenisse nuntiantur, gratum cogunt rumpere magis quam finire sermonem. Ego exibo ad hospites, ne quid desit officiis ejus, de qua loquimur, charitatis, ne forte et de nobis audire contingat: Dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Vos orate interim, ut voluntaria oris mei beneplacita faciat Deus ad vestram ipsorum aedificationem, et laudem et gloriam nominis sui.

  1. Sic legebatur olim in Bibliis ante Romanam Sixti correctionem. Septuaginta habent, τἀς προπητεἰας.
 Sermo 1 Sermo 3