Stephanos/XXXΙI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png XXXΙ XXXΙII Fairytale right blue.png

O vates, populi favor
      Ne sit cura tibi: nam simul ac brevis
Laudis transierit fremor,
      Stulti iudicium, plebis et audies

Risus indocilis. Tamen
      Desperare cave et difficilis mane.
Rex es: vivere te decet
      Solum. Perge via vadere libera,

Quo te vis rapit ingeni
      Praescriptis spatiis currere nescia,
Et, quaecumque animo libens
      Obversata diu pectoribus foves,

Haec tu sedulus expoli
      Neu poscas meritis debita praemia,
Mercedis dominus tuae:
      Tu namque ipse tui summus es arbiter

Nec quo quisquam alius, tuum
      Quicquid prodierit, tristius exigat.
Si te, conditor artis et
      Iudex, non operis paeniteat tui,

Sic te vel laceret probris
      Demens turba licet, conspuat et sacros
Ignes et pueriliter
      Insultans tripodem concutiat tuum.