TRACTATUS II | TRACTATUS IV |
===========================================================
[recensere]SDD 3: DE CATEGORIIS
SDD 3.1: DE QUIBUSDAM PRAEMITTENDIS
SDD 3.1.1
Aequiuoca dicuntur quorum nomen est commune et secundum illud nomen ratio substantiae est diuersa, ut animal homo et quod pingitur.
Iste est tertius tractatus huius operis, qui est de praedicamentis. Et iste tractatus in multis summulis inuenitur et in multis non. Et quia Aristoteles satis ample de eis determinauit in libro Praedicamentorum, ideo de eis intendo breuius tractare, recolligendo dicta Aristotelis notabiliora et ponendo textum quantum potero breuiorem.
Et continebit iste tractatus decem capitula: primum erit de praemittendis ante specialem de unoquoque praedicamento determinationem, secundum erit de substantia, tertium de quantitate, quartum de ad aliquid, quintum de qualitate, sextum de actione et passione, septimum de aliis quattuor praedicamentis, octauum de generibus oppositionum, nonum de generibus motuum et decimum de priori et posteriori, et simul, et habere.
Primum capitulum continebit nouem partes: tres primae sunt definitiones aequiuocorum, uniuocorum et denominatiuorum, quarta et quinta sunt duae diuisiones, sexta et septima sunt duae regulae, octaua est diuisio terminorum incomplexorum in decem praedicamenta, nona est quaedam proprietas illorum decem praedicamentorum. Secunda incipit ibi "uniuoca", tertia ibi "denominatiua", quarta ibi "eorum quae dicuntur", quinta ibi "eorum quae sunt", sexta ibi "quando alterum", septima ibi "diuersorum", octaua ibi "eorum quae", nona ibi "proprium autem".
Circa primam partem notandum est quod aequiuocatio aliquando attribuitur uoci significanti et aliquando rebus significatis. Vox enim dicitur 'aequiuoca' quia aequiuoce plura significat et res significatae dicuntur 'aequiuocae' quia per aliquam uocem aequiuoce significantur. Hic autem non definitur aequiuocum, id est aequiuoce significans, sed definiuntur aequiuoca, id est aequiuoce significata, id est iste terminus 'aequiuoca' definitur prout supponit pro rebus per aliquam uocem aequiuoce significatis.
Deinde notandum est quod cum ibi dicitur "ratio substantiae" non accipitur 'substantia' prout distinguitur contra accidentia, quia ita bene accidentia significantur aequiuoce sicut substantiae, sed accipitur ad placitum 'substantia' pro re significata, quaecumque illa fuerit, ita quod per 'rationem substantiae' debemus intelligere conceptum secundum quem res significatur per uocem. Et etiam quando dicimus "quorum nomen est commune", non debemus hic accipere 'nomen' prout distinguitur contra 'uerbum' et alias partes orationis, quia ita bene est aequiuocatio in uerbis sicut in nominibus, sed accipitur 'nomen' large, pro omni uoce significatiua ad placitum, ita quod est sensus definitionis quod aequiuoca, id est aequiuoce significata per aliquam uocem, dicuntur quorum nomen significans est commune, id est idem, et ratio substantiae est diuersa, id est quod imposita sunt ad significandum illam uocem secundum diuersas rationes et impositiones. Essent autem uniuoca, id est uniuoce significata, si secundum unam rationem essent imposita ad significandum per illam uocem.
Et notandum est etiam quod per hanc descriptionem aequiuoce significatorum potest haberi descriptio termini aequiuoci, id est aequiuoce plura significantis. Sicut enim aequiuocum dicitur uox una significans plura secundum diuersas rationes, sic etiam, correspondenter, uniuocum diceretur uox plura significans secundum eandem rationem et impositionem. Et exemplum bene ponitur, quia aliquando substantias uiuentes et sentientes uocamus 'animalia', ut homines, equos et asinos, et aliquando etiam picturas in pariete uocamus 'animalia', et hoc est aequiuoce, quia secundum diuersas rationes. Quod apparet, quia si quaeratur "quare uocas istum equum uel asinum 'animal'?", respondebis quod hoc est quia est substantia uiua et sentiens, seu sensitiua, et si quaeratur "quare ista pictura uocatur 'animal'?", non dicetur quod hoc sit quia sit uiua et sentiens, sed quia est imago, seu repraesentatio, animalis uiui et sentientis. Ideo hoc nomen 'animal' est aequiuocum, id est aequiuoce significans animal uiuum et illam picturam; sed idem nomen 'animal' est uniuocum, id est uniuoce significans uiuos homines et boues uiuos, quia si de utroque, scilicet de homine et boue, quaeras quare uocatur 'animal', assignabitur eadem ratio, scilicet quia est substantia animata sensibilis, seu sensitiua. Et ex hoc infertur manifeste quod idem nomen est aequiuocum ad aliqua significata et uniuocum ad aliqua, ut 'animal' est aequiuocum ad animalia uiua et picturas eorum, et est uniuocum ad omnia animalia uiua, ut homines, equos et asinos.
SDD 3.1.2
Uniuoca dicuntur quorum nomen est commune et secundum illud nomen ratio substantiae est eadem, ut animal homo et bos, uel equus.
Ista definitio uniuocorum debet omnino proportionaliter exponi sicut definitio aequiuocorum iam exposita fuit. Sed debet ex dictis inferri correlarie quod uox non uocatur 'aequiuoca' ex eo quod significat plura ad extra, sed quia in significando ea plura apud animam correspondent ei diuersae rationes. Ideo terminis aut propositionibus mentalibus non est attribuenda aequiuocatio uel uniuocatio, sed uocibus significantibus diuersas res eisdem aut diuersis intentionibus.
SDD 3.1.3
Denominatiua dicuntur quaecumque ab aliquo solo casu sunt differentia et secundum nomen habent appellationem, ut a grammatica grammaticus et a fortitudine fortis.
Notandum est quod hic describuntur termini praedicabiles de subiectis suis non essentialiter, sed denominatiue. Ad hoc autem quod terminus proprie praedicetur denominatiue unum requiritur ex parte uocis et alterum ex parte intentionis. Nam ex parte uocis terminus denominatiuus debet esse concretus descendens secundum uocem ab abstracto, ut 'album' ab 'albedine'. Si autem concretum non descenderet secundum uocem ab abstracto, non diceretur proprie denominatiuum ab illo, ut licet secundum uirtutem aliquis sit studiosus, tamen hoc nomen 'studiosus' non dicitur proprie denominatiuum ab isto nomine 'uirtus'. Hanc ergo condicionem ex parte uocis requisitam exprimit dicta descriptio denominatiuorum cum dicit "denominatiua dicuntur quaecumque ab aliquo solo casu differentia sunt secundum nomen", id est secundum uocem; oportet enim quod secundum uocem differant casu, id est cadendo seu descendendo unum ab alio, et quod etiam sic secundum uocem differant solum secundum talem casum, ita quod non totaliter, sine deriuatione, sicut est de 'uirtute' et 'studioso'.
Secundo, ex parte intentionis, requiritur quod ille terminus concretus habeat appellationem, id est quod appellet, seu connotet, aliquam extraneam dispositionem ultra illud pro quo supponit. Et ideo licet esset casus secundum uocem, ut 'hominis' ab 'humanitate', 'dei' a 'deitate', 'entis' ab 'entitate', et sic de multis aliis, tamen ibi nihil est praedicabile denominatiue; et hoc notat dicta descriptio cum dicit "habent appellationem".
Et est notandum quod grammaticus rationabiliter ponit ab 'albo' deriuari 'albedinem', scilicet a concreto abstractum. Quia prius naturaliter habemus conceptum albi aut iusti quam albedinis aut iustitiae, prout alibi debet uideri. Ideo rationabiliter haec nomina 'album' et 'iustum' prius imponebantur ad significandum. Huius contrarium uidemur hic dicere cum dicimus "ut a grammatica grammaticus et a fortitudine fortis". Sed dicendum est quod hoc non contradicit grammatico, quia non intendimus hic de casu secundum deriuationem ab impositione, sed per 'casum' intelligimus applicationem ad subiectum in praedicando de ipso. Abstractum enim non ponitur ad praedicandum de subiecto, sed concretum; homo enim dicitur albus, et non albedo.
Ulterius notandum est quod in multis terminis terminus abstractus connotatiuus praedicatur ita uere de subiecto sicut terminus concretus, ut quod materia non solum est priuata, sed etiam priuatio, et magnitudo non solum est figurata, sed etiam figura. Ideo dubitatur utrum haec sit praedicatio denominatiua 'materia est priuatio', uel 'magnitudo est figura'.
Ad quod ego respondeo quod praedicatio est denominatiua secundum intentionem, sed non est proprie denominatiua, quia deficit condicio requisita ex parte uocis. Et ideo non est propria locutio, licet sit uera praedicatio, quod materia est priuatio, uel magnitudo est figura, uel actio est passio, uel tempus est motus, uel caecus est caecitas. Ideo etiam aliquando tales negat Aristoteles, per quam negationem Aristoteles non intendit quod sint falsae, sed quod non sunt propriae, quia non sunt quidditatiuae, et termini abstracti fuerunt impositi principaliter propter praedicationes quidditatiuas.
Ultimo notandum est quod praedicatio denominatiua non distinguitur contra aequiuocam uel uniuocam, prout definita sunt prius aequiuoca et uniuoca, sed distinguitur contra praedicationem essentialem, seu quidditatiuam. Tamen aliquando postea Aristoteles restringit magis uniuocationem, ut post dicetur, distinguens eam contra denominationem, uocans 'uniuocam' praedicationem essentialem solum.
SDD 3.1.4
Eorum quae dicuntur alia dicuntur secundum complexionem, alia sine complexione.
Ista quarta pars est clara, intelligendo per "ea quae dicuntur" uoces significatiuas ad placitum, quae ore proferuntur. Illarum enim quaedam sunt complexae, quae uocantur 'orationes', aliae incomplexae, quae uocantur 'dictiones'.
SDD 3.1.5
Eorum quae sunt alia de subiecto quidem dicuntur, in subiecto autem nullo sunt, alia autem in subiecto quidem sunt, de subiecto autem nullo dicuntur, alia de subiecto dicuntur et in subiecto sunt, et alia neque in subiecto sunt neque de subiecto dicuntur.
Ista quinta pars est facilis expositionis si exponatur de terminis significatiuis. Et non est bene possibile exponere eam de aliis rebus; nam homo non magis dicitur de subiecto quam Socrates, cum idem sit homo et Socrates, sed iste terminus 'homo' dicitur de subiecto, id est de termino inferiori, puta de isto termino 'Socrates'. Et rationabile est quod totum exponatur de terminis significatiua, quia de his intendit Aristoteles in libro Praedicamentorum, ubi ipse ponit istam diuisionem. Dicamus ergo quod sermones sunt intelligendi secundum materiam subiectam, ut dicitur primo Ethicorum. Ideo per "ea quae sunt" non intelligimus hic nisi terminos significatiuos praedicabiles et subiicibiles. Et tunc per dici de subiecto intelligimus praedicari quidditatiue de termino inferiori, et per esse in subiecto intelligimus praedicari denominatiue de subiecto, et non quidditatiue. Tunc ergo sequitur quod omnis terminus uniuersalis dicitur de subiecto, quia habet sub se terminum inferiorem, de quo est praedicabilis essentialiter, et nullus terminus singularis dicitur de subiecto, quia nihil habet inferius se.
Deinde nullus terminus substantialis, id est de praedicamento substantiae, est in subiecto, quia non praedicatur denominatiue; sed omnis terminus accidentalis est in subiecto, quia praedicatur denominatiue de termino substantiali, saltem uel ipsum, si sit terminus concretus, uel suum concretum, si sit terminus abstractus, ut 'albedo'. Ergo quaedam dicuntur de subiecto et in nullo subiecto sunt, scilicet termini communes de praedicamento substantiae, ut 'homo' uel 'animal', alia in subiecto sunt et de subiecto dicuntur, ut termini communes de praedicamentis accidentium, ut 'album' uel 'coloratum', aut etiam 'albedo' uel 'color', quae non secundum se denominant substantias, sed secundum sua concreta; alia autem sunt in subiecto et de nullo subiecto dicuntur, scilicet indiuidua de praedicamentis accidentium, ut 'hoc album', 'hoc currens'; alia neque de subiecto dicuntur neque in subiecto sunt, scilicet singulari de praedicamento substantiae, ut isti termini 'Socrates', 'Plato', 'hic homo', 'hic equus'.
Et si prima facie ex exemplis Aristotelis appareat alia expositio, ego dicam quod exemplorum non requiritur uerificatio, prout ipsemet Aristoteles dicit primo Priorum.
SDD 3.1.6
Quando alterum de altero praedicatur ut de subiecto, quaecumque de eo quod praedicatur dicuntur, omnia et de subiecto dicuntur.
Contra istam regulam opponitur faciliter; quia homo est bipes et bipes est auis, non tamen sequitur quod homo est auis. Solutio est duplex. Prima est quod regula intelligitur de praedicationibus uniuersalibus, non de particularibus uel indefinitis, et tunc tenet regula per primum modum primae figurae; nam si omne B est A et omne C est B, sequitur per primum modum primae figurae quod omne C est A. Alia solutio est quod regula est intelligenda ubi est utrobique dici de subiecto, id est praedicari essentialiter superius de inferiori; et hoc notauit Aristoteles cum dixit "ut de subiecto".
SDD 3.1.7
Diuersorum generum et non subalternatim positorum diuersae sunt species et differentiae; sed subalternorum generum nihil prohibet esse easdem.
Notandum est in hac regula quod per "genera non subalternatim posita" debemus hic intelligere genera quorum neutrum sub reliquo continetur, ut animal et planta uel substantia et quantitas. Unde si talium generum inueniantur eaedem species uel differentiae secundum uocem, tamen hoc est secundum aequiuocationem. Sed per 'genera subalterna' nos intelligimus hic genera quorum unum sub reliquo continetur, et tunc istorum necessario eaedem sunt species et differentiae, quia quaecumque sunt species inferioris generis, illa etiam sunt species generis superioris, licet non immediate, ut omnes species animalis sunt species generis substantiae.
SDD 3.1.8
Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur singulum substantiam significat, aut quantitatem, aut qualitatem, aut ad aliquid, aut ubi, aut quando, aut situm, aut habitum, aut facere aut pati. Est autem substantia ut homo, equus, quantitas ut bicubitum, tricubitum, qualitas ut album, nigrum, ad aliquid ut duplum dimidium, ubi ut in loco, quando ut heri, situs ut sedet, iacet, habere ut calceatus, armatus, facere ut secare, urere, pati ut secari, uri.
Notandum est quod in hac diuisione terminorum incomplexorum non cadunt omnes dictiones incomplexae, sed illae quae significatiue sumptae sunt praedicabiles et subiicibiles. Dicit ergo quod quidam termini praedicabiles significant substantiam, sine connotatione aliena, et sunt de praedicamento substantiae. Alii significant, siue connotant, circa substantiam, ita quod dicta de primis substantiis non solum significant quid est, sed qualis, et sunt de praedicamento qualitatis, et sic de quantitate et aliis.
Et sciendum est quod numquam Aristoteles posuit rationem ad ostendendum quod non essent alia praedicamenta praeter ista decem; nec esset inconueniens ponere alia si inuenirentur praedicabilia habentia alios modos praedicandi, non reducibiles nec contentos sub illis modis secundum quos sumuntur haec decem praedicamenta. Sic autem sunt decem praedicamenta quia inter omnes terminos praedicabiles, et non aequiuoce, sunt decem communissimi, qui dicuntur 'genera generalissima', sub quibus omnes alii continentur, ita quod idem intelligamus per 'praedicamentum' et per 'genus generalissimum'. Vel, alio modo, unum 'praedicamentum' uocamus congregatum ex uno genere generalissimo et omnibus praedicabilibus sub eo contentis; et sic reuertitur idem numerus sicut generalissimorum.
SDD 3.1.9
Proprium est ergo illis praedicabilibus incomplexis ut nullum eorum solitarie sumptum sit affirmatio uel negatio, id est propositio affirmatiua uel negatiua, sed ex eorum complexione ad inuicem resultant affirmationes et negationes.
Istam proprietatem terminorum incomplexorum praedicabilium probat Aristoteles per hoc quod omnis affirmatio uel negatio est uera uel falsa, et nullus illorum est per se uerus uel falsus. Si enim dicas 'homo', uel 'asinus', uel 'currit', tu nec dicis uerum nec falsum, sed si complexe dicas 'homo currit', tunc tu dicis uerum uel falsum.
Unde notandum est quod si dicerem 'lego', 'nego', nec uerum dicerem nec falsum, nisi ea ratione qua subintelligeremus et per intellectum suppleremus istud nomen 'ego'. Nec ualet obiectio quam aliqui faciunt: quia uni termino incomplexo, ut isti termino 'B' possemus, ad placitum, imponere quod significaret nobis praecise tantum quantum haec oratio 'homo currit'; ergo dicens hanc uocem incomplexam 'B' diceret uerum uel falsum. Solutio: dico quod in hoc casu haec uox 'B' non esset aliquod praedicabile nisi sumeretur materialiter, sicut nec ista oratio 'homo currit'. Et nos intelligebamus illam proprietatem de incomplexis praedicabilibus.
SDD 3.2: DE SUBSTANTIA
SDD 3.2.1
(1) Substantia diuiditur in primam substantiam et secundam substantiam. (2) Prima substantia est quae proprie et principaliter et maxime substat, (3) uel prima substantia est quae nec in subiecto est nec de subiecto dicitur, ut aliquis homo, aliquis equus. (4) Secundae substantiae sunt species in quibus sunt primae substantiae et earum genera, ut homo, animal.
Hoc secundum capitulum est de substantia, siue de praedicamento substantiae. Et continet nouem partes: prima est diuisio substantiae in primam et secundam, et declaratio membrorum diuisionis, secunda est differentia eorum quae sunt in subiecto et quae dicuntur de subiecto, tertia est comparatio primarum substantiarum et secundarum ad inuicem, aliae sex partes sunt sex proprietates substantiae. Secunda incipit ibi "manifestum est autem", tertia ibi "primae autem substantiae", quarta ibi "proprietates autem", quinta ibi "secunda proprietas", sexta ibi "tertia proprietas", septima ibi "quarta proprietas", octaua ibi "quinta proprietas", nona ibi "sexta proprietas".
Prima pars continet quattuor clausulas: prima est diuisio substantiae in primam et secundam, secunda et tertia sunt duae descriptiones primae substantiae, quarta est descriptio secundarum substantiarum.
Quantum ergo ad primam clausulam et totum capitulum, notandum est bene quod hoc nomen 'substantia' capitur dupliciter. Uno modo prout supponit pro illis substantiis ueris quae per se subsistunt et partibus earum; et sic diuidimus substantias quia aliae sunt corporeae aliae incorporeae, aliae animatae aliae inanimatae, et dicimus etiam quod in rebus generabilibus substantiae sunt ex materia et forma compositae, et, sumendo terminos significatiue, dicimus animalia esse substantias, et lapides, et plantas, et caelum; et isto modo non capitur hic 'substantia'. Secundo modo accipitur 'substantia' prout supponit pro terminis de praedicamento substantiae, scilicet pro terminis significantibus substantias primo modo dictas sine aliena connotatione, sicut sunt isti termini 'animal', 'homo', 'Socrates'. Et correspondenter hoc nomen 'accidens' accipitur prout supponit pro terminis de praedicamentis accidentium. Unde primo modo homo et equus sunt substantiae, et non isti termini 'homo' et 'equus', sed secundo modo, e conuerso, isti termini 'homo' et 'equus' sunt substantiae, et non homo uel equus. Et hoc secundo modo accipitur hic 'substantia'; et dicitur substantia non a per se substare siue subsistere, quia ita termini uocales sunt in aere subiectiue et mentales in anima, sicut albedo in pariete. Sed dicitur substantia a substare, id est subiici, quia termini substantiales in propositionibus denominatiuis subiiciuntur terminis accidentalibus secundum directam praedicationem.
Isto ergo secundo modo substantiae diuiduntur in primas et secundas. Et uocamus 'primas substantias' terminos singulares de praedicamento substantiae, ut 'Socrates' et 'Plato', et uocamus 'secundas substantias' terminos uniuersales de praedicamento substantiae, ut 'homo' et 'animal'. Unde manifestum est quod si caperetur 'substantia' primo modo, Socrates non esset magis prima substantia quam homo uel animal, quia Socrates non est aliud quam homo et animal. Sed capiendo 'substantiam' secundo modo, iste terminus 'Socrates' est magis substantia, et prima substantia, quam iste terminus 'homo', a magis substare, siue subiici, quia iste terminus 'Socrates' subiicitur huic termino 'homo' in praedicatione directa, et non e conuerso. Sic ergo intelligenda est prima clausula huius primae partis.
Secunda clausula describit primam substantiam, dicens quod prima substantia est quae proprie, et principaliter et maxime substat, id est subiicitur, tam in propositionibus quidditatiuis, quia sic subiicitur secundis substantiis, quam in propositionibus denominatiuis, quia sic subiicitur terminis accidentalibus. Dicamus ergo quod in hac descriptione ponitur ista clausula "quae substat", id est subiicitur, in propositione affirmatiua et uera, ad differentiam terminorum fictorum, pro nullo supponentium, ut 'chimaera'. Et dicitur "proprie" ad remouendum subiectionem in propositionibus indirectis, in quibus secundae substantiae et termini accidentales subiiciuntur primis substantiis, et non primae substantiae illis. Et dicitur "principaliter" ad remouendum terminos accidentales, qui aliquando sibi inuicem subiiciuntur, ut si dico 'album est dulce', uel etiam 'album est coloratum', sed non principaliter subiiciuntur, quia indigent aliquo substantiuo quod eis ulterius subiiciatur, propter quod dicitur, septimo Metaphysicae, quod uadere uel sanare uel sedere non est nisi quia aliquid est quod est uadens aut sanans aut sedens. Sed dicitur "maxime" ad differentiam secundarum substantiarum, quae non maxime subiiciuntur, ut dictum fuit, sed primae magis.
Tertia clausula est alia descriptio primae substantiae, coincidens tamen in eadem sententia cum prima. Et debet suppleri quod prima substantia est terminus qui nec de subiecto dicitur, id est non praedicatur essentialiter de aliquo inferiori (et hoc ponitur ad differentiam secundarum substantiarum), nec in subiecto est, id est non praedicatur de subiecto aliquo denominatiue secundum directam praedicationem (et hoc ponitur ad differentiam terminorum accidentalium). Et de hoc Aristoteles ponit exemplum de primis substantiis ut 'aliquis homo', uel 'aliquis equus'. Circa quod notandum est quod non requiritur hic exemplorum uerificatio, ut dicitur primo Priorum. Quia aeque communes sunt isti termini 'aliquis homo' et 'aliquis equus' sicut isti termini 'homo' et 'equus', ideo non debent dici primae substantiae, proprie loquendo, sed ponuntur loco talium terminorum 'Socrates', 'Plato', 'Brunellus', 'Fauellus'.
De quarta clausula satis dictum est, nisi quod potest dubitari de differentiis substantialibus utrum sint primae substantiae uel secundae. Ad quod dicendum est quod Aristoteles aliquando dicit eas non esse substantias, quia solitarie sumptae non retinent modum praedicandi in quid de primis substantiis, a quo tamen modo sumitur praedicamentum substantiae et distinguitur contra alia praedicamenta. Tamen largius sumendo 'substantiam' dicuntur substantiae, et secundae substantiae, quia non sunt de praedicamentis accidentium, nec praedicantur denominatiue de primis substantiis, sed essentialiter, et quia coniunctae generibus in definitionibus specierum praedicantur in quid et essentialiter et propriissime.
SDD 3.2.2
Manifestum est autem quod ea quae dicuntur de subiecto praedicantur de illo et secundum nomen et secundum rationem. Eorum autem quae sunt in subiecto quaedam nec secundum nomen nec secundum rationem praedicantur de illo subiecto, et quaedam praedicantur de illo secundum nomen sed numquam secundum rationem.
Quia locutus est saepe Philosophus de dici de subiecto et de esse in subiecto, ideo in hac parte ponit inter ea differentiam, quae apparet manifeste in textu, scilicet inter ea quae praedicantur essentialiter de suis inferioribus, quae diximus dici de subiecto, et ea quae praedicantur denominatiue de suis subiectis, quae diximus esse in subiecto.
Sed tunc est mirabile, si aliquis terminus denominatiuus praedicatur de aliquo subiecto secundum nomen, quo modo possumus dicere quod non praedicetur de eo secundum eius rationem, id est secundum eius definitionem, quia hoc est negare istam maximam "de quocumque praedicatur definitum, de illo praedicatur definitio". Ad hoc respondetur quod Aristoteles in assignando hanc differentiam non uoluit negare dictam maximam, sed solum uoluit dicere quod in praedicatione essentiali praedicatum, uel definitio praedicati, est definitio subiecti uel pertinens ad definitionem subiecti, et non est sic in praedicatione denominatiua.
Sed tunc quo modo erit hoc uerum in praedicatione speciei de indiuiduo, ut cum dico 'Socrates est homo', cum Socrates non habeat definitionem? Respondeo quod licet nullius indiuidui sit propria definitio, tamen dicimus quodam modo definitionem speciei esse definitionem indiuiduorum, quia non est eorum alia definitio.
Sed iterum dubitatur, quia dicta in ista parte uidentur contradicere prius dictis; diximus enim prius quod per esse in subiecto intelligimus idem quod praedicari denominatiue; ideo quaecumque dicimus esse in subiecto, illa debent praedicari de subiecto illo, saltem secundum nomen, cuius contrarium hic dicitur.
Solutio. Dico quod uerba Aristotelis hic bene indigent expositione. Nam Aristoteles omnes terminos de praedicamentis accidentium ponit esse in subiecto, ratione praedicationis denominatiuae, tam abstractos quam concretos, scilicet concretos quia secundum nomina sua propria praedicentur denominatiue, sed abstractos non quia ipsa praedicantur denominatiue secundum sua propria nomina, sed quia eorum concreta praedicantur denominatiue. Et hanc differentiam uoluit notare Aristoteles, scilicet quod 'album' dicitur esse in subiecto quia secundum nomen praedicatur denominatiue, 'albedo' autem non sic, sed quia concretum suum praedicatur denominatiue.
SDD 3.2.3
(1) Primae autem substantiae sunt maxime substantiae. (2) Et, inter secundas, species sunt magis substantiae quam genera; (3) omnia enim dicuntur de primis substantiis uel sunt in eis. (4) Unde sequitur quod destructis primis substantiis impossibile est aliquid aliorum remanere.
In ista tertia parte sunt quattuor clausulae. Prima est quod prima substantia est maxime substantia. Et totum hoc intelligo prout 'substantia' supponit pro terminis significatiuis; nam isto modo capiendo 'substantiam', substantia dicitur ab hoc quod est substare, id est innatum esse subiici in propositionibus denominatiuis et non posse praedicari in eis directa praedicatione. Hoc enim conuenit omnibus terminis substantialibus et nullis accidentalibus. Sed postea inter terminos substantiales terminus dicitur maxime substantia quia subiicitur aliis in propositione quidditatiua et nihil ei subiicitur; et huius modi est omnis terminus singularis de praedicamento substantiae; ideo omnis talis terminus singularis dicitur maxime substantia.
Sed etiam, quantum ad secundam clausulam, substantia, id est terminus substantialis, ex eo dicitur magis substantia quia inter praedicabilia magis est subiicibilis, id est pluribus subiicitur, in propositionibus quidditatiuis et directis. Et ideo quia species est magis subiicibilis quam genus, cum subiiciatur generi et non e conuerso, sequitur quod, secundum istum modum loquendi, species est magis substantia quam genus.
Tertia clausula probat primam. Quoniam illud debet dici maxime substantia quod maxime subiicitur, tam in praedicationibus quidditatiuis quam in denominatiuis; sed tales sunt primae substantiae, id est termini singulares de praedicamento substantiae, quia omnes alii termini uel dicuntur de eis, id est praedicantur essentialiter, uel sunt in eis, id est praedicantur denominatiue, modo prius dicto, et nullus alter terminus eis subiicitur in praedicatione directa. Ideo maxime subiiciuntur, et sic sunt maxime substantiae.
Quarta clausula infert correlarie quod destructis primis substantiis impossibile est aliquid aliorum remanere. Quod sic habet ueritatem quod si nullus terminus singularis de praedicamento substantiae pro aliquo supponeret, quamuis positus in propositione, tunc nullus alter etiam pro aliquo supponeret. Et non est uitium si antecedens in hac consequentia sit impossibile, quia pro tanto magis ualet consequentia, ex eo quod ad impossibile sequitur quodlibet.
SDD 3.2.4
(1) Proprietates autem substantiae solent assignari sex. Prima est in subiecto non esse; (2) sed haec non est proprie proprietas substantiae, quia conuenit aliis, scilicet differentiis substantialibus.
Contra istam primam proprietatem solet statim argui. Quia forma substantialis est substantia, quae tamen est in subiecto, scilicet in materia, ut anima in corpore, et pes etiam animalis, qui est substantia, est in subiecto, quia est in ipso toto animali. Et cum hoc etiam ista proprietas conuenit accidentibus; ergo non est proprie proprietas substantiae. Antecedens patet: quia albedo in coruo non est, et 'album' de quodam subiecto non praedicatur, ut de 'coruo'; ergo in subiecto non est albedo, adhuc capiendo esse in subiecto pro praedicatione denominatiua.
Solutio. Dicendum est quod haec proprietas assignatur de substantia de qua intenditur in Praedicamentis, scilicet prout hoc nomen 'substantia' supponit pro terminis de praedicamento substantiae, et per esse in subiecto intelligitur idem quod praedicari denominatiue. Et sic manifestum est, secundum dicta prius, quod hoc conuenit omni substantiae, scilicet non esse in subiecto, et non conuenit accidentibus, quia omnia accidentia sunt denominatiue praedicabilia, uel secundum sua nomina propria, uel secundum nomina suorum concretorum. Et sic patet quod argumentum primum, de forma quae est in materia (ut de anima, quae est in corpore) et de pede animalis, qui est in toto animali, non arguit de tali substantia nec de tali esse in subiecto. Sed secundum argumentum bene concludebat quod assignatio proprietatis non est conueniens de uirtute sermonis; unde debet dici quod proprietas substantiae est non esse in subiecto.
Deinde, in secunda clausula, dicitur quod haec proprietas non est proprie proprietas substantiae quia conuenit differentiis. Differentiae enim substantiales non praedicantur denominatiue, sed essentialiter, cum ponantur in definitionibus quidditatiuis. Et per hoc negatur quod illae differentiae non sint substantiae, siue termini substantiales, quod uidetur falsum, quia non sunt de aliquo alio praedicamento quam de substantia. Sed de hoc dictum fuit in prima parte huius capituli; uno enim modo differentia substantialis dicitur substantia et alio modo non.
SDD 3.2.5
Secunda proprietas assignatur de secundis substantiis et de differentiis quod uniuoce praedicantur de primis substantiis.
Notandum est quod haec proprietas non conuenit primis substantiis. Quia a prima substantia nulla est praedicatio, scilicet de aliquo uel aliquibus, nisi sit indirecta praedicatio, de qua non loquitur hic, uel nisi sit terminorum synonymorum de se inuicem, de qua etiam non curatur.
Notandum est etiam quod aliquando 'uniuoca' praedicatio accipitur large, prout distinguitur solum contra 'aequiuocam' et prout uniuoca definiebantur in primo capitulo huius tractatus, et sic accidentia bene praedicantur uniuoce de primis substantiis, ut 'album' de 'Socrate' et 'Platone'. Sed alio modo sumitur 'uniuoca' praedicatio magis stricte, prout distinguitur tam contra aequiuocam quam contra denominatiuam, et sic de primis substantiis non praedicantur uniuoce nisi secundae substantiae et differentiae substantiales. Hoc tamen non obstante, genera bene praedicantur uniuoce de suis speciebus in praedicamentis accidentium sicut in praedicamento substantiae.
SDD 3.2.6
Tertia proprietas assignatur quod omnis substantia prima significat hoc aliquid.
De ista proprietate loquitur Aristoteles sub uerbis satis impropriis, propter opinionem Platonis, qui posuit quod secundae substantiae non significant immediate substantias singulariter exsistentes, sed quidditates uniuersales, quas uocabat 'ideas'. Tamen, quantum ad ueritatem, dicendum est de ista proprietate quod hic nos debemus intelligere per 'hoc aliquid' substantias singulariter et per se exsistentes, sicut sunt iste homo et iste lapis. Et quia termini substantiales significant tales substantias, etiam sine aliena connotatione, ideo dicuntur hoc aliquid significare praecise. Termini autem accidentales si significant tales substantias, tamen hoc est cum aliena connotatione; ideo non dicuntur significare hoc aliquid praecise.
Et est notandum quod non ponimus uniuersalia separata, sicut Plato posuit. Quia secundae substantiae easdem substantias significant sicut primae substantiae, sed aliter, quia primae substantiae significant singulariter unam substantiam et secundae communiter plures et indifferenter; ideo cum haec dictio 'hoc' additur termino communi, facit ipsum singularem, nos dicimus primam substantiam magis proprie significare hoc aliquid quam secunda substantia, quia significat substantiam singulariter exsistentem et singularem.
SDD 3.2.7
Quarta proprietas substantia est quod substantiae nihil est contrarium; sed hoc non est proprie proprietas, quia conuenit quantitati, sicut dicetur post.
Ista quarta proprietas intelligenda est de terminis substantialibus, uocando illos terminos contrarios qui innati sunt uerificari de eodem subiecto et pro eodem supposito successiue, sed non simul. Sic enim sunt contrarii isti termini 'album' et 'nigrum', quia possibile est idem esse album prius et nigrum posterius, sed numquam simul. Sic autem termini de praedicamento substantiae numquam sunt contrarii; quod enim est ignis numquam erit aqua. Nec est ad propositum si formae substantiales sint contrariae uel non contrariae, quia illae non sunt termini substantiales.
Sed dubitatur de differentiis, ut de istis terminis 'rationale' et 'irrationale', utrum sint contrarii. Et Aristoteles uidetur dicere quod sic, in decimo Metaphysicae. Et hoc est uerum capiendo largius contrarietatem terminorum, scilicet pro terminis praedicabilibus uere de eodem genere, sed tamen numquam pro eodem supposito. Sed contrarietate terminorum proprie dicta numquam sunt contrarii; duae enim requiruntur ad contrarietatem terminorum proprie dictam, sicut tetigi: primo quidem quod illi termini numquam possint uerificari simul de eodem et pro eodem, secundo quod possint successiue. Et adhuc aliae condiciones requiruntur ad propriissime dictam contrarietatem, ut maxime distare ... et caetera. Sed de eis non curatur ad praesens; prima enim dictarum condicionum bene conuenit differentiis substantialibus, ideo large loquendo dicuntur contraria; sed secunda numquam potest eis conuenire, quia quod est rationale numquam erit irrationale, uel e conuerso, si illae sint differentiae substantiales.
SDD 3.2.8
Quinta proprietas est quod nulla substantia suscipit magis et minus; sed haec non est proprie proprietas substantiae, quia conuenit aliquibus aliis, sicut dicetur post.
Contra istam proprietatem obiicitur statim, per hoc quod prius dictum est primam substantiam esse maximam substantiam et species esse magis substantias quam genera. Iterum, Socrates aliquando de caliditate uel frigiditate recipit magis et aliquando minus, cum tamen Socrates sit substantia.
Sed statim ad istam secundam obiectionem respondeo quod haec proprietas datur de terminis substantialibus, et obiectio procedebat de substantiis extra per se subsistentibus.
Sed de prima obiectione dicendum est quod termini substantiales bene dicuntur magis uel minus substantiae quantum ad hoc quod est magis uel minus substare, id est subiici, sicut dictum fuit prius. Sed sic est intelligenda proprietas quod termini substantiales significatiue sumpti non praedicantur cum additione istorum aduerbiorum 'magis' et 'minus'. Non enim dicimus quod Socrates aliquando est magis homo, uel animal, et aliquando minus, sed dicimus quod aliquando est magis albus et aliquando minus, nec dicimus quod homo est magis animal quam equus; et si dicamus quod est animal perfectius et nobilius, hoc non est contra istam proprietatem, quia isti termini 'perfectum' et 'nobile' non sunt termini substantiales.
SDD 3.2.9
Sexta proprietas est quam ponit Aristoteles sub talibus uerbis "maxime substantiae uidetur esse quod cum sit una et eadem numero, susceptibilis est contrariorum secundum suam mutationem".
Difficile est bene exponere istam proprietatem. Verum est quod Aristoteles ostendit quare dicitur "secundum suam mutationem". Hoc enim dicitur ad differentiam orationis, uel opinionis, quae manens eadem numero dicitur aliquando uera, aliquando falsa, ut si maneret haec oratio in mente uel in scriptura 'Socrates sedet', uel haec opinio quod Socrates sedet, tunc Socrate sedente esset uera, et statim Socrate surgente fieret falsa. Et sic oratio uel opinio, eadem numero, suscipit contraria, cum tamen non sit substantia; sed hoc non est secundum mutationem ipsius orationis uel opinionis, immo hoc est secundum mutationem rerum per terminos orationis significatarum. Non enim est oratio uel opinio quae mouetur, sed Socrates, qui surgit. Substantia autem in eo quod subiectiue mutatur suscipit contraria, ut si Socrates modo est albus, post niger, modo calidus, post frigidus.
Ex istis dictis uidetur esse manifestum quod ista sexta proprietas datur de substantia prout hoc nomen 'substantia' supponit pro ueris substantiis, per se subsistentibus. Nam iste terminus 'homo' non magis mutatur quam oratio uel opinio si homo fiat modo albus, modo niger, aut calidus aut tepidus aut frigidus.
Sed, e contra, uidetur quod non possit exponi de illis substantiis per se subsistentibus. Quia haec dictio 'maxime' uel esset nomen adiectiuum constructum cum hoc nomine 'substantia', uel esset aduerbium constructum cum hoc nomine 'proprium'. Si primo modo, tunc falsa esset proprietas, quia nulla est maxime substantia nisi deus aut caelum, quorum tamen neutrum est susceptibile contrariorum, secundum Aristotelem. Deinde, etiam si construatur cum 'proprium', ita quod dicamus hoc esse maxime proprium ipsi substantiae, adhuc hoc esset falsum, quia non conuenit omni substantiae, ut dictum est; non enim conuenit deo et corporibus caelestibus.
Sed forte possumus, euadendo, dicere quod istam proprietatem possumus exponere de substantia utroque modo accepta. Primo, prout supponit pro substantiis per se subsistentibus, restringendo hoc nomen 'substantia' ad supponendum solum pro substantiis materialibus, scilicet pro generabilibus et corruptibilibus, scilicet sub caelo exsistentibus. Et si dicatur quod superficies, quae non est substantia, suscipit contraria successiue, ut albedinem et nigredinem, diceretur quod accidentia non recipiunt se inuicem nisi ratione substantiae quae est secundum se receptiua eorum, ita quod albedo non est in magnitudine tamquam in subiecto, sed est in ipsa substantia magnitudini subiecta.
Sed haec proprietas potest exponi de substantia prout hoc nomen 'substantia' supponit pro terminis de praedicamento substantiae et non construitur 'maxime' cum 'proprium'. Quia hoc non est proprie proprium terminis substantialibus, cum hoc non conueniat omnibus. Sed est proprium, id est conueniens, maxime substantiae, id est primae substantiae, quod sit susceptibilis contrariorum praedicatorum secundum praedicationem denominatiuam, ut quia de isto termino 'Socrate' praedicatur modo 'album', modo 'nigrum', uel 'calidum' et 'frigidum', secundum sui mutationem, id est secundum mutationem subiectiuam eius pro quo supponit.
Et si dicatur quod etiam de terminis accidentalibus sic praedicantur contraria, ut hoc album est modo calidum, modo frigidum, respondetur quod talis terminus accidentalis non subiicitur principaliter, ut dictum fuit prius. Unde dictum est, quinto Metaphysicae, quod si musicum dicatur album, hoc est quia ambo, scilicet musicum et album, dicuntur de alio subiecto, scilicet substantiali, ut de Socrate uel de Corisco.
Sed iterum quaeritur quare dixit Aristoteles hoc esse proprium primae substantiae, cum etiam conueniat secundae; dicimus enim animal quandoque esse sanum, quandoque esse aegrum. Dicendum est quod hoc dicit ad innuendum quod huius modi mutationes accidentium per prius attribuuntur primis substantiis quam secundis. Si enim dicamus hominem esse aegrum uel ambulare, hoc non conuenit ei ratione qua homo, sed ea ratione qua Socrates, qui est aeger uel qui ambulat, propter quod dicitur, prooemio Metaphysicae, quod actus et generationes sunt circa singularia.
SDD 3.3: DE QUANTITATE SDD 3.3.1
(1) Quantitatis aliud continuum, aliud discretum. (2) Quantitas continua est cuius partes copulantur ad terminum communem; (3) quantitas discreta est cuius partes non copulantur ad terminum communem.
Hoc tertium capitulum est de quantitate, siue de praedicamento quantitatis. Et continet septem partes: prima est diuisio quantitatis in continuam et discretam, secunda est de speciebus quantitatis discretae, tertia est de speciebus quantitatis continuae, quarta est de diuisione quantitatis in quantitatem per se et quantitatem per accidens, aliae tres partes sunt tres proprietates quantitatis. Secunda incipit ibi "sunt autem species", tertia ibi "species autem", quarta ibi "quantitates aliae", quinta ibi "proprietates", sexta ibi "secunda proprietas", septima ibi "tertia proprietas".
Prima pars habet tres clausulas. Prima est diuisio huius generis 'quantitas' per suas primas differentias, scilicet quia alia continua, alia discreta. Istae ergo sunt primae species quantitatis, scilicet quantitas continua et quantitas discreta. Sed istae primae species non sunt specialissimae; ideo non solum dicuntur species, sed etiam genera subalterna, et hoc notabatur cum dicebatur "quantitatis aliud continuum, aliud discretum", id est aliud et aliud genus.
Secunda clausula describit quantitatem continuam quod ipsa est cuius partes copulantur ad terminum communem, ut partes lineae ad punctum, partes superficiei ad lineam, partes corporis ad superficiem, et partes temporis ad instans. Utrum autem punctum sit res distincta a linea et instans a tempore, et utrum sint res indiuisibiles uel quid est unumquodque eorum debet uideri in sexto Physicorum.
Tertia clausula describit quantitatem discretam quod ipsa est cuius partes non copulantur ad terminum communem. Et haec descriptio est dubitabilis, propter hoc quod duae medietates lineae sunt binarius, ergo sunt numerus et quantitas discreta, et tamen illae duae medietates sunt copulatae ad terminum communem, quia sunt partes lineae continuae. Respondetur quod intentio Aristotelis est quod ad hoc quod quantitas sit continua requiritur quod partes eius sint copulatae ad terminum communem, sed ad hoc quod sit discreta hoc non requiritur, sed sufficit quod sit discretio, quae est alietas rerum ab inuicem, et quod illae res sint naturales. Illae enim duae medietates ita uel magis proprie dicerentur binarius si essent separatae quam quando sunt ad inuicem continuae. Et ideo dicendum est quod istae duae species quantitatis non sic distinguuntur contra inuicem quin possint esse eaedem res pro quibus supponunt. Eaedem enim res, scilicet partes magnitudinis continuae, sunt magnitudo, una in numero, sed secundum alias rationes dicuntur quantitas continua et quantitas discreta. Dicuntur enim quantitas continua secundum quod partes eius sunt copulatae ad terminum communem et dicuntur quantitas discreta secundum quod partes eius sunt aliae ab inuicem; et istae rationes non opponuntur, ideo possunt supponere pro eisdem, et tamen haec diuersitas rerum sufficit ad hoc quod termini secundum illas rationes impositi sint diuersae species.
SDD 3.3.2
Sunt autem species quantitatis discretae duae; prima est numerus, secunda oratio.
Notandum est, sicut dicit Commentator, quinto Metaphysicae, quod Aristoteles in libro Praedicamentorum locutus est de multis magis secundum famositatem antiquorum de tempore suo quam secundum ueram determinationem, reseruans determinationem demonstratiuam ad scientias speculatiuas. Et sic locutus est hic de oratione, quia iste terminus 'oratio' nihil plus pertinet ad praedicamentum quantitatis quam iste terminus 'lapis', uel iste terminus 'actio', aut 'motus', uel etiam quam isti termini 'homines', 'populus', 'exercitus'. Si enim oratio dicitur quanta quia mensurabilis tempore, ita et actio et motus, et ita etiam lapis est quantus et mensurabilis secundum suam magnitudinem, et homines etiam et populus sunt quanti secundum multitudinem et mensurabiles numero.
Unde notandum est quod termini non sunt proprie de praedicamento quantitatis nisi ipsi uel suae species sint praedicabiles in quantum de suis subiectis denominatiue, aut secundum se aut secundum sua concreta. Sic enim 'numerus' uere est de praedicamento quantitatis quia species eius sunt isti termini 'binarius', 'ternarius', et caetera, quorum concreta sunt 'duo', 'tria', et caetera, et haec praedicantur in quantum, prout extendimus 'quantum' ad quot. Si enim quaeratur "quot sunt isti homines?", uel 'quanti sunt secundum multitudinem?", dicemus quod sunt tres uel quattuor. Sed iste terminus 'oratio' nec secundum se nec secundum suas species aut concreta ipsius praedicatur in quantum. Unde si de quocumque demonstrato quaereretur "quantum est hoc?", uel etiam de pluribus "quanta sunt haec?", aut "quot sunt?", non responderetur conuenienter quod haec sunt oratio, uel orans, uel oratum, uel affirmatio, uel negatio, uel affirmatum uel negatum. Ideo etiam Aristoteles, quinto Metaphysicae, non enumerauit orationem inter species quantitatis.
Et uidetur mihi esse concludendum correlarie quod 'quantitas discreta' non sit genus ad 'numerum'. Immo aequiualenter se habent; omnis enim numerus est quantitas discreta, et e conuerso. Sed 'numerus' est una de primis speciebus 'quantitatis', distincta contra 'quantitatem continuam', cuius species sunt 'binarius', 'ternarius', et sic de aliis.
SDD 3.3.3
Species autem quantitatis continuae ponuntur ab Aristotele linea, superficies, corpus, tempus et locus.
Circa istam tertiam partem, notandum est primo quod si puncta non sint res indiuisibiles distinctae a lineis, tunc omne punctum est linea; et similiter omnis linea est superficies, et omnis superficies est corpus, prout debet uideri sexto Physicorum. Ideo istae tres species 'linea', 'superficies' et 'corpus' non sic distinguuntur quin bene supponant pro eisdem rebus, sed sic quia secundum diuersas rationes mensurandi significant magnitudines et supponunt pro eis. Magnitudo enim, prout intelligitur mensurabilis secundum unam diametrum, nihil attendendo ad mensurationem eius secundum alias diametros, dicitur linea; ideo ulna dicitur linea, non superficies nec corpus, secundum illam rationem secundum quam dicitur ulna, quia in mensuratione per eam attenditur solum ad eius longitudinem, non curando an sit grossa uel tenuis. Sed iterum magnitudo intelligitur mensurabilis secundum duas diametros ductas in inuicem, nihil attendendo ad mensurationem eius secundum tertiam diametrum, sicut mensuramus arpentum terrae; et ut sic dicitur 'superficies'. Deinde magnitudo intelligitur mensurabilis secundum tres diametros ductas in inuicem, secundum quam mensurationem scitur tota capacitas magnitudinis undique, et ut sic dicitur 'corpus'; unde sic mensuratur quantum sit uinum in dolio.
Secundo notandum est quod Aristoteles, hic loquendo secundum consuetudinem loquentium in suo tempore, et non secundum ueram determinationem, inter species 'quantitatis continuae' enumerauit istum terminum 'locus', qui non est de praedicamento quantitatis, eo quod non praedicatur in quantum, siue secundum se siue secundum species eius uel secundum suarum specierum concreta. Si enim quaeratur "quantus est Socrates?", absurdum est respondere quod ipse est locus, uel locans uel locatus, uel in domo, uel in superficie aeris, et caetera; sed secundum suppositionem personalem terminorum haec bene est uera 'locus est quantus', uel 'quantitas', immo etiam et homo et asinus est quantus uel quantitas.
Tertio notandum est etiam, de tempore, quod hoc nomen 'tempus' potest capi prout eius concretum esset 'aliquando', uel 'in aliquo tempore', cuius species essent 'hodie', 'cras', 'dudum', 'olim', 'anno ab incarnatione domini millesimo tricesimo ...' et caetera; et sic 'tempus' pertinet ad praedicamentum de quando. Aliter etiam potest capi prout concretum eius esset 'aliquantum diu', cuius species essent 'una die', 'duabus diebus', 'per unum annum' uel 'duos', 'unius horae' uel 'duarum'; et tunc pertinet ad praedicamentum quantitatis, etiam proprie, quia haec respondetur ad quantum, ut "quantum uixit Socrates?", dicimus quod sexaginta annos, uel per sexaginta annos, et "quantus est ille motus secundum durationem?", dicimus quod unius horae, uel duarum. Et est de istis responsionibus quantum ad durationem sicut de istis terminis 'bicubitum' et 'tricubitum' quantum ad extensionem. Sic etiam reputarem omnes tales terminos de speciebus 'quantitatis continuae' 'arpentum', 'semiarpentum', 'libra', 'uncia', 'quarta', 'sopina' et huius modi.
SDD 3.3.4
Quantitates aliae dicuntur quantitates secundum se, ut illae quae dictae sunt, aliae dicuntur quantitates secundum accidens, ut multum, quia superficies multa, et longum, quia actio longa et tempus longum.
Istam quartam partem ego addidi ad declarandum breuiter intentionem Aristotelis de hoc, tam in libro Praedicamentorum quam in quinto Metaphysicae. Dico ergo quod Aristoteles hic uocat 'quantitatem secundum se' illos terminos qui proprie sunt de praedicamento quantitatis, et illos uocat 'quantitates secundum accidens' de quibus praedicantur illi termini. Et modo proportionali ita diceretur de aliis praedicamentis; unde iste terminus 'homo' sic per accidens diceretur de quantitate uel qualitate uel ad aliquid quia dicimus hominem esse album, uel tricubitum, uel patrem uel filium. Unde sic praedicamenta uel species praedicamentorum permiscue se habent, quia uere praedicantur de se inuicem, licet denominatiue.
Verum est tamen quod in quinto Metaphysicae Aristoteles distinguit duplicem modum quantorum, uel quantitatum, secundum se, scilicet quod quaedam sunt quantitates secundum substantiam et aliae sunt per se passiones illarum. Et per 'quantitates secundum substantiam' intelligit terminos qui proprie sunt de praedicamento quantitatis, quia inter eos ad inuicem est praedicatio essentialis, scilicet superioris de inferiori. Sed passiones de illis praedicabiles, ut istos terminos 'duplum', 'dimidium', 'rectum', 'curuum' et caetera uocat 'quantitates secundum se', sed non 'secundum substantiam', quia praedicantur de illis terminis qui proprie sunt de praedicamento quantitatis per se et secundo modo, id est in secundo modo dicendi 'per se', scilicet denominatiue, et non essentialiter. Unde huius modi passiones aliquando dicuntur 'quantitates secundum se', propter nunc dictam rationem, et aliquando dicuntur 'quantitates per accidens', quia non sunt proprie de praedicamento quantitatis nec praedicantur essentialiter de illis terminis qui proprie sunt de praedicamento quantitatis.
SDD 3.3.5
Proprietates autem quantitatis solent assignari tres. Prima est quod quantitati nihil est contrarium; sed hoc non est proprie proprium quantitatis, quia conuenit aliis, scilicet substantiis, ut dictum fuit in capitulo de Substantia.
Haec proprietas debet intelligi de terminis de praedicamento quantitatis, non de rebus pro quibus supponunt. Et ita haec proprietas non est contra illos qui ponunt quod albedo et nigredo sunt quantitates et magnitudines, licet sint contrariae. Apparet ergo quod isti termini 'duo', 'tres', 'quattuor', uel 'binarius', 'ternarius', et caetera non sunt contrarii, quia eadem res est binarius et ternarius, scilicet suae duae medietates et suae tres tertiae. Nec isti termini sunt contrarii 'magnitudo' et 'numerus', quia omnis magnitudo est numerus, nec isti termini 'linea', 'superficies' et 'corpus', quia omnis linea est superficies et omnis superficies est corpus, prout debet uideri in sexto Physicorum.
Sed dubitationes sunt, quas ponit Aristoteles. Prima est quia in loco inueniuntur contraria, ut 'sursum' et 'deorsum'. Tamen iam dictum est quod iste terminus 'locus' non est proprie de praedicamento quantitatis, et ideo non ualet obiectio.
Secunda obiectio est quia 'magnum' et 'paruum' sunt contraria, et similiter 'multum' et 'paucum', licet sint de praedicamento quantitatis. Sed Aristoteles respondet duobus modis. Primo quod illi termini 'magnum' et 'paruum' non sunt de praedicamento quantitatis, sed ad aliquid, prout opponuntur; et hoc apparet in decimo Metaphysicae. Secundo respondet quod illi termini non sunt contrarii, quia idem simul bene dicitur magnum et paruum, respectu diuersorum; unde non sunt oppositi simpliciter et absolute, sed respectiue, quia non est possibile idem simul esse magnum et paruum respectu eiusdem. Et sic de 'multo' et 'pauco'.
Sed tertia dubitatio est. Quia isti termini 'bicubitum', 'tricubitum' sunt proprie de praedicamento quantitatis, et sunt contrarii, quia possunt uerificari successiue de eodem et pro eodem, sed non simul; quod enim est bicubitum si rarefiat erit tricubitum. Respondetur quod sic large sumendo contrarietatem, prout dictae condiciones sufficerent ad contrarietatem, concederetur contrarietas in quantitate, sicut Aristoteles hoc concedit quinto Physicorum, quia secundum quantitatem est motus, qui debet esse de contrario in contrarium. Sed si apponatur quod ad proprie dictam contrarietatem ultra hoc requiritur maxima distantia, ut patet decimo Metaphysicae, tunc non inuenitur in quantitate contrarietas, quia non est dare maximum et minimum sicut est dare in qualitate albissimum naturaliter et nigerrimum.
SDD 3.3.6
Secunda proprietas quantitatis assignatur quod nulla quantitas suscipit magis et minus; sed hoc non est proprie proprietas quantitatis, quia conuenit aliis, scilicet substantiis, ut dictum est.
Haec proprietas exponitur faciliter, sicut exponebatur de substantia, scilicet quod termini de praedicamento quantitatis non praedicantur cum additione horum aduerbiorum 'magis' et 'minus'. Non enim dicimus hoc esse magis bicubitum quam illud, nec unum corpus esse magis corpus quam alterum, nec unam superficiem esse magis superficiem quam aliam, licet unum corpus sit minus altero et una superficies maior altera.
SDD 3.3.7
Tertia proprietas, quae est proprie propria quantitati, est secundum eam aequale uel inaequale dici.
Ista proprietas patet per inductionem. Omne enim corpus omni corpori est aequale uel inaequale, et linea lineae, et numerus numero, et tempus tempori, et sic de aliis. Album autem albo non dicitur aequale secundum albedinem, sed simile; immo si album dicatur albo aequale uel homo homini, hoc tamen est ratione corporum uel superficierum quibus albedines coextensae sunt. Et si motus etiam dicatur aequalis motui, hoc non est nisi secundum magnitudines mobilium, uel secundum magnitudines spatiorum, uel secundum durationes temporum in quibus sunt.
SDD 3.4: DE AD ALIQUID SDD 3.4.1
(1) Ad aliquid uero talia dicuntur quaecumque hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur uel quo modo libet aliter ad aliud; (2) uel sic: ad aliquid sunt quibus hoc ipsum esse est ad aliquid quodam modo se habere. (3) Prima autem harum descriptionum bene conuenit omnibus terminis de praedicamento ad aliquid, sed non est eis propria; sed secunda est eis propria. (4) Ex quo infertur quod quicumque definite nouit unum relatiuorum definite nouit reliquum.
Hoc quartum capitulum est de praedicamento ad aliquid. Quod diuiditur in sex partes: prima est de definitionibus relatiuorum, secunda est de eorum speciebus, et aliae quattuor sunt de eorum proprietatibus. Secunda incipit ibi "species relatiuorum", tertia ibi "proprietates", quarta ibi "secunda proprietas", quinta ibi "tertia proprietas", sexta ibi "quarta proprietas".
Circa totum istud capitulum, notandum est primo quod in unaquaque coordinatione praedicamentali ponendum est unus genus generalissimum, quod est unus terminus in illa coordinatione communissimus et praedicabilis de omnibus aliis sicut superius de suis inferioribus. Et tunc est dubitatio quid sit ille terminus in ista coordinatione praedicamentali, an sit iste terminus 'relatio' uel iste terminus 'ad aliquid'.
Ad hoc ego respondeo quod iste terminus 'relatio' non est illud genus generalissimum, immo iste terminus 'ad aliquid'. Quia genus significatiue sumptum debet praedicari uniuersaliter de omnibus suis speciebus, etiam significatiue sumptis, ut quod omnis homo est substantia, et omnis linea est quantitas, et omne secare est agere, et sic de aliis. Modo sic non praedicatur iste terminus 'relatio' de terminis huius praedicamenti, quia non est uerum quod omnis pater est relatio, quia homo et equus essent relationes, quia sunt patres. Item, omne idem uel diuersum esset relatio, quia tunc omne ens est relatio. Sed iste terminus 'ad aliquid' sic praedicatur de omnibus terminis huius praedicamenti. Nam omnis pater est ad aliquid pater, et omne duplum est ad aliquid duplum, et omne idem uel diuersum est ad aliquid idem uel diuersum, et sic de aliis; unde etiam et homo, si est pater uel dominus, est ad aliquid pater uel dominus.
Unde notandum est quod modus proprius praedicandi a quo sumitur hoc praedicamentum est praedicari de primis substantiis uel de aliis subiectis suis cum ista additione 'ad aliquid', ut quod iste est ad aliquid pater, uel ad aliquid dominus, uel ad aliquid similis, et caetera. Sic autem non praedicantur termini aliorum praedicamentorum; non enim dicimus quod iste sit ad aliquid homo uel asinus, uel quod iste sit ad aliquid bicubitus, aut albus, aut sedens, aut uestitus, et sic de aliis.
Tunc ergo uidendum est quid debeamus intelligere per 'relationem' et 'relatiuum' et 'absolutum'. Et ego dico quod sicut motus est actus quo mouens mouet et mobile mouetur, et uisio est actus quo uidens uidet et uisibile uidetur, ita, loquendo proprie, 'relatio' est actus quo referens refert et relatum refertur. Referens autem et comparans est anima nostra, quae intelligit hoc in comparatione ad illud. Duplici enim conceptu potest anima intelligere res. Uno modo sine comparatione earum ad inuicem, et sic mediantibus talibus conceptibus imponit anima ad significandum istos terminos 'homo', 'album', 'bicubitum'; tales ergo conceptus uocandi sunt 'absoluti', proprie et primo, et consequenter termini uocales illis conceptibus subordinati etiam dicuntur termini 'absoluti'.
Alio autem modo anima intelligit res in ordine ad inuicem, comparando hanc ad illam, et tales conceptus uocantur proprie 'relatiui', et 'relationes', quia eis anima refert et comparat res ad inuicem. Et mediantibus illis conceptibus imponuntur ad significandum termini uocales quos uocamus consequenter 'terminos relatiuos', seu 'respectiuos', sicut sunt isti termini 'pater', 'filius', 'duplum', 'dimidium', et caetera. Ideo manifestum est quod 'absolutum' et 'relatiuum', siue 'respectiuum', non sunt differentiae rerum extra significatarum, sed sunt differentiae primo conceptuum, secundo uocum significatiuarum mediantibus illis conceptibus impositarum. Ideo hoc nomen 'relatio' bene praedicatur de terminis huius praedicamenti materialiter sumptis, sed non sumptis personaliter, uel significatiue; ideo non est genus ad illos terminos.
His dictis, manifestum est quod in hac prima parte sunt quattuor clausulae, scilicet duae descriptiones de 'ad aliquid', et comparatio earum ad inuicem, et unum correlarium. Et est totum bene difficile, sicut notat Aristoteles in Praedicamentis, in fine huius capituli, dicens "fortasse autem difficile est de huius modi rebus confidenter dicere nisi saepe pertractata sint; dubitare autem de singulis non est inutile". Ideo etiam non intendo nisi dubitatiue de isto praedicamento loqui; et si quae appareant bene dicta, recipiantur, et si quae male, repellantur.
Nunc ergo uidenda est differentia inter illas duas descriptiones, quas notat Aristoteles multum differre; et deberunt ex hoc esse manifestae tres primae clausulae. Et primo uidetur mihi esse dicendum quod, sicut in quantitate dictum fuit quasdam esse quantitates per se et alias per accidens, ita proportionabiliter dicendum est de ad aliquid. Quaedam enim dicuntur per se ad aliquid, quia sunt termini qui sunt proprie de praedicamento ad aliquid, ut 'duplum', 'dimidium' et caetera. Alia sunt per accidens de praedicamento ad aliquid, quia sunt termini subiecti de quibus uere praedicantur termini exsistentes proprie de praedicamento ad aliquid. Et huius modi sunt, simpliciter et uniuersaliter, omnes termini, saltem pro aliquo uel aliquibus supponentibus; quia de omnibus terminis uere praedicantur isti termini 'idem' uel 'diuersum', 'causa' uel 'causatum', 'prius' uel 'posterius', et si unus homo est pater, alter est filius, si unus dominus, alter seruus, et caetera. Vult ergo dicere Aristoteles quod prior descriptio conuenit omnibus terminis qui dicuntur ad aliquid, siue per se siue per accidens; ideo non est propria terminis qui proprie sunt de isto praedicamento, nam hoc ipsum quod est homo est alicuius pater uel alicuius filius, alicuius dominus uel alicuius seruus, et hoc ipsum quod est album est ad aliquid simile uel ad aliquid dissimile.
Sed secunda descriptio non conuenit nisi terminis qui sunt proprie de isto praedicamento. Et tunc, ut hoc magis appareat, oportet exponere illam definitionem sic quod per 'hoc ipsum' intelligamus praedicationem essentialem, et non denominatiuam, scilicet quod omnis terminus qui proprie est de isto praedicamento praedicatur de se ipso essentiali praedicatione cum ista additione 'ad aliquid', ut quod pater est ad aliquid pater, et filius est ad aliquid filius, et idem est ad aliquid idem, et prius est ad aliquid prius, et posterius est ad aliquid posterius. Quod enim haec praedicationes sint essentiales apparet: quia conceptus relatiuus non solum est alicuius conceptus, sed alicuius ad aliquid conceptus; ideo terminus relatiuus, de propria significatione et impositione, connotat ad aliquid, et ideo ista additio 'ad aliquid', super terminum relatiuum cadens, non est nisi expressio connotationis illius termini, et non addit connotationem alienam super illud terminum, et ideo est praedicatio essentialis. Sic autem non est de aliis terminis; bos enim non dicitur ad aliquid bos, et si dicatur alicuius bos, hoc significat quod est alicuius possessio; et non est praedicatio essentialis, quia esset bos quamuis non esset alicuius possessio, et si manus uel caput dicitur alicuius manus uel caput, hoc significat quod est alicuius pars, et est praedicatio denominatiua, et non essentialis, quia esset manus licet non esset alicuius pars, scilicet si esset abscissa et deus conseruaret eam in uita, sed non est possibile per aliquam potentiam quod pars esset pars nisi esset alicuius totius pars, propter hoc quod hoc nomen 'pars' est proprie de praedicamento ad aliquid.
Et si aliquis obiiciat quod ita etiam non esset motus nisi esset alicuius motus, nec albedo nisi esset alicuius albedo, nec album nisi esset albedine album, nec motum nisi esset motu motum, et sic de aliis, respondetur quod hoc consequenter conuenit nominibus abstractis et suis concretis ad inuicem, siue in substantiis siue in aliis. Unde et homo diceretur humanitate homo, et humanitas hominis humanitas, et ens entitate ens, et entitas entis entitas; et quia hoc ita est commune, ideo huius modi habitudo non determinat terminum ad aliquod praedicamentum.
Sed tunc iterum est magna dubitatio, de quarta clausula. Aliqui enim exponunt eam quod necesse est utrumque relatiuorum definiri per reliquum. Et hoc non uidetur mihi uerum; quia si ignoro quid nominis tam huius termini 'pater' quam huius termini 'filius', et peto quod me doceas quid est pater, uel quid ego debeo intelligere per istum terminum 'pater', et tu dicas mihi quod pater est qui genuit filium, ego statim dico "nescio quid intelligis per 'filium" ', et si dicas iterum quod per 'filium' debeo intelligere illum quem pater genuit, tu non docebis me, quia nescio quid intelligerem per 'patrem'. Unde manifestum est quod si tu definires istos terminos 'hemiolium' et 'subhemiolium' per inuicem, dicendo quod hemiolium est proportio ad subhemiolium, tu nihil doceres eum qui est hemiolium. Sed ad istum sensum debemus intelligere quod unum relatiuorum definitur per reliquum quia definitur per eius substratum, ut quod hemiolium est proportio trium ad duo et subhemiolium est proportio duorum ad tria, et pater est animal quod ex semine suo genuit alterum animal et filius est animal ex semine alterius animalis genitum, et sic de aliis. Oportet enim definiendo terminum relatiuum exprimere eius substratum et substratum correlatiui et habitudinem secundum quam impositum est nomen relatiuum ad significandum.
Sed tunc quo modo dixit Aristoteles "qui definite nouit unum definite nouit reliquum". Respondetur quod haec propositio sub his uerbis non est necessaria, de proprietate sermonis. Sed ad istum sensum ponitur quod qui nouit unum relatiuorum definite, statim potest etiam faciliter cognoscere alterum definite, quia non oportet nisi conuertere habitudinem. Verbi gratia, supposito quod 'duplum' et 'dimidium' dicuntur correlatiue, scito quod duplum est proportio duorum ad unum, statim potest sciri quod dimidium est proportio unius ad duo, et supposito quod 'pater' et 'filius' dicantur correlatiue, scito quod pater est animal quod ex semine suo genuit alterum animal, scitur faciliter et infertur quod filius est animal genitum ab animali ex semine suo, et sic de aliis. Et forte quod ad hoc notandum locutus est Aristoteles in his uerbis "si quis aliquid eorum quae sunt ad aliquid definite sciat, et illud ad quod dicitur definite sciturus est", id est sciet.
SDD 3.4.2
Species relatiuorum solent distingui tres, scilicet relatiua aequiparantiae, relatiua superpositionis et relatiua suppositionis. Relatiua aequiparantiae secundum easdem rationes dicuntur; ideo sunt eorundem nominum, ut simile simili simile, amicus amico amicus, uicinus uicino uicinus, contrarium contrario contrarium, et caetera. Relatiua superpositionis dicuntur secundum rationem alicuius excellentiae, ut pater ad filium, dominus ad seruum, duplum ad dimidium, prius ad posterius, superius ad inferius, et caetera. Relatiua suppositionis sunt quae correlatiue dicuntur ad relatiua superpositionis, ut filius ad patrem, seruus ad dominum, et caetera.
Ista secunda pars est euidens sine glossa, nisi quia aliquis diceret quod Aristoteles aliter distinguit modos relatiuorum in quinto Metaphysicae. Sed dicendum est quod in illo quinto Aristoteles determinat de substantia, de qualitate, de quantitate et de ad aliquid non praecise ut sunt distincta praedicamenta, sed distinguit aequiuocas acceptiones illorum nominum. Unde in qualitate ipse ponit differentias substantiales, quae non sunt de praedicamento qualitatis; et ita etiam ibi ipse non distinguit terminos proprie de praedicamento ad aliquid, sed etiam posuit ibi terminos non exsistentes proprie de praedicamento ad aliquid, ut 'agens' et 'passum', 'actiuum' et 'passiuum'.
SDD 3.4.3
Proprietates eorum quae ad aliquid dicuntur assignantur quattuor. Prima est quod in relatione est contrarietas, quia uirtus est contraria uitio, cum tamen sint ad aliquid.
Credo quod ista non sit proprietas terminorum proprie exsistentium de praedicamento ad aliquid. Quia si aliquibus conueniat, non tamen omnibus nec solis; et tamen proprium non dicitur nisi quod conuenit aut omni et non soli, aut soli licet non omni, aut omni et soli, ut uult Porphyrius.
Iterum, etiam ego credo quod nulli termini de praedicamento ad aliquid sint proprie et simpliciter contrarii. Nam illud quod dicitur de uirtute et uitio non est ad propositum, quia illi termini non sunt proprie de praedicamento ad aliquid, sed qualitatis. Si autem dicatur quod isti termini 'magnum' et 'paruum', uel 'simile' et 'dissimile', sint contrarii, hoc non est simpliciter uerum, cum idem dicatur simul magnum et paruum, licet respectu diuersorum. Bene tamen uerum est quod idem non dicitur simul magnum et paruum respectu eiusdem, nec aequale et inaequale. Sed haec non est oppositio simpliciter, sed est oppositio relatiua.
Ideo tandem ego dico quod Aristoteles in ponendo istam proprietatem, uel condicionem, relatiuorum locutus est secundum famositatem et extendendo istum terminum 'ad aliquid' ad ea quae per accidens possunt dici ad aliquid, cum tamen proprie sint de aliis praedicamentis; uel accepit 'contrarietatem' pro 'oppositione relatiua'.
SDD 3.4.4
Secunda proprietas assignatur quod relatiua suscipiunt magis et minus, ut quod hoc illi dicitur aliquando magis simile et aliquando minus simile; sed hoc non conuenit omnibus relatiuis, quia non dicimus magis aut minus duplum uel triplum.
Ista condicio relatiuorum exponitur de terminis relatiuis qui praedicantur de subiectis suis cum additione illorum aduerbiorum 'magis' et 'minus'. Et apparet quod non meretur dici proprietas terminorum de praedicamento ad aliquid, quia nec eis omnibus conuenit, nec eis solis, sed est quaedam passio uere attributa aliquibus terminorum relatiuorum.
SDD 3.4.5
(1) Tertia proprietas assignatur quod omnia relatiua ad conuertentiam dicuntur cum suis correlatiuis, ut seruus domini seruus et dominus serui dominus, et maius minore minus et minus maiore minus. (2) Sed non semper conuertentia est secundum eundem casum, ut sensus sensati sensus, sensatum sensu sensatum.
Ista quinta pars habet duas clausulas. Prima est assignatio tertiae proprietatis, secunda distinguit diuersos modos conuertendi.
Quantum ad primam, notandum est quod hic non intendit Aristoteles de conuertentia, seu conuertibilitate, terminorum secundum praedicationem uniuersalem de inuicem, quem ad modum dicimus definitionem conuerti cum definito et propriam passionem cum suo subiecto, quia nec omnis pater est filius nec omne duplum est dimidium. Sed per 'conuertentiam' intelligimus quod utrumque de suo subiecto praedicetur cum additione reliqui in obliquo, ut quia seruus est domini seruus, ita dominus est serui dominus.
Sed obiicitur: quia licet pater et filius dicantur ad inuicem correlatiue, tamen non omnis pater est filii pater, sed forte filiae, nec omnis filius est patris filius, sed forte matris. Respondeo quod non oportet quod sic conuertantur secundum praedicationem uniuersalem, sed sufficit quod secundum praedicationem particularem, ut quod de necessitate illae praedicationes se inuicem mutuo consequuntur. Sequitur enim necessario quod si aliquis est pater filii, aliquis sit filius patris, et e conuerso; sic etiam si aliquis sit pater filiae, sequitur quod aliqua est filia patris, et sic de aliis.
Iterum, posset sustineri conuertentia secundum praedicationes uniuersales, dum tamen ibi esset disiunctio secundum sexum, scilicet secundum genus masculinum et genus femininum, et quod fierent propositiones secundum disiunctionem illorum generum, ut quod omnis pater uel mater est filii uel filiae pater uel mater, et, e conuerso, omnis filius uel filia est pater uel matris filius uel filia; et similiter de dominus uel domina ad seruum uel seruam, et sic de aliis.
Quantum ad secundam clausulam, uidetur mihi quod illi termini qui sunt proprie de praedicamento ad aliquid semper conuertuntur ad inuicem secundum eosdem casus. Nec obstat de 'scientia' et 'scibili', quia 'scientia' non est proprie de praedicamento ad aliquid, sed qualitatis; nec etiam obstat de 'disciplina' et 'disciplinato', quia non sunt termini proprie ad inuicem correlatiui, immo isti termini 'doctor' et 'discipulus', qui conuertuntur utrobique secundum genitiuum casum. Nec obstat etiam de 'actione' et 'passione', uel de 'calefactione' et 'calefactibili', et huius modi, quia puto quod non sunt proprie de praedicamento ad aliquid. Sed actiones et passiones, et talia, magis discutienda sunt in libro Physicorum.
SDD 3.4.6
(1) Quarta proprietas ponitur quod relatiua sunt simul natura. (2) Sed dicit Aristoteles quod hoc non conuenit omnibus relatiuis; non enim sunt simul natura scibile et scientia, nec sensus et sensibile, immo scibile est prius natura quam scientia et sensibile quam sensus.
Ista sexta pars habet duas clausulas. Prima est assignatio quartae proprietatis terminorum relatiuorum, quae est bene dubitabilis. Quia isti termini sunt ad aliquid 'prius' et 'posterius', 'causa' et 'causatum', 'pater' et 'filius'; tamen prius et posterius non sunt simul natura, nec causa et causatum, sed causa naturaliter est prior, nec pater et filius, sed pater est prior naturaliter, nec omnia ad inuicem diuersa uel aequalia sunt simul natura, quia omnia essent simul natura.
De hoc ergo ponam aliquas conclusiones. Prima est quod non oportet omnia relatiua sic esse simul natura quod ea pro quibus supponunt sint simul natura. Ideo non de omnibus terminis correlatiuis significatiue sumptis uerificatur hoc praedicatum 'sunt simul natura'; non enim oportet esse uerum quod causa et causatum sint simul natura, uel prius et posterius, sicut prius obiiciebatur.
Secunda conclusio est quod non oportet terminos relatiuos sic esse simul natura quod impossibile sit unum esse sine reliquo. Quia in uoce iste terminus 'pater' potest esse sine isto termino 'filius'. Et similiter, in mente, credo quod ego possum habere intentionem huius termini 'duplum' sine intentione huius termini 'dimidium'. Quia si ignoro significationes horum nominum 'duplum' et 'dimidium' et peto quod doceas me eas, tu dices quod duplum est ad aliquid alterum quod continet praecise bis quantum est illud alterum; si ergo tu hoc bene intelligas, non oportet quod statim, aeque cito, tu formes conceptum proprium dimidii, immo oportet prius quod tu conuertas proportionem et attendas ad eam, scilicet quod sicut est habitudo duorum ad unum, ita est habitudo, e conuerso, unius ad duo, secundum quam dicitur 'dimidium'.
Tertia conclusio est quod non sic sunt simul natura quod per inuicem definiantur, quia hoc prius remotum fuit. Et istae conclusiones positae sunt ad remouendum quasdam opiniones quas non credo esse ueras.
Quarta conclusio uidetur mihi esse ponenda quod omnes termini ad inuicem correlatiui sunt simul natura ad istum sensum quod necesse est si unum uerificetur mediante hoc uerbo 'est' de isto nomine transcendente 'aliquid', quod etiam alterum de illo uerificetur, uel saltem, in plurali numero, de hoc subiecto 'aliqua', mediante hoc uerbo 'sunt', ut si aliquis est pater, aliquis est filius, et e conuerso, et si aliquid est maius, aliquid est minus, et e conuerso. Immo si aliquid est prius, aliquid est posterius, et e conuerso, licet non sit uerum si prius est quod posterius sit; unde credo quod haec sit concedenda 'Aristoteles est prior antichristo et antichristus est posterior Aristotele'. Quia loquendo de priori et posteriori secundum tempus, isti termini 'prius' et 'posterius' significant futurum in ordine ad praeteritum et praeteritum in ordine ad futurum; ideo si fiant praedicata, possunt ampliare subiecta ad supponendum pro praeteritis et futuris.
Sed de secunda clausula, quae dicit quod haec proprietas non conuenit omnibus relatiuis, quia non conuenit 'scientiae' et 'scibili', et 'sensui' et 'sensibili', potest dici quod hi termini non sunt proprie de praedicamento ad aliquid, unde non est cura de eis. Verum est enim quod non sequitur si est scibile quod est scientia, uel si est sensibile quod est sensus. Immo etiam si 'scibile' et 'sensibile' essent proprie de praedicamento ad aliquid, tamen non essent correlatiua ad inuicem 'scientia' et 'scibile', nec 'sensus' et 'sensibile', sed 'scitiuum' et 'scibile', et 'sensitiuum' et 'sensibile'. Et tunc ualde bene conceditur quod si aliquid est sensibile, aliquid est sensitiuum, et e conuerso, et si aliquid est scibile, aliquid est scitiuum, et e conuerso, quia omnes illi termini sunt nomina potentiarum, quae ampliant ad supponendum pro his quae possunt esse, licet non sint. Et sic apparet quod haec proprietas bene conuenit omnibus relatiuis; sed tamen non est eis propria, quia conuenit aliis: sic enim sunt simul natura uniuersaliter definitio et definitum.
Nota tamen quod non oportet uniuersaliter si correlatiua fiant subiecta in propositionibus de hoc uerbo 'est' secundo adiacente quod propositiones se mutuo consequantur. Praesens enim est prius futuro, et futurum est posterius, et in illis non sequitur si prius est quod posterius sit, quia praesens est et futurum non est, licet tamen sit futurum.
SDD 3.5: DE QUALITATE SDD 3.5.1
Qualitas est secundum quam quales dicimur, ut secundum albedinem albi uel secundum iustitiam iusti.
Istud quintum capitulum est de qualitate, siue de praedicamento qualitatis. Et continet decem partes: prima est descriptio 'qualitatis', aliae quattuor sunt declarationes quattuor specierum 'qualitatis', sexta est descriptio 'qualis', aliae tres sunt assignationes trium proprietatum qualitatis, decima est unum notabile. Secunda incipit ibi "species autem", tertia ibi "secunda species", quarta ibi "tertia species", quinta ibi "quarta species", sexta ibi "qualia uero", septima ibi "proprietates", octaua ibi "secunda proprietas", nona ibi "tertia proprietas", decima ibi "et notandum est".
Circa primam partem, notandum est quod haec descriptio posita est sub uerbis impropriis. Quia huic uerbo 'dicimur' oportet secundum grammaticam supponere istum nominatiuum 'nos'; et tunc peteretur utrum ille nominatiuus supponeret solum pro nobis hominibus, uel quod in hoc nobis associaremus lapides, et animalia, et alias substantias. Et si supponeret solum pro hominibus, tunc descriptio non conueniret omni qualitati, quia multae sunt quibus nulli homines sunt quales, sed asini aut lapides. Et adhuc si ista dictio 'nos' supponeret pro omnibus substantiis, haec descriptio non esset uera, quia nulla est qualitas secundum quam ego et unus lapis sumus quales.
Ergo, propter expositionem huius descriptionis, notandum est, proportionaliter sicut dictum fuit de substantia, quod hoc nomen 'qualitas' aliquando accipitur pro terminis abstractis de praedicamento qualitatis, et sic isti termini 'albedo', 'caliditas', 'scientia' dicerentur qualitates; alio modo accipitur pro illis rebus pro quibus dicti termini supponunt, ut caliditas inhaerens igni et albedo quam ego uideo in pariete sunt qualitates.
Et eodem modo, proportionaliter, debet dici de hoc nomine 'quale'. Uno enim modo capitur pro terminis qui proprie sunt de praedicamento qualis, et illi sunt omnes termini qui proprie praedicantur in quale de suis subiectis denominatiua praedicatione; sic enim isti termini 'album', 'dulce', 'calidum' dicuntur qualia, quorum termini abstracti sunt proprie de praedicamento qualitatis et dicuntur qualitates modo prius dicto. Alio modo iste terminus 'quale' capitur pro rebus pro quibus illi termini de praedicamento qualis supponunt, et sic homo est qualis, quia est albus, et lapis, quia est durus.
Corrigamus ergo definitionem, dicendo quod qualitas est secundum quam aliquid dicitur esse quale. Et tunc si definiatur 'qualitas' ut supponit pro praedictis terminis abstractis, exponitur sic "secundum quam aliquid dicitur esse quale", id est a qua terminus concretus significatiue sumptus denominatiue praedicatur in quale; et si describatur pro rebus significatis per tales terminos, tunc exponatur quod qualitas est qua aliquid est quale.
SDD 3.5.2
(1) Species autem qualitatis assignantur quattuor. Prima est 'habitus' et 'dispositio'. (2) Differunt autem habitus et dispositio quia qualitas quae de difficili est mobilis et separabilis a suo subiecto uocatur 'habitus', et illa quae de facili est separabilis uocatur 'dispositio'. (3) Et est notandum quod aliquando dispositiones de facili mobiles ita firmantur in subiectis suis propter temporis longitudinem quod fiunt de difficili mobiles, et uocantur 'habitus', ut aegritudo aliquando bene sanabilis a principio efficitur per longam moram insanabilis.
Ista secunda pars continet tres clausulas: prima assignat primam speciem qualitatis sub duobus nominibus, secunda ponit differentiam inter illa nomina et tertia est unum notabile.
Prima clausula sic intelligitur quod omnis terminus de praedicamento qualitatis de quo uere praedicatur hoc nomen 'habitus' uel hoc nomen 'dispositio' pertinet ad primam speciem qualitatis. Vocatur autem qualitas in proposito 'habitus' ex eo quod subiectum secundum eam dicitur 'habituatum', uel 'firmatum', in bono uel in malo, id est ad bene uel male agendum uel patiendum. Et ideo in hac specie reponuntur nomina uirtutum et uitiorum, siue animae siue corporis, ut 'sanitas', 'aegritudo', 'calor' uel 'frigus', prout calor dicitur uirtus ignis, uel ignium, aut etiam iuuentutis, aut huius modi, et frigus oppositum. Sed qualitas uocatur 'dispositio' ex eo quod subiectum secundum eam dicitur bene uel male dispositum ad operandum uel non operandum, sed non est firmatum in tali qualitate quin faciliter sit mutabile in oppositam qualitatem, sicut iuuenes iam habituati ad doctrinas et bonos mores, tamen saepissime totum amittunt si a studio modicum retrahantur aut cum peioribus conuersentur.
Secunda clausula, de differentia inter habitum et dispositionem, iam ex se et ex dictis est manifesta. Tamen Aristoteles, in Praedicamentis, notat quod licet iste terminus 'dispositio' proprie sumptus distinguatur contra hoc nomen 'habitus', tamen aliquando hoc nomen 'dispositio' accipitur communiter, prout se extendit ad praedictas qualitates, quibus res bene uel male se habent ad operandum, siue sint de facili uel de difficili mobiles; et sic ipse dicit quod 'dispositio' est in plus quam 'habitus', et quod omnis habitus est dispositio sed non omnis dispositio est habitus.
Tertia etiam clausula est satis clara. Sed ex ea et ex quibusdam aliis inferendum est quod licet isti termini 'sanitas', 'aegritudo', 'scientia', 'temperantia', 'iustitia' et huius modi ponantur de ista specie, tamen non est credendum quod hoc nomen 'habitus', uel hoc nomen 'dispositio', sit proprie loquendo genus ad illos terminos. Quia genus praedicatur uere et uniuersaliter et pro semper de qualibet suarum specierum, supposita constantia terminorum, et non est sic de dictis terminis, quia nec omnis scientia est habitus nec omnis scientia est dispositio, sed in uno firmato scientia est habitus et in alio, qui non multum perseuerauit in studio, sua scientia non est nisi dispositio, et sic de temperantia et iustitia, de sanitate et aegritudine, et de aliis huius modi. Et etiam uerum genus aut uera species de aliquo suorum indiuiduorum semper praedicabitur uere et affirmatiue stante quod illud indiuiduum pro aliquo supponat, ut hic homo quam diu erit hic homo erit homo et animal, et hoc album quam diu erit hoc album erit album et coloratum. Sed haec aegritudo noua Socratis est modo dispositio, et non habitus, et eadem inueterata erit habitus, et non dispositio, ut dicit tertia clausula.
Iterum, manifestum est quod nihil ad rationem specificam caloris aut sanitatis aut aegritudinis spectat an sit a subiecto suo faciliter aut difficiliter separabilis. Ideo patet quod isti termini 'habitus' et 'dispositio' addunt alienas connotationes super illos terminos praedictos; ideo non praedicantur de eis essentialiter, quo modo debent praedicari genera, species et differentiae.
SDD 3.5.3
Secunda species qualitatis ponitur esse 'naturalis potentia' uel 'impotentia'.
Notandum est quod hic accipitur 'potentia' pro qualitate secundum quam subiectum eius est innatum fortiter, prompte et bene agere et forte resistere passionibus corruptiuis aut nociuis; et, e conuerso, 'impotentia' accipitur pro qualitate qua subiectum eius est innatum faciliter pati, passioni corruptiuae uel nociuae non potens resistere, uel etiam qua est impotens fortiter, prompte et bene agere. Unde secundum qualitates quae sic potentiae dicuntur dicitur aliquis fortis, robustus, sanatiuus, ut cursor, luctator et huius modi; et secundum qualitates quae dicuntur 'impotentiae' dicitur aliquis mollis, debilis, aegrotatiuus et caetera.
Et apparet mihi quod sic debeant poni conuenientia et differentia inter qualitates huius secundae speciei et primae, quod ipsae conueniunt quia utraeque sunt dispositiones ad bene uel male agendum uel patiendum. Sed in hoc differunt quia si a natiuitate sint innatae ex principiis generationis fortibus aut debilibus, illae uocantur 'naturales potentiae' uel 'impotentiae', et dicuntur esse de ista specie, et si sint per doctrinam uel consuetudinem acquisitae, uel aliter, dicuntur esse de prima specie.
SDD 3.5.4
(1) Tertia species qualitatis est 'passio', uel 'passibilis qualitas', ut 'dulcedo', 'amaritudo', 'albedo', 'caliditas' et caetera. (2) Dicuntur autem 'passiones', uel 'passibiles qualitates', triplici ratione, scilicet uel quia earum subiecta dicuntur pati proprie ab alterationibus secundum eas magis quam secundum qualitates de aliis speciebus, prout apparet septimo Physicorum, uel quia innatae sunt inferre sensibus passionem, ita quod sunt proprie obiecta sensuum, uel etiam ex eo quod innatae sunt sequi ad passiones animae, ut rubedo ad uerecundiam et palor ad iram. (3) Et differunt passiones et passibiles qualitates sicut dicebantur in prima specie differre habitus et dispositiones; dicuntur enim 'passiones' quae a suis subiectis faciliter mobiles sunt, dicuntur autem 'passibiles qualitates' quae sunt de difficili mobiles.
Haec pars continet tres clausulas. Prima nominat hanc speciem duobus nominibus; omnis enim qualitas quae solet uocari 'passibilis qualitas' uel 'passio' dicitur ad hanc tertiam speciem pertinere. Et non accipitur hic hoc nomen 'passio' secundum illam rationem secundum quam dicitur esse unum praedicamentum, sed secundum illas rationes quae ponuntur in secunda clausula.
Secunda ergo clausula assignat triplicem rationem quare illae qualitates dicantur 'passiones' uel 'passibiles qualitates', quarum prima et secunda uidentur esse generaliores et tertia uidetur esse magis specialis ad quosdam colores. Sed de prima illarum rationum dubitatur. Quia Aristoteles uidetur eam negare, dicens quod passibiles qualitates dicuntur non ex eo quod ea quae suscipiunt eas patiantur, sed quia subiectiue sunt in sensibus. Sed breuiter dico quod illa dicta Aristotelis debent exponi addendo hanc dictionem 'solum', ita quod passibiles qualitates dicuntur non solum ex eo quod ... et caetera. Vel potest exponi quod non dicuntur passibiles qualitates, uel passiones, ex eo quod subiecta earum secundum eas actu patiantur, quia etiam in quiete dicuntur passiones uel passibiles qualitates, sed bene sic nominantur ex eo quod subiecta sunt innata pati et alterari secundum eas.
Tertia clausula ponit differentiam inter illa duo nomina, et est satis clara. Tamen ex ea notari potest sicut de prima specie notabatur, scilicet quod ista nomina 'passio' et 'passibilis qualitas' non sunt proprie genera ad istas species 'albedo', 'dulcedo', 'caliditas'; hoc enim eodem modo proberetur sicut de 'habitu' et 'dispositione' probabatur. Ideo etiam non est credendum quod illa nomina quae sic dicuntur communiter 'species qualitatis' sint proprie loquendo species in quas immediate hoc genus 'qualitas' diuiditur (forte enim quod illis proprie dictis speciebus non sunt nomina imposita). Unde si hae essent proprie dictae species 'qualitatis', contra inuicem distinctae et genera specierum inferiorum, tunc numquam eadem species specialissima poneretur in pluribus harum specierum, cum diuersorum generum et non subalternatim positorum diuersae sunt species et differentiae. Et tamen Aristoteles ponit 'calorem' et 'frigus' tam in prima specie quam in tertia; immo etiam possent poni in secunda, quia homo per bonam calorem sibi innatum a natiuitate dicitur sanatiuus et potens resistere aegritudinibus et nociuis passionibus. Ideo magis credendum est quod illa nomina significent quosdam modos qualitatum, attributos eis secundum aliquas proprietates earum, sicut apparuit in exponendo illa nomina. Et hoc notauit Aristoteles in fine, dicens quod fortasse alii quoque apparebunt qualitatum modi, sed qui maxime dicuntur hi sunt.
SDD 3.5.5
Quarta species 'qualitatis' dicitur 'forma', uel circa aliquid 'constans figura'.
Notandum est quod aliqui termini sunt appropriate praedicabiles in quale de terminis praedicamenti quantitatis, ut 'cubicum', 'pyramidale' et 'sphaericum' de corpore, similiter 'concauum', 'gibbosum', 'circulare', 'triangulare', 'asperum', 'leue' de superficie, ita etiam 'rectum' aut 'curuum' de linea, et sic etiam de numero 'par', 'impar', 'perfectum', 'abundans', 'quadratum', 'cubicum' et caetera. Et omnia abstracta horum terminorum pertinent ad praedicamentum qualitatis. Et quia hoc nomen 'figura' non est satis commune ad comprehendendum huius modi qualitates omnes, quia non conuenit proprie qualitatibus numerorum, ideo usus fuit ad placitum hoc nomine 'forma', quod in proposito non accipitur secundum totum ambitum suae communis significationis, sed restringitur ad illas solas qualitates quarum concreta sunt appropriate innata denominare terminos de praedicamento quantitatis. Sic enim, ad placitum, possumus uti hoc nomine 'forma', cum etiam aliud nomen non habeamus impositum comprehendens conuertibiliter omnes terminos de ista specie.
SDD 3.5.6
Qualia uero dicuntur quae secundum qualitates denominatiue dicuntur, uel quo modo libet aliter ab eis, ut a 'candore' 'candidus' et a 'grammatica' 'grammaticus'.
Descripta prius 'qualitate', describit nunc 'quale', uel 'qualia'. Et est intentio sua quod omnes illi termini sunt de praedicamento qualis qui proprie praedicantur denominatiue in quale, et quod tales termini sunt termini concreti dicti denominatiue secundum illos terminos abstractos quod prius uocauimus 'qualitates'.
Et potest moueri duplex dubitatio circa istam partem. Prima est 'quare non
definiuit prius Aristoteles 'quantitatem' et 'quantum' sicut ipse
definit 'qualitatem' et 'quale'?". Secunda dubitatio est utrum quilibet istorum terminorum 'qualitas' et 'quale' sit unum praedicamentum, seu unum genus generalissimum; et uidetur quod non, quia si sic, tunc erunt plura praedicamenta, seu generalissima, quam decem, quod uidetur inconueniens.
Ad primum istorum potest dici breuiter quod bene sufficiebat Aristoteli quod solum describeret uel 'quantitatem' et 'quantum' uel 'qualitatem' et 'quale', quia ex definitione unius potest proportionaliter elici definitio alterius. Nam sicut termini de praedicamento qualis dicuntur qui proprie praedicantur in quale, ita termini de praedicamento quanti dicuntur qui proprie praedicantur in quantum; et sicut secundum qualitatem aliquid dicitur quale, ita secundum quantitatem aliquid dicitur quantum, et sicut qualia dicuntur denominatiue secundum qualitates, ita quanta secundum quantitates, quia utrobique sunt termini abstracti et concreti.
Ad secundum dubium ego dico quod non est idem genus abstractum et concretum, sed sunt diuersa genera, et est concretum genus concretorum et abstractum genus abstractorum, ut si 'scientia' est genus ad 'musicam', 'sciens' debet esse genus ad 'musicum', ut habetur in fine quarti Topicorum. Ideo 'qualitas' et 'quale' sunt diuersa generalissima, sed in enumeratione decem praedicamentorum, uel generalissimorum, reposita fuerunt sub uno membro, propter propinquam attributionem abstracti ad concretum suum; et sic de 'quanto' et 'quantitate', de 'agere' et 'actione', et caetera.
Notandum est etiam quod auctor et Aristoteles dixerunt "uel quo modo libet aliter ab eis", quia aliquando contingit quod terminus concretus non dicitur denominatiue secundum aliquem terminum abstractum, propter hoc quod qualitatibus non sunt talia nomina abstracta imposita. Vel forte aliquando sunt imposita sed non secundum similem uocem, sicut Aristoteles notat quod licet artificiose pugillator bene dicatur pugillator denominatiue secundum artem pugillatoriam, tamen pugillator secundum potentiam naturalem non dicitur pugillator denominatiue secundum aliquod nomen abstractum, quia tali naturali potentiae non est nomen impositum, tamen aliter dicitur denominatiue secundum illam naturalem potentiam, scilicet quia illud nomen 'pugillator' connotat illam naturalem potentiam, quod sufficit ad hoc quod praedicetur in quale.
SDD 3.5.7
Proprietates qualitatis assignantur tres. Prima est quod in qualitate est contrarietas; tamen hoc non conuenit omni qualitati, quia non conuenit mediis contrariorum, ut 'rubeo' uel 'rubedini' nihil est contrarium, nec conuenit figuris, ut triangulo uel quadrangulo.
Notandum est quod aliter, quantum ad praedicamentum qualitatis, uel qualis, dicuntur contrarii termini abstracti, et aliter termini concreti, et aliter etiam qualitates significatae per terminos abstractos. Nam qualitates significatae per illos terminos dicuntur contrariae secundum esse, quia non possunt esse simul in eodem subiecto, sed bene successiue, ut caliditas intensa et frigiditas intensa. Termini autem abstracti ex eo dicuntur contrarii quia supponunt pro illis formis contrariis et significant eas, ut isti termini 'albedo' et 'nigredo'. Termini autem concreti dicuntur contrarii secundum praedicationem, quia non possunt simul uere praedicari de eodem et pro eodem, sed bene successiue, ut isti termini 'album' et 'nigrum'.
SDD 3.5.8
Secunda proprietas est quod qualitati conuenit suscipere magis et minus; sed hoc non conuenit omni qualitati, quia non conuenit illis de quarta specie.
Notandum est quod intentio huius proprietatis est quod termini de praedicamento qualitatis suscipiunt magis et minus, id est possunt praedicari de suis subiectis cum additione horum aduerbiorum 'magis' et 'minus', ut quod Socrates est aliquando magis albus et aliquando minus. Et Aristoteles notat quod hoc proprie conuenit terminis concretis, et non terminis abstractis; non enim dicimus 'magis', uel 'minus', 'albedo', sed 'magis albus' uel 'minus albus'.
SDD 3.5.9
Tertia proprietas, quae est proprie propria qualitati, est secundum eam simile uel dissimile dici.
Ista proprietas sic conuenit qualitati sicut quantitati conueniebat secundum eam aequale uel inaequale dici. Sed aliquando iste terminus 'similitudo' capitur multum large, et tunc non solum secundum qualitatem, immo etiam secundum pati, uel passum esse, dicuntur aliqua similia, ut dicit Aristoteles, quinto Metaphysicae. Tamen proprie loquendo non dicuntur aliqua similia uel dissimilia nisi secundum qualitatem.
SDD 3.5.10
Et notandum est quod, secundum Aristotelem, aliqui termini bene connumerantur in praedicamento de ad aliquid et in praedicamento qualitatis, ut isti termini 'habitus', 'dispositio', 'scientia'. Et hoc est propter unam duarum causarum. Prima est quia in aliquibus genera dicuntur ad aliquid et species non, sed dicuntur qualitates, ut 'disciplina' dicitur ad aliquid, sed non 'grammatica' uel 'musica'. Alia causa est quia forte idem terminus praedicatur in quale et dicitur ad aliquid, ideo non est inconueniens ipsum in utroque praedicamento connumerare.
Istam partem ponit Aristoteles in libro Praedicamentorum, quae
dissonare uidetur illi regulae 'diuersorum generum et non subalternatim positorum diuersae sunt species et differentiae'. Et ego credo quod iste passus est de illis in quibus Aristoteles locutus est secundum communem famositatem illorum de tempore suo, et non secundum eius propriam opinionem et ueram determinationem. Quia ego credo, de generibus et speciebus proprie dictis, impossibile esse quod genus sit de uno praedicamento et species de alio. Quia omnes duo termini de diuersis praedicamentis retinent sibi diuersos modos praedicandi, propter diuersos modos connotationum alienarum; ideo numquam unus praedicatur quidditatiue de altero, immo semper unus super alterum habet alienam connotationem, uel ambo super inuicem, quod impedit quidditatiuam praedicationem, et tamen oportet genus quidditatiue praedicari de qualibet suarum specierum. Et ita etiam ego credo quod numquam idem terminus qui est proprie de uno praedicamento potest esse proprie de alio, nisi secundum aequiuocationem. Unde, de istis terminis 'scientia' et 'disciplina', apparet mihi quod 'scientia' proprie sit de praedicamento qualitatis et 'disciplina' de praedicamento ad aliquid. Termini enim abstracti ponuntur in praedicamentis secundum exigentiam praedicationum suorum concretorum. Isti autem termini 'doctor' et 'discipulus' uere dicuntur ad inuicem ad aliquid, sicut 'pater' et 'filius', uel 'dominus' et 'seruus', ideo isti termini 'doctrina' et 'disciplina' sunt uere de illo praedicamento; omnis enim doctor est ad aliquem doctor et omnis discipulus est ad aliquem discipulus, sed non sic sciens dicitur ad aliquid sciens.
SDD 3.6: DE ACTIONE ET PASSIONE
SDD 3.6.1
(1) Actio est secundum quam aliquid agere dicitur, et passio est secundum quam aliquid pati dicitur. (2) Omnis autem actio et passio est mutatio; et actio et passio sunt eadem mutatio, sed illa mutatio prout secundum eam aliquid dicitur mutari uel mutatum dicitur 'passio'.
Istud sextum capitulum est de actione et passione, siue de praedicamento actionis et passionis. Et continet tres partes: prima ostendit quid sit actio et passio, secunda agit de speciebus actionis et passionis, et tertia de earum proprietatibus. Secunda incipit ibi "species actionis", tertia ibi "proprietates autem".
Prima pars continet duas clausulas, quarum prima describit actionem et passionem quantum ad quid nominis, et secunda ostendit magis quae res sint actio et passio, et quo modo se habeant ad inuicem et ad mutationem.
Notandum est quod de actione et passione et de aliis quattuor ultimis praedicamentis ego non intendo sequi doctrinam auctoris Sex Principiorum. Quia puto quod errauit ex eo quod credidit nullos terminos diuersorum praedicamentorum supponere pro eodem, et ideo credidit quod actio esset una forma et passio alia, et quod passio esset effectus actionis; quod est totum falsum, ideo dicta eius fecerunt multos errare.
Notandum est ergo quod non est ponenda differentia, nisi secundum uocem, inter agere et esse agens, nec inter pati et esse patiens; non enim differt dicere 'B agit' et 'B est agens', nisi prout copula propositionis est implicita uel explicita. Unde dicit Aristoteles manifeste, in quinto Metaphysicae, quod idem est conualescere et esse conualescens, uadere et esse uadens, secare et esse secans, et sic de aliis.
Quantum ergo ad primam clausulam, manifestum est quod sicut isti termini 'qualitas' et 'quale' se habent sicut abstractum et suum concretum, ita etiam isti termini 'actio' et 'agens', uel 'agere', et similiter isti termini 'passio' et 'patiens', uel 'pati'. Ideo capiendo ista nomina 'qualitas', 'actio', et 'passio', et similiter ista nomina 'quale', 'agens' et 'patiens' prout supponunt pro terminis de illis praedicamentis, sicut qualitas est secundum quam aliquid denominatiue dicitur quale et iste terminus 'qualitas' est abstractum cuius concretum est iste terminus 'quale', ita exponitur quod 'actio' est secundum quam denominatiue aliquid dicitur 'agens'; et hoc debebat intendi per illas descriptiones. Vel si illa nomina capiantur prout supponunt pro rebus significatis per illos terminos, adhuc sicut qualitate aliquid est quale, ut albedine album, sic suo modo actione aliquid est agens et passione aliquid est patiens.
Quantum ad secundam clausulam, apparet iam quae res sit actio uel passio si apparet quae res sit mutatio, de quo est alibi perscrutandum. Sed summarie, et sine probatione, ego nunc dico quod omnis mutatio naturalis requirit agens quod agit et producit aliquam formam uel dispositionem, et requirit etiam subiectum quod recipit illam formam, siue illa forma sit qualitas, uel quantitas, uel motus quem uocamus 'localem', uel etiam forma substantialis, et illa forma uel dispositio est ipsa mutatio. Et uidendum est quod sicut domus non est una res, sed ualde multae, ut lapides, ligna et lateres, ita domificatio non est una mutatio, sed ualde multae, scilicet multi motus locales, ut sectio huius ligni et apportatio huius lapidis ad situm sibi conuenientem, et sic de unoquoque aliorum lapidum et lignorum. Et sicut quilibet illorum lapidum uel lignorum dicitur pars domus, ita quaelibet dictarum mutationum dicitur pars totalis domificationis. Et sic sunt ibi multae actiones et multae passiones; quaelibet enim talis mutatio dicitur una actio secundum quod producitur ab agente et dicitur passio secundum quod recipitur in subiecto, quod dicitur pati.
Sed aliae sunt actiones, supernaturales, quae uocantur 'creationes'. Et talis mutatio non indiget subiecto quod recipiat illam rem quae a creante producitur; immo deus posset creare materiam primam uel unam simplicem intelligentiam, quae in nullo subiecto reciperetur. Et tunc dico quod illa creatio, uel mutatio, est illa res quae creatur, quae ex eo dicitur mutatio quia prius non est et posterius est, prout hoc alibi debet declarari. Unde sic illa intelligentia uel materia esset creatio et mutatio, et diceretur actio ea ratione qua creans faceret eam, sed diceretur passio non ea ratione qua in ea aliquid reciperetur, sed solum ea ratione qua fieret et produceretur in esse. Unde sicut facere est agere, ita possumus dicere quod fieri est pati.
Sed notandum est quod dupliciter dicitur aliquid fieri: uno modo simpliciter, et sine additione, alio modo secundum quid, et cum additione. Simpliciter dicitur aliquid fieri quia producitur in esse, ita quod ipsum prius non est et posterius est; sed dicitur fieri secundum quid, et cum additione, quia fit tale quale ante non erat, uel tantum quantum ante non erat, uel ibi ubi ante non erat, quamuis ipsum ante fuerit, ut quod Socrates fit albus aut magnus. Ex quo apparet quod fieri simpliciter est ipsa factio et ipsa mutatio; sed fieri secundum quid non est ipsa factio, sed est subiectum illam recipiens. Ideo etiam si omne fieri dicamus pati, illud pati quod est fieri simpliciter est ipsa passio et illud pati quod est fieri secundum quid non est ipsa passio, sed subiectum eius, quod fit tale aut tantum.
SDD 3.6.2
(1) Species actionis et passionis ponuntur duae: prima attenditur secundum hoc quod aliquid fit simpliciter, alia secundum hoc quod aliquid fit secundum quid. (2) Illa autem species quae attenditur penes facere uel fieri secundum quid potest diuidi secundum intentiones nouem praedicamentorum accidentium, quia aliquid fit album, aut tricubitum, aut pater, aut sedens, aut armatum, et caetera.
Ista pars continet duas clausulas: prima est diuisio tam 'actionis' quam 'passionis' in duas species, secunda est subdiuisio unius speciei.
Et apparet mihi, quantum ad primam clausulam, esse satis manifestum quod multum differt 'homo fit' et 'homo fit albus', et similiter 'A hominem facit' et 'A hominem facit album'. Ideo ista nomina 'fieri' et 'facere' bene sunt diuersarum rationum secundum quod sumuntur simpliciter uel secundum quid; ideo sunt diuersarum specierum. Immo si concreta sunt diuersarum specierum, ita oportet quod abstracta sint diuersarum specierum correspondentium; unde si idem nomen sit abstractum concretorum diuersarum rationum, oportet quod hoc sit secundum aequiuocationem. Verbi gratia, horum concretorum 'mutare' et 'mutari' abstractum est hoc nomen 'mutatio', sed secundum diuersas rationes, quarum secundum unam est de praedicamento actionis, scilicet prout ipsa aliquid dicitur mutans, et secundum aliam est de praedicamento passionis, prout ea aliquid dicitur mutari.
Iterum, etiam notandum est quod bene est differentia inter fieri simpliciter et secundum quid, sicut ante tactum fuit. Quia fieri simpliciter est ipsa factio; illud enim quod fit, ita quod ipsum prius non est et posterius est, est ipsa factio, sed illud quod fit tale, uel tantum, uel huius modi non est ipsa factio, sed est subiectum eius. Et hoc est illud quod solet dici, scilicet quod aliquid dicitur fieri uel pati, generari uel corrumpi, subiectiue, et aliud est illud quod fit uel corrumpitur secundum quid et aliud est illud quod fit uel corrumpitur simpliciter.
Notandum est etiam quod non sequitur 'fit album; ergo album fit', quia sensus primae est quod aliquid fit album, et est fieri secundum quid, sed cum dico 'album fit', sensus est quod illud pro quo supponit album fit simpliciter. Et ita etiam non sequitur si domificator facit domum quod ipse domum faciat, quia etiam non oportet si fiat domus quod domus fiat. Sed tu quaereres utrum ergo domificator aliquid faciat. Et ego dico quod sic, immo multa facit, scilicet illos motus quibus apportat et situat simul lapides, ligna et lateres, per quos motus sic se habent quae uocantur 'domus' et sunt domus.
Quantum ad secundam clausulam, apparet quod genera mutationum, et per consequens actionum et passionum, secundum praedicamenta distinguuntur. Nam si aliquid fiat album uel nigrum, dicitur alteratio, si bicubitum uel tricubitum, dicitur augmentatio, et si fiat ibi uel alibi, dicitur motus localis. Secundum autem alia praedicamenta, ut uult Aristoteles, non diuersificantur per se species mutationum, seu actionum et passionum; si enim aliquis fiat calceatus, uel sedens, hoc est per motum localem suarum membrorum uel calceorum, et si fiat pater, hoc est secundum generationem, uel alterationem, uel emissionem spermatis per motum localem.
SDD 3.6.3
(1) Proprietates autem actionis et passionis assignantur in Praedicamentis duae et quinto Metaphysicae una. Prima est habere contrarium, ut calefacere et frigefacere sunt contraria, et calefieri et frigefieri. (2) Secunda proprietas est suscipere magis et minus; aliquid enim dicitur magis calefaciens et aliquid minus, et aliquid magis calefieri et aliquid minus. (3) Tertia proprietas assignatur quinto Metaphysicae, scilicet quod 'agens' et 'patiens' dicuntur ad aliquid ad inuicem, et 'actiuum' etiam et 'passiuum', ut quod omne secans est illud quod secatur secans et omne quod secatur a secante secatur, et similiter omne sectiuum est secabilis sectiuum et omne secabile sectiuo secabile, et sic de aliis.
Ista tertia pars continet tres clausulas, scilicet tres proprietates. De prima uidetur dubium esse utrum calefacere et frigefacere sint contraria, uel etiam durificare et mollificare, aut delectare et contristare, et sic de aliis. Videtur enim quod non: quia contraria non simul conueniunt eidem, et tamen idem, scilicet tepidum, potest simul calefacere et frigefacere, scilicet calefacere frigidius et frigefacere calidius, et similiter idem ignis simul durificaret laterem et mollificaret ceram, et iudex per eandem sententiam delectat partem pro qua iudicat et contristat partem aduersam. Ad hoc potest dici quod forte dicti termini non sunt ad inuicem contrarii nisi ratione abstractorum suorum, uel solum dicuntur contrarii et repugnantes sic quod non possunt simul dici uere de eodem respectu eiusdem, sed bene successiue.
Secunda clausula est manifesta, quia dicti termini sunt praedicabiles de suis subiectis cum additione istorum aduerbiorum 'magis' et 'minus'.
Tertia clausula est dubia, quia secundum eam uideretur quod ista praedicamenta non essent distincta contra praedicamentum de ad aliquid, quod est inconueniens. Sed responderi potest quod non secundum quascumque habitudines terminorum ad inuicem dicuntur termini esse de praedicamento ad aliquid, sed solum si de subiectis suis sint praedicabilia proprie cum ista additione 'ad aliquid', ut pater est ad aliquem pater, et seruus ad aliquem seruus, et duplum ad aliquid duplum, licet etiam dicatur alicuius duplum. Modo faciens non dicitur ad aliquid faciens (esset enim ualde impropria locutio), sed dicitur aliquid faciens, nec quod fit dicitur ad aliquid fieri, sed ab aliquo fieri. Ita etiam licet album dicatur albedine album et albedo albi albedo, tamen hoc non facit quod illi termini sint proprie de praedicamento ad aliquid, quia non dicimus album ad albedinem esse album, sed albedine uel per albedinem, et si sessio dicitur alicuius sessio uel habitus alicuius habitus, tamen non dicimus quod cappatus sit ad aliquid cappatus nec sedens ad aliquid sedens. Ideo haec sunt distincta contra terminos qui dicuntur proprie de praedicamento ad aliquid.
Ultimo, circa ista duo praedicamenta, dubitatur de istis terminis 'corruptio', 'corrumpens', 'corruptiuum' et 'corrumpi' utrum sint de praedicamento actionis uel passionis, uel agere uel pati. Et hoc magis debet uideri in principali philosophia. Sed superficialiter potest dici quod si dicitur aliquid corrumpens non agendo hoc sine quo illud quod corrumpi dicitur non potest stare, tunc hoc nomen 'corrumpens' se habet priuatiue ad hoc nomen 'agens', quia ex eo diceretur corrumpere quia non ageret uel non conseruaret illud quod ad sui esse indigeret agi uel conseruari ab eo, sicut dicimus nautam absentem esse causam submersionis nauis, ut dicitur secundo Physicorum. Nomina autem priuatiua reductiue ponuntur de praedicamentis terminorum positiuorum, ut 'tenebra' est de praedicamento qualitatis quia 'lumen' est de illo praedicamento, et 'ignorantia' de praedicamento in quo ponitur 'scientia', et 'unitas' uel 'punctum' de praedicamento quantitatis.
Haec sint dicta de actionibus et passionibus, quorum dictorum correctio uel amplior determinatio requirenda est in locis Physicae uel Metaphysicae ad hoc aptis, et etiam in sexto Ethicorum, prout nomen 'actionis' restringitur ad opera prudentiae et nomen 'factionis' ad opera artium, quoniam nunc determinatum est de eis prout synonyme dicuntur ad inuicem.
SDD 3.7: DE QUANDO
SDD 3.7.1
Termini de praedicamento quando sunt qui proprie respondentur ad quaestionem factam per 'quando?', uel illorum terminorum genera, ut 'hodie', 'cras', 'heri', 'quondam', 'anno isto', 'anno decimo sequente', 'anno domini millesimo trecentesimo ...', et huius modi.
Istud capitulum septimum est de quattuor ultimis praedicamentis, scilicet quando, ubi, situ et habitu. Et continet quattuor partes secundum illa quattuor praedicamenta. Secunda incipit ibi "termini autem", tertia ibi "termini uero", quarta ibi "de praedicamento autem".
Notandum est quod Aristoteles dixit ista quattuor praedicamenta sic esse manifesta quod sufficiebat de eis exemplaris declaratio. Ille autem auctor Sex Principiorum hoc quod erat manifestum occultauit, credens quod quando esset dispositio alia a tempore et re temporali, derelicta a tempore in re temporali.
Sed tunc oportet dubitare quid significant tales termini de praedicamento quando, et pro quo uel pro quibus supponunt, et si significant tempus, quare non sunt de praedicamento quantitatis, sicut tempus, et quare etiam ponuntur esse praedicamenta, ex quo sunt dictiones syncategorematicae. Et iterum, cum termini praedicamentorum debeant esse incomplexi, quo modo potest dici quod ista magna oratio sit de aliquo praedicamento, scilicet 'anno domini millesimo trecentesimo ...'; et iterum, isti sunt termini obliqui, quos non credo posse esse per se subiecta uel praedicata propositionis, et tamen termini praedicamentales debent posse subiici et praedicari. Istae sunt dubitationes in hoc proposito.
Et respondendo ego dico primo quod hoc nomen 'tempus' significat motum caeli et pro motu caeli supponit, ea ratione qua ipso mensurabiles sunt motus et quietes, et esse rerum secundum suas durationes, eo modo quo determinatum est in quarto Physicorum. Duplices autem sunt termini, quantum spectat ad propositum, significantes huius modi motum et tempus. Quidam enim respondentur ad quaestionem factam per 'quantum?', quaerentem de rebus quantum ad earum durationes uel successiones sibi attributas, ut si quaeramus "quanta est", uel "fuit", "ambulatio Socratis?", dicimus quod unius horae, uel duarum, et "quantum uixit Plato?", dicimus quod sexaginta annis, et "quantum stetit Socrates in domo Platonis", dicimus quod per tres dies. Et sic ista praedicata 'unius horae', uel 'duarum', 'sexaginta annis', 'per tres dies' et huius modi sunt de praedicamento quantitatis, et non de praedicamento quando, quia non respondentur ad 'quando?'.
Alii autem sunt termini significantes huius modi motum et tempus qui non respondentur ad 'quantum?', sed ad 'quando?'. Quia non significant quanto tempore res est, fuit uel erit, sed significant determinatiue in quo tempore res est, fuit uel erit, secundum certam distantiam ad praesens, quod est nobis notum quia assistit nobis, uel etiam aliquando secundum certam distantiam uel propinquitatem ad aliquod tempus praeteritum uel futurum nobis determinatum, ut ad tempus incarnationis Domini. Verbi gratia, sic dicitur, quinto Physicorum, quod haec dictio 'nunc' significat idem quod 'in tempore breui praesenti', puta illo in quo propositionem proferimus, sed 'modo' idem quod 'in tempore propinquo praedicto nunc', et 'nuper' idem quod 'in tempore non multum remoto', et 'quondam' et 'olim' idem quod 'in tempore praeterito multum remoto a praesenti'. Et sic apparet quod isti termini sunt de praedicamento quando, quia sic praedicantur et nullum retinent alium modum praedicandi aliorum praedicamentorum.
Aliquando etiam respondemus ad 'quando?' non per talia aduerbia, sed per nomina declinabilia, ut quod hoc dictum fuit anno immediate praeterito, et talis genitus fuit anno incarnationis Domini millesimo tricentesimo ..., et Aristoteles fuit per mille annos ante Christi incarnationem, et sic de aliis. Et omnia huius modi praedicata pertinent ad hoc praedicamentum, ut 'hodie', id est 'in hac praesenti die', et 'heri' uel 'cras', id est 'in die immediate praecedente uel sequente hanc diem praesentem'. Tu ergo quaeres "quid significant talia praedicata?". Respondeo quod significant uel connotant certa tempora et distantia eorum ad praesens, quae quidem distantiae non sunt nisi tempora intermedia, et connotant etiam quod illa tempora sunt, fuerunt uel erunt assistentia rebus de quibus quaerimus quando fuerunt uel erunt. Et haec omnia non sunt nisi illae res et huius modi tempora quae anima intelligit coexsistere illis rebus et, sic ea intelligendo, attribuit eis illa nomina haec designantia.
Sed tu quaereres "pro quo supponunt huius modi nomina?". Ad hoc dicendum est quod in propositione affirmatiua et uera praedicatum supponit pro eodem pro quo subiectum supponit; si ergo dicas 'Aristoteles fuit tali tempore', manifestum est quod subiectum supponit pro Aristotele, ergo et praedicatum (si fuerit completum). Sed si obliquus non possit esse sufficiens praedicatum uel subiectum, tunc oportet supplere nominatiuum, ut quod Aristoteles fuit ens in tali tempore. Sed si dicamus quando Socrates disputauit dicendo quod Socrates disputauit heri, tunc resolue quod Socrates fuit disputans heri, et habebis subiectum et praedicatum supponentia pro eodem, ut haec dictio 'heri' est determinatio secundum quam totale praedicatum acquirit sibi modum praedicandi in quando. Unde sic potest dici pertinere ad praedicamentum de quando, scilicet non tamquam totale praedicatum, sed tamquam determinatio secundum quam totale praedicatum praedicatur in quando. Si autem, minus proprie, concedamus obliquos supponere, ut dicendo 'Socratis asinus currit' quod 'Socratis' supponat pro Socrate, sic dicemus quod 'heri' supponit pro tali die.
Sed ultra dubitatur quare tales terminos syncategorematicos ponimus inter terminos praedicamentales. Respondeo quod si illi termini sunt ad placitum indeclinabiles, non propter hoc debent dici simpliciter syncategorematici, immo reputantur praedicatiui, ut dictum est, ex eo quod sunt determinationes secundum quas totalia praedicata habent tales modos praedicandi.
Deinde tu dubitas de hoc quod multi dictorum terminorum sunt complexi. Respondeo quod talis complexio, ex determinatione et determinabili, non tollit quin bene sint termini praedicabiles. Sed hoc prohiberet complexio ex nomine et uerbo constituens propositionem; numquam enim propositio significatiue sumpta est praedicabilis de aliquo.
Et adhuc, iterum, notandum est, circa omnia praedicamenta, quod ad idem praedicamentum pertinent diuersi termini diuersimode: uno modo tamquam quaesitiui, ut 'quid?', 'quantum?', 'quale?', 'quando?', 'ubi?', alii sunt praedicatiui, ut 'aliquid', 'aliquantum', 'aliquale', 'aliquando', 'alicubi'; esse enim hominem est esse aliquid, et esse tricubitum est esse aliquantum, etiam secundum quidditatiuam praedicationem, et esse album est esse aliquale, et esse hodie uel fuisse heri est esse uel fuisse aliquando, et esse in domo est esse alicubi. Verum est quod saepe Aristoteles dictis quaesitiuis utitur tamquam praedicatiuis, et sic aequiualent 'quid' et 'aliquid', 'quale' et 'aliquale', et caetera; et sic consueuit Aristoteles nominare praedicamenta. Adhuc alii termini pertinent ad praedicamenta tamquam distributiui, ut 'quidquid', uel 'quodcumque', 'quantumque', 'qualecumque', 'quandocumque', 'ubicumque', et adhuc alii tamquam relatiui, ut 'illud', 'tantum', 'tale'; sic enim diceremus quod Socrates est aliquid et illud est homo, et quantus, uel qualis, Socrates est, tantus, uel talis, Plato est, et quando Socrates legebat, tunc Plato audiebat, et ubi legebat, ibi audiebat; et ita esset de aliis praedicamentis si ita essent illis imposita nomina propria quaesitiua et relatiua. Haec autem sint dicta de quando.
SDD 3.7.2
Termini autem de praedicamento ubi sunt qui proprie respondentur ad quaestionem factam per 'ubi?' uel illorum terminorum genera, ut 'hic', 'illic', 'in domo Socratis' uel 'ante domum eius', uel etiam si quaeratur "ubi est uilla sancti Dionysii", respondetur quod ad duas leucas prope Parisius uersus septentrionem.
De isto praedicamento ubi notanda sunt multa proportionaliter sicut notabatur de praedicamento quando; ideo illa non repeto. Sed dico quod non omnia illa praedicata significant locum proprie dictum, sed aliquando significant corpora aliqua quorum loca sunt nobis nota cum habitudine secundum propinquitatem uel distantiam uel situm ad illud de quo quaerimus ubi est, sicut dicimus de uilla sancti Dionysii, et sicut dicimus Socratem esse ante domum Platonis, uel supra domum suam, uel iuxta Platonem, uel inter Nouum Pontem et Paruum, et sic de aliis.
SDD 3.7.3
Termini uero de praedicamento situs non sic habent commune nomen quaesitiuum impositum, sed circumloquendo per plura uerba potest dici quod illa praedicata sunt de praedicamento situs quae praedicabilia sunt de subiectis supponentibus pro totis habentibus partes determinatos situs habentes ad inuicem et ad loca sua, uel etiam praedicabilia de subiectis supponentibus pro illis partibus illorum totorum, quae quidem praedicabilia de illis subiectis uerificabilia sunt diuersimode secundum situm illarum partium ad inuicem in suo toto et ad suum locum, ut 'sedere', 'stare', 'iacere', et caetera.
Manifestum est quod licet maneat idem homo, tamen non eodem modo membra eius situata sunt ad inuicem quando dicimus eum iacere uel sedere uel stare. Immo et si membra sunt eodem modo ad inuicem situata quando iacet et quando stat, tamen non similiter situata sunt ad locum, et si hominis sedentis membra maneant similiter incuruata, tamen si ponatur caput infra et pedes supra, non amplius dicetur sedere; ideo talia praedicata sunt de praedicamento situs. Ita etiam est de isto termino 'domus', quia lapides, ligna et lateres taliter situata ad inuicem et ad locum dicuntur domus, quia si essent dispersa uel in tumulo congregata non essent domus; et idem lignum sic in domo positum uocatur 'trabes' et aliter positum uocatur 'columna' uel 'soliua', et lapides sic positi uocantur 'murus' et aliter positi, in uico, super terra expansi, dicerentur 'calcia', et sic de plurimis aliis. Et apparet quod huius modi termini non possunt poni in aliquo prius dictorum praedicamentorum, quia non praedicantur secundum modos praedicandi secundum quos sumuntur illa praedicamenta, prout manifestum est uolenti inducere. Et manifestum est etiam quod propter eorum significationes nihil extra oportet ponere nisi illa tota et partes eorum et loca. Et si uarientur illa praedicata de eodem uel eisdem, hoc non est nisi per motus locales illorum totorum uel suarum partium secundum quos motus illae partes mutant situm ad inuicem et ad locum. Et anima haec intelligens ut sic situata imponit eis illa nomina.
SDD 3.7.4
(1) De praedicamento autem habitus, sicut de praedicamento situs, dicemus circumlocutiue, notando primo quod cum habere dicatur multipliciter, ipsum secundum multos modos pertinet ad alia praedicamenta. (2) Sed de hoc praedicamento habitus, prout contra alia praedicamenta distinguitur, sunt proprie termini quibus aliquod corpus dicitur habituatum secundum adiacentiam corporis extrinseci, per modum utilitatis aut ornatus, uel forte per modum nocumenti aut despectus, ut isti termini 'uestitus', 'calceatus', 'coronatus', 'annulatus', 'armatus'.
Hic sunt duae clausulae: prima est de habere, uel habitu, pertinente ad alia praedicamenta, secunda est de pertinente ad hoc ultimum praedicamentum.
Quantum ad primam, patet quod cum dicimus hominem habere albedinem, nihil aliud uolumus significare nisi quod ipse est albus uel aliqua pars eius alba; et hoc pertinet ad praedicamentum qualitatis. Et si dicimus hominem habere quantitatem, hoc significat quod est aliquantus, et pertinet ad praedicamentum quantitatis. Et si dicimus hominem habere actionem uel passionem, uel potestatem agendi uel patiendi, hoc significat quod ipse agit uel patitur, uel potest agere aut pati; et pertinet ad praedicamentum actionis uel passionis. Et si dicamus Socratem habere patrem, hoc significat quod ipse est filius, et pertinet ad praedicamentum ad aliquid; immo hoc modo loquendi utimur communiter in uere relatiuis, ut quod dominus habet seruum et seruus habet dominum, et maritus uxorem et uxor maritum, et causa habet causatum et causatum habet causam, et totum habet partes et partes habent totum, et sic de aliis.
Quantum ad secundam clausulam, apparet quod tales termini 'cappatus', 'armatus', et caetera, non pertinent ad aliquod prius dictorum praedicamentorum, quia non retinent modos praedicandi illorum. Ideo oportet quod ad aliud praedicamentum pertineant, scilicet ad illud cuius abstractum ponitur iste terminus 'habitus' et concretum iste terminus 'habituatum'; unde esse cappatum uel armatum est esse habituatum, secundum praedicationem essentialem. Unde per habere et haberi, prout pertinent ad istud praedicamentum, debemus intelligere idem quod esse habituatum uel esse habitum, ut quod habens cappam est habituatus et cappa est habita qua ille est habituatus. Ideo secundum istam intentionem habere et habitus, prout hic de eis loquimur, possunt dici duo genera generalissima, sicut quale et qualitas uel agens et actio.
Et est ultimo notandum quod talia nomina 'armatus', 'uestitus' non debent capi prout sunt participia praeteriti temporis dicta ab istis uerbis 'armor' 'armaris' et 'uestior' 'uestiris', sed debent sumi nominaliter, ita quod si ab aeterno habuisses circa te uestes quas nunc habes et sicut eas habes, adhuc diceremus te esse uestitum et habituatum, prout haec nomina pertinent ad hoc praedicamentum, licet numquam uestireris. Ideo non oportet quod isti termini pertineant ad praedicamentum actionis uel passionis. Et haec sint dicta de praedicamenta.
SDD 3.8: DE GENERIBUS OPPOSITIONUM
SDD 3.8.1
Dicitur autem alterum alteri opponi quadrupliciter, scilicet relatiue, ut 'duplum' et 'dimidium', contrarie, ut 'bonum' et 'malum', priuatiue, ut 'uisus' et 'caecitas', contradictorie, ut 'sedet' et 'non sedet'.
Hoc octauum capitulum est de generibus oppositionum, propter hoc quod saepe, in determinando de praedicamentis locutus est Aristoteles de habere uel non habere contrarium, quod pertinet ad unum de generibus oppositionum; et propter hoc in hoc capitulo uolo determinare de ipsis. Et continet quinque partes: prima enumerat genera oppositionum, secunda est specialiter de oppositione relatiua, tertia est de contraria, quarta de priuatiua et quinta de contradictoria. Secunda incipit ibi "relatiue dicuntur", tertia ibi "contrarietas", quarta ibi "oppositio priuatiua", quinta ibi "contradictio proprie".
Notandum est quod oppositiones de quibus hic agitur non sunt proprie nisi propositionum uel terminorum significatiuorum, excepta forte contrarietate. Horum autem generum oppositionum sufficientia sic accipitur. Termini oppositi uel opponuntur ex eo quod unus implicat negationem super alterum, propter quod non possunt dici de eodem simul, aut ex eo quod, sine negationis implicatione, repugnat eis uere dici de eodem simul. Si sit repugnantia ratione negationis in uno implicitae, tunc uel illa negatio est simpliciter negans, uel est negans aliquam dispositionem, connotando uel supponendo aliquod determinatum substratum; et primo modo ponitur esse oppositio contradictoria, secundo modo priuatiua. Si uero termini sint simpliciter positiui, tunc uel simpliciter repugnat eis uerificari simul de eodem et pro eodem, uel hoc repugnat eis non simpliciter sed respectu eiusdem. Si secundo modo, tunc est oppositio relatiua. Si primo modo, hoc est dupliciter: uno modo quod licet illi termini non possint uerificari simul de eodem et pro eodem, tamen possunt successiue, ut 'album' et 'nigrum', 'calidum' et 'frigidum', et caetera, et tunc dicitur esse contrarietas; alio modo quod nec simul nec successiue possunt uerificari de eodem et pro eodem, et tunc non sunt proprie contrarii, nec oppositi, sed disparati, ut 'homo' et 'asinus', 'albedo' et 'dulcedo', 'sol' et 'deus', et caetera.
SDD 3.8.2
Relatiue dicuntur opponi termini de praedicamento ad aliquid dicti correlatiue ad inuicem, ut 'pater' et 'filius', 'dominus' et 'seruus', 'duplum' et 'dimidium', et caetera.
Ista oppositio relatiua dicitur secundum repugnantiam in praedicando uere de eodem et pro eodem simul et respectu eiusdem, licet simpliciter possint uerificari simul de eodem et pro eodem, quia respectu diuersorum; quia idem est pater et filius, sed non respectu eiusdem, et idem est duplum et dimidium respectu diuersorum, sed non respectu eiusdem.
Sed tamen in aliquibus correlatiuis inuenimus quod ambo de eodem et pro eodem uerificantur et respectu eiusdem, ut 'causa' et 'causatum', cum causae aliquae sint sibi inuicem causae (ut materia et forma, prout debet uideri secundo Physicorum et quinto Metaphysicae; ideo eadem materia respectu eiusdem formae sibi inhaerentis est causa et causatum), sed hoc est secundum diuersas species causae et diuersas species causati; secundum autem eandem speciem causae et eandem speciem causati esset oppositio et repugnantia prius dicta.
Iterum, uidetur mihi dicendum quod haec oppositio correlatiuorum ad inuicem non habet locum in relatiuis aequiparantiae, cum illa sint ad inuicem eiusdem rationis et eorundem nominum. Talia enim non debent dici ad inuicem opposita, ut simile et simile, uel aequale et aequale.
SDD 3.8.3
(1) Contrarietas aliquando attenditur inter terminos significatiuos, sicut sunt isti termini 'album' et 'nigrum', uel 'calidum' et 'frigidum', (2) aliquando inter propositiones, sicut sunt istae 'Socrates est albus', 'Socrates est niger', uel istae 'omnis homo currit', 'nullus homo currit', (3) et aliquando inter res quae nec sunt termini significatiui nec propositiones, sicut sunt albedo et nigredo, caliditas et frigiditas.
In ista parte sunt tres clausulae, secundum tres modos diuersos contrarietatum. Primus modus est terminorum significatiuorum, ad quem requiruntur plura: primo quod illi termini sint ambo positiui, scilicet sine inclusione negationis; secundo requiritur quod non possint de eodem et pro eodem uerificari simul; tertio quod possint de eodem et pro eodem uerificari successiue; quarto, ad hoc quod sit contrarietas propriissime dicta terminorum, requiritur quod illi termini maxime distent ab inuicem secundum significationem, ad istum sensum quod eorum repugnantia sit propter significare uel connotare dispositiones maxime distantes secundum transmutationem earum ad inuicem, modo quo dicetur in tertia clausula. Per primam ergo istarum condicionum differt contrarietas ab oppositione priuatiua et a contradictione, per secundam differt a relatiua oppositione, per tertiam differt a disparatione, et per quartam remouetur habitudo contrariorum ad sua media (non enim diceremus proprie quod 'calidum' et 'tepidum', uel etiam 'calidum remissum' et 'frigidum remissum' sint contraria, sed isti termini 'calidissimum' et 'frigidissimum'.
Notandum est tamen quod saepe accipitur 'contrarietas' largius, prout non requiritur illa ultima condicio, sed tres priores bene sufficiunt. Unde sic, quinto Physicorum, dicitur quod omnis motus, saltem praeter circularem, est de contrario in contrarium; unde sic concedit Aristoteles in quantitate contrarietatem, et inter extremum et medium, uel etiam inter diuersa media eorundem extremorum.
Notandum est etiam quod aliter etiam aliqui termini conceduntur esse contrarii, licet nec simul nec successiue possint uerificari de eodem et pro eodem, sed ex eo quod significant appropriate formas contrarias et supponunt pro eis, ut isti termini 'albedo' et 'nigredo', uel 'caliditas' et 'frigiditas', et huius modi.
De secunda clausula dicendum est quod dupliciter accipitur contrarietas propositionum. Uno modo secundum contrarium modum enuntiandi, prout uniuersalis affirmatiua et uniuersalis negatiua de eodem subiecto et eodem praedicato dicuntur contrariae, de qua contrarietate prius satis determinatum fuit. Alio modo secundum contrarietatem praedicatorum, scilicet prout termini contrarii affirmantur de eodem termino singulari, uel etiam de eodem termino communi distributo, ut 'Socrates est albus' et 'Socrates est niger', uel etiam 'omnis homo est albus' et 'omnis homo est niger'.
Et sciendum est etiam quod in aliis tribus generibus oppositionum sunt propositiones oppositae, scilicet contradictorie, ut 'omnis homo currit', 'quidam homo non currit', priuatiue ut 'Socrates est uidens', 'Socrates est caecus', et relatiue, ut 'Socrates est pater Platonis' et 'Socrates est filius Platonis'.
Quantum ad tertiam clausulam, notandum est quod res quae nec sunt termini significatiui ad placitum nec propositiones dicuntur contrariae ex tribus condicionibus sibi conuenientibus, sicut dicebatur de terminis. Prima est quod sint formae uel dispositiones non possibiles simul eidem adesse, uel inesse, secundum realem inhaerentiam; secunda est quod possint eidem inesse successiue, uel sibi similes; tertia est quod sint maxime distantes secundum transmutationem earum circa idem, sicut essent summa caliditas et summa frigiditas. Aliquando tamen, sicut dicebatur de terminis, accipitur largius contrarietas formarum, prout tertia condicio non requiritur, sed sufficiunt duae primae; et sic tepiditas diceretur contraria caliditati intensae et frigiditati intensae.
Et notandum est quod non oportet contraria maxime distare secundum distantiam magnitudinis seu extensionis, sed secundum transmutationem de uno in reliquum circa idem subiectum, ita quod formae uel dispositiones contrariae debent esse extrema maximarum transmutationum possibilium in suis speciebus. Verbi gratia, cum calefactio sit transmutatio de frigiditate in caliditatem, et frigefactio e conuerso, tunc ergo maxima calefactio inciperet a summa frigiditate et terminaretur ad summam caliditatem, et maxima frigefactio e conuerso. Nulla autem minor caliditas esset extremum, siue terminus, maximae calefactionis, quia subiectum adhuc ultra posset calefieri. Sic ergo summa caliditas et summa frigiditas dicuntur maxime distare secundum transmutationem de una in aliam, quia mutatio de tali specie non potest ab anteriori termino incipere nec ad ulteriorem terminum procedere. Sic etiam locus centri et concauum orbis lunae dicuntur contraria et maxime distantia secundum ascensum et descensum, quia non est possibile naturaliter ab altiori uel ad bassius descendere, et e conuerso de ascendere.
Notandum est etiam quod de huius modi contrariis solet fieri instantia. Quia si B sit calidissimum, uidetur quod nulla frigiditas sit suae caliditati contraria, quia si esset sibi frigiditas contraria, quaereretur ubi uel in quo subiecto illa esset. Et ponamus quod sit in subiecto A, tunc statim sequitur quod illa caliditas B et illa frigiditas A non sunt contrariae, quia non possunt eidem subiecto inesse successiue, cum neutra possit sine corruptione a suo subiecto separari.
Sed huius dubitationis solutio est quod omnis summa caliditas omni summae frigiditati est contraria, in quibuscumque subiectis ipsae fuerunt. Quod patet, quia si approximarentur ad inuicem, corrumperent se inuicem. Ideo in secunda condicione dixi sub disiunctione quod formae contrariae uel sibi similes possunt eidem inesse successiue. Licet ergo caliditas B non possit inesse ipsi A, tamen potest sibi inesse similis caliditas. Et hoc sufficit quantum ad illam secundam condicionem.
SDD 3.8.4
Oppositio priuatiua est terminorum aptorum praedicari de eodem subiecto quorum unus implicat alterum cum negatione nec negante nec infinitante, ut isti termini 'caecus' et 'uidens', 'moueri' et 'quiescere'. Et huius modi terminorum abstracta consequenter etiam dicuntur opponi priuatiue, ut 'uisus' et 'caecitas', 'motus' et 'quies'.
Notandum est quod numquam termini inuicem priuatiue oppositi possunt uerificari simul de eodem subiecto et pro eodem. Multi autem sunt innati uerificari de eodem et pro eodem successiue, ut 'uidens' et 'caecum', 'moueri' et 'quiescere', 'scire' et 'ignorare', et multa alia. Sed etiam multi sunt qui nec simul nec successiue sunt innati uerificari de eodem et pro eodem. Primo enim hoc patet de terminis abstractis, uel omnibus uel plurimis, quia nomen abstractum priuatiuum supponit pro subiecto priuato, et nomen abstractum positiuum supponit pro forma inhaerente illi subiecto, ut 'surditas' pro aure et 'auditus' pro uirtute auditiua auri inhaerente; modo illud subiectum numquam potest esse illa forma. Sed in multis termini concreti non possunt uerificari de eodem et pro eodem, siue simul siue successiue, ut 'corruptibile' et 'incorruptibile', 'corporeum' et 'incorporeum', 'extensum' et 'inextensum'.
Et ob hoc Aristoteles distinguit diuersos modos priuationum, quinto Metaphysicae. Uno enim modo dicitur aliquid priuatum quia caret aliqua dispositione quam aliquid aliud est innatum habere, sed non ipsum, nec aliquid de suo genere uel de sua specie, sicut plantam diceremus priuatam uisu et intelligentiam esse inuisibilem. Sed propriissime priuatum dicitur quod caret dispositione quam ipsum innatum est habere in tempore quo innatum est eam habere; unde sic dicuntur isti termini priuatiui 'caecum', 'surdum', 'eunuchum'.
Aliquis autem posset obiicere de hoc quod dicimus 'moueri' et 'quiescere' opponi priuatiue, quia quod quiescit potest iterum moueri et Aristoteles dicit, in Praedicamentis, quod non est possibile a priuatione reuerti ad habitum. Solutio: dico quod illud dictum Aristotelis non debet intelligi uniuersaliter, sed solum ubi terminus priuatiuus significat carentiam non solum actus, sed potentiae ad actum, sicut 'caecum' non solum significat carentiam actus uidendi, quoniam tunc dormiens esset caecus, immo significat carentiam et uisionis et uirtutis uisiuae.
Notandum est etiam quod negatio negans non reddit terminum priuatiuum, ut 'nemo' uel 'nihil', nec negatio infinitans, ut 'non homo'. Quia terminus qui de nullo innatus est uere praedicari potest infinitari, ut 'chimaera' (possumus enim dicere quod homo est non chimaera); uterque autem terminorum priuatiue oppositorum debet posse uere dici de aliquo, propter quod dicimus priuationem connotare aptitudinem in subiecto.
SDD 3.8.5
Contradictio proprie non debetur nisi propositionibus. Tamen aliquando nomen 'contradictionis' extenditur ad terminos; sic enim istos terminos dicimus contradicere 'homo' et 'non homo', uel 'sedet' et 'non sedet', ita quod terminus finitus sibi infinito dicatur contradicere.
Ista pars est manifesta. Nam de propositionibus contradictoriis determinatum fuit prius satis. Nomen autem finitum et infinitum sic opponi dicuntur quia numquam de eodem et pro eodem possunt uerificari simul, et de omni termino pro aliquo supponente necesse est uerum esse alterum ipsorum. Et hanc oppositionem uocamus 'contradictionem terminorum'.
SDD 3.9: DE MOTU
SDD 3.9.1
'Motus' autem sex sunt species, scilicet 'generatio', 'corruptio', 'augmentatio', 'deminutio', 'alteratio' et 'loci mutatio'. Quia omnis actio uel passio est motus, prout hoc nomen 'motus', large sumptus, extendit se ad omnem mutationem, ideo, post considerationem de praedicamentis, determinauit Aristoteles in suo libro Praedicamentorum de sex speciebus motuum, sub breuiloquio, quia omnis profundatio de eis pertinet ad alias superiores scientias.
Erit ergo hoc nonum capitulum de speciebus motus, seu mutationis. Quod continet duas partes: prima est enumeratio specierum motus, secunda est de contrarietate motuum et quietum. Secunda incipit ibi "motuum autem".
De prima parte, quantum spectat ad logicam, sciendum est primo quod motus, seu mutatio, dicitur aliquando secundum substantiam, aliquando secundum qualitatem, et sic de aliis praedicamentis. Mutatio 'secundum substantiam' uocatur quando aliqua substantia, id est non aliqua substantia per se subsistens, sed aliquod praedicatum de praedicamento substantiae, uere affirmatur et negatur prius et posterius de hoc pronomine 'hoc', ut hoc prius est homo et posterius non est homo, uel prius non est homo et posterius est homo, capiendo tam 'prius' quam 'posterius' pro praesenti tempore, prout hoc in naturalibus est magis determinandum.
Mutatio autem 'secundum qualitatem' uocatur secundum quam de aliquo subiecto supponente pro eodem prius et posterius mutatur responsio ad quaestionem factam per 'quale?', ut si dicamus hoc prius esse album et posterius nigrum, uel prius calidum et posterius frigidum; et ut sic huius modi mutatio uocatur 'alteratio'. Sed mutatio 'secundum quantitatem' uocatur secundum quam de subiecto supponente pro eodem prius et posterius mutatur responsio ad quaestionem factam per 'quantum?', ut si plantam dicamus hodie esse bipedalem et cras tripedalem, et ut sic huius modi mutatio uocatur 'augmentatio'; et sic fit mutatio de minori ad maius, et uocatur 'deminutio' si fit e conuerso. Mutatio autem illa uocatur 'loci mutatio' secundum quam de subiecto supponente pro eodem prius et posterius mutatur responsio ad quaestionem factam per 'ubi?', ut quod Socrates prius est in domo et posterius in foro. Et ita etiam uocaretur mutatio 'secundum ad aliquid' uel 'secundum situm' secundum quam mutaretur praedicatum de praedicamento ad aliquid uel de praedicamento situs, ut quod A prius est aequale ipsi B, uel simile, et posterius est inaequale, uel dissimile, uel quod Socrates prius stat et posterius sedet, et sic de aliis praedicamentis.
Sed non enumerantur hic mutationes nisi secundum substantiam, qualitatem, quantitatem et ubi, quia omnis mutatio secundum aliquod aliorum praedicamentorum est mutatio secundum unum illorum quattuor, prout hoc profundius perscrutandum est in quinto Physicorum, uel in Metaphysica, ubi etiam uidendum est an in unaquaque illarum mutationum aliqua res est quae producitur in esse uel abiicitur ab esse.
Et est etiam notandum quod omnis motus, uel mutatio, est generatio uel corruptio, aut simpliciter aut secundum quid. Augmentatione enim quod augmentatur generatur maius, id est fit maius, et corrumpitur minus, id est desinit esse minus, et calefactione quod calefit generatur calidum, id est fit calidum, et corrumpitur frigidum, id est desinit esse frigidum, id est cessat esse frigidum, et quod mouetur localiter corrumpitur hic et generatur illic, id est desinit esse hic et incipit esse illic. Incipere enim et desinere uocantur 'generari' et 'corrumpi' quia exponuntur per prius non esse et posterius esse, et e conuerso, sicut generari et corrumpi; et bene sic loquitur Aristoteles in libro de Generatione et Corruptione.
SDD 3.9.2
Motui autem simpliciter contrariatur quies, et motui etiam secundum aliquam speciem quies secundum illam speciem, ut motui secundum locum quies secundum locum et motui secundum qualitatem quies secundum qualitatem, et caetera. Et etiam motus motui contrariatur, ut generatio corruptioni, augmentatio deminutioni, motus sursum motui deorsum, calefactio frigefactioni, et huius modi.
De huius modi contrarietate motuum et quietum pertinet omnino ad quintum Physicorum. Ideo de hoc nihil dico hic, nisi quod motus dicitur contrarius quieti, id est iste terminus 'motus' isti termino 'quies'. Et non est hic contrarietas proprie dicta, sed accepta pro 'oppositione priuatiua'. Contrarietas autem motus ad motum, uel terminorum subiicibilium isti termino 'motus' ad inuicem est contrarietas positiua, sed numquam propriissime dicta, quia deficit illa condicio 'maxima distantia', eo quod omnis motus de uno termino ad alium terminum est medius inter illos.
SDD 3.10: DE PRIORI SIMUL ET HABERE
SDD 3.10.1
Prius alterum altero multipliciter dicitur. Uno modo secundum tempus, quia priori tempori coexsistit, uel coexsistebat; sic enim antiquius dicitur esse prius. Secundo modo dicitur prius a quo non conuertitur subsistendi consequentia; sic enim unum dicimus prius duobus quia sequitur 'duo sunt; ergo unum est', et non conuertitur consequentia, et sic etiam genus dicitur prius specie quia sequitur 'homo est; ergo animal est' et non conuertitur consequentia ab 'animali' ad 'hominem'. Tertio modo dicitur prius secundum ordinem, scilicet quia aliquo signato tamquam primo, siue simpliciter siue secundum quid, quod est illi propinquius dicitur prius et quod est remotius dicitur posterius. Quarto modo dicitur prius uia dignitatis, quia potentius, uel perfectius, uel nobilius, et caetera. Quinto modo dicitur aliquid altero prius quia est uel dicitur causa illius, siue secundum esse consequentia conuertatur siue non; et isto modo et secundo prius uocatur 'prius secundum naturam'.
Quia Aristoteles in Praedicamentis, in capitulo de ad aliquid, locutus fuit de simul natura, et quia etiam substantia est prior accidentibus, et termini substantiales priores terminis accidentalibus, ideo, post determinationem de praedicamentis, uoluit Aristoteles breuiter determinare de 'priori', et similiter de 'simul'. Et quia etiam 'habere' dicitur multipliciter et secundum diuersos modos pertinet ad diuersa praedicamenta, ideo etiam, post determinationem de praedicamentis, uoluit Aristoteles distinguere modos quibus dicitur 'habere'. Et sic istud decimum capitulum est de 'priori', et de 'simul' et de 'habere'. Et secundum haec tria continet tres partes. Secunda incipit ibi "simul autem", tertia ibi "habere etiam". Et quia istud capitulum non multum pertinet ad logicam, ego uolo breuiter de eo pertransire.
De primo ergo modo 'prioris' apparet quod ex natura et condicione entis simpliciter successiui, et non permanentis, cuius modi suppono esse tempus, est quod una pars eius sit prior et alia posterior. Et tunc consequenter illud quod coexsistit priori tempori dicitur prius, et quod non coexsistit illi priori tempori, sed posteriori, dicitur posterius.
Quantum ad secundum modum, manifestum est quod si A potest esse sine B et non B sine A, hoc non est nisi quia B dependet in esse suo ex A, tamquam ex causa essendi ipsius, et non e conuerso. Ideo apparet quod A est naturaliter prius ipso B. Et consequenter, ad huius modi similitudinem, terminus significatiuus dicitur altero termino prior si possibile est de ipso uerificari hoc uerbum 'est' secundo adiacens ipso non exsistente uero de altero, et non e conuerso, aut quod possibile est ita esse sicut per unam propositionem significatur non exsistente ita sicut per aliam propositionem significatur, et non e conuerso, sumendo totum ad bonum sensum, prout hoc determinabitur in Practica Sophismatum. Sic enim iste terminus 'unum' dicitur prius isto termino 'duo', ut dicit Aristoteles, et iste terminus 'animal' isto termino 'homo', uel 'equus'.
Tertius modus est multum generalis, scilicet quia in quocumque ordine est aliquid primum, siue simpliciter siue quo ad nos, aut secundum nostram uoluntariam signationem, illud quod est ei in tali ordine propinquus dicitur prius; ut in numeris, uno signato tamquam primo, binarius immediate sequitur, ideo est prior ternario, et sic consequenter; et rege exsistente primo in potestate regni, regina est prior filio regis, et filius regis prior ducibus, et duces comitibus; et in processione, signato episcopo uel decano tamquam primo, antiquiores et maiores dicerentur priores, e conuerso autem, eo qui portat crucem signato tamquam primo, iuniores et minores dicerentur priores.
Quartus modus et quintus sunt satis manifesti. Et ideo oportet intelligere quod illi modi non sic sunt distincti quin possint supponere pro eodem, sed dicuntur secundum diuersas rationes, sicut apparuit.
SDD 3.10.2
Simul autem dicuntur esse aliqua multipliciter. Primo modo tempore, quia neutrum est uel fuit prius altero secundum tempus, ut quorum generatio unius non praecedit generationem alterius. Secundo modo, quia conuertuntur secundum essendi consequentiam et neutrum est causa alterius, cuius modi sunt termini ad inuicem correlatiui; et haec dicuntur simul natura. Tertio modo dicuntur etiam simul natura species in quas genus primo diuiditur, siue quae, e conuerso, contra inuicem diuidunt immediate aliquod genus. Et in quinto Physicorum ponitur alius modus, scilicet simul secundum locum, quia sunt in eodem loco proprio, uel etiam aliquando quia nihil est ipsorum medium, ut quae se contingunt.
Videtur mihi quod ista pars sic est manifesta quod non sit expediens tempus apponere in magna eius declaratione. Ideo solum dico quod ubicumque innata sunt inueniri prius et posterius possunt aliqua dici simul, priuatiue, sicut Aristoteles dicit, in decimo Metaphysicae, quod aequale opponitur priuatiue maiori et minori.
SDD 3.10.3
Habere etiam multipliciter dicitur, prout declarat Aristoteles in fine libri Praedicamentorum et in quinto Metaphysicae: uno modo habere qualitatem sibi inhaerentem, ut homo scientiam, uel sanitatem, uel caliditatem; alio modo habere quantitatem, ut bicubitatem, tricubitatem uel magnitudinem; tertio modo habere habitum extrinsecum, aut in toto corpore aut in aliquo membro, ut habere uestimentum uel in digito annulum; quarto modo, habere membrum uel aliquam partem ipsius, ut homo habet manum et pedem; quinto modo, prout uas dicitur habere illud quod est in uase, ut dolium uinum; sexto modo, habere possessionem, ut homo dicitur habere agrum uel domum; septimo modo, ut uirum dicitur habere uxorem et uxorem uirum. Et quinto Metaphysicae ponitur alius modus principalis, scilicet ducere alterum secundum suam naturam uel suum impetum, ut tyrannus ciuitatem.
Dictum fuit, in septimo capitulo, quod primus modus pertinet ad praedicamentum qualitatis, quia non significat aliud quam esse aliquale, et similiter secundus modus ad praedicamentum quantitatis, et tertius modus ad praedicamentum habitus. Et ultimus modus, qui ex quinto Metaphysicae accipiebatur, dicitur secundum potestatem agendi et mutandi uel prohibendi aliorum actiones, et sic pertinet ad praedicamentum actionis. Sed septimus modus dicitur secundum praedicamentum de ad aliquid, sicut dicebatur in septimo capitulo. Sextus modus reducitur ad octauum, quia possessoris est ducere et mutare sua sicut uult; et similiter quintus modus, quia ad hoc ponitur uas ut prohibeat effluere et moueri contenta; et similiter quartus modus, quia partes mouentur ad motum totius, uel forte dicimus totum habere partem, et e conuerso, relatiue, et sic pertinet ad praedicamentum de ad aliquid.