Summa de Catharis et Leonistis/Admonitio Praevia

E Wikisource
 Summa de Catharis et Leonistis. Summa de Catharis et Leonistis. 


Summam Renerii de Catharis et Leonistis, descripsimus ex veteri codice manuscripto bibliothecae RR. Patrum Praedicatorum Conventūs Rotomagensis ipsius auctoris aetate exarato, quem nobis perhumaniter utendum praebuit Reverendus Pater Jacobus vir non minus religione quam eruditione commendandus. Eamdem Renerii Summam etiam reperimus in altero códice RR. PP. Praedicatorum Claromontensium, quem cum Rothomagensi contulimus. Quis autem aut qualis extiterit Renerius ex hac ejus Summā discimus, ubi non sine insigni humilitatis nota atro se hoc depingit penicillo: Ego frater Renerius olim haeresíarcha, nunc Dei gratia Sacerdos in ordine Praedicatorum licet indignus. Ex quibus verbis intelligimus Renerium, antequam fratrum Praedicatorum ordini addictus esset, haereses quas hoc in opusculo repraesentat professum fuisse, nec qualemcumque inter pestiferae sectae asseclas habitum, sed ex praecipuis unum ac coriphaeum extitisse, utpote qui non simplex hareticus sed haeresiarcha diceretur. qui cum apud eos annis omnino decem et septem versatus sit, et eorum errores universos apprime didicisset, nemo eo certius aut verius hoc de argumento tractare potuit, indubitatamque fidem merentur quaecumque de ipsis retulit. Praeter hanc suam Summam scripsit insuper Librum contra Valdenses haereticos, quem anno 1614 Ingolstadii publici juris fecit Jacobus Gretserus, ex quo in Bibliothecis Patrum non semel recusus fuit. De Renerio autem agunt Possevinus in apparatu sacro, et Sixtus Senensis in Bibliothecā, cujus haec verba: Frater Reinerius Sachonus Placentinus vir apprime eruditus in theologiae doctrinā et in Aristotele non infime, in jure quoque canónico versatus non modicum, primo degit in tenebris et fuit coecorum dux, coecus quoque, et haereticorum episcopus; sed Dominus suae misericordiae viscera erga illum aperiens, cum ab his errorum tenebris ad fidem convertitur, et ut nostri ordinis habitum susciperet illi inipiravit, in quo plurimum profecit, et haereticorum censor factus per Lombardiam, multa pro fide Christi pertulit. Scripsit Summam praeclaram contra heréticos. Plura alia scripsisse fertur, sed non vidi. Claruit anno M. CC. LIV. De Renerio etiam mentionem facit Thomas Lentinus in vitā S. Petri martyris auctā ab Ambrogio Taëgro n. 36. apud Bullandum 29. April. ubi ait Jacobum Clusàm qui mille libras Petrum occidenti promiserat, etiam in vitam Renerii conspirasse, ac similem pecuniae summam obtulisse sicario, qui Renerio vitam eriperet. Sic enim eum loquentem inducit: Nolo numismatis defectu tam necessarium mihi opus omitti, nam et mille librae mihi suppetunt, siquidem opus fuerit: unde et tantumdem Papiam deferre prorsus institui, ut fratrem Raynerium, praefatae urbis et dioecesis inquisitorem occidi faciam.