Sermo 2 | Sermo 4 |
1. Hodie legimus in libro experientiae. Convertimini ad vos ipsos, et attendat unusquisque conscientiam suam super his quae dicenda sunt. Explorare velim, si cui unquam vestrum ex sententia dicere datum sit: Osculetur me osculo oris sui (Cantic. I, 1). Non est enim cujusvis hominum ex affectu hoc dicere; sed si quis ex ore Christi spirituale osculum vel semel accepit, hunc proprium experimentum profecto sollicitat, et repetit libens. Ego arbitror neminem vel scire posse quid sit, nisi qui accipit: est quippe manna absconditum; et solus qui edit, adhuc esuriet. Est fons signatus, cui non communicat alienus; sed solus qui bibit, adhuc sitiet. Audi expertum, quomodo requirit. Redde mihi, inquit, laetitiam salutaris tui (Psal. L, 14). Minime ergo id sibi arroget mei similis anima, onerata peccatis, suaeque adhuc carnis obnoxia passionibus, quae suavitatem spiritus necdum senserit, internorum ignara atque inexperta penitus gaudiorum.
2. Ostendo tamen ei quae hujusmodi est, locum in salutari sibi congruentem. Non temere assurgat ad os serenissimi sponsi, sed ad pedes severissimi Domini mecum pavida jaceat, et cum publicano terram tremens non coelum aspiciat (Luc. XVIII, 13), ne confusa in luminaribus coeli facies assueta tenebris opprimatur a gloria, atque insolitis reverberata splendoribus majestatis, densioris rursum caecitate caliginis obvolvatur. Non tibi, o quaecunque es talis anima, non tibi ille locus vilis aut despicabilis videatur, ubi sancta peccatrix peccata deposuit, induit sanctitatem. Ibi Aethiopissa mutavit pellem, et in novum restituta candorem, jam tunc fiducialiter veraciterque respondebat exprobrantibus sibi verbum: Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem (Cant. I, 4). Miraris quanam id arte potuerit, vel quibus obtinuerit meritis? Paucis accipe. Flevit amare, et de intimis visceribus longa suspiria trahens, salutaribus intra se succussa singultibus, felleos humores evomuit. Coelestis medicus celerrime subvenit: quia velociter currit sermo ejus (Psal. CXLVII, 15). Nunquid non potio est sermo Dei? Est utique, et fortis et vehemens, et scrutans corda et renes (Psal. VII, 10). Denique sermo Dei vivus et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum auoque ac medullarum, et discretor cogitationum (Hebr. IV, 12). Hujus ergo beatae poenitentis exemplo 1274 prosternere et tu, o misera, ut desinas esse misera; prosternere et tu in terram; amplectere pedes, placa osculis, riga lacrymis, quibus tamen non illum laves, sed te, ei fias una de grege tonsarum quae ascendunt de lavacro (Cant. IV, 2); ita sane tu suffusum pudore ac moerore vultum non ante sustollere audeas quam audias, et ipsa: Dimittuntur tibi peccata tua (Luc. VII, 37-48); quam audias: Consurge, consurge, captiva filia Sion; consurge, excutere de pulvere (Isai. LII, 1, 2).
3. Sumpto itaque ad pedes primo osculo, nec sic quidem praesumes statim ad osculum oris assurgere, sed erit tibi gradus ad ipsum medium quoddam aliud osculum, quod secundo loco ad manum accipies: de quo et talem accipe rationem. Si dixerit mihi Jesus: Dimittuntur tibi peccata tua; nisi ego peccare desiero, quid proderit? Exui tunicam meam; si reinduero eam, quantum profeci? Si rursus pedes meos, quos laveram, inquinavero, nunquid aliquid lavisse valebit? Sordens omni genere vitiorum jacui diu in luto faecis; sed erit sine dubio recidenti, quam jacenti deterius. Denique qui me sanum fecit, ipsum mihi dixisse recordor: Ecce sanus factus es, vade, jam amplius noli peccare, ne deterius aliquid tibi contingat (Joan. V, 14). Qui autem dedit voluntatem poenitendi, opus est ut addat et continendi virtutem; ne iterem poenitenda, faciamque novissima mea pejora prioribus. Vae enim mihi etiam poenitenti, si statim subtraxerit manum, sine quo nihil possum facere. Nihil inquam, quia nec poenitere, nec continere. Audio proinde, quod consulit Sapiens: Verbum, inquit, in oratione ne iteres (Eccli. VII, 15). Paveo et quod judex intentat arbori non facienti fructum bonum (Matth. III, 10). Fateor pro hujusmodi non sum omnino contentus priori gratia, qua jam malorum sum poenitens, nisi et secundam accepero, ut videlicet dignos faciam poenitentiae fructus; et deinceps non revertar ad vomitum.
4. Hoc ergo restat mihi prius petendum et accipiendum, quam praesumam altiora et sacratiora contingere. Nolo repente fieri summus; paulatim proficere volo. Quantum displicet Deo impudentia peccatoris, tantum poenitentis verecundia placet. Citius placas eum, si mensuram tuam servaveris, et altiora te non quaesieris. Longus saltus et arduus est de pede ad os, sed nec accessus conveniens. Quid enim? recenti adhuc respersus pulvere, ora sacra continges? heri de luto tractus, hodie vultui gloriae praesentaris? Per manum tibi transitus sit. Illa prius te tergat, illa te erigat? Quomodo erigat? Dando unde praesumas. Quid istud? Decor continentiae, et digni poenitentiae fructus, quae sunt opera pietatis. Haec te de stercore erigent in spem audendi potiora. Sane accipiendo donum, osculare manum: hoc est, non tibi, sed nomini ejus da gloriam. Da semel, et da iterum, tum pro donatis criminibus, tum pro collatis virtutibus. Aut certe videto unde munias frontem contra ictus istos: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? (I Cor. IV, 7.)
5. Jam tandem in osculis duobus geminum habens divinae dignationis experimentum, forsan non confunderis praesumere sanctiora. Quantum quippe crescis in gratiam, tantum et in fiduciam dilataris. Inde fit, ut et ames ardentius, et pulsos fidentius pro eo quod tibi deesse sentis. Porro pulsanti aperietur. Jam summum illud, quodcunque est summae dignationis et mirae suavitatis osculum, credo non negabitur sic affecto. Haec via, hic ordo. Primo ad pedes procidimus, et ploramus coram Domino qui fecit nos, ea quae fecimus nos. Secundo manum quaerimus sublevantis, et roborantis genua dissoluta. Postremo cum ista multis precibus et lacrymis obtinemus, tum demum audemus forsitan ad ipsum os gloriae caput attollere, pavens et tremens dico, non solum speculandum, sed etiam osculandum; quia spiritus ante faciem nostram Christus Dominus, cui adhaerentes in osculo sancto, unus spiritus ipsius dignatione efficimur.
6. Tibi, Domine Jesu, tibi merito dixit cor meum: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram. Nempe auditam fecisti mihi mane misericordiam tuam, cum jacenti primum in pulvere, tuaque deosculanti reverenda vestigia, quod male vixeram remisisti. Porro in progressu diei laetificasti animam servi tui, cum deinde in osculo manus etiam bene vivendi gratiam indulsisti. Et nunc quid restat, o bone Domine, nisi ut jam in plenitudine lucis, in fervore spiritus ad oris quoque osculum dignanter admittens, adimpleas me laetitia cum vultu tuo? Indica mihi, o suavissime, o serenissime, indica mihi ubi pascis, ubi cubas in meridie. Fratres, bonum est nos hic esse; sed ecce avocat nos diei malitia. Hi siquidem, qui modo supervenisse nuntiantur, gratum cogunt rumpere magis quam finire sermonem. Ego exibo ad hospites, ne quid desit officiis ejus, de qua loquimur, charitatis, ne forte et de nobis audire contingat: Dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Vos orate interim, ut voluntaria oris mei beneplacita faciat Deus ad vestram ipsorum aedificationem, et laudem et gloriam nominis sui.
Sermo 2 | Sermo 4 |