Summa de Catharis et Leonistis/Summa de Catharis et Leonistis

E Wikisource
 Admonitio Praevia.


Incipit Summa Fratris Renerii de Ordine Fratrum Praedicatorum de Catharis et Leonistis seu Pauperibus de Lugduno.

In nomine Domini nostri Jesu Christi. Cum sectae haereticorum olim fuerint multae, quae omnino fere destructae sunt per gratiam Jesu Christi, tamen duae principales modo inveniuntur, quarum altera vocatur Catharorum, sive Patarenorum; et altera Leonistarum, sive Pauperum de Ludguno, quorum opiniones praesenti paginā annotantur.

De diversis sectis Catharorum.

Sciendum itaque est primum, quod prima secta, videlicet Catharorum, divisa est in tres partes, sive sectas principales. Prima vocatur Albanensium, secunda Concorezensium, tertia Bajolenses: et hi omnes sunt in Lombardiā. Ceteri vero Cathari, sive sint in Tusciā, sive in Marchiā, vel in Provinciā, in opinionibus non discrepant a praedictis Catharis, sive ab aliquibus eorum. Habent ergo omnes Cathari opiniones communes, in quibus conveniunt, et proprias in quibus discordant. De quibus omnibus dicendum est, et primo de communibus.

De communibus opinionibus Catharorum.

Communes opiniones omnium Catharorum sunt istae: Vilicet quod Diabolus fecit hunc mundum, et omnia quae in eo sunt: Item, quod omnia sacramenta Ecclesiae, scilicet sacramentum Baptismi aquae materialis, et cetera sacramenta nihil prosunt ad salutem, et quod non sunt vera sacramenta Christi et eius Ecclesiae, sed deceptoria et diabolica, et ecclesiae malignantium. Quot vero sacramenta et quae et qualia habeant praedicti haeretici, dicetur inferius. Item, communis opinio omnium Catharorum est, quod matrimonium carnale fuit semper mortale peccatum, et quod non punietur quis gravius in futuro propter adulterium vel incestum, quam propter legitimum conjugium, nec etiam inter eos propter haec aliquis gravius puniretur. Item, omnes Cathari negant carnis resurrectionem futuram. Item, credunt quod comedere carnes, ova, vel caseum, etiam in urgenti necessitate, sit mortale peccatum; et hoc ideo quia nascuntur ex coitu. Item, quod non licet jurare in aliquo casu, et hoc ideo esse mortale peccatum. Item quod potestates saeculares peccant mortaliter puniendo malefactores vel haereticos. Item, quod nemo potest fieri salvus nisi per eos. Item, quod omnes parvuli, etiam baptizati, non levius aeternaliter punientur, quam latrones et homicidae. Sed in hoc dissentiunt Albanenses, dicentes quod nulla creatura boni Dei peribit. Item omnes negant Purgatorium. Est etiam communis opinio omnium Catharorum, quod peccaret gravius, quicumque ex iis occideret sponte avem aliquam, a minimā aviculā usque ad maximam; et quadrupedia, a mustellā usque ad elephantem. Sed de ceteris animalibus non sic intelligunt.

De sacramentis Catharorum.

Cathari quoque, ad instar simiarum, quae hominis actūs imitari conantur, quatuor habent sacramenta, falsa tamen et inania, illicita et sacrilega; quae sunt manūs impositio, panis benedictio, poenitentia et ordo, de quibus per ordinem dicamus.

Manūs impositio vocatur ab eis consolamentum, et spirituale baptisma, sive baptisma Spiritūs sancti, sine quā, secundum eos, nec peccatum mortale remittitur, nec Spiritus sanctus alicui datur; sed per eam solummodo ab eis factam, utrumque confertur. Differunt tamen aliquantulum in hoc Albanenses a ceteris. Albanenses enim dicunt quod manus ibi nihil operatur, cum a diabolo sit ipsa creata secundum eos, ut infra dicetur, sed sola Dominica oratio, quam ipsi tunc dicunt, qui manūs imponunt. Ceteri vero Cathari dicunt quod utrumque est ibi necessarium et requiritur, scilicet manūs impositio et Dominica oratio. Est etiam communis opinio omnium Catharorum, quod per illam impositionem manūs non fit aliqua remissio peccatorum, si illi, qui manūs imponunt, sint tunc in aliquo peccato mortali. Fit autem haec manūs impositio a duobus ad minus; et non solum a praelatis eorum, sed etiam a subditis, et in necessitate a Catharabus (foeminis).

De fractione panis.

Fractio panis est quaedam benedictio panis Catharorum, quam ipsi quotidie faciunt, tam in prandio, quam in coenā. Fit autem huiusmodi fractio panis isto modo. Cum ingressi sunt ad mensam Cathari sive Catharae, stantes omnes dicunt: Pater noster. Interim qui prior est professione vel ordine, tenet panem unum vel plures, si necesse est ad multitudinem, quae ibi forte esset, et dicendo: Gratia Domini nostri Jesu Christi sit semper cum omnibus nobis, frangit panem sive panes, et distribuit omnibus discumbentibus, non solum Catharis, sed etiam credentibus suis, latronibus, adulteris et homicidis. Verumtamen Albanenses dicunt, quod ille panis corporalis non benedicitur, nec potest accipere aliquam benedictionem, cum ipse panis sit creatura diaboli secundum eos, et in hoc differunt a ceteris omnibus, qui dicunt quod ille panis vere benedicitur. Nemo tamen ex eis credit quod ex illo pane conficiatur corpus Christi.

De falsā poenitentiā Catharorum.

Nunc autem dicendum est, qualis sit poenitentia Catharorum. Poenitentia omnium Catharorum procul dubio falsa est, et vana, deceptoria, et venenosa, sicut subsequenter ostenditur. Tria namque requiruntur in verā et fructuosā poenitentiā, scilicet cordis contritio, oris confessio, et operis satisfactio. Ego autem frater Raynerius, olim haeresiacha, nunc, Dei gratiā, sacerdos in ordine Praedicatorum, licet indignus, dico indubitanter et testificor coram Deo, qui scit quod non mentior, quod aliquid illorum trium non est in Catharis, sive in poenitentiā eorum. Erroris namque venenum, quod ex antiqui serpentis ore biberunt, non sinit eos de peccatis suis aliquem habere dolorem. Hic autem error quadruplex est. Primus videlicet est, quod pro aliquo peccato non diminuatur aeterna gloria. Secundus est, quod poena inferni impoenitenti non augetur. Tertius est, quod ignis purgatorius nemini reservetur. Quartus, quod impositione manūs culpa et poena a Deo totaliter relaxatur. Non enim gravius punietur Judas proditor quam infans diei unius, sed omnes erunt aequales tam in gloriā quam in poenā, sicut ipsi credunt, exceptis Albanensibus, qui dicunt quod quisque restituetur in statum pristinum, non tamen propriis meritis, et quod in utroque regno, Dei scilicet et diaboli, alii majores sunt aliis.

Ad haec etiam dico amplius, quod multi ex eis qui infecti sunt erroribus memoratis, saepe dolent dum recolunt quod non adimpleverunt saepius libidinem suam tempore, quo nondum professi fuerant haeresim Catharorum. Et haec est etiam causa quare multi credentes tam viri quam mulieres non timent magis accedere ad sororem suam vel fratrem, filiam seu filium, neptem vel (nepotem), consanguineam vel cognatum, quam ad uxorem et virum proprium. Tamen aliqui ex eis horribilitate ac humanā verecundiā fortasse, ab huiusmodi retrahuntur.

Probatur etiam manifeste, quod non dolent de peccatis suis, quae ante professionem suae haeresis commiserunt, pro eo quod nulli homini restituunt usuram, furtum aut rapinam: immo reservant eam sibi, vel potius relinquunt filiis, vel nepotibus suis in saeculo permanentibus. Ipsi etiam dicunt usuram nullum esse peccatum.

Praeterea dico indubitanter quod annis XVII. quibus, heu, conversatus sum cum eis, non vidi aliquem ex eis orare secreto seorsum ab aliis, aut ostendere se tristem de peccatis suis, sive lacrymari, vel percutere pectus et dicere: Propitius esto, Domine, mihi peccatori, sive aliquid aliud huiusmodi, quod sit signum contritionis. Nunquam etiam implorant auxilium vel patrocinium angelorum, neque beatae Mariae Virginis, vel Sanctorum, neque muniunt se signo crucis.

Nunc de confessione Catharorum dicendum est, quae et qualis sit, et quando faciant eam, et quibus confiteantur. Confessio eorum fit hoc modo: Ego sum hic coram Deo et vobis ad faciendam confessionem et ad ponendum me in culpam de omnibus peccatis meis quae sunt in me usque modo, et ad recipiendum de omnibus veniam a Deo et a vobis. Fit etiam ista confessio coram omnibus et publice qui sunt ibi congregati, ubi multotiens sunt centum vel plures viri et mulieres Cathari et credentes eorum, et dictam confessionem facit unusquisque eorum quando recipit supradictam manūs impositionem, et eam facit principaliter praelato eorum tenenti codicem evangeliorum vel totius novi testamenti ante pectus suum: Qui, factā absolutione, ponit librum super caput illius; et alii Cathari qui adsunt manum dextram, incipientes consequenter orationes suas.

Quando autem quis eorum cadit in peccatum carnis, vel in aliud, quod sit secundum opiniones eorum mortale, postquam recipit dictam impositionem manūs, oportet eum confiteri illud peccatum tantum, et non alia, et recipere iterum manūs impositionem secreto a praelato suo, et ab uno alio ad minus cum eo.

Item de venialibus fit confessio hoc modo: Unus pro omnibus loquens, altā voce, omnibus inclinatis in terrā coram praelato tenente librum ante pectus suum, dicit: Nos venimus coram Deo et vobis ad confitendum peccata nostra, quia multum peccavimus in verbo, opere, in visione et cogitatione et cetera huiusmodi. Unde apparet manifeste quod omnes Cathari sine confessione moriuntur in peccatis suis. Et hoc modo confitentur semel in mense, si commode possunt.

Sequitur de satisfactione Catharorum. Ubi videndum est, si Cathari faciant opera sua pro satisfactione peccatorum, quae, priusquam profiterentur haeresim suam, commiserunt. Ad quod dico breviter, quod non, licet ignorantibus fortasse hoc mirabile videatur. Nam frequenter orant, et jejunant, et abstinent se omni tempore a carnibus, ovis, et caseo, que omnia videntur esse opera satisfactoria pro peccatis eorum, et de quibus ipsi saepe inaniter gloriantur. Sed est in eis triplex error, qui facit dicta opera non esse satisfactoria. Primus est quod culpa et poena totaliliter dimittantur homini per manūs impositionem, vel per orationem tantum, secundum Albanenses, sicut supra dictum est. Secundus error est, quod Deus nemini infert poenam purgatioriam, quam penitus esse negant; neque temporalem, quam a diabolo inferri putant in hac vitā. Haec est etiam causa, quare ipsi non injungant abstinentiam praedictam alicui in poenitentiam sive in remissionem peccatorum suorum. Tertius est quod omnino homo tenetur necessario facere illa opera tamquam praecepta Dei: ita puer decem annorum, qui nunquam ullum omnino peccatum mortale commiserat, antequam fieret Catharus, punitur sicut senex qui nunquam a peccato cessavit. Non enim gravius puniretur aliquis Catharus apud eos, si biberet toxicum volens se occidere, quam si pro morte vitandā comederet pullum de consilio medicinae, vel in aliquo alio casu necessitatis; nec etiam in futuro gravius punietur secundum eos. Idem etiam dicunt de matrimonio, sicut supra ostensum est.

Item, eleemosynas paucas, vel nullas faciunt extraneis, nisi forte propter scandalum vicinorum suorum vitandum; et ut honorificentur ab eis. Paucas etiam faciunt suis pauperibus. Et est triplex ratio, quare. Prima est, quia non sperant habere inde majorem gloriam in futuro, necque suorum veniam peccatorum. Secunda est, quia omnes fere sunt avarissimi et tenaces, et est causa, quia pauperes eorum multi, qui tempore persecutionis non habent victui necessaria, vel ea quibus possint restaurare suis receptatoribus res et domos, quae pro eis destruuntur, vix possunt invenire aliquem qui velit eos tunc recipere. Sed divites Cathari multos inveniunt; quare quilibet eorum, si potest, divitias sibi congregat et conservat.

Sequitur de oratione eorum. Hanc maxime putant necessariam esse, quando ipsi sumunt cibum vel potum. Igitur multi ex ipsis dixerunt in suis infirmitatibus aliquando illis, qui eis ministrabant, quod non ponerent aliquid cibi vel potūs in os eorum, si illi infirmi non possent dicere Pater noster ad minus. Unde verisimile est, quod multi ex eis occidunt hoc modo se ipsos, et a suis cohaereticis sunt occisi.

Ex praemissis itaque apertissime patet, quod Cathari nullam faciunt poenitentiam, maxime cum non habeant contritionem de peccatis, neque ea confiteantur, neque pro eis satisfaciant, quamvis multum se affligant; et quod pro suis erroribus et peccatis in aeternum gravissime punientur.

De ordinibus Catharorum et officiis eorum.

Nunc dicendum est de quarto et ultimo sacramento Catharorum, scilicet de Ordine, et primo quot Ordines habent; secundo de nominibus eorum, tertio de officio cuiuscunque Ordinis, quarto et quinto a quibus et quomodo fiunt. Ultimo additur quot et ubi sunt ecclesiae Catharorum.

Ordines Catharorum sunt quatuor. Ille qui est in primo et maximo ordine constitutus, vocatur Episcopus. Ille qui in secundo, Filius major. Ille qui in tertio, Filius minor. Et qui in quarto et ultimo, dicitur Diaconus. Ceteri qui sunt inter eos sine ordinibus, vocantur Christiani et Christianae.

De officio Episcoporum.

Officium Episcopi est tenere semper prioratum in omnibus quae faciuntur, scilicet in impositione manūs, in fractione panis, et in incipiendo oratione. Idem servat Filius major absente Episcopo, similiter facit Filius minor absente Episcopo et Filio majore.

Praeterea isti duo Filii simul vel separatim discurrunt visitando Catharos et Catharas omnes qui sunt sub Episcopo, et omnes tenentur obedire eis. Similiter in omnibus servant et faciunt Diacones unusquisque in suis subditis absentibus episcopo et filiis. Et est notandum quod Episcopi et Filii habent in singulis civitatibus, maxime in quibus morantur Cathari, singulos Diacones.

De officio Diaconorum specialiter.

Item, officium Diaconorum est audire confessionem peccatorum venialium a subditis suis, quae fit semel in mense, de quā supra dictum est, et facere eis absolutionem, injungendo eis tribus diebus jejunum, sive centum inclinationes flexis genibus. Et appellatur istud officium, ut ita loquar, caregare servitium.

A quo sunt praedicti Ordines.

Fiunt vero ordines praedicti ab Episcopo, et etiam a Filiis de licentiā Episcopi. Ordinatio autem Episcopi consueverat fieri in hunc modum.

Quomodo ordinantur Episcopi, et a quibus.

Mortuo Episcopo, Filius minor ordinabat Filium majorem in episcopum, qui postea ordinabat Filium minorem in majorem Filium. Postea eligitur Filius minor ab omnibus praelatis et subditis qui sunt congregati, ubi fit dicta electio, et ab Episcopo in minorem Filium ordinatur. Et haec ordinatio Filii minoris non est mutata inter eos. Illa vero, quae supra dicitur de episcopo, mutata est ab omnibus Catharis morantibus citra mare, dicentibus quod per talem ordinationem videtur quod filius instituat patrem, quod satis apparet incongruum: Unde fit modo aliter in hac formā. scilicet quod Epicopus ante mortem suam ordinat Filium majorem in Episcopum; altero istorum mortuo, Filius minor efficitur Filius major et Episcopus eādem die. Et ita fere quaelibet ecclesia Catharorum habet duos episcopos: Unde Johannes de Lugio qui est unus ex illis taliter ordinatis, semper describit se in epistolis suis sic: Johannes Dei gratia filius major et ordinatus episcopus et cetera. Verumtamen utraque ordinatio est reprehensibilis manifeste, quia nec unquam filius carnalis suum instituit genitorem et nusquam legitur quod una et eadem ecclesia habuit eodem tempore duos episcopos, sicut nec una mulier duos legitimos viros.

Modus ordinandi, et cui attribuitur ordinatio secundum eos.

Fiunt autem omnes ordines supradicti cum impositione manūs, et attribuitur illa gratia, scilicet conferendi ordines memoratos, et dandi spiritum sanctum, soli Episcopo eorum, vel cuilibet eorum, qui est prior et auctor in tenendo librum Novi testamenti super caput illius cui imponitur manus.

Notabilis dubietas inter eos.

Proinde omnes Cathari laborant in maximo dubio et periculo animae. Verbi gratia, si praelatus eorum, et maxime episcopus occulte commiserit aliquod mortale peccatum, quales etiam olim multi reperti sunt inter eos, omnes illi, quibus ille manum suam imposuit sunt decepti et pereunt, si in eo statu decedunt. Et causā huiusmodi periculi evitandi omnes ecclesiae Catharorum, unā exceptā solummodo vel duabus, receperunt secundo et aliquae tertio consolamentum, id est manūs impositionem, quod est baptisma eorum, ut supra dictum est, et de praedictis est fama publica inter eos.

Quot sunt ecclesiae Catharorum.

Sunt autem omnes Ecclesiae Catharorum sexdecim. Nec imputes mihi, o lector, quod eas appello Ecclesias, sed potius eis, quia ita se vocant. Quarum nomina sunt haec: Ecclesia Albanensium vel de Sensano, Ecclesia de Concorezio, Ecclesia Bajolensium sive de Bajolo, Ecclesia Vicentina, sive de Marchia, Ecclesia Florentina, Ecclesia de Valle Spoletana, Ecclesia Franciae, Ecclesia Tolosana, Ecclesia Carcassonensis, Ecclesia Albigensis, Ecclesia Sclavoniae, Ecclesia Latinorum de Costantinopoli, Ecclesia Graecorum ibidem, Ecclesia Philadelphiae in Romaniā, Ecclesia Bulgariae, Ecclesia Dugraniciae. Et omnes habuerunt originem de duabus ultimis.

Prima, scilicet Albanenses moratur Veronae et in pluribus civitatibus Lombardiae; et sunt numero fere circiter quingenti utriusque sexūs. Illi autem de Concorezio diffusi sunt fere per totam Lombardiam et sunt utriusque sexūs mille et quingenti, et etiam plures. Bagnolenses morantur in Mantuā, Brixiā, Bergami, et in camitatu Mediolani, sed pauci, et in Romaniolā, et sunt fere ducenti. Ecclesia de Marchia nihil habent Veronae, et sunt circiter centum. Ecclesia de Tusciā et de Valle Spoletanā fere centum. Ecclesia Franciae morantur Veronae et in Lombardia, et sunt circiter CL. Ecclesia Tolosana et Albigensis et Carcassonensis, cum quibusdam qui fuerant olim, Ecclesia Agennensis, quae fere destructa est, sunt fere ducenti. Ecclesia Latinorum in Costantinopoli sunt fere quinquaginta. Item ecclesia Scalvoniae, et Graecorum, et Philadelphiae, Bulgariae, Dugunthiae, omnes simul fere quingenti. O lector, dicere potes secure quod in toto mundo non sunt Cathari utriusque sexūs numero quatuor millia, sed credentes innumeri. Et dicta computatio pluries facta est inter eos.

De propriis opinionibus Albanensium.

Supra ostensum est de communibus opinionibus et sacramentis sive de ministris Catharorum. Ammodo dicendum est de propriis, et primo de Ecclesiā Albanensium, qui alio nomine dicuntur de Senzano, eo quod errant in pluribus, quam ceteri Cathari.

Primo igitur notabiliter sciendum est, quod isti Albanenses divisi sunt in duas partes, in opinionibus contrariis et diversis. Unius partis caput est Belasinanza, Veronensis eorum episcopus. Et eum sequuntur plurimi antiquiores et pauci iuvenes eius sectae. Alterius vero partis caput est Iohannes de Lugio Bergamensis, eorum filius major et ordinatus episcopus. Et hunc sequuntur e contrario iuniores et pauci antiquiores, et ista pars est major satis quam prima.

De opininibus Balasinanzae.

Prima pars tenet opiniones antiquas, quas omnes Cathari et Albanenses habebant in annis Domini currentibus mille et ducentibus, usque ad annos currentes mille ducentos et triginta: ita quod opiniones istorum proprie praeter communes supra scriptas hae sunt: Scilicet quod sunt duo principia ab aeterno, vidilicet boni et mali.

Item quod Trinitas, scilicet Pater et Filius et Spiritus sanctus, non est unus Deus, sed quod Pater est major Filio et Spiritu sancto.

Item, quod utrumque principium, sive uterque Deus creavit suos angelos, et suum mundum, et quod iste mundus est creatus, factus et formatus a malo deo, et omnia quae in eo sunt.

Item, quod Diabolus cum suis angelis ascendit in coelum, et facto ibi praelio cum Michaele archangelo et angelis boni Dei, extraxit inde partem creaturarum Dei, et infundit eas quotidie in humanis corporibus, et in brutis, et etiam de uno corpore eas trasmittit in aliud, donec omnes reducantur in coelum. Vocantur autem istae Dei creaturae secundum eos Populus Dei, et Animae, atque Oves Israel, et etiam multis aliis nominibus.

Item quod Dei filius non assumpsit humanam naturam in veritate, sed eius similem ex beatā Virgine, quam dicunt fuisse angelum. Et, quod nec vere comedit nec vere bibit, nec vere passus est, nec vere mortuus et sepultus, nec eius resurrectio fuit vera, sed fuerunt haec omnia putativa, sicut de eo legitur in Lucā: ut putabatur filius Ioseph[1]. Similiter dicunt de omnibus miraculis quae Christus fecit.

Item quod Abraham, Isaac et Jacob, et Moyses, et omnes antiqui Patres atque Johannes Baptista fuerunt inimici Dei et ministri diaboli.

Item quod diabolus fuit auctor totius veteris Testamenti exceptis his libris, Job, Psalterio, libris Salomonis, Sapientiae, Jesu filii Syrach, Isaiae, Jeremiae, Ezechielis, Danielis et duodecim Prophetarum, quorum quosdam aestimant esse scriptos in coelo; illos scilicet qui fuerunt scripti ante destructionem Jerusalem, quam credunt etiam fuisse coelestem.

Item quod mundus iste nunquam habebit finem.

Item quod iudicium futurum jam factum est, nec amplius fiet.

Item quod infernus et ignis aeternus, sive poenae aeternae sunt in isto mundo tantum, et non alibi.

Sic quidem praedictas opiniones tenebant omnes Albanenses in praedicto tempore generaliter, exceptis simplicioribus, quibus singula non revelabantur.

De propriis opinionibus Johannis de Lugio.

Opiniones vero Johannis de Lugio supradicti et sequentium eum hic inferius describuntur. Et est primo sciendum quod dictus Johannes adhuc tenet aliquas praedictarum opinionum, et aliquas penitus mutavit in pejus; necnon errores alios confinxit, ut subsequenter apparet. Fingit namque dictus Johannes de Lugio Albanensis quod duo sunt principia, sive dii vel domini ab aeterno; unus scilicet boni, et alter mali; sed diversimode quam primi ut infra apparebit. Trinitatem vero et unitatem iuxta fidem catholicam in Deo penitus negat.

Primum principium mali, iuxta quod ipse asserit, vocatur in divinis scripturis multis nominibus. Dicitur enim malitia, iniquitas, cupiditas, impietas, peccatum, superbia, mors, infernus, calumnia, vanitas, injustitia, perditio, confusio, corruptio et fornicatio; et etiam dicit quod omnia supradicta vitia sunt dii vel deae, et quod habent suum esse a malitiā, quam asserit esse causam primam, et quod ipsa causa prima aliquando significatur per praedicta vitia.

Praeterea dicit quod malum principium notatur per linguam, de quā beatus Jacobus dicit, quod est nquietum malum et plenum veneno mortis[2]. Similiter per diem de quo ait Dominus in evangelio, Sufficit diei malitia sua[3]. Item notatur per illud verbum Apostoli ad Corinthios, Est et Non[4]. Item notatur mons Seyr, de quo in Ezechiele dicitur, Eo quod fueris inimicus sempiternus Domini[5]. Dicitur etiam venter de quo ait Apostolus, Quorum deus venter est[6].

Praeterea dicit quod idola gentilium quae leguntur per totam seriem veteris Testamenti, naturaliter sunt dii mali, hoc est maligni spiritūs; et quod ipsi gentiles faciebant imagines eorum, ut eos amplius colerent. Quid plura? Taedium est mihi scribere multa fabulosa quae dictus Johannes scripsit de praedictis vitiis et idolis, ut suos asserere conaretur errores.

Opinio Joannis de Lugio de creatione, et quid sit creare se ipsum.

Consequenter dicendum est quid credit dictus Johannes de creatore omnium visibilium et invisibilium. Et primo, quid sit creare, secundo, si creaturae factae sunt ex nihilo, vel creatae, tertio, utrum creaturae boni Dei fuerint creatae bonae simpliciter et pure sine aliquā malitiā; quarto si unquam fuerit in aliquo libertas arbitrii.

Quid sit creare secundum Joannem de Lugio.

Creare, secundum eum, est ex aliquā praejacenti materiā aliquid facere, et sic semper sumitur et non ex nihilo. Et distinguit creare tripliciter. Primo, de bono in melius, et secundum hanc distinctionem Christus fuit a patre creatus sive factus. Unde illud Isaiae, Ego dominus creavi eum[7]. Et ait Apostolus, Pontifex factus in aeternum[8]. Secundo, dicitur creare de malo in bonum, iuxta illud Apostoli, Ipsius summus factura, creati in Christo Iesu[9]. Et illud Genesis: In principio creavit Deus coelum et terram[10], quod sic exponit, In principio, hoc est, in Christo, qui ait, Ego principium qui et loquor vobis[11]. Et dicit expresse dictus Johannes quod tunc creavit Deus Pater coelum et terram non ex nihilo, sed ex aliquo ad aliquod bonum, sicut illi de quibus dicit Apostolus: Creati in Christo in operibus bonis[12]. Tertio dicit, quod creare, est ex malo in peius facere. Ad quod inducit illud in Codice, in titulo De Haereticis et Manichaeis, Omnes vetitae divinis legibus et imperialibus constitutionibus haereses perpetuo quiescant. Nemo ulterius conetur, quae repererit profana praecepta vel docere, vel discere, nec antistites eorundem audeant fidem insinuare, quam non habent, et ministros creare qui non sunt[13].

Quod omnes creaturae sunt ab aeterno.

Dicit itaque quod omnes creaturae sunt ab aeterno, bonae creaturae cum Deo bono, et malae cum malo deo, et quod creatores non praecedunt creaturas aeternitate, sed causā: et quod creaturae ex Deo sunt ab aeterno sicut splendor vel radii in sole, qui non praecedit radios suos tempore, sed tantum causā vel naturā.

Item dicit quod iste mundus est a diabolo vel potius a patre diaboli, et quod numquam habuit principium, nec finem habebit.

Item, intelligit quod bonus Deus habeat alterum mundum, in quo sunt homines et animalia et omnia similia istis visibilibus et corruptibilibus creaturis; et quod ibidem fiunt coniugia, et fornicationes, et adulteria, ex quibus procreantur infantes; et, quod etiam turpius est, quod populus boni Dei duxerunt contra praeceptum ipsius ibidem filias alienigenas in uxores, id est filias alieni Dei, sive malorum deorum, et ex tali coitu inhonesto et prohibito nati sunt gigantes et multi alii diversis temporibus.

An Deus bonus creavit suas creaturas sine malitiā?

Nunc dicendum est, si Deus bonus creaverit creaturas suas puras sine malitiā aliquā secundum eum. Ad hoc autem praetermittendae sunt multae blasphemiae, quas ipse Johannes dicit: Vidilicet, quod Deus non est omnipotens. Tum quod Deus vult et potest omnia bona quantum in ipso est, et in suis creaturis, quae sibi necessario obtemperant; sed impeditur haec Dei voluntas et potentia ab hoste suo. Item dicit, quod alteruter agit in alterutrum ab aeterno; et quod causa mali, id est deus malus agit in Deum verum et in eius filium atque in cuncta eius opera ab aeterno. Ad haec inducit multas auctoritates, ut est illud verbum Domini ad Satan in Job: Tu autem commovisti me adversus Job ut affligerem eum frustra[14]. Et iterum Job ad Dominum: Mutatus es mihi in crudelem[15].

Item dicit quod ille, qui est summus in malo, plus potest, quam Dei Filius Jesus Christus, et quam creaturae quae sunt infra summum Deum in bono. Et e contrario, quod summum bonum plus potest, quam omnia quae sunt infra summum deum in malo. Unde concludit ex praemissis, quod bonus Deus non potuit perfectas facere creaturas suas, quamvis hoc voluerit: et hoc sibi et creaturis suis accidit propter resistentiam mali Dei, qui actum suum malum, sive quandam malitiam ab aeterno inseruit in eas, ex quā malitiā creaturae habuerunt posse peccare. Et ad haec inducit illud in Ecclesiastico: Qui potuit transgredi et non est transgressus, et malum facere et non fecit.[16], quod totum simpliciter exponit de Christo; et illud Job: In angelis suis Deus reperit pravitatem.[17]; Et iterum: Stellae non sunt mundae et cetera[18]. Et illud in principio Genesis, Sed et serpens erat callidior erat cunctis animantibus quae fecerat Deus[19]. Et inde sic infert: Igitur cuncta animantia calliditate participant, sed plus omnibus serpens, et ideo per eum facta est deceptio. Ad praedictum etiam facit allud, quod ipse dicit, scilicet quod nihil est quod habeat liberum arbitrium; etiam summus Deus, qui, ut supra dictum est, non potest perficere suam voluntatem propter resistentiam hostis sui.

Item dicit quod omnis creatura boni Dei duxit potentiam peccandi ad actum, decepta errore, quem etiam dicit esse summum deum in malo. In Christo autem fuit illa potentia peccandi, sive vis transgressionis, ita oppressa per summum bonum, ut caruerit suo effectu: quod mirabile, et insolitum fuit in Christo. Ideoque laudabilis est, sicut de eo dicitur in libro Sapientiae: Quis est hic? Et laudabimus eum et cetera[20]

Et quod omnes aliae creaturae Dei boni vituperabiles extiterunt. Ad hoc autem inducit illud Apostoli: Vanitati enim creatura subiecta est non volens[21]. Et iterum: Scimus quod creatura ingemiscit et cetera[22].

Item, dicit, quod quando Deus infert poenam pro culpis creaturis suis, tunc agit malum, nec conversatur secundum Deum, imo servit adversario suo. Item dicit quod cum Deus dicit: Ego sum et non est alius deus[23]: et iterum: Videte quod ego ipse sum deus[24]. et similia, duplicando, tunc movetur ab adversario. Deus enim verus semel tantum loquitur et idipsum non repetit sicut dicit Job[25]. Item dicit quod deus non praescit aliquod malum ex sui naturā, seu essentiā, quia illud non fluit ab eo, sed praescit illud aliunde per adversarium suum. Item credit quod verus Deus propter peccata creaturarum eius induxit diluvium et destruxit Pentapolim et subvertit Ierusalem, et, ut breviter dicam, omnia mala praedicta quae passus est populus Israel in Judaeā sive in terra promissionis, intulit eis verus Deus, motus ab adversario propter peccata quae ipsi fecerunt, sicut dictus Johannes ait; et etiam putat praedicta omnia fuisse facta in quodam altero mundo boni Dei.

Item credit quod animae dei trasmittantur de corpore in corpus et quod omnes in fine liberabuntur a poenā et a culpā. Item iste Johannes recipit totam Bibliam, sed putat eam scriptam fuisse in alio mundo et ibidem esse formatos Adam et Evam. Item credit quod Noe, Abraham, Isaac, et Jacob, et ceteri Patriarchae; et Moyses, et Josuе, et omnes Prophetae, et beatus Iohannes Baptista placuerunt Deo bono, et quod fuerunt homines in alio mundo. Item quod Christus natus est ex patribus secundum carnem antiquis supra nominatis, et quod vere assumpsit carnem ex beatā Virgine, et vere passus est, crucifixus, mortuus, et sepultus, et resurrexit tertiā die, sed putat quod omnia praedicta fuerunt in alio superiori mundo, et non in isto.

Item quod in praedicto mundo totum humanum genus incurrit mortem propter peccatum cui obedivit, quod peccatum a praedicto Johanne principium et causa omnium malorum, sicut saepe dictum est supra, et corporibus eorum ibidem sepultis, animae descenderunt necessario in infernum, id est in hunc mundum, et ad hunc infernum descendit Christus, ut auxiliaretur eis.

Item credit quod ibidem fiet resurrectio mortuorum, scilicet quod unaquaeque anima Dei recipiet proprium corpus.

Item quod verus Deus dedit in eodem mundo populo supradicto legem Moysi. Ibidem etiam offerebant sacerdotes hostias et holocausta pro peccatis populi, quae secundum legem praecipiebantur offerri.

Item, in eodem loco Christus ad litteram fecit vera miracula, suscitando mortuos et illuminando caecos et pascendo de quinque panis hordeaceis quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.

Quid plura? Quidquid in tota biblia legitur fuisse in hoc mundo ipse in quodam alio mundo ad litteram fuisse contendit.

Quod Johannes de Lugio fecit librum de erroribus.

Igitur blasphemias et errores praedictos, et multos alios quos longum esset et etiam mihi taedium enarrare, finxit saepedictus Johannes de Lugio Heresiarcha et ex eis compilavit quoddam volumen magnum decem quaternorum cuius exemplarium habeo, et perlegi. et ex illo errores supradictos extraxi. Est etiam valde notandum, quod dictus Johannes et eius complices non audeant revelare dictos erores credentibus suis, ne ipsi credentes discendant ab eis propter hos novos errores, et propter divisionem et diversitatem, quae horum causa est inter Catharos Albanenses. Cathari Albanenses damnant Concorrezenses et e converso. Sequitur de propriis erroribus ecclesiae Catharorum de Concorezio

De propriis erroribus Catharorum de Concorezio.

Isti bene sentiunt de uno principio tantum, sed multi ex eis errant in Trinitate et Unitate.

Item confitentur quod deus ex nihilo creavit angelos et quatuor elementa, sed erant credendo quod diabolus de licentia Dei formavit omnia visibilia sive hunc mundum.

Item credunt quod diabolus formavit corpus primi hominis et in illud effudit unum angelum qui immodico jam peccaverat.

Item quod omnes animae sunt ex traduce a dicto angelo.

Item reprobant totum Vetus testamentum, putentes quod diabolus fuit auctor eius, exceptis illis tantummodo verbis, quae sunt inducta in Novo testamento per Christum et Apostolos sicut illud, Ecce Virgo concipiet[26], et similia.

Item, isti omnes damnant Moysen, et ex illis multi dubitant de Abraham, Isaac et Jacob et ceteris Patriarchis et etiam Prophetis in speciali, et multi ex eis modo bene credunt de beato Johanne Baptistā, quem olim omnes damnabant.

Item dicunt quod Christus non assumpsit animam humanam, sed omnes credunt eum assumpsisse carnem de beatā Virgine.

Errores Nazarii episcopi ipsorum.

Nazarius vero, quondam eorum episcopus antiquissimus, coram me, et multis aliis dixit quod beata Virgo fuit angelus et quod Christus non assumpsit naturam humanam sed angelicam sive corpus caeleste. Et dixit quod habuit hunc errorem ab Episcopo et Filio majore Ecclesiae Bulgariae jam fere elapsis annis LX.

Praeterea notandum est quod omnes Cathari, qui confitentur Christum assumpsisse verum corpus humanum, negant illud corpus esse glorificatum et glorificandum, et dicunt quod Christus in die Ascensionis suae deposuit illud caelo aereo et iterum resumet illus in die iudicii et post iudicium resolvetur in praeiacentem materiam tanquam cadaver putridum.

Item dicunt quod animae beatae Mariae Virginis et Apostolorum omniumque sanctorum non sunt adhuc in gloria nec erunt usque in diem iudicii, sed sunt in aere isto in quodam loco cum corpore Iesu Christi.

De propriis opinionibus Ecclesiae de Bajolo.

Nunc dicendum est de opinionibus ecclesiae de Bajolo. Isti conveniunt cum praedictis Catharis de Concorrezo fere in omnibus opinionibus supradictis, excepto hoc scilicet quod dicunt quod animae sunt creatae a Deo ante mundi constitutionem, et quod tunc etiam peccaverunt.

Item credunt cum praedicto Nazario quod beata Virgo fuit angelus, et quod Christus non assumpsit naturam humanam ex eā, nec vere passus est aliquem dolorem in morte, sed quod assumpsit corpus coeleste.

De Catharis Tholosanis, Albigensibus et Carcassonensibus

Ultimo notandum est quod Cathari ecclesiae Tholosanae, et Albigensis et Carcassonensis tenent errores Belezmansae et antiquorum Albanensium, et fere omnes ecclesiae Catharorum de ultra mare, quas supra scripsi, similiter.

Nulla vero ecclesia Catharorum concordat in omnibus ecclesiae de Concorrezo. Ecclesia Franciae concordat cum Bajolensi. Illi vero de Marchia Tervisina, et de Tuscia, et de Valle Spoletana concordant cum dictis Bajolensibus in pluribus quam cum Albansensibus, sed paulatim trahuntur ad Albanenses.

Item omnes ecclesiae Catharorum se recipiunt adinvicem licet habeant diversas et contrarias opiniones, praeter Albanenses et Concorrezenses, qui se damnant adinvicem, sicut supra dictum est. Si quis vero Catharus sive Cathara, cusiuscumque sit sectae, praefatos errores confessus non fuerit, proprios vel saltem communes, tunc est dicendum de illo indubitanter quod ipse in hypocrisi mendacium loquitur[27], quod est proprium Catharorum, teste Apostolo, qui de eis sic sine velamine prophetavit, nisi forte fuerit homo simplex vel novitius inter eos. Talibus enim multis illorum secreta minime revelantur.

De haeresi Leonistarum sive Pauperum de Ludguno.

Supra dictum est sufficienter de haeresi Catharorum. Nunc dicendum est de heresi Leonistarum sive Paupeum de Ludguno. Dividitur autem haec heresis in duas partes. Prima pars vocatur Pauperes Ultramontani, secunda vero Pauperes Lombardi. Et isti descenderunt de illis. Primi, scilicet Pauperes Ultramontani, dicunt quod omne iuramentum est prohibitum in Novo testamento tanquam mortale peccatum. Et illud idem dicunt de justitiā saeculari, scilicet quod non licet regibus, principibus, et potestatibus punire malefactores.

Item dicunt quod simplex laicus potest consecrare corpus domini. Credo etiam quod idem dicant de mulieribus, quia haec non negaverunt mihi.

Item, quod ecclesia Romana non est ecclesia Iesu Christi.

De pauperibus Lombardis.

Pauperes Lombardi concordant cum primis in juramento et justitiā saeculari. De corpore vero Domini sentiunt pejus quam primi, dicentes quod concessum est cuilibet homini sine peccato mortali consecrare illud.

Item dicunt quod ecclesia Romana est ecclesia malignantium, et bestia et meretrix, quae leguntur in Apocalypsi: et ideo dicunt nullum esse peccatum in quadragesimā et in sextis feriis contra praeceptum Ecclesiae comedere carnes, dummodo fiat sine scandalo aliorum.

Item, quod ecclesia Christi permansit in episcopis et aliis praelatis usque ad beatum Silvestrum et in eo defecit, quousque ipsi eam restauverunt. Tamen dicunt quod semper fuerunt aliqui qui Deum timebant et salvabantur.

Item dicunt, quod infantes salvantur sine baptismo.

Anno domini M. CCL compilatum est fideliter per dictum fratrem Raynerium opus superius annotatum. Deo Gratias.

Annotationes.[recensere]

  1. Luca. 3.
  2. Jacob. 3.
  3. Matth. 6. 34.
  4. 2Cor.1.
  5. Ezech. 35. 5.
  6. Phil. 3. 19.
  7. Isa. 45. 8.
  8. Heb.6. 20.
  9. Eph. 2. 10.
  10. Genes. 1. 1.
  11. Joan. 8. 25.
  12. Eph. 2. 10.
  13. l. omnes.C. de haeret.
  14. Job. 2. 3.
  15. Job.30. 21.
  16. Eccle. 31. 10.
  17. Job. 4. 18.
  18. Job. 25.
  19. Gen. 3.
  20. Eccle. 31. 9.
  21. Rom. 8. 20.
  22. ibid.
  23. Isa. 46. 9.
  24. Deut. 32. 39.
  25. Job. 33. 14
  26. Isa. 7. 14.
  27. Cf. 1Tim. 4. 2: in hypocrisi loquentium mendacium.