Prologus | Liber secundus |
I. Tria sunt, ut arbitror, in quibus humanae salutis summa consistit, fides videlicet, charitas ct sacramentum. Spem autem in fide, tanquam speciem in genere, comprehendi existimo. Est quippe fides existimatio rerum non apparentium, hoc est sensibus corporis non subjacentium; spes vero, exspectatio aliquod commodum adipiscendi quando videlicet quis credit se aliquod bonum assecuturum esse. Est itaque fides tam bonarum quam malarum rerum, et tam praesentibus vel praeteritis quam futuris, sicut in principio Enchiridion beatus disserit Augustinus. Spes autem de bonis est tantum et de futuris. Exspectatio quippe alicujus incommodi non tam spes dicenda est quam desperatio, hoc est diffidentia a bono. Charitas vero est amor honestus, qui ad eum videlicet finem dirigitur, ad quem oportet, sicut e contrario cupiditas, amor inhonestus ac turpis appellatur. Amor vero est bona erga alterum ipsum voluntas, qua videlicet optamus, ut eo modo se habeat, quo se habere bonum ei credimus esse, et hoc ejus potius quam nostri causa desideramus. Saepe namque contingit, ut aliquem odientes, et ab eo quoquo modo nos deliberare volentes, optemus eum ad coelestia jam transferri, et superna illa gloria frui: quo melius ei contingere nil potest. Nec tamen id ejus amore gerimus, quia pro nobis id potius quam pro ipso agimus, nec tam illius utilitatem quam nostram in hoc attendentes. Cui fortassis in hoc ipso melius quam nobismet ipsis optamus, magis adhuc praesentis vitae miseriam, quam futurae gloriam nobis cupientes. Quod Tullius quoque, cum amicitiam in secundo Rhetoricae definiret, diligenter providebat, dicens: Amititia est voluntas erga aliquem rerum bonarum, ipsius illius causa quem diligit. Ubi profecto cum adjecit, ipsius illius causa quem diligit, veram a falsa distinxit amicitiam. Sunt enim qui alios amare dicuntur, quacumque intentione bene alii esse desiderent. Qui cum id causa sui potius quam illorum agant, non tam hominem diligunt quam fortunam ejus sequuntur, nec tam commoda ipsius quam sua in illo venantur, nec tale desiderium tam charitas, id est amor honestus, ut dictum est, quam cupiditas, id est amor inhonestus ac turpis est dicendum. Illa quippe amor Dei, haec amor saeculi nuncupator, quia per illum Deo copulamur, per istum mundanis occupamur curis, et terrenis deservimus desideriis. Et per illum quidem quae Dei sunt curamus, per istum quae nostra sunt providemus. Et in illo finis est Deus, id est finalis et suprema causa, ad quem nostra dirigitur intentio, quando videlicet tam ipsum quam proximum diligimus propter ipsum nec tam nostram quam ipsius sequimur voluntatem. In isto autem ipsi nosmetipsos finem constituimus, quibus satis est si desideria nostra compleamus et voluntati nostrae pareamus. Quales et Apostolus praevidens, Erunt, inquit, homines seipsos amantes (II Tim. III, 2), hoc est, in se potius quam in Deo sui amoris finem constituentes. Cum enim proximum tanquam nos ipsos amare jubeamur, nequaquam peccamus nos amando ; sed amoris, ut dictum est, finem in nobis collocando. Et cuma nostri quoque sicut et proximi curam in necessariis agere debeamus, nonnulla propter nosmetipsos agere nos oportet, ut et nos eorum quae agimus causa quaedam existamus; sed non, ut dictum est, finis, id est saperior et suprema causa, quae Deus est. Hoc ipsum quippe quod pro nobis gerimus, si recte agamus, propter Deum fecimus, cui hoc placere credimus, et ejus dilectio nostra causa est, ut nos quoque propter ipsum, non eum propter nos diligamus. Alioquin perverse agentes in nobis potius quam in ipso nostra dilectionis finem constitueremus. Tunc vero propter ipsum tam nometipsos quam proximum diligimus, cum ideo nos amamus, quia hoc ei credimus placere, non quia nobis utile fore, licet id constet inutile nobis esse non posse. Nihil igitur amandum est, nihil omnino faciendum nisi propter Deum, ut in Deo finem omnium constituamus. Unde et ipsa alpha et omega dicitur, hoc est principium et finis. Principium quidem supremum a quo omnia; finis, id est finalis et suprema causa, propter quem omnia. Neque enim comedere, nec dormire, nec uxorem ducere, nec omnino aliud facere nisi propter ipsam debemus. Alioquin bestialiter viveremus, nostris tantum voluptlatibus dediti. Comedere autem propter ipsum debemus, hoc uno saltem ut corpori quod suum est, ac nobis commissum, necessaria impendamus, quibus in ejus obsequio sustentetur. Similiter et dormiendo ipsam reficere debemus, at vigilare cum oportet in ejus obsequio valeamus. Uxor quoque ab eo qui est incontinens ducenda est, non solum propter filios ipsi generandos, verum etiam ne eum ex fornicatione offendamus. Qui etiam cum pro nobis ipsi oramus, aut aliquid quod nobis apud eum prosit efficimus, ipsa ejus etiam charitas ad hoc nos compellit, per quae ad eum, quem super omnia diligimus, pervenire cupimus. Sic et caetera omnia propter ipsum facienda sunt, alioquin ab ipso frustra remunerationem exspectaremus, si ea quae agimus propter ipsum non ageremus. Quod diligenter Apostolus attendens, in I ad Corinthios Epistola dicit: Sive ergo manducatis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. (I Cor. X, 31).
II. Sacramentum vero est visibile signum invisibilis gratiae Dei: veluti cum quis baptizatur, ipsa exterior ablutio corporis, quam videmus, signum est interioris ablutionis animae, cum ita interior homo a peccatis mundatur, sicut exterior a corporalibus sordibus. Nunc autem tribus supra positis breviter assignatis atque descriptis, scilicet fide, charitate et sacramento, de singulis diligentius est agendum, quantum pertinet ad propositam humanae salvationis summam: et de his quae praecipue majoribus implicita quaestionibus videntur. Ac primum de fide, quae naturaliter caeteris prior est, tanquam bonorum omnium fundamentum. Quid enim sperari, vel speratum amari potest, nisi prius credatur? credi autem potest, si non speretur vel ametur? Ex fide itaque spes nascitur, cum quod credimus bonum nos adepturos esse per Dei misericordiam confidimus. Unde Apostolus: Fides, inquit, est sperandarum rerum substantia, argumentum non apparentium (Hebr. XI, 1). Substantia sperandarum rerum, hoc est fundamentum et origo, unde ad speranda aliqua perducimur, credendo videlicet prius ea esse, ut postmodum speremus. Argumentum non apparentium, hoc est probatio quod sint aliqua non apparentia. Quia enim nemo fidem esse dubitat, oportet ex hoc ut aliqua non apparentia esse concedat, cum fides, ut dictum est, proprie non dicatur nisi de his quae nondum apparent. Unde juxta Apostolum, cum nunc tria manere dicantur, fides scilicet, spes, charitas (I Cor. XIII, 13), sola charitas nunquam excidit (ibid., 8), tam in hoc scilicet saeculo quam in alio futuro perseveratura. Ex quo et merito major dicitur tam dignitate perseverantiae, quam remunerationis debito; cum ipsa videlicet sola, ut arbitror, remuneratione sit digna. Si quis autem de apparentibus quoque fidem haberi dicat, fidem abusive nominat. Reperitur tamen fides dici de apparentibus quoque, sicut de non apparentibus. De utroque autem exempla prae manibus habemus. Gregorius, homilia VI, lib. II in Evangelia [Anmerkung]: Cum Apostolus dicat: "Est fides sperandarum rerum substantia, etc." (Hebr. XI, 1). Profecto liquet quia fides illarum rerum argumentum est, quae apparere non possunt. Quae enim sunt apparentia, fidem non habent, sed agnitionem. Idem Dialog. lib. IV, cap. 8 [Anmerkung]: Cum Paulus dicat: "Est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium," hoc veraciter debet credi quod non valet videri. Nam credi jam non potest quod videri potest. Angustinus super Joannem [Anmerkung]: "Et nunc dico vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis (Joan. XIV, 29)." Quid est hoc, cum magis haec credere habeat antequam fiat id quod credendum est? Haec est enim laus fidei, si quod creditur non videtur. Nam quid magnum est si id creditur quod videtur, secundum illam Domini sententiam, qua discipulum arguit dicens: "Quia vidisti, credidisti? Beati, etc. (Joan. XX, 29.)" Sed aliud vidit, aliud credidit. A mortali quippe homine divinitas videri non potuit. Hominem igitur vidit, et ideo confessus est, dicens: "Dominus meus, et Deus meus (ibid., 28)." Nam ipsa fides ita est diffinita: "Est autem fides sperandarum rerum substantia (Hebr. XI, 1)," quae non videntur. Quapropter quid sibi vult "ut cum factum fuerit credatis?" Nam et ille cui dictum est: Quia vidisti, credidisti, non hoc credidit quod vidit. Cernebat carnem, et credebat Deum latentem in carne. Sed et si dicimus credi quae videntur, sicut dicit unusquisque oculis suis se credidisse, non tamen ipsa est quae in nobis aedificatur fides, sed ex rebus quas videmus, agitur in nobis, ut ea credantur, quae non videntur." Item [Anmerkung]: Credituri non fide nova, sed aucta, aut certe cum mortuus esset defecta, cum resurrexisset refecta. Item, sermone trigesimo nono [Anmerkung]: Quid promittit credentibus? "Cognoscetis veritatem (Joan. VIII, 32), non quia cognoverunt, sed ut cognoscerent crediderunt. Credimus ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Quid est enim fides, nisi credere quod non vides? Fides ergo est quod non vides credere, veritas, quod credidisti videre. Veritas est, sed adhuc creditur, non videtur." Idem in libro De verbo Domini, et quibusdam sententiis Pauli Apostoli, sermone octogesimo: "Justus ex fide vivit (Rom. I, 17)," quia credit quod non videt, filii Dei sumus; et: "Nondum apparuit quid erimus (I Joan. III, 2), Quandiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Deo. Per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6)." Cum venerimus tenebimus, et jam visio erit, non fides; et jam res, non spes. Amabimus videndo et tenendo. Ergo charitas perfecta erit, sicut ait Apostolus: "Fides, spes, charitas, tria haec; major autem horum est charitas (I Cor. XIII, 13)." Securi illo adjuvante perseverantes in eo dicamus: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, etc. (Rom. VIII, 35)." Idem libro secundo Quaestionum Evangeliorum: "Justitia Dei in eo revelatur ex fide in fidem (Rom. I, 17)," intelligitur quidem fides qua creduntur ea quae non videntur.
III. Sed tamen est fides etiam rerum, quando non verbis, sed rebus ipsis praesentibus creditur quod futurum est, cum jam per speciem manifestam se contemplandam praebebit sanctis ipsa Dei sapientia. De qua fide rerum lucisque ipsius praesentia forsitan Paulus dicit: Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem. Dicit enim alio loco: Nos enim revelata facie gloriam Dei spectantes in eamdem imaginem transformabimur a gloria in gloriam (II Cor. III, 18). Sicut enim dicit hic, a gloria in gloriam, ita et ibi ex fide in fidem. De gloria scilicet Evangelii, quo nunc credentes illuminantur, in gloriam manifestae veritatis. Apud philosophos quoque de apparentibus etiam fides dici videtur. Quo etiam videlicet res quaelibet ita animo tenetur, ut de ipsa non dubitetur, sive per opinionem, sive per experimentum quoque sensuum. Unde Boetius super Topica Ciceronis libro primo [Anmerkung] . Argumentum est ratio quae rei dubiae facit fidem. Multa enim, inquam, sunt quae faciunt fidem, sed quia rationes non sunt, nec argumenta esse possunt, ut visus facit fidem his quae videntur. Sed quia ratio non est visus, nec argumentum quidem esse potest. His itaque testimoniis patet fidei nomen modo proprie, modo improprie poni, cum videlicet non solum de occultis, verum etiam de manifestis fides dicatur. Sunt autem plura ad Deum pertinentia quae credi vel non credi nostra non interest, quia sive credantur, sive non credantur, nullum incurrimus periculum, veluti si credamus Deum cras pluviam facturum vel non facturum, vel huic nequissimo homini misericordiam impensurum vel non. Ei vos quae de fide ad aedificationem loquitur, ea sola tractare ac docere sufficit, quae si non credantur damnationem pariunt. Haec autem sunt quae ad fidem Catholicam pertinent.
IV. Catholica quippe est fides, id est universalis, quae ita omnibus necessaria est, ut nemo discretus absque ea salvari possit. Bene Athanasius cum praemisisset: Haec est fides Catholica, statim id aperiens, unde scilicet dicatur Catholica, et velut exponens ait: Quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Sunt et qui velint fidem Catholicam ad differentiam fidei Catholicorum non ubiKü¥g cum Ecclesia dilatatae, sed quasi in angulo aliquo latitantis, vel in aliqua terrarum parte conclusae. Fides autem Catholica partim circa ipsam divinitatis naturam, partim circa divina beneficia et quascunque Dei necessarias dispensationes vel ordinationes consistit, quae nobis diligenter apostolorum vel sanctorum Patrum symbolis expressa sunt. Ac primum de his quae ad divinitatis naturam pertinent, consideremus, qualiter videlicet in una et eadem penitus divinitatis substantia tres personae credantur, Pater scilicet, ac Filius ac Spiritus sanctus, et quid rationis vel utilitatis haec in uno Deo habeat personarum distinctio. Primo itaque hanc fidei summam ponamus, de unitate scilicet ac trinitate divina; deinde positam, prout Dominus dederit disseramus.
V. Tenet igitur Christianae fidei religio unum solummodo Deum esse, ac nullo modo plures esse deos, unum omnium dominum, unum creatorem, unum principium, unum lumen, unum bonum, unum immensum, unum omnipotentem, unum aeternum, unam substantiam, sive essentiam incommutabilem penitus ac simplicem, cui nec partes aliquae, nec aliquid quod ipsa non fuerit, possit inesse, ac per omnia solam praedicat, ac credit unitatem, excepto quod ad personarum pertinet multitudinem. Huic itaque tam simplici seu individuae ac merae substantiae, tres inesse personas sibi per omnia coaequales ac coeternas, non numero rerum, sed pluralitate proprietatum, diversas veraciter confitetur, Deum videlicet Patrem, ut dictum est, ac Deum Filium ejus, atque Deum Spiritum ejus, ab utrisque procedentem. Non est autem una persona altera, licet sit hoc ipsum quod altera: neque enim qui Pater est Filius est, aut Spiritus sanctus, nec qui Filius est, Spiritus sanctus est; sed tamen quod Pater est, est Filius, est et Spiritus sanctus, et econtrario. Idem quippe Deus tam Pater est, quam Filius seu Spiritus sanctus, unum quippe prorsus in natura, unum tam numero quam substantia sunt; sed juxta eorum proprietates ita personaliter ab invicem distinguntur, ut alius sit iste quam ille, non aliud; homo est personaliter, non substantialiter diversus, cum hic videlicet non sit ille, licet hic sit penitus hoc quod ille, id est eadem penitus sit substantia quae et ille, non persona. Unde Sedulius: "Non quia quae summus Pater est et Filius hic est; sed quia quod summus Pater est, et Filius hoc est.
VI. Proprium autem est Dei Patris ingenitum esse, hoc est a seipso non ab alio existere, sicut filii proprium est a Patre genitum esse, non creatum vel factum, et Spiritus sancti ab utrisque procedere, nec creatum nec factum esse. Quod enim aeternaliter subsistit, atque initio caret, nec creatum nec factum convenit dici. Solum itaque Patrem ingenitum dicimus, hoc est a seipso non ab alio. Unde Augustinus adversus Felicianum Arianum: culpamur. Sed quod certa fides tenet nec ingenitus est, nec genitus, sed ab utrisque procedens, id est a Patre et Filio.Patrem ingenitum dico, quia non processit ex altero. Isidorus Etymol. lib. sexto [Anmerkung]: Pater, inquit, solus non est de alio; ideo solus appellatur ingenitus. Aliud itaque dicere est Patrem ingenitum, aliud non genitum. Sicut aliud est dicere aliud injustum, aliud non justum. Quippe quod injustum est necesse est esse non justum, sed non e converso, lapis quippe non justus, nec tamen injustus est. Sic et cum Deus Pater sit ingenitus, constat profecto eum esse non genitum, id est non esse Filium. Spiritus vero sanctus ipse quoque est non genitus, cum ipse etiam non sit genitus, hoc est non sit Filius, nec tamen ideo est ingenitus, cum ipse ab alio sit, tam a Patre scilicet, quam a Filio procedens. Solus itaque Pater ingenitus dicitur, sicut solus Filius genitus, Spiritus vero sanctus, nec genitus est, nec ingenitus, sed ut dictum est, ab utrisque procedens. Unde et Augustinus ad Orosium, cap. secundo: culpamur. Sed quod certa fides tenet nec ingenitus est, nec genitus, sed ab utrisque procedens, id est a Patre et Filio.Spiritum sanctum nec genitum nec ingenitum fides certa declarat, quia, si dixerimus ingenitum, duos patres affirmare videbimur; sin autem genitum, duos filios affirmare [al. credere] culpamur. Sed quod certa fides tenet nec ingenitus est, nec genitus, sed ab utrisque procedens, id est a Patre et Filio. Idem et Gennadius De orthodoxa fide ecclesiasticorum dogmatum, cap. I. asserit his verbis: Pater ergo principium deitatis, a quo Filius est natus, a quo Spiritus sanctus non natus, quia Filius non est, nec ingenitus quia non est Pater. Hinc et beatus papa Greg. in symbolo epistolis suis praescripto meminit dicens: Credimus Spiritum sanctum nec genitum nec ingenitum, sed coaeternum de Patre et Filio procedentem. Cum autem unaquaeque persona harum sit Deus aut Dominus sive Creator, nec una persona sit altera; non tamen ideo plures dii vel domini sunt, sive creatores, sicut plures sunt personae. Quippe cum dicimus deos, aut dominos seu creatores, rerum quemdam numerum ostendimus, quarum unaquaeque Deus sit, aut Dominus sive Creator cum in individuitate nulla rerum possit esse multitudo, unde et individuam dicimus Trinitatem. Cum vero multas in Deo profitemur personas, proprietatum non rerum multitudinem, ut supra meminimus, demonstravimus.
Quaedam itaque de singulis tantum dicuntur personis, ut ingenitus de solo Patre, genitus sive incarnatus de solo Filio, procedens ab utroque, de solo Spiritu sancto; quaedam conjunctim tantum et non sigillatim, ut trinitas de tribus tantum personis; quaedam tam divisim quam conjunctim de eis aeque dicuntur, ut Deus, Dominus, Creator, omnipotens, sapientia, virtus, justitia, etc. Solum vero hoc nomen quod est persona pluraliter proferimus, cum videlicet plures proferimus personas, non deos aut dominos nec ullam in caeteris pluralitatem recipiamus. Unde Augustinus De Trinitate lib. VII, cap. 7: Pater ad se dicitur persona, non ad Filium vel Spiritum. Item: Hoc solum non est, quod cum dicatur de singulis ad se pluraliter, non singulariter accipitur in summa. Dicimus itaque Pater est persona, et Filius est persona. Spiritus sanctus persona: Pater tamen et Filius et Spiritus sanctus non sunt una persona, sed plures. Quarum quidem tamen personarum sicut eadem prorsus est substantia, ita indeterminans est gloria, indivisa operatio ac voluntas. Hac autem fidei summa circa unitatem ac trinitatem proposita, superest ut adversus inquisitiones dubitantium, congruis etiam similitudinum exemplis defendamus atque astruamus. Quid enim ad doctrinam loqui proficit, si quod docere volumus exponi non potest ut intelligatur? Quod diligenter beatus attendens Augustinus cum difficillimum de Trinitate illum exponere vellet locum, quod videlicet Evangelista Joannes exorsus est, dicens [Anmerkung]: In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum (Joan. I, 1), hoc inquit, animalis homo non percipit. Quid ergo fratres? Silebimus hinc? Quare ergo scribitur, si siletur? aut quare auditur, si non exponitur? Sed ut quid exponitur, si non intelligitur? Itaque quoniam rursus non dubito in numero vestro quosdam esse, a quibus possit non solum expositum capi, sed antequam exponatur intelligi; non fraudabo eos qui possunt capere, dum timeo superfluus esse auribus eorum qui non possunt capere.
VII. Primum itaque nobis disserendum occurrit quid sibi velit in una divinitatis natura personarum ista distinctio, ut eadem scilicet Pater, eadem Filius, eadem Spiritus sanctus sit appellata. Deinde qualiter una penitus et individua permanente substantia, Trinitas personarum queat assignari, et quod de unitate ac Trinitate divina ante proposuimus contra vehementes philosophicas impugnationes defendi. Videtur autem nobis suprapositis trium personarum nominibus summi boni perfectio diligenter esse descripta, ut cum videlicet praedicatur Deus esse Pater et Filius et Spiritus sanctus, eum summum bonum atque in omnibus perfectum hac distinctione Trinitatis intelligamus.
VIII. Patris quippe nomine divinae majestatis potentia designatur, qua videlicet quidquid velit efficere potest, unde August. in Enchiridion [Anmerkung]: Neque enim veraciter vocatur omnipotens, nisi quoniam quaecunque vult potest, nec voluntate cujuspiam creaturae voluntatis omnipotentis impeditur effectus. Idem in lib. de Spiritu et littera: Non potest facere injusta, quia ipse est summa justitia et bonitas. Omnipotens vero est, non quod possit omnia facere, sed quia potest efficere quidquid vult. Sicut autem Dei Patris vocabulo divinae majestas potentiae exprimitur specialiter, ita Filii seu Verbi appellatione sapientia Dei significatur, quia scilicet cuncta discernere valet, ut in nullo penitus decipi queat.
IX. At vero Spiritus sancti vocabulo ipsa ejus charitas seu benignitas exprimitur, qua videlicet optime cuncta vult fieri seu disponi, et eo modo singula provenire quo melius possunt, in aliis quoque bene utens, et optime singula disponens, et ad optimum finem quoque perducens. Non est autem perfectus in omnibus, qui in aliquo impotens invenitur, nec perfecte beatus est qui in aliquo decipi potest, nec penitus benignus qui omnia optime fieri non velit ac disponi. Ubi vero haec tria conveniunt, ut tam videlicet potentia quam sapientia, quam bona voluntate sit perfectus, nil boni est quod ejus plenitudini desit. Tale est ergo Deum Patrem ac Filium et Spiritum sanctum nos profiteri, ac si ipsum, ut dictum est, summum bonum esse praedicemus, cui, inquam, bonorum omnium plenitudini nil desit, et cujus participatione bona esse caetera constet. Nec solum haec Trinitatis distinctio ad summi boni perfectionem, ut dictum est, describendam convenit, verum etiam ad persuadendum hominibus divini cultus religionem plurimum proficit, ut ob hoc praecipue ipsa Dei sapientia incarnata in praedicatione sua eam rectissime decrevisset assumere. Duo quippe sunt quae nos omnino subjectos Deo efficiunt, timor videlicet atque amor. Potestas quippe et sapientia maxime timorem incutiunt, cum eum quem judicem esse scimus, et cuncta quae voluerit, punire posse, et nil eum latere cognoscimus. Benignitas autem ad amorem specialiter pertinet, ut quem benignissimum habemus, potissimum diligamus. Ex quo etiam certum est eum impietatem ulcisci velle, quia quo plus placet ei aequitas, magis ipsi displicet iniquitas sicut scriptum est: Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem (Psal. XLIV, 8).
Nec solum ad timorem vel ad amorem Dei hominibus incutiendum haec Trinitatis distinctio necessaria est, verum et ad universorum operum ejus commendationem plurimum valet, ut quaecunque agit, egregie fieri credantur, utpote qui omnia quae velit, efficere possit, et in omnibus modis conservare sciat, et optime cuncta fieri seu procedere velit. Unde et cum ad aliud per nos operandum divinam imploramus gratiam, ante commemorationem Trinitatis facimus, dicentes: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, vel, In nomine sanctae et individuae Trinitatis, ut videlicet divinam potentiam et sapientiam seu benignitatem commemorando quaecunque Deus efficiat, egregie fieri demonstremus. Unde et Moyses cum de universa mundi ageret creatione in ipso statim Genesis exordio Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum commemorat, ut quaecunque a Deo fieri narrat, egregie facta credantur. Cum enim ait: In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I, 1), et postmodum adjecit, Spiritus Domini ferebatur super aquas (ibid., 2), divinam Trinitatem diligenter expressit. In Deo quidem creatore Patrem insinuans, hoc est divinam commemorans potentiam, per quam creari omnia de nihilo potuerit. Quanquam etiam non incongrue hoc nomen, Deus, juxta propriam interpretationem, innuit quod hoc, videlicet quasi qeoúû, id est timor interpretetur, cum potestati reverentia timoris maxime exhibeatur. Nomine vero principii Filium designat, id est divinam rationem seu sapientiam, in qua per providentiam cuncta prius consistere quodammodo habuerunt, atque ibidem incipere quam in effectum operis ducerentur. Unde et Evangelista de verbo Patris disserens: Quod factum est, inquit, in ipso vita erat (Joan. I, 3, 4). Sic et Macrobius Platonem insecutus, mentem Dei, quam Greci noun (gr.) appellant, originales rerum species, quae ideae dictae sunt, continere meminit. Antequam etiam, inquit Priscianus, in corpora prodirent, hoc est in effecta operum provenirent. Spiritus vero Domini aperte Spiritum sanctum insinuat, id est divinae gratiae bonitatem, juxta hanc quidem diligentem prophetae considerationem, cum ad excellentem hominis creationem ventum esset, provide hoc opus caeteris imponens, et quasi pro caeteris commendans distinctionem potenter Trinitatis fecerit, ubi videlicet a Domino potius dictum est, Faciamus hominem, quam faciam, ad imaginem, inquit, et similitudinem nostram (Gen. I, 26); virum quidem ad imaginem, mulierem vero ad similitudinem. Vir quippe juxta Apostolum, imago Dei est, non mulier (I Cor. XI, 7). Sed sicut vir imago est Dei, ita et mulier imago dicitur viri. Imago quippe expressa alicujus similitudo vocatur, similitudo autem dici potest, etsi non multum id cujus est similitudo exprimat. Vir itaque ad imaginem Trinitatis est factus, quia quo perfectior conditus est quam mulier, descriptae summi boni perfectioni similior existit. Qui et per potestatem tam mulieri quam caeteris mundanis praelatus est creaturis, et per sapientiam dignior, et per amorem ad ea quibus perfectio est pronior exstitit. Bene et eum a serpente non esse seductum, cum seduceretur mulier, testatur Apostolus (I Tim. II, 14), qui tamen amore mulieris gustatum ei fructum porrigentis, cum eam contristare nollet, in transgressionem prorumpit, amplius de misericordia Dei quam oporteret praesumens, quem ad ignoscendum facilem existimabat, pro tam levi quae ei videbatur, offensa; si quoquomodo commissam sibi a Domino non scandalizaret mulierem, praesertim cum haec pie magis quam malitiose fieri videretur, a quo etiam amplius amari Deum quam a muliere, quis non consentiat? Quomodo enim illa tunc Deum vere dilexerit, quem sibi in dolo fuisse locutum crediderit, cum serpentis acquieverit consilio?
X. Quod autem nomine Patris divina potentia, nomine vero Filii seu Verbi divina sapientia, nomine Spiritus sancti ipsa Dei benignitas seu charitas specialiter exprimatur, nec nos auctoritas nec ratio subterfugit. Potentiam quidem nomine Patris specialiter exprimi, ex multis colligitur testimoniis. Unde Maximus episcopus in expositione symboli quod dicitur apostolorum, quae legitur in quinta Quadragesimae Dominica his verbis insinuat [Anmerkung]: Credis in Deum, inquit, Patrem omnipotentem? In Deo natura innascibilis, in Patre Unigeniti veritas, in omnipotente plenitudo virtutis ostenditur. Est namque per ingenitam deitatem omnipotens, et per omnipotentiam Pater. Innascibilem hoc loco, increatum dicit: ingenitam deitatem Patris appellat, hoc est eum solum ex tribus personis ingenitum esse profitetur, cum videlicet ut jam supra meminimus, solus ipse non sit ab alio. Caeterae vero personae ab ipso sunt. Quod vero dicitur ipse Pater per ingenitam deitatem esse omnipotens, hoc est per hoc quod cum sit Deus, insuper ut dictum est, ipse solus sit ingenitus, et rursus per omnipotentiam Pater, aperte innuitur, quod sic ut ingenitum esse proprium est Dei Patris, ita et ad proprietatem ejus specialiter divinam potentiam pertinere, licet unaquaeque aliarum personarum, cum sit ejusdem cum Patre substantiae, ejusdem sit penitus potentiae. Juxta proprietates quippe trium personarum, quaedam specialiter ac tanquam proprie de aliqua earum dici vel accipi solent, quae tamen juxta earum naturam, unionem singulis inesse non ambigimus, ut sapientia Filio, charitas Spiritu sancto specialiter attribuitur, cum tamen tam Pater, quam Spiritus sanctus, seu etiam tota Trinitas sapientia sit, et similiter tam Pater ipse, quam Filius charitas dici possit. Sic etiam juxta personarum proprietates, quaedam opera specialiter alicui personae attribuuntur, quamvis indivisa totius Trinitatis opera praedicentur, et quidquid ab una earum fit, a singulis fieri constet.
Soli quippe Filio carnis susceptio assignatur, et ex aqua et Spiritu tantum, non ex aqua etiam ex Patre vel Filio regenerari dicuntur, cum tamen in istis totius operatio Trinitatis adfuerit. Sic et juxta ipsam Patris proprietatem specialiter ei et maxime quae ad potentiam pertinent assignari solent, cum ex ipsius, ut dictum est, nomine, divina specialiter potentia designetur, et eo ipso quod solus ipse ingenitus dicitur, hoc est a seipso, non ab alio; existens; quaedam ei secundum substantiae modum propria maneat potentia, ut cum videlicet ipse Pater omnia facere possit quae Filius et Spiritus sanctus, hoc insuper habeat, ut a se ipso solus ipse queat existere, nec necesse habeat ab alio esse. Non minus tamen aut Filium aut Spiritum sanctum omnipotentem praedicamus quam Patrem. Ut enim beatus meminit Augustinus, non propter aliud omnipotens dicitur Deus, nisi quia quidquid vult potest efficere, ut non scilicet in aliquo efficiendo ullum ejus voluntati impedimentum obsistat. Ideo autem trium personarum indivisa opera, id est communia dicuntur, quod quidquid potentia geritur, id sapientia moderatur, et bonitate conditur. Unde et merito in his quae facere Deum exoramus, commemorationem facimus Trinitatis dicentes: In nomine sanctae et individuae Trinitatis, vel, In nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti, ut sicut trium personarum est indivisa operatio, ita et eorum sit inseparabilis invocatio: atque hoc modo cum fides ipsa postulati beneficii astruatur, tamen ipsa operis divini efficacia commendetur. Facile enim creditur facturus esse bonum quod rogatur, qui et facere id sicut voluerit, potest, et benignissimus esse cognoscitur. Nomine vero Patris, ut dictum est, omnipotentia Dei, nomine Spiritus, summa ejus benignitas commemoratur. Cum autem et sapientiae divinae commemoratio additur, quae scilicet nomine Filii exprimitur, per quam in omnibus quae efficit modum tenere noverit, egregius effectus ostenditur qui ab eo proveniat, qui omnia quae velit facere queat, et in omnibus faciendis modum sciat servare, et optime cuncta velit fieri. At vero cum unaquaeque trium personarum inde omnipotens dicatur, quod quidquid earum quaecunque velit efficere possit complere, non tamen necesse est eodem modo se penitus habere unam quo alteram, cum in suis proprietatibus diversae sint. Solus quippe Pater potest esse Pater sive ingenitus, et solus Filius genitus, sicut et solus Spiritus sanctus procedens. Quidquid itaque una persona facere potest, et alia potest, et ideo unaquaeque omnipotens dicitur; sed non quidquid una esse potest, vel cujus modo una esse potest, necesse est alteram esse. Hoc autem teste Hieronymo plus habere Pater a Filio invenitur, quod solus a seipso est; Filius vero a se non est, sed a Patre tanquam genitus. Sic quippe ait Niceni concilii exponendo fidem, symbolum: Absit ergo in Filio Dei aliud plus minusve, aut in loco aut in tempore, aut in potentia, aut in scientia, aut in aequalitate, aut in subjectione, cum dicitur hoc ut divinitati ejus ascribatur, non carni! Si enim plus minusve aliud invenitur, excepto hoc quod genuit Pater Filium, et excepto hoc quod Filius non ex semetipso natus est, sed de Patre natus est, proprie aut invidens aut impotens Pater, insuper etiam temporalis agnoscitur.
Ex his quidem verbis Hieronymi, cum profitetur nil plus in Patre quam in Filio, vel minus in Filio quam in Patre reperiri, excepto quod Filius a seipso non est, sicut et Pater profecto, videtur juxta naturam vel modum existentiae, non operationis, hanc quasi propriam Patri ascribere potentiam, quod solus ipse per se subsistere queat, vel a seipso existere habeat: hoc est non ab alio, caeteras vero duas in Trinitate personas ab ipso necesse sit esse, nec per se habeant subsistere. Cui et illud beati consonat Ambrosii, qui in Epistola Pauli ad Ephesios, ubi scriptum est: Unus Deus et Pater omnium, qui super omnes, etc. (Ephes. IV, 6): Si itaque potentiam tam ad naturam subsistendi, quam ad efficaciam operationis referamus, inveniemus ad proprietatem personae Patris proprie vel specialiter omnipotentiam attinere, qui non solum cum caeteris duabus personis Deus omnia efficere potest, verum etiam ipse solus a se non ab alio existere habet, et sicut ex se habet existere, ita etiam ex se habet posse. Caeterae vero personae sicut ab ipso habent esse, ita et ab ipso habent posse quod volunt efficere, unde et per semetipsum Filius dicit: Non possum ego a meipso facere quidquam (Joan. V, 30); et alibi: Et a meipso facio nil (Joan. VIII, 28), vel, a meipso non loquor (Joan. XIV, 10). Cum itaque de Patre Maximus dixerit quod per ingenitam deitatem sit omnipotens, id est per hoc quod cum sit Deus, sit etiam ingenitus, illa quoque propria Patris potentia qua solus ipse a se non ab alio subsistit, unde solus ipse ingenitus dicitur, in omnipotentia comprehenditur, et sic eum intellexit omnipotentem, ut quidquid ad potentiam attinet, non solum quantum ad operationis effectum, verum etiam quantum ad subsistendi modum, ei tanquam prope diligentius accipi potest per omnipotentiam Pater, ac si dicamus eum per omnipotentiam, quae ei, ut dictum est, specialiter tribuitur, de ipso Sapientiam suam tanquam Filium generare, cum ipsa scilicet divina Sapientia aliquid sit de divina omnipotentia, cum sit ipsa quoque aliqua potentia. Sapientiam namque dicimus potentiam discernendi, sive a deceptione sive a fallacia.
Est itaque divina sapientia quaedam divina potentia, per quam videlicet Deus cuncta perfecte discernere atque cognoscere habet, ne in aliquo errare per inscientiam possit, secundum quod scilicet Verbum ipsum Dei de ipsa Patris substantia esse dicitur, quod est Filium ex Patre genitum esse, sicut postmodum ipso annuente plenius disseremus, cum ad hujus scilicet generationis modum exponendum ventum fuerit. Nunc vero praesentis est operae auctoritates inducere, quibus vocabulo Patris divinam maxime astruamus potentiam exprimi. Quod si etiam tam evangelica quam apostolica discutiamus dicta, intelligimus, juxta ipsius locutionis proprietatem, ea quae ad potentiam pertinent, Patri specialiter ascribi, ut hic quoque aperte colligi possit vocabulo Patris ipsam specialiter omnipotentiam designari. Ait quippe Filius: Quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7), non quae ipse Filius vel Spiritus sanctus, licet eadem sit trium personarum potestas. Et alibi, sicut disposuit, inquit, mihi Pater (Luc. XXII, 29). Qui etiam videlicet Filius quoties humanitas ejus opem unitae sibi divinitatis implorat, aut quascunque ei preces fundit, solo Patris utitur vocabulo, ipsam scilicet commemorando potentiam qua potens est efficere quod rogatur, veluti cum dicit: Pater sancte, serva eos (Joan. XVII, 11). Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII, 46), et similia quae ad orationem pertinent. Quod et adhuc maxime mos ecclesiasticus observat, ut in illis specialibus orationibus quae in celebrationibus missarum ad altare fiunt; quae scilicet orationes ad solum Patrem locutionem dirigentes intendunt. Sed et cum ait Apostolus Christum surrexisse a mortuis per gloriam Dei Patris (Rom. VI, 4), id est per virtutem divinae potentiae, vel Patrem eum a mortuis suscitasse, et vivificaturum esse corpora nostra, vel ab eo Filium, vel Spiritum sanctum missum esse, vel ei Filium obedisse, quasi proprie vel specialiter Patri tribuit, quae ad potentiam pertinere videntur, ut ex his quoque insinuetur maxime ad personam Patris, juxta ejus, ut dictum est, proprietatem, ea quae potentiae sunt ascribenda esse, sicut Filio ea quae ad animi rationem vel sapientiam pertinent, sicut est judicare quod discretionis est. Unde scriptum est: Pater, omne judicium dedit Filio, quia potentia cedit sapientiae in discussione judicii, ubi aequitas magis examinanda est, quam vis potentiae exercenda. Quod autem supponitur, quia Filius hominis est, ex quo divinum maxime pendeat judicium, declarat secundum quod ipse Filius protestatus est: Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Nunc autem excusationem nullam habent de peccato (Joan. XV, 22). Ac si dicatur ex hoc maximam impios condemnationem juste incurrere, quia tanto divino beneficio ingrati inexcusabiles exstiterunt, missum etiam a Patre Filium respuentes.
Ad hoc etiam illa inscriptio psalmi noni pertinet quae ait: Pro occultis filii, scilicet judiciis, de quibus in eodem psalmo subjunctum est: Cognoscetur Dominus judicia faciens (Psal. IX, 17), et alibi, Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Quia videlicet, sicut dictum est, sapientiae est judicare, id est quod ex justitia cuique debeatur, cognoscere. Christum autem Dei sapientiam et Dei virtutem Apostolus nominat (I Cor. I, 24). Sapientiam quidem per quam omnia ad integrum novit, virtutem vero, per quam omnium bonorum efficaciam complet, secundum quod scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3); et alibi: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). Unde et dextera sive manus Patris appellatus est, per quam Pater omnia operatus est. Qui etiam bene mens Patris, sive ratio, sive Angelus consilii dictus est, quia omnia in hac sapientia rationabiliter Pater disponit, sive creando mundum, sive reparando eumdem post lapsum; et in hoc Pater verum consilium nostrae ignorantiae dedit, cum eo incarnato nos visitaverit. Sed et quando hominibus apparere ad aliquid docendum Deus legitur, Filio id magis quam alteri personae tribuitur, eo quod docere ad sapientiam necesse pertineat. Sive ergo ad aliud docendum antiquis temporibus in angelo vel in aliqua specie corporali Deus apparuerit, sive tempore gratiae per hominem assumptum se mundo visibilem exhibuerit, Filio id proprie aut specialiter propter supra positam causam ascribitur. Per ipsum enim Deus nos erudiens tanquam Verbo suo nos instruit, quoties de plenitudine ipsa sapientiae suae nobis aliud impartit, sicut scriptum est: Et de plenitudine ejus omnes accepimus (Joan. I, 16)
XI. Logos itaque Filius Dei cum dicitur, id est Verbum, secundum illam significationem sumitur, secundum quam lovgoû apud Graecos ipsum etiam mentis conceptum seu rationem mentis significat, non vocis prolationem. Unde Boetius in Categoriis Aristotelis, lib. secundo, quoniam Graeca oratione lovgoû dicitur etiam animi cogitatio, et intra se ratiocinatio, lovgoû quoque et oratio, ne quis Aristotelem, cum diceret logoún, id est rationem quantitatem esse, de eo putaret dicere quem quisque logoún in cogitatione disponeret, addidit, quae fit cum voce. Hinc et beatus meminit Augustinus lib. Quaestionum octuagesimo tertio, cap. 44. In principio, inquit, erat Verbum (Joan. I, 1), quod lovgoû Graece dicitur, Latine autem orationem et Verbum significat. Sed hoc loco melius Verbum interpretatur, ut significetur non solum ad Patrem respectus, sed ad illa etiam quae per Verbum facta sunt. Ratio vero etsi nihil per eam fiat, necesse ratio dicitur. Idem in lib. contra quinque haereses. In principio erat Verbum, melius Graeci logoún dicunt. Lovgoû quippe verbum significat et rationem. De quo quidem Verbo Dei scilicet intelligibili, quod ut dictum est, sapientia intelligitur, beatus quoque Gregorius in homelia evangeliorum septima ita loquitur, distinguens scilicet ipsum intelligibile Verbum a verbo audibili, quod est vox. Scitis, inquit, quia Unigenitus Verbum Patris vocatur, Joanne attestante qui ait, "in principio erat Verbum." Ex ipsa nostra locutione cognoscitis quia prius vox sonat ut Verbum postmodum possit audiri, Joannes ergo vocem se esse asserit, quia Verbum praecedit. Idem in homilia 23 De Joanne Baptista: "Ego vox clamantis in deserto." Ideo, inquit, vox a propheta vocatus est, quia Verbum praeibat. Quod est dicere: Sicut verbum audibile in auditore praecedit intelligibile, quia videlicet prius vox sonat, ut postmodum ex ea intellectus concipiatur: ita Joannis praedicatio anteibat, adventum Domini nuntiando. Verbum itaque dicit conceptum mentis, et quamdam intelligentiae locutionem, quae in mente formatur, ad cujus similitudinem Unigenitus Verbum Dei, et quasi quaedam ejus intellectualis ac perpetua locutio, in cujus providentia omnium ab aeterno praefixa consistit ordinatio atque operatio. Unde et Moyses cum in diversis rerum creationibus faciendis praemittat, Dixit Deus (Gen. I, 3), et ad dictum statim adjungat effectum dicens: Et factum est ita (ibid., 7), cuncta Deum condidisse in verbo, hoc est in sapientia sua ostendit, id est omnia rationabiliter. De quo etiam Psalmista ait: Dixit et facta sunt (Psal. XXXII, 9), id est ratione cuncta condidit, sive ordinavit. Qui etiam hoc Verbum alibi apertius demonstrans, non esse verbum audibile, et transitorium, sed intelligibile et permanens, ait: Qui fecit coelos in intellectu (Psal. CXXXV, 5), hoc est ad modum illum quo eos primum ordinaverat in verbo mentis, id est in conspectu suae perpetuae omnia providentis intelligentiae. Hanc autem intellectualem Dei locutionem, id est aeternam suae sapientiae ordinationem Augustinus De Civitate Dei lib. XVI, cap. 6 describens: Dei, inquit, ante factum suum, locutio sui ipsius facti est incommutabilis ratio, quae non habet sonum strepentem atque transeuntem, sed vim sempiterne manentem, et temporaliter operantem.
XII. Quemadmodum vero quae ad potentiam pertinent Patri, quae ad sapientiam Filio specialiter tribuuntur, ita quae ad operationem divinae gratiae attinent ac divinae charitatis bonitatem, Spiritui sancto ascribuntur, sicut est remissio peccatorum, et quorumcunque donorum distributio, ex sola bonitate ejus, non vero ex meritis nostris proveniens, qualis est regeneratio in baptismo ad dimittenda peccata; confirmatio per impositionem manus episcopi, ad dandam armaturam virtutum, quibus scilicet virtutibus post remissionem peccatorum perceptam resistere valeamus inimico tunc vehementius insurgenti. Sic et caetera sacramenta quae in Ecclesia conficiuntur, ex bonitate Dei spiritui tribuenda sunt, ut ex hoc patenter innuatur ipsum divinae bonitatis affectum, atque divinae gratiae dulcedinem Spiritus sancti vocabulo exprimi. Spiritu quippe oris nostri, id est anhelitu maxime affectus animi patefiunt, cum videlicet aut prae amore suspiramus, aut prae laboris aut doloris angustia gemimus. Unde in hoc loco Spiritus sanctus pro affectu bene ponitur, juxta illud Sapientiae: Benignus est spiritus sapientiae, etc. (Sap. I, 6.) Atque illud Psalmistae: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam, etc. (Psal. CXLII, 10.) Unde et Apostolus, Deus charitas est; quia teste Gregorio, Spiritus ipse amor est. De quo etiam Augustinus in primo super Genesim, eo loco quo scriptum est: Spiritus ferebatur super aquas, ita meminit: Egenus atque indigens amor ita diligit, ut rebus quas diligit subjiciatur. Propterea cum memoraretur Spiritus Domini in quo sancta ejus benevolentia dilectioque intelligatur, superferri dictus est, ne faciendo opera sua per diligentiae necessitatem, potius quam per abundantiam beneficentiae Deus amare putetur. Idem in XIV, De Trinit.: Denique si in nobis Dei nil est majus charitate, et nullum est majus donum Dei quam Spiritus sanctus; quid consequentius quam quod ipse sit charitas quae dicitur Deus et ex Deo? Quod si charitas qua diligit Pater Filium, et Patrem diligit Filius ineffabiliter communionem amborum demonstrat, quid convenientius quam ut ille proprie dicatur charitas quae spiritus est communis amborum? Idem supra, lib. V: Spiritus sanctus secundum id quod dictum est, quia Deus spiritus est; potest quidem universaliter dici, quia et Pater Spiritus, et Filius spiritus, et Pater sanctus, et Filius sanctus. Et post pauca: Spiritus sanctus quaedam Patris Filiique communio est, et ideo fortasse sic appellatur, quia Patri et Filio potest eadem appellatio convenire. Ut ergo ex homine quod utrisque convenit, utrisque communio significetur, vocatur donum amborum Spiritus sanctus. Idem in XV: Multis exemplis dici possunt multarum rerum vocabula et universaliter poni, et proprie quibusdam rebus adhiberi. Hoc ideo dixi, ne quisquam propterea nos inconvenienter existimet charitatem appellare Spiritum sanctum, quia et Deus Pater, et Deus Filius, possunt charitas appellari.
Clarum itaque, ex supra positis arbitror testimoniis, divinam, ut diximus, potentiam vocabulo Patris exprimi, divinam sapientiam Filium intelligi, ac divinae gratiae bonitatem Spiritum sanctum appellari. Tale itaque est dicere Domini potestatem, ac si dicamus divinam potentiam, ex qua divina genita est sapientia. Tale est dicere Deum Filium quasi diceremus divinam sapientiam ex divina genitam potentia. Spiritum vero sanctum cum dicimus, tale est ac si commemoremus divinae bonitatis charitatem ex Patre et Filio pariter procedentem. Modum vero hujus generationis seu processionis, prout Dominus dederit, in sequentibus exponemus. Nunc autem ad nostrae fidei assertionem adversus universos Christianae fidei derisores, tam Judaeos scilicet quam gentiles, ex scriptis eorum testimonia inducere libet, quibus hanc Trinitatis distinctionem omnibus annuntiatam esse intelligant, quam quidem divina inspiratio et per prophetas Judaeis, et per philosophos gentibus dignata est revelare, ut utrumque populum ad cultum unius Dei ipsa summi boni perfectio agnita invitaret, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, et facilius haec fides Trinitatis tempore gratiae susciperetur ab utroque populo, cum eam a doctoribus quoque antiquis viderent esse traditam.
XIII. Primum ipsa legis exordia occurrant, ubi legislator Moyses fidem Catholicam de unitate pariter et Trinitate tanquam omnium bonorum fundamentum anteponit. Cum enim dicitur: In principio creavit Deus coelum et terram. Pro eo quod apud nos dicitur Deus, Hebraica veritas habet, Eloim, quod est plurale hujus singularis, quod est El. Quare ergo non dictum est El, quod est Deus, sed Eloim, quod apud Hebraeos dii sive judices interpretatur, nisi hoc ad multitudinem personarum accommodetur, ut videlicet eo modo insinuetur pluralitas in Deo, quomodo et Trinitas; et quodammodo multiplex dicatur Deus quomodo et trinus, non secundum quamdam substantiae diversitatem, sed secundum personarum proprietates? Ut videlicet tale sit quod dictum est Eloim, ac si diceretur, non res multae, sed personae multae, quarum unaquaeque sit Deus, alioquin plures etiam dicerent deos, cum unus sit tantum. Nam et ibidem de unitate substantiae demonstranda caute provisum est, cum dicitur Creavit, non creaverunt, servata singularitate numeri in verbo secundum unitatem substantiae per subjectum nomen intelligentiae, quamvis scilicet istud nomen secundum formam vocis et terminationem declinationis sit pluralis numeri, sicut e contrario cum dicitur: Turba ruunt, ad nomen singularis numeri plurale verbum applicatur, juxta intelligentiam scilicet pluralitatis rerum per subjectum nomen intelligentiae. Tale est ergo Eloim creavit, ac si diceretur, Trinitas personarum divinarum creavit, id est cooperata est. Ubi et statim in sequentibus distinctionem personarum annectit: quasi ad determinandum quod ad hanc denotandam, Eloim pluraliter dixerat. Spiritus quidem sancti aeternitas patenter ostenditur, cum dicitur: Spiritus Domini ferebatur super aquas (Gen. I, 2). Verbum vero, id est Filius, simul et patenter insinuatur, cum dicitur: Dixit Deus: Fiat (ibid., 3), hoc est in dicto suo, seu Verbo, id est in coaeterna Sapientia sua Pater ordinavit facienda. Non enim de corporali locutione hoc accipi potest. In eo quoque quod scriptum est: Et vidit Deus quod esset bonum (ibid., 10). Bonitas Dei quam Spiritum sanctum dicimus, insinuatur, sicut in eo quod dicitur: Dixit Deus, intelligitur Verbum et Pater. Tale est enim quod dicitur: Vidit Deus quod esset bonum, ac si dicatur intelligendo quia opus quod fecerat bonum esset, amavit illud, eo ipso quod bonum erat. Ex quo et ipse bonus esse liquido monstratur. Quid etiam apertius ad documentum Trinitatis esse potest, quam illud quod postea in creatione hominis subjungitur, dicente Domino: Faciamus hominem? etc. Quid enim pluraliter dictum est: Faciamus, nisi ut cooperatio totius Trinitatis exprimatur? Quippe quos cohortaretur Deus ad creandum hominem, aut ad se in aliquo juvandum, cum ipse solus creaturus sit? Scriptum namque est: Quis adjuvit Spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? Cum quo iniit consilium, etc. (Isa. XL, 13.)
Bene autem ad imaginem, et similitudinem Trinitatis, hoc est ad expressam similitudinem quamdam trium personarum, homo fieri dicitur, qui et Patrem per potestatem, quam in caeteras creaturas accepit, imitatur; et Filium per rationem, et Spiritum per innocentiae benignitatem, quam postmodum per culpam amisit. Ad hanc quoque pluralitatem divinarum personarum illud attinere videtur quod in sequentibus per serpentem dictum est: Eritis sicut dii (Gen. III, 5), quod, ut superius dictum est, in Hebraico sonat eloim, id est divinae personae potius quam dii diversi, nec non et illa Dominica increpatio: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est (Gen. III, 22); et rursus istud quod Dominus ait: Descendamus et confundamus linguam eorum (Gen. XI, 7), cum hoc solus Deus compleverit. Unde et subditur: Atque ita divisit eos (ibid., 8). Nunc autem post legem, ad prophetas transeamus.
Ait itaque maximus prophetarum et regum David, qui suam caeteris intelligentiam praeferens dicit: Super omnes docentes me intellexi (Psal. CXVIII, 99). Et: Super senes intellexi (ibid., 100). Ait, inquam, distinctionem Trinitatis patenter insinuans: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Qui et alibi unitatem pariter cum Trinitate insinuat dicens: Benedicat nos Deus, Deus noster; benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae (Psal. LXVI, 8). Trina quippe confessio Dei, Trinitatem exprimit personarum, Patris scilicet, et Filii, et Spiritus sancti. Bene autem Filium Dei designans addidit, noster, quasi eum participem nostrae naturae, et a Patre nobis esse datum ostendens, cum per Incarnationem Verbi divina nos sapientia illuminavit. De quo etiam Verbo Apostolus ait: Proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32). Unitatem vero divinae substantiae Psalmista in eodem aperit, cum post ternam divini nominis prolationem, unum tantummodo Deum in tribus personis intelligens, non conjunxit eos pluraliter, sed singulariter. Hinc et illud consonat Isaiae quod dicit se vidisse Seraphin et audisse clamantia: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth (Isa. VI, 3). Recte autem vocabulo Domini usus est propheta ad potentiam designandam, quia dominorum est praeesse. Quae videlicet potentia plerumque etiam hoc nomine Deus assignatur. Eo videlicet quod Qeoúû Graece, id est Deus, teste Isidoro, timor interpretatur, et potestas quaelibet timor est subjectorum. Quod autem Verbum Dei, ipsa Sapientia ejus sit intelligendum, aperte in Ecclesiastico monstratur his verbis: Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper et est ante aevum. Sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit? Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo, fons sapientiae verbum Dei in excelsis, etc. (Eccli. I, 1 et seq.) David quoque aeternam Filii generationem ex Patre Deo aperte insinuat, ubi personam Filii introducit loquentis sic: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 7, 8). Tale est autem quod ait: Ego hodie genui te, ac si diceret. Aeterna lux ex ipsa mea substantia es; nam quia in aeternitate, nihil praeteritum aut futurum, sed tantummodo praesens, idcirco adverbio temporis praesentis, pro aeternitate est usus dicendo, hodie, pro aeternaliter. Bene autem ad hodie addidit genui, quasi praesens praeteritum, ut videlicet ipsam generationem per hodie praesentem, semper, per genui, perfectam esse indicaret, nunquam scilicet aut cessare, aut incoeptam esse. Quippe quae praeterita sunt, jam completa sunt et perfecta, ideoque praeteritum quasi pro perfectione posuit, ostendens scilicet Filium ex Patre semper generari et semper genitum esse.
Qui et alibi apertius aeternitatem Filii protestatur dicens: Permanebit cum sole et ante lunam, in generatione et generationem (Psal. VII, 5); et rursus: Tecum principium (Psal. CIX, 3). De hac etiam ineffabili et aeterna generatione, sive etiam temporali, quarum utraque mirabilis est, Isaias admirans ait: Generationem ejus quis enarrabit? (Isa. LIII, 8.) Ac si aperte diceret: Non est hoc disserere humani ingenii, sed solius Dei, cujus tamen spiritus in his fidelibus quos vult loquitur, ipso attestante qui ait: Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Hieronymus etiam super Ecclesiastem eo loco quo dicitur: Quis scit spiritus filiorum hominum si ascendat sursum, et spiritus pecoris descendat deorsum in terra? (Eccle. III, 21) illud quod dictum est: Generationem ejus quis enarrabit? ad exemplum difficilis non impossibilis trahit dicens: Adjiciendo, "quis," difficultatem rei voluit demonstrare. Pronomen enim, quis, in Scripturis sanctis, non pro impossibili, sed pro difficili semper accipitur, ut ibi: "Generationem ejus quis enarrabit?" (Isa. LIII, 3) id est Christi, etc. Haec etiam sapientiae coaeternitas cum Patre plane in Proverbiis monstratur his verbis: Ego sapientia habito in consilio. Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret ab initio. Ab aeterno ordinata sum, antequam terra fieret. Necdum erant abyssi, et ego jam concepta eram; necdum fontes, necdum montes. Ante colles ego parturiebar. Adhuc terram non fecerat, et cardines orbis terrae. Quando praeparabat coelos aderam, quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram cuncta componens, et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore (Prov. VIII, 12 et seq.). Quid enim apertius ad aeternam generationem Verbi quam id quod ipsa sapientia perhibet se ante constitutionem mundi conceptam esse et parturiri, et se cum Patre aeternaliter permanentem semper ludere coram eo? Quippe quod conceptum parturitur, utique in ipso est a quo generatur, et sapientia in ipsa substantia sive in essentia potentiae est, cum ipsa scilicet quaedam sit potentia, sicut posterius ostendemus. Tale est ergo sapientiam conceptam parturiri a Deo, ac si dictum sit ipsam sapientiam ex ipsa Patris substantia, ex qua est, gigni. Tale est sapientiam ludere coram Patre, et cum ipso cuncta componere, ac si dixerit ipsam divinam potentiam omnia in sapientia pro bonitatis suae arbitrio disponere, ut in ipso ludo ipsum bonitatis effectum intelligamus, de quo scriptum est: Spiritu oris ejus, omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Quod autem ait, Sapientiam coram Deo Patre semper assistere, tale est omnipotentiam ipsam nil efficere, nisi praeeunte ratione et ducatu sapientiae. Item, in eisdem Proverbiis de Filio Dei et ineffabili nomine ipsius quoque Filii manifestissime scripsit, quasi inducens personam admirabilis cujusdam prophetae, hanc inenarrabilem generationem prophetantis atque admirantis. Dicit quippe sic: Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et quae Deo secum morante confortatus, ait: Quis suscitavit omnes terminos terrae? quod nomen ejus, aut quod nomen filii ejus? (Prov. XXX, 1 et seq.) Quam firmum etiam et quam apertum fidei nostrae testimonium in Ecclesiastico occurrit, ubi quidem sapientia Dei et se primogenitam ante omnia dicit secundum divinitatis naturam, et postmodum creatam secundum naturae nostrae assumptionem, cum ipsa videlicet ad imperium Patris per Incarnationis habitum visitaverit Israel? Scriptum quippe est ibi: Sapientia in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur dicens: Ex ore Altissimi prodii primogenita ante omnem creaturam, ego in coelis feci ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. Ego in altissimis habito, et thronus meus in columna nubis. Gyrum coeli circuivi sola, etc. (Eccli. XXIV, 4 et seq.) Et post pauca: Tunc praecepit et dixit mihi Creator omnium, et qui creavit me requievit in tabernaculo meo, et dixit mihi: In Jacob inhabita, et in Israel haereditare, et in electis meis mitte radices (ibid., 12, 13).
In eodem quoque libro apertissime peccatorum remissionem consistere in incarnatione divinae sapientiae quae Christus est prophetat dicens, peccata David per Christum purgata esse. Ibi enim cum de laude David plura dicerentur, summa totius laudis in hoc uno collecta est quod subditur: Christus purgavit peccata ipsius, et exaltavit in aeternum cornu ejus, et dedit illi testamentum regum, et sedem gloriae in Israel. Micheas quoque de hac aeterna Verbi generatione ex Patre, nec non et de temporali ex matre ait: Et tu Bethlehem Ephrata, parvula es in millibus Juda, ex te egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus ejus ab initio a diebus aeternitatis (Mich. V, 2). Dicant rebelles et increduli Judaei, de quo nascituro in Bethlehem hoc dictum sit, quod videlicet egressus ejus ab initio sit a diebus aeternitatis. Aeternum quippe est quod origine caret. Quod si hoc referant ad Messiam illum, scilicet maximum prophetam, ut aiunt, quem exspectant, qui tamen secundum eos homo purus erit, non etiam Deus, ostendant quis egressus ejus aeternus sit, vel unde aeternaliter egrediatur. Si autem dicant eum aeternaliter egredi ex Bethlehem, eo quod ejus nativitas in eo loco futura ab aeterno praevisa sit a Deo et praedestinata, hoc utique modo cujuslibet hominis, vel cujuslibet rei nativitas aeterna est, quia videlicet ab aeterno praevisa.
Discant itaque aeternam generationem esse quam ex Scriptura legunt, et legendo profitentur, et profitentes non credunt. Respondeant etiam mihi cum audiunt Prophetam dicentem: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6), quid per verbum Domini, quid per os ejus, et per spiritum intelligant. Unum quippe omnium aliarum rerum principium Deum constat esse. Et omne quod est, aut Deus est, et ideo aeternum, aut ab aeterno illo principio manet creatum. Scriptum praeterea est: In principio creavit Deus coelum et terram (Gen. I, 1), unde ante hoc nihil creatum esse volunt. Verbum itaque illud quo coeli firmati sunt, et ideo prius est his quos constituit, creatum non est, imo creator ipse qui Deus, quo coeli firmati sunt. Si autem hoc verbum locutionem aliquam Dei transitoriam appellant, sicut et verbum hominis, eo videlicet quo scriptum est: Dixit Deus, et facta sunt (Psal. XXXII, 9), atque ita Deus quoque sicut homo modo loquatur, cum ait, Fiat lux (Gen. I, 3), modo conticeat, profecto permutabilis est divinitatis aeternitas, cum non semper dicat, fiat lux, etc., quae jam condita sunt. Quid etiam opus verbo audibili fuit ante mundi constitutionem, cum nondum esset qui loqueretur, vel qui audiretur? Nunquid inane verbum non protulit, si opus verbo non fuerit, praesertim cum sola voluntas sufficeret, nec ad haec aliquis esset, qui audito verbo instrueretur. Quo etiam proferendo verbum emitteret, cum nullus adhuc locus creatus esset, nec aer adhuc conditus ex quo verba formantur. Quibus etiam instrumentis verba formaret, cum nec os, nec pars aliqua inesse possit ei qui omnino simplex est, et indivisibile? Omne quippe quod partibus constat, posterius est naturaliter his ex quibus constat, et quorum conventu perficitur, cum ex ipsis suum esse contrahat ex quibus est constitutum. Omne etiam, inquit Plato, quod junctum est natura dissolubile est. Quod si Spiritum Domini ventum intelligant, sicut ibi accipere volunt, Spiritus Domini ferebatur super aquas (Gen. I, 2), eo, ut aiunt, quod ventus in aquis quas commovet, maxime appareat, quomodo spiritus, id est flatus Domini oris esse dicatur, cum videlicet neque es, neque aliquam partem, ut dictum est, habeat? Quomodo etiam per ventum virtus coeli consistit et terrae?
Intelligant ergo hunc esse illum spiritum Domini, cujus septiformem gratiam Isaias describens ait: Et requiescet spiritus Domini super eum, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, etc. (Isa. XI, 2.) Et alibi: Et nunc Dominus misit me et Spiritus ejus (Isa. XLVIII, 16). Et rursus: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me; ad annuntiandum mansuetis misit me (Isa. LXI, 1). De quo etiam in Sapientia dicitur: Spiritus sanctus effugiet disciplinae fictum; benignus est enim spiritus sapienKü¥g etc. (Sap. I, 5.) De quo iterum cum subditur: Et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis (ibid., 7), aperte ipse spiritus Deus esse perhibetur, cum omnia continere dicatur. Et iterum ad Deum loquens Sapientia dicit: Sensum autem tuum quis scivit, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum tuum sanctum de altissimis? (Sap. IX, 17.) Et rursus: O quam bonus et suavis, Domine, Spiritus tuus in nobis! (Sap. XII, 17.)
XIV. Hinc etiam cum ipse Spiritus sapientiae describeretur, verus Deus plane praedicatur, cum inter caetera de eo scriptum sit in Sapientia sic: Omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus (Sap. VII, 23). Quem etiam Eliud in libro Job confitetur creatorem dicens: Spiritus Domini fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me (Job XXXIII, 4). Cujus et Filius ipse Dei in Evangelio aequalem sibi et Patri dignitatem ascribens dicit: Ite, docete omnes gentes, etc. (Matth. XXVIII, 19.) Nec non et Apostolus teste Augustino, cum templum Spiritus sancti nominavit, aperte eum esse Deum pronuntiat, cum solius templum Dei esse dicatur. Scriptum quippe est in Apostolo: Nescitis quoniam templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? (I Cor. III, 16.) Ubi aperte insinuat Deum ipsum cujus est templum, et Spiritum Dei quem inhabitare dicit idem esse. Sic et beatus Petrus in Actibus apostolorum Spiritum sanctum Deum esse profitetur dicens: Ut quid mentitus es Spiritui sancto, Anania? non es mentitus hominibus, sed Deo (Act. V, 4). De quo iterum Spiritu in eisdem Actibus continetur. Hoc dicit Spiritus jubens: Separate mihi Barnabam et Paulum, etc. (Act. XIII, 2); et rursum: Placuit Spiritui sancto et nobis (Act. XV, 28). Et Psalmista Spiritum Dei ubique esse tanquam incircumscriptum profitetur dicKü¥g Quo ibo a spiritu tuo? (Psal. CXXXVI, 7.) Qui et statim ut ipsum spiritum Dei, quem ubique esse profitetur, idem esse cum ipso Deo ad quem loquitur, insinuet; per hoc patenter ostendit quod statim spiritum ipsum ubique esse assignat per ipsum Deum quem ubique esse astruit, dicens: Si ascendero in coelum, tu illic es, etc. (Psal. CXXXVIII, 8.) Sed et cum Veritas ipsa perhibet, peccatum in Spiritum non esse remissibile, cum peccatum in Patrem vel in Filium remissibile dicat (Matth. XII, 32), cui aperte non insinuet Spiritum ipsum non minorem esse Patre vel Filio, et per hoc etiam ipsum Deum plenum esse sicut est Pater ipse vel Filius?
Liquet itaque ex suprapositis tam Verbum Dei quam Spiritum ejus Deum esse; sicut et ipse cujus est Verbum vel Spiritus. Intelligant igitur, ut dictum est, hoc Verbum Deum, id est Filium Dei, non transitorium verbum, non audibile, sed intellectuale, hoc est ipsam rationem sive sapientiam coaeternam Deo, quam dici convenit omnisapientiam sicut et dicimus omnipotentiam, unde et scriptum est: Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante aevum (Eccli. I, 1). Qui etiam in libro Sapientiae verus Dei Filius et consubstantialis monstratur, ad differentiam scilicet adoptivorum filiorum, de quibus per praedicationem ejus Deo acquisitis scriptum est: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus (Joan. I, 12). Sic quippe cum ejus passio in Sapientia manifeste prophetaretur, inter caetera ab impiis dictum est: Si enim verus Dei Filius est, suscipiet illum et liberabit de manu contrariorum (Sap. II, 18). Hanc et aperte generationem profitetur sancta anima per Deum liberata cum in Ecclesiastico dicit: Invocavi Dominum Patrem Domini mei, ut non derelinquat me in die tribulationis meae (Eccli. LI, 14).
XV. Nunc autem post testimonia prophetarum de fide sanctae Trinitatis, libet etiam testimonia philosophorum supponere, quos ad unius Dei intelligentiam cum ipsa philosophiae ratio perduxit, qua, juxta Apostolum: ut tardius adepta plus diligat, eo flagrantius animadverteretur veritas, quo diutius desideratur, vel laboriosius quaeritur, vel tardius invenitur. Hinc factum ut philosophi quoque excellentibus ingeniis longi saeculi de veritate quaerentes abusque Pythagora Italico, vel Ionico Thalete semper exstiterint, qui dissidentibus aliis, vel in parte operis aliud dignum tanta indage senserunt. Unde etiam doctor gentium non tam ignaros veri philosophos, quam cognitionis contemptores accusat, inquiens: "Invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta,Invisibilia ipsius Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20), tum etiam ipsa continentissimae vitae sobrietas, quodam eis merito idipsum acquisivit: Oportebat quippe tunc etiam, ut in ipsis praesignaret Deus per aliquod abundantioris gratiae donum quam acceptior sit ei qui sobrie vivit, et se ab illecebris hujus mundi per contemptum ejus abstrahat, quam qui voluptatibus ejus deditus, spurcitiis omnibus se immergit. Quantae autem continentiae vel abstinentiae philosophi fuerint, sancti etiam doctores tradunt, qui et eorum vitam ad nostram increpationem advehunt, et pleraque ex documentis eorum moralibus, vel testimoniis fidei, ad aedificationem nostram assumunt: quod qui ignorat, legat saltem Hieronymum contra Jovinianum, et viderit quanta de eorum virtutibus et caeterorum gentilium referat, ad impudentiam scilicet illius haeretici conterendam. Maxime autem et nos opere hoc testimoniis seu rationibus philosophorum niti convenit, in quo adversus eos praecipue agimus, qui fidem nostram philosophicis nituntur oppugnare documentis, praesertim cum nemo nisi per ea quae recipit, arguendus sit aut convincendus; et ille nimia confusione conteratur, qui per eadem vincitur, per quae vincere nitebatur. Philosophos autem unum tantummodo Deum cognoscere unus ex ipsis Tullius in primo Rhetoricorum perhibet dicens: ut tardius adepta plus diligat, eo flagrantius animadverteretur veritas, quo diutius desideratur, vel laboriosius quaeritur, vel tardius invenitur. Hinc factum ut philosophi quoque excellentibus ingeniis longi saeculi de veritate quaerentes abusque Pythagora Italico, vel Ionico Thalete semper exstiterint, qui dissidentibus aliis, vel in parte operis aliud dignum tanta indage senserunt. Unde etiam doctor gentium non tam ignaros veri philosophos, quam cognitionis contemptores accusat, inquiens: "Invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta,Eos qui philosophiae dant operam non arbitrari deos esse, ut tardius adepta plus diligat, eo flagrantius animadverteretur veritas, quo diutius desideratur, vel laboriosius quaeritur, vel tardius invenitur. Hinc factum ut philosophi quoque excellentibus ingeniis longi saeculi de veritate quaerentes abusque Pythagora Italico, vel Ionico Thalete semper exstiterint, qui dissidentibus aliis, vel in parte operis aliud dignum tanta indage senserunt. Unde etiam doctor gentium non tam ignaros veri philosophos, quam cognitionis contemptores accusat, inquiens: "Invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta, ac si aperte dicat: Imo unum Deum, non deos plures. Qui etiam qualiter Deo revelante ad ipsius divinae Trinitatis cognitionem conscenderint, Paulus quoque Apostolus in Epistola ad Romanos patenter insinuat dicens: Quod notum est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis revelavit. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Sempiterna quoque ejus virtus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles, quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, etc. (Rom. I, 19 et seq.) Unde et Claudianus Praefectorio patricio de statu animae scribens, his meminit verbis: ut tardius adepta plus diligat, eo flagrantius animadverteretur veritas, quo diutius desideratur, vel laboriosius quaeritur, vel tardius invenitur. Hinc factum ut philosophi quoque excellentibus ingeniis longi saeculi de veritate quaerentes abusque Pythagora Italico, vel Ionico Thalete semper exstiterint, qui dissidentibus aliis, vel in parte operis aliud dignum tanta indage senserunt. Unde etiam doctor gentium non tam ignaros veri philosophos, quam cognitionis contemptores accusat, inquiens: "Invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta,Et quoniam mortalium generi natura datum est, ut abstrusa fortius quaerat, ut negata magis ambigat [f. ambiat], ut tardius adepta plus diligat, eo flagrantius animadverteretur veritas, quo diutius desideratur, vel laboriosius quaeritur, vel tardius invenitur. Hinc factum ut philosophi quoque excellentibus ingeniis longi saeculi de veritate quaerentes abusque Pythagora Italico, vel Ionico Thalete semper exstiterint, qui dissidentibus aliis, vel in parte operis aliud dignum tanta indage senserunt. Unde etiam doctor gentium non tam ignaros veri philosophos, quam cognitionis contemptores accusat, inquiens: "Invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta, etc." [Anmerkung] Hinc etiam illud est Augustini De civitate Dei, lib. VIII: Homo Christianus litteris tantum ecclesiasticis eruditus cavet eos qui secundum elementa hujus mundi philosophantur. Admonetur enim apostolico praecepto: "Cavete ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem seductionem secundum elementa mundi (Coloss. II, 8)." Deinde ne omnes tales arbitretur, aliud audit ab eodem Apostolo de quibusdam: "Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis, etc." Et ubi Atheniensibus loquens, cum rem magnam de Deo dixisset, et quae a paucis posset intelligi: "Quod in illo vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28), adjecit: Sicut et vestri quidam dixerunt. Idem, in lib. De spiritu et littera: "Vita sapiens quae fecit mundum, contemplato mundo, intelligitur. Interroga mundum et ornatum coeli, terram fructificantem herbis, et lignis, et animalibus plenam, mare quantis natantibus plenum est, aerem quantis volatilibus; interroga omnia et vide si non omnia specie sua tanquam voce tibi respondeant: Deus nos fecit. Haec philosophi nobiles quaesierunt, et ex arte artificem cognoverunt. Isidorus, De summo bono lib. I, cap. 4: Sicut laus operis in artificem retorquet laudem, ita et rerum Creator per creaturam suam laudatur, et quanto sit excellentior ex ipsa operis conditione monstratur. Item: Collaudant Deum et insensibilia per nos, dum ea considerantes Deum laudamus.
Dixerunt antiqui quia nihil fit quod non sensum habeat in Deum. Nemo itaque miretur, si ab ipsis quoque philosophis, qui tot sanctorum assertionibus ad divinitatis notitiam ipso etiam Domino revelante conscenderunt, testimonia inducamus. Licet eorum plurimi ab ipso quoque Apostolo graviter arguantur, eo quod juxta illud quod ipsemet ait: Scientia inflat (I Cor. VIII, 1), ex ipsa divinae notitiae praerogativa superbiendo reprobi facti sunt; non enim eos in exemplo vivendi hoc loco assumimus, sed docendi sive credendi, sicut et Salomonem frequenter. Cujus tamen sapientiae excellentia ipsius etiam Domini testimonio omnibus praeferenda, per concupiscentiam carnalesque voluptates devicta idololatriae consensit, divino cultu derelicto, quem in Scripturis suis et docebat et praedicabat. Ad quem etiam cultum Dei magnificandum ipse jussu Dei templum aedificavit, a quo pater ejus justus inhibitus fuit. Deus autem reprobis et infidelibus nonnunquam maxima dona distribuit, quae aliorum doctrinae vel usui necessaria fore videt. Nec non et per reprobos multa miracula operatur, de quibus Veritas in Evangelio: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis quia non novi vos, discedite a me omnes qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 22, 23). Deus autem cum per reprobos aut miracula ostendit, aut prophetias loquitur, aut quaelibet magna operatur, non hoc ad utilitatem ipsorum agere quibus utitur tanquam ministris, sed potius aliorum, quos instruere per istos intendit. Qui et per indignos ministros gratiae suae dona non deserens, quotidie sacramenta Ecclesiae ad invocationem sui nominis spiritualiter conficit in salutem credentium. Bene autem et per indignos sive infideles maxima Deus operatur, qui verbis asini prophetam docuit (Num. XXII, 28), ne si per magnos tantum magna operaretur, virtutibus meritisque hominum magis quam divinae gratiae haec tribuerentur. Nequando tamen de salute omnium desperet philosophorum, aut omnium vitam existimet reprobam, qui Dominicam incarnationem praecesserunt, beatum audiat Hieronymum, Evangelium Matthaei exponentem; ait quippe sic inter caetera [Anmerkung]: Ex eo quod malus servus ausus sit dicere: "Metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti (Matth. XXV, 24)," intelligamus etiam gentilium philosophorum bonam vitam recipere Deum, aliter habere eos qui juste et aliter eos qui injuste agunt. Si enim supra positam ab Apostolo causam discutiamus, quia videlicet quosdam eorum post divinam quam assecuti sunt notitiam, in reprobum sensum tradi meminerit, cum in suis scilicet evanescerent cogitationibus, dicentes se esse sapientes (Rom. I, 19 et seq.), id est suam sapientiam proprio studio vel ingenio ascribentes, non divinae gratiae dono tribuentes, reperiemus eos qui praecipui habentur, omnem praecipue philosophiam divinae tribuere gratiae, veluti Socratem, sive Platonem. Socratem quidem, lib. VIII De civitate Dei, beatus Augustinus talibus effert praeconiis [Anmerkung]: Socrates magister Platonis, universam philosophiam ad corrigendos componendosque mores exegisse commemoratur. Hic animum intendit ad hoc quod esset beatae vitae necessarium, per quam unam omnium philosophorum invigilasse ac laborasse videtur industria. Nolebat immundos terrenis cupiditatibus animos se in divina conari, quandoquidem ab eis causas rerum videbat inquiri, quas primas atque summas, nonnisi in unius vim ac summi Dei voluntate esse credebat. Unde et non eas putabat nisi mundata mente posse comprehendi, et ideo purgandis bonis moribus vitae censebat instandum: ut deprimentibus libidinibus exoneratus animus, naturali vigore in aeterna se attolleret, naturamque incorporalem atque incommutabilis luminis, ubi causae omnium factarum naturarum stabiliter uniuntur, intelligentiae puritate conspiceret. A Platone quoque in primo De republica personam Socratis et Thimaei inducente scriptum est ita: SOCRATES. Ergo age, Thimaee, deliba coeptum, vocata, ut mos est, in auxilium divinitate. THIMAEUS. Vere, mi Socrates. Nam cum omnibus mos sit, et quasi quaedam religio, qui de maximis vel minimis rebus aliquid sunt acturi, precari auxilium divinitatis, quanto nos aequius est, qui universitatis naturae substantiae rationem praestaturi sumus, invocare divinam opem, nisi plane saevo quodam furore atque implacabili rapiemur amentia? Ecce aperte ex his verbis Platonis asseritur morem hunc esse philosophis, ut tam in maximis quam minimis quae agenda sunt divinum invocent auxilium, et pro summo furore atque implacabili amentia id si dimittatur apud eos haberi.
Quod itaque ait Apostolus quosdam philosophorum et gentilium sapientium, hoc quod de Deo vel caeteris intelligebant, sibi potius quam Deo ascripsisse, atque hinc excaecari meruisse, paucis potius quam multis imputandum videtur, sicut et ipsa turpitudinis poena quam consequenter adjungit dicens: Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae (Rom. I, 26). Et rursum: Masculi, inquit, in masculos turpitudinem operantes, etc. (ibid., 27.) Constat quippe philosophos maxime continenter vixisse, atque ad continentiam tam scriptis quam exemplis multas nobis exhortationes reliquisse. Sed si quis sine fide venturi eos salvari posse contradicat, quomodo id comprobare poterit, quod in eum scilicet non crediderint, quem etiam per gentilem feminam, id est Sibyllam multo fere apertius quam per omnes prophetas vaticinatum viderint? Neque enim ideo astruendum est eos Incarnationem Domini futuram non exspectasse, aut non credidisse, quia hoc in scripturis eorum minime reperitur, cum nec fortasse in omnibus eorum prophetarum scriptis ipsa satis sit expressa, divino id disponente consilio, ut non quibuslibet, aut per quoslibet tantum revelaretur arcanum, cum etiam provida dispensatione septuaginta Interpretes in multis Scripturarum locis quas transferebant scriptum Dei Filium reperientes, hoc penitus praeterisse ac reticuisse dicuntur, ne scandalum scilicet infidelibus auditoribus magis commoverent quam fidem astruerent. Scimus quippe philosophos cum de diis, quos populus venerabatur, diversa a caeteris sentirent, et ideo a populo in fide dissentirent, metu tamen compulsos, communia cum illis templa tenere, et caeremoniis eorum interesse, ac se pariter idololatras simulasse.
Unde Augustinus De vera religione [Anmerkung]: Sapientes, inquit, quos philosophos vocant, scholas habebant dissidentes, et templa communia, non enim vel populos vel sacerdotes latebat de ipsorum natura deorum quam diversa sentirent. Omnes tamen cum sectatoribus suis diversa et adversa sentientibus ad sacra communia nullo prohibente veniebant. Sed certe illud satis quantum mihi videtur, oportet aliud eos in religione suscepisse cum populo, et aliud eosdem ipso populo audiente defendisse privatim. Socrates tamen audacior caeteris fuisse perhibetur, jurando per canem quemlibet aut lapidem, et quidquid juraturo quasi ad manum occurrisset. Credo intelligebat qualiacunque opera naturae, quae administrante divina providentia generentur, multo quam hominum meliora, et ideo divinis honoribus digniora quam ea quae in templis colebantur. Non quod vere canis aut lapis essent colenda sapientibus, sed ut hoc modo intelligerent, quod possent tanta superstitione eversos esse homines, ut esset tam turpis demonstrandus gradus, ad quem venire si puderet, viderent quanto magis pudendum esset in turpiore consistere. Similiter et illos qui mundum istum visibilem summum Deum esse opinantur, admonebat turpitudinis suae, docens esse consequens, ut quilibet lapis tanquam summi Dei particula jure coleretur. Item [Anmerkung]: Socrates cum populo simulacra venerabatur, et post ejus damnationem mortemque nemo ausus est jurare per canem, nec appellare quemcumque Jovem, sed hoc tantummodo memoriae litterisque mandare. Quod utrum timore an aliqua cognitione fecerint, judicare non est meum. Ex his itaque verbis aperte docemur quod scholae, id est doctrinae philosophorum, longe in fide dissentirent a vulgo, cum quo tamen habebant templa communia, cum eos omnes a se in fide dissidere tam populus quam sacerdotes sentirent. Nec solum diversos a fide, sed adversos etiam existere. Qui cum manifeste cum populo exteriorem religionem templis: exhiberent. Stultorum scilicet, quorum infinitus est numerus (Eccle. I, 15), multitudinem metuentes, privatim tamen, et quasi sapientiam loquentes inter perfectos, ipso etiam nonnunquam populo audiente, sectam fidei contrariam profitebantur atque defendebant. Quorum quidem Socrates maximus idololatriae derisor, in tantum plures deos, id est idola, contemptum adduxit, ut eis canem praeferre auderet, per quem ad hanc irrisionem jusjurandum susceperat, unde et antiquorum nominum gloriam ipsis abstulit idolis. Superest nunc ut proposita quoque philosophorum proferamus de fide testimonia, ut utrumque populum infidelem ex ipsis suis doctoribus confutemus, Judaeos scilicet ex prophetis, gentiles ex philosophis.
XVI. Primus autem nunc ille antiquissimus philosophorum, et magni nominis occurrat Mercurius, quem pro excellentia sua deum quoque appellaverunt. Cujus quidem testimonium de generatione Verbi Augustinus contra quinque haereses disputans inducit, dicens [Anmerkung]: Hermes, qui Mercurius Latine dicitur, scripsit librum qui appellatur Lovgoû tevleioû, id est Verbum perfectum. Audiamus quid loquatur de Verbo perfecto. Dominus, inquit, et factor omnium deorum secundum fecit Dominum, hunc fecit primum, et solum et verum. Bonus autem ei visus est, et plenissimus omnium bonorum; laetatus est, et valde dilexit eum tanquam unigenitum suum. Item, alio loco [Anmerkung]: Filius benedicti Dei atque bonae voluntatis, cujus nomen non potest humano ore narrari. Augustinus [Anmerkung]: Quem primo factum dixit, postea unigenitum appellavit. Quantum plenissimus sit, Joannes evangelista ait: "De plenitudine ejus omnes accepimus." Deos autem, hoc est animalia rationalia immortalia, philosophi planetas, seu etiam mundum ipsum vocare consueverunt, unde et propheta solem et lunam et caetera, militiam coeli vocat, morem gentilium secutus, qui eis tanquam rectoribus et protectoribus suis immolabant. Horum autem deorum excellentiores, juxta Platonem, summus Deus, cum de creatione hominis facienda alloquitur, quasi omnia quae in terris deorsum fiunt a superioribus, per occultas planetarum ac siderum naturas administrentur. Ita enim dicit: Dum deorum quaeritur opifex idem paterque ego: opera siquidem mea dissolubilia natura, me tamen ita volente indissolubilia, etc. Ad hoc et illud pertinet, quod in octavo De civit. Dei de Platonicis dicitur [Anmerkung]: Omnium, inquiunt, animalium in quibus est anima rationalis, tripartita divisio est, in deos, homines, daemones. Deorum sedes est in coelo, hominum in terra, in aere daemonum. Et Boetius super Porphyrium: Quandocunque, inquit, supponimus Deum animali, secundum eam opinionem facimus quae coelum stellasque atque hunc mundum totum animatum esse confirmat, quos etiam deorum nomine appellaverunt.
Beatus vero Augustinus quod dicitur de sole et caeteris coelestibus luminaribus, nequaquam refellere audet, sed sibi incertum esse profitetur utrum videlicet quidam rectores spiritus illis insint, per quos etiam vivificentur, et (quod mirabile dictu videtur) dicit etiam se ignorare, utrum haec quoque pertineant ad societatem eorum quos nos Christiani angelos vel coelestes spiritus dicimus. Unde in Enchiridion ita dicit [Anmerkung]: Utrum archangeli appellentur virtutes, et quid intra se distent sedes sive dominationes, sive principatus, sive potestates, dicant qui possunt, si tamen possunt probare quod dicunt. Ego me ista ignorare profiteor. Sed nec istud certum habeo, utrum ad eamdem societatem pertineant sol et luna, et caetera sidera, quamvis nonnullis lucida esse corpora non consensu vel intelligentia videantur. Ne quis forte sacris eruditus litteris abhorreat Hermetis philosophi verba, quibus videlicet ait de Deo Patre, qui secundum fecerit Dominum, hoc est genuerit Filium, cum profecto Deus Filius a Deo Patre, nec factus, nec creatus, sed tantum sit genitus; sciat etiam a catholicis et sanctis doctoribus multa de eadem generatione similiter abusive prolata, cum nonnunquam Patrem auctorem Filii, vel eum procreasse, vel Filium a Patre formatum, ipsius Patris esse effectum abusive pronuntient. Unde Hilarius De Trinitate lib. III: Secundum Apostolum quia in Christo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9), sed incomprehensibiliter, inenarrabiliter ante omne tempus et saecula, unigenitum ex his quae ingenita in se erant procreavit, omne quod Deus est per charitatem atque virtutem, nativitati ejus impartiens, ac sic ingenito, perfecto, aeternoque Patri, unigenitus, et perfectus, et aeternus est Filius. Ea autem quae ei sunt secundum corpus quod assumpsit, bonitati ejus ad salutem nostram voluntas est. Idem in XI: "Verba quae loquor vobis, non a me loquor (Joan. XII, 49)." Nam dum non a se loquitur, auctori eum necesse esse est debere quod loquitur. Item: Ad id quod agit secundum nativitatem sibi Pater auctor est. Rursus idem in XII, de non nato Deo Patre, et nato ab eo Filio loquens ait: Neque ipsum non natum atque nasci, quia illud ab altero, hoc vero a nemine est, et aliud est sine auctore esse semper aeternum, aliud quod Patri, id est auctori, est aeternum. Ubi enim Pater auctor est, ibi et nativitas est; at vero ubi auctor est aeternus, ibi et nativitatis aeternitas est, quia sicut nativitas ab auctore est, ita et ab aeterno auctore aeterna nativitas. Item: Quod ex aeterno natum est, id si non aeternum, natum jam non erit, et Pater auctor aeternus. Si quid igitur ei qui ab aeterno Patre natus est, ex aeternitate defuerit, id ipsum auctori quidem Pater est, non est ambiguum defuisse quod gignenti est infinitum, infinitum est etiam nascenti. Item: Ex aeterno nil aliud quam aeternum, quod si non aeternum, jam non Pater, qui generationis est auctor, aeternus est. Item: Ex te natus ostenditur, ut nil aliud quam te sibi significet auctore. Idem in psalmo CXXXVII: "Tu formasti me et posuisti super me manum tuam," utrumque significat, ut quod formavit antiquum sit, quod superposuit manum novissimum sit. Quod enim secundum naturam divinitatis formatus sit, Apostolus docet dicens: "Qui cum in forma Dei esset (Philipp. II, 6)." Quod enim in forma est, formatur. In forma, et ei pater naturae et divinitatis est, ut referri possit ad Patrem, et formatus ab ipso sit. Augustinus Quaest. veteris et novae legis cap. LVII: Deus Pater Deum Filium generavit, in quo ipse videtur qui nil ab eo distaret ut magnitudini suae congruus responderet affectus. Item: Simillimum itaque Filium suum creans addidit, ex se quasi alterum se. Idem in eodem: Habuit itaque ante mundum creatae sobolis principatum, ut Pater rerum futurus ante esse debuerit Pater proprius, hoc est proprii sui foetus.
In Ecclesiastico etiam ipsa Dei sapientia quae Filius ejus dicitur, tam ab ipso creata quam genita commemoratur. Sapientiam, inquit, Dei praecedentem omnia quis investigabit? Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo. Fons sapientiae verbum Dei in excelsis (Eccli. I, 3-5). Et iterum: Unus est Altissimus Creator omnipotens et Dominus Deus, ipse creavit illam in Spiritu sancto, et effudit illam super omnia opera sua (ibid., 8-11). Item infra: Sapientia inter benedictos benedicetur dicens: Ego ex ore Altissimi prodii primogenita ante omnem creaturam. Gyrum coeli circuivi sola, etc. (Eccli. XXIV, 4 et seq.) Et rursum: Ab initio et ante saecula creata sum, et usque ad futurum saeculum non desinam, etc. (Ibid., 14 et seq.)
Quid itaque mirum cum in verbis quoque ecclesiasticorum ac sanctorum doctorum nonnulla tam abusive proferantur, ad generationem Verbi demonstrandam, ut Deus Pater auctor esse Filii sui, et eum procreasse, vel Filius ab eo procreatus, vel ejus dicatur effectus esse, secundum id videlicet quod ab eo est genitus potius quam creatus vel factus, et ille tantum genitor potius quam creator vel auctor. Quid, inquam, mirum si praedictus philosophus Hermes, videlicet in illis ecclesiasticis imbutus disciplinis, abusionem verborum non curaverit, dicendo scilicet fecisse, pro genuisse? Quid etiam cum secundum a Patre Filium dixerit, a verbis quoque sanctorum alienus non existit? Unde Hilarius de Trinitate in XII: Filius ex te Deo Patre Deus verus et a te genitus, post te ita confitendus ut tecum, quia aeternae originis, sive aeternus auctor es. Nam dum ex te est, secundus a te est. Secundus, inquam, ex modo existendi, non ex differentia dignitatis. Hic quippe a Deo Patre quasi primo loco subsistit, cum Spiritus tanquam tertio loco ab utrisque sit. Unde et Patrem Hieronymus principalem Spiritum ad Filium nominat, opere videlicet illo suo de tribus virtutibus. Ita loquens David in psalmo tres spiritus postulat dicens: Spiritu principali confirma me (Psal. L, 14), Spiritum rectum innova in visceribus meis (ibid., 12), Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (ibid., 13). Qui sunt isti tres spiritus? Spiritus principalis Pater est, rectus spiritus Christus est, spiritus sanctus, Spiritus sanctus est. Augustinus veteris et novae legis cap. LVIII: Spiritum sanctum qui tertius sit a Patre, secundus autem a Christo secundum numeri ordinem; ac si diceret: Secundum ordinatam ac congruam computationis ordinationem, juxta videlicet ipsam existentiae seriem, quae in ipsis est personis, non secundum aliquos earum dignitatis gradus. Pater quippe a nullo est, Filius a Patre solo est, Spiritus sanctus ab utrisque simul esse contrahit.
XVII. Revolvatur et ille maximus philosophorum Plato, ejusque sequaces, qui testimonio sanctorum Patrum prae caeteris gentium philosophis fidei Christianae accedentes, totius Trinitatis summam post prophetas patenter addiderunt, ubi videlicet mentem quam noun (gr.) vocant, ex Deo natam, atque ipsi coaeternam esse perhibent, id est Filium, quem sapientiam Dei dicimus, ex Deo Patre aeternaliter genitum, qui nec Spiritus sancti personam praetermisisse videntur, cum animam mundi esse astruxerunt tertiam a Deo noun (gr.), personam. Quod vero Plato sanctae Trinitatis fidem non solum docuerit, sed et ita esse convicerit, Claudianus Praefectorio patricio, de statu animarum scribens, his astruit verbis: Plato, inquit, procedat in medium, qui tantis equidem saeculis ante puerperium Virginis, ante incarnationem Dei, ante praedictam summae Trinitatis in gentibus veritatem, ineffabiliter unum, tres in divinitate personas, mirabili ingenio, immutabili eloquio quaesivit, invenit, prodidit: Patrem Deum, paternamque mentem actionem sive consilium, et utriusque horum amorem mutuum, unam summam aeque ternam indivisam divinitatem, non solum ita credi oportere docuit, sed ita esse convincit. Quod autem Claudianus mutuum amorem adinvicem Patris et Filii dixerit, non incongrue animam mundi, id est universorum fidelium vitam, atque salutem, Plato nominavit. In quo videlicet amore Dei, quaelibet anima mortua jacet. De qua quidem anima mundi ea diligenter consideremus quae a Platone dicta sunt, a quo caeteri quoque philosophi quod de anima ipsa dixerint habuisse creduntur. Hanc itaque videlicet mundi animam, quasi tertiam a Deo, et noun (gr.) personam distinguens, prolixiori ac diligentiori descriptione prosequens, eam tam in seipsam quam in effectis suis integerrima designatione declarat, juxta quam et nos Spiritum sanctum modo secundum effecta operum suorum dicere solemus, modo secundum naturalem bonitatis ejus affectum, quem in seipso ab aeterno habuit, sicut diligentius postmodum distinguemus.
Nunc autem illa Platonis verba de anima mundi diligenter excutiamus, ut in eis Spiritum sanctum integerrime designatum esse agnoscamus.
Dicit itaque Plato hanc ante mundi constitutionem factam sive genitam a Deo esse, in quo Spiritus sancti perpetuam processionem, qua ex Deo Patre est, nobis, ni fallor, insinuat. Solent quippe philosophi factum ex Deo sive genitum dicere, omne quod a Deo habet esse. Unde et Hermes superius, Filium Dei factum a Deo dixit, secundum hoc quod ab ipso habet esse tanquam aeternaliter genitus, non temporaliter ab ipso factus aut creatus. Plato quoque omne quod a Deo habet esse, genitum dicit ex ipso, non tamen ideo omne quod a Deo est Filium ejus esse, velut ipsum mundum et caetera ejus opera. Ait autem sic, cum de mundo antea locutus ad animam venisset mundi: Nec tamen, inquit, eo quod nos ad praesens loquimur, eo ordine ortum animae Deus annuit, minoremque ac posteriorem corporibus fecit eam; neque enim docebat rem antiquiorem a postgenita regi. Itemque: Deus tam ab antiquitate quam virtutibus praeire animam naturae corporis jussit, dominamque eam et principali jure voluit esse circa id quod tueretur. In quo etiam notandum est quod, dum eam praeesse regimini mundi ut dominam dicit, profecto eam omni praefert creaturae, et Deum esse astruit, quam postmodum his verbis animam mundi vocavit. Hoc dicit: Et demum reliquias prioris concretionis, ex qua animam mundi commiscuerat, etc.
Bene autem Spiritum sanctum animam mundi quasi vitam universitatis posuit, cum in bonitate Dei omnia quodammodo vivere habeant, et universa tanquam viva sint apud Deum, et nulla mortua, hoc est nulla inutilia, nec etiam ipsa mala, quae optime per bonitatem ipsius disponuntur. Juxta quod tam apud evangelistas quam apud Platonicos scriptum esse meminimus: Quod factum est in ipso vita erat (Joan. I, 3, 4). Ac si diceret: Omnia temporaliter facta per ipsum, hoc est per ipsam Dei bonitatem condita, in ipsa Dei bonitate quodam modo perenniter vivebant, cum apud divinam providentiam omnia ab aeterno per ejus bonitatem optime essent ordinata, ut tam bene singula procedere vellet, quantum oporteret. Hinc non incongrue illud Apostoli consonare videtur, quod perhibet philosophorum quosdam dixisse quod in Deo vivimus, movemur et sumus (Act. XVII, 28), ac si hanc animam mundi ipsum intelligerent Deum. Quod vero dicit Deum excogitasse tertium animae genus, quod animam mundi dicimus, tale est ac si tertiam a Deo et noo (gr.) personam astruat esse Spiritum sanctum in illa spirituali divina substantia. Excogitare Deus dicitur, hoc est ex integro percipere unius personae discretionem, quam nos digne cogitare, atque ab ipso Patre et Filio plene distinguere non sufficimus. Soli quippe sibi Trinitas divina vere cognita est. Tantumdem etiam videt aliud ex Deo excogitari aliquo modo, quantum illud se habere illo modo, hoc est ita veraciter esse. Deinde statim hujus tertiae personae, quam animam mundi collocat, diligentem adhibet descriptionem, cum animam ipsam ex individua, et immutabili substantia consistere perhibet, ac rursum ex dividua, secundum quod scilicet seipsam anima scindere putatur per corpora. Tale quippe est quod dicit animam ex hoc et illo constare, tanquam si diceret ipsam sic tam hoc quam illud in se habere, ut ipsa animae substantia et individua et quodammodo dividua sit. Nam et Spiritus sanctus et in seipso simplex omnino substantia est, et ex natura divinitatis omnis invariabilis atque incommutabilis in seipso perseverat. Atque idem spiritus per effecta multiplex quodammodo vocatur, et septem spiritus nonnunquam dicitur, secundum septiformis gratiae suae efficientiam. Unde et in laude divinae sapientiae spiritus et unicus, et multiplex, et discurrens, et stabilis esse describitur.
Dicit itaque philosophus animam ipsam esse ex individua semperque in suo statu perseverante substantia, itemque, alia quae inseparabilis comes corporum per eadem corpora se scindere putatur, quia Spiritus sanctus et hujusmodi est qui ex suo statu, quem in seipso non in effectis suis habet, omnino simplex esse, atque incommutabilis: et quodammodo multiplex esse secundum effecta putatur, quod est seipsum in corpora scindere, secundum quod ipsa videlicet anima inseparabilis comes est corporum, cum hanc scilicet multiplicitatis scissuram nullo modo quantum ad seipsam habere possit, sed, ut dictum est, quantum ad effecta suorum videlicet distributione donorum, cum etiam isti gratiam, aliam illi tribuat, et seipsum singulis non aequaliter vel eodem modo conferat, ut hinc quoque alium spiritum iste, alium ille habere dicatur. Egregie quoque putari dictum est et non esse, quia si vere ac proprie loquamur, non est haec multiplicitas spiritus, sed effectorum ipsius, cum eum videlicet in hoc uno multiplicem dicamus, quia multiplicia facit: quod est effecta ejus magis esse diversa quam ipsum. Cum itaque in ipsa anima mundi individua et dividua, sive, ut dictum est, eadem et diversa concurrat substantia, addidit his duobus in ipsa anima concurrentibus quamdam misturam effici ex individuo et dividuo, scilicet sive ex eodem et diverso, hoc est incommutabili et mutabili. In qua quidem, ut ita dicam, mistura Spiritus sancti proprietas distinguitur, et integre videtur expressa tam in seipso quam in effectis, ut dictum est, suis. Dicit itaque quia Deus hoc tertium substantiae genus, ita ut dictum est, mistum, locavit medium inter utramque substantiam, individuam scilicet atque dividuam, quia cum sit ipse spiritus ex Deo, tanquam ab ipso procedens, utrumque eorum ab ipso habet agi a quo esse habet. Et hoc est dicere quod Deus locavit hoc ipsum animae genus inter utraque supra dicta quasi medium horum; hoc est mistum ex eis, ac si diceret quod ab ipso Deo a quo est ipsa anima tam hoc quam illud habet, ut videlicet et individua sit ut substantia sua et dividua secundum effecta. Quod autem dictum est, locavit, congrue dictum est juxta metaphoram locutionis qua dictum est medium quasi inter aliqua circumstantia collocandum.
Postquam autem assignavit misturam animae ex individuo et dividuo, transit ad misturam ex eodem et diverso, dicens animam eamdem eodem modo ex eodem et diverso consistere; sicut ex individuo et dividuo consistit. Cujus, inquit, pars idem per diversum vocetur, cum videlicet spiritus ille et idem sit in substantia cum Deo et noo (gr.), id est cum Patre et Filio, et diversus in proprietate personae. Possumus et eumdem hoc est incommutabilem eum in se dicere, et diversum quodammodo per effecta esse, cum non solum ipse quae diversa sunt, fecerit; secundum quod superius dictum est ex dividua constare substantia, verum etiam ea per temporum successionem mutat, et narrat prout opportunum esse indicat, juxta illud Boetii: Stabilisque manens dat cuncta moveri.
Et jam quidem superius eum incommutabilem esse assignaverat cum ait: Semperque in suo statu perseverante substantia. Sed quod variabilis per effectum et suorum mutationem esset, nondum addiderat quod nunc facit. Bene itaque dicit animam ipsam quoddam medium esse, id est mistum ex individua in se substantia, et dividua per conjunctionem corpoream, id est conjunctionem ipsius ad corpora, quando scilicet ipsa ad rem quamlibet creandam vel regendam atque disponendam se applicat, sicut animalis anima corpori suo sua impertiens beneficia, cui etiam philosophus totam vim et concordiam proportionalem numerorum tribuit, ut divinae gratiae bonitate universarum rerum concordiam consistere doceat. Omnis quippe ordo naturae et concinna dispositio numerorum proportionibus vestigatur atque assignatur, et omnium perfectissimum exemplar numerus occurrit, qui rebus congruit universis. Qui quidem eos non latet qui philosophiae rimantur arcana. Hinc est etiam quod arithmetica, quae tota circa proportiones numerorum consistit, mater et magistra caeterarum artium dicitur: quod scilicet ex dissectione numerorum, caeterarum rerum vestigatio doctrinaque pendeat. Cujus etiam ut ineffabilem exprimerent benignitatis ejus dulcedinem, totam ei musicarum consonantiarum ascribunt harmoniam, qua et ipsum jugiter resonare firmamentum, et superiores mundi partes repleri perhibent. Nihil quippe est quod ita oblectet, et nimia suavitate sui alliciat animos, sicut melodia, nihil ita pronum ad eos componendos vel commovendos vel pacandos, ut juxta illud primi capituli Boetianae musicae scirent philosophi, quod nostrae tota animae corporisque compago musica coaptatione conjuncta sit. Adeo quidem ut iracundiam insaniamque melodia sedari, et gravissimarum infirmitatum dolores curari animadverterent atque efficerent. Quod qui ignorat, nec experimento didicit, adhuc legat dictum musicae capitulum et inveniet quomodo Pythagoras ebrium adolescentem sub Phrygii modi sono incitatum, spondeo succinente reddidit duriorem et sui compotem. Nam cum scortum, inquit, in rivalis domo esset clausum, atque ille furens domum vellet comburere, cumque Pythagoras stellarum cursus, ut ei mos erat, nocturnus inspiceret, ubi intellexit sono Phrygii modi incitatum multis amicorum admonitionibus a facinoribus noluisse desistere, mutari modum praecepit, atque ita furentis animum adolescentis ad statum mentis pacatissimae temperavit.
Inveniet etiam ibidem, quod cum vinolenti adolescentes tibiarum etiam cantu, ut fit, instructi in litteris pudice fores frangerent, admonuisse tibicinem ut spondeum caneret dicitur Pythagoras. Quod cum illa fecisset tarditate modorum et gravitate canentis, illorum petulantiam consedasse. Videbit iterum et quomodo Terpander atque Arion Lesbios atque Iones gravissimis morbis cantus eripuere praesidio. Necnon et qualiter Ismenias Thebanus, Boetiorum pluribus, quos inficiati doloris tormenta vexabant, modis ferunt cunctas abstersisse molestias. Ubi etiam Empedocles cum ejus hospitem in vitis patrum quidam gladio furibundus invaderet inflexisse modum canendi, itaque adolescentis iracundiam temperasse. In tantum vero, inquit Boetius, priscae philosophiae studiis vis musicae artis innotuit, ut Pythagorici, cum diurnas in somno resolverent curas, quibusdam cantilenis uterentur, ut eos lenis et quietus sopor reciperet, itaque expergefacti aliis quibusdam modis stuporem somni confusionemque purgarent, id nimirum scientes quod tota nostra animae compago corporisque musica coaptatione conjuncta sit; nam ut sese corporis affectus habet, ita etiam pulsus cordis motibus incitantur. Quod scilicet Democritus Hypocrati medico tradidisse fertur, cum eum quasi insanum cunctis Democriti civibus id opinantibus in custodia medendi causa viseret. Sed quorsum isthaec? Quia non potest dubitari quin nostrae animae et corporis status eisdem quodammodo proportionibus videatur esse compositus, quibus harmonicas modulationes posterior disputatio conjungi copularique demonstrabit. Quod si parva fidelibus videantur, quae juxta philosophos de virtute diximus harmonica, nisi et sacrae Scripturae testimonio id confirmemus, occurrat memoriae qualiter spiritu malo in Saul irruente, actum est prudentium virorum consilio vim harmonicae suavitatis non ignorantium, ut vesaniae tantae stimulis Davidici moduli mederentur. Unde et postmodum vir Deo plenus cum ad divini cultus religionem amplificandam templum aedificare disponeret, psalmos qui decantarentur, composuit, et omnium musicorum instrumentorum genera congregavit, ut tam vocum quam sonorum consonantiis rudem alliceret populum, per quae antea diabolicum in reprobo rege mitigavit tormentum.
Ex quo praecipue traditur quam naturalis sit harmonica modulatio, quae ita naturam ejus suavitate sui componere ac reparare valet, ut maligni quoque spiritus tormenta eam perturbare non queant. Legimus et quorumdam sanctorum animas ne quid doloris in exitu suo paterentur, ad melodiae dulcedinem sponte hinc egressas fuisse. Unde et in Vitis Patrum scriptum esse meminimus, quod, dum quidam frater videre vellet animam peccatoris et justi quomodo abstrahatur a corpore, et non vellet Deus contristare eum in desiderio ejus, invenit hominem peregrinum jacentem in platea aegrotum, non habentem qui ei curam adhiberet. Et cum venisset hora dormitionis ejus, conspicit frater ille Michaelem et Gabrielem descendentes propter animam ejus. Et sedens unus a dextris, et alius a sinistris ejus, rogabant animam ejus ut egrederetur, et non exibat quasi nolens relinquere corpus suum. Dixit autem Gabriel ad Michaelem: Assume jam animam istam ut exeamus. Cui Michael respondit: Jussi sumus a Domino ut sine dolore ejiciatur, ideoque non possumus cum vi avellere eam. Exclamavit ergo Michael magna voce dicens: Domine, quid vis de anima hac, quia non acquiescit nobis ut egrediatur? Venit autem ei vox: Ecce mitto David cum cythara et omnes psallentes Jerusalem, ut audiens psalmum ad vocem ipsorum egrediatur. Cumque descendissent omnes in circuitu animae illius cantantes hymnis, sic exsiliens anima illa sedit in manibus Michaelis, et assumpta est cum gaudio. Bene itaque philosophi, imo Dominus per eos id forsitan ignorantes, tam ipsi animae mundi, quam superioribus firmamenti partibus nimiam ac summam modulationis suavitatem assignant, ut quanta pace, quanta fruantur concordia, quam diligentius possent exprimerent, et quam concorditer cuncta in mundo divina disponit bonitas, quam illi animam mundi, veritas Spiritum sanctum, ut dictum est, nominat. Quis etiam si diligenter attenderit, non animadvertet quid de coelesti dixerint harmonia, quae in superioribus firmamenti partibus incessanter resonat? cum coelestes videlicet spiritus ex assidua divinae majestatis visione, et summa invicem concordia ligentur, et in ejus quem conspiciunt laudes jugi et ineffabili exsultatione illud decantent, quod, juxta Isaiam, seraphim die ac nocte conclamare non cessant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth, etc. (Isa. VI, 3.)
Superiores itaque coeli vel firmamenti partes, beatos hos spiritus vel eorum mansionem intelligimus, quos etiam septem planetarum nomine propter excellentiam claritatis ipsorum, quos spiritualiter divina gratia, quae septiformis dicitur, illuminat, non incongrue designasse videntur. Qui et bene apud Isaiam seraphim, id est incendium ex hac spirituali illuminatione gratiae in amorem Dei maxime succensa nuncupatur. Superior autem eorum mansio tam dignitate quam positione dicenda videtur, a qua hi qui superbierint in hunc caliginosum et densum aerem detrusi dicuntur: qui loci quoque positione inferior, sicut inhabitatione deterior, inferni nomine non inconvenienter accipi potest. Bene et beati spiritus illi sive superna eorum mansio firmamento comparatur, qui caeteris per superbiam cernentibus, hoc in suae fidelitatis et humilitatis remunerationem acceperunt, ut sic in contemplatione divinae majestatis firmarentur, ut ulterius omnino labi non queant. Unde Gregorius in Job, lib. XXVI: Prius, inquit, coelum factum dicitur, et hoc idem post modum firmamentum vocatur, quia natura angelica, et prius subtilis est in superioribus condita, et post, ne unquam cadere potuisset, mirabilius confirmata. Idem super Ezechielem homilia: "Creavit Deus coelum (Gen. I, 1)," quod post modum vocavit "firmamentum (ibid., 8)." Coelum ergo fuerunt, hi, qui primo bene sunt conditi, sed postmodum firmamentum appellati sunt, quia ne omnino jam caderent virtutem immutabilitatis acceperunt. Illud quoque quod ait Plato, animam locatam esse a Deo in medietate mundi, eamque per omnem globum teretis orbis aequaliter porrigi, pulchre designat gratiam Dei omnibus communiter oblatam, cuncta prout salubre vel aequum est, benigne in hac magna domo sua seu templo disponere. His autem illud libri Sapientiae aperte concinit: Spiritus Domini replevit orbem terrarum, etc. (Sap. I, 7.) Atque illud Psalmistae: Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Quod vero totum mundum unum animal Plato dicit, maximam concordiam universorum operum Dei demonstrat, quasi diversorum membrorum in uno corpore animalis, quibus omnibus una praeest anima singulis tota praesens, et in diversis una, et eadem operans diversa. Sic et Apostolus totius Ecclesiae concordiam unitatemque demonstrans, eam unum corpus Christi appellat, per quosdam nexus, et compagem fidei, et charitatis, ex diversis fidelibus conjunctum, sibi ita invicem servientibus et administrantibus, quasi diversa membra in uno corpore, ex quibus alterum alterius eget obsequio, uno omnibus spiritu praesidente, et diversa in diversis operante, sicut anima in diversis totius corporis membris. Haec enim, inquit, omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11). Quam patenter similitudinem beatus Ambrosius in prima Pauli Epistola ad Corinthios ad mundani quoque corporis institutionem patenter applicavit dicens. Multa membra cum invicem sui egeant, non discrepant in unitate naturae, quamvis diversa sunt; quia diversitas hoc in unum concurrit, ut corporis unitas expleatur, sicut et ea quibus mundus constat, cum sint diversa non solum officiis, sed et naturis, ad unius tamen mundi proficiunt perfectionem, eKצg omnibus his nascitur temperies quaedam. Huic etiam involucro, de positione scilicet animae in medio mundi locatae, hoc est de divina gratia omnibus communiter oblata, ipsa etiam divina facta secundum allegoriae ministerium, manifeste concordant, cum videlicet doctrinam suam, et verae religionis cultum propagaturus Dominus in mundo, Jerusalem, quae in medio est terrae, elegit, quam quasi caput constituit regni sui, in qua primum ad magnificandum cultum suum aedificare sibi templum, quasi regale palatium voluit, et ibi etiam uberrimam Spiritus sancti gratiam Apostolis infudit, per quam per eos totus spiritualiter mundus vegetaretur. Unde scriptum est: Deus autem Rex noster operatus est salutem in medio terrae (Psal. LXXIII, 12). Et rursus: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isa. II, 3). Medium autem mundi, et quasi umbilicum terrae, super illum Ezechielis locum, quo scriptum est: Haec dicit Dominus: Ista est Jerusalem in medio gentium posita, et in circuitu ejus terra (Ezech. V, 5). Hieronymus his asserit verbis Jerusalem in medio mundi sitam. Hic idem propheta testatur, umbilicum terrae eam esse demonstrans. Et Psalmista Domini exprimens passionem: Operatus est, ait, salutem in medio terrae. Hinc plantata est vinea, quae extendit palmites suos usque ad mare (Psal. LXXIX, 12), cum hic vitis vera Christus, apostolis suis quasi palmitibus per universum orbem directis, universum mundum ubertate doctrinae spiritualis inebriavit. De hac autem vegetatione ac vivificatione Spiritus sancti, sanctus Salvianus episcopus, ad sanctum Salonium episcopum, lib. I De gubernatione Dei, Pythagoricum testimonium inducit dicens:
XVIII. Pythagoras philosophus, quem quasi magistrum suum ipsa philosophia suscepit, de natura ac beneficiis Dei disserens sic locutus est: "Animus per omnes mundi partes commeans atque diffusus, ex quo omnia quae nascuntur animalia vitam capiunt." Quomodo igitur mundum negligere Deus dicitur, quem hoc ipso satis diligit, quod ipsum semper totum mundi corpus intendit? De Salviano autem ipso Massiliensis ecclesiae episcopo, et de libro ejus ad Salonium episcopum, et aliis operibus ipsius, Gennadius Massiliensis presbyter de illustribus viris scribens, inter illustres viros et eorum opera mentionem facit. Qui etiam post Pythagorae testimonium, Tullium inducens Deum ipsum, quem Pythagoras animum vocat, mentem a Tullio appellari commemorat, dicens.
XIX. Tullius quoque: Nec vero Deus ipse, inquit, qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest quam mens soluta quaedam et libera et segregata ab omni congregatione mortali, omnia sentiens et movens.Alibi quoque: Nihil est, inquit, praestantius Deo, ab eo igitur mundum regi necesse est. Nulli igitur naturae obediens aut subjectus est: Omnem igitur ipse regit naturam. Augustinus quoque lib. XII, De Civit. Dei, cap. 32, de Varrone loquens, ait: Dicit etiam idem auctor acutissimus atque doctissimus quod hi soli et videantur animadvertisse quid esset Deus, qui crediderunt esse animam, motu ac ratione mundum gubernantem. Mentem itaque, id est animum sive animam, Deum dixerunt, secundum quod totius mundi regimini quasi anima corpori praeest. Unde et per sapientem quemdam adhortantem non digne Deum excolere, nisi mente scilicet a vitiis purgata, et virtutibus adornata, pulchre in ipso suae adhortationis et disciplinae exordio dictum est Si Deus est animus nobis, ut carmina dicunt, Hic tibi praecipue sit pura mente colendus.
Ac si aperte Filium instruens dicat: Cum Deus sit animus, nobis hoc est vera et spiritualis vita, sicut et ipsa perhibet scriptura poetarum, velut illa Virgilii verba, quae super hoc ipsum Macrobius inducit, sicut postmodum ostendemus, hunc praecipue, scilicet Deum, bene vivendo glorifica. Bene etiam cum animal esse Plato mundum dixerit, ipsum quoque intelligentem, hoc est rationale animal esse perhibuit, secundum hoc scilicet quod ejus anima quanto caeteris praestantior exstitit, tanto rationabilius in ipso cuncta agit atque disponit. De cujus quidem summae rationis ordinatione cum subditur, quod haec videlicet ipsa mundi anima causas omnium quae proveniunt providet, divinam et omnium naturarum providentiam assignat et divinae plenitudinem scientiae, ex quo etiam ipsa Deus esse innuitur, metiri ac deliberare ea quae futura sunt ex praesentibus dicitur, quia juxta ea quae jam sunt oportet praeparari, ut eis congrua ordinatione cohaerere possint atque aptari. Quod autem subditur ex reliquiis concretionis mundanae animae nostras, id est mundanas animas esse confectas, tale est ac si diceret eam animam mundi in potentiis ac virtutibus imitari, sed longe hoc ipso a dignitate ejus abscedere, ut videlicet quemadmodum anima illa totius mundi administrationi praeest, sic singulis corporibus singulae animae suae vitam eis animalem non spiritalem praebentes. Et bene hae quasi reliquiae mundanae animae dicuntur, quae scilicet ad animalem pertinent vitam, quia haec inferioribus ipsa relinquit animabus quae per eam expleri dignum non est. Unde et eorum haeresis confutatur qui Dominum Jesum non aliam animam quam sanctum Spiritum habere profitentur. Reliquias etiam mundanae animae non incongrue dicit ea, quae ad operationem ejus quam in nobis habet, pertinent; secundum quod in corporibus ipsa degenerare dicitur, sicut suo loco exponemus. Sicut enim reliquiae his quibus supersunt inferiora quidem et indigniora videntur, ita haec quae non ad aeternitatem spiritus, sed ad temporales ejus operationes attinent, posteriora dignitate censentur. Congrue etiam dicit animam mundi non alicujus rei in mundo, sicut et animam hominis dicimus, non alicujus membri humani. Anima quippe ab animando dicta est, nec aliud proprie animari dicitur nisi id in quo tota vis vegetationis ita consummatur, ut nil corpori illi vegetato adhaerere extrinsecus necesse sit ad vegetationem quam habet in ipso conservandam. Cum itaque mundus, juxta philosophos, universa concludat, ut nil extra ipsum divinitus disponendum relinquatur, recte anima mundi sicut et anima hominis dicta est, cum universa vis animae in eo consummetur: adeo ut nec ipsum mundum oculos vel caetera sensuum instrumenta habere oportuit, sicut et ipse perhibet Plato, cum nulla extra ipsum remaneant, ad quae ista aliquam opportunitatem habeant.
His ex Platone breviter collectis, atque ad nostrae fidei testimonium satis, ut arbitror, diligenter expositis, consequens existimo ad sequaces ejus commeare, ut ea quae ab ipsis quoque de anima mundi sunt dicta, nulla ratione convenienter accipi posse monstremus, nisi Spiritu sancto per pulcherrimam involucri figuram assignentur. Hoc quippe loquendi genus philosophis quoque sicut et prophetis familiarissimum est, ut videlicet ad arcana philosophiae cum veniunt, nil vulgaribus verbis efferant, sed comparationibus similitudinum lectorem magis alliciunt. Quae enim quasi fabulosa antea videbantur, et ab omni utilitate remota, secundum litterae superficiem gratiora sunt, cum magnis plena mysteriis postmodum reperta, magnam in se doctrinae continent aedificationem. Ob hoc enim, teste Augustino, teguntur ne vilescant, qui secundo quidem libro De Doctrina Christiana, cum causas difficultatis vel facilitatis sacrae Scripturae aperiret, ait: Obscure quaedam dicta densissimam caliginem obducunt, quod totum provisum esse divinitus non dubito, ad edomandam labore supebiam, et intellectum a fastidio revocandum, cui facile investigata plerumque vilescunt. Item: Qui prorsus non inveniunt quod quaerunt fame laborant; qui autem non quaerunt, quia in promptu habent, fastidio saepe marcescunt. Igitur salubriter Spiritus sanctus ita Scripturas modificavit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret. Quasi ergo in latebris Dominus quiescere, gaudet ut quo magis se occultat, gratior sit illis quibus se manifestat. Ex quo magis ex difficultate Scripturae laboratur, meritum lectorum augeatur, de quo Psalmista: Posuit, inquit, tenebras latibulum suum (Psal. XVII, 12); et rursum: Tenebrosa aqua in nubibus aeris (ibid.), quia, inquit Gregorius, obscurata est sententia in prophetis, de quo scriptum est in lege: Accessit Moyses ad caliginem in qua erat Deus (Exod. XX, 21). Et Salomon in Paralipomenon ait: Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine (II Paral. VI, 1). Idem in Proverbiis: Gloria est Dei celare verbum, et gloria regum investigare sermonem (Prov. XXV, 2). Qui etiam ad Scripturarum obscuritatem quasi ad latebras in quibus nuntiatur Deus, perscrutandas, invitat nos in Proverbiis dicens: Sapiens cum advertet parabolam et interpretationem, verba sapientium et aenigmata eorum (Prov. I, 6). Quae quidem tanto chariora sunt intellecta, quanto in his intelligendis major operae facta est impensa. Hinc est illud Hieronymi ad magnum oratorem scribentis, super hoc ipsum quod in exordio Proverbiorum Salomon commonet, ut intelligamus sermones prudentiae, versutiasque verborum, parabolas et obscurum sermonem, dicta sapientum et aenigmata, quae proprie dialecticorum sunt et philosophorum. Quantum etiam semper philosophia arcana sua nudis publicare verbis dedignata sit, et maxime de anima, de diis, per fabulosa quaedam involucra loqui consueverat, ille non mediocris philosophus, et magni Ciceronis expositor Macrobius, diligentissime docet. Remotis enim generibus figmentorum sive fabulosorum, quae philosophos non decet, supposuit illud quod honestissime assumunt.
XX. Ait namque quod quando sacrarum rerum notionem sub pio velamine figmentorum honestis et tectam rebus, et vestitam nominibus enuntiant, hoc est figmenti genus quod cautio de divinis rebus philosophantis admittit. Item post pauca: Sciendum est, inquit, in omnem disputationem philosophos admittere fabulosa, sed his uti solent, cum vel de anima, vel de aethereis potestatibus loquuntur. Caeterum autem cum ad summum Deum et principem omnium, qui apud Graecos toú ajgatoún, qui et protopavnton nuncupatur, tractatus se audet attollere, vel ad mentem, quam Graeci noun (gr.) appellant, originales rerum species, quae ideae dictae sunt, continentem, ex summo natam et perfectam Deo, cum de his, inquam, loquuntur summo Deo et mente, nil fabulosum penitus attingunt. Sed si quid de his assignare conantur, quae non sermonem tantummodo, sed cogitationem quoque superant humanam, ad similitudines et exempla confugiunt. Sic Plato cum de twJ ajgaqwé loqui esset animatus, dicere quid sit non ausus est, hoc solum de eo sentiens, quod sciri qualis sit ab hominibus non possit. Solum vero ei simillimum solem de visibilibus reperit, et per ejus similitudinem; viam sermoni suo attollendi se ad non comprehensibilia patefecit; ideo et nullum ejus simulacrum cum diis aliis constitueretur finxit antiquitas. Quia summus Deus et nata ex eo mens, sicut ultra animum, ita sunt supra naturam, quo nil fas est fabulosum pervenire. De diis autem, ut dixi, caeteris, et de anima, non frustra se, nec ut oblectent, ad fabulosa convertunt; sed quia sciunt inimicam esse naturae apertam nudamque expositionem sui, quae sicut vulgaribus hominum sensibus intellectum sui vario rerum tegmine operimentoque subtraxit, ita a prudentibus arcana sua voluit per fabulosa tractari. Sic ipsa mysteria figurarum cuniculis operiuntur, ne vel his adeptis nudum rerum talium natura se praebeat, sed summatibus tantum viris sapientia interprete, sui arcani consciis, contenti sint reliqui ad venerationem figuris defendentibus a vilitate secretum. Juxta quod et Veritas ipsa de integumento parabolarum suarum apostolis loquitur dicens: "Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, caeteris autem in parabolis; ut videntes non videant, et audientes non intelligant (Matth. XIII, 11)."
Ex hac itaque Macrobii traditione clarum est quae a philosophis de anima mundi dicuntur, per involucrum accipienda esse. Alioquin summum philosophorum Platonem summum stultorum deprehenderemus. Quid enim magis ridiculosum quam mundum totum arbitrari unum animal esse rationale, nisi per hoc integumentum sic prolatum? animal quippe esse non potest nisi sensibile sit, cum sit nota diffinitio, animalis substantia animata sensibilis. Quis autem ex quinque sensibus mundo inesse poterit, nisi forte tactus, qui omnibus est communis animalibus. Desunt ei quippe caeterorum sensuum instrumenta, ipso attestante Platone, ubi videlicet ostendit quare ei oculi, aut nares, aut caeterae partes humani corporis necessariae non fuissent. Atque est pars corporis mundi qua ipse si tangatur, sentire queat magis quam arbores vel plantae, quae terrae radicitus affixae, eadem anima vivificari dicuntur. Nunquid ex effossione terrae potius sentiret mundus quam arbores ex frondium avulsione vel totius corporis sui abscisione? Arbores tamen et quaslibet plantas insensibiles esse constat, ideoque ad exclusionem earum in diffinitione animalis post animatum ponitur sensibile. Praeterea cum dicant animam mundi singulis infusam corporibus ea animare quae ad animandum apta reperit, quid opus erat creatione nostrarum animarum quas postea factas Plato esse commemorat? aut quid opus est animam mundi his corporibus nostris inesse quae non animat? Quid enim evidentius quam corpora nostra ex propriis animabus humanis magis quam ex anima mundi vitam animalem habere? His quippe animabus praesentibus statim animata sunt et, iisdem absentibus inanimata, licet ut aiunt, in eis anima mundi etiam post mortem perseveret, quae in omnibus tota est corporibus, et in his in quibus vacat. Quid etiam est quod absentibus humanis animabus, anima mundi corpora nostra, licet eis insit, animare non sufficit, cum ipsa, testante Platone, cunctis invisibilibus praestantior a praestantissimo auctore facta sit? Nunquid minoris efficaciae est in nobis quam caeterae animae, aut cum jam corpora nostra defuncta sunt, non sunt idonea ad animandum, sicut antea erant praesentibus humanis animabus? Possunt ex uno corpore innumeros vermes vivificare, cum jam ipsum corpus non valet animare? Quae deest aptitudo defuncto corpori, nec item quo animetur, nisi tantum praesentia humanae animae, quae et praesens corpus vivificat, et recedens ipsum mortificat? quod si ad involucrum ista deflectamus, quae de anima mundi a philosophis dicta sunt, facile est rationabiliter cuncta accipi, nec a sacrae fidei tenore exorbitare. Conferant animae humanae corporibus nostris animalem vitam, conferat anima mundo.
Nisi fallor, Spiritum sanctum intellexerunt philosophi ipsis animabus nostris vitam spiritalem, distributione scilicet suorum donorum, ut sicut singulae animae vita corporum, Spiritus autem sanctus vita animarum, quas vegetando ad profectum bonorum operum promovet. Quod itaque modo animae nostrae corpora sancti Spiritus dicendae sunt, quas ipse per aliquod gratiae suae donum quasi templum inhabitat, et virtutibus vivificat. Unde et illud est Augustini sermone 6, De verbis Domini: Sicut enim vita corporis anima est, sic vita animae Deus: sicut exspirat corpus cum animam emittit, ita anima cum Deum amittit. Deus amissus mors animae, anima amissa mors corporis. Mors corporis necessaria, mors anima voluntaria. Sed et illud quod aiunt, animam totam singulis corporibus infusam omnia vivificare, atque animae quae ad vivificandum idonea reperit, nulla illorum duritia vel diversitas, natura impediente, pulchrum involucrum est, quia charitas Dei quam Spiritum sanctum dicimus, cordibus humanis per fidei sive rationis donum primitus infusa, quaedam vivificat ad bonorum operum fructum nos promovendo, ut vitam assequamur aeternam, et in quibusdam ipse Spiritus vacare dicitur pravitatis eorum duritia repugnante. Hanc autem animae videlicet mundanae doctrinam praecipue diligentissimus philosophorum in Expositione Macrobius reliquit. Cujus quidem verba si diligenter inspiciamus, totam fidem fere nostram de Spiritu sancto in ipsis expressam inveniremus, cum hanc ipsam animam et Creatorem nominet, atque ex Deo Patre et noo (gr.), hoc est Deo Filio astruat esse. Quam dum quandoque mentem nominat, mentem pro anima vel spirituali natura generaliter ponit. Aliter itaque Filium noun (gr.), id est mentem dicit, aliter animam ipsam mentem appellat. Mens quippe Patris Filius dicitur, secundum quod sapientia ipsius vel ratio dicitur. Animam quoque cum mentem nominat, spiritualis eam esse naturae, non corporeae insinuat. Quod quidem et per semetipsum aperiens dum quaedam Virgilii verba exponeret, ait: Ut puritati ejus attestaretur, mentem nominavit. Item: Ut illius mundanae animae assereret dignitatem, mentem esse testatus est. Ac si aperte doceat ob hoc eam mentem vocari, ut sinceritas naturae spiritualis et dignitas in ea demonstretur. Sic enim et cum Dominum Jesum mentem humanam habuisse dicimus, mentis vocabulo ipsam ejus animam nominamus. Haec autem sunt illa quae proposuimus Macrobii verba: Anima ergo, inquit, creans sibi et condens corpora. Nam ideo ab anima natura incipit, quam sapientes de Deo et noo (gr.), mente nominant, ex illo purissimo fonte, quem nascendo de originis suae hauserat copia, corpora coeli, et siderum quae condidit, prima animavit. Et post aliqua cum ipse ipsius animae vires distingueret, quas in corporibus exercet, secundum quas omnium animatorum ordinata est natura, ut alia scilicet aliis praesint, adjecit dicens: Hunc ordinem rerum, et Virgilius expressit, nam et mundo animam dedit, et ut puritati ejus attestaretur, mentem vocavit. Coelum enim, ait, terras et maria et sidera, ... Spiritus intus alit, (Virg. Aeneid., lib. VI, vers. 726.) id est anima. Et ut illius mundanae animae assereret dignitatem, mentem esse testatus est... Mens agitat molem. (VIRG., ibid., vers. 727.) Nec non ut ipse ostenderet per ipsam animam constare et animalia universa quae vivunt, addidit... Hinc hominum pecudumque genus, etc. (VIRG., ibid., vers. 728.) Utque asseveraret eumdem esse in anima semper vigorem, sed usum ejus hebescere in animabus corporis densitate, adjecit: ... Quantum non noxia corpora tardant. (VIRG., ibid., vers. 731.) Haec quidem omnia tam Virgilii quam Macrobii verba, facile est juxta propositum nostrum ad nostrae fidei tenorem accommodare, nec aliter ea exponi. Quod itaque ait usum animae hebescere in animalibus corporis densitate, tale est Spiritus sancti gratiam suorum beneficiorum efficaciam minus habere in carnalibus, scilicet deditis voluptatibus, ut ipsam densitatem corporis carnalium illecebrarum magnitudinem intelligamus. Qui etiam ubi ait ipsam animam creare sibi corpora et condere, eam Creatorem rerum, et per hoc Deum astruit esse, et creatarum rerum ordinationem et praeparationem ad bona opera donorum suorum distributione, ut sibi eas dignum habitaculum efficiat. Ab anima naturam dicit incipere, quia per gratiam Spiritus sancti nascimur spiritualiter, ac sumus filii Dei magis quam servi. Sicut enim substracta gratia hac moreremur in vitiis, ita et eadem collata nascimur in veram virtutum vitam. Quam quidem per naturam habemus, et contra naturam vitia, cum sit vitium corruptio naturae. De Deo et mente anima nominatur, quia tam Patris et Filii idem est Spiritus cum ab utroque procedat. Unde etiam, ut ait Augustinus in XV De Trinitate, cap. 19, quia ipse Spiritus communis est ambobus, id vocatur ipse proprie quod ambo communiter, cum videlicet tam Pater ipse quam etiam Filius Spiritus sit et sanctus. Cum autem de Deo vel noo (gr.) nasci, aut creari sive fieri anima quandoque a philosophis dicitur, abusio est verborum magis quam sententiae. Creari namque vel fieri necessario non dicitur nisi in his quae coeperunt, hoc est aeterna non sunt. Nasci vero, hoc est de substantia ipsa Patris existere, proprium est Filii, de quo suo loco pomostdum serius disseremus. Creari tamen sive nasci seu fieri pro esse aliquo philosophi nonnunquam ponunt, ut supra meminimus. Unde et Macrobius eam noun (gr.) ipsam a Deo, quam animam a noo (gr.) creatam dicit, hoc est ex ipso esse. In eadem quoque significatione nasci, hoc loco abutimur. Hermes quoque superius cum dixerit quod Deus secundum fecit Dei Filium, ipsum ex Deo Patre esse ostendit; fontem sapientiae purissimum ipsam noun (gr.) appellat, hoc est sapientiam Patris, quam nihil quantumcunque sit obscurum latere potest.
De copia hujus fontis ipsa Dei bonitas animavit prius coeli corpora ac siderum, hoc est ipsos angelos vel coelestes spiritus, qui ante hominem conditi sunt, secundum quod scriptum est: De plenitudine ejus omnes accepimus (Joan. I, 16). Coeli ac siderum dictum est secundum dignitatis differentiam, cum alios spiritus aliis praelatos ac superiores credamus, unde et angelos et archangelos dicimus seu dominationes. Corpora summi spiritus dici possunt etiam angeli, ab eo ut dictum est spiritualiter vivificati, vel etiam corpora dicit, secundum quod omnem creaturam corpoream dicimus, hoc est circumscriptam. Unde Gennadius in lib. De orthodoxa fide, cap. 10: Nihil, inquit, incorporeum et invisibile in natura credendum est nisi Deum solum. Qui ex eo incorporeus creditur, quia ubique est, et omnia complet, et ideo invisibilis omnibus creaturis, quia incorporeus est. Creatura omnis corporea, angeli et omnes coelestes corporeae, licet non carne subsistant. Ex eo autem corporeas credimus esse intellectuales naturas, quod localiter circumscribuntur, sicut et anima humana quae carne clauditur, et daemones qui per substantiam angelicae naturae sunt corporei. Bene autem dictum est ex ipsa sapientia eos esse animatos, quia haec est vita aeterna, ut cognoscamus sicut et cogniti sumus, facie ad faciem Deum videntes. Haurit spiritus de fonte illo, cum nos de divinae sapientiae intelligentia imbuit, secundum quod dictum est: De meo accipiet et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 17). Unde et spiritus sapientiae sive intellectus, sive scientiae dictus est. Quod vero dictum est, Mens agitat molem, hoc est totius mundanae fabricae quantitatem quasi cuncta in mundo vivificet aut moveat, superius expositam Platonis sententiam prosequitur de spiritu Dei, quod scilicet cuncta optime disponit, ... Stabilisque manens dat cuncta moveri.
Quam quidem agitationem animae Salomon quoque in Ecclesiaste diligenter exprimens ait: Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur, illustrans universa. In circuitu pergit spiritus, et in circulo suo revertitur (Eccle. I, 5, 7). Quis est ille circulus, nisi ambitus globosi et teretis orbis, de quo scriptum est quia Spiritus Domini replevit orbem terrarum? (Sap. I, 7.) Divinae quippe bonitatis gratia sic omnia replet, ut nihil penitus ab operationis suae administratione vacet, quae sicut solem visibus nostris oriri facit seu occidere, sic et caetera quaeque disponit optime. Adeo autem praedicta Virgilii verba de anima mundi, veritate plena videntur, ut ea quoque quasi in auctoritatem assumere doctores sancti non abhorruerint. Unde et Hieronymus cum illum Ezechielis locum exponeret, ubi scriptum est: Introduxit in atrium interius per viam orientalem (Ezech. XI, 1), ait: Si autem exterius et interius accipimus atrium, sic intelligendum, quod Deus et circumfusus sit et infusus, dicens per prophetam: "Qui tenet coelum palma, et terram pugillo, ut videantur omnia ab illo concludi." Et rursum: "Coelum autem thronus est, terra autem scabellum pedum meorum," ut intra omnia esse credendum sit, juxta illud Virgilianum: Principio coelum ac terras, camposque liquentes, Lucentemque globum Lunae, Titaniaque astra Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet. (VIRG. Aeneid., lib. VI, vers. 724 et seq.) Idem in Epistola Pauli ad Ephesios lib. II: Diversitas autem propositionum, in quibus dicitur unus Deus et Pater omnium, qai super omnia, et per omnes, et in omnibus diversam intelligentiam sapit. Super omnia enim est Deus Pater qui auctor est omnium. Per omnes Filius qui cuncta transcurrit, vaditque, per omnia. In omnibus Spiritus sanctus, quia nil absque eo est. Tale quid de creaturis et de Deo etiam Zeno cum Stoicis suspicatur, quem sequitur Virgilius. Deum namque, ... ire per omnes terrasque inanis ... et reliqua.
Et Principio coelum et terram, camposque liquentes, Lucentemque globum Lunae, Titaniaque astra Spiritus intus alit, etc.
Vivere quippe in Deo cuncta dicuntur, ut supra meminimus, secundum hoc quod in ipso nulla sunt mortua, hoc est inutilia, sed omnia utiliter, aut convenienter facta seu ordinata, unde scriptum est: Quod factum est in ipso vita erat (Joan. I, 3, 4), hoc est in ipsa antequam fierent providentia divinae Sapientiae commodissime erant ordinata. Hinc rursum dicitur: Deus, cui omnia vivunt. Et Apostolus: In quo, inquit, vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28), tam homines quam pecudes vivificat. Cujus dona aliqua ad vitam tam sapientissimi quam simplices atque idiotae habent; unde et in Ecclesiaste dicitur: Quis novit spiritus filiorum Adam, et si ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum (Eccle. III, 2); hoc est qui sint praedestinati ad vitam, qui deputati ad mortem de sapientissimis et idiotis. Haec de Macrobio dicta sufficiant.
Si quis autem me quasi importunum ac violentum expositorem causetur, eo quod minus propria expositione ad fidem nostram verba philosophorum detorqueam, et hoc eis imponam quod nequaquam ipsi senserunt, attendat illam Caiphae prophetiam, quam Spiritus sanctus per eum protulit, longe ad alium sensum eam accommodans quam prolator ipse senserit. Nam et sancti prophetae cum aliqua Spiritus sanctus per eos loquatur, non omnes sententias ad quas se habent verba sua intelligunt, sed saepe unam tantum in eis habent, cum spiritus ipse, qui per eos loquitur, multas ibi provideat, quatenus postmodum alias aliis expositionibus, et alias aliis inspirat. Unde Gregorius in registro ad Januarium episcopum Calaguritanum scribens ait: In intellectu sacrae Scripturae respui non debet quidquid sacrae fidei non resistit. Sicut enim ex uno auro alii murenulas, alii annulos, alii dextralia ad ornamentum faciunt, ita ex una Scripturae sacrae sententia expositiones etiam per innumeros intellectus, quasi varia ornamenta componunt; quae tamen omnia ad decorem coelestis sponsae proficiunt. Ipse praeterea Macrobius, ea quae de anima mundi a philosophis dicta sunt, mystice interpretanda esse meminit. Quod etiam juxta litteram exponi veraciter aut convenienter nullatenus queant, ut supra meminimus, ipsa nos littera ad expositionem mysticam compellit. Pluribus quoque testimoniis sanctorum didicimus Platonicam sectam Catholicae fidei plurimum concordare. Unde non sine causa maximus Plato philosophorum prae caeteris commendatur ab omnibus, non solum a peritis saecularium artium, verum etiam a Sanctis. De quo Pater Augustinus in lib. IX, De civit. Dei [Anmerkung]: Mirantur, inquit, quidam nobis in Christi gratia sociati, cum audiunt vel legunt Platonem, eum de Deo ista sensisse quae multum congruere veritati nostrae religionis, agnoscuntur. Unde nonnulli putaverunt eum quando perrexit in Aegyptum, Jeremiam audisse, vel Scripturas propheticas in eadem peregrinatione legisse. Si diligenter computetur temporum ratio, quae chronica historia continetur, Platonem indicat a tempore quo prophetavit Jeremias, centum fere annos postea nKr§g fuisse. Qui cum octoginta et unum vixisset, ab anno mortis ejus usquequo Ptolemaeus rex Aegypti Scripturas propheticas per septuaginta Hebraeos, qui Graecam linguam noverant, interpretandas habendas curavit, anni reperiuntur ferme novem. Quapropter in illa peregrinatione sua Plato nec Jeremiam videre potuit tanto ante defunctum, nec easdem Scripturas legit in Graeco, quae nondum fuerant in Graecum translatae; nisi quia fuit acerrimi studii, sicut Aegyptiacas, ita et istas per interpretem didicit. Adeo autem ipsa Platonis dicta verbis Domini atque praedicationi ejus consonare videntur, ut sicut idem praedictus doctor in secundo de doctrina Christiana profitetur, quidam lectores et dilectores Platonis ausi sunt in tantam prorumpere insaniam, quod dicerent Domini nostri Jesu Christi sententias, quas mirari et praedicare coguntur, de Platonis libris eum didicisse. Hinc etiam Ptolemaeus rex in Platonis dogma eadem videri, ni fallor, dictus est, quod Deum et mentem, id est Patrem et Verbum, ex Platonicis scriptis didicerat. Unde septuaginta Interpretes cum ei legem transferrent, arcanum divinae generationis prudenti, ut videri dicunt, consilio penitus tacuerunt, ne si id quoque apud Hebraeos praedicari audiret, duplicem divinitatem esse deprehenderet, quod antea tantum unius Dei cultor exstiterat, ne propter Platonicum dogma ab unitate deitatis deviaverat, licet ibi plures distingui personas audierit, unius tamen deitatis singularitate servata. Hinc Hieronymus in Prologo Penthateuci meminit dicens, a praedictis septuaginta multa hujusmodi reticeri, ut est illud: Ex Aegypto vocavi filium meum, etc. (Matth. II, 15.)
Ex quo liquidum est Platonicam sectam fidei sanctae Trinitatis plurimum semper assentiri, et eam diligentius caeteris omnibus philosophis a Platone, et sequacibus ejus distingui ac describi. Unde et non immerito in ejus laudem Valerius Maximus his prorumpit verbis: Sed Platone parvulo dormiente in cunis, mel apes inseruerunt ejus labiis. Qua re audita prodigiorum interpretes singularem eloquii suavitatem ore ejus emanaturam dixerunt. Excellentius autem et convenientius ad interpretandum esse non dubito, si ad divinae deitatis gloriam hoc miraculum referatur, ut hoc ei Deus insigne praesagii conferret, qui divinitatis suae per eum diligentius arcana revelaturus esset. Oportebat quippe ut summae sophiae, quae Christus est, verbum videlicet et sapientia Dei Patris, summus philosophus ejusque sequaces plurimum attestarentur. Unde et juxta Augustinum, Apostolus Atheniensibus loquens, ut supra meminimus, cum rem magnam dixisset, et quae a paucis posset intelligi, quod in illo scilicet, vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28), adjecit, sicut et vestri quidam dixerunt (ibid.). Platonem quippe Atheniensem fuisse constat. Illud autem in quo non mediocriter errasse Plato et videtur et dicitur, illud, inquam, quod animam mundi factam esse dicit, hoc est initium habuisse, et quod supra Macrobius, cum de anima mundi loqueretur, asseruit Deum et noun (gr.) ultra animam esse, quasi superiores dignitate, cum constat inter Catholicos tres personas in divinitate per omnia sibi coaequales et coaeternas sibi esse, si diligentius attendant a veritate non exorbitat, sicut postmodum ostendemus de processione Spiritus sancti dissentire. Non enim sine causa hic philosophus prae caeteris commendatur ab omnibus tam fidelibus, ut supra meminimus, quam infidelibus. Cum itaque in omni doctrina philosophiae Platonica secta enituerit, juvat etiam aliquorum Platonicorum testimonia inferre, quae idem Pater Augustinus in VII Confessionum, commemorat in scriptis se eorum reperisse. In quibus quidem fere tota fidei nostrae summa circa divinitatem Verbi apertissima continetur, sicut ipsa postmodum tradita est a summis scriptoribus Novi Testamenti, Joanne scilicet et Paulo apostolis. Ait quippe Augustinus ibidem ad eumdem sermonem intendens:
XXI. Procurasti mihi per quemdam hominem immanissimo typo turgidum, quosdam Platonicorum libros ex Graeca lingua in Latinam versos, et ibi legi non quidem istis verbis, sed hoc idem omnino multis et multiplicibus suaderi rationibus, quod: "In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 1-5)." Et quia omnis anima, quamvis testimonium perhibeat de lumine, non est tamen ipsa lumen, sed Verbum Deus lumen est verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et quia in hoc mundo erat, "et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit (ibid., 10)." Quia vero "in sua propria venit, et sui eum non receperunt, quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri credentibus in nomine ejus (ibid., 11, 12)," non ibi legi. Item: Legi ibi quia "Verbum Deus non ex carne, non ex sanguine, non ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sex ex Deo natum est (ibid., 13)." Sed quia "Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (ibid., 14)," non ibi legi. Indagavi in litteris illis, multis modis dictum, quod sit Filius in forma Patris non rapinam arbitratus esse coaequalis Deo, quia naturaliter idipsum est. Sed quia "semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit eum a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine ejus omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philipp. II, 7-11)," non habent illi libri: Quod enim ante omnia tempora, et super omnia tempora incommutabiliter manet unigenitus Filius tuus coaeternus tibi, et quia de plenitudine ejus accipiunt animae, ut beatae sint, et quia participatione manentis in se sapientiae renovantur ut sapientes sint, est ibi. Quod autem pro impiis mortuus est non est ibi.
At vero ne aliquis sexus inter homines sapientiae fama caeteris praestantes, fidei nostrae testimoniis desit, illa etiam famosa Sybilla inducatur, quae nec divinitatem Verbi, nec humanitatem, nec utrumque adventum, nec utrumque judicium Verbi scribendo praetermisit. Primum quidem judicium quo injuste Christus est judicatus in passione, et secundum quod juste judicaturus est mundum majestate, de qua Augustinus contra quinque haereses: Audiamus quid etiam Sibylla vates eorum de eodem dicat: "Alium, inquit, dedit Dominus hominibus fidelibus colendum." Item: "Ipse tuum cognosce Dominum Dei filium esse." Alio loco "Filium Dei, Suvmbolon appellat, id est "Consiliarium," vel "consilium." Et propheta dicit: "Vocabitur nomen ejus admirabilis, Consiliarius." De qua rursum idem Pater Augustinus in VIII De civit. Dei: Eo, inquit, tempore nonnulli sibyllam Erithream vaticinatam ferunt, quam quidam magis credunt esse Cumanam, et sunt ejus XXVIII versus, qui (sicut eos quidam Latinis versibus est interpretatus) hoc continent. Judicii signum, tellus sudore madescet, Et coelo rex adveniet per saecla futurus, Scilicet in carne praesens, ut vinceret orbem, etc.
Quorum versuum quidem primae litterae Graeco junctae id sonant: JESUS CHRISTUS FILIUS DEI SALVATOR. Infert etiam Lactantius quaedam de Christo vaticinia sibyllae: In manus, inquit, infidelium postea veniet, Dabunt Deo alapas manibus incestis, Et impurato ore inspuent venenatos sputos, Dabit vero ad verbera sanctum dorsum, Suppliciter, et colaphos accipiet, ne quis agnoscat, Quod Verbum vel unde venit, ut inferis loquatur Et spinea corona coronetur. Ad cibum autem fel, ad sitim acetum dederunt, In hospitalitatem hanc monstrabunt mensam, Ipsa enim insipiens gens tuum Deum non intellexisti. Ludentem mortalium mentibus, sed spinis Coronasti, fel miscuisti. Templi velum scindetur, et in medio die Nox erit tribus diebus somno suscepto. Et tunc ab inferis regressus ad lucem veniet Primus resurrectionis principio ostensus.
Hoc profecto sibyllae vaticinium, ni fallor, maximus ille poetarum nostrorum Virgilius audierat atque intellexerat, cum in quarta Ecloga futurum in proximo sub Augusto Caesare, tempore consulatus Pollionis, mirabilem cujusdam pueri de coelo ad terras mittendi, qui etiam peccata mundi tolleret, et quasi secundum novum in mundo mirabiliter ordinaret, praecineret ortum, admonitus, ut ipsemet ait, Cumaei carminis vaticinio, hoc est sibyllae, quae Cumaea sive Cumana dicitur. Ait quippe sic quasi adhortans quoslibet ad congratulandum sibi, et concinendum seu conscribendum de hoc tanto puero nascituro, in comparatione cujus omnes alias materias quasi infimas et viles reputat dicens: Sicelides musae, paulo majora canamus, Non omnes arbusta juvant humilesque myricae, Ultima Cumaei venit jam carminis aetas. Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo, Jam redit et virgo, redeunt Saturnia regna, Jam nova progenies coelo demittitur alto. (VIRGIL., ecl. 4, vers 1 et seq.) Et post pauca: ... Teque adeo decus hoc te consule inibit, Pollio, si qua manent sceleris vestigia nostri, Irrita perpetua solvent formidine terras. (VIRG., ibid., vers 11.) Item de puero: Pacatumque reget patriis virtutibus orbem. (VIRG., ibid., vers 17.) Quae apertissimam de Incarnatione Filii Dei continent prophetiam, ipso fortassis poeta ignorante, quae in Sibylla vel in eo Spiritus sanctus loqueretur, sicut de Caipha contigit, dicente, quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat (Joan. XI), ubi et subditur: Hoc autem a semetipso non dixit (ibid., 51). Facillime autem ex subsequentibus convinci potest hanc eclogam de nullo veraciter aut convenienter accipi posse nisi de incarnato unigenito Dei typice more prophetico dicantur, cum apertissime falsa et impossibilia deprehendantur esse, si ad litteram exponantur, nec saltem commode in adulationem ut quibusdam videtur afferri, quae statim judicio omnium tanquam incredibilia respuuntur: ut magis contra poetam commoveant ad indignitatem quam ad benevolentiam trahant. Sed haec diligentius alibi nobis ostendenda sive exponenda occurrent, cum de incarnatione scilicet Verbi, magis quam de divinitate ejus testimonia conferemus. Qui et postmodum in alia ecloga divinam Trinitatem non mediocriter innuens, ex cujusdam ad alium persona dicit, Trina tibi haec primum triplici diversa colore Licia circumdo, terque haec altaria circum Effigiem duco, numero Deus impare gaudet. (VIRGIL., ecl. 8, vers. 73.) Vota quippe hic quidem sortilegi ritus ostendens, quae maximam vim habeant ad constringendum rebellem, minatur dicens: Tria fila ejusdem substantiae, id est de lana, sed diversa triplici colore tibi in effigie videlicet tua circumdo, ad te videlicet et constringendum et capiendum, quasi illud Salomonis attendens: Funiculus triplex difficile rumpitur (Eccle. IV, 12). Et tunc inquit, effigiem tui sic ligatam duco ter circum altaria. Denique cur et terna licia dixerit, vel triplicem colorem, sive ternum circuitum altaris, quasi in omnibus ternarii numeri magnam vim attenderet ad celebrationem divinorum sacrorum, adjecit, quia Deus gaudet impare numero. Ac si diceret: Quia Deus hoc numero secundum personarum Trinitatem describi vult suam perfectionem. Quae quidem personae sunt ejusdem substantiae, sed proprietatibus diversae, unde tribus laneis filis diversorum colorum expressae videntur.
XXII. Nunc itaque ad proposita de divinitate Verbi testimonia revertamur, et cum David et Salomone regibus Israel, tertium adhibeamus gentium regem ad summi vaticinium regis. Quid enim apertius illo testimonio Nabuchodonosor, de Filio Dei? Ecce, inquit, video coelos solutos, quatuor ambulantes in medio ignis, et species quarti similis Filio Dei. Juvat autem et Didimi regis Bragmanorum inferre testimonium, ut in quatuor regum auctoritate nostrae assertio fidei praemineat. Duorum quidem Judaeorum, et duorum gentilium, David scilicet et Salomonis, Nabuchodonosor et Didimi, sintque hi quatuor reges quasi quatuor rotae nobilis quadrigae summi regis, per quas videlicet fides quatuor evangelistarum de sancta Trinitate per universum deferatur mundum, et tanto regum auctoritas sit firmior, quanto potestas similior, et qui edicta populis legesque proferunt, sacrae quoque fidei testimonia tradant.
XXIII. Ait itaque Didimus in prima ad Alexandrum epistola, ait, inquam, sic: Inter caetera religionis vel fidei suae gentis insignia, non suscipit Deus sacra sanguinea; cultum diligit incruentum, spernit funesta libamina, verbo propitiatur orantibus, quod solum ei cum homine est, suaque numinis similitudine delectatur. Nam verbum Deus est, mundum creavit, hoc regit atque alit omnia, hoc nos veneramur, hoc diligimus, ex hoc spiritum trahimus, si quidem Deus ipse spiritus atque mens est, atque ideo non terrenis divitiis nec largitate munifica, sed religiosis operibus, et gratiarum actione placatur. Ex his liquide verbis traditur, tam verbum ipsum Dei quam spiritum ab ipso fidelibus infusum esse Deum, quem rex ille non solum credebat, verum etiam alteri magno regi scribendo praedicat. Quantae autem religionis seu abstinentiae populus Brachmanorum fuerit, ut illis Deus supra universas nationes fidei sacrae intelligentiam inspirare deberet, epistolae ipsae Didimi ad Alexandrum continent. Quibus quidem epistolis, si fides exhibenda sit, nulla hominum vita quantumcunque religiosorum innocentiae atque abstinentiae Brachmanorum aequiparanda videtur. Unde et haec in exemplum abstinentiae beatus quoque Hieronymus nobis proposuit, de quibus inter caetera in secundo contra Jovinianum meminit dicens [Anmerkung]: Bardesenes vir Babylonius in duo dogmata apud Indos Gymnosophistas dividit, quorum unum appellat Brachmanas, alterum Samonaos, qui tantae continentiae sint, ut vel pomis arborum juxta Gangem fluvium vel publico orizae et farinae alantur cibo; et cum rex ad eos venerit, adorare illos solitus sit, pacemque provinciae suae in illorum precibus arbitrari sitam. Ad quos etiam divina gratia praedicationem Evangelii directam esse, ipsa ejusdem Epistola ad Magnum oratorem perhibet, his verbis [Anmerkung]: Pantaenus stoicae sectae philosophus ob praecipuae eruditionis gloriam a Demetrio Alexandriae episcopo missus est Indiam, ut Christum apud Brachmanas et illius gentis philosophos praedicaret.
XXIV. Seneca quoque inter universos philosophos, tam moralis doctrinae quam vitae gratiam adeptus, Spiritum sanctum bonorum omnium distributorem patenter profitetur, ita de ipso ad Paulum apostolum in quarta scribens epistola: Profiteor me bene acceptum lectionem litterarum tuarum quas Galatis, Corinthiis, Achiis misisti. Spiritus enim sanctus in te supra excelsos sublimior, satis venerabiles sensus exprimit.
XXV. Restat denique ad maximum illum Latinorum philosophorum, Boetium scilicet, descendere: qui omnes fere liberalium artium disciplinas, scribendo vel transferendo, seu etiam exponendo Latine tradidit, ac diligenter sanctae Trinitatis fidem Symmacho socero ac patricio scribendo edisserens, de unitate quoque personae Christi ac diversitate naturarum quae in Christo sunt, divinae scilicet et humanae, ad Joannem diaconum (qui postea papa effectus est) scribendo contra Eutichem et Nestorium, optime disputavit, fidemque nostram, et suam ne in aliquo vacillaret, tam de divinitate quam de divinitatis incarnatione tractando inexpugnabiliter astruxit. Constat hunc egregium senatorem Romanum quoque et consulem atque patricium tempore praedicti Joannis papae floruisse, a Sylvestro papa vicesimi, et eum in illa persecutione Christianorum qua in Joannem papam caeterosque Christianos Theodericus saeviit, una cum praedicto Symmacho occubuisse. De quo in gestis pontificum, necnon et in libro miraculorum beati Benedicti scriptum est, qualiter videlicet ambos Theodericus rex Gothorum interfecerit. In gestis quidem ita scriptum reperies: Rex haereticus Theodericus duos senatores et consules et patricios gladio interfecit, Boetium et Symmachum, quorum etiam abscondi corpora fecit et praecepit. In libro autem miraculorum praedicti sancti ita continetur: Theodericus post Odoacrem Gothorum principatum cum regio nomine suscipiens, homo pestilens Arianae sectae, denique inter caetera facinora Joannem papam corporali inedia maceratum necavit, duosque senatorii ordinis viros et ex consules, Symmachum videlicet atque Boetium, in carcere gladio transverberavit. Cum itaque Dominus et per prophetas Judaeis, et per praestantes philosophos seu vates gentibus catholicae fidei tenorem annuntiaverit, inexcusabiles redduntur tam Judaei quam gentes, si cum hos in caeteris doctores habeant, in salutem animae cujus est fundamentum fides ipsos non audiant. Et quidem multi ex gentibus, nonnulli ex Judaeis in hoc quoque a doctoribus populi sui instructi, fidem sanctae Trinitatis recognoverunt in uno corpore Ecclesiae quasi duo parietes conjuncti. Ex gentibus quidem primo Graeci, ex quibus praedicti philosophi fuerunt; post Graecos Latini, qui sicut in disciplinis saecularium artium imitati sunt Graecos, ita et in vera fidei doctrina ab ipsis exempla sumpserunt. Cum eos scilicet Christianam fidem suscepisse audiissent, quos ingeniorum subtilitate praeditos, omnibus philosophiae rationibus armatos esse cognoverant.
Prologus | Liber secundus |